Themistocles, Neocli filius, Atheniensis. huius vitia ineuntis adulescentiae magnis sunt
 emendata virtutibus, adeo ut anteferatur huic nemo, pauci pares putentur.

sed ab initio est ordiendus. pater eius Neocles generosus fuit. is uxorem
 Acarnanam civem duxit, ex qua natus est Themistocles. qui cum minus esset probatus
 parentibus, quod et liberius vivebat et rem familiarem neglegebat, a patre exheredatus est.
 quae contumelia non fregit eum, sed erexit.

nam cum
 iudicasset sine summa industria non posse eam exstingui, totum se dedidit rei publicae,
 diligentius amicis famaeque serviens. multum in iudiciis privatis versabatur, saepe in
 contionem populi prodibat; nulla res maior sine eo gerebatur; celeriter quae opus erant

reperiebat, facile eadem oratione explicabat, neque
 minus in rebus gerendis promptus quam excogitandis erat, quod et de instantibus, ut ait
 Thucydides, verissime iudicabat et de futuris callidissime coniciebat. quo factum est ut
 brevi tempore illustraretur.

Primus autem gradus fuit capessendae rei publicae bello Corcyraeo: ad quod gerendum praetor
 a populo factus non solum praesenti bello, sed etiam reliquo tempore ferociorem reddidit
 civitatem.

nam cum pecunia publica, quae ex metallis
 redibat, largitione magistratuum quotannis interiret, ille persuasit populo ut ea pecunia
 classis centum navium aedificaretur.

qua celeriter effecta
 primum Corcyraeos fregit, deinde maritimos praedones consectando mare tutum reddidit. in quo
 cum divitiis ornavit, tum etiam peritissimos belli navalis fecit Athenienses.

id quantae saluti fuerit universae Graeciae, bello cognitum est
 Persico. nam cum Xerxes et mari et terra bellum universae inferret Europae, cum tantis
 copiis eam invasit, quantas neque ante nec postea habuit quisquam:

huius enim classis mille et ducentarum navium longarum fuit, quam duo
 milia onerariarum sequebantur, terrestris autem exercitus septingenta peditum, equitum
 quadringenta milia fuerunt.

cuius de adventu cum fama in
 Graeciam esset perlata et maxime Athenienses peti dicerentur propter pugnam Marathoniam,
 miserunt Delphos consultum, quidnam facerent de rebus suis. deliberantibus Pythia respondit,
 ut moenibus ligneis se munirent.

id responsum quo valeret
 cum intellegeret nemo, Themistocles persuasit consilium esse Apollinis, ut in naves se
 suaque conferrent: eum enim a deo significari murum ligneum.

tali consilio probato addunt ad superiores totidem naves triremes suaque omnia, quae
 moveri poterant, partim Salamina, partim Troezena deportant: arcem sacerdotibus paucisque
 maioribus natu ad sacra procuranda tradunt, reliquum oppidum relinquunt.

Huius consilium plerisque civitatibus displicebat et in
 terra dimicari magis placebat. itaque missi sunt delecti cum Leonida, Lacedaemoniorum rege,
 qui Thermopylas occuparent longiusque barbaros progredi non paterentur. ii vim hostium non
 sustinuerunt eoque loco omnes interierunt.

at classis
 communis Graeciae trecentarum navium, in qua ducentae erant Atheniensium, primum apud
 Artemisium inter Euboeam continentemque terram cum classiariis regiis conflixit. angustias
 enim Themistocles quaerebat, ne multitudine circumiretur.

hinc etsi pari proelio discesserant, tamen eodem loco non sunt ausi manere, quod erat
 periculum, ne, si pars navium adversariorum Euboeam superasset, ancipiti premerentur
 periculo.

quo factum est ut ab Artemisio discederent et
 exadversum Athenas apud Salamina classem suam constituerent.

At Xerxes Thermopylis expugnatis protinus accessit astu
 idque nullis defendentibus interfectis sacerdotibus, quos in arce invenerat, incendio
 delevit.

cuius flamma perterriti classiarii cum manere non
 auderent et plurimi hortarentur, ut domos suas discederent moenibusque se defenderent,
 Themistocles unus restitit et universos pares esse posse aiebat, dispersos testabatur
 perituros, idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore
 affirmabat.

quem cum minus quam vellet moveret, noctu de
 servis suis quem habuit fidelissimum ad regem misit, ut ei nuntiaret suis verbis,
 adversarios eius in fuga esse:

qui si discessissent,
 maiore cum labore et longinquiore tempore bellum confecturum, cum singulos consectari
 cogeretur: quos si statim aggrederetur, brevi universos oppressurum. hoc eo valebat, ut
 ingratiis ad depugnandum omnes cogerentur.

hac re audita
 barbarus, nihil doli subesse credens, postridie alienissimo sibi loco, contra opportunissimo
 hostibus adeo angusto mari conflixit, ut eius multitudo navium explicari non potuerit.
 victus ergo est magis etiam consilio Themistocli quam armis Graeciae.

Hic etsi male rem gesserat, tamen tantas habebat reliquias copiarum, ut etiamtum iis
 opprimere posset hostes: iterum ab eodem gradu depulsus est. nam Themistocles, verens ne
 bellare perseveraret, certiorem eum fecit id agi, ut pons, quem ille in Hellesponto fecerat,
 dissolveretur ac reditu in Asiam excluderetur, idque ei persuasit.

itaque qua sex mensibus iter fecerat, eadem minus diebus triginta in
 Asiam reversus est seque a Themistocle non superatum, sed conservatum iudicavit.

sic unius viri prudentia Graecia liberata est Europaeque succubuit
 Asia. haec altera victoria, quae cum Marathonio possit comparari tropaeo. nam pari modo apud
 Salamina parvo numero navium maxima post hominum memoriam classis est devicta.

Magnus hoc bello Themistocles fuit neque minor in pace. cum enim Phalerico portu neque
 magno neque bono Athenienses uterentur, huius consilio triplex Piraei portus constitutus est
 iisque moenibus circumdatus, ut ipsam urbem dignitate aequiperaret, utilitate superaret.

idem muros Atheniensium restituit praecipuo suo
 periculo. namque Lacedaemonii causam idoneam nacti propter barbarorum excursiones, qua
 negarent oportere extra Peloponnesum ullam urbem muros habere, ne essent loca munita, quae
 hostes possiderent, Athenienses aedificantes prohibere sunt conati. hoc longe alio spectabat
 atque videri volebant.

Athenienses enim duabus victoriis,
 Marathonia et Salaminia, tantam gloriam apud omnes gentes erant consecuti, ut intellegerent
 Lacedaemonii de principatu sibi cum iis certamen fore.

quare eos quam infirmissimos esse volebant. postquam autem audierunt muros strui, legatos
 Athenas miserunt, qui id fieri vetarent. his praesentibus desierunt ac se de ea re legatos
 ad eos missuros dixerunt.

hanc legationem suscepit
 Themistocles et solus primo profectus est: reliqui legati ut tum exirent, cum satis alti
 tuendo muri exstructi viderentur, praecepit: interim omnes, servi atque liberi, opus
 facerent neque ulli loco parcerent, sive sacer sive privatus esset sive publicus, et
 undique, quod idoneum ad muniendum putarent, congererent. quo factum est ut Atheniensium
 muri ex sacellis sepulcrisque constarent.

Themistocles autem, ut Lacedaemonem venit, adire ad
 magistratus noluit et dedit operam, ut quam longissime tempus duceret, causam interponens se
 collegas exspectare.

cum Lacedaemonii quererentur opus
 nihilo minus fieri eumque in ea re conari fallere, interim reliqui legati sunt consecuti. a
 quibus cum audisset non multum superesse munitionis, ad ephoros Lacedaemoniorum accessit,
 penes quos summum erat imperium, atque apud eos contendit falsa iis esse delata: quare
 aequum esse illos viros bonos nobilesque mittere quibus fides haberetur , qui rem
 explorarent: interea se obsidem retinerent.

gestus est ei
 mos, tresque legati functi summis honoribus Athenas missi sunt. cum his collegas suos
 Themistocles iussit proficisci iisque praedixit, ut ne prius Lacedaemoniorum legatos
 dimitterent quam ipse esset remissus.

hos postquam Athenas
 pervenisse ratus est, ad magistratus senatumque Lacedaemoniorum adiit et apud eos liberrime
 professus est: Athenienses suo consilio, quod communi iure gentium facere possent, deos
 publicos suosque patrios ac penates, quo facilius ab hoste possent defendere, muris
 saepsisse neque in eo quod inutile esset Graeciae fecisse.

nam illorum urbem ut propugnaculum oppositum esse barbaris, apud quam iam bis
 copias regias fecisse naufragium.

Lacedaemonios autem male
 et iniuste facere, qui id potius intuerentur, quod ipsorum dominationi quam quod universae
 Graeciae utile esset. quare, si suos legatos recipere vellent, quos Athenas miserant, se
 remitterent, cum aliter illos numquam in patriam essent recepturi.

Tamen non effugit civium suorum invidiam. namque ob eundem timorem, quo damnatus erat
 Miltiades, testularum suffragiis e civitate eiectus Argos habitatum concessit.

hic cum propter multas virtutes magna cum dignitate viveret,
 Lacedaemonii legatos Athenas miserunt, qui eum absentem accusarent, quod societatem cum rege
 Perse ad Graeciam opprimendam fecisset.

hoc crimine absens
 damnatus est. id ut audivit, quod non satis tutum se Argis videbat, Corcyram demigravit. ibi
 cum eius principes insulae animadvertisset timere, ne propter se bellum iis Lacedaemonii et
 Athenienses indicerent, ad Admetum, Molossum regem, cum quo ei hospitium non erat, confugit.

huc cum venisset et in praesentia rex abesset, quo
 maiore religione se receptum tueretur, filium eius parvulum arripuit et cum eo se in
 sacrarium, quod summa colebatur caerimonia, coniecit. inde non prius egressus est, quam rex
 eum data dextra in fidem reciperet, quam praestitit.

nam
 cum ab Atheniensibus et Lacedaemoniis exposceretur publice, supplicem non prodidit monuitque
 ut consuleret sibi: difficile enim esse in tam propinquo loco tuto eum versari. itaque
 Pydnam eum deduci iussit et quod satis esset praesidii dedit.

hic in navem omnibus ignotus nautis escendit. quae cum tempestate maxima
 Naxum ferretur, ubi tum Atheniensium erat exercitus, sensit Themistocles, si eo pervenisset,
 sibi esse pereundum. hac necessitate coactus domino navis, quis sit, aperit, multa
 pollicens, si se conservasset.

at ille clarissimi viri
 captus misericordia diem noctemque procul ab insula in salo navem tenuit in ancoris neque
 quemquam ex ea exire passus est. inde Ephesum pervenit ibique Themistoclem exponit. cui ille
 pro meritis postea gratiam rettulit.

Scio plerosque ita scripsisse, Themistoclem Xerxe regnante
 in Asiam transisse. sed ego potissimum Thucydidi credo, quod et aetate proximus de iis, qui
 illorum temporum historiam reliquerunt, et eiusdem civitatis fuit. is autem ait ad
 Artaxerxen eum venisse atque his verbis epistulam misisse:

'Themistocles veni ad te, qui plurima mala omnium Graiorum in domum tuam intuli, quamdiu
 mihi necesse fuit adversum patrem tuum bellare patriamque meam defendere.

idem multo plura bona feci, postquam in tuto ipse et ille in periculo
 esse coepit. nam cum in Asiam reverti vellet proelio apud Salamina facto, litteris eum
 certiorem feci id agi ut pons, quem in Hellesponto fecerat, dissolveretur atque ab hostibus
 circumiretur: quo nuntio ille periculo est liberatus.

nunc
 autem confugi ad te exagitatus a cuncta Graecia, tuam petens amicitiam: quam si ero adeptus,
 non minus me bonum amicum habebis, quam fortem inimicum ille expertus est. te autem rogo, ut
 de iis rebus, quas tecum colloqui volo, annuum mihi tempus des eoque transacto ad te venire
 patiaris.'

Huius rex animi magnitudinem admirans cupiensque talem
 virum sibi conciliari veniam dedit. ille omne illud tempus litteris sermonique Persarum
 dedit: quibus adeo eruditus est, ut multo commodius dicatur apud regem verba fecisse, quam
 ii poterant, qui in Perside erant nati.

hic cum multa regi
 esset pollicitus gratissimumque illud, si suis uti consiliis vellet, illum Graeciam bello
 oppressurum, magnis muneribus ab Artaxerxe donatus in Asiam rediit domiciliumque Magnesiae
 sibi constituit.

namque hanc urbem ei rex donarat, his
 quidem verbis, quae ei panem praeberet (ex qua regione quinquagena talenta quotannis
 redibant), Lampsacum autem, unde vinum sumeret, Myunta, ex qua obsonium haberet. Huius ad
 nostram memoriam monumenta manserunt duo: sepulcrum prope oppidum, in quo est sepultus,
 statua in foro Magnesiae.

de cuius morte multimodis apud
 plerosque scriptum est, sed nos eundem potissimum Thucydidem auctorem probamus, qui illum
 ait Magnesiae morbo mortuum neque negat fuisse famam, venenum sua sponte sumpsisse, cum se,
 quae regi de Graecia opprimenda pollicitus esset, praestare posse desperaret.

idem ossa eius clam in Attica ab amicis sepulta, quoniam legibus
 non concederetur, quod proditionis esset damnatus, memoriae prodidit.