Pausanias Lacedaemonius magnus homo, sed varius in omni genere vitae fuit: nam ut
 virtutibus eluxit, sic vitiis est obrutus.

huius
 illustrissimum est proelium apud Plataeas. namque illo duce Mardonius, satrapes regius,
 natione Medus, regis gener, in primis omnium Persarum et manu fortis et consilii plenus, cum
 ducentis milibus peditum, quos viritim legerat, et viginti equitum haud ita magna manu
 Graeciae fugatus est, eoque ipse dux cecidit proelio.

qua
 victoria elatus plurima miscere coepit et maiora concupiscere. sed primum in eo est
 reprehensus, quod ex praeda tripodem aureum Delphis posuisset epigrammate inscripto, in quo
 haec erat sententia: suo ductu barbaros apud Plataeas esse deletos eiusque victoriae ergo
 Apollini id donum dedisse.

hos versus Lacedaemonii
 exsculpserunt neque aliud scripserunt quam nomina earum civitatum, quarum auxilio Persae
 erant victi.

Post id proelium eundem Pausaniam cum classe communi Cyprum atque Hellespontum miserunt, ut
 ex iis regionibus barbarorum praesidia depelleret.

pari
 felicitate in ea re usus elatius se gerere coepit maioresque appetere res. nam cum Byzantio
 expugnato cepisset complures Persarum nobiles atque in eis nonnullos regis propinquos, hos
 clam Xerxi remisit, simulans ex vinclis publicis effugisse, et cum iis Gongylum Eretriensem,
 qui litteras regi redderet, in quibus haec fuisse scripta Thucydides memoriae prodidit:

'Pausanias, dux Spartae, quos Byzantii ceperat, postquam
 propinquos tuos cognovit, tibi muneri misit seque tecum affinitate coniungi cupit: quare, si
 tibi videtur, des ei filiam tuam nuptum.

id si feceris, et
 Spartam et ceteram Graeciam sub tuam potestatem se adiuvante te redacturum pollicetur. his
 de rebus si quid agere volueris, certum hominem ad eum mittas face, cum quo colloquatur.'

rex tot hominum salute tam sibi necessariorum magno
 opere gavisus confestim cum epistula Artabazum ad Pausaniam mittit in qua eum collaudat ac
 petit, ne cui rei parcat ad ea efficienda, quae polliceretur: si perfecerit, nullius rei a
 se repulsam laturum.

huius Pausanias voluntate cognita
 alacrior ad rem gerendam factus in suspicionem cecidit Lacedaemoniorum. quo facto domum
 revocatus, accusatus capitis absolvitur, multatur tamen pecunia, quam ob causam ad classem
 remissus non est.

At ille post non multo sua sponte ad exercitum rediit et
 ibi non stolida, sed dementi ratione cogitata patefecit: non enim mores patrios solum, sed
 etiam cultum vestitumque mutavit.

apparatu regio utebatur,
 veste Medica; satellites Medi et Aegyptii sequebantur; epulabatur more Persarum luxuriosius,
 quam qui aderant perpeti possent;

aditum petentibus
 conveniundi non dabat, superbe respondebat, crudeliter imperabat. Spartam
 redire nolebat; Colonas, qui locus in agro Troade est, se contulerat; ibi consilia cum
 patriae tum sibi inimica capiebat.

id postquam
 Lacedaemonii rescierunt, legatos cum clava ad eum miserunt, in qua more illorum erat
 scriptum: nisi domum reverteretur, se capitis eum damnaturos.

hoc nuntio commotus, sperans se etiamtum pecunia et potentia instans
 periculum posse depellere, domum rediit. huc ut venit, ab ephoris in vincla publica est
 coniectus: licet enim legibus eorum cuivis ephoro hoc facere regi. hinc tamen se expedivit,
 neque eo magis carebat suspicione: nam opinio manebat eum cum rege habere societatem.

est genus quoddam hominum, quod Hilotae vocatur, quorum
 magna multitudo agros Lacedaemoniorum colit servorumque munere fungitur. hos quoque
 sollicitare spe libertatis existimabatur.

sed quod harum
 rerum nullum erat apertum crimen, quo coargui posset, non putabant de tali tamque claro viro
 suspicionibus oportere iudicari et exspectandum, dum se ipsa res aperiret.

Interim Argilius quidam adulescentulus, quem puerum
 Pausanias amore venerio dilexerat, cum epistulam ab eo ad Artabazum accepisset eique in
 suspicionem venisset aliquid in ea de se esse scriptum, quod nemo eorum redisset, qui
 super tali causa eodem missi erant, vincla epistulae laxavit signoque detracto
 cognovit, si pertulisset, sibi esse pereundum.

erant in
 eadem epistula quae ad ea pertinebant, quae inter regem Pausaniamque convenerant. has ille
 litteras ephoris tradidit.

non est praetereunda gravitas
 Lacedaemoniorum hoc loco. nam ne huius quidem indicio impulsi sunt ut Pausaniam
 comprehenderent, neque prius vim adhibendam putaverunt, quam se ipse indicasset.

itaque huic indici, quid fieri vellent, praeceperunt. fanum Neptuni
 est Taenari, quod violari nefas putant Graeci. eo ille index confugit in araque
 consedit. hanc iuxta locum fecerunt sub terra, ex quo posset exaudiri, si quis quid
 loqueretur cum Argilio.

huc ex ephoris quidam
 descenderunt. Pausanias, ut audivit Argilium confugisse in aram, perturbatus venit eo. quem
 cum supplicem dei videret in ara sedentem, quaerit, causae quid sit tam repentini consilii.
 huic ille, quid ex litteris comperisset, aperit.

quo magis
 Pausanias perturbatus orare coepit, ne enuntiaret neu se meritum de illo optime proderet:
 quodsi eam veniam sibi dedisset tantisque implicatum rebus sublevasset, magno ei praemio
 futurum.

His rebus ephori cognitis satius putarunt in urbe eum comprehendi. quo cum essent profecti
 et Pausanias placato Argilio, ut putabat, Lacedaemonem reverteretur, in itinere, cum iam in
 eo esset ut comprehenderetur, ex vultu cuiusdam ephori, qui eum admoneri cupiebat, insidias
 sibi fieri intellexit.

itaque paucis ante gradibus, quam
 qui eum sequebantur, in aedem Minervae, quae Chalcioicos vocatur, confugit. hinc ne exire
 posset, statim ephori valvas eius aedis obstruxerunt tectumque sunt demoliti, quo celerius
 sub divo interiret.

dicitur eo tempore matrem Pausaniae
 vixisse eamque iam magno natu, postquam de scelere filii comperit, in primis ad filium
 claudendum lapidem ad introitum aedis attulisse.

hic cum
 semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflavit. sic Pausanias magnam belli
 gloriam turpi morte maculavit.

cuius mortui corpus cum
 eodem nonnulli dicerent inferri oportere, quo ii qui ad supplicium essent dati, displicuit
 pluribus, et procul ab eo loco infoderunt, quo erat mortuus. inde posterius dei Delphici
 responso erutus atque eodem loco sepultus est, ubi vitam posuerat.