Datames, patre Camisare, natione Care, matre Scythissa natus, primum militum in numero fuit
 apud Artaxerxen eorum, qui regiam tuebantur. pater eius Camisares, quod et manu fortis et
 bello strenuus et regi multis locis fidelis erat repertus, habuit provinciam partem Ciliciae
 iuxta Cappadociam, quam incolunt Leucosyri.

Datames
 militare munus fungens primum, qualis esset, aperuit in bello, quod rex adversus Cadusios
 gessit. namque hic magni fuit eius opera. quo factum est, cum in eo bello cecidisset
 Camisares, ut paterna ei traderetur provincia.

Pari se virtute postea praebuit, cum Autophrodates iussu
 regis bello persequeretur eos qui defecerant. namque huius opera hostes, cum castra iam
 intrassent, multis milibus regiorum interfectis profligati sunt exercitusque reliquus
 conservatus regis est: qua ex re maioribus rebus praeesse coepit.

erat eo tempore Thuys dynastes Paphlagoniae, antiquo genere, ortus a
 Pylaemene illo, quem Homerus Troico bello a Patroclo interfectum ait.

is regi dicto audiens non erat. quam ob causam bello eum persequi
 constituit eique rei praefecit Datamen, propinquum Paphlagonis: namque ex fratre et sorore
 erant nati. quam ob causam Datames primum experiri voluit, ut sine armis propinquum ad
 officium reduceret. ad quem cum venisset sine praesidio, quod ab amico nullas vereretur
 insidias, paene interiit: nam Thuys eum clam interficere voluit.

erat mater cum Datame, amita Paphlagonis.

ea quid ageretur resciit filiumque monuit. ille fuga periculum evitavit bellumque indixit
 Thuyni. in quo cum ab Ariobarzane, praefecto Lydiae et Ioniae totiusque Phrygiae, desertus
 esset, nihilo segnius perseveravit vivumque Thuyn cepit cum uxore et liberis.

Cuius facti ne prius fama ad regem quam ipse perveniret,
 dedit operam. itaque omnibus insciis eo, ubi erat rex, venit posteroque die Thuyn, hominem
 maximi corporis terribilique facie, quod et niger et capillo longo barbaque erat promissa,
 optima veste texit, quam satrapae regii gerere consuerant, ornavit etiam torque atque
 armillis aureis ceteroque regio cultu;

ipse agresti
 duplici amiculo circumdatus hirtaque tunica, gerens in capite galeam venatoriam, dextra manu
 clavam, sinistra copulam, ita vinctum ante se Thuynem agebat, ut si feram bestiam captam
 duceret.

quae cum omnes aspicerent propter novitatem
 ornatus ignotamque formam ob eamque rem magnus esset concursus, fuit nonnemo qui agnosceret
 Thuyn regique nuntiaret.

primo non accredidit itaque
 Pharnabazum misit exploratum. a quo ut rem gestam comperit, statim admitti iussit, magno
 opere delectatus cum facto tum ornatu, inprimis quod nobilis rex in potestatem inopinanti
 venerat.

itaque magnifice Datamen donatum ad exercitum
 misit, qui tum contrahebatur duce Pharnabazo et Tithrauste ad bellum Aegyptium, parique eum
 atque illos imperio esse iussit. postea vero quam Pharnabazum rex revocavit, illi summa
 imperii tradita est.

Hic cum maximo studio compararet exercitum Aegyptumque proficisci pararet, subito a rege
 litterae sunt ei missae, ut Aspim aggrederetur, qui Cataoniam tenebat: quae gens iacet supra
 Ciliciam, confinis Cappadociae.

namque Aspis, saltuosam
 regionem castellisque munitam incolens, non solum imperio regis non parebat, sed etiam
 finitimas regiones vexabat et quae regi portarentur abripiebat.

Datames etsi longe aberat ab iis regionibus et a maiore re abstrahebatur,
 tamen regis voluntati morem gerendum putavit. itaque cum paucis, sed viris fortibus navem
 conscendit, existimans, quod accidit, facilius se imprudentem parva manu oppressurum quam
 paratum quamvis magno exercitu.

hac delatus in Ciliciam,
 egressus inde, dies noctesque iter faciens Taurum transit eoque quo studuerat venit. quaerit
 quibus locis sit Aspis: cognoscit haud longe abesse profectumque tum venatum. quem dum
 speculatur, adventus eius causa cognoscitur. Pisidas cum iis, quos secum habebat, ad
 resistendum Aspis comparat.

id Datames ubi audivit, arma
 sumit, suos sequi iubet; ipse equo concitato ad hostem vehitur. quem procul Aspis
 conspiciens ad se ferentem pertimescit atque a conatu resistendi deterritus sese dedidit.
 hunc Datames vinctum ad regem ducendum tradit Mithridati.

Haec dum geruntur, Artaxerxes reminiscens, a quanto bello ad quam parvam rem principem
 ducum misisset, se ipse reprehendit et nuntium ad exercitum Acen misit, quod nondum Datamen
 profectum putabat, qui diceret, ne ab exercitu discederet. hic priusquam perveniret, quo
 erat profectus, in itinere convenit, qui Aspim ducebant.

qua celeritate cum magnam benivolentiam regis Datames consecutus esset, non minorem invidiam
 aulicorum excepit, quod illum unum pluris quam se omnes fieri videbant. quo facto cuncti ad
 eum opprimendum consenserunt.

haec Pandantes, gazae custos
 regiae, amicus Datami, perscripta ei mittit, in quibus docet eum in magno fore periculo, si
 quid illo imperante adversi in Aegypto accidisset.

namque
 eam esse consuetudinem regiam, ut casus adversos hominibus tribuant, secundos fortunae suae:
 quo fieri ut facile impellantur ad eorum perniciem, quorum ductu res male gestae nuntientur.
 illum hoc maiore fore in discrimine, quod, quibus rex maxime oboediat, eos habeat
 inimicissimos.

talibus ille litteris cognitis, cum iam ad
 exercitum Acen venisset, quod non ignorabat ea vere scripta, desciscere a rege constituit.
 neque tamen quicquam fecit, quod fide sua esset indignum.

nam Mandroclem Magnetem exercitui praefecit; ipse cum suis in Cappadociam discedit
 coniunctamque huic Paphlagoniam occupat, celans, qua voluntate esset in regem. clam cum
 Ariobarzane facit amicitiam, manum comparat, urbes munitas suis tuendas tradit.

Sed haec propter hiemale tempus minus prospere procedebant. audit Pisidas quosdam copias
 adversus se parare. filium eo Arsidaeum cum exercitu mittit; cadit in proelio adulescens.
 proficiscitur eo pater non ita magna cum manu, celans, quantum vulnus accepisset, quod prius
 ad hostem pervenire cupiebat, quam de male re gesta fama ad suos perveniret, ne cognita
 filii morte animi debilitarentur militum.

quo contenderat,
 pervenit iisque locis castra ponit, ut neque circumiri multitudine adversariorum posset
 neque impediri, quominus ipse ad dimicandum manum haberet expeditam.

erat cum eo Mithrobarzanes, socer eius, praefectus equitum. is desperatis
 generi rebus ad hostes transfugit. id Datames ut audivit, sensit, si in turbam exisset ab
 homine tam necessario se relictum, futurum ut ceteri idem consilium sequerentur;

itaque in vulgus edit suo iussu Mithrobarzanem profectum pro
 perfuga, quo facilius receptus interficeret hostes: quare relinqui eum par non esse et omnes
 confestim sequi. quod si animo strenuo fecissent, futurum ut adversarii non possent
 resistere, cum et intra vallum et foris caederentur.

hac
 re probata exercitum educit, Mithrobarzanem persequitur, qui tantum quod ad hostes
 pervenerat, cum Datames signa inferri iubet.

Pisidae nova
 re commoti in opinionem adducuntur perfugas mala fide compositoque fecisse, ut recepti
 maiori essent calamitati. primum eos adoriuntur. illi cum, quid ageretur aut quare fieret,
 ignorarent, coacti sunt cum iis pugnare, ad quos transierant, ab iisque stare, quos
 reliquerant: quibus cum neutri parcerent, celeriter sunt concisi.

reliquos Pisidas resistentes Datames invadit: primo impetu pellit,
 fugientes persequitur, multos interficit, castra hostium capit.

tali consilio uno tempore et proditores perculit et hostes profligavit,
 et, quod ad perniciem suam fuerat cogitatum, id ad salutem convertit. quo neque acutius
 ullius imperatoris cogitatum neque celerius factum usquam legimus.

Ab hoc tamen viro Sisinas, maximo natu filius, desciit ad regemque transiit et de
 defectione patris detulit. quo nuntio Artaxerxes commotus, quod intellegebat sibi cum viro
 forti ac strenuo negotium esse, qui et prius cogitare quam conari consuesset et, cum
 cogitasset, facere auderet, Autophrodatem in Cappadociam mittit.

hic ne intrare posset, saltum, in quo Ciliciae portae sunt sitae, Datames
 praeoccupare studuit.

sed tam subito copias contrahere non
 potuit. a qua re depulsus cum ea manu, quam contraxerat, locum delegit talem, ut neque
 circumiretur ab hostibus neque praeteriret adversarius, quin ancipitibus locis premeretur,
 et, si dimicare vellet, non multum obesse multitudo hostium suae paucitati posset.

Haec etsi Autophrodates videbat, tamen statim maluit congredi quam cum tantis copiis
 refugere aut tam diu uno loco sedere.

habebat barbarorum
 equitum viginti, peditum centum milia, quos illi Cardacas appellant, eiusdemque generis tria
 milia funditorum, praeterea Cappadocum octo milia, Armeniorum decem milia, Paphlagonum
 quinque milia, Phrygum decem milia, Lydorum quinque milia, Aspendiorum et Pisidarum circiter
 tria milia, Cilicum duo milia, Captianorum totidem, ex Graecia conductorum tria milia, levis
 armaturae maximum numerum.

has adversus copias spes omnis
 consistebat Datami in se locique natura (namque huius partem non habebat vicesimam militum).
 quibus fretus conflixit adversariorumque multa milia concidit, cum de ipsius exercitu non
 amplius hominum mille cecidisset. quam ob causam postero die tropaeum posuit, quo loco
 pridie pugnatum erat.

hinc cum castra movisset semperque
 inferior copiis superior omnibus proeliis discederet, quod numquam manum consereret, nisi
 cum adversarios locorum angustiis clausisset, quod perito regionum

callideque cogitanti saepe accidebat, Autophrodates, cum bellum duci
 maiore regis calamitate quam adversariorum videret, pacem amicitiamque pristiam memorans eum
 hortatus est, ut cum rege in gratiam rediret.

quam ille
 etsi fidam non fore putabat, tamen condicionem accepit seque ad Artaxerxem legatos missurum
 dixit. sic bellum, quod rex adversus Datamen susceperat, sedatum est. Autophrodates in
 Phrygiam se recepit.

At rex, quod implacabile odium in Datamen susceperat, postquam bello eum opprimi non posse
 animadvertit, insidiis interficere studuit: quas ille plerasque evitavit.

sicut, cum ei nuntiatum esset quosdam sibi insidiari, qui in amicorum
 erant numero (de quibus, quod inimici detulerant, neque credendum neque neglegendum
 putavit), experiri voluit, verum falsumne sibi esset relatum.

itaque eo profectus est, in quo itinere futuras insidias dixerant. sed
 elegit corpore ac statura simillimum sui eique vestitum suum dedit atque eo loco ire, quo
 ipse consuerat, iussit; ipse autem ornatu vestituque militari inter corporis custodes iter
 facere coepit.

at insidiatores, postquam in eum quem
 insederant locum agmen pervenit, decepti ordine atque vestitu impetum in eum faciunt, qui
 suppositus erat. praedixerat autem iis Datames, cum quibus iter faciebat, ut parati essent
 facere, quod ipsum vidissent.

ipse, ut concurrentes
 insidiatores animum advertit, tela in eos coniecit. hoc idem cum universi fecissent,
 priusquam pervenirent ad eum quem aggredi volebant, confixi conciderunt.

Hic tamen tam callidus vir extremo tempore captus est Mithridatis, Ariobarzanis filii,
 dolo. namque is pollicitus est regi se eum interfecturum, si rex permitteret, ut quodcumque
 vellet liceret impune facere, fidemque de ea re more Persarum dextra dedisset.

hanc ut accepit a rege missam, copias parat et absens amicitiam cum
 Datame facit, regis provincias vexat, castella expugnat, magnas praedas capit, quarum partim
 suis dispertit, partim ad Datamen mittit; pari modo complura castella ei tradit.

haec diu faciendo persuasit homini se infinitum adversus regem
 suscepisse bellum, cum nihilo magis, ne quam suspicionem illi praeberet insidiarum, neque
 colloquium eius petivit neque in conspectum venire studuit. sic absens amicitiam gerebat, ut
 non beneficiis mutuis, sed communi odio, quod erga regem susceperant, contineri viderentur.

Id cum satis se confirmasse arbitratus esset, certiorem facit Datamen, tempus esse maiores
 res parari et bellum cum ipso rege suscipi, deque ea re, si ei videretur, quo loco vellet,
 in colloquium veniret. probata re colloquendi tempus sumitur locusque, quo conveniretur.

huc Mithridates cum uno, cui maxime habebat fidem, ante
 aliquot dies venit compluribusque locis separatim gladios obruit eaque loca diligenter
 notat. ipso autem colloquii die utrique, locum qui explorarent atque ipsos scrutarentur,
 mittunt; deinde ipsi sunt congressi.

hic cum aliquamdiu in
 colloquio fuissent et diversi discessissent iamque procul Datames abesset, Mithridates,
 priusquam ad suos perveniret, ne quam suspicionem pareret, in eundem locum revertitur atque
 ibi, ubi telum erat infossum, resedit, ut si lassitudine cuperet acquiescere, Datamenque
 revocavit, simulans se quiddam in colloquio esse oblitum.

interim telum, quod latebat, protulit nudatumque vagina veste texit ac Datami venienti ait,
 digredientem se animadvertisse locum quendam, qui erat in conspectu, ad castra ponenda esse
 idoneum.

quem cum digito demonstraret et ille respiceret,
 aversum ferro transfixit priusque, quam quisquam posset succurrere, interfecit. ita ille
 vir, qui multos consilio, neminem perfidia ceperat, simulata captus est amicitia.