Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themistocli atque cum eo de
 principatu contendit: namque obtrectarunt inter se.

in his
 autem cognitum est, quanto antestaret eloquentia innocentiae. quamquam enim adeo excellebat
 Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem quidem nos audierimus, cognomine
 Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus testula illa exilio decem annorum
 multatus est.

qui quidem cum intellegeret reprimi
 concitatam multitudinem non posse, cedensque animadvertisset quendam scribentem, ut patria
 pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur
 tanta poena dignus duceretur.

cui ille respondit se
 ignorare Aristiden, sed sibi non placere, quod tam cupide laborasset, ut praeter ceteros
 Iustus appellaretur.

hic decem annorum legitimam poenam
 non pertulit. nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno quam erat expulsus,
 populi scito in patriam restitutus est.

Interfuit autem pugnae navali apud Salamina, quae facta est prius quam poena liberaretur.
 idem praetor fuit Atheniensium apud Plataeas in proelio, quo fusus barbarorum exercitus
 Mardoniusque interfectus est.

neque aliud est ullum huius
 in re militari illustre factum quam eius imperii memoria, iustitiae vero et aequitatis et
 innocentiae multa, in primis quod huius aequitate factum est, cum in communi classe esset
 Graeciae simul cum Pausania quo duce Mardonius erat fugatus , ut summa imperii
 maritimi ab Lacedaemoniis transferretur ad Athenienses:

namque ante id tempus et mari et terra duces erant Lacedaemonii. tum autem et intemperantia
 Pausaniae et iustitia factum est Aristidis, ut omnes fere civitates Graeciae ad Atheniensium
 societatem se applicarent et adversus barbaros hos duces deligerent sibi.

Quos quo facilius repellerent, si forte bellum renovare
 conarentur, ad classes aedificandas exercitusque comparandos quantum pecuniae quaeque
 civitas daret, Aristides delectus est qui constitueret, eiusque arbitrio quadringena et
 sexagena talenta quotannis Delum sunt collata: id enim commune aerarium esse voluerunt. quae
 omnis pecunia postero tempore Athenas translata est.

hic
 qua fuerit abstinentia, nullum est certius indicium quam quod, cum tantis rebus praefuisset,
 in tanta paupertate decessit, ut qui efferretur vix reliquerit.

quo factum est ut filiae eius publice alerentur et de communi aerario
 dotibus datis collocarentur. decessit autem fere post annum quartum quam Themistocles
 Athenis erat expulsus.