Chabrias Atheniensis. hic quoque in summis habitus est ducibus resque multas memoria dignas
 gessit. sed ex iis elucet maxime inventum eius in proelio, quod apud Thebas fecit, cum
 Boeotis subsidio venisset.

namque in eo victoria fidentem
 summum ducem Agesilaum, fugatis iam ab eo conducticiis catervis, eo frustratus est, quod
 reliquam phalangem loco vetuit cedere obnixoque genu scuto, proiecta hasta impetum excipere
 hostium docuit. id novum Agesilaus contuens progredi non est ausus suosque iam incurrentes
 tuba revocavit.

hoc usque eo tota Graecia fama celebratum
 est, ut illo statu Chabrias sibi statuam fieri voluerit, quae publice ei ab Atheniensibus in
 foro constituta est. ex quo factum est ut postea athletae ceterique artifices iis statibus
 in statuis ponendis uterentur, quibus victoriam essent adepti.

Chabrias autem multa in Europa bella administravit, cum dux Atheniensium esset; in Aegypto
 sua sponte gessit: nam Nectenebin adiutum profectus regnum ei constituit.

fecit idem Cypri, sed publice ab Atheniensibus Euagorae adiutor datus,
 neque prius inde discessit, quam totam insulam bello devinceret: qua ex re Athenienses
 magnam gloriam sunt adepti.

interim bellum inter Aegyptios
 et Persas conflatum est. Athenienses cum Artaxerxe societatem habebant, Lacedaemonii cum
 Aegyptiis, a quibus magnas praedas Agesilaus, rex eorum, faciebat. id intuens Chabrias, cum
 in re nulla Agesilao cederet, sua sponte eos adiutum profectus Aegyptiae classi praefuit,
 pedestribus copiis Agesilaus.

Tum praefecti regis Persae legatos miserunt Athenas questum, quod Chabrias adversum regem
 bellum gereret cum Aegyptiis. Athenienses diem certam Chabriae praestituerunt, quam ante
 domum nisi redisset, capitis se illum damnaturos denuntiarunt. hoc ille nuntio Athenas
 rediit, neque ibi diutius est moratus, quam fuit necesse.

non enim libenter erat ante oculos suorum civium, quod et vivebat laute et indulgebat sibi
 liberalius, quam ut invidiam vulgi posset effugere.

est
 enim hoc commune vitium magnis liberisque civitatibus, ut invidia gloriae comes sit et
 libenter de iis detrahant, quos eminere videant altius, neque animo aequo pauperes alienam
 opulentiam intueantur. itaque Chabrias, quoad ei licebat, plurimum aberat.

neque vero solus ille aberat Athenis libenter, sed omnes fere principes
 fecerunt idem, quod tantum se ab invidia putabant afuturos, quantum a conspectu suorum
 recesserint. itaque Conon plurimum Cypri vixit, Iphicrates in Thraecia, Timotheus Lesbi,
 Chares Sigei, dissimilis quidem Chares horum et factis et moribus, sed tamen Athenis et
 honoratus et potens.

Chabrias autem periit bello sociali tali modo. oppugnabant
 Athenienses Chium. erat in classe Chabrias privatus, sed omnes, qui in magistratu erant,
 auctoritate anteibat, eumque magis milites quam qui praeerant suspiciebant.

quae res ei maturavit mortem. nam dum primus studet portum intrare
 gubernatoremque iubet eo derigere navem, ipse sibi perniciei fuit: cum enim eo penetrasset,
 ceterae non sunt secutae. quo facto circumfusus hostium concursu cum fortissime pugnaret,
 navis rostro percussa coepit sidere.

hinc refugere cum
 posset, si se in mare deiecisset, quod suberat classis Atheniensium, quae exciperet
 natantes, perire maluit quam armis abiectis navem relinquere, in qua fuerat vectus. id
 ceteri facere noluerunt, qui nando in tutum pervenerunt. at ille, praestare honestam mortem
 existimans turpi vitae, comminus pugnans telis hostium interfectus est.