Miltiades, Cimonis filius, Atheniensis, cum et antiquitate generis et gloria maiorum et sua
 modestia unus omnium maxime floreret eaque esset aetate, ut non iam solum de eo bene
 sperare, sed etiam confidere cives possent sui, talem eum futurum, qualem cognitum
 iudicarunt, accidit ut Athenienses Chersonesum colonos vellent mittere.

cuius generis cum magnus numerus esset et multi eius demigrationis
 peterent societatem, ex iis delecti Delphos deliberatum missi sunt qui consulerent
 Apollinem , quo potissimum duce uterentur. namque tum Thraeces eas regiones tenebant,
 cum quibus armis erat dimicandum.

his consulentibus nominatim Pythia praecepit, ut Miltiadem imperatorem sibi
 sumerent: id si fecissent, incepta prospera futura.

hoc
 oraculi responso Miltiades cum delecta manu classe Chersonesum profectus cum accessisset
 Lemnum et incolas eius insulae sub potestatem redigere vellet Atheniensium, idque ut

Lemnii sua sponte facerent postulasset, illi irridentes
 responderunt tum id se facturos, cum ille domo navibus profectus vento aquilone venisset
 Lemnum. hic enim ventus ab septemtrionibus oriens adversum tenet Athenis proficiscentibus.

Miltiades morandi tempus non habens cursum direxit, quo
 tendebat, pervenitque Chersonesum.

Ibi brevi tempore barbarorum copiis disiectis, tota regione, quam petierat, potitus, loca
 castellis idonea communiit, multitudinem, quam secum duxerat, in agris collocavit crebrisque
 excursionibus locupletavit.

neque minus in ea re prudentia
 quam felicitate adiutus est. nam cum virtute militum devicisset hostium exercitus, summa
 aequitate res constituit atque ipse ibidem manere decrevit.

erat enim inter eos dignitate regia, quamquam carebat nomine, neque id magis imperio quam
 iustitia consecutus. neque eo setius Atheniensibus, a quibus erat profectus, officia
 praestabat. quibus rebus fiebat ut non minus eorum voluntate perpetuum imperium obtineret,
 qui miserant, quam illorum, cum quibus erat profectus.

Chersoneso tali modo constituta Lemnum revertitur et ex pacto postulat ut sibi urbem
 tradant: illi enim dixerant, cum vento borea domo profectus eo pervenisset, sese
 dedituros se enim domum Chersonesi habere.

Cares,
 qui tum Lemnum incolebant, etsi praeter opinionem res ceciderat, tamen non dicto, sed
 secunda fortuna adversariorum capti resistere ausi non sunt atque ex insula demigrarunt.
 pari felicitate ceteras insulas, quae Cyclades nominantur, sub Atheniensium redegit
 potestatem.

Eisdem temporibus Persarum rex Darius ex Asia in Europam exercitu traiecto Scythis bellum
 inferre decrevit. pontem fecit in Histro flumine, qua copias traduceret. eius pontis, dum
 ipse abesset, custodes reliquit principes, quos secum ex Ionia et Aeolide duxerat, quibus
 singularum urbium perpetua dederat imperia.

sic enim
 facillime putavit se Graeca lingua loquentes, qui Asiam incolerent, sub sua retenturum
 potestate, si amicis suis oppida tuenda tradidisset, quibus se oppresso nulla spes salutis
 relinqueretur. in hoc fuit tum numero Miltiades cui illa custodia crederetur .

hic, cum crebri afferrent nuntii male rem gerere Darium
 premique a Scythis, hortatus est pontis custodes, ne a fortuna datam occasionem liberandae
 Graeciae dimitterent.

nam si cum iis copiis, quas secum
 transportarat, interisset Darius, non solum Europam fore tutam, sed etiam eos, qui Asiam
 incolerent Graeci genere, liberos a Persarum futuros dominatione et periculo. id facile
 effici posse: ponte enim rescisso regem vel hostium ferro vel inopia paucis diebus
 interiturum.

ad hoc consilium cum plerique accederent,
 Hestiaeus Milesius, ne res conficeretur, obstitit, dicens non idem ipsis, qui summas imperii
 tenerent, expedire et multitudini, quod Darii regno ipsorum niteretur dominatio: quo
 exstincto ipsos potestate expulsos civibus suis poenas daturos. itaque adeo se abhorrere a
 ceterorum consilio, ut nihil putet ipsis utilius quam confirmari regnum Persarum.

huius cum sententiam plurimi essent secuti, Miltiades non dubitans
 tam multis consciis ad regis aures consilia sua perventura, Chersonesum reliquit ac rursus
 Athenas demigravit. cuius ratio etsi non valuit, tamen magno opere est laudanda, cum amicior
 omnium libertati quam suae fuerit dominationi.

Darius autem, cum ex Europa in Asiam redisset, hortantibus amicis, ut Graeciam redigeret in
 suam potestatem, classem quingentarum navium comparavit eique Datim praefecit et Artaphernem
 iisque ducenta peditum, decem equitum milia dedit, causam interserens se hostem esse
 Atheniensibus, quod eorum auxilio Iones Sardis expugnassent suaque praesidia interfecissent.

illi praefecti regii classe ad Euboeam appulsa celeriter
 Eretriam ceperunt omnesque eius gentis cives abreptos in Asiam ad regem miserunt. inde ad
 Atticam accesserunt ac suas copias in campum Marathona deduxerunt. is abest ab oppido
 circiter milia passuum decem.

hoc tumultu Athenienses tam
 propinquo tamque magno permoti auxilium nusquam nisi a Lacedaemoniis petiverunt Phidippumque
 cursorem eius generis, qui hemerodromoe vocantur, Lacedaemonem miserunt, ut nuntiaret quam
 celerrimo opus esse auxilio.

domi autem creant decem
 praetores, qui exercitui praeessent, in eis Miltiadem. inter quos magna fuit contentio,
 utrum moenibus se defenderent an obviam irent hostibus acieque decernerent.

unus Miltiades maxime nitebatur, ut primo quoque tempore castra fierent:
 id si factum esset, et civibus animum accessurum, cum viderent de eorum virtute non
 desperari, et hostes eadem re fore tardiores, si animadverterent auderi adversus se tam
 exiguis copiis dimicari.

Hoc in tempore nulla civitas Atheniensibus auxilio fuit
 praeter Plataeenses. ea mille misit militum. itaque horum adventu decem milia armatorum
 completa sunt, quae manus mirabili flagrabat pugnandi cupiditate.

quo factum est ut plus quam collegae Miltiades valeret. eius ergo
 auctoritate impulsi Athenienses copias ex urbe eduxerunt locoque idoneo castra fecerunt.

dein postero die sub montis radicibus acie regione
 instructa non apertissima (namque arbores multis locis erant rarae) proelium commiserunt hoc
 consilio, ut et montium altitudine tegerentur et arborum tractu equitatus hostium
 impediretur ne multitudine clauderentur .

Datis
 etsi non aequum locum videbat suis, tamen fretus numero copiarum suarum confligere cupiebat,
 eoque magis, quod, priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur.
 itaque in aciem peditum centum, equitum decem milia produxit proeliumque commisit.

in quo tanto plus virtute valuerunt Athenienses, ut
 decemplicem numerum hostium profligarint, adeoque eos perterruerunt, ut Persae non castra,
 sed naves petierint. qua pugna nihil adhuc exstitit nobilius: nulla enim umquam tam exigua
 manus tantas opes prostravit.

Cuius victoriae non alienum videtur quale praemium Miltiadi sit tributum docere, quo
 facilius intellegi possit eandem omnium civitatum esse naturam.

ut enim populi Romani honores quondam fuerunt rari et tenues ob eamque
 causam gloriosi, nunc autem effusi atque obsoleti, sic olim apud Athenienses fuisse
 reperimus.

namque huic Miltiadi, qui Athenas totamque
 Graeciam liberarat, talis honos tributus est, in porticu, quae Poecile vocatur, cum pugna
 depingeretur Marathonia, ut in decem praetorum numero prima eius imago poneretur isque
 hortaretur milites proeliumque committeret.

idem ille
 populus, posteaquam maius imperium est nactus et largitione magistratuum corruptus est,
 trecentas statuas Demetrio Phalereo decrevit.

Post hoc proelium classem septuaginta navium Athenienses eidem Miltiadi dederunt, ut
 insulas, quae barbaros adiuverant, bello persequeretur. quo in imperio plerasque ad officium
 redire coegit, nonnullas vi expugnavit.

ex his Parum
 insulam opibus elatam cum oratione reconciliare non posset, copias e navibus eduxit, urbem
 operibus clausit omnique commeatu privavit, dein vineis ac testudinibus constitutis propius
 muros accessit.

cum iam in eo esset, ut oppido potiretur,
 procul in continenti lucus, qui ex insula conspiciebatur, nescio quo casu nocturno tempore
 incensus est. cuius flamma ut ab oppidanis et oppugnatoribus est visa, utrisque venit in
 opinionem signum a classiariis regiis datum.

quo factum
 est ut et Parii a deditione deterrerentur et Miltiades, timens ne classis regia adventaret,
 incensis operibus, quae statuerat, cum totidem navibus atque erat profectus Athenas magna
 cum offensione civium suorum rediret.

accusatus ergo est
 proditionis, quod, cum Parum expugnare posset, a rege corruptus infectis rebus discessisset.
 eo tempore aeger erat vulneribus, quae in oppugnando oppido acceperat. itaque cum ipse pro
 se dicere non posset, verba fecit frater eius Stesagoras.

causa cognita capitis absolutus pecunia multatus est, eaque lis quinquaginta talentis
 aestimata est, quantus in classem sumptus factus erat. hanc pecuniam quod solvere in
 praesentia non poterat, in vincla publica coniectus est ibique diem obiit supremum.

Hic etsi crimine Pario est accusatus, tamen alia causa fuit damnationis. namque Athenienses
 propter Pisistrati tyrannidem, quae paucis annis ante fuerat, nimiam civium suorum potentiam
 extimescebant.

Miltiades, multum in imperiis
 magistratibusque versatus, non videbatur posse esse privatus, praesertim cum consuetudine ad
 imperii cupiditatem trahi videretur.

nam in Chersoneso
 omnes illos quos habitarat annos perpetuam obtinuerat dominationem tyrannusque fuerat
 appellatus, sed iustus. non erat enim vi consecutus, sed suorum voluntate, eamque potestatem
 bonitate retinebat. omnes autem et dicuntur et habentur tyranni, qui potestate sunt perpetua
 in ea civitate, quae libertate usa est.

sed in Miltiade
 erat cum summa humanitas tum mira communitas, ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum
 aditus pateret; magna auctoritas apud omnes civitates, nobile nomen, laus rei militaris
 maxima. haec populus respiciens maluit illum innoxium plecti quam se diutius esse in timore.