Eumenes Cardianus. huius si virtuti par data esset fortuna, non ille quidem maior
 exsitisset, quod magnos homines virtute metimur, non fortuna, sed multo illustrior atque
 etiam honoratior.

nam cum aetas eius incidisset in ea
 tempora, quibus Macedones florerent, multum ei detraxit inter eos viventi, quod alienae erat
 civitatis, neque aliud huic defuit quam generosa stirps.

etsi enim domestico summo genere erat, tamen Macedones eum sibi aliquando anteponi indigne
 ferebant, neque tamen non patiebantur: vincebat enim omnes cura, vigilantia, patientia,
 calliditate et celeritate ingenii.

Hic peradulescentulus ad amicitiam accessit Philippi, Amyntae filii, brevique tempore in
 intimam pervenit familiaritatem: fulgebat enim iam in adulescentulo indoles virtutis.

itaque eum habuit ad manum scribae loco, quod multo apud
 Graios honorificentius est quam apud Romanos. namque apud nos, re vera sicut sunt,
 mercennarii scribae existimantur; at apud illos e contrario nemo ad id officium admittitur
 nisi honesto loco, et fide et industria cognita, quod necesse est omnium consiliorum eum
 esse participem.

hunc locum tenuit amicitiae apud
 Philippum annos septem. illo interfecto eodem gradu fuit apud Alexandrum annos tredecim.
 novissimo tempore praefuit etiam alterae equitum alae, quae Hetaerice appellabatur. utrique
 autem in consilio semper affuit et omnium rerum habitus est particeps.

Alexandro Babylone mortuo, cum regna singulis familiaribus dispertirentur et summa tradita
 esset tuenda eidem, cui Alexander moriens anulum suum dederat, Perdiccae

(ex quo omnes coniecerant eum regnum ei commisisse, quoad liberi eius in
 suam tutelam pervenissent: aberat enim Crateros et Antipater, qui antecedere hunc
 videbantur; mortuus erat Hephaestio, quem unum Alexander, quod facile intellegi posset,
 plurimi fecerat), hoc tempore data est Eumeni Cappadocia sive potius dicta: nam tum in
 hostium erat potestate.

hunc sibi Perdiccas adiunxerat
 magno studio, quod in homine fidem et industriam magnam videbat, non dubitans, si eum
 pellexisset, magno usui fore sibi in eis rebus quas apparabat. cogitabat enim, quod fere
 omnes in magnis imperiis concupiscunt, omnium partes corripere atque complecti.

neque vero hoc ille solus fecit, sed ceteri quoque omnes, qui
 Alexandri fuerant amici. primus Leonnatus Macedoniam praeoccupare destinavit. is multis
 magnisque pollicitationibus persuadere Eumeni studuit, ut Perdiccam desereret ac secum
 faceret societatem.

cum perducere eum non posset,
 interficere conatus est et fecisset, nisi ille clam noctu ex praesidiis eius effugisset.

Interim conflata sunt illa bella, quae ad internicionem post Alexandri mortem gesta sunt,
 omnesque concurrerunt ad Perdiccam opprimendum. quem etsi infirmum videbat, quod unus
 omnibus resistere cogebatur, tamen amicum non deseruit neque salutis quam fidei fuit
 cupidior.

praefecerat hunc Perdiccas ei parti Asiae, quae
 inter Taurum montem iacet atque Hellespontum, et illum unum opposuerat Europaeis
 adversariis; ipse Aegyptum oppugnatum adversus Ptolemaeum erat profectus.

Eumenes cum neque magnas copias neque firmas haberet, quod et
 inexercitatae et non multo ante erant contractae, adventare autem dicerentur Hellespontumque
 transisse Antipater et Crateros magno cum exercitu Macedonum, viri cum claritate tum usu
 belli praestantes

(Macedones vero milites ea tum erant
 fama, qua nunc Romani feruntur: etenim semper habiti sunt fortissimi, qui summi imperii
 potirentur): Eumenes intellegebat, si copiae suae cognossent, adversus quos ducerentur, non
 modo non ituras, sed simul cum nuntio dilapsuras.

itaque
 hoc ei visum est prudentissimum, ut deviis itineribus milites duceret, in quibus vera audire
 non possent, et iis persuaderet se contra quosdam barbaros proficisci.

atque tenuit hoc propositum et prius in aciem exercitum eduxit
 proeliumque commisit, quam milites sui scirent, cum quibus arma conferrent. effecit etiam
 illud locorum praeoccupatione, ut equitatu potius dimicaret, quo plus valebat, quam
 peditatu, quo erat deterior.

Quorum acerrimo concursu cum magnam partem diei esset pugnatum, cadit Crateros dux et
 Neoptolemus, qui secundum locum imperii tenebat. cum hoc concurrit ipse Eumenes.

qui cum inter se complexi in terram ex equis decidissent, ut facile
 intellegi possent inimica mente contendisse animoque magis etiam pugnasse quam corpore, non
 prius distracti sunt, quam alterum anima relinqueret. ab hoc aliquot plagis Eumenes
 vulneratur, neque eo magis ex proelio excessit, sed acrius hostes institit.

hic equitibus profligatis, interfecto duce Cratero, multis praeterea et
 maxime nobilibus captis pedester exercitus, quod in ea loca erat deductus, ut invito Eumene
 elabi non posset, pacem ab eo petiit. quam cum impetrasset, in fide non mansit et se,
 simulac potuit, ad Antipatrum recepit.

Eumenes Craterum ex
 acie semivivum elatum recreare studuit; cum id non posset, pro hominis dignitate proque
 pristina amicitia (namque illo usus erat Alexandro vivo familiariter) amplo funere extulit
 ossaque in Macedoniam uxori eius ac liberis remisit.

Haec dum apud Hellespontum geruntur, Perdiccas apud Nilum flumen interficitur a Seleuco et
 Antigene, rerumque summa ad Antipatrum defertur. hic qui non deseruerant, exercitu
 suffragium ferente capitis absentes damnantur, in eis Eumenes. hac ille perculsus plaga non
 succubuit neque eo setius bellum administravit. sed exiles res animi magnitudinem, etsi non
 frangebant, tamen minuebant.

hunc persequens Antigonus,
 cum omni genere copiarum abundaret, saepe in itineribus vexabatur, neque umquam ad manum
 accedere licebat nisi iis locis, quibus pauci multis possent resistere.

sed extremo tempore, cum consilio capi non posset, multitudine circumitus
 est. hinc tamen multis suis amissis se expedivit et in castellum Phrygiae, quod Nora
 appellatur, confugit.

in quo cum circumsederetur et
 vereretur, ne uno loco manens equos militares perderet, quod spatium non esset agitandi,
 callidum fuit eius inventum, quem ad modum stans iumentum concalfieri exercerique posset,
 quo libentius et cibo uteretur et a corporis motu non removeretur.

substringebat caput loro altius, quam ut prioribus pedibus plene terram
 posset attingere, deinde post verberibus cogebat exsultare et calces remittere: qui motus
 non minus sudorem excutiebat, quam si in spatio decurreret.

quo factum est, quod omnibus mirabile est visum, ut aeque nitida iumenta ex castello
 educeret, cum complures menses in obsidione fuisset, ac si in campestribus ea locis
 habuisset.

in hac conclusione, quotienscumque voluit,
 apparatum et munitiones Antigoni alias incendit, alias disiecit. tenuit autem se uno loco,
 quamdiu hiems fuit, quod castra sub divo habere non poterat. ver appropinquabat: simulata
 deditione, dum de condicionibus tractat, praefectis Antigoni imposuit seque ac suos omnes
 extraxit incolumes.

Ad hunc Olympias, mater quae fuerat Alexandri, cum litteras et nuntios misisset in Asiam
 consultum, utrum repetitum iret Macedoniam (nam tum in Epiro habitabat) et suas res
 occuparet,

huic ille primum suasit, ne se moveret et
 exspectaret, quoad Alexandri filius regnum adipisceretur; sin aliqua cupiditate raperetur in
 Macedoniam, oblivisceretur omnium iniuriarum et in neminem acerbiore uteretur imperio.

horum illa nihil fecit: nam et in Macedoniam profecta
 est et ibi crudelissime se gessit. petiit autem ab Eumene absente, ne pateretur Philippi
 domus ac familiae inimicissimos stirpem quoque interimere, ferretque opem liberis Alexandri.

quam veniam si daret, quam primum exercitus pararet,
 quos sibi subsidio adduceret. id quo facilius faceret, se omnibus praefectis, qui in officio
 manebant, misisse litteras, ut ei parerent eiusque consiliis uterentur.

his rebus Eumenes permotus satius duxit, si ita tulisset fortuna, perire
 bene meritis referentem gratiam quam ingratum vivere.

Itaque copias contraxit, bellum adversus Antigonum comparavit. quod una erant Macedones
 complures nobiles, in eis Peucestes, qui corporis custos fuerat Alexandri, tum autem
 obtinebat Persidem, et Antigenes, cuius sub imperio phalanx erat Macedonum, invidiam verens
 (quam tamen effugere non potuit), si potius ipse alienigena summi imperii potiretur quam
 aliquis Macedonum, quorum ibi erat multitudo,

in
 principiis Alexandri nomine tabernaculum statuit in eoque sellam auream cum sceptro ac
 diademate iussit poni eoque omnes cottidie convenire, ut ibi de summis rebus consilia
 caperentur, credens minore se invidia fore, si specie imperii nominisque simulatione
 Alexandri bellum videretur administrare. quod effecit.

nam
 cum non ad Eumenis principia, sed ad regia conveniretur atque ibi de rebus deliberaretur,
 quodam modo latebat, cum tamen per eum unum gererentur omnia.

Hic in Paraetacis cum Antigono conflixit, non acie instructa, sed in itinere, eumque male
 acceptum in Mediam hiematum coegit redire. ipse in finitima regione Persidis hiematum copias
 divisit, non ut voluit, sed ut militum cogebat voluntas.

namque illa phalanx Alexandri Magni, quae Asiam peragrarat deviceratque Persas, inveterata
 cum gloria tum etiam licentia, non parere se ducibus, sed imperare postulabat, ut nunc
 veterani faciunt nostri. itaque periculum est ne faciant quod illi fecerunt, sua
 intemperantia nimiaque licentia ut omnia perdant neque minus eos, cum quibus fecerint, quam
 adversus quos steterint.

quodsi quis illorum veteranorum
 legat facta, paria horum cognoscat neque rem ullam nisi tempus interesse iudicet. sed ad
 illos revertar. hiberna sumpserant non ad usum belli, sed ad ipsorum luxuriam, longeque
 inter se discesserant.

hoc Antigonus cum comperisset
 intellegeretque se parem non esse paratis adversariis, statuit aliquid sibi consilii novi
 esse capiendum. duae erant viae, qua ex Medis, ubi ille hiemabat, ad adversariorum
 hibernacula posset perveniri.

quarum brevior per loca
 deserta, quae nemo incolebat propter aquae inopiam, ceterum dierum erat fere decem; illa
 autem, qua omnes commeabant, altero tanto longiorem habebat anfractum, sed erat copiosa
 omniumque rerum abundans.

hac si proficisceretur,
 intellegebat prius adversarios rescituros de suo adventu, quam ipse tertiam partem
 confecisset itineris; sin per loca sola contenderet, sperabat se imprudentem hoster
 oppressurum.

ad hanc rem conficiendam imperavit quam
 plurimos utres atque etiam culleos comparari post haec pabulum, praeterea cibaria cocta
 dierum decem, ut quam minime fieret ignis in castris. iter quo habeat, omnes celat. sic
 paratus, qua constituerat, proficiscitur.

Dimidium fere spatium confecerat, cum ex fumo castrorum eius suspicio allata est ad Eumenem
 hostem appropinquare. conveniunt duces: quaeritur, quid opus sit facto. intellegebant omnes
 tam celeriter copias ipsorum contrahi non posse, quam Antigonus affuturus videbatur.

hic omnibus titubantibus et de rebus summis
 desperantibus Eumenes ait, si celeritatem velint adhibere et imperata facere, quod ante non
 fecerint, se rem expediturum. nam quod iter diebus quinque hostis transisse posset, se
 effecturum ut non minus totidem dierum spatio retardaretur: quare circumirent, suas quisque
 contraheret copias.

ad Antigoni autem refrenandum impetum
 tale capit consilium. certos mittit homines ad infimos montes, qui obvii erant itineri
 adversariorum, iisque praecipit ut prima nocte, quam latissime possint, ignes faciant quam
 maximos atque hos secunda vigilia minuant, tertia perexiguos reddant,

ut assimulata castrorum consuetudine suspicionem iniciant hostibus, iis
 locis esse castra ac de eorum adventu esse praenuntiatum; idemque postera nocte faciant.

quibus imperatum erat, diligenter praeceptum curant.
 Antigonus tenebris obortis ignes conspicatur: credit de suo adventu esse auditum et
 adversarios illuc suas contraxisse copias.

mutat consilium
 et, quoniam imprudentes adoriri non posset, flectit iter suum et illum anfractum longiorem
 copiosae viae capit ibique diem unum opperitur ad lassitudinem sedandam militum ac
 reficienda iumenta, quo integriore exercitu decerneret.

Sic Eumenes callidum imperatorem vicit consilio celeritatemque impedivit eius, neque tamen
 multum profecit.

nam invidia ducum, cum quibus erat,
 perfidiaque Macedonum veteranorum, cum superior proelio discessisset, Antigono est deditus,
 cum exercitus ei ter ante separatis temporibus iurasset se eum defensurum neque umquam
 deserturum. sed tanta fuit nonnullorum virtutis obtrectatio, ut fidem amittere mallent quam
 eum non perdere.

atque hunc Antigonus, cum ei fuisset
 infestissimus, conservasset, si per suos esset licitum, quod ab nullo se plus adiuvari posse
 intellegebat in eis rebus, quas impendere iam apparebat omnibus. imminebant enim Seleucus,
 Lysimachus, Ptolemaeus, opibus iam valentes, cum quibus ei de summis rebus erat dimicandum.

sed non passi sunt ii qui circa erant, quod videbant
 Eumene recepto omnes prae illo parvi futuros. ipse autem Antigonus adeo. erat incensus, ut
 nisi magna spe maximarum rerum leniri non posset.

Itaque cum eum in custodiam dedisset et praefectus custodum quaesisset, quem ad modum
 servari vellet, 'ut acerrimum' inquit 'leonem aut ferocissimum elephantum': nondum enim
 statuerat, conservaret eum necne.

veniebat autem ad
 Eumenem utrumque genus hominum, et qui propter odium fructum oculis ex eius casu capere
 vellent, et qui propter veterem amicitiam colloqui consolarique cuperent, multi etiam, qui
 eius formam cognoscere studebant, qualis esset, quem tam diu tamque valde timuissent, cuius
 in pernicie positam spem habuissent victoriae.

at Eumenes,
 cum diutius in vinclis esset, ait Onomarcho, penes quem summa imperii erat custodiae, se
 mirari, quare iam tertium diem sic teneretur: non enim hoc convenire Antigoni prudentiae, ut
 sic uteretur devicto: quin aut interfici aut missum fieri iuberet.

hic cum ferocius Onomarcho loqui videretur, 'quid? tu' inquit 'animo si
 isto eras, cur non in proelio cecidisti potius quam in potestatem inimici venires?'

huic Eumenes 'utinam quidem istud evenisset! sed eo non
 accidit, quod numquam cum fortiore sum congressus: non enim cum quoquam arma contuli, quin
 is mihi succubuerit.' neque id erat falsum: non enim virtute hostium, sed amicorum perfidia
 decidit. nam et dignitate fuit honesta et viribus ad laborem ferendum firmis neque
 tam magno corpore quam figura venusta.

De hoc Antigonus cum solus constituere non auderet, ad consilium rettulit. hic cum omnes
 primo perturbati admirarentur non iam de eo sumptum esse supplicium, a quo tot annos adeo
 essent male habiti, ut saepe ad desperationem forent adducti, quique maximos duces
 interfecisset,

denique in quo uno tantum esset, ut, quoad
 ille viveret, ipsi securi esse non possent, interfecto nihil habituri negotii essent:
 postremo, si illi redderet salutem, quaerebant, quibus amicis esset usurus: sese enim cum
 Eumene apud eum non futuros.

hic cognita consilii
 voluntate tamen usque ad septimum diem deliberandi sibi spatium reliquit. tum autem, cum iam
 vereretur ne qua seditio exercitus oreretur, vetuit quemquam ad eum admitti et cottidianum
 victum removeri iussit: nam negabat se ei vim allaturum, cui aliquando fuisset amicus.

hic tamen non amplius quam triduum fame fatigatus, cum
 castra moverentur, insciente Antigono iugulatus est a custodibus.

Sic Eumenes annorum quinque et quadraginta, cum ab anno vicesimo, uti supra ostendimus,
 septem annos Philippo apparuisset, tredecim apud Alexandrum eundem locum obtinuisset, in eis
 unum equitum alae praefuisset, post autem Alexandri Magni mortem imperator exercitus
 duxisset summosque duces partim reppulisset, partim interfecisset, captus non Antigoni
 virtute, sed Macedonum periurio talem habuit exitum vitae.

in quo quanta omnium fuerit opinio eorum, qui post Alexandrum Magnum reges sunt appellati,
 ex hoc facillime potest iudicari, quod, quorum nemo

Eumene
 vivo rex appellatus est, sed praefectus, eidem post huius occasum statim regium ornatum
 nomenque sumpserunt neque, quod initio praedicarant, se Alexandri liberis regnum servare,
 praestare voluerunt et hoc uno propugnatore sublato quid sentirent aperuerunt. huius
 sceleris principes fuerunt Antigonus, Ptolemaeus, Seleucus, Lysimachus, Cassandrus.

Antigonus autem Eumenem mortuum propinquis eius
 sepeliendum tradidit. ii militari honestoque funere, comitante toto exercitu, humaverunt
 ossaque eius in Cappadociam ad matrem atque uxorem liberosque eius deportanda curarunt.