Conon Atheniensis Peloponnesio bello accessit ad rem publicam, in eoque eius opera magni
 fuit. nam et praetor pedestribus exercitibus praefuit et praefectus classis magnas mari res
 gessit. quas ob causas praecipuus ei honos habitus est. namque omnibus unus insulis
 praefuit, in qua potestate Pheras cepit, coloniam Lacedaemoniorum.

fuit etiam extremo Peloponnesio bello praetor, cum apud Aegos flumen
 copiae Atheniensium ab Lysandro sunt devictae. sed tum afuit, eoque peius res administrata
 est: nam et prudens rei militaris et diligens erat imperator.

itaque nemini erat iis temporibus dubium, si affuisset, illam Athenienses
 calamitatem accepturos non fuisse.

Rebus autem afflictis, cum patriam obsideri audisset, non quaesivit, ubi ipse tuto viveret,
 sed unde praesidio posset esse civibus suis. itaque contulit se ad Pharnabazum, satrapem
 Ioniae et Lydiae eundemque generum regis et propinquum: apud quem ut multum gratia valeret,
 multo labore multisque effecit periculis.

nam cum
 Lacedaemonii Atheniensibus devictis in societate non manerent, quam cum Artaxerxe fecerant,
 Agesilaumque bellatum misissent in Asiam, maxime impulsi a Tissapherne, qui ex intimis regis
 ab amicitia eius defecerat et cum Lacedaemoniis coierat societatem, hunc adversus
 Pharnabazus habitus est imperator, re quidem vera exercitui praefuit Conon eiusque omnia
 arbitrio gesta sunt.

hic multum ducem summum Agesilaum
 impedivit saepeque eius consiliis obstitit, neque vero non fuit apertum, si ille non
 fuisset, Agesilaum Asiam Tauro tenus regi fuisse erepturum.

qui posteaquam domum a suis civibus revocatus est, quod Boeoti et Athenienses
 Lacedaemoniis bellum indixerant, Conon nihilo setius apud praefectos regis versabatur iisque
 omnibus magno erat usui.

Defecerat a rege Tissaphernes, neque id tam Artaxerxi quam
 ceteris erat apertum: multis enim magnisque meritis apud regem, etiam cum in officio non
 maneret, valebat. neque id erat mirandum, si non facile ad credendum adducebatur,
 reminiscens eius se opera Cyrum fratrem superasse.

huius
 accusandi gratia Conon a Pharnabazo ad regem missus posteaquam venit, primum ex more
 Persarum ad chiliarchum, qui secundum gradum imperii tenebat, Tithrausten accessit seque
 ostendit cum rege colloqui velle.

huic ille 'nulla' inquit
 'mora est, sed tu delibera, utrum colloqui malis an per litteras agere quae cogitas. necesse
 est enim, si in conspectum veneris, venerari te regem quod prosku/nhsin illi vocant (nemo enim sine hoc admittitur). hoc si tibi
 grave est, per me nihilo setius editis mandatis conficies quod studes. '

tum Conon 'mihi vero' inquit 'non est grave quemvis honorem habere regi,
 sed vereor ne civitati meae sit opprobrio, si, cum ex ea sim profectus, quae ceteris
 gentibus imperare consuerit, potius barbarorum quam illius more fungar. ' itaque quae
 volebat huic scripta tradidit.

Quibus cognitis rex tantum auctoritate eius motus est, ut
 et Tissaphernem hostem iudicarit et Lacedaemonios bello persequi iusserit et ei permiserit
 quem vellet eligere ad dispensandam pecuniam. id arbitrium Conon negavit sui esse consilii,
 sed ipsius, qui optime suos nosse deberet, sed se suadere Pharnabazo id negotii daret.

hinc magnis muneribus donatus ad mare est missus, ut
 Cypriis et Phoenicibus ceterisque maritimis civitatibus naves longas imperaret classemque,
 qua proxima aestate mare tueri posset, compararet, dato adiutore Pharnabazo, sicut ipse
 voluerat.

id ut Lacedaemoniis est nuntiatum, non sine cura
 rem administrant, quod maius bellum imminere arbitrabantur, quam si cum barbaro solum
 contenderent. nam ducem fortem et prudentem regiis opibus praefuturum ac secum dimicaturum
 videbant, quem neque consilio neque copiis superare possent. hac mente magnam contrahunt
 classem:

proficiscuntur Pisandro duce. hos Conon apud
 Cnidum adortus magno proelio fugat, multas naves capit, complures deprimit. qua victoria non
 solum Athenae, sed etiam cuncta Graecia, quae sub Lacedaemoniorum fuerat imperio,
 liberata est. Conon cum parte navium in patriam venit, muros dirutos a Lysandro utrosque, et
 Piraei et Athenarum, reficiendos curat pecuniaeque quinquaginta talenta, quae a Pharnabazo
 acceperat, civibus suis donat.

Accidit huic, quod ceteris mortalibus, ut inconsideratior in secunda quam in adversa esset
 fortuna. nam classe Peloponnesiorum devicta, cum ultum se iniurias patriae putaret, plura
 concupivit quam efficere potuit.

neque tamen ea non pia et
 probanda fuerunt, quod potius patriae opes augeri quam regis maluit. nam cum magnam
 auctoritatem sibi pugna illa navali, quam apud Cnidum fecerat, constituisset non solum inter
 barbaros, sed etiam omnes Graeciae civitates, clam dare operam coepit, ut Ioniam et Aeoliam
 restitueret Atheniensibus.

id cum minus diligenter esset
 celatum, Tiribazus, qui Sardibus praeerat, Cononem evocavit, simulans ad regem eum se
 mittere velle magna de re. huius nuntio parens cum venisset, in vincla coniectus est, in
 quibus aliquamdiu fuit.

inde nonnulli eum ad regem
 abductum ibique eum perisse scriptum reliquerunt. contra ea Dinon historicus, cui nos
 plurimum de Persicis rebus credimus, effugisse scripsit: illud addubitat, utrum Tiribazo
 sciente an imprudente sit factum.