Epaminondas, Polymnii filius, Thebanus. de hoc priusquam scribimus, haec praecipienda
 videntur lectoribus, ne alienos mores ad suos referant, neve ea, quae ipsis leviora sunt,
 pari modo apud ceteros fuisse arbitrentur.

scimus enim
 musicen nostris moribus abesse a principis persona, saltare vero etiam in vitiis poni: quae
 omnia apud Graecos et grata et laude digna ducuntur.

cum
 autem exprimere imaginem consuetudinis atque vitae velimus Epaminondae, nihil videmur debere
 praetermittere, quod pertineat ad eam declarandam.

quare
 dicemus primum de genere eius, deinde quibus disciplinis et a quibus sit eruditus, tum de
 moribus ingeniique facultatibus et si qua alia memoria digna erunt, postremo de rebus
 gestis, quae a plurimis animi anteponuntur virtutibus.

Natus igitur patre, quo diximus, genere honesto, pauper iam a maioribus relictus est,
 eruditus autem sic ut nemo Thebanus magis. nam et citharizare et cantare ad chordarum sonum
 doctus est a Dionysio, qui non minore fuit in musicis gloria quam Damon aut Lamprus, quorum
 pervulgata sunt nomina, cantare tibiis ab Olympiodoro, saltare a Calliphrone.

at philosophiae praeceptorem habuit Lysim Tarentinum, Pythagoreum:
 cui quidem sic fuit deditus, ut adulescens tristem ac severum senem omnibus aequalibus suis
 in familiaritate anteposuerit; neque prius eum a se dimisit, quam in doctrinis tanto
 antecessit condiscipulos, ut facile intellegi posset pari modo superaturum omnes in ceteris
 artibus.

atque haec ad nostram consuetudinem sunt levia et
 potius contemnenda; at in Graecia, utique olim, magnae laudi erant.

postquam ephebus est factus et palaestrae dare operam coepit, non tam
 magnitudini virium servivit quam velocitati: illam enim ad athletarum usum, hanc ad belli
 existimabat utilitatem pertinere. itaque exercebatur plurimum currendo et
 luctando ad eum finem, quoad stans complecti posset atque contendere. in armis vero plurimum
 studii consumebat.

Ad hanc corporis firmitatem plura etiam animi bona accesserant. erat enim modestus,
 prudens, gravis, temporibus sapienter utens, peritus belli, fortis manu, animo maximo, adeo
 veritatis diligens, ut ne ioco quidem mentiretur.

idem
 continens, clemens patiensque admirandum in modum, non solum populi, sed etiam amicorum
 ferens iniurias, in primis commissa celans, quodque interdum non minus prodest quam diserte
 dicere, studiosus audiendi: ex hoc enim facillime disci arbitrabatur.

itaque cum in circulum venisset, in quo aut de re publica disputaretur
 aut de philosophia sermo haberetur, numquam inde prius discessit, quam ad finem sermo esset
 adductus.

paupertatem adeo facile perpessus est, ut de re
 publica nihil praeter gloriam ceperit. amicorum in se tuendo caruit facultatibus, fide ad
 alios sublevandos saepe sic usus est, ut iudicari possit omnia ei cum amicis fuisse
 communia.

nam cum aut civium suorum aliquis ab hostibus
 esset captus aut virgo nubilis propter paupertatem collocari non posset, amicorum concilium
 habebat et, quantum quisque daret, pro facultatibus imperabat.

eamque summam cum fecerat, potius quam ipse acciperet pecuniam, adducebat
 eum, qui quaerebat, ad eos, qui conferebant, eique ut ipsi numerarent faciebat, ut ille, ad
 quem ea res perveniebat, sciret quantum cuique deberet.

Tentata autem eius est abstinentia a Diomedonte Cyziceno: namque is rogatu Artaxerxis regis
 Epaminondam pecunia corrumpendum susceperat. hic magno cum pondere auri Thebas venit et
 Micythum adulescentulum, quem tum Epaminondas plurimum diligebat, quinque talentis ad suam
 perduxit voluntatem. Micythus Epaminondam convenit et causam adventus Diomedontis ostendit.

at ille Diomedonti coram 'nihil' inquit 'opus pecunia
 est: nam si rex ea vult, quae Thebanis sunt utilia, gratiis facere sum paratus, sin autem
 contraria, non habet auri atque argenti satis. namque orbis terrarum divitias accipere nolo
 pro patriae caritate.

tu quod me incognitum tentasti
 tuique similem existimasti, non miror tibique ignosco; sed egredere propere, ne alios
 corrumpas, cum me non potueris. et tu, Micythe, argentum huic redde, aut, nisi id confestim
 facis, ego te tradam magistratui.'

hunc Diomedon cum
 rogaret, ut tuto exire suaque, quae attulerat, liceret efferre, 'istud quidem' inquit
 'faciam, neque tua causa, sed mea, ne, si tibi sit pecunia adempta, aliquis dicat id ad me
 ereptum pervenisse, quod delatum accipere noluissem.'

a
 quo cum quaesisset, quo se deduci vellet, et ille Athenas dixisset, praesidium dedit, ut
 tuto perveniret. neque vero id satis habuit, sed etiam, ut inviolatus in navem escenderet,
 per Chabriam Atheniensem, de quo supra mentionem fecimus, effecit.

abstinentiae erit hoc satis testimonium. plurima quidem proferre
 possumus, sed modus adhibendus est, quoniam uno hoc volumine vitam excellentium virorum
 complurium concludere constituimus, quorum res separatim multis milibus versuum complures
 scriptores ante nos explicarunt.

Fuit etiam disertus, ut nemo ei Thebanus par esset eloquentia, neque minus concinnus in
 brevitate respondendi quam in perpetua oratione ornatus.

habuit obtrectatorem Menecliden quendam, indidem Thebis, et adversarium in administranda re
 publica, satis exercitatum in dicendo, ut Thebanum scilicet: namque illi genti plus inest
 virium quam ingenii.

is quod in re militari florere
 Epaminondam videbat, hortari solebat Thebanos, ut pacem bello anteferrent, ne illius
 imperatoris opera desideraretur. huic ille 'fallis' inquit 'verbo cives tuos, quod eos a
 bello avocas: otii enim nomine servitutem concilias.

nam
 paritur pax bello. itaque qui ea diutina volunt frui, bello exercitati esse debent. quare si
 principes Graeciae vultis esse, castris est vobis utendum, non palaestra.'

idem ille Meneclides cum huic obiceret, quod liberos non haberet neque
 uxorem duxisset, maximeque insolentiam, quod sibi Agamemnonis belli gloriam videretur
 consecutus: at ille 'desine,' inquit 'Meneclida, de uxore mihi exprobrare: nam nullius in
 ista re minus uti consilio volo.' (habebat enim Meneclides suspicionem adulterii.)

'quod autem me Agamemnonem aemulari putas, falleris.
 namque ille cum universa Graecia vix decem annis unam cepit urbem, ego contra ea una urbe
 nostra dieque uno totam Graeciam Lacedaemoniis fugatis liberavi.'

Idem cum in conventum venisset Arcadum, petens ut societatem cum Thebanis et Argivis
 facerent, contraque Callistratus, Atheniensium legatus, qui eloquentia omnes eo praestabat
 tempore, postularet ut potius amicitiam sequerentur Atticorum, et in oratione sua multa
 invectus esset in Thebanos et Argivos in eisque hoc posuisset,

animum advertere debere Arcades, quales utraque civitas cives
 procreasset, ex quibus de ceteris possent iudicare: Argivos enim fuisse Orestem et Alcmeonem
 matricidas, Thebis Oedipum natum, qui, cum patrem suum interfecisset, ex matre liberos
 procreasset:

huic in respondendo Epaminondas, cum de
 ceteris perorasset, postquam ad illa duo opprobria pervenit, admirari se dixit stultitiam
 rhetoris Attici, qui non animadverterit, innocentes illos natos domi, scelere admisso cum
 patria essent expulsi, receptos esse ab Atheniensibus.

sed
 maxime eius eloquentia eluxit Spartae legati ante pugnam Leuctricam. quo cum omnium sociorum
 convenissent legati, coram frequentissimo legationum conventu sic Lacedaemoniorum
 tyrannidem coarguit, ut non minus illa oratione opes eorum concusserit quam Leuctrica pugna.
 tum enim perfecit, quod post apparuit, ut auxilio Lacedaemonii sociorum
 privarentur.

Fuisse patientem suorumque iniurias ferentem civium, quod se patriae irasci nefas esse
 duceret, haec sunt testimonia. cum eum propter invidiam cives sui praeficere exercitui
 noluissent duxque esset delectus belli imperitus, cuius errore res eo esset deducta, ut
 omnes de salute pertimescerent, quod locorum angustiis clausi ab hostibus obsidebantur,
 desiderari coepta est Epaminondae diligentia: erat enim ibi privatus numero militis.

a quo cum peterent opem, nullam adhibuit memoriam
 contumeliae et exercitum obsidione liberatum domum reduxit incolumem.

nec vero hoc semel fecit, sed saepius. maxime autem fuit illustre, cum in
 Peloponnesum exercitum duxisset adversus Lacedaemonios haberetque collegas duos, quorum
 alter erat Pelopidas, vir fortis ac strenuus. hi cum criminibus adversariorum omnes in
 invidiam venissent ob eamque rem imperium iis esset abrogatum atque in eorum locum alii
 praetores successissent,

Epaminondas populi scito non
 paruit idemque ut facerent persuasit collegis et bellum, quod susceperat, gessit. namque
 animadvertebat, nisi id fecisset, totum exercitum propter praetorum imprudentiam
 inscitiamque belli periturum.

lex erat Thebis, quae morte
 multabat, si quis imperium diutius retinuisset, quam lege praefinitum foret. hanc
 Epaminondas cum rei publicae conservandae causa latam videret, ad perniciem civitatis
 conferri noluit et quattuor mensibus diutius, quam populus iusserat, gessit imperium.

Postquam domum reditum est, collegae eius hoc crimine accusabantur. quibus ille permisit,
 ut omnem causam in se transferrent suaque opera factum contenderent, ut legi non oboedirent.
 qua defensioue illis periculo liberatis nemo Epaminondam responsurum putabat, quod quid
 diceret non haberet.

at ille in iudicium venit, nihil
 eorum negavit, quae adversarii crimini dabant, omniaque, quae collegae dixerant, confessus
 est neque recusavit quominus legis poenam subiret, sed unum ab iis petivit, ut in sepulcro
 suo inscriberent:

'Epaminondas a Thebanis morte multatus
 est, quod eos coegit apud Leuctra superare Lacedaemonios, quos ante se imperatorem nemo
 Boeotorum ausus sit aspicere in acie,

quodque uno proelio
 non solum Thebas ab interitu retraxit, sed etiam universam Graeciam in libertatem vindicavit
 eoque res utrorumque perduxit, ut Thebani Spartam oppugnarent, Lacedaemonii satis haberent,
 si salvi esse possent, neque prius bellare destitit, quam Messene restituta urbem eorum
 obsidione clausit.'

haec cum dixisset, risus omnium cum
 hilaritate coortus est, neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium. sic a iudicio
 capitis maxima discessit gloria.

Hic extremo tempore imperator apud Mantineam cum acie instructa audacius instaret hostes,
 cognitus a Lacedaemoniis, quod in unius pernicie eius patriae sitam putabant salutem,
 universi in unum impetum fecerunt neque prius abscesserunt, quam magna caede edita multisque
 occisis fortissime ipsum Epaminondam pugnantem, sparo eminus percussum, concidere viderunt.

huius casu aliquantum retardati sunt Boeoti, neque tamen
 prius pugna excesserunt, quam repugnantes profligarunt.

at
 Epaminondas, cum animadverteret mortiferum se vulnus accepisse simulque, si ferrum, quod ex
 hastili in corpore remanserat, extraxisset, animam statim emissurum, usque eo retinuit,
 quoad renuntiatum est vicisse Boeotos.

id postquam
 audivit, satis' inquit 'vixi: invictus enim morior.' tum ferro extracto confestim exanimatus
 est.

Hic uxorem numquam duxit. in quo cum reprehenderetur a Pelopida, qui filium habebat
 infamem, maleque eum in eo patriae consulere diceret, quod liberos non relinqueret, 'vide'
 inquit 'ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis.

neque vero stirps potest mihi deesse: namque ex me natam relinquo pugnam
 Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est.'

quo tempore duce Pelopida exules Thebas occuparunt et praesidium
 Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta est caedes civium, domo se
 tenuit, quod neque defendere malos volebat neque impugnare, ne manus suorum sanguine
 cruentaret: namque omnem civilem victoriam funestam putabat. idem, postquam apud Cadmeam cum
 Lacedaemoniis pugnari coeptum est, in primis stetit.

Huius de virtutibus vitaque satis erit dictum, si hoc unum adiunxero, quod nemo ibit
 infitias, Thebas et ante Epaminondam natum et post eiusdem interitum perpetuo alieno
 paruisse imperio, contra ea, quamdiu ille praefuerit rei publicae, caput fuisse totius
 Graeciae. ex quo intellegi potest unum hominem pluris quam civitatem fuisse.