Pelopidas Thebanus, magis historicis quam vulgo notus. cuius de virtutibus dubito quem ad
 modum exponam, quod vereor, si res explicare incipiam, ne non vitam eius enarrare, sed
 historiam videar scribere, sin tantummodo summas attigero, ne rudibus Graecarum litterarum
 minus dilucide appareat, quantus fuerit ille vir. itaque utrique rei occurram, quantum
 potuero, et medebor cum satietati tum ignorantiae lectorum.

Phoebidas Lacedaemonius cum exercitum Olynthum duceret iterque per Thebas faceret, arcem
 oppidi, quae Cadmea nominatur, occupavit impulsu paucorum Thebanorum, qui adversariae
 factioni quo facilius resisterent, Laconum rebus studebant, idque suo privato, non publico
 fecit consilio.

quo facto eum Lacedaemonii ab exercitu
 removerunt pecuniaque multarunt, neque eo magis arcem Thebanis reddiderunt, quod susceptis
 inimicitiis satius ducebant eos obsideri quam liberari. nam post Peloponnesium bellum
 Athenasque devictas cum Thebanis sibi rem esse existimabant et eos esse solos, qui adversus
 se sistere auderent.

hac mente amicis suis summas
 potestates dederant alteriusque factionis principes partim interfecerant, alios in exilium
 eiecerant: in quibus Pelopidas hic, de quo scribere exorsi sumus, pulsus patria carebat.

Hi omnes fere Athenas se contulerant, non quo sequerentur otium, sed ut, quem ex proximo
 locum fors obtulisset, eo patriam recuperare niterentur.

itaque cum tempus esset visum rei gerendae, communiter cum iis, qui Thebis idem sentiebant,
 diem delegerunt ad inimicos opprimendos civitatemque liberandam eum, quo maximi magistratus
 simul consuerant epulari.

magnae saepe res non ita magnis
 copiis sunt gestae, sed profecto numquam tam ab tenui initio tantae opes sunt profligatae.
 nam duodecim adulescentuli coierunt ex iis, qui exilio erant multati, cum omnino non essent
 amplius centum, qui tanto se offerrent periculo. qua paucitate perculsa est Lacedaemoniorum
 potentia.

ii enim non magis adversariorum factioni quam
 Spartanis eo tempore bellum intulerunt, qui principes erant totius Graeciae: quorum imperii
 maiestas, neque ita multo post, Leuctrica pugna ab hoc initio perculsa concidit.

illi igitur duodecim, quorum dux erat Pelopidas, cum 
 Athenis interdiu exissent , ut vesperascente caelo Thebas possent pervenire, cum
 canibus venaticis exierunt, retia ferentes, vestitu agresti, quo minore suspicione facerent
 iter. qui cum tempore ipso, quo studuerant, pervenissent, domum Charonis deverterunt, a quo
 et tempus et dies erat datus.

Hoc loco libet interponere, etsi seiunctum ab re proposita est, nimia fiducia quantae
 calamitati soleat esse. nam magistratuum Thebanorum statim ad aures pervenit exules in urbem
 venisse. id illi vino epulisque dediti usque eo despexerunt, ut ne quaerere quidem de tanta
 re laborarint.

accessit quod etiam magis aperiret eorum
 dementiam. allata est enim epistula Athenis ab Archia, uno ex iis qui sacris praeerant
 Eleusinius, Archiae, qui tum maximum magistratum Thebis obtinebat, in qua omnia de
 profectione eorum perscripta erant. quae cum iam accubanti in convivio esset data, sicut
 erat signata, sub pulvinum subiciens 'in crastinum' inquit 'differo res serias.'

at illi omnes, cum iam nox processisset, vinolenti ab exulibus duce
 Pelopida sunt interfecti. quibus rebus confectis, vulgo ad arma libertatemque vocato, non
 solum qui in urbe erant, sed etiam undique ex agris concurrerunt, praesidium Lacedaemoniorum
 ex arce pepulerunt, patriam obsidione liberarunt, auctores Cadmeae occupandae partim
 occiderunt, partim in exilium eiecerunt.

Hoc tam turbido tempore, sicut supra docuimus, Epaminondas, quoad cum civibus dimicatum
 est, domi quietus fuit. itaque haec liberatarum Thebarum propria laus est Pelopidae, ceterae
 fere communes cum Epaminonda.

namque in Leuctrica pugna
 imperatore Epaminonda hic fuit dux delectae manus, quae prima phalangem prostravit Laconum.

omnibus praeterea periculis eius affuit (sicut, Spartam
 cum oppugnavit, alterum tenuit cornu), quoque Messena celerius restitueretur, legatus in
 Persas est profectus. denique haec fuit altera persona Thebis, sed tamen secunda ita, ut
 proxima esset Epaminondae.

Conflictatus autem est etiam adversa fortuna. nam et initio, sicut ostendimus, exul patria
 caruit et, cum Thessaliam in potestatem Thebanorum cuperet redigere legationisque iure satis
 tectum se arbitraretur, quod apud omnes gentes sanctum esse consuesset, a tyranno Alexandro
 Pheraeo simul cum Ismenia comprehensus in vincla coniectus est.

hunc Epaminondas recuperavit, bello persequens Alexandrum. post id factum
 numquam animo placari potuit in eum, a quo erat violatus. itaque persuasit Thebanis ut
 subsidio Thessaliae proficiscerentur tyrannosque eius expellerent.

cuius belli cum ei summa esset data eoque cum exercitu profectus esset,
 non dubitavit, simulac conspexit hostem, confligere.

in
 quo proelio Alexandrum ut animadvertit, incensus ira equum in eum concitavit proculque
 digressus a suis coniectu telorum confossus concidit. atque hoc secunda victoria accidit:
 nam iam inclinatae erant tyrannorum copiae.

quo facto
 omnes Thessaliae civitates interfectum Pelopidam coronis aureis et statuis aeneis liberosque
 eius multo agro donarunt.