Cimon, Miltiadis filius, Atheniensis, duro admodum initio usus est adulescentiae. nam cum
 pater eius litem aestimatam populo solvere non potuisset ob eamque causam in vinclis
 publicis decessisset, Cimon eadem custodia tenebatur neque legibus Atheniensium emitti
 poterat, nisi pecuniam, qua pater multatus erat, solvisset.

habebat autem in matrimonio sororem germanam suam, nomine Elpinicen, non magis amore quam
 more ductus: namque Atheniensibus licet eodem patre natas uxores ducere.

huius coniugii cupidus Callias quidam, non tam generosus quam pecuniosus,
 qui magnas pecunias ex metallis fecerat, egit cum Cimone ut eam sibi uxorem daret: id si
 impetrasset, se pro illo pecuniam soluturum.

is cum talem
 condicionem aspernaretur, Elpinice negavit se passuram Miltiadis progeniem in vinclis
 publicis interire, quoniam prohibere posset, seque Calliae nupturam, si ea quae polliceretur
 praestitisset.

Tali modo custodia liberatus Cimon celeriter ad
 principatum pervenit. habebat enim satis eloquentiae, summam liberalitatem, magnam
 prudentiam cum iuris civilis tum rei militaris, quod cum patre a puero in exercitibus fuerat
 versatus. itaque hic et populum urbanum in sua tenuit potestate et apud exercitum plurimum
 valuit auctoritate.

primum imperator apud flumen Strymona
 magnas copias Thraecum fugavit, oppidum Amphipolim constituit eoque decem milia Atheniensium
 in coloniam misit. idem iterum imperator apud Mycalen Cypriorum et Phoenicum ducentarum
 navium classem devictam cepit eodemque die pari fortuna in terra usus est.

namque hostium navibus captis statim ex classe copias suas eduxit
 barbarorumque maximam vim uno concursu prostravit.

qua
 victoria magna praeda potitus cum domum reverteretur, quod iam nonnullae insulae propter
 acerbitatem imperii defecerant, bene animatas confirmavit, alienatas ad officium redire
 coegit.

Scyrum, quam eo tempore Dolopes incolebant, quod
 contumacius se gesserant, vacuefecit, possessores veteres urbe insulaque eiecit, agros
 civibus divisit. Thasios opulentia fretos suo adventu fregit. his ex manubiis arx Athenarum,
 qua ad meridiem vergit, est ornata.

Quibus rebus cum unus in civitate maxime floreret, incidit in eandem invidiam quam pater
 suus ceterique Atheniensium principes: nam testarum suffragiis quod illi o)strakismo/n vocant decem annorum exilio multatus est.

cuius facti celerius Athenienses quam ipsum paenituit.
 nam cum ille animo forti invidiae ingratorum civium cessisset bellumque Lacedaemonii
 Atheniensibus indixissent, confestim notae eius virtutis desiderium consecutum est.

itaque post annum quintum, quam expulsus erat, in
 patriam revocatus est. ille, quod hospitio Lacedaemoniorum utebatur, satius existimans
 Graeciae civitates de controversiis suis inter se iure disceptare quam armis contendere,
 Lacedaemonem sua sponte est profectus pacemque inter duas potentissimas civitates
 conciliavit.

post, neque ita multo, Cyprum cum ducentis
 navibus imperator missus, cum eius maiorem partem insulae devicisset, in morbum implicitus
 in oppugnando oppido Citio est mortuus.

Hunc Athenienses non solum in bello, sed etiam in pace diu desideraverunt. fuit enim tanta
 liberalitate, cum compluribus locis praedia hortosque haberet, ut numquam in eis custodem
 posuerit fructus servandi gratia, ne quis impediretur, quominus eis rebus quibus quisque
 vellet frueretur.

semper eum pedisequi cum nummis sunt
 secuti, ut, si quis opis eius indigeret, haberet quod statim daret, ne differendo videretur
 negare. saepe, cum aliquem offensum fortunae videret minus bene vestitum, suum amiculum
 dedit.

cottidie sic cena ei coquebatur, ut, quos invocatos
 vidisset in foro, omnes ad se vocaret, quod facere nullo die praetermittebat. nulli fides
 eius, nulli opera, nulli res familiaris defuit: multos locupletavit, complures pauperes
 mortuos , qui unde efferrentur non reliquissent, suo sumptu extulit.

sic se gerendo minime est mirandum, si et vita eius fuit secura et
 mors acerba.