Timotheus, Cononis filius, Atheniensis. hic a patre acceptam gloriam multis auxit
 virtutibus: fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus
 civitatis regendae.

multa huius sunt praeclare facta, sed
 haec maxime illustria. Olynthios et Byzantios bello subegit. Samum cepit: in quo oppido
 oppugnando superiore bello Athenienses mille et ducenta talenta consumpserant, id ille sine
 ulla publica impensa populo restituit. adversus Cotum bella gessit ab eoque mille
 et ducenta talenta praedae in publicum rettulit.

Cyzicum obsidione liberavit. Ariobarzani simul cum Agesilao auxilio profectus est, a quo cum
 Laco pecuniam numeratam accepisset, ille cives suos agro atque urbibus augeri maluit quam id
 sumere, cuius partem domum suam quisque ferre posset. itaque accepit Crithoten et Sestum.

Idem classi praefectus circumvehens Peloponnesum, Laconicen populatus, classem eorum
 fugavit Corcyram sub imperium Atheniensium redegit sociosque dein adiunxit Epirotas,
 Athamanas, Chaonas omnesque eas gentes, quae mare illud adiacent.

quo facto Lacedaemonii de diutina contentione destiterunt et sua sponte
 Atheniensibus imperii maritimi principatum concesserunt, pacemque iis legibus constituerunt,
 ut Athenienses mari duces essent. quae victoria tantae fuit Atticis laetitiae, ut tum primum
 arae Paci publice sint factae eique deae pulvinar sit institutum.

cuius laudis ut memoria maneret, Timotheo publice statuam in foro
 posuerunt. qui honos huic uni ante id tempus contigit, ut, cum patri populus statuam
 posuisset, filio quoque daret. sic iuxta posita recens filii veterem patria renovavit
 memoriam.

Hic cum esset magno natu et magistratus gerere desisset,
 bello Athenienses undique premi sunt coepti. defecerat Samus, descierat Hellespontus,
 Philippus iam tum valens multa moliebatur: cui oppositus Chares cum esset, non satis in eo
 praesidii putabatur.

fit Menestheus praetor, filius
 Iphicratis, gener Timothei, et ut ad bellum proficiscatur decernitur. huic in consilium
 dantur viri duo usu sapientiaque praestantes quorum consilio uteretur , pater et
 socer, quod in his tanta erat auctoritas, ut magna spes esset per eos amissa posse
 recuperari.

ii cum Samum profecti essent et eodem Chares
 illorum adventu cognito cum suis copiis proficisceretur, ne quid absente se gestum
 videretur, accidit, cum ad insulam appropinquarent, ut magna tempestas oreretur: quam
 evitare duo veteres imperatores utile arbitrati suam classem suppresserunt.

at ille temeraria usus ratione non cessit maiorum natu auctoritati, velut
 in sua manu esset fortuna. quo contenderat, pervenit, eodemque ut sequerentur, ad Timotheum
 et Iphicraten nuntium misit. hinc male re gesta, compluribus amissis navibus eo, unde erat
 profectus, se recepit litterasque Athenas publice misit, sibi proclive fuisse Samum capere,
 nisi a Timotheo et Iphicrate desertus esset.

populus acer,
 suspicax ob eamque rem mobilis, adversarius, invidus (etenim potentia in crimen vocabatur)
 domum revocat: accusantur proditionis. hoc iudicio damnatur Timotheus lisque eius aestimatur
 centum talentis. ille odio ingratae civitatis exactus Chalcidem se contulit.

Huius post mortem cum populum iudicii sui paeniteret, multae novem partes detraxit et decem
 talenta Cononem, filium eius, ad muri quandam partem reficiendam iussit dare. in quo
 fortunae varietas est animadversa. nam quos avus Conon muros ex hostium praeda
 patriae restituerat, eosdem nepos cum summa ignominia familiae ex sua re familiari reficere
 coactus est.

Timothei autem moderatae sapientisque vitae
 cum pleraque possimus proferre testimonia, uno erimus contenti, quod ex eo facile conici
 poterit, quam carus suis fuerit. cum Athenis adulescentulus causam diceret, non solum amici
 privatique hospites ad eum defendendum convenerunt, sed etiam in eis Iason, tyrannus
 Thessaliae, qui illo tempore fuit omnium potentissimus.

hic cum in patria sine satellitibus se tutum non arbitraretur, Athenas sine ullo praesidio
 venit tantique hospitem fecit, ut mallet se capitis periculum adire quam Timotheo de fama
 dimicanti deesse. hunc adversus tamen Timotheus postea populi iussu bellum gessit: patriae
 enim sanctiora iura quam hospitii esse duxit.

Haec extrema fuit aetas imperatorum Atheniensium, Iphicratis, Chabriae, Timothei, neque
 post illorum obitum quisquam dux in illa urbe fuit dignus memoria.

Venio nunc ad fortissimum virum maximique consilii omnium barbarorum, exceptis duobus
 Karthaginiensibus, Hamilcare et Hannibale.

de quo hoc
 plura referemus, quod et obscuriora sunt eius gesta pleraque et ea, quae prospere ei
 cesserunt, non magnitudine copiarum, sed consilii, quo tum omnes superabat, acciderunt:
 quorum nisi ratio explicata fuerit, res apparere non poterunt.