Alcibiades, Cliniae filius, Atheniensis. in hoc natura quid efficere possit videtur
 experta. constat enim inter omnes, qui de eo memoriae prodiderunt, nihil illo fuisse
 excellentius vel in vitiis vel in virtutibus.

natus in
 amplissima civitate summo genere, omnium aetatis suae multo formosissimus, dives; ad omnes
 res aptus consiliique plenus (namque imperator fuit summus et mari et terra); disertus, ut
 in primis dicendo valeret, quod tanta erat commendatio oris atque orationis, ut nemo ei
 posset resistere;

cum tempus posceret, laboriosus,
 patiens; liberalis, splendidus non minus in vita quam victu; affabilis, blandus, temporibus
 callidissime serviens:

idem, simulac se remiserat neque
 causa suberat quare animi laborem perferret, luxuriosus, dissolutus, libidinosus,
 intomperans reperiebatur, ut omnes admirarentur in uno homine tantam esse dissimilitudinem
 tamque diversam naturam.

Educatus est in domo Pericli (privignus enim eius fuisse dicitur), eruditus a Socrate.
 socerum habuit Hipponicum, omnium Graeca lingua loquentium ditissimum, ut, si ipse fingere
 vellet, neque plura bona eminisci neque maiora posset consequi, quam vel natura vel fortuna
 tribuerat.

ineunte adulescentia amatus est a multis more
 Graecorum, in eis a Socrate, de quo mentionem facit Plato in symposio. namque eum induxit
 commemorantem se pernoctasse cum Socrate neque aliter ab eo surrexisse, ac filius a parente
 debuerit.

posteaquam robustior est factus, non minus
 multos amavit, in quorum amore, quoad licitum est odiosa, multa delicate iocoseque fecit:
 quae referremus, nisi maiora potiora haberemus.

Bello Peloponnesio huius consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis
 indixerunt. ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo praeterea collegae dati, Nicia et
 Lamachus.

id cum appararetur, prius quam classis exiret,
 accidit ut una nocte omnes Hermae, qui in oppido erant Athenis, deicerentur praeter unum,
 qui ante ianuam erat Andocidi (itaque ille postea Mercurius Andocidi vocitatus est).

hoc cum appareret non sine magna multorum consensione
 esse factum, quae non ad privatam, sed ad publicam rem pertineret, magnus multitudini timor
 est iniectus, ne qua repentina vis in civitate exsisteret, quae libertatem opprimeret
 populi.

hoc maxime convenire in Alcibiadem videbatur, quod
 et potentior et maior quam privatus existimabatur: multos enim liberalitate devinxerat,
 plures etiam opera forensi suos reddiderat.

qua re fiebat
 ut omnium oculos, quotienscumque in publicum prodisset, ad se converteret neque ei par
 quisquam in civitate poneretur. itaque non solum spem in eo habebant maximam, sed etiam
 timorem, quod et obesse plurimum et prodesse poterat.

aspergebatur etiam infamia, quod in domo sua facere mysteria dicebatur (quod nefas erat more
 Atheniensium) idque non ad religionem, sed ad coniurationem pertinere existimabatur.

Hoc crimine in contione ab inimicis compellabatur. sed
 instabat tempus ad bellum proficiscendi. id ille intuens neque ignorans civium suorum
 consuetudinem postulabat, si quid de se agi vellent, potius de praesente quaestio haberetur,
 quam absens invidiae crimine accusaretur.

inimici vero
 eius quiescenduin in praesenti, quia noceri ei non posse intellegebant, et illud tempus
 exspectandum decreverunt, quo classis exisset, ut absentem aggrederentur, itaque fecerunt.

nam postquam in Siciliam eum pervenisse crediderunt,
 absentem, quod sacra violasset, reum fecerunt. qua de re cum ei nuntius a magistratu in
 Siciliam missus esset, ut domum ad causam dicendam rediret, essetque in magna spe provinciae
 bene administrandae, non parere noluit et in triremem, quae ad eum erat deportandum missa,
 ascendit.

hac Thurios in Italiam pervectus, multa secum
 reputans de immoderata civium suorum licentia crudelitateque erga nobiles, utilissimum ratus
 impendentem evitare tempestatem, clam se ab custodibus subduxit et inde primum Elidem, dein
 Thebas venit.

postquam autem se capitis damnatum bonis
 publicatis audivit, et, id quod numquam antea usu venerat, Eumolpidas sacerdotes a populo
 coactos ut se devoverent, eiusque devotionis quo testatior esset memoria, exemplum in pila
 lapidea incisum esse positum in publico, Lacedaemonem demigravit.

ibi, ut ipse praedicare consuerat, non adversus patriam, sed inimicos
 suos bellum gessit, qui eidem hostes essent civitati: nam cum intellegerent se plurimum
 prodesse posse rei publicae, ex ea eiecisse plusque irae suae quam utilitati communi
 paruisse.

itaque huius consilio Lacedaemonii cum Perse
 rege amicitiam fecerunt, dein Deceleam in Attica munierunt praesidioque ibi perpetuo posito
 in obsidione Athenas tenuerunt. eiusdem opera Ioniam a societate averterunt Atheniensium.
 quo facto multo superiores bello esse coeperunt.

Neque vero his rebus tam amici Alcibiadi sunt facti quam timore ab eo alienati. nam cum
 acerrimi viri praestantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent, pertimuerunt ne caritate
 patriae ductus aliquando ab ipsis descisceret et cum suis in gratiam rediret. itaque tempus
 eius interficiundi quaerere instituerunt.

id Alcibiades
 diutius celari non potuit: erat enim ea sagacitate, ut decipi non posset, praesertim cum
 animum attendisset ad cavendum. itaque ad Tissaphernem, praefectum regis Darii, se contulit.

cuius cum in intimam amicitiam pervenisset et
 Atheniensium male gestis in Sicilia rebus opes senescere, contra Lacedaemoniorum crescere
 videret, initio cum Pisandro praetore, qui apud Samum exercitum habebat, per internuntios
 colloquitur et de reditu suo facit mentionem. is erat enim eodem quo Alcibiades sensu,
 populi potentiae non amicus et optimatium fautor.

ab hoc
 destitutus primum per Thrasybulum, Lyci filium, ab exercitu recipitur praetorque fit apud
 Samum, post suffragante Theramene populi scito restituitur parique absens imperio
 praeficitur simul cum Thrasybulo et Theramene.

horum in
 imperio tanta commutatio rerum facta est, ut Lacedaemonii, qui paulo ante victores
 viguerant, perterriti pacem peterent. victi enim erant quinque proeliis terrestribus, tribus
 navalibus, in quibus ducentas naves triremes amiserant, quae captae in hostium venerant
 potestatem.

Alcibiades simul cum collegis receperat
 Ioniam, Hellespontum, multas praeterea urbes Graecas, quae in ora sitae sunt Thraeciae,
 quarum expugnarant complures, in eis Byzantium, neque minus multas consilio ad amicitiam
 adiunxerant, quod in captos clementia fuerant usi.

ita
 praeda onusti, locupletato exercitu, maximis rebus gestis Athenas venerunt.

His cum obviam universa civitas in Piraeum descendisset,
 tanta fuit omnium exspectatio visendi Alcibiadis, ut ad eius triremem vulgus conflueret,
 proinde ac si solus advenisset.

sic enim populo erat
 persuasum, et adversas superiores et praesentes secundas res accidisse eius opera. itaque et
 exercitum in Sicilia amissum et Lacedaemoniorum victorias culpae suae tribuebant, quod talem
 virum e civitate expulissent. neque id sine causa arbitrari videbantur. nam postquam
 exercitui praeesse coeperat, neque terra neque mari hostes pares esse potuerant.

hic ut e navi egressus est, quamquam Theramenes et Thrasybulus
 eisdem rebus praefuerant simulque venerant in Piraeum, tamen unum omnes illum
 prosequebantur, et, id quod numquam antea usu venerat nisi Olympiae victoribus, coronis
 laureis taeniisque vulgo donabatur. ille lacrimans talem benivolentiam civium suorum
 accipiebat, reminiscens pristini temporis acerbitatem.

postquam in astu venit, contione advocata sic verba fecit, ut nemo tam ferus fuerit, quin
 eius casui illacrimarit inimicumque iis se ostenderit, quorum opera patria pulsus fuerat,
 proinde ac si alius populus, non ille ipse qui tum flebat, eum sacrilegii damnasset.

restituta ergo huic sunt publice bona, eidemque illi
 Eumolpidae sacerdotes rursus resacrare sunt coacti, qui eum devoverant, pilaeque illae, in
 quibus devotio fuerat scripta, in mare praecipitatae.

Haec Alcibiadi laetitia non nimis fuit diuturna. nam cum
 ei omnes essent honores decreti totaque res publica domi bellique tradita, ut unius arbitrio
 gereretur, et ipse postulasset ut duo sibi collegae darentur, Thrasybulus et Adimantus,
 neque id negatum esset, classe in Asiam profectus, quod apud Cymen minus ex sententia rem
 gesserat, in invidiam recidit: nihil enim eum non efficere posse ducebant.

ex quo fiebat ut omnia minus prospere gesta culpae tribuerent, cum aut
 eum neglegenter aut malitiose fecisse loquerentur, sicut tum accidit: nam corruptum a rege
 capere Cymen noluisse arguebant.

itaque huic maxime
 putamus malo fuisse nimiam opinionem ingenii atque virtutis: timebatur enim non minus quam
 diligebatur, ne secunda fortuna magnisque opibus elatus tyrannidem concupisceret. quibus
 rebus factum est ut absenti magistratum abrogarent et alium in eius locum substituerent.

id ille ut audivit, domum reverti noluit et se Pactyen
 contulit ibique tria castella communiit, Ornos, Bizanthen, Neontichos, manuque collecta
 primus Graecae civitatis in Thraeciam introiit, gloriosius existimans barbarorum praeda
 locupletari quam Graiorum.

qua ex re creverat cum fama tum
 opibus, magnamque amicitiam sibi cum quibusdam regibus Thraeciae pepererat.

Neque tamen a caritate patriae potuit recedere. nam cum apud Aegos flumen Philocles,
 praetor Atheniensium, classem constituisset suam neque longe abesset Lysander, praetor
 Lacedaemoniorum, qui in eo erat occupatus ut bellum quam diutissime duceret, quod ipsis
 pecunia a rege suppeditabatur, contra Atheniensibus exhaustis praeter arma et naves nihil
 erat super,

Alcibiades ad exercitum venit Atheniensium
 ibique praesente vulgo agere coepit: si vellent, se coacturum Lysandrum dimicare aut pacem
 petere spopondit ; Lacedaemonios eo nolle classe confligere, quod pedestribus
 copiis plus quam navibus valerent;

sibi autem esse facile
 Seuthem, regem Thraecum, adducere ut eum terra depelleret: quo facto necessario aut classe
 conflicturum aut bellum compositurum.

id etsi vere dictum
 Philocles animadvertebat, tamen postulata facere noluit, quod sentiebat se Alcibiade recepto
 nullius momenti apud exercitum futurum et, si quid secundi evenisset, nullam in ea re suam
 partem fore, contra ea, si quid adversi accidisset, se unum eius delicti futurum reum.

ab hoc discedens Alcibiades 'quoniam' inquit 'victoriae
 patriae repugnas, illud moneo, ne iuxta hostem castra habeas nautica: periculum est enim, ne
 immodestia militum vestrorum occasio detur Lysandro vestri opprimendi exercitus'.

neque ea res illum fefellit. nam Lysander, cum per speculatores
 comperisset vulgum Atheniensium in terram praedatum exisse navesque paene inanes relictas,
 tempus rei gerendae non dimisit eoque impetu bellum totum delevit.

At Alcibiades, victis Atheniensibus non satis tuta eadem
 loca sibi arbitrans, penitus in Thraeciam se supra Propontidem abdidit, sperans ibi
 facillime suam fortunam occuli posse. falso.

nam Thraeces,
 postquam eum cum magna pecunia venisse senserunt, insidias fecerunt eaque quae apportarat
 abstulerunt, ipsum capere non potuerunt.

ille cernens
 nullum locum sibi tutum in Graecia propter potentiam Lacedaemoniorum ad Pharnabazum in Asiam
 transiit, quem quidem adeo sua cepit humanitate, ut eum nemo in amicitia antecederet. namque
 ei Grynium dederat, in Phrygia castrum, ex quo quinquagena talenta vectigalis capiebat.

qua fortuna Alcibiades non erat contentus neque Athenas
 victas Lacedaemoniis servire poterat pati. itaque ad patriam liberandam omni ferebatur
 cogitatione.

sed videbat id sine rege Perse non posse
 fieri, ideoque eum amicum sibi cupiebat adiungi neque dubitabat facile se consecuturum, si
 modo eius conveniundi habuisset potestatem. nam Cyrum fratrem ei bellum clam parare
 Lacedaemoniis adiuvantibus sciebat: id si aperuisset, magnam se initurum gratiam videbat

Hoc cum moliretur peteretque a Pharnabazo, ut ad regem mitteretur, eodem tempore Critias
 ceterique tyranni Atheniensium certos homines ad Lysandrum in Asiam miserant, qui eum
 certiorem facerent, nisi Alcibiadem sustulisset, nihil earum rerum fore ratum, quas ipse
 Athenis constituisset: quare, si suas res gestas manere vellet, illum persequeretur.

his Laco rebus commotas statuit accuratius sibi agendum
 cum Pharnabazo, huic ergo renuntiat quae regi cum Lacedaemoniis convenissent, nisi
 Alcibiadem vivum aut mortuum sibi tradidisset.

non tulit
 hoc satrapes et violare clementiam quam regis opes minui maluit. itaque misit Susamithren et
 Bagaeum ad Alcibiadem interficiendum, cum ille esset in Phrygia iterque ad regem compararet.

missi clam vicinitati, in qua tum Alcibiades erat, dant
 negotium ut eum interficiant. illi cum ferro aggredi non auderent, noctu ligna contulerunt
 circa casam eam, in qua quiescebat, eaque succenderunt, ut incendio conficerent, quem manu
 superari posse diffidebant.

ille autem ut sonitu flammae
 est excitatus, etsi gladius ei erat subductus, familiaris sui subalare telum eripuit. namque
 erat cum eo quidam ex Arcadia hospes, qui numquam discedere voluerat. hunc sequi se iubet et
 id quod in praesentia vestimentorum fuit arripit. his in ignem coniectis flammae vim
 transiit.

quem ut barbari incendium effugisse viderunt,
 telis eminus missis interfecerunt caputque eius ad Pharnabazum rettulerunt. at mulier, quae
 cum eo vivere consuerat, muliebri sua veste contectum aedificii incendio mortuum cremavit,
 quod ad vivum interimendum erat comparatum. sic Alcibiades annos circiter quadraginta natus
 diem obiit supremum.

Hunc infamatum a plerisque tres gravissimi historici summis laudibus extulerunt:
 Thucydides, qui eiusdem aetatis fuit, Theopompus, post aliquanto natus, et Timaeus: qui
 quidem duo maledicentissimi nescio quo modo in illo uno laudando consentiunt.

namque ea, quae supra scripsimus, de eo praedicarunt atque hoc
 amplius: cum Athenis, splendidissima civitate, natus esset, omnes splendore ac dignitate
 superasse vitae;

postquam inde expulsus Thebas venerit,
 adeo studiis eorum inservisse, ut nemo eum labore corporisque viribus posset aequiperare
 (omnes enim Boeoti magis firmitati corporis quam ingenii acumini serviunt);

eundem apud Lacedaemonios, quorum moribus summa virtus in patientia
 ponebatur, sic duritiae se dedisse, ut parsimonia victus atque cultus omnes Lacedaemonios
 vinceret; fuisse apud Thraecas, homines vinolentos rebusque veneriis deditos: hos quoque in
 his rebus antecessisse;

venisse ad Persas, apud quos summa
 laus esset fortiter venari, luxuriose vivere: horum sic imitatum consuetudinem, ut illi ipsi
 eum in his maxime admirarentur.

quibus rebus effecisse ut,
 apud quoscumque esset, princeps poneretur habereturque carissimus. sed satis de hoc:
 reliquos ordiamur.