Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam disciplina militari
 nobilitatus est. fuit enim talis dux, ut non solum aetatis suae cum primis compararetur, sed
 ne de maioribus natu quidem quisquam anteponeretur.

multum
 vero in bello est versatus, saepe exercitibus praefuit, nusquam culpa male rem gessit,
 semper consilio vicit tantumque eo valuit, ut multa in re militari partim nova attulerit,
 partim meliora fecerit.

namque ille pedestria arma
 mutavit. cum ante illum imperatorem maximis clipeis,

brevibus hastis, minutis gladiis uterentur, ille e contrario peltam pro parma fecit (a quo
 postea peltastae pedites appellati sunt, qui antea hoplitae appellabantur), ut ad motus
 concursusque essent leviores, hastae modum duplicavit, gladios longiores fecit. idem genus
 loricarum novum instituit et pro sertis atque aeneis linteas dedit. quo facto expeditiores
 milites reddidit: nam pondere detracto, quod aeque corpus tegeret et leve esset, curavit.

Bellum cum Thraecibus gessit, Seuthem, socium Atheniensium, in regnum restituit. apud
 Corinthum tanta severitate exercitui praefuit, ut nullae umquam in Graecia neque
 exercitatiores copiae neque magis dicto audientes fuerint duci,

in eamque consuetudinem adduxit, ut, cum proelii signum ab imperatore
 esset datum, sine ducis opera sic ordinatae consisterent, ut singuli a peritissimo
 imperatore dispositi viderentur.

hoc exercitu moram
 Lacedaemoniorum interfecit, quod maxime tota celebratum est Graecia. iterum eodem bello
 omnes copias eorum fugavit, quo facto magnam adeptus est gloriam.

cum Artaxerxes Aegyptio regi bellum inferre voluit, Iphicraten ab
 Atheniensibus ducem petivit, quem praeficeret exercitui conducticio, cuius numerus duodecim
 milium fuit. quem quidem sic omni disciplina militari erudivit, ut, quem ad modum quondam
 Fabiani milites Romae appellati sunt , sic Iphicratenses apud Graecos in summa
 laude fuerint.

idem subsidio Lacedaemoniis profectus
 Epaminondae retardavit impetus. nam nisi eius adventus appropinquasset, non prius Thebani
 Sparta abscessissent, quam captam incendio delessent.

Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut ipso aspectu cuivis iniceret
 admirationem sui,

sed in labore nimis remissus parumque
 patiens, ut Theopompus memoriae prodidit, bonus vero civis fideque magna. quod cum in aliis
 rebus declaravit, tum maxime in Amyntae Macedonis liberis tuendis. namque Eurydice, mater
 Perdiccae et Philippi, cum his duobus pueris Amynta mortuo ad Iphicraten confugit eiusque
 opibus defensa est.

vixit ad senectutem placatis in se
 suorum civium animis. causam capitis semel dixit, bello sociali, simul cum Timotheo, eoque
 iudicio est absolutus.

Menesthea filium reliquit ex
 Thraessa natum, Coti regis filia, is cum interrogaretur, utrum pluris, patrem matremne,
 faceret, matrem inquit. id cum omnibus mirum videretur, at ille merito inquit facio:
 nam pater, quantum in se fuit, Thraecem me genuit, contra ea mater Atheniensem.