Thrasybulus, Lyci filius, Atheniensis. si per se virtus sine fortuna ponderanda est, dubito
 an hunc primum omnium ponam. illud sine dubio: neminem huic praefero fide, constantia,
 magnitudine animi, in patriam amore.

nam quod multi
 voluerunt paucique potuerunt, ab uno tyranno patriam liberare, huic contigit ut a triginta
 oppressam tyrannis e servitute in libertatem vindicaret.

sed nescio quo modo, cum eum nemo anteiret his virtutibus, multi nobilitate praecucurrerunt.
 primum Peloponnesio bello multa hic sine Alcibiade gessit, ille nullam rem sine hoc: quae
 ille universa naturali quodam bono fecit lucri.

sed illa
 tamen omnia communia imperatoribus cum militibus et fortuna, quod in proelii concursu abit
 res a consilio ad vices rerum virtutemque pugnantium. itaque iure suo nonnulla ab imperatore
 miles, plurima vero fortuna vindicat seque his plus valuisse vere potest praedicare.

verum illud magnificentissimum factum proprium est
 Thrasybuli. nam cum triginta tyranni praepositi a Lacedaemoniis servitute oppressas tenerent
 Athenas, plurimos cives, quibus in bello parserat fortuna, partim patria expulissent partim
 interfecissent, plurimorum bona publicata inter se divisissent, non solum princeps, sed
 etiam solus initio bellum iis indixit.

Hic enim cum Phylen confugisset, quod est castellum in Attica munitissimum, non plus habuit
 secum triginta de suis. hoc initium fuit salutis Atticorum, hoc robur libertatis clarissimae
 civitatis.

neque vero hic non contemptus est primo a
 tyrannis atque eius solitudo. quae quidem res et illis contemnentibus perniciei
 et huic despecto saluti fuit: etenim illos segnes ad persequendum, hos autem
 tempore ad comparandum dato fecit robustiores.

quo magis
 praeceptum illud omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, neque sine
 causa dicitur matrem timidi flere non solere.

neque tamen
 pro opinione Thrasybuli auctae sunt opes: nam iam tum illis temporibus fortius
 boni pro libertate loquebantur quam pugnabant.

hinc in
 Piraeum transiit Munichiamque munivit. hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti, ab eaque
 turpiter repulsi protinus in urbem armis impedimentisque amissis refugerunt.

usus est Thrasybulus non minus prudentia quam fortitudine. nam
 cedentes violari vetuit (cives enim civibus parcere aequum censebat), neque quisquam est
 vulneratus nisi qui prior impugnare voluit. neminem iacentem veste spoliavit, nil attigit
 nisi arma, quorum indigebat, quaeque ad victum pertinebant.

in secundo proelio cecidit Critias, dux tyrannorum, cum quidem adversus Thrasybulum
 fortissime pugnaret.

Hoc deiecto Pausanias venit Atticis auxilio, rex Lacedaemoniorum. is inter Thrasybulum et
 eos, qui urbem tenebant, fecit pacem his condicionibus: ne qui praeter triginta tyrannos et
 decem, qui postea praetores creati superioris more crudelitatis erant usi, afficerentur
 exilio neve bona publicarentur: rei publicae procuratio populo redderetur.

praeclarum hoc quoque Thrasybuli, quod reconciliata pace, cum plurimum in
 civitate posset, legem tulit, ne quis ante actarum rerum accusaretur neve multaretur, eamque
 illi oblivionis appellarunt.

neque vero hanc tantum
 ferendam curavit, sed etiam ut valeret effecit. nam cum quidam ex iis, qui simul cum eo in
 exilio fuerant, caedem facere eorum vellent, cum quibus in gratiam reditum erat publice,
 prohibuit et id quod pollicitus erat praestitit.

Huic pro tantis meritis honoris causa corona a populo data est, facta duabus virgulis
 oleagineis. quam quod amor civium et non vis expresserat, nullam habuit invidiam magnaque
 fuit gloria.

bene ergo Pittacus ille, qui in septem
 sapientum numero est habitus, cum Mytilenaei multa milia iugerum agri ei muneri darent,
 'nolite, oro vos,' inquit 'id mihi dare, quod multi invideant, plures etiam concupiscant.
 quare ex istis nolo amplius quam centum iugera, quae et meam animi aequitatem et vestram
 voluntatem indicent.' nam parva munera diutina, locupletia non propria esse consuerunt.

illa igitur corona contentus Thrasybulus neque amplius
 requisivit neque quemquam honore se antecessisse existimavit.

hic sequenti tempore, cum praetor classem ad Ciliciam appulisset neque
 satis diligenter in castris eius agerentur vigiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione
 facta in tabernaculo interfectus est.