Agesilaus Lacedaemonius cum a ceteris scriptoribus tum eximie a Xenophonte Socratico
 collaudatus est: eo enim usus est familiarissime.

hic
 primum de regno cum Leotychide, fratris filio, habuit contentionem. mos erat enim
 Lacedaemoniis a maioribus traditus, ut binos haberent semper reges, nomine magis quam
 imperio, ex duabus familiis Procli et Eurysthenis, qui principes ex progenie Herculis
 Spartae reges fuerunt.

horum ex altera in alterius
 familiae locum fieri non licebat: ita suum utraque retinebat ordinem. primum ratio
 habebatur, qui maximus natu esset ex liberis eius, qui regnans decessisset; sin is virile
 secus non, reliquisset, tum deligebatur, qui proximus esset propinquitate.

mortuus erat Agis rex, frater Agesilai: filium reliquerat Leotychidem.
 quem ille natum non agnorat, eundem moriens suum esse dixerat. is de honore regni cum
 Agesilao, patruo suo, contendit neque id quod petivit consecutus est.

nam Lysandro suffragante, homine, ut ostendimus supra, factioso et iis
 temporibus potente, Agesilaus antelatus est.

Hic simulatque imperii potitus est, persuasit Lacedaemoniis ut cum exercitu se mitterent in
 Asiam bellumque regi facerent, docens satius esse in Asia quam in Europa dimicari. namque
 fama exierat Artaxerxen comparare classes pedestresque exercitus, quos in Graeciam mitteret.

data potestate tanta celeritate usus est, ut prius in
 Asiam cum copiis pervenerit, quam regii satrapae eum scirent profectum. quo factum est ut
 omnes imparatos imprudentesque offenderet.

id ut cognovit
 Tissaphernes, qui summum imperium tum inter praefectos habebat regios, indutias a Lacone
 petivit, simulans se dare operam, ut Lacedaemoniis cum rege conveniret, re autem vera ad
 copias comparandas, easque impetravit trimenstres.

iuravit
 autem uterque se sine dolo indutias conservaturum. in qua pactione summa fide mansit
 Agesilaus, contra ea Tissaphernes nihil aliud quam bellum comparavit.

id etsi sentiebat Laco, tamen iusiurandum servabat multumque in eo se
 consequi dicebat, quod Tissaphernes periurio suo et homines suis rebus abalienaret et deos
 sibi iratos redderet, se autem conservata religione confirmare exercitum, cum animadverteret
 deum numen facere secum, hominesque sibi conciliare amiciores, quod iis studere consuessent,
 quos conservare fidem viderent.

Postquam indutiarum praeteriit dies, barbarus non dubitans, quod ipsius erant plurima
 domicilia in Caria et ea regio iis temporibus multo putabatur locupletissima, eo potissimum
 hostes impetum facturos, omnes suas copias eo contraxerat.

at Agesilaus in Phrygiam se convertit eamque prius depopulatus est, quam Tissaphernes usquam
 se moveret. magna praeda militibus locupletatis Ephesum hiematum exercitum reduxit atque ibi
 officinis armorum institutis magna industria bellum apparavit. et quo studiosius armarentur
 insigniusque ornarentur, praemia proposuit, quibus donarentur, quorum egregia in ea re
 fuisset industria.

fecit idem in exercitationum generibus,
 ut, qui ceteris praestitissent, eos magnis afficeret muneribus. his igitur rebus effecit ut
 et ornatissimum et exercitatissimum haberet exercitum.

huic cum tempus esset visum copias extrahere ex hibernaculis, vidit, si, quo esset iter
 facturus, palam pronuntiasset, hostes non credituros aliasque regiones praesidiis
 occupaturos neque dubitaturos aliud eum facturum ac pronuntiasset.

itaque cum ille Sardis iturum se dixisset, Tissaphernes eandem Cariam
 defendendam putavit. in quo cum eum opinio fefellisset victumque se vidisset consilio, sero
 suis praesidio profectus est. nam cum illo venisset, iam Agesilaus multis locis expugnatis
 magna erat praeda potitus.

Laco autem cum videret hostes
 equitatu superare, numquam in campo sui fecit potestatem et is locis manum conseruit, quibus
 plus pedestres copiae valerent. pepulit ergo, quotienscumque congressus est, multo maiores
 adversariorum copias et sic in Asia versatus est, ut omnium opinione victor duceretur.

Hic cum iam animo meditaretur proficisci in Persas et ipsum regem adoriri, nuntius ei domo
 venit ephororum missu, bellum Athenienses et Boeotos indixisse Lacedaemoniis: quare venire
 ne dubitaret.

in hoc non minus eius pietas suspicienda est
 quam virtus bellica: qui cum victori praeesset exercitui maximamque haberet fiduciam regni
 Persarum potiundi, tanta modestia dicto audiens fuit iussis absentium magistratuum, ut si
 privatus in comitio esset Spartae. cuius exemplum utinam imperatores nostri sequi
 voluissent! sed illuc redeamus.

Agesilaus opulentissimo
 regno praeposuit bonam existimationem multoque gloriosius duxit, si institutis patriae
 paruisset, quam si bello superasset Asiam.

hac igitur
 mente Hellespontum copias traiecit tantaque usus est celeritate, ut, quod iter Xerxes anno
 vertente confecerat, hic transierit triginta diebus.

cum
 iam haud ita longe abesset a Peloponneso, obsistere ei conati sunt Athenienses et Boeoti
 ceterique eorum socii apud Coroneam: quos omnes gravi proelio vicit.

huius victoriae vel maxima fuit laus, quod, cum plerique ex fuga se in
 templum Minervae coniecissent quaerereturque ab eo, quid iis vellet fieri, etsi aliquot
 vulnera acceperat eo proelio et iratus videbatur omnibus, qui adversus arma tulerant, tamen
 antetulit irae religionem et eos vetuit violari.

neque
 vero hoc solum in Graecia fecit, ut templa deorum sancta haberet, sed etiam apud barbaros
 summa religione omnia simulacra arasque conservavit.

itaque praedicabat mirari se, non sacrilegorum numero haberi, qui supplicibus deorum
 nocuissent, aut non gravioribus poenis affici, qui religionem minuerent, quam qui fana
 spoliarent.

Post hoc proelium collatum omne bellum est circa Corinthum ideoque Corinthium est
 appellatum.

hic cum una pugna decem milia hostium Agesilao
 duce cecidissent eoque facto opes adversariorum debilitatae viderentur, tantum afuit ab
 insolentia gloriae, ut commiseratus sit fortunam Graeciae, quod tam multi a se victi vitio
 adversariorum concidissent: namque illa multitudine, si sana mens esset, Graeciae supplicium
 Persas dare potuisse.

idem cum adversarios intra moenia
 compulisset et ut Corinthum oppugnaret multi hortarentur, negavit id suae virtuti convenire:
 se enim eum esse dixit , qui ad officium peccantes redire cogeret, non qui urbes
 nobilissimas expugnaret Graeciae.

'nam si' inquit 'eos
 exstinguere voluerimus, qui nobiscum adversus barbaros steterunt, nosmet ipsi nos
 expugnaverimus illis quiescentibus. quo facto sine negotio, cum voluerint, nos oppriment.'

Interim accidit illa calamitas apud Leuctra Lacedaemoniis. quo ne proficisceretur, cum a
 plerisque ad exeundum impelleretur, ut si de exitu divinaret, excusavit senectutem. idem,
 cum Epaminondas Spartam oppugnaret essetque sine muris oppidum, talem se imperatorem
 praebuit, ut eo tempore omnibus apparuerit, nisi ille fuisset, Spartam futuram non fuisse.

in quo quidem discrimine celeritas eius consilii saluti
 fuit universis. nam cum quidam adulescentuli hostium adventu perterriti ad Thebanos
 transfugere vellent et locum extra urbem editum cepissent, Agesilaus, qui perniciosissimum
 fore videret, si ammadversum esset quemquam ad hostes transfugere conari, cum suis eo venit
 atque, ut si bono animo fecissent, laudavit consilium eorum, quod eum locum occupassent: id
 se quoque fieri debere animadvertisse.

sic adulescentes
 simulata laudatione recuperavit et adiunctis de suis comitibus locum tutum reliquit. namque
 illi adiecto numero eorum, qui expertes erant consilii, commovere se non sunt ausi eoque
 libentius, quod latere arbitrabantur quae cogitaverant.

Sine dubio post Leuctricam pugnam Lacedaemonii se numquam refecerunt neque pristinum
 imperium recuperarunt, cum interim numquam Agesilaus destitit quibuscumque rebus posset
 patriam iuvare.

nam cum praecipue Lacedaemonii indigerent
 pecunia, ille omnibus, qui a rege defecerant, praesidio fuit: a quibus magna donatus pecunia
 patriam sublevavit.

atque in hoc illud inprimis fuit
 admirabile, cum maxima munera ei ab regibus ac dynastis civitatibusque conferrentur, quod
 nihil umquam domum suam contulit, nihil de victu, nihil de vestitu Laconum mutavit.

domo eadem fuit contentus, qua Eurysthenes, progenitor
 maiorum suorum, fuerat usus: quam qui intrarat, nullum signum libidinis, nullum luxuriae
 videre poterat, contra ea plurima patientiae atque abstinentiae. sic enim erat instructa, ut
 in nulla re differret a cuiusvis inopis atque privati.

Atque hic tantus vir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi virtutibus, sic
 maleficam nactus est in corpore fingendo: nam et statura fuit humili et corpore exiguo et
 claudus altero pede. quae res etiam nonnullam afferebat deformitatem, atque ignoti, faciem
 eius cum intuerentur, contemnebant; qui autem virtutes noverant, non poterant admirari
 satis.

quod ei usu venit, cum annorum octoginta subsidio
 Tacho in Aegyptum missus esset et in acta cum suis accubuisset sine ullo tecto stratumque
 haberet tale, ut terra tecta esset stramentis neque huc amplius quam pellis esset iniecta,
 eodem quo comites omnes vestitu humili atque obsoleto, ut eorum ornatus non modo in eis
 regem neminem significaret, sed homines esse non beatissimos suspicionem praeberet.

huius de adventu fama cum ad regios esset perlata,
 celeriter munera eo cuiusque generis sunt allata. his quaerentibus Agesilaum vix fides facta
 est, unum esse ex iis qui tum accubabant.

qui cum regis
 verbis quae attulerant dedissent, ille praeter vitulinam et eius modi genera obsonii, quae
 praesens tempus desiderabat, nihil accepit: unguenta, coronas secundamque mensam servis
 dispertiit, cetera referri iussit.

quo facto eum barbari
 magis etiam contempserunt, quod eum ignorantia bonarum rerum vilia potissimum sumpsisse
 arbitrabantur.

Hic cum ex Aegypto reverteretur, donatus a rege Nectanabide ducentis viginti talentis, quae
 ille muneri populo suo daret, venissetque in portum, qui Menelai vocatur, iacens inter
 Cyrenas et Aegyptum, in morbum implicitus decessit.

ibi
 eum amici, quo Spartam facilius perferre possent, quod mel non habebant, cera circumfuderunt
 atque ita domum rettulerunt.