etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut usu homines Laut
 intelligentia possunt, tamen amore nostro non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea
 quae mihi veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex
 his novi addisceres sed ut ea quae in re dispersa atque infinita viderentur esse ratione et
 distributione sub uno aspectu ponerentur.

civitas quae sit cogita, quid petas, qui sis. prope 
 cotidie tibi hoc ad forum descendenti meditandum est ' novus sum, consulatum peto,
 Roma est.' nominis novitatem dicendi gloria maxime sublevabis.
 semper ea res plurimum dignitatis habuit. non potest qui dignus
 habetur patronus consularium indignus consulatu putari. quam ob rem quoniam ab
 hac laude proficisceris et quicquid es ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito quasi
 in singulis causis iudicium de omni ingenio futurum sit.

eius facultatis adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta
 sint cura et saepe quae de Demosthenis studio et exercitatione
 scripsit Demetrius recordare, deinde ut amicorum et multitudo et genera
 appareant. habes enim ea quae non multi homines novi habuerunt,
 omnis publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa propria municipia, multos abs te
 defensos homines cuiusque ordinis, aliquot collegia, praeterea studio dicendi conciliatos
 plurimos adulescentulos, cotidianam amicorum assiduitatem et frequentiam.

haec cura ut teneas commonendo et rogando et omni ratione
 efficiendo ut intellegant qui debent tua causa, referendae gratiae, qui volunt, obligandi
 tui tempus sibi aliud nullum fore. etiam hoc multum videtur adiuvare posse novum
 hominem, hominum nobilium voluntas et maxime consularium. prodest quorum in locum
 ac numerum pervenire velis ab iis ipsis illo loco ac dignum numero putari.

ii rogandi omnes sunt diligenter et ad eos adlegandum est
 persuadendumque iis nos semper cum optimatibus de re publica sensisse, minime popularis
 fuisse; si quid locuti populariter videamur, id nos eo consilio fecisse ut nobis
 Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum qui plurimum posset aut amicum in
 nostra petitione haberemus aut certe non adversarium.

praeterea adulescentis nobilis elabora ut habeas vel ut teneas, studiosos
 quos babes. multum dignitatis adferent. plurimos habes; perfice ut
 sciant quantum in iis putes esse. si adduxeris ut ii qui volunt cupiant, plurimum
 proderunt.

ac 
 multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius modi nobiles tecum petunt, ut nemo sit
 qui audeat dicere plus illis nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere.
 nam 
 P. Galbam et L. Cassium summo loco natos quis est
 qui petere consu latum putet? vides igitur amplissimis ex familiis homines, quod
 sine nervis sunt, tibi paris non esse. at 
 Antonius et Catilina molesti sunt.

immo homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui res
 iudicant, optandi competitores ambo a puemitia sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes.
 Eorum alterius bona proscripta vidimus, vocem denique audivimus iurantis se
 Romae iudicio aequo cum homine Graeco certare non posse, ex
 senatu eiectum scimus optima verorum censorum existimatione, in praetura competitorem
 habuimus amico Sabidio et Panthera, quom ad tabulam quos poneret non haberet; quo tamen in
 magistratu amicam quam domi palam haberet de machinis emit. in petitione autem
 consulatus Cappadoces omnis compilare per turpissimam legationem maluit quam adesse et
 populo Romano supplicare.

alter 
 vero, di boni! quo splendore est? primum nobilitate eadem qua
 Catilina . num maiore? non . sed virtute.
 quam ob rem? quod 
 Antonius umbram suam metuit, hic ne leges quidem natus in patris egestate,
 educatus in sororis stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem publicam
 aditus in equitibus R. occidendis fuit (nam illis quos meminimus Gallis, qui
 tum Titiniorum ac Nanniorum ac 
 Tanusiorum capita demebant, Sulla unum Catilinam
 praefecerat); in quibus ille hominem optimum, Q. Caecilium, sororis
 suae virum, equitem Romanum, nullarum partium, cum semper natura tum etiam
 aetate iam quietum, suis manibus occidit.

quid ego nunc dicam peteme
 eum consulatum, qui hominem carissimum populo Romano, M.
 Marium, inspectante populo Romano vitibus per totam umbem
 ceciderit, ad bustum egerit, ibi omni cmuciatu lacerarit, vivo stanti collum gladio sua
 dextera secuemit, cum sinistra capillum eius a vertice teneret, caput sua manu tulerit, cum
 inter digitos eius rivi sanguinis fluerent? qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus
 ita vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet, qui nullum in locum tam
 sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua
 nequitia dedecoris suspicionem relinqueret, qui ex curia Curios et
 Annios, ab atmiis Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine
 Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum
 habet audaciae, tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut
 prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit? quid ego nunc tibi
 de Africa, quid de testium dictis scribam? nota sunt, et ea tu
 saepius legito; sed tamen hoc mihi non praetermittendum videtur quod primum ex eo iudicio
 tam egens discessit quam quidam iudices eius ante illud in eum iudicium fuemunt, deinde tam
 invidiosus ut aliud in eum iudicium cotidie flagitetur. hic se sic habet ut magis
 timeant etiam si quierit, quam ut contemnant si quid commoverit.

quanto melior tibi fortuna petitionis data est quam nuper
 homini novo, C. Coelio! ille cum duobus hominibus ita
 nobilissimis petebat ut tamen in iis omnia pluris essent quam ipsa nobilitas, summa ingenia,
 summus pudor, plurima beneficia, sum ma ratio ac diligentia petendi. ac tamen
 eorum alterum Coelius, cum multo inferior esset genere, superior nulla me
 paene, superavit.

qua me tibi, si facies ea
 quae natura et studia quibus semper usus es, largiuntur, quae temporis tui ratio desiderat,
 quae potes, quae debes, non erit difficile certamen cum iis competitoribus, qui nequaquam
 sunt tam genere insignes quam vitiis nobiles. quis enim reperiri potest tam
 improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere?

quoniam quae subsidia novitatis haberes et habere posses exposui, nunc de
 magnitudine petitionis dicendum videtur. consulatum petis, quo honore nemo est
 quin te dignum arbitretur, sed multi qui invideant; petis enim homo ex equestri loco summum
 locum civitatis atque ita summum ut forti homini, diserto, innocenti multo idem ille honos
 plus amplitudinis quam ceteris adferat. noli putare eos qui sunt eo honore usi
 non videre, tu cum idem sis adeptus, quid dignitatis habiturus sis. Eos vero
 qui consularibus familiis nati locum maiorum consecuti non sunt suspicor tibi, nisi si qui
 admodum te amant, invidere. etiam novos homines praetorios existimo, nisi qui tuo
 beneflcio vincti sunt, nolle abs te se honore superari.

iam in populo quam multi invidi sint, quam consuetudine horum annorum ab
 hominibus novis alienati, venire tibi in mentem certo scio; esse etiam non nullos tibi
 iratos ex iis causis quas egisti necesse est. iam illud tute circumspicito,
 quod ad Cn. Pompei gloriam augendam tanto studio te dedisti, num quos tibi
 putes ob eam causam esse amicos.

quam ob rem
 cum et summum locum civitatis petas et videas esse studia quae adversentur, adhibeas necesse
 est omnem rationem et curam et laborem et diligentiam.

et petitio magistratus
 divisa est in duarum rationum diligentiam, quarum altera in amicorum studiis, altera in
 populari voluntate ponenda est. amicorum studia beneflciis et officiis et
 vetustate et facilitate ac iucunditate naturae parta esse oportet. sed hoc nomen
 amicorum in petitione latius patet quam in cetera vita. quisquis est enim qui
 ostendat aliquid in te voluntatis, qui colat, qui domum ventitet, is in amicorum numero est
 habendus. sed tamen qui sunt amici ex causa iustiore cognationis aut adflnitatis
 aut sodalitatis alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum esse maxime prodest.

deinde ut quisque est intimus ac maxime
 domesticus, ut is amet et quam amplissimum esse te cupiat valde elaborandum est, tum ut
 tribules, ut vicini, ut clientes, ut denique liberti, postremo etiam servi tui; nam fere
 omnis sermo ad forensem famam a domesticis emanat auctoribus.

denique sunt instituendi cuiusque generis amici,ad speciem
 homines inlustres honoreac nomine, qui etiam si suifragandi studia non navant, tamen
 adferunt petitori aliquid dignitatis; ad ius obtinendum magistratus, ex quibus maxime
 consules, deinde tribuni pl., ad conficiendas centurias homines excellenti gratia.
 qui abs te tribum aut centuriam aut aliquod beneficium aut habent
 aut sperant, eos rursus magno opere et compara et confirma.
 nam per hos annos homines ambitiosi vehementer omni studio atque opera
 elaborant, ut possint a tribulibus suis ea quae peti erint impetrare. hos tu
 homines, quibuscumque poteris rationibus, ut ex animo atque ex tilla summat voluntate tui
 studiosi sint elaborato.

quod si satis grati
 homines essent, haec tibi omnia parata esse debebant, sic uti parata esse confido.
 nam hoc biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionem gratiosissimorum
 tibi obligasti, C. Fundani, Q. Galli, C.
 Corneli , C. Orcivi. Horum
 in causis ad te deferendis quid tibi eorum sodales receperint et confirmarint scio, nam
 intemfui. qua me hoc tibi faciendum est hoc tempore ut ab his quod debent exigas
 saepe commonendo, rogando, confirmando, curando ut intellegant nullum se umquam aliud tempus
 habituros referendae gratiae. profecto homines et spe reliquorum tuorum
 officiorum et iam recentibus beneficiis ad studium navandum excitabuntur.

et omnino quoniam eo genere
 amicitiarum petitio tua maxime munita est, quod ex causarum defensionibus adeptus es, fac ut
 plane iis omnibus quos devinctos tenes discriptum ac dispositum suum cuique munus sit; et
 quem ad modum nemini illorum molestus ulla in me umquam fuisti, sic cura ut intellegant
 omnia te quae ab illis tibi deberi putaris ad hoc tempus reservasse.

sed quoniam tribus rebus
 homines maxime ad benevolentiam atque haec suifragandi studia ducuntur, beneficio, spe, 
 adiunctione animi ac voluntate, animadvertendum est quem ad modum cuique horum generi
 sit inserviendum. minimis beneficiis homines adducuntur ut satis causae putent
 esse ad studium suifragationis, nedum ii quibus saluti fuisti, quos tu habes plurimos, non
 intellegant, si hoc tuo tempore tibi non satis fecerint, se probatos nemini umquam fore.
 quod cum ita sit, tamen rogandi sunt atque etiam in hanc opinionem adducendi ut
 qui adhuc nobis obligati fuerint iis vicissim nos obligari posse videamur.

qui autem spe tenentur, quod genus hominum multo etiam est
 diligentius atque officiosius, iis fac ut propositum ac paratum auxilium tuum esse videatur,
 denique ut spectatorem te officiorum esse intellegant diligentem, ut videre te plane atque
 animadvertere quantum a quoque proficiscatur appareat.

Tertium illud genus est studiorum voluntarium, quod agendis gratiis,
 accommodandis sermonibus ad eas rationes, propter quas quisque studiosus tui esse videbitur,
 significanda erga illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem familiaritatis et
 consuetudinis confirmari oportebit. atque in his omnibus generibus iudicato et
 perpendito quantum quisque possit, ut scias et quem ad modum cuique inservias et quid a
 quoque exspectes ac postules.

sunt enim quidam
 homines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et copiosi, qui etiam
 si antea non studuerunt huic gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa cui debent aut
 volunt facile possunt. his hominum generibus sic inserviendum est ut ipsi
 intellegant te videre quid a quoque exspectes, sentire quid accipias, meminisse quid
 acceperis. sunt autem alii, qui aut nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus
 suis nec habent tantum animi ac facultatis ut enitantur ex tempore. 
 hos ut intemnoscas elaborato, ne spe in aliquo maiore posita praesidi parum
 comparetur.

et 
 quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac munitum esse oportet, tamen in ipsa
 petitione amicitiae permultae ac perutiles comparantur; nam in ceteris molestiis habet hoc
 tamen petitio commodi: potes honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque velis
 adiungere ad amicitiam, quibuscum si alio tempore agas, absurde facere videare, in petitione
 autem nisi id agas et cum multis et diligenter, nullus petitor esse videare.

ego autem tibi hoc confirmo, esse neminem, nisi aliqua
 necessitudine competitorum alicui tuorum sit adiunctus, a quo non facile si contenderis
 impetrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames et sibi ut debeas, modo ut
 intellegat te magni aestimare ex animo agere, bene se ponere, fore ex eo non brevem et
 suifragatoriam sed firmam et perpetuam amicitiam.

nemo erit, mihi crede, in quo modo aliquid sit, qui hoc tempus sibi oblatum
 amicitiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi hoc casus adferat ut ii
 tecum petant quorum amicitia aut contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc quod ego te hortor
 non modo adsequi sed ne incipere quidem possint.

nam qui incipiat Antonius homines adiungere atque invitare ad
 amicitiam quos per se suo nomine appellare non possit? mihi quidem nihil stultius
 videtur quam existimare esse eum studiosum tui quem non noris. eximiam quandam
 gloriam et dignitatem ac rerum gestarum magnitudinem esse oportet in eo quem homines ignoti
 nullis suifragantibus honore adficiant; ut quidem homo nequam, iners, sine officio, sine
 ingenio, cum infamia, nullis amicis hominem plurimorum studio atque omnium bona
 existimatione munitum praecurrat, sine magna culpa neglegentiae fleri non potest.

quam ob rem omnis
 centurias multis et variis amicitiis cura ut confirmatas habeas. et primum, id
 quod ante oculos est, senatores equitesque Romanos, ceterorum ordinum navos
 homines et gratiosos complectere. multi homines urbani industrii, multi libertini
 in foro gratiosi navique versantur. quos per te, quos per communis amicos
 poteris, summa cura ut cupidi tui sint elaborato, appetito, adlegato, summo beneficio te
 adfici ostendito.

deinde habeto rationem urbis
 totius, collegiorum omnium, pagorum, vicinitatum. ex his principes ad amicitiam
 tuam si adiunxeris, per eos reliquam multitudinem facile tenebis. postea totam
 Italiam fac ut in animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habeas,
 ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse
 patiare in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit,

perquiras et investiges homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas,
 confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint.
 volent te amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt. id ut
 intellegant oratione ea quae ad eam rationem pertinet habenda consequere. homines 
 municipales ac rusticani, si nobis nomine noti sunt, in amicitia esse se arbitrantur; si
 vero etiam praesidi se aliquid sibi constituere putant, non amittunt occasionem promerendi.
 hos ceteri et maxime tui competitores ne norunt quidem, tu et nosti et facile
 cognosces, sine quo amicitia esse non potest.

neque id tamen satis est, tametsi magnum est, sed sequitur spes utilitatis
 atque amicitiae, ne nomenclator solum sed amicus etiam bonus esse videare.
 ita cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribulis suos plurimum
 gratia possunt, studiosos in centuriis habebis et ceteros qui apud aliquam partem tribulium
 propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem valent cupidos tui constitueris, in
 optima spe esse debebis.

iam equitum centuriae
 multo facilius mihi diligentia posse teneri videntur. primum cognosce equites
 (pauci enim sunt), deinde appete (multo enim facilius illa adulescentulorum ad amicitiam
 aetas adiungitur); deinde habes tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum
 humanitatis; tum autem, quod equester ordo tuus est, sequentur illi auctoritatem ordinis, si
 abs te adhibebitur ea diligentia ut non ordinis solum voluntate sed etiam singulorum
 amicitiis eas centurias confirmatas habeas. iam studia adulescentulorum in
 suifragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectando mirifice et magna et honesta sunt.

et , quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque curandum est ut
 cotidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare. nam ex ea ipsa copia
 coniectura fieri poterit quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus.
 huius autem rei tres partes sunt, una salutatorum cum domum veniunt , altera
 deductorum, tertia adsectatorum.

in 
 salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine quae nunc est plures veniunt, hoc
 efficiendum est ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videatur.
 qui domum tuam venient, significato te animadvertere; eorum amicis qui illis
 renuntient ostendito, saepe ipsis dicito. sic homines saepe, cum obeunt
 pluris competitores et vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se
 dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suifragatores
 evadunt. iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum,
 ut dicitur, facere aut ut senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se
 purgare volet quod suspectum esse se arbitretur, adfirmes te de illius
 voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare. is enim qui se non putat satis
 facere amicus esse nullo modo potest. scire autem oportet quo quisque animo sit,
 ut quantum cui que confidas constituere possis.

iam deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc gratius tibi esse
 significato atque ostendito et, quod eius fieri poterit, certis temporibus descendito.
 magnam adfert opinionem, magnam dignitatem cotidiana in deducendo frequentia.

Tertia est ex hoc genere adsidua
 adsectatorum copia. in ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant te sibi
 in perpetuum summo beneflcio obligari; qui autem tibi debent, ab iis plane hoc munus
 exigito, qui per aetatem ac negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari
 non poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant. valde ego te volo et ad
 rem pertinere arbitror semper cum multitudine esse.

praeterea magnam adferet laudem et summam dignitatem, si ii tecum erunt qui a
 te defensi et qui per te servati ac iudiciis liberati sunt. haec tu plane ab his
 postulato ut quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honorem, alii salutem ac fortunas
 omnis obtinuerint, nec aliud ullum tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam
 possint, hoc te officio remunerentur.

et quoniam in amicorum
 studiis haec omnis oratio versatur, qui locus in hoc genere cavendus sit praetermittendum
 non videtur. fraudis atque insidiarum et perfidiae plena sunt omnia.
 non est huius temporis perpetua illa de hoc genere disputatio, quibus rebus
 benevolus et simulator diiudicari possit; tantum est huius temporis admonere.
 summa tua virtus eosdem homines et simulare tibi se esse amicos et invidere
 coegit. quam ob rem Ἐπιχάρμειον illud teneto,
 nervos atque artus esse sapientiae non temere credere,

et,
 cum tuorum amicorum studia constitueris, tum etiam obtrectatorum atque adversariorum
 rationes et genera cognoscito. haec tria sunt, unum quos laesisti, alterum qui
 sine causa non amant, tertium qui competitorum valde amici sunt. quos laesisti,
 cum contra eos pro amico diceres, iis te plane purgato, necessitudines commemorato, in spem
 adducito te in eorum rebus, si se in amicitiam tuam contulerint, pari studio
 atque officio futurum. qui sine causa non amant, eos aut beneficio aut spe aut
 significando tuo erga illos studio dato operam ut de illa animi pravitate deducas.
 quorum voluntas erit abs te propter competitorum amicitias alienior, iis quoque
 eadem inservito ratione qua superioribus et, si probare poteris, te in eos ipsos
 competitores tuos benevolo esse animo ostendito.

quoniam de amicitiis
 constituendis satis dictum est, dicendum est de illa altera parte petitionis quae in
 populari ratione versatur. ea desiderat nomenclationem, blanditiam, adsiduitatem,
 benignitatem, rumorem, spem in re publica.

primum quod facis, ut homines noris, significa ut appareat, et auge ut
 cotidie melius fiat. nihil mihi tam populare neque tam gratum videtur.
 deinde id quod natura non habes induc in animum ita simulandum esse ut natura
 facere videare. quamquam plurimum natura valet, tamen videtur in paucorum mensum
 negotio posse simulatio naturam vincere. nam comitas tibi non deest, ea quae bono
 ac suavi homine digna est, sed opus est magno opere blanditia, quae etiam si vitiosa est et
 turpis in cetera vita, tamen in petitione est necessaria. etenim cum deteriorem
 aliquem adsentando facit, tum improba est, cum amiciorem, non tam vituperanda, petitori vero
 necessaria est, cuius frons et vultus et sermo ad eorum quoscumque convenerit sensum et
 voluntatem commutandus et accommodandus est.

iam adsiduitatis nullum est praeceptum, verbum ipsum docet quae res sit.
 prodest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic fructus est
 adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro sed adsidue petere, saepe
 eosdem appellare, non committere ut quisquam possit dicere, †quod eius consequi
 possis, si abs te non sit rogatum† et valde ac diligenter rogatum.

benignitas autem late patet. est in re
 familiari, quae quamquam ad multitudinem pervenire non potest, tamen ab amicis si laudatur,
 multitudini grata est; est in conviviis, quae fac et abs te et ab amicis tuis concelebrentur
 et passim et tributim; est etiam in opera, quam pervulga et communica, curaque ut
 aditus ad te diurni nocturnique pateant, neque solum foribus aedium tuarum sed etiam vultu
 ac fronte, quae est animi ianua; quae si significat voluntatem abditam esse
 ac retrusam, parvi refert patere ostium. homines enim non modo promitti sibi,
 praesertim quod de candidato petant, sed etiam large atque honorifice promitti volunt.

qua re hoc quidem facile praeceptum est, ut
 quod facturus sis id significes te studiose ac libenter esse facturum; illud difficilius et
 magis ad tempus quam ad naturam accommodatum tuam, quod facere non possis, ut id†
 iucunde neges† quorum alterum est tamen boni viri, alterum boni petitoris.
 nam cum id petitur, quod honeste aut non sine detrimento est nostro
 promittere non possumus, quo modo si qui roget ut contra amicum aliquem causam recipiamus,
 belle negandum est, ut ostendas necessitudinem, demonstres quam moleste feras, aliis te
 rebus exsarturum esse persuadeas.

audivi hoc dicere quendam de quibusdam oratoribus, ad quos
 causam suam detulisset, gratiorem sibi orationem eius fuisse qui negasset
 quam illius qui recepisset. sic homines fronte et oratione magis quam ipso
 beneficio reque capiuntur. verum hoc probabile est, illud alterum subdurum tibi
 homini Platonico suadere, sed tamen tempori consulam. quibus enim te
 propter aliquod officium necessitudinis adfuturum negaris, tamen ii possunt abs te placati
 aequique discedere; quibus autem idcirco negaris, quod te im peditum esse dixeris aut
 amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis aut ante susceptis, inimici discedunt
 omnesque hoc animo sunt ut sibi te mentiri malint quam negare.

C. Cotta, in ambitione artifex, dicere solebat se
 operam suam, quoad non contra officium rogaretur, polliceri solere omnibus, impertire iis
 apud quos optime poni arbitraretur; ideo se nemini negare, quod saepe accideret causa cur is
 cui pollicitus esset non uteretur, saepe ut ipse magis esset vacuus quam putasset; neque
 posse eius domum compleri qui tantum modo reciperet quantum videret se obire posse; casu
 fieri ut agantur ea quae non putaris, illa quae credideris in manibus esse ut aliqua de
 causa non agantur; deinde esse extremum ut irascatur is cui mendacium dixeris.

id , si promittas, et incertum est et in diem et in
 paucioribus; sin autem id neges, et certe abalienes et statim et pluris. plures 
 enim multo sunt qui rogant ut uti liceat opera alterius quam qui utuntur. qua re
 satius est ut ex his aliquos aliquando in foro tibi irasci quam omnis continuo domi,
 praesertim cum multo magis irascantur iis qui negent, quam ei quem videant ea ex causa
 impeditum, ut facere quod promisit cupiat si ullo modo possit.

ac ne videar aberrasse a distributione mea, qui haec in hac
 populari parte petitionis disputem, hoc sequor, haec omnia non tam ad amicorum studia quam
 ad popularem famam pertinere, et si inest aliquid ex illo genere, benigne respondere,
 studiose inservire negotiis ac periculis amicorum, tamen hoc loco ea dico, quibus
 multitudinem capere possis, ut de nocte domus compleatur, ut multi spe tui praesidi
 teneantur, ut amiciores abs te discedant quam accesserint, ut quam plurimorum aures optimo
 sermone compleantur.

sequitur enim ut de rumore dicendum sit, cui maxime
 serviendum est. sed quae dicta sunt omni superiore oratione, eadem ad
 rumorem concelebrandum valent, dicendi laus, studia publicanorum et equestris ordinis,
 hominum nobilium voluntas, adulescentulorum frequentia, eorum qui abs te defensi sunt
 adsiduitas, ex municipiis multitudo eorum quos tua causa venisse appareat, bene
 te ut homines nosse, comiter appellare, adsidue diligenter petere, benignum
 ac liberalem esse et loquantur et existiment, domus ut multa nocte
 compleatur, omnium generum frequentia adsit, satis fiat oratione omnibus, re operaque
 multis; perficiatur id quod fieri potest labore et arte ac diligentia, non ut ad populum ab
 his omnibus fama perveniat sed ut in his studiis populus ipse versetur.

iam urbanam illam multitudi nem et eorum studia qui contiones
 tenent adeptus es in Pompeio ornando, Manili causa recipienda,
 Cornelio defendendo; excitanda nobis sunt quae adhuc habuit nemo quin idem
 splendidorum hominum voluntates haberet. efficiendum etiam illud est ut sciant
 omnes Cn. Pompei summam esse erga te voluntatem et vehementer ad illius
 rationes te id adsequi quod petis pertinere.

postremo tota petitio cura ut pompae plena sit, ut inlustris, ut splendida,
 ut popularis sit, ut habeat summam speciem ac dignitatem, ut etiam si †quae
 poscit ne† competitoribus tuis exsistat aut sceleris aut libidinis aut
 largitionis accommodata ad eorum mores infamia.

atque etiam in hac petitione maxime videndum est ut spes rei publicae bona de
 te sit et honesta opinio; nec tamen in petendo res publica capessenda est neque in senatu
 neque in contione, sed haec tibi sunt retinenda ut senatus te existimet ex eo quod ita
 vixeris defensorem auctoritatis suae fore, equites et viri boni ac locupletes ex vita
 acta te studiosum oti ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat oratione in
 contionibus ac iudicio popularis fuisti, te a suis commodis non alienum futurum.

haec veniebant mihi in mentem de duabus illis commentationibus matutinis,
 quod tibi cotidie ad forum descendenti meditandum esse dixeram: novus 
 sum, consulatum peto. Tertium restat: Roma
 est, civitas ex nationum conventu con stituta, in qua multae insidiae, multa
 fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia,
 multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est.
 video esse magni consili atque artis in tot hominum cuiusque modi vitiis
 tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam, vitare insidias, esse unum hominem
 accommodatum ad tantam morum ac sermonum ac voluntatum varietatem.

qua re etiam atque etiam perge tenere istam viam quam
 institisti, excelle dicendo. hoc et tenentur Romae et adliciuntur et
 ab impediendo ac laedendo repelluntur. et quoniam in hoc vel maxime est vitiosa
 civitas, quod largitione interposita virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut
 te bene noris, id est ut intellegas eum esse te qui iudici ac periculi metum maximum
 competitoribus adferre possis. fac ut se abs te custodiri
 atque observari sciant; cum diligentiam tuam, cum auctoritatem vimque dicendi tum profecto
 equestris ordinis erga te studium pertimescent.

atque haec ita nolo te illis proponere ut videare accusationem iam meditari,
 sed ut hoc terrore facilius hoc ipsum quod agis consequare. et plane sic
 contende omnibus nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod petimus. video nulla
 esse comitia tam inquinata largitione quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos
 magno opere necessarios.

qua re si advigilamus
 pro rei dignitate et si nostros ad summum studium benevolosi excitamus et si hominibus
 studiosis gratiosisque nostri suum cuique munus discribimus et si competitoribus iudiciuin
 proponimus, sequestribus metum inicimus, divisores ratione aliqua coercemus, perfici potest
 ut largitio nulla sit aut nihil valeat.

haec sunt quae putavi non melius scire me quam te sed facilius
 his tuis occupationibus conligere unum in locum posse et ad te perscripta mittere.
 quae tametsi ita sunt scripta ut non ad omnis qui honores petant sed ad te
 proprie et ad hanc petitionem tuam valeant, tamen tu si quid mutandum esse videbitur aut
 omnino tollendum aut si quid erit praeteritum velim hoc mihi dicas; volo enim hoc
 commentariolum petitionis haberi omni ratione perfectum.