petitionis nostrae, quam tibi summae curae esse scio, huius modi ratio est
 quod adhuc coniectura provideri possit. prensat unus P.
 Galba. sine fuco ac fallaciis more maiorum negatur. ut opinio
 est hominum, non aliena rationi nostrae fuit illius haec praepropera prensatio.
 nam illi ita negant vulgo ut mihi se debere dicant. ita quiddam
 spero nobis profici, cum hoc percrebrescit, plurimos nostros amicos inveniri.
 nos autem initium prensandi facere cogitaramus eo ipso tempore quo tuum
 puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat, in campo comitiis
 tribuniciis a. d. xvi Kalend. Sextilis .
 competitores , qui certi esse videantur, Galba et
 Antonius et Q. Cornificius. puto te in
 hoc aut risisse aut ingemuisse. ut frontem ferias, sunt qui etiam Caesonium
 putent. Aquilium non arbitrabamur, qui denegavit et iuravit morbum et illud
 suum regnum iudiciale opposuit. Catilina, si iudicatum erit meridie non
 lucere, certus erit competitor. de 
 Aufidio et de Palicano non puto te exspectare dum scribam.

de iis qui nunc petunt Caesar certus putatur.
 Thermus cum Silano contendere existimatur; qui sic inopes et
 ab amicis et existimatione sunt ut mihi videatur non esse ἀδύνατον 
 Curium obducere. sed hoc praeter me nemini videtur.
 nostris rationibus maxime conducere videtur Thermum fieri cum
 Caesare. nemo est enim ex iis qui nunc petunt qui, si in
 nostrum annum reciderit, firmior candidatus fore videatur, propterea quod curator est
 viae Flaminiae † que cum erit absoluta sane facile eum libenter
 nunc ceteri consuli acciderim†. 
 petitorum haec est adhuc informata
 cogitatio. nos in omni munere candidatorio fungendo summam adhibebimus
 diligentiam et fortasse, quoniam videtur in suffragiis multum posse Gallia,
 cum Romae a iudiciis forum refrixerit, excurremus mense
 Septembri legati ad Pisonem ut Ianuario
 revertamur. cum perspexero voluntates nobilium, scribam ad te.
 cetera spero prolixa esse his dumtaxat urbanis competitoribus.
 illam manum tu mihi cura ut praestes, quoniam propius abes,
 Pompei, nostri amici. nega me ei iratum fore si ad mea comitia
 non venerit. atque haec huius modi sunt.

sed est quod abs te mihi ignosci pervelim. Caecilius, avunculus
 tuus, a P. Vario cum magna pecunia fraudaretur, agere coepit cum
 eius fratre A. Caninio Satyro de iis rebus quas eum dolo malo
 mancipio accepisse de Vario diceret. una agebant ceteri creditores, in
 quibus erat L. 
 Lucullus et P. Scipio et is quem putabant magistrum
 fore si bona venirent, L. Pontius. verum hoc ridiculum
 est de magistro. nunc cognosce rem. rogavit me
 Caecilius ut adessem contra Satyrum. dies 
 fere nullus est quin hic Satyrus domum meam ventitet; observat
 L. Domitium maxime, me habet proximum; fuit et mihi et
 Quinto fratri magno usui in nostris petitionibus.

sane sum perturbatus cum ipsius Satyri familiaritate tum
 Domiti, in quo uno maxime ambitio nostra nititur. demonstravi 
 haec Caecilio simul et illud ostendi, si ipse unus cum illo uno
 contenderet, me ei satis facturum fuisse; nunc in causa universorum creditorum, hominum
 praesertim amplissimorum, qui sine eo quem Caecilius suo nomine perhiberet
 facile causam communem sustinerent, aequum esse eum et officio meo consulere et tempori.
 durius accipere hoc mihi visus est quam vellem et quam homines belli 
 solent, et postea prorsus ab instituta nostra paucorum dierum consuetudine longe
 refugit. 
 abs te peto ut mihi hoc ignoscas et
 me existimes humanitate esse prohibitum ne contra amici summam
 existimationem miserrimo eius tempore venirem, cum is omnia sua studia et officia in me
 contulisset. quod si voles in me esse durior, ambitionem putabis mihi
 obstitisse. ego autem arbitror, etiam si id sit, mihi ignoscendum esse,
 ἐπεὶ οὐχ ἱερήϊον οὐδὲ βοεΐην. 
 vides enim in quo cursu simus et quam omnis gratias non modo retinendas verum
 etiam acquirendas putemus. spero tibi me causam probasse, cupio quidem certe.

Hermathena tua valde me delectat et posita ita belle est ut totum gymnasium
 eius ἀνάθημα esse videatur. multum te
 amamus.

L. Iulio
 Caesare, C. Marcio
 Figulo consulibus filiolo me auctum scito salva
 Terentia. abs te tam diu nihil litterarum! ego de
 meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. hoc tempore
 Catilinam competitorem nostrum defendere cogitamus. iudices 
 habemus quos voluimus, summa accusatoris voluntate. spero , si absolutus erit,
 coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter
 feremus.

tuo adventu nobis opus est maturo; nam prorsus summa hominum est opinio tuos
 familiaris nobilis homines adversarios honori nostro fore. ad eorum
 voluntatem mihi conciliandam maximo te mihi usui fore video. qua re
 Ianuario mense, ut constituisti, cura ut Romae sis.

aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse et simul quod verita sit ne
 Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias
 non adducerent. eius rei consolationem ad te L. Saufeium
 missurum esse arbitror.

nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam rumore an
 ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil scripsisti. signa 
 quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita. nos ea non
 vidimus; neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit. misimus 
 qui pro vectura solveret. te multum amamus quod ea abs te diligenter parvoque
 curata sunt.

quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum
 omnia, sed mirandum in modum est animo abalienato. quibus de suspicionibus
 etsi audisse te arbitror, tamen ex me cum veneris cognosces. Sallustium
 praesentem restituere in eius veterem gratiam non potui. hoc ad te scripsi
 quod is me accusare de te solebat. in se expertus est illum esse minus
 exorabilem, meum studium nec sibi nec tibi defuisse. Tulliolam
 C. Pisoni
 L. f.
 Frugi despondimus.

crebras exspectationes nobis tui commoves. nuper quidem cum iam te
 adventare arbitraremur, repente abs te in mensem Quintilem reiecti sumus.
 nunc vero sentio, quod commodo tuo facere poteris, venias ad id tempus quod
 scribis; obieris Quinti fratris comitia, nos longo intervallo viseris,
 Acutilianam controversiam transegeris. hoc me etiam Peducaeus ut
 ad te scriberem admonuit. putamus enim utile esse te aliquando iam rem
 transigere.

mea intercessio parata et est et fuit. nos hic incredibili ac
 singulari populi voluntate de C. Macro transegimus. cui 
 cum aequi fuissemus, tamen multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato
 cepimus quam ex ipsius si absolutus esset gratia cepissemus.

quod ad me de Hermathena scribis, per mihi gratum est.
 est ornamentum Academiae proprium meae, quod et
 Hermes commune omnium et Minerva singulare est insigne eius
 gymnasi. qua re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum
 locum ornes. quae mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; in
 Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam. illa omnia
 in Tusculanum deportabo. Caietam, si quando abundare coepero,
 ornabo. libros tuos conserva et noli desperare eos me 
 meos facere posse. quod si adsequor, supero Crassum divitiis
 atque omnium vicos et prata contemno.

quantum dolorem acceperim et quanto fructu sim privatus et forensi et
 domestico Luci fratris nostri morte in primis pro nostra consuetudine tu
 existimare potes. nam mihi omnia quae iucunda ex humanitate alterius et
 moribus homini accidere possunt ex illo accidebant. qua re non dubito quin
 tibi quoque id molestum sit, cum et meo dolore moveare et ipse omni virtute officioque
 ornatissimum tuique et sua sponte et meo sermone amantem adfinem amicumque amiseris.

quod ad me scribis de sorore tua, testis erit tibi ipsa quantae mihi curae
 fuerit ut Quinti fratris animus in eam esset is qui esse deberet.
 quem cum esse offensiorem arbitrarer, eas litteras ad eum misi quibus et
 placarem ut fratrem et monerem ut minorem et obiurgarem ut errantem. itaque 
 ex iis quae postea saepe ab eo ad me scripta sunt confido ita esse omnia ut et oporteat
 et velimus.

de litterarum missione sine causa abs te accusor. numquam enim a
 Pomponia nostra certior sum factus esse cui dare litteras possem, porro
 autem neque mihi accidit ut haberem qui in Epirum proficisceretur nequedum
 te Athenis esse audiebamus.

de 
 Acutiliano autem negotio quod mihi mandaras, ut primum a tuo digressu
 Romam veni, confeceram; sed accidit ut et contentione nihil opus esset et
 ut ego, qui in te satis consili statuerim esse, mallem Peducaeum tibi
 consilium per litteras quam me dare. etenim cum multos dies auris meas
 Acutilio dedissem, cuius sermonis genus tibi notum esse arbitror, non
 mihi grave duxi scribere ad te de illius querimoniis, cum eas audire, quod erat
 subodiosum, leve putassem. sed abs te ipso qui me accusas unas mihi scito
 litteras redditas esse, cum et oti ad scribendum plus et facultatem dandi maiorem
 habueris.

quod scribis, etiam si cuius animus in te esset offensior, a me recolligi
 oportere, teneo quid dicas neque id neglexi, sed est miro quodam
 modo adfectus. ego autem quae dicenda fuerunt de te non praeterii; quid autem
 contendendum esset ex tua putabam voluntate me statuere oportere. quam si ad
 me perscripseris, intelleges me neque diligentiorem esse voluisse quam tu esses neque
 neglegentiorem fore quam tu velis.

de Tadiana re mecum Tadius locutus est te ita scripsisse, nihil
 esse iam quod laboraretur, quoniam hereditas usu capta esset. id mirabamur te
 ignorare, de tutela legitima, in qua dicitur esse puella, nihil usu capi posse.

Epiroticam emptionem gaudeo tibi placere. quae tibi mandavi et
 quae tu intelleges convenire nostro Tusculano velim, ut scribis, cures,
 quod sine molestia tua facere poteris. nam nos ex omnibus molestiis et
 laboribus uno illo in loco conquiescemus.

Quintum fratrem cotidie exspectamus. Terentia magnos
 articulorum dolores habet. et te et sororem tuam et matrem maxime diligit
 salutemque tibi plurimam ascribit et Tulliola deliciae nostrae.
 cura ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari.

non committam posthac ut me accusare de epistularum neglegentia possis; tu
 modo videto in tanto otio ut par in hoc mihi sis. domum 
 Rabirianam
 Neapoli, quam tu iam dimensam et exaedificatam animo habebas, M.
 Fontius emit HS CCCIↃↃↃ X_X_X_ .
 id te scire volui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas pertineret.

Quintus frater, ut mihi videtur, quo volumus animo est in
 Pomponiam et cum ea nunc in Arpinatibus praediis erat et
 secum habebat hominem χρηστομαθῆ 
 D. Turranium. pater nobis decessit a. d. iv Kal.
 Dec. 
 
 haec habebam fere quae te scire vellem.
 tu velim, si qua ornamenta γυμνασιώδη 
 reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne praetermittas.
 nos 
 Tusculano ita delectamur ut nobismet ipsis tum denique cum illo venimus
 placeamus. quid agas omnibus de rebus et quid acturus sis fac nos quam
 diligentissime certiores.

apud matrem recte est, eaque nobis curae
 est. L. Cincio HS X_X_CD constitui me
 curaturum Idibus Febr. tu velim ea quae nobis emisse te et parasse scribis des operam ut quam primum habeamus et velim
 cogites, id quod mihi pollicitus es, quem ad modum bibliothecam nobis conficere possis.
 omnem spem delectationis nostrae, quam cum in otium venerimus habere
 volumus, in tua humanitate positam habemus.

apud te est ut volumus. mater tua et soror a me
 Quintoque fratre diligitur. cum 
 Acutilio sum locutus. is sibi negat a suo procuratore quicquam
 scriptum esse et miratur istam controversiam fuisse quod ille recusarit satis dare
 amplius abs te non peti. quod te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego
 Tadio et gratum esse intellexi et magno opere iucundum. ille 
 noster amicus, vir me hercule optimus et mihi amicissimus, sane tibi iratus est.
 hoc si quanti tu aestimes sciam, tum quid mihi elaborandum sit scire
 possim.

L. Cincio HS CCIↃↃ CCIↃↃ
 CCCC pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi.
 Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me
 scripsisti iam nunc me admodum delectant. qua re velim et eos et signa et
 cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam
 plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse.
 nam in eo genere sic studio efferimur ut abs te adiuvandi, ab aliis prope
 reprehendendi simus. si 
 Lentuli navis non erit, quo tibi placebit imponito.

Tulliola deliciolae nostrae tuum munusculum flagitat et me ut sponsorem
 appellat; mi autem abiurare certius est quam dependere.

nimium raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu facilius
 reperias qui Romam proficiscantur quam ego qui Athenas, et
 certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis.
 itaque propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa epistula est quod,
 cum incertus essem ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus
 devenire.

signa 
 Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer
 exspecto. quicquid eiusdem generis habebis dignum Academia tibi
 quod videbitur ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. genus hoc est
 voluptatis meae; quae γυμνασιώδη maxime sunt, ea
 quaero. Lentulus navis suas pollicetur. peto abs te ut haec
 diligenter cures. Thyillus te rogat et ego eius rogatu Εὐμολπιδῶν πάτρια .

cum essem in Tusculano (erit hoc tibi pro illo tuo:
 
 cum essem in Ceramico ) verum tamen cum ibi
 essem, Roma puer a sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit
 nuntiavitque eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te proficisceretur.
 eo factum est ut epistulae tuae rescriberem aliquid, brevitate temporis tam
 pauca cogerer scribere.

primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor.
 quod ego etsi mea sponte ante faciebam, eo nunc tamen et agam studiosius et
 contendam ab illo vehementius, quod tantam ex epistula voluntatem eius rei tuam
 perspicere videor. hoc te intellegere volo, pergraviter illum esse offensum;
 sed quia nullam video gravem subesse causam, magno opere confido illum fore in officio
 et in nostra potestate.

signa nostra et Hermeraclas, ut scribis, cum commodissime poteris velim
 imponas, et si quod aliud οἰκεῖον eius loci quem non
 ignoras reperies et maxime quae tibi palaestrae gymnasique videbuntur esse.
 etenim ibi sedens haec ad te scribebam ut me locus ipse admoneret.
 praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et
 putealia sigillata duo.

bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem inveneris;
 nam ego omnis meas vindemiolas eo reservo ut illud subsidium senectuti parem.

de fratre confido ita esse ut semper volui et elaboravi. multa 
 signa sunt eius rei, non minimum quod soror praegnas est.

de comitiis meis et tibi me permisisse memini et ego iam pridem hoc
 communibus amicis qui te exspectant praedico, te non modo non arcessi a me sed
 prohiberi, quod intellegam multo magis interesse tua te agere quod agendum est hoc
 tempore quam mea te adesse comitiis. proinde eo animo te velim esse quasi mei
 negoti causa in ista loca missus esses; me autem eum et offendes erga te et audies quasi
 mihi si quae parta erunt non modo te praesente sed per te parta sint.
 Tulliola tibi diem dat, sponsorem me appellat.

et mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis perdiligenter in
 eandem rationem scriptis magno opere sum commotus. eo accedebat hortator
 adsiduus Sallustius ut agerem quam diligentissime cum Lucceio
 de vestra vetere gratia reconcilianda. sed cum omnia fecissem, non modo eam
 voluntatem eius quae fuerat erga te reciperare non potui, verum ne causam quidem elicere
 immutatae voluntatis. tametsi iactat ille quidem illud suum arbitrium et ea
 quae iam tum cum aderas offendere eius animum intellegebam, tamen habet quiddam profecto
 quod magis in animo eius insederit, quod neque epistulae tuae neque nostra adlegatio tam
 potest facile delere. quam tu praesens non modo oratione sed tuo vultu illo
 familiari tolles, si modo tanti putaris, id quod, si me audies et si humanitati tuae
 constare voles, certe putabis. ac ne illud mirere cur, cum ego antea
 significarim tibi per litteras me sperare illum in nostra potestate fore, nunc idem
 videar diffidere, incredibile est quanto mihi videatur illius voluntas obstinatior et in
 hac iracundia offirmatior. sed haec aut sanabuntur cum veneris aut ei molesta
 erunt in utro culpa erit.

quod in epistula tua scriptum erat me iam arbitrari designatum esse, scito
 nihil tam exercitum esse nunc Romae quam candidatos omnibus iniquitatibus
 nec quando futura sint comitia sciri.

verum haec audies de Philadelpho. tu velim quae
 Academiae nostrae parasti quam primum mittas. mire quam illius
 loci non modo usus sed etiam cogitatio delectat. libros vero tuos cave
 cuiquam tradas; nobis eos, quem ad modum scribis, conserva. summum me eorum
 studium tenet sicut odium iam ceterarum rerum; quas tu incredibile est quam brevi
 tempore quanto deteriores offensurus sis quam reliquisti.

Teucris illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad
 Terentiam postea rediit. opinor ad Considium,
 Axium, Selicium confugiendum est; nam a Caecilio propinqui
 minore centesimis nummum movere non possunt. sed ut ad prima illa redeam,
 nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi. 
 libertum mitto,
 Tito mandavi. 
 σκήψεισ atque ἀναβολαί ; sed nescio an ταὐτόματον . nam mihi Pompeiani prodromi nuntiant aperte
 Pompeium acturum Antonio succedi, oportere eodemque tempore
 aget praetor ad populum. res eius modi est ut ego nec per bonorum nec per
 popularem existimationem honeste possim hominem defendere, nec mihi libeat, quod vel
 maximum est. etenim accidit hoc, quod totum cuius modi sit mando tibi ut
 perspicias.

libertum ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico,
 ratiocinatorem et clientem tuum. de eo mihi Valerius interpres
 nuntiat Thyillusque se audisse scribit haec, esse hominem cum
 Antonio; Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare
 partem mihi quaeri et a me custodem communis quaestus libertum esse missum.
 non sum mediocriter commotus neque tamen credidi, sed certe aliquid
 sermonis fuit. totum investiga, cognosce, perspice et nebulonem illum, si quo
 pacto potes, ex istis locis amove. huius sermonis Valerius
 auctorem Cn. Plancium nominabat. mando tibi plane totum
 ut videas cuius modi sit.

Pompeium nobis amicissimum constat esse.
 divortium 
 Muciae vehementer probatur. P. Clodium
 Appi f., credo te audisse cum veste muliebri deprehensum domi C.
 Caesaris cum pro populo fieret, eumque per manus servulae servatum et
 eductum; rem esse insigni infamia. quod te moleste ferre certo scio.

quid praeterea ad te scribam non habeo, et me hercule eram in scribendo
 conturbatior. nam puer festivus anagnostes noster Sositheus
 decesserat meque plus quam servi mors debere videbatur commoverat. tu velim
 saepe ad nos scribas. si rem nullam habebis, quod in buccam venerit scribito.
 Kal. Ianuariis 
 M. Messalla, M. Pisone coss.

accepi tuas tris iam epistulas, unam a M. Cornelio quam
 Tribus Tabernis, ut opinor, ei dedisti, alteram quam mihi
 Canusinus tuus hospes reddidit, tertiam quam, ut scribis, ancora soluta
 de phaselo dedisti; quae fuerunt omnes, ut rhetorum pueri loquuntur, cum humanitatis
 sparsae sale tum insignes amoris notis. quibus epistulis sum equidem abs te
 lacessitus ad rescribendum; sed idcirco sum tardior quod non invenio fidelem
 tabellarium. quotus enim quisque est qui epistulam paulo graviorem ferre
 possit nisi eam pellectione relevarit? accedit eo quod mihi non†
 ut quisque in Epirum proficiscitur. ego enim te arbitror caesis
 apud Amaltheam tuam victimis statim esse ad Sicyonem
 oppugnandum profectum neque tamen id ipsum certum habeo quando ad Antonium
 proficiscare aut quid in Epiro temporis ponas. ita neque
 Achaicis hominibus neque Epiroticis paulo liberiores
 litteras committere audeo.

sunt autem post discessum a me tuum res dignae litteris nostris, sed non
 committendae eius modi periculo ut aut interire aut aperiri aut intercipi possint.
 primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque
 esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque admurmurante senatu neque me
 invito esse factum. sum enim et ab observando homine perverso liber et ad
 dignitatem in re publica retinendam contra illius voluntatem solutus, et ille secundus
 in dicendo locus habet auctoritatem paene principis et voluntatem non nimis devinctam
 beneficio consulis. Tertius est Catulus, quartus, si etiam hoc
 quaeris, Hortensius. consul autem ipse parvo animo et pravo
 tamen cavillator genere illo moroso quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam
 facetiis ridiculus, nihil agens cum re publica, seiunctus ab optimatibus, a quo nihil
 speres boni rei publicae quia non vult, nihil speres mali quia non audet.
 eius autem conlega et in me perhonorificus et partium studiosus ac defensor
 bonarum.

qui nunc leviter inter se dissident. sed vereor ne hoc quod
 infectum est serpat longius. credo enim te audisse, cum apud
 Caesarem pro populo fieret, venisse eo muliebri vestitu virum, idque
 sacrificium cum virgines instaurassent, mentionem a Q. Cornificio
 in senatu factam (is fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes); postea rem ex
 senatus consulto ad virgines atque ad pontifices relatam idque ab iis nefas esse
 decretum; deinde ex senatus consulto consules rogationem promulgasse; uxori
 Caesarem nuntium remisisse. in hac causa Piso
 amicitia P. Clodi ductus operam dat ut ea rogatio quam ipse fert et
 fert ex senatus consulto et de religione antiquetur. Messalla vehementer
 adhuc agit severe. 
 boni viri precibus Clodi removentur a causa, operae comparantur,
 nosmet ipsi, qui Lycurgei a principio fuissemus, cotidie demitigamur,
 instat et urget Cato. quid multa? vereor ne haec neglecta a
 bonis, defensa ab improbis magnorum rei publicae malorum causa sit.

tuus autem ille amicus (scin quem dicam?), de quo tu ad me scripsisti, postea
 quam non auderet reprehendere, laudare coepisse, nos, ut ostendit, admodum diligit,
 amplectitur, amat, aperte laudat, occulte sed ita ut perspicuum sit invidet.
 nihil come, nihil simplex, nihil ἐν τοῖς πολιτικοῖσ inlustre, nihil honestum, nihil forte, nihil liberum.
 sed haec ad te scribam alias subtilius; nam neque adhuc mihi satis nota
 sunt et huic terrae filio nescio cui committere epistulam tantis de rebus non audeo.

provincias praetores nondum sortiti sunt. res eodem est loci quo
 reliquisti. τοποθεσίαν quam postulas
 Miseni et Puteolorum includam orationi meae. A. d.
 iii Non. Decembr. 
 mendose fuisse animadverteram.
 quae laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant sed non
 audebam antea dicere; nunc vero quod a te probata sunt, multo mi Ἀττικώτερα videntur. in illam orationem
 Metellinam addidi quaedam. Liber tibi mittetur, quoniam te
 amor nostri φιλορήτορα reddidit.

novi tibi quidnam scribam? quid? etiam. Messalla consul
 Autronianam domum emit HS † C_X_X_X_I_I_I_I_ZZZ 
 †. 
 quid id ad me? inquies. tantum quod
 ea emptione et nos bene emisse iudicati sumus et homines intellegere coeperunt licere
 amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam pervenire. Teucris
 illa lentum negotium est sed tamen est in spe. tu ista confice. a nobis
 liberiorem epistulam exspecta. vi Kal. Febr. 
 M. Messalla, M. Pisone coss.

vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita
 distinebar ut huic vix tantulae epistulae tempus habuerim atque id ereptum e summis
 occupationibus. prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te
 antea, non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis; itaque
 frigebat. tum 
 Pisonis consulis impulsu levissimus tribunus pl. Fufius in
 contionem producit Pompeium. res agebatur in circo
 Flaminio et erat in eo ipso loco illo die nundinarum πανήγυρισ . quaesivit ex eo placeretne ei iudices a
 praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur. id autem erat de
 Clodiana religione ab senatu constitutum.

tum 
 Pompeius
 μάλ' ἀριστοκρατικῶσ locutus est senatusque
 auctoritatem sibi omnibus in rebus maximam videri semperque visam esse respondit et id
 multis verbis. postea 
 Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid de
 religione et de promulgata rogatione sentiret. locutus ita est in senatu ut
 omnia illius ordinis consulta γενικῶσ laudaret mihique,
 ut adsedit, dixit se putare satis ab se etiam de istis rebus esse
 responsum.

Crassus, postea quam vidit illum excepisse laudem ex eo quod
 †hi† suspicarentur homines ei consulatum meum placere, surrexit
 ornatissimeque de meo consulatu locutus est, ut ita diceret, se quod esset senator, quod
 civis, quod liber, quod viveret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem, quotiens
 domum, quotiens patriam videret, totiens se beneficium meum videre. quid 
 multa? totum hunc locum quem ego varie meis orationibus, quarum tu 
 Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro (nosti illas ληκύθουσ ), valde graviter pertexuit. proximus 
 Pompeium sedebam. intellexi hominem moveri verum 
 Crassum inire eam gratiam quam ipse praetermisisset, an esse tantas res
 nostras quae tam libenti senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo
 minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude perstrictus
 esset.

hic dies me valde Crasso adiunxit, et tamen ab illo aperte tecte
 quicquid est datum, libenter accepi. ego autem ipse, di boni! quo modo
 ἐνεπερπερευσάμην novo auditori Pompeio!
 si umquam mihi περίοδοι , si καμπαὶ , ἐνθυμήματα , si
 κατασκευαὶ suppeditaverunt, illo tempore.
 quid multa? clamores. etenim haec erat ὑπόθεσισ , de gravitate ordinis, de equestri concordia, de consensione
 Italiae, de intermortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio.
 nosti iam in hac materia sonitus nostros. tanti fuerunt ut ego
 eo brevior sim quod eos usque istinc exauditos putem.

Romanae autem se res sic habent. senatus 
 Ἄρειοσ πάγοσ ; nihil constantius, nihil severius,
 nihil fortius. nam cum dies venisset rogationi ex senatus consulto ferendae,
 concursabant barbatuli iuvenes, totus ille grex Catilinae, duce filiola
 Curionis, et populum ut antiquaret rogabant. Piso autem
 consul lator rogationis idem erat dissuasor. operae 
 Clodianae pontis occuparant, tabellae ministrabantur ita ut nulla daretur
 uti rogas. 
 hic tibi in rostra 
 Cato advolat, convicium Pisoni consuli mirificum facit, si id
 est convicium, vox plena gravitatis, plena auctoritatis, plena denique salutis.
 accedit eodem etiam noster Hortensius, multi praeterea boni;
 insignis vero opera Favoni fuit. hoc concursu optimatium comitia
 dimittuntur, senatus vocatur. cum decerneretur frequenti senatu, contra
 pugnante Pisone, ad pedes omnium singillatim accidente Clodio,
 ut consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam, homines ad quindecim
 Curioni nullum senatus consultum facienti adsenserunt; ex altera parte
 facile cccc fuerunt. acta res est. Fufius tribunus tum
 concessit. Clodius contiones miseras habebat, in quibus
 Lucullum, Hortensium, C. Pisonem,
 Messallam consulem contumeliose laedebat; me tantum
 comperisse omnia criminabatur. senatus et de provinciis
 praetorum et de legationibus et de ceteris rebus decernebat ut ante quam rogatio lata
 esset ne quid ageretur.

habes res Romanas. sed tamen etiam illud quod non
 speraram audi. Messalla consul est egregius, fortis, constans, diligens,
 nostri laudator, amator, imitator. ille alter uno vitio minus vitiosus quod
 iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod ἀπρακτότατοσ sed voluntate ita καχέκτησ 
 ut Pompeium post illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse
 coeperit. itaque mirum in modum omnis a se bonos alienavit. neque 
 id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio perditarum rerum atque
 partium. sed habet sui similem in magistratibus praeter Fufium
 neminem. bonis utimur tribunis pl., Cornuto vero
 Pseudocatone. quid quaeris?

nunc ut ad privata redeam, Τεῦκρισ promissa
 patravit. tu mandata effice quae recepisti. Quintus frater, qui
 Argiletani aedifici reliquum dodrantem emit HS d_c_c_x_x_v_ , Tusculanum venditat, ut, si possit, emat Pacilianam
 domum. cum 
 Lucceio in gratiam redii. video hominem valde petiturire.
 navabo operam. tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint,
 fac me quam diligentissime certiorem. Idibus Febr.

Asiam
 Quinto, suavissimo fratri, obtigisse audisti. non enim dubito
 quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae nuntiarint. nunc 
 quoniam et laudis avidissimi semper fuimus et praeter ceteros φιλέλληνεσ et sumus et habemur et multorum odia atque inimicitias rei
 publicae causa suscepimus, παντοίησ ἀρετῆσ μιμνήσκεο 
 curaque et effice ut ab omnibus et laudemur et amemur.

his de rebus plura ad te in ea epistula scribam quam ipsi Quinto
 dabo. tu me velim certiorem facias quid de meis mandatis egeris atque etiam
 quid de tuo negotio; nam ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt
 redditae litterae. valde aveo scire quid agas. Idibus
 Martiis

quaeris ex me quid acciderit de iudicio quod tam praeter opinionem omnium
 factum sit, et simul vis scire quo modo ego minus quam soleam proeliatus sim.
 respondebo tibi ὕστερον πρότερον, . ego enim quam diu senatus auctoritas mihi defendenda
 fuit, sic acriter et vehementer proeliatus sum ut clamor concursusque maxima cum mea
 laude fierent. quod si tibi umquam sum visus in re publica fortis, certe me
 in illa causa admiratus esses. cum enim ille ad contiones confugisset in
 iisque meo nomine ad invidiam uteretur, di immortales! quas ego pugnas et quantas
 strages edidi! quos impetus in Pisonem, in Curionem, in totam
 illam manum feci! quo modo sum insectatus levitatem senum, libidinem iuventutis!
 saepe , ita me di iuvent! te non solum auctorem consiliorum meorum, verum
 etiam spectatorem pugnarum mirificarum desideravi.

postea vero quam Hortensius excogitavit ut legem de religione
 Fufius tribunus pl. ferret, in qua nihil aliud a consulari rogatione
 differebat nisi iudicum genus (in eo autem erant omnia), pugnavitque ut ita fieret, quod
 et sibi et aliis persuaserat nullis illum iudicibus effugere posse, contraxi vela
 perspiciens inopiam iudicum neque dixi quicquam pro testimonio nisi quod erat ita notum
 atque testatum ut non possem praeterire. itaque si causam quaeris
 absolutionis, ut iam πρὸσ τὸ πρότερον revertar,
 egestas iudicum fuit et turpitudo. id autem ut accideret commissum est
 Hortensi consilio, qui dum veritus est ne Fufius ei legi
 intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, non vidit illud, satius esse illum in
 infamia relinqui ac sordibus quam infirmo iudicio committi, sed ductus odio properavit
 rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugulatum iri tamen diceret.

sed iudicium si quaeris quale fuerit, incredibili exitu, sic uti nunc ex
 eventu ab aliis, a me tamen ex ipso initio consilium Hortensi
 reprehendatur. nam ut reiectio facta est clamoribus maximis, cum accusator
 tamquam censor bonus homines nequissimos reiceret, reus tamquam clemens lanista
 frugalissimum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, valde diffidere boni
 coeperunt. non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit, maculosi
 senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii.
 pauci tamen boni inerant quos reiectione fugare ille non potuerat, qui
 maesti inter sui dissimilis et maerentes sedebant et contagione turpitudinis vehementer
 permovebantur.

hic ut quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur,
 incredibilis erat severitas nulla varietate sententiarum. nihil impetrarat
 reus; plus accusatori dabatur quam postulabat; triumphabat (quid quaeris?)
 Hortensius se vidisse tantum; nemo erat qui illum reum ac non miliens
 condemnatum arbitraretur. me vero teste producto credo te ex acclamatione
 Clodi advocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me
 circumsteterint, ut aperte iugula sua pro meo capite P. Clodio
 ostentarint. quae mihi res multo honorificentior visa est quam aut illa, cum
 iurare tui cives Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum
 tabulas Metelli
 Numidici, cum eae ut mos est circumferrentur, nostri iudices aspicere
 noluerunt.

multo haec inquam nostra res maior. itaque iudicum vocibus, cum
 ego sic ab iis ut salus patriae defenderer, fractus reus et una patroni omnes
 conciderunt; ad me autem eadem frequentia postridie convenit quacum abiens consulatu sum
 domum reductus. clamare praeclari Ariopagitae se non esse
 venturos nisi praesidio constituto. refertur ad consilium. una sola sententia
 praesidium non desideravit. defertur res ad senatum. gravissime 
 ornatissimeque decernitur; laudantur iudices; datur negotium magistratibus.
 responsurum hominem nemo arbitrabatur. ἔσπετε νῦν μοι, Μοῦσαι 
 ὅππωσ δὴ πρῶτον πῦρ ἔμπεσε. 
 
 nosti 
 Calvum ex Nanneianis illum, illum laudatorem meum, de cuius oratione erga
 me honorifica ad te scripseram. biduo per unum servum et eum ex ludo
 gladiatorio confecit totum negotium; arcessivit ad se, promisit, intercessit, dedit.
 iam vero (o di boni, rem perditam!) etiam noctes certarum mulierum atque
 adulescentulorum nobilium introductiones non nullis iudicibus pro mercedis cumulo
 fuerunt. ita summo discessu bonorum, pleno foro servorum xxv 
 iudices ita fortes tamen fuerunt ut summo proposito periculo vel perire maluerint quam
 perdere omnia. XXXI fuerunt quos fames magis quam fama commoverit.
 quorum 
 Catulus cum vidisset quendam, 
 quid vos inquit
 praesidium a nobis postulabatis? an ne nummi vobis eriperentur
 timebatis?

habes , ut brevissime potui, genus iudici et causam absolutionis. 
 quaeris deinceps qui nunc sit status rerum et qui meus.
 rei publicae statum illum, quem tu meo consilio, ego divino confirmatum
 putabam, qui bonorum omnium coniunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus
 videbatur, nisi quis nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio,
 si iudicium est triginta homines populi Romani levissimos ac nequissimos
 nummulis acceptis ius ac fas omne delere et, quod omnes non modo homines verum etiam
 pecudes factum esse sciant, id Thalnam et Plautum et
 Spongiam et ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum.

sed tamen ut te de re publica consoler, non ita, ut sperarunt mali tanto
 imposito rei publicae vulnere, alacris exsultat improbitas in victoria. nam 
 plane ita putaverunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus
 auctoritas concidisset, fore ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab optimo
 quoque peteret sui doloris quem improbissimo cuique inusserat severitas consulatus mei.

idem ego ille (non enim mihi videor insolenter gloriari cum de me apud te
 loquor, in ea praesertim epistula quam nolo aliis legi) idem inquam ego recreavi
 adflictos animos bonorum unum quemque confirmans, excitans; insectandis vero
 exagitandisque nummariis iudicibus omnem omnibus studiosis ac fautoribus illius
 victoriae παρρησίαν eripui, Pisonem
 consulem nulla in re consistere umquam sum passus, desponsam homini iam
 Syriam ademi, senatum ad pristinam suam severitatem revocavi atque
 abiectum excitavi, Clodium praesentem fregi in senatu cum oratione perpetua
 plenissima gravitatis tum altercatione huius modi; ex qua licet pauca degustes; nam
 cetera non possunt habere eandem neque vim neque venustatem remoto illo studio
 contentionis quem ἀγῶνα vos appellatis.

nam ut Idibus Maiis in senatum convenimus, rogatus ego
 sententiam multa dixi de summa re publica, atque ille locus inductus a me est divinitus,
 ne una plaga accepta patres conscripti conciderent, ne deficerent; vulnus esse eius modi
 quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum videretur, ne aut ignorando stultissimi
 aut metuendo ignavissimi iudicaremur; bis absolutum esse
 Lentulum, bis Catilinam, hunc tertium iam esse a iudicibus
 in rem publicam immissum. 
 erras , Clodi; non te iudices
 urbi sed carceri reservarunt, neque te retinere in civitate sed exsilio privare
 voluerunt. quam ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete vestram
 dignitatem. manet illa in re publica bonorum consensio; dolor accessit
 bonis viris, virtus non est imminuta; nihil est damni factum novi sed quod erat
 inventum est. in unius hominis perditi iudicio plures similes reperti
 sunt.

sed quid ago? paene orationem in epistulam inclusi. redeo ad
 altercationem. surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias
 fuisse. falsum , sed tamen quid hoc? 
 simile est, inquam quasi in operto dicas fuisse. 
 — 
 quid 
 inquit homini Arpinati cum aquis calidis? 
 
 narra 
 inquam patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit ;
 nosti enim Marianas. 
 quousque 
 inquit hunc regem feremus? 
 Regem appellas inquam cum Rex tui
 mentionem nullam fecerit? ; ille autem Regis hereditatem spe
 devorarat. 
 domum 
 inquit emisti. 
 
 putes 
 inquam dicere: iudices emisti. 
 
 iuranti 
 inquit tibi non crediderunt. 
 
 mihi vero inquam 
 xxv iudices crediderunt,
 xxxi , quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt. 
 Magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit.

noster autem status est hic. apud bonos iidem sumus quos
 reliquisti, apud sordem urbis et faecem multo melius est nunc quam reliquisti.
 nam et illud nobis non obest, videri nostrum testimonium non valuisse;
 missus est sanguis invidiae sine dolore atque etiam hoc magis quod omnes illi fautores
 illius flagiti rem manifestam illam redemptam esse a iudicibus confitentur.
 accedit illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac ieiuna
 plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat, et hercule multa et iucunda
 consuetudine coniuncti inter nos sumus usque eo ut nostri isti comissatores
 coniurationis barbatuli iuvenes illum in sermonibus 
 Cn. Ciceronem
 appellent. itaque et ludis et gladiatoribus mirandas ( ἐπισημασίασ sine ulla pastoricia fistula auferebamus.

nunc est exspectatio comitiorum; in quae omnibus invitis trudit noster
 Magnus
 Auli filium atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat sed quibus
 Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus
 onustus auro posset ascendere. consul autem ille deterioris histrionis
 similis suscepisse negotium dicitur et domi divisores habere; quod ego non credo.
 sed senatus consulta duo iam facta sunt odiosa, quod in consulem facta
 putantur, Catone et Domitio postulante, unum, ut apud
 magistratus inquiri liceret, alterum, cuius domi divisores habitarent, adversus rem
 publicam.

Lurco autem tribunus pl., qui magistratum †insimul cum lege
 alia† iniit, solutus est et Aelia et Fufia ut legem
 de ambitu ferret, quam ille bono auspicio claudus homo promulgavit. ita 
 comitia in a. d. vi Kal. Sext. dilata sunt. novi est in lege
 hoc, ut qui nummos in tribu pronuntiarit, si non dederit, impune sit, sin dederit, ut
 quoad vivat singulis tribulibus HS ciↃ ciↃ ciↃ 
 debeat. dixi hanc legem P. Clodium iam ante servasse;
 pronuntiare enim solitum esse et non dare. sed heus tu! videsne consulatum
 illum nostrum, quem Curio antea ἀποθέωσιν 
 vocabat, si hic factus erit, fabam mimum futurum? qua re, ut opinor, φιλοσοφητέον , id quod tu facis, et istos consulatus non flocci
 facteon.

quod ad me scribis te in Asiam statuisse non ire, equidem mallem
 ut ires, ac vereor ne quid in ista re minus commode fiat; sed tamen non possum
 reprehendere consilium tuum, praesertim cum egomet in provinciam non sim profectus.

epigrammatis tuis quae in Amaltheo posuisti contenti erimus,
 praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de
 me scripserit. ac vereor ne, Lucullis quoniam
 Graecum poema condidit, nunc ad Caecilianam fabulam spectet.

Antonio tuo nomine gratias egi eamque epistulam Mallio dedi.
 ad te ideo antea rarius scripsi quod non habebam idoneum cui darem, nec
 satis sciebam quo darem. valde te venditavi.

Cincius si quid ad me tui negoti detulerit, suscipiam; sed nunc magis in
 suo est occupatus; in quo ego ei non desum. tu si uno in loco es futurus,
 crebras a nobis litteras exspecta; sed pluris etiam ipse mittito.

velim ad me scribas cuius modi sit Ἀμαλθεῖον tuum, quo ornatu, qua τοποθεσίᾳ , et quae poemata quasque historias de Ἀμαλθείᾳ habes ad me mittas. libet mihi facere in
 Arpinati. ego tibi aliquid de meis scriptis mittam.
 nihil erat absoluti.

magna mihi varietas voluntatis et dissimilitudo opinionis ac iudici
 Quinti fratris mei demonstrata est ex litteris tuis in quibus ad me
 epistularum illius exempla misisti. qua ex re et molestia sum tanta adfectus,
 quantam mihi meus amor summus erga utrumque vestrum adferre debuit, et admiratione
 quidnam accidisset quod adferret Quinto fratri meo aut offensionem tam
 gravem aut commutationem tantam voluntatis. atque illud a me iam ante
 intellegebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari videbam, subesse
 nescio quid opinionis incommodae sauciumque esse eius animum et insedisse quasdam
 odiosas suspiciones. quibus ego mederi cum cuperem antea saepe et vehementius
 etiam post sortitionem provinciae, nec tantum intellegebam ei esse offensionis quantum
 litterae tuae declararant nec tantum proficiebam quantum volebam.

sed tamen hoc me ipse consolabar quod non dubitabam quin te ille aut
 Dyrrachi aut in istis locis uspiam visurus esset; quod cum accidisset,
 confidebam ac mihi persuaseram fore ut omnia placarentur inter vos non modo sermone ac
 disputatione sed conspectu ipso congressuque vestro. nam quanta sit in
 Quinto fratre meo comitas, quanta iucunditas, quam mollis animus et ad
 accipiendam et ad deponendam offensionem, nihil attinet me ad te qui ea nosti scribere.
 sed accidit perincommode quod eum nusquam vidisti. valuit enim
 plus quod erat illi non nullorum artificiis inculcatum quam aut officium aut necessitudo
 aut amor vester ille pristinus, qui plurimum valere debuit.

atque huius incommodi culpa ubi resideat facilius possum existimare quam
 scribere; vereor enim ne dum defendam meos non parcam tuis. nam sic
 intellego ut nihil a domesticis vulneris factum sit, illud quidem quod erat eos certe
 sanare potuisse. sed huiusce rei totius vitium, quod aliquanto etiam latius
 patet quam videtur, praesenti tibi commodius exponam.

de iis litteris quas ad te Thessalonica misit et de sermonibus
 quos ab illo et Romae apud amicos tuos et in itinere habitos putas, ecquid
 tantum causae sit ignoro, sed omnis in tua posita est humanitate mihi spes huius
 levandae molestiae. nam si ita statueris, et inritabilis animos esse
 optimorum saepe hominum et eosdem placabilis et esse hanc agilitatem, ut ita dicam,
 mollitiamque naturae plerumque bonitatis et, id quod caput est, nobis inter nos nostra
 sive incommoda sive vitia sive iniurias esse tolerandas, facile haec, quem ad modum
 spero, mitigabuntur; quod ego ut facias te oro. nam ad me qui te unice diligo
 maxime pertinet neminem esse meorum qui aut te non amet aut abs te non ametur.

illa pars epistulae tuae minime fuit
 necessaria in qua exponis quas facultates aut provincialium aut urbanorum commodorum et
 aliis temporibus et me ipso consule praetermiseris. mihi enim perspecta est
 et ingenuitas et magnitudo animi tui; neque ego inter me atque te quicquam interesse
 umquam duxi praeter voluntatem institutae vitae, quod me ambitio quaedam ad honorum
 studium, te autem alia minime reprehendenda ratio ad honestum otium duxit.
 vera quidem laude probitatis, diligentiae, religionis neque me tibi neque
 quemquam antepono, amoris vero erga me, cum a fraterno amore domesticoque discessi, tibi
 primas defero.

vidi enim, vidi penitusque perspexi in meis variis temporibus et
 sollicitudines et laetitias tuas. fuit mihi saepe et laudis nostrae
 gratulatio tua iucunda et timoris consolatio grata. quin mihi nunc te
 absente non solum consilium quo tu excellis, sed etiam sermonis communicatio quae mihi
 suavissima tecum solet esse, maxime deest—quid dicam? in publicane re, quo in
 genere mihi neglegenti esse non licet, an in forensi labore, quem antea propter
 ambitionem sustinebam, nunc ut dignitatem tueri gratia possim, an in ipsis domesticis negotiis, in quibus ego cum antea tum vero post discessum
 fratris te sermonesque nostros desidero? postremo non labor meus, non
 requies, non negotium, non otium, non forenses res, non domesticae, non publicae , non privatae carere diutius tuo suavissimo atque amantissimo
 consilio ac sermone possunt.

atque harum rerum commemorationem verecundia saepe impedivit utriusque
 nostrum; nunc autem ea fuit necessaria propter eam partem epistulae tuae, per quam te ac
 mores tuos mihi purgatos ac probatos esse voluisti. atque in ista
 incommoditate alienati illius animi et offensi illud inest tamen commodi, quod et mihi
 et ceteris amicis tuis nota fuit et abs te aliquanto ante testificata tua voluntas
 omittendae provinciae, ut quod una non estis non dissensione ac discidio vestro sed
 voluntate ac iudicio tuo factum esse videatur. qua re et illa quae violata
 expiabuntur, et haec nostra quae sunt sanctissime conservata suam religionem obtinebunt.

nos hic in re publica infirma misera commutabilique versamur.
 credo enim te audisse nostros equites paene a senatu esse diiunctos; qui
 primum illud valde graviter tulerunt, promulgatum ex senatus consulto fuisse ut de eis
 qui ob iudicandum accepissent quaereretur. qua in re decernenda cum ego casu
 non adfuissem sensissemque id equestrem ordinem ferre moleste neque aperte dicere,
 obiurgavi senatum, ut mihi visus sum, summa cum auctoritate et in causa non
 verecunda admodum gravis et copiosus fui.

ecce aliae deliciae equitum vix ferendae! quas ego non solum tuli sed etiam
 ornavi. Asiam qui de censoribus conduxerunt questi sunt in senatu se
 cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse, ut induceretur locatio postulaverunt.
 ego princeps in adiutoribus atque adeo secundus; nam ut illi auderent hoc
 postulare Crassus eos impulit. invidiosa res, turpis postulatio
 et confessio temeritatis. summum erat periculum ne, si nihil impetrassent,
 plane alienarentur a senatu. huic quoque rei subventum est maxime a nobis
 perfectumque ut frequentissimo senatu et liberalissimo uterentur, multaque a me de
 ordinum dignitate et concordia dicta sunt Kal. Decembr. et postridie. neque 
 adhuc res confecta est, sed voluntas senatus perspecta; unus enim contra dixerat
 Metellus consul designatus, atque erat dicturus, ad quem propter diei
 brevitatem perventum non est, heros ille noster Cato.

sic ego conservans rationem institutionemque nostram tueor, ut possum, illam
 a me conglutinatam concordiam. sed tamen quoniam ista sunt tam infirma,
 munitur quaedam nobis ad retinendas opes nostras tuta, ut spero, via; quam tibi litteris
 satis explicare non possum, significatione parva ostendam tamen. utor
 Pompeio familiarissime. video quid dicas. cavebo quae sunt
 cavenda, ac scribam alias ad te de meis consiliis capessendae rei publicae plura.

Lucceium scito consulatum habere in animo statim petere. duo 
 enim soli dicuntur petituri; Caesar cum eo coire per Arrium
 cogitat et Bibulus cum hoc se putat per C. Pisonem
 posse coniungi. rides ? non sunt haec ridicula, mihi crede.
 quid aliud scribam ad te, quid? multa sunt, sed in aliud tempus.
 †exspectare velis, cures ut sciam. iam illud modeste rogo, quod
 maxime cupio, ut quam primum venias. Nonis
 Decembribus.

nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum quocum omnia quae me cura
 aliqua adficiunt uno communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar, nihil
 fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam. abest enim frater ἀφελέστατοσ et amantissimus.
 †Metellus† non homo sed 
 litus atque a/er et so/litudo/ mera. 
 
 tu autem qui saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio
 levasti tuo, qui mihi et in publica re socius et in privatis omnibus conscius et omnium
 meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? ita sum ab
 omnibus destitutus ut tantum requietis habeam quantum cum uxore et filiola et mellito
 Cicerone consumitur. nam illae ambitiosae nostrae fucosaeque
 amicitiae sunt in quodam splendore forensi, fructum domesticum non habent.
 itaque cum bene completa domus est tempore matutino, cum ad forum stipati
 gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus quocum aut
 iocari libere aut suspirare familiariter possimus. qua re te exspectamus, te
 desideramus, te iam etiam arcessimus. multa sunt enim quae me sollicitant
 anguntque; quae mihi videor auris nactus tuas unius ambulationis sermone exhaurire
 posse.

ac domesticarum quidem sollicitudinum aculeos omnis et scrupulos occultabo
 neque ego huic epistulae atque ignoto tabellario committam. atque hi (nolo
 enim te permoveri) non sunt permolesti, sed tamen insident et urgent et nullius amantis
 consilio aut sermone requiescunt; in re publica vero, quamquam animus est praesens,
 tamen †voluntas etiam atque etiam ipsa medicina efficit†.
 nam ut ea breviter quae post tuum discessum acta sunt conligam, iam
 exclames necesse est res Romanas diutius stare non posse. etenim 
 post profectionem tuam primus, ut opinor, introitus fuit in causam fabulae
 Clodianae, in qua ego nactus, ut mihi videbar, locum resecandae libidinis
 et coercendae iuventutis vehemens fui et omnis profudi viris animi atque ingeni mei non
 odio adductus alicuius sed spe corrigendae et sanandae civitatis.

adflicta res publica est empto constupratoque iudicio. vide quae
 sint postea consecuta. consul est impositus is nobis quem nemo praeter nos
 philosophos aspicere sine suspiritu posset. quantum hoc vulnus! facto senatus
 consulto de ambitu, de iudiciis nulla lex perlata, exagitatus senatus, alienati equites
 Romani. sic ille annus duo firmamenta rei publicae per me unum
 constituta evertit; nam et senatus auctoritatem abiecit et ordinum concordiam diiunxit.
 instat hic nunc ille annus egregius. eius initium eius modi fuit
 ut anniversaria sacra Iuventatis non committerentur; nam M.
 Luculli uxorem 
 Memmius suis sacris initiavit; Menelaus aegre id passus
 divortium fecit. quamquam ille pastor Idaeus
 Menelaum solum contempserat, hic noster Paris tam
 Menelaum quam Agamemnonem liberum non putavit.

est autem C. Herennius quidam tribunus pl., quem tu
 fortasse ne nosti quidem; tametsi potes nosse, tribulis enim tuus est et
 Sextus pater eius nummos vobis dividere solebat. is ad plebem
 P. Clodium traducit idemque fert ut universus populus in campo
 Martio suffragium de re Clodi ferat. hunc ego
 accepi in senatu, ut soleo, sed nihil est illo homine lentius.

Metellus est consul egregius et nos amat, sed imminuit auctoritatem suam
 quod habet dicis causa promulgatum illud idem de Clodio. Auli
 autem filius, o di immortales! quam ignavus ac sine animo miles! quam dignus qui
 Palicano, sicut facit, os ad male audiendum cotidie praebeat!

agraria autem promulgata est a Flavio sane levis eadem fere quae
 fuit Plotia. sed interea πολιτικὸσ ἀνὴρ quisquam inveniri potest; qui poterat, familiaris noster (sic
 est enim; volo te hoc scire) Pompeius togulam illam pictam silentio tuetur
 suam. Crassus verbum nullum contra gratiam. ceteros iam nosti;
 qui ita sunt stulti ut amissa re publica piscinas suas fore salvas sperare videantur.

unus est qui curet constantia magis et integritate quam, ut mihi videtur,
 consilio aut ingenio, Cato; qui miseros publicanos quos habuit amantissimos
 sui tertium iam mensem vexat neque iis a senatu responsum dari patitur. ita 
 nos cogimur reliquis de rebus nihil decernere ante quam publicanis responsum sit.
 qua re etiam legationes reiectum iri puto.

nunc vides quibus fluctibus iactemur, et si ex iis quae scripsimus tanta
 etiam a me non scripta perspicis, revise nos aliquando et, quamquam sunt haec fugienda
 quo te voco, tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes ut eo vel cum his
 molestiis pervenire velis. nam ne absens censeare curabo edicendum et
 proponendum locis omnibus; sub lustrum autem censeri germani negotiatoris est.
 qua re cura ut te quam primum videamus. vale . xi Kal.
 Febr. Q. Metello, L. Afranio coss.

non modo si mihi tantum esset oti quantum est tibi, verum etiam si tam brevis
 epistulas vellem mittere quam tu soles, facile te superarem et in scribendo multo essem
 crebrior quam tu. sed ad summas atque incredibilis occupationes meas accedit
 quod nullam a me volo epistulam ad te absque argumento ac sententia pervenire.
 et primum tibi, ut aequum est civi amanti patriam, quae sint in re publica
 exponam; deinde quoniam tibi amore nos proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea quae
 scire te non nolle arbitramur.

atque in re publica nunc quidem maxime Gallici belli versatur
 metus. nam 
 Haedui fratres nostri pugnam nuper malam pugnarunt et 
 Helvetii
 sine dubio sunt in armis excursionesque in provinciam faciunt. senatus 
 decrevit ut consules duas Gallias sortirentur, dilectus haberetur,
 vacationes ne valerent, legati cum auctoritate mitterentur qui adirent
 Galliae civitates darentque operam ne eae se cum Helvetiis
 coniungerent. legati sunt Q. Metellus
 Creticus et L. Flaccus et, τὸ , Lentulus
 Clodiani
 filius.

atque hoc loco illud non queo praeterire, quod cum de consularibus mea prima
 sors exisset, una voce senatus frequens retinendum me in urbe censuit. hoc 
 idem post me Pompeio accidit, ut nos duo quasi pignora rei publicae
 retineri videremur. quid enim ego aliorum in me ἐπιφωνήματα exspectem cum haec domi nascantur?

urbanae autem res sic se habent. agraria 
 lex a Flavio tribuno pl. vehementer agitabatur auctore
 Pompeio; quae nihil populare habebat praeter auctorem. ex hac
 ego lege secunda contionis voluntate omnia illa tollebam quae ad privatorum incommodum
 pertinebant, liberabam agrum eum qui P. Mucio, L.
 Calpurnio consulibus publicus fuisset, Sullanorum hominum
 possessiones confirmabam, Volaterranos et Arretinos, quorum
 agrum Sulla publicarat neque diviserat, in sua possessione retinebam; unam
 rationem non reiciebam, ut ager hac adventicia pecunia emeretur, quae ex novis
 vectigalibus per quinquennium reciperetur. huic toti rationi agrariae senatus
 adversabatur suspicans Pompeio novam quandam potentiam quaeri;
 Pompeius vero ad voluntatem perferendae legis incubuerat. ego 
 autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium privatorum possessiones; is enim
 est noster exercitus hominum, ut tute scis, locupletium; populo autem et
 Pompeio (nam id quoque volebam) satis faciebam emptione, qua constituta
 diligenter et sentinam urbis exhauriri et Italiae solitudinem frequentari
 posse arbitrabar. sed haec tota res interpellata bello refrixerat.
 Metellus est consul sane bonus et nos admodum diligit; ille alter nihil
 ita est ut plane quid emerit nesciat.

haec sunt in re publica, nisi etiam illud ad rem publicam putas pertinere,
 Herennium quendam tribunum pl., tribulem tuum sane hominem nequam atque
 egentem, saepe iam de P. Clodio ad plebem traducendo agere
 coepisse. huic frequenter interceditur. haec sunt, ut opinor, in
 re publica.

ego autem, ut semel Nonarum illarum Decembrium iunctam invidia
 ac multorum inimicitiis eximiam quandam atque immortalem gloriam consecutus sum, non
 destiti eadem animi magnitudine in re publica versari et illam institutam ac susceptam
 dignitatem tueri, sed postea quam primum Clodi absolutione levitatem
 infirmitatemque iudiciorum perspexi, deinde vidi nostros publicanos facile a senatu
 diiungi, quamquam a me ipso non divellerentur, tum autem beatos homines, hos piscinarios
 dico amicos tuos, non obscure nobis invidere, putavi mihi maiores quasdam opes et
 firmiora praesidia esse quaerenda.

itaque primum, eum qui nimium diu de rebus nostris tacuerat,
 Pompeium adduxi in eam voluntatem ut in senatu non semel sed saepe
 multisque verbis huius mihi salutem imperi atque orbis terrarum adiudicarit; quod non
 tam interfuit mea (neque enim illae res aut ita sunt obscurae ut testimonium, aut ita
 dubiae ut laudationem desiderent) quam rei publicae, quod erant quidam improbi qui
 contentionem fore aliquam mihi cum Pompeio ex rerum illarum dissensione
 arbitrarentur. cum hoc ego me tanta familiaritate coniunxi ut uterque nostrum
 in sua ratione munitior et in re publica firmior hac coniunctione esse possit.

odia autem illa libidinosae et delicatae iuventutis quae erant in me incitata
 sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi colant; nihil iam denique a
 me asperum in quemquam fit nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata
 tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter
 infirmitatem bonorum, iniquitatem malevolorum, odium in me improborum adhibeam quandam
 cautionem et diligentiam atque ita, tametsi his novis amicitiis implicati sumus, ut
 crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus
 cantilenam illam suam; νᾶφε καὶ μέμνασ' ἀπιστεῖν: ἄρθρα ταῦτα τᾶν φρενῶν 
 
 ac nostrae quidem rationis ac vitae quasi quandam formam, ut opinor, vides.

de tuo autem negotio saepe ad me scribis. cui mederi nunc non
 possumus; est enim illud senatus consultum summa pedariorum voluntate nullius nostrum
 auctoritate factum. nam quod me esse ad scribendum vides, ex ipso senatus
 consulto intellegere potes aliam rem tum relatam, hoc autem de populis liberis sine
 causa additum. et ita factum est a P. Servilio filio qui
 in postremis sententiam dixit, sed immutari hoc tempore non potest. itaque 
 conventus qui initio celebrabantur iam diu fieri desierunt. tu si tuis
 blanditiis tamen a Sicyoniis nummulorum aliquid expresseris, velim me
 facias certiorem.

commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te.
 in quo si quid erit quod homini Attico minus
 Graecum eruditumque videatur, non dicam quod tibi, ut opinor,
 Panhormi
 Lucullus de suis historiis dixerat, se quo facilius illas probaret
 Romani hominis esse idcirco barbara quaedam et σόλοικα dispersisse; apud me si quid erit eius modi, me imprudente erit et
 invito. Latinum si perfecero, ad te mittam. tertium poema
 exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praetermittatur. hic tu cave
 dicas: τίσ πατέρ' αἰνήσει; 
 si est enim apud homines quicquam quod potius sit, laudetur, nos
 vituperemur qui non potius alia laudemus; quamquam non ἐγκωμιαστικὰ sunt haec sed ἱστορικὰ 
 quae scribimus.

Quintus frater purgat se mihi per litteras et adfirmat nihil a se cuiquam
 de te secus esse dictum. verum haec nobis coram summa cura et diligentia sunt
 agenda; tu modo nos revise aliquando. Cossinius hic, cui dedi litteras,
 valde mihi bonus homo et non levis et amans tui visus est et talis qualem esse eum tuae
 mihi litterae nuntiarant. Idibus
 Martiis.

cum 
 e 
 Pompeiano me Romam recepissem a. d. iiii Idus
 Maias , Cincius noster eam mihi abs te epistulam reddidit quam tu
 Idibus Febr. dederas. ei nunc epistulae litteris his
 respondebo. ac primum tibi perspectum esse iudicium de te meum laetor, deinde
 te in iis rebus quae mihi asperius a nobis atque nostris et iniucundius actae videbantur
 moderatissimum fuisse vehementissime gaudeo idque neque amoris mediocris et ingeni summi
 ac sapientiae iudico. qua de re cum ad me ita suaviter, diligenter,
 officiose, humaniter scripseris ut non modo te hortari amplius non debeam sed ne
 exspectare quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac mansuetudinis
 potuerim, nihil duco esse commodius quam de his rebus nihil iam amplius scribere.
 cum erimus congressi, tum si quid res feret coram inter nos conferemus.

quod ad me de re publica scribis, disputas tu quidem et amanter et prudenter,
 et a meis consiliis ratio tua non abhorret; nam neque de statu nobis nostrae dignitatis
 est recedendum neque sine nostris copiis intra alterius praesidia veniendum, et is
 de quo scribis nihil habet amplum, nihil excelsum, nihil non summissum atque populare.
 verum tamen fuit ratio mihi fortasse ad tranquillitatem meorum temporum non
 inutilis, sed me hercule rei publicae multo etiam utilior quam mihi civium improborum
 impetus in me reprimi, cum hominis amplissima fortuna, auctoritate, gratia fluctuantem
 sententiam confirmassem et a spe malorum ad mearum rerum laudem convertissem.
 quod si cum aliqua levitate mihi faciendum fuisset, nullam rem tanti
 existimassem; sed tamen a me ita sunt acta omnia non ut ego illi adsentiens levior sed
 ut ille me probans gravior videretur.

reliqua sic a me aguntur et agentur ut non committamus ut ea quae gessimus
 fortuito gessisse videamur. meos bonos viros, illos quos significas, et eam
 quam mihi dicis obtigisse Σπάρταν non modo numquam
 deseram sed etiam, si ego ab illa deserar, tamen in mea pristina sententia permanebo.
 illud tamen velim existimes, me hanc viam optimatem post
 Catuli mortem nec praesidio ullo nec comitatu tenere. nam ut
 ait Rhinton, ut opinor, οἱ μὲν παρ' οὐδέν εἰσι, τοῖσ δ' οὐδὲν μέλει. 
 
 mihi vero ut invideant piscinarii nostri aut scribam ad te alias aut in
 congressum nostrum reservabo. a curia autem nulla me res divellet, vel quod ita rectum
 est vel quod rebus meis maxime consentaneum vel quod a senatu quanti fiam minime me
 paenitet.

de 
 Sicyoniis, ut ad te scripsi antea, non multum spei est in senatu; nemo est
 enim idem qui queratur. qua re si id exspectas, longum est; alias via, si qua
 potes, pugna. cum est actum, neque animadversum est ad quos pertineret et
 raptim in eam sententiam pedarii cucurrerunt. inducendi senatus consulti
 maturitas nondum est, quod neque sunt qui querantur et multi partim malevolentia, partim
 opinione aequitatis delectantur.

Metellus tuus est egregius consul; unum reprehendo quod otium nuntiari e
 Gallia non magno opere gaudet. cupit , credo, triumphare.
 hoc vellem mediocrius; cetera egregia. Auli filius vero ita se
 gerit ut eius consulatus non consulatus sit sed Magni nostri ὑπώπιον .

de meis scriptis misi ad te Graece perfectum consulatum meum.
 eum librum L. Cossinio dedi. puto te
 Latinis meis delectari, huic autem Graeco
 Graecum invidere. alii si scripserint, mittemus ad te; sed mihi
 crede, simul atque hoc nostrum legerunt, nescio quo pacto retardantur.

nunc ut ad rem meam redeam, L. Papirius
 Paetus, vir bonus amatorque noster, mihi libros eos quos Ser.
 Claudius reliquit donavit. cum mihi per legem
 Cinciam licere capere Cincius amicus tuus diceret, libenter
 dixi me accepturum si attulisset. nunc si me amas, si te a me amari scis,
 enitere per amicos, clientis, hospites, libertos denique ac servos tuos ut scida ne qua
 depereat; nam et Graecis iis libris quos suspicor, et Latinis
 quos scio illum reliquisse, mihi vehementer opus est. ego autem cotidie magis
 quod mihi de forensi labore temporis datur in iis studiis conquiesco. per 
 mihi, per inquam gratum feceris si in hoc tam diligens fueris quam soles in iis rebus
 quas me valde velle arbitraris, ipsiusque Paeti tibi negotia commendo, de
 quibus tibi ille agit maximas gratias, et ut iam invisas nos non solum rogo sed etiam
 suadeo.

Kal. Iuniis eunti mihi Antium et gladiatores M.
 Metelli cupide relinquenti venit obviam tuus puer. is mihi
 litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit.
 in quo laetatus sum me aliquanto ante de isdem rebus Graece
 item scriptum librum L. Cossinio ad te perferendum dedisse; nam si
 ego tuum ante legissem, furatum me abs te esse diceres. quamquam tua illa
 (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc
 ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant
 videbantur. meus autem liber totum Isocrati myrothecium atque
 omnis eius discipulorum arculas ac non nihil etiam Aristotelia pigmenta
 consumpsit. quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas,
 strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti.
 quem tibi ego non essem ausus mittere nisi eum lente ac fastidiose
 probavissem.

quamquam ad me rescripsit iam Rhodo
 Posidonius se, nostrum illud ὑπόμνημα 
 cum legeret, quod ego ad eum ut ornatius de isdem rebus scriberet
 miseram, non modo non excitatum esse ad scribendum sed etiam plane deterritum.
 quid quaeris? conturbavi Graecam nationem. ita 
 vulgo qui instabant ut darem sibi quod ornarent iam exhibere mihi molestiam
 destiterunt. tu , si tibi placuerit liber, curabis ut et Athenis
 sit et in ceteris oppidis Graeciae; videtur enim posse aliquid nostris
 rebus lucis adferre.

oratiunculas autem et quas postulas et pluris etiam mittam, quoniam quidem ea
 quae nos scribimus adulescentulorum studiis excitati te etiam delectant. fuit 
 enim mihi commodum, quod in eis orationibus quae Philippicae nominantur
 enituerat civis ille tuus Demosthenes, et quod se ab hoc refractariolo
 iudiciali dicendi genere abiunxerat ut σεμνότερόσ τισ 
 et πολιτικώτεροσ videretur, curare ut meae quoque
 essent orationes quae consulares nominarentur. quarum una est in senatu Kal.
 Ianuariis, altera ad populum de lege agraria, tertia de
 Othone, quarta pro Rabirio, quinta de proscriptorum filiis,
 sexta cum provinciam in contione deposui, septima quom Catilinam emisi,
 octava quam habui ad populum postridie quam Catilina profugit, nona in
 contione quo die Allobroges indicarunt, decima in senatu Nonis
 Decembribus. sunt praeterea duae breves, quasi ἀποσπασμάτια legis agrariae. hoc totum σῶμα curabo ut habeas; et quoniam te cum scripta tum res meae
 delectant, isdem ex libris perspicies et quae gesserim et quae dixerim; aut ne
 poposcisses; ego enim tibi me non offerebam.

quod quaeris quid sit quo te arcessam, ac simul impeditum te negotiis esse
 significas neque recusas quin, non modo si opus sit sed etiam si velim, accurras, nihil
 sane est necesse, verum tamen videbare mihi tempora peregrinationis commodius posse
 discribere. nimis abes diu, praesertim cum sis in propinquis locis, neque nos
 te fruimur et tu nobis cares. ac nunc quidem otium est, sed, si paulo plus
 furor Pulchelli progredi posset, valde ego te istim excitarem.
 verum praeclare Metellus impedit et impediet. quid 
 quaeris? est consul φιλόπατρισ et, ut semper iudicavi,
 natura bonus.

ille autem non simulat sed plane tribunus pl. fieri cupit. qua 
 de re quom in senatu ageretur, fregi hominem et inconstantiam
 eius reprehendi qui Romae tribunatum pl. peteret cum in
 Sicilia hereditatem se petere dictitasset, neque magno opere dixi esse
 nobis laborandum, quod nihilo magis ei liciturum esset plebeio rem publicam perdere quam
 similibus eius me consule patriciis esset licitum. iam cum se ille septimo
 die venisse a freto neque sibi obviam quemquam prodire potuisse et noctu se introisse
 dixisset in eoque se in contione iactasset, nihil ei novi dixi accidisse.
 
 ex 
 Sicilia septimo die Romam; ante tribus horis
 Roma
 Interamnam. noctu introisti; idem ante. non est itum obviam;
 ne tum quidem quom iri maxime debuit. 
 quid quaeris? hominem petulantem modestum reddo non solum perpetua gravitate
 orationis sed etiam hoc genere dictorum. itaque iam familiariter cum ipso
 cavillor ac iocor; quin etiam cum candidatum deduceremus, quaerit ex me num consuessem
 Siculis locum gladiatoribus dare. negavi . 
 at 
 ego inquit novus patronus instituam; sed soror, quae tantum habeat
 consularis loci, unum mihi solum pedem dat 
 
 noli , inquam de uno pede sororis queri; licet etiam
 alterum tollas. 
 non consulare inquies dictum. fateor ; sed ego illam odi male
 consularem. 
 ea est enim seditiosa, ea cum viro bellum gerit 
 neque solum cum 
 Metello sed etiam cum Fabio, quod eos †esse in hoc
 esse† moleste fert.

quod de agraria lege quaeris, sane iam videtur refrixisse. quod me
 quodam modo molli bracchio de Pompei familiaritate obiurgas, nolim ita
 existimes, me mei praesidi causa cum illo coniunctum esse, sed ita res erat instituta
 ut, si inter nos esset aliqua forte dissensio, maximas in re publica discordias versari
 esset necesse. quod a me ita praecautum atque provisum est non ut ego de
 optima illa mea ratione decederem sed ut ille esset melior et aliquid de populari
 levitate deponeret. quem de meis rebus, in quas eum multi incitarant, multo
 scito gloriosius quam de suis praedicare; sibi enim bene gestae, mihi conservatae rei
 publicae dat testimonium. hoc facere illum mihi quam prosit nescio; rei
 publicae certe prodest. quid ? si etiam Caesarem cuius nunc venti
 valde sunt secundi reddo meliorem, num tantum obsum rei publicae?

quin etiam si mihi nemo invideret, si omnes, ut erat aequum, faverent, tamen
 non minus esset probanda medicina quae sanaret vitiosas partis rei publicae quam quae
 exsecaret. nunc vero, quom equitatus ille quem ego in clivo
 Capitolino te signifero ac principe conlocaram senatum deseruerit, nostri
 autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui
 ad manum accedant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si perficio ut
 nolint obesse qui possunt?

nam 
 Catonem nostrum non tu amas plus quam ego; sed tamen ille optimo animo
 utens et summa fide nocet interdum rei publicae; dicit enim tamquam in
 Platonis
 πολιτείᾳ , non tamquam in Romuli faece
 sententiam. quid verius quam in iudicium venire qui ob rem iudicandam
 pecuniam acceperit? censuit hoc 
 Cato, adsensit senatus; equites curiae bellum, non mihi; nam ego dissensi.
 quid impudentius publicanis renuntiantibus? fuit tamen retinendi ordinis
 causa facienda iactura. restitit et pervicit Cato.
 itaque nunc consule in carcere incluso, saepe item seditione commota,
 aspiravit nemo eorum quorum ego concursu itemque ii consules qui post me fuerunt rem
 publicam defendere solebant. 
 quid ergo? istos inquies
 mercede conductos habebimus? 
 quid faciemus, si aliter non possumus? an libertinis atque etiam servis
 serviamus? sed , ut tu ais, ἅλισ σπουδῆσ .

Favonius meam tribum tulit honestius quam suam, Luccei
 perdidit. accusavit 
 Nasicam inhoneste ac modeste tamen; dixit ita ut Rhodi
 videretur molis potius quam Moloni operam dedisse. mihi quod
 defendissem leviter suscensuit. nunc tamen petit iterum rei publicae causa.
 Lucceius quid agat scribam ad te cum Caesarem videro, qui
 aderit biduo.

quod 
 Sicyonii te laedunt, Catoni et eius aemulatori attribuis
 Servilio. quid ? ea plaga nonne ad multos bonos viros pertinet?
 sed si ita placuit, laudemus, deinde in dissensionibus soli relinquamur?

Amalthea mea te exspectat et indiget tui. Tusculanum et
 Pompeianum valde me delectant, nisi quod me, illum ipsum vindicem aeris
 alieni, aere non Corinthio sed hoc circumforaneo obruerunt. in 
 Gallia speramus esse otium. Prognostica mea cum oratiunculis
 prope diem exspecta et tamen quid cogites de adventu tuo scribe ad nos. nam 
 mihi Pomponia nuntiari iussit te mense Quintili
 Romae fore. id a tuis litteris quas ad me de censu tuo miseras
 discrepabat.

Paetus, ut antea ad te scripsi, omnis libros quos frater suus reliquisset
 mihi donavit. hoc illius munus in tua diligentia positum est. si 
 me amas, cura ut conserventur et ad me perferantur; hoc mihi nihil potest esse gratius.
 et cum Graecos tum vero diligenter Latinos ut
 conserves velim. tuum esse hoc munusculum putabo. ad 
 Octavium dedi litteras; cum ipso nihil eram locutus; neque enim ista tua
 negotia provincialia esse putabam neque te in tocullionibus habebam. sed 
 scripsi, ut debui, diligenter.

cura , amabo te, Ciceronem nostrum. ei nos θεῖοι videmur.

Πελληναίων in manibus tenebam et hercule magnum acervum
 Dicaearchi mihi ante pedes exstruxeram. o magnum hominem et unde multo
 plura didiceris quam de Procilio! Κορινθίων et Ἀθηναίων puto me
 Romae habere. mihi †credes lege hec
 doceo† mirabilis vir est. Ἡρώδησ , si homo
 esset, eum potius legeret quam unam litteram scriberet. qui me epistula
 petivit, ad te, ut video, comminus accessit. coniurasse mallem quam
 restitisse coniurationi, si illum mihi audiendum putassem.

de 
 lolio sanus non es; de vino laudo. 
 sed heus tu, ecquid vides Kalendas venire,
 Antonium non venire? iudices cogi? nam ita ad me mittunt,
 Nigidium minari in contione se iudicem qui non adfuerit compellaturum.
 velim tamen si quid est de Antoni adventu quod audieris
 scribas ad me et, quoniam huc non venis, cenes apud nos utique pridie Kal. 
 cave aliter facias. cura ut valeas.

primum , ut opinor, εὐαγγέλια .
 Valerius absolutus est Hortensio defendente. id 
 iudicium Auli filio condonatum putabatur; et Epicratem suspicor, ut
 scribis, lascivum fuisse. etenim mihi caligae eius et fasciae cretatae non
 placebant. quid sit sciemus cum veneris.

fenestrarum angustias quod reprehendis, scito te Κύρου παιδείαν reprehendere. nam cum ego idem istuc dicerem,
 Cyrus aiebat viridariorum διαφάσεισ 
 latis luminibus non tam esse suavis; etenim ἔστω ὄψισ μὲν ἡ α , to\ de\ o(rw/menon β , γ , a)kti=nes de\ δ kai\ ε . 
 vides enim cetera. nam si κατ' εἰδώλων videremus, valde laborarent εἴδωλα in angustiis. nunc fit lepide illa ἔκχυσισ radiorum. cetera si reprehenderis, non
 feres tacitum, nisi si quid erit eius modi quod sine sumptu corrigi possit.

venio nunc ad mensem Ianuarium et ad ὑπόστασιν nostram ac πολιτείαν , in qua
 Σωκρατικῶσ εἰσ ἑκάτερον sed tamen ad extremum, ut
 illi solebant, τὴν ἀρέσκουσαν . est res
 sane magni consili; nam aut fortiter resistendum est legi agrariae, in quo est quaedam
 dimicatio sed plena laudis, aut quiescendum, quod est non dissimile atque ire in
 Solonium aut Antium, aut etiam adiuvandum, quod a me aiunt
 Caesarem sic exspectare ut non dubitet. nam fuit apud me
 Cornelius, hunc dico Balbum, Caesaris
 familiarem. is adfirmabat illum omnibus in rebus meo et Pompei
 consilio usurum daturumque operam ut cum Pompeio
 Crassum coniungeret.

hic sunt haec, coniunctio mihi summa cum Pompeio, si placet,
 etiam cum Caesare, reditus in gratiam cum inimicis, pax cum multitudine,
 senectutis otium. sed me κατακλεὶσ mea illa
 commovet quae est in libro tertio: 
 
 interea cursus, quos prima a parte iuventae 
 
 quosque adeo consul virtute animoque petisti, 
 
 hos retine atque auge famam laudesque bonorum. 
 
 haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta ἀριστοκρατικῶσ Calliope ipsa praescripserit, non opinor esse dubitandum
 quin semper nobis videatur εἷσ οἰωνὸσ ἄριστοσ ἀμύνεσθαι περὶ πάτρης. 
 
 sed haec ambulationibus Compitaliciis reservemus. tu 
 pridie Compitalia memento. balineum calfieri iubebo. et 
 Pomponiam
 Terentia rogat; matrem adiungemus. Θεοφράστου περὶ adfer mihi de libris Quinti fratris.

fecisti mihi pergratum quod Serapionis librum ad me misisti; ex
 quo quidem ego, quod inter nos liceat dicere, millesimam partem vix intellego.
 pro eo tibi praesentem pecuniam solvi imperavi, ne tu expensum muneribus
 ferres. at quoniam nummorum mentio facta est, amabo te, cura ut cum
 Titinio quoquo modo poteris transigas. si in eo quod
 ostenderat non stat, mihi maxime placet ea quae male empta sunt reddi, si voluntate
 Pomponiae fieri poterit; si ne id quidem, nummi potius reddantur quam
 ullus sit scrupulus. valde hoc velim ante quam proficiscare amanter, ut
 soles, diligenterque conficias.

Clodius ergo, ut ais, ad
 Tigranem! velim †Sirpiae† condicione;
 sed facile patior. accommodatius enim nobis est ad liberam legationem tempus
 illud, cum et Quintus noster iam, ut speramus, in otio consederit et iste
 sacerdos Bonae Deae cuius modi futurus sit scierimus. interea 
 quidem cum Musis nos delectabimus animo aequo, immo vero etiam
 gaudenti ac libenti, neque mihi umquam veniet in mentem Crasso invidere
 neque paenitere quod a me ipse non desciverim.

de geographia dabo operam ut tibi satis faciam; sed nihil certi polliceor.
 magnum opus est, sed tamen, ut iubes, curabo ut huius peregrinationis
 aliquod tibi opus exstet.

tu quicquid indagaris de re publica et maxime quos consules futuros putes
 facito ut sciam. tametsi nimis sum curiosus; statui enim nihil iam de re
 publica cogitare.

Terentiae saltum
 perspeximus. quid quaeris? praeter quercum Dodonaeam nihil
 desideramus quo minus Epirum ipsam possidere videamur.

nos circiter Kal. aut in Formiano erimus aut in
 Pompeiano. tu , si in Formiano non erimus, si nos
 amas, in Pompeianum venito. id et nobis erit periucundum et tibi
 non sane devium.

de muro imperavi Philotimo ne impediret quo minus id fieret quod
 tibi videretur. tu censeo tamen adhibeas Vettium. his 
 temporibus tam dubia vita optimi cuiusque magni aestimo unius aestatis fructum
 palaestrae Palatinae, sed ita tamen ut nihil minus velim quam
 Pomponiam et puerum versari in timore ruinae.

cupio equidem et iam pridem cupio Alexandream reliquamque
 Aegyptum visere et simul ab hac hominum satietate nostri discedere et cum
 aliquo desiderio reverti; sed hoc tempore et his mittentibus αἰδέομαι Τρῶασ καὶ Τρῳάδασ ἑλκεσιπέπλους. 
 
 quid enim nostri optimates, si qui reliqui sunt, loquentur? an me aliquo
 praemio de sententia esse deductum? 
 Πουλυδάμασ μοι πρῶτοσ ἐλεγχείην ἀναθήσει ,
 Cato ille noster qui mihi unus est pro centum milibus. quid 
 vero historiae de nobis ad annos DC praedicabunt? quas quidem ego multo magis
 vereor quam eorum hominum qui hodie vivunt rumusculos. sed , opinor,
 excipiamus et exspectemus. si enim deferetur, erit quaedam nostra potestas et
 tum deliberabimus. etiam hercule est in non accipiendo non nulla gloria.
 qua re si quid Θεοφάνησ tecum forte
 contulerit ne omnino repudiaris.

de istis rebus exspecto tuas litteras, quid Arrius narret, quo
 animo se destitutum ferat, et qui consules parentur, utrum, ut populi sermo,
 Pompeius et Crassus an, ut mihi scribitur, cum
 Gabinio
 Servius
 Sulpicius, et num quae novae leges et num quid novi omnino, et quoniam
 Nepos proficiscitur, cuinam auguratus deferatur; quo quidem uno ego ab
 istis capi possum. vide levitatem meam. sed quid ego haec quae
 cupio deponere et toto animo atque omni cura φιλοσοφεῖν ? sic inquam in animo est; vellem ab initio, nunc vero,
 quoniam quae putavi esse praeclara expertus sum quam essent inania, cum omnibus
 Musis rationem habere cogito.

tu tamen de Curtio ad me rescribe certius, et nunc quis in eius
 locum paretur, et quid de P. Clodio fiat, et omnia, quem ad modum
 polliceris, ἐπὶ σχολῆσ scribe, et quo die
 Roma te exiturum putes velim ad me scribas, ut certiorem te faciam quibus
 in locis futurus sim, epistulamque statim des de iis rebus de quibus ad te scripsi.
 valde enim exspecto tuas litteras.

quod tibi superioribus litteris promiseram, fore ut opus exstaret huius
 peregrinationis, nihil iam magno opere confirmo; sic enim sum complexus otium ut ab eo
 divelli non queam. itaque aut libris me delecto, quorum habeo
 Anti festivam copiam, aut fluctus numero (nam ad lacertas captandas
 tempestates non sunt idoneae); a scribendo prorsus abhorret animus. etenim 
 γεωγραφικὰ quae constitueram magnum opus est.
 ita valde Eratosthenes, quem mihi proposueram, a
 Serapione et ab Hipparcho reprehenditur. quid 
 censes si Tyrannio accesserit? et hercule sunt res difficiles ad
 explicandum et ὁμοειδεῖσ nec tam possunt ἀνθηρογραφεῖσθαι quam videbantur et, quod caput est, mihi
 quaevis satis iusta causa cessandi est qui etiam dubitem an hic Anti
 considam et hoc tempus omne consumam, ubi quidem ego mallem duumvirum quam
 Romae fuisse.

tu vero sapientior Buthroti domum parasti. sed , mihi
 crede, proxima est illi municipio haec Antiatium civitas. esse 
 locum tam prope Romam ubi multi sint qui Vatinium numquam
 viderint, ubi nemo sit praeter me qui quemquam ex viginti viris vivum et salvum velit,
 ubi me interpellet nemo, diligant omnes! hic , hic nimirum πολιτευτέον ; nam istic non solum non licet sed etiam taedet.
 itaque 
 ἀνέκδοτα quae tibi uni legamus Theopompio genere aut
 etiam asperiore multo pangentur. neque aliud iam quicquam πολιτεύομαι nisi odisse improbos et id ipsum nullo cum
 stomacho sed potius cum aliqua scribendi voluptate. 
 sed ut ad rem, scripsi ad quaestores urbanos de Quinti
 fratris negotio. vide quid narrent, ecquae spes sit denari an cistophoro
 Pompeiano iaceamus. praeterea de muro statue quid
 faciendum sit. aliud quid? etiam . quando te proficisci
 istinc putes fac ut sciam.

de geographia etiam atque etiam deliberabimus. orationes autem a
 me duas postulas; quarum alteram non libebat mihi scribere †qui
 absciram†, alteram, ne laudarem eum quem non amabam. sed id quoque
 videbimus. denique aliquid exstabit, ne tibi plane cessasse videamur.

de 
 Publio quae ad me scribis sane mihi iucunda sunt, eaque etiam velim omnibus
 vestigiis indagata ad me adferas cum venies, et interea scribas si quid intelleges aut
 suspicabere, et maxime de legatione quid sit acturus. equidem ante quam tuas
 legi litteras, †in† hominem ire cupiebam, non me hercule ut
 differrem cum eo vadimonium (nam mira sum alacritate ad litigandum), sed videbatur mihi,
 si quid esset in eo populare quod plebeius factus esset, id amissurus.
 
 quid enim? ad plebem transisti ut Tigranem ires
 salutatum? narra mihi, reges Armenii patricios resalutare non
 solent? 
 quid quaeris? acueram me ad exagitandam hanc eius
 legationem. quam si ille contemnit, et si, ut scribis, bilem id commovet et
 latoribus et auspicibus legis curiatae, spectaculum egregium. 
 hercule verum ut loquamur, subcontumeliose tractatur noster
 Publius, primum qui, cum domi Caesaris quondam unus vir
 fuerit, nunc ne in viginti quidem esse potuerit; deinde alia legatio dicta erat, alia
 data est. illa opima ad exigendas pecunias Druso, ut opinor,
 Pisaurensi an epuloni Vatinio reservatur; haec ieiuna
 tabellari legatio datur ei cuius tribunatus ad istorum tempora reservatur.
 incende hominem, amabo te, quod potes. una spes est salutis istorum inter
 istos dissensio; cuius ego quaedam initia sensi ex Curione. iam 
 vero Arrius consulatum sibi ereptum fremit; Megabocchus et
 haec sanguinaria iuventus inimicissima est. accedat vero, accedat etiam ista
 rixa auguratus. spero me praeclaras de istis rebus epistulas ad te saepe
 missurum.

sed illud quid sit scire cupio, quod iacis obscure iam etiam ex ipsis quinque
 viris loqui quosdam. quidnam id est? si est enim aliquid, plus est
 boni quam putaram. atque haec sic velim existimes non me abs te κατὰ τὸ πρακτικὸν quaerere, quod gestiat animus aliquid
 agere in re publica. iam pridem gubernare me taedebat, etiam cum licebat;
 nunc vero cum cogar exire de navi non abiectis sed ereptis gubernaculis, cupio istorum
 naufragia ex terra intueri, cupio, ut ait tuus amicus Sophocles, κἂν ὑπὸ στέγῃ 
 πυκνῆσ ἀκούειν ψακάδοσ εὑδούσῃ φρενί.

de muro quid opus sit videbis. Castricianum mendum nos
 corrigemus, et tamen ad me Quintus HS cciↃↃ
 IↃↃ scripserat, †non ad sororem tuam HS xxx .
 a.† Terentia tibi salutem dicit. Cicero tibi mandat
 ut Aristodemo idem de se respondeas quod de fratre suo, sororis tuae filio,
 respondisti. de 
 Ἀμαλθείᾳ quod me admones non neglegemus.
 cura ut valeas.

epistulam cum a te avide exspectarem ad vesperum, ut soleo, ecce tibi nuntius
 pueros venisse Roma! voco , quaero ecquid litterarum.
 negant . 
 quid ais? inquam nihilne a
 Pomponio? 
 perterriti voce et vultu confessi sunt se accepisse sed excidisse in via.
 quid quaeris? permoleste tuli; nulla enim abs te per hos dies epistula
 inanis aliqua re utili et suavi venerat. nunc si quid in ea epistula quam
 ante diem xvi Kal. Maias dedisti fuit historia dignum, scribe
 quam primum, ne ignoremus; sin nihil praeter iocationem, redde id ipsum. 
 et scito Curionem adulescentem venisse ad
 me salutatum. valde eius sermo de Publio cum tuis litteris
 congruebat; ipse vero mirandum in modum reges odisse superbos. 
 peraeque narrabat incensam esse iuventutem neque ferre haec posse.
 bene habemus nos, si in his spes est; opinor, aliud agamus. ego 
 me do historiae; quamquam licet me Saufeium putes esse. nihil me
 est inertius.

sed cognosce itinera nostra, ut statuas ubi
 nos visurus sis. in 
 Formianum volumus venire Parilibus; inde, quoniam putas praetermittendum
 nobis esse hoc tempore cratera illum delicatum, Kal. Maiis de
 Formiano proficiscemur, ut Anti simus a. d. v
 Nonas
 Maias. ludi enim Anti futuri sunt a iiii ad pr.
 Nonas
 Maias. eos 
 Tullia spectare vult. inde cogito in Tusculanum,
 deinde Arpinum, Romam ad Kal. Iunias.
 te aut in Formiano aut Anti aut in
 Tusculano cura ut videamus. epistulam superiorem restitue
 nobis et appinge aliquid novi.

subito cum mihi dixisset Caecilius quaestor puerum se
 Romam mittere, haec scripsi raptim, ut tuos elicerem mirificos cum Publio dialogos, cum eos de quibus scribis,
 tum illum quem abdis et ais longum esse quae ad ea responderis perscribere; illum vero
 qui nondum habitus est, quem illa βοῶπισ , cum e
 Solonio redierit, ad te est relatura, sic velim putes, nihil hoc posse
 mihi esse iucundius. si vero quae de me pacta sunt ea non servantur, in caelo
 sum, ut sciat hic noster Hierosolymarius traductor ad plebem quam bonam
 meis putissimis orationibus gratiam rettulerit. quarum exspecta divinam
 παλινῳδίαν . etenim quantum coniectura
 auguramur, si erit nebulo iste cum his dynastis in gratia, non modo de cynico consulari
 sed ne de istis quidem piscinarum Tritonibus poterit se iactare. non enim
 poterimus ulla esse invidia spoliati opibus et illa senatoria potentia. sin 
 autem ab iis dissentiet, erit absurdum in nos invehi. verum tamen invehatur.
 festive , mihi crede, et minore sonitu quam putaram, orbis hic in re publica
 est conversus citius omnino quam potuit; †id culpa Catonis, sed
 rursus improbitate istorum qui auspicia, qui Aeliam legem, qui
 Iuniam et Liciniam, qui Caeciliam et
 Didiam neglexerunt, qui omnia remedia rei publicae effuderunt, qui regna
 qui praedia tetrarchis, qui immanis pecunias paucis dederunt.

video iam quo invidia transeat et ubi sit habitatura. nihil me
 existimaris neque usu neque a Theophrasto didicisse, nisi brevi tempore
 desiderari nostra illa tempora videris. etenim si fuit invidiosa
 senatus potentia, cum ea non ad populum sed ad tris homines immoderatos redacta sit,
 quid iam censes fore? proinde isti licet faciant quos volent consules,
 tribunos pl., denique etiam Vatini strumam sacerdoti διβάφῳ vestiant, videbis brevi tempore magnos non modo eos qui nihil
 titubarunt sed etiam illum ipsum qui peccavit Catonem.

nam nos quidem, si per istum tuum a sodalem Publium licebit,
 σοφιστεύειν cogitamus, si ille †cogitat
 tantum†, dumtaxat nos defendere, et, quod est proprium artis huius, ἐπαγγέλλομαι 
 ἄνδρ' ἀπαμύνεσθαι ὅτε τισ πρότεροσ χαλεπήνῃ 
 
 patria propitia sit. habet a nobis, etiam si non plus quam debitum
 est, plus certe quam postulatum est. male vehi malo alio gubernante quam tam
 ingratis vectoribus bene gubernare. sed haec coram commodius.

nunc audi quod quaeris. Antium me
 ex Formiano recipere cogito a. d. v Nonas
 Maias; Antio volo Nonis Maiis proficisci in
 Tusculanum. sed cum e Formiano rediero (ibi esse
 usque ad pr. K. Maias volo), faciam statim te certiorem.
 Terentia tibi salutem, καὶ Κικέρων ὁ μικρὸς ἀσπάζεται Τίτον τὸν Ἀθηναῖον .

volo ames meam constantiam. ludos 
 Anti spectare non placet; est enim ὑποσόλοικον , quom velim vitare omnium deliciarum suspicionem, repente
 ἀναφαίνεσθαι non solum delicate sed etiam inepte
 peregrinantem. qua re usque ad Nonas
 Maias te in Formiano exspectabo. nunc fac ut 
 sciam quo die te visuri simus. ab 
 Appi Foro hora quarta. dederam aliam paulo ante a Tribus
 Tabernis.

narro tibi, plane relegatus mihi videor postea quam in Formiano
 sum. dies enim nullus erat, Anti cum essem, quo die non melius
 scirem Romae quid ageretur quam ii qui erant Romae.
 etenim litterae tuae non solum quid Romae sed etiam quid in re
 publica, neque solum quid fieret verum etiam quid futurum esset indicabant.
 nunc nisi si quid ex praetereunte viatore exceptum est, scire nihil
 possumus. qua re quamquam iam te ipsum exspecto, tamen isti puero quem ad me
 statim iussi recurrere da ponderosam aliquam epistulam plenam omnium non modo actorum
 sed etiam opinionum tuarum, ac diem quo Roma sis exiturus cura ut sciam.
 nos in Formiano esse volumus usque ad prid. Nonas
 Maias. eo si ante eam diem non veneris, Romae te
 fortasse videbo; nam Arpinum quid ego te invitem? τρηχεῖ', ἀλλ' ἀγαθὴ κουροτρόφος, οὔτ' ἄρ' ἔγωγε 
 ἧσ γαίησ δύναμαι γλυκερώτερον ἄλλο ἰδέσθαι. 
 
 haec igitur. cura ut valeas.

negent illi Publium plebeium factum esse? hoc vero
 regnum est et ferri nullo pacto potest. emittat ad me Publius
 qui obsignent; iurabo Gnaeum nostrum, conlegam Balbi,
 Anti mihi narrasse se in auspicio fuisse. 
 o suavis epistulas tuas uno tempore mihi datas duas!
 quibus 
 εὐαγγέλια quae reddam nescio; deberi quidem plane
 fateor. sed vide συγκύρημα .

emerseram commodum ex Antiati in Appiam ad
 Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit
 Roma veniens Curio meus. ibidem ilico puer abs te
 cum epistulis. ille ex me, nihilne audissem novi. ego negare. 
 Publius
 inquit tribunatum pl. petit. 
 
 quid ais? 
 
 et inimicissimus quidem Caesaris, et ut omnia 
 inquit ista rescindat. 
 
 quid 
 Caesar? inquam 
 negat se quicquam de illius
 adoptione tulisse. 
 deinde suum, Memmi, Metelli
 Nepotis exprompsit odium. complexus iuvenem dimisi properans ad
 epistulas. ubi sunt qui aiunt ζώσησ φωνῆσ ? quanto
 magis vidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione
 cotidiana, de cogitatione Publi, de lituis βοώπιδοσ , de signifero Athenione, de litteris missis ad
 Gnaeum, de Theophanis
 Memmique sermone; quantam porro mihi exspectationem dedisti convivi istius
 ἀσελγοῦσ ! sum in curiositate ὀξύπεινοσ , sed tamen facile patior te id ad me συμπόσιον non scribere; praesentem audire malo.

quod me ut scribam aliquid hortaris, crescit mihi quidem materies, ut dicis,
 sed tota res etiam nunc fluctuat, κατ' ὀπώρην τρύξ .
 quae si desederit, magis erunt liquata quae scribam. quae si
 statim a me ferre non potueris, primus habebis tamen et aliquamdiu solus.

Dicaearchum recte amas; luculentus homo est et civis haud paulo melior quam
 isti nostri ἀδικαίαρχοι . litteras scripsi
 hora decima Cerialibus statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut
 putaram, postridie ei qui mihi primus obviam venisset. Terentia delectata
 est tuis litteris; impertit tibi multam salutem, καὶ Κικέρων ὁ .

facinus indignum! epistulam αὐθωρεὶ tibi a
 Tribus Tabernis rescriptam ad tuas suavissimas epistulas neminem
 reddidisse! at scito eum fasciculum, quo illam conieceram, domum eo ipso die
 latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum relatum esse.
 itaque tibi tuam epistulam iussi referri, ex qua intellegeres quam mihi tum
 illae gratae fuissent.

Romae quod scribis sileri, ita putabam; at hercule in agris non siletur,
 nec iam ipsi agri regnum vestrum ferre possunt. si vero in hanc Τηλέπυλον veneris Λαιστρυγονίην , Formias dico, qui fremitus hominum! quam
 irati animi! quanto in odio noster amicus Magnus! cuius cognomen una cum
 Crassi Divitis cognomine consenescit. credas mihi velim,
 neminem adhuc offendi qui haec tam lente quam ego fero ferret. qua re, mihi
 crede, φιλοσοφῶμεν . iuratus tibi possum
 dicere nihil esse tanti. tu si litteras ad Sicyonios habes,
 advola in Formianum, unde nos pridie Nonas
 Maias cogitamus.

quantam tu mihi moves exspectationem de sermone Bibuli, quantam
 de colloquio βοώπιδοσ , quantam etiam de illo delicato
 convivio! proinde ita fac venias ut ad sitientis auris. quamquam 
 nihil est iam quod magis timendum nobis putem quam ne ille noster
 Sampsiceramus, quom se omnium sermonibus sentiet vapulare et quom has
 actiones 
 εὐανατρέπτουσ videbit, ruere incipiat. ego 
 autem usque eo sum enervatus ut hoc otio quo nunc tabescimus malim ἐντυραννεῖσθαι quam cum optima spe dimicare.

de pangendo quod me crebro adhortaris, fieri nihil potest.
 basilicam habeo non villam frequentia Formianorum
 †ad quam partem basilicae tribum Aemiliam†.
 sed omitto vulgus; post horam quartam molesti ceteri non sunt. C.
 Arrius proximus est vicinus, immo ille quidem iam contubernalis, qui etiam
 se idcirco Romam ire negat ut hic mecum totos dies philosophetur.
 ecce ex altera parte Sebosus, ille Catuli
 familiaris. quo me vertam? statim me hercule Arpinum
 irem, ni te in Formiano commodissime exspectari viderem dumtaxat ad pr.
 Nonas
 Maias; vides enim quibus hominibus aures sint deditae meae. O occasionem mirificam, si qui nunc dum hi apud me sunt emere de me
 fundum Formianum velit! et tamen illud probem:
 
 magnum quid adgrediamur et multae cogitationis atque oti ?
 sed tamen satis fiet a nobis neque parcetur labori.

ut scribis ita video non minus incerta in re publica quam in epistula tua, sed tamen
 ista ipsa me varietas sermonum opinionumque delectat. Romae enim videor
 esse cum tuas litteras lego et, ut fit in tantis rebus, modo hoc modo illud audire.
 illud tamen explicare non possum quidnam inveniri possit nullo recusante ad
 facultatem agrariam.

Bibuli autem ista magnitudo animi in comitiorum dilatione quid habet nisi
 ipsius iudicium sine ulla correctione rei publicae? nimirum in
 Publio spes est. fiat , fiat tribunus pl., si nihil aliud ut eo
 citius tu ex Epiro revertare; nam ut illo tu careas non video posse fieri,
 praesertim si mecum aliquid volet disputare. sed id quidem non dubium est
 quin si quid erit eius modi sis advolaturus. verum ut hoc non sit, tamen,
 sive ruet sive geret rem publicam, praeclarum spectaculum mihi
 propono, modo te consessore spectare liceat.

cum haec maxime scriberem, ecce tibi Sebosus! nondum 
 plane ingemueram, salve inquit Arrius. hoc est
 Roma decedere! quos ego homines effugi cum in hos incidi!
 ego vero 
 in montis patrios et ad incunabula
 nostra pergam. denique si solus non potuero, cum rusticis potius
 quam cum his perurbanis, ita tamen ut, quoniam tu certi nihil scribis, in
 Formiano tibi praestoler usque ad iii 
 Nonas
 Maias.

Terentiae pergrata est adsiduitas tua et diligentia in controversia
 Mulviana. nescit omnino te communem causam defendere eorum qui
 agros publicos possideant; sed tamen tu aliquid publicanis pendis, haec etiam id
 recusat. ea tibi igitur et Κικέρων, , salutem dicunt.

cenato mihi et iam dormitanti pridie K. Maias epistula est illa
 reddita in qua de agro Campano scribis. quid quaeris? primo ita
 me pupugit ut somnum mihi ademerit, sed id cogitatione magis quam molestia; cogitanti
 autem haec fere succurrebant. primum ex eo quod superioribus litteris
 scripseras, ex familiari te illius audisse prolatum iri aliquid quod nemo improbaret,
 maius aliquid timueram. hoc mihi eius modi non videbatur. deinde 
 ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis agrariae in agrum
 Campanum videtur esse derivata, qui ager; ut dena iugera sint, non
 amplius homines quinque milia potest sustinere; reliqua omnis multitudo ab illis
 abalienetur necesse est. praeterea si ulla res est quae bonorum animos quos
 iam video esse commotos vehementius possit incendere, haec certe est et eo magis quod
 portoriis Italiae sublatis, agro Campano diviso, quod vectigal
 superest domesticum praeter vicensimam? quae mihi videtur una contiuncula clamore
 pedisequorum nostrorum esse peritura.

Gnaeus quidem noster iam plane quid cogitet nescio. φυσᾷ γὰρ οὐ σμικροῖσιν αὐλίσκοισ ἔτι, 
 ἀλλ' ἀγρίαισ φύσαισι φορβειᾶσ ἄτερ 
 qui quidem etiam istuc adduci potuerit. nam adhuc haec ἐσοφίζετο , se leges Caesaris probare, actiones
 ipsum praestare debere; agrariam legem sibi placuisse, potuerit intercedi necne nihil ad
 se pertinere; de rege Alexandrino placuisse sibi aliquando confici;
 Bibulus de caelo tum servasset necne sibi quaerendum non fuisse; de
 publicanis voluisse illi ordini commodare; quid futurum fuerit si Bibulus
 tum in forum descendisset se divinare non potuisse. nunc vero,
 Sampsicerame, quid dices? vectigal te nobis in monte
 Antilibano constituisse, agri Campani abstulisse?
 quid ? hoc quem ad modum obtinebis? 
 oppressos vos 
 inquit tenebo exercitu Caesaris. 
 non me hercule me tu quidem tam isto exercitu quam ingratis animis eorum
 hominum qui appellantur boni, qui mihi non modo praemiorum sed ne sermonum quidem
 umquam fructum ullum aut gratiam rettulerunt.

quod si in eam me partem incitarem, profecto iam aliquam reperirem resistendi
 viam. nunc prorsus hoc statui, ut, quoniam tanta controversia est
 Dicaearcho familiari tuo cum Theophrasto amico meo ut ille
 tuus τὸν πρακτικὸν βίον longe omnibus anteponat, hic
 autem τὸν θεωρητικόν utrique a me mos gestus esse
 videatur. puto enim me Dicaearcho adfatim satis fecisse;
 respicio nunc ad hanc familiam quae mihi non modo ut requiescam permittit, sed
 reprehendit quia non semper quierim. qua re incumbamus, o noster
 Tite, ad illa praeclara studia et eo unde discedere non oportuit
 aliquando revertamur.

quod de Quinti fratris epistula scribis, ad me quoque fuit
 πρόσθε λέων, ὄπιθεν δὲ —.
 quid dicam nescio; nam ita deplorat primis versibus mansionem suam ut
 quemvis movere possit, ita rursus remittit ut me roget ut annalis suos emendem et edam.
 illud tamen quod scribis animadvertas velim de portorio circumvectionis;
 ait se de consili sententia rem ad senatum reiecisse. nondum videlicet meas
 litteras legerat quibus ad eum re consulta et explorata perscripseram non deberi.
 velim si qui Graeci iam Romam ex
 Asia de ea causa venerunt videas et, si tibi videbitur, iis demonstres
 quid ego de ea re sentiam. si possum discedere, ne causa optima in senatu
 pereat, ego satis faciam publicanis; εἰ δὲ μὴ (vere
 tecum loquar), in hac re malo universae Asiae et negotiatoribus; nam eorum
 quoque vehementer interest. hoc ego sentio valde nobis opus esse.
 sed tu id videbis. quaestores autem, quaeso, num etiam de
 cistophoro dubitant? nam si aliud nihil erit, cum erimus omnia experti, ego
 ne illud quidem contemnam 
 quod extremum est; te in Arpinati videbimus et
 hospitio agresti accipiemus, quoniam maritimum hoc contempsisti.

prorsus ut scribis ita sentio, turbatur Sampsiceramus.
 nihil est quod non timendum sit; ὁμολογουμένως τυραννίδα συσκευάζεται . quid enim ista repentina adfinitatis
 coniunctio, quid ager Campanus, quid effusio pecuniae significant?
 quae si essent extrema tamen esset nimium mali, sed ea natura rei est ut
 haec extrema esse non possint. quid enim? eos haec ipsa per se delectare
 possunt? numquam huc venissent nisi ad alias res pestiferas aditus sibi
 compararent. verum , ut scribis, haec in Arpinati a. d. vi
 circiter Idus
 Maias non deflebimus, ne et opera et oleum philologiae nostrae perierit;
 sed conferemus tranquillo animo.

di immortales neque tam me εὐελπιστία 
 consolatur ut antea quam ἀδιαφορία , qua nulla in re
 tam utor quam in hac civili et publica. quin etiam quod est subinane in nobis
 et non ἀφιλόδοξον (bellum est enim sua vitia nosse),
 id adficitur quadam delectatione. solebat enim me pungere ne
 Sampsicerami merita in patriam ad annos sescentos maiora viderentur quam
 nostra. hac quidem cura certe iam vacuus sum; iacet enim ille sic ut
 † phocis † Curiana stare videatur. sed 
 haec coram.

tu tamen videris mihi Romae fore ad nostrum adventum, quod sane
 facile patiar si tuo commodo fieri possit; sin ut scribis ita venies, velim ex
 Theophane expiscere quonam in me animo sit Arabarches.
 quaeres scilicet κατὰ τὸ κηδεμονικὸν et
 ad me ab eo quasi ὑποθήκασ adferes quem ad modum
 me geram. aliquid ex eius sermone poterimus περὶ τῶν suspicari.

accepi aliquot epistulas tuas, ex quibus intellexi quam suspenso animo et
 sollicito scire averes quid esset novi. tenemur undique neque iam quo minus
 serviamus recusamus, sed mortem et eiectionem quasi maiora timemus, quae multo sunt
 minora. atque hic status qui nunc est una voce omnium gemitur neque verbo
 cuiusquam sublevatur. σκοπὸσ est, ut suspicor, illis
 qui tenent, nullam cuiquam largitionem relinquere. unus loquitur et palam
 adversatur adulescens Curio. huic plausus maximi, consalutatio
 forensis perhonorifica, signa praeterea benevolentiae permulta a bonis impertiuntur.
 Fufium clamoribus et conviciis et sibilis consectantur. his ex
 rebus non spes, sed dolor est maior cum videas civitatis voluntatem solutam, virtutem
 adligatam.

ac ne forte quaeras κατὰ λεπτὸν de singulis
 rebus, universa res eo est deducta spes ut nulla sit aliquando non modo privatos verum
 etiam magistratus liberos fore. hac tamen in oppressione sermo in circulis
 dumtaxat et in conviviis est liberior quam fuit. vincere incipit timorem
 dolor, sed ita ut omnia sint plenissima desperationis. habet etiam
 Campana lex exsecrationem in contione candidatorum, si mentionem fecerint
 quo aliter ager possideatur atque ut ex legibus Iuliis. non 
 dubitant iurare ceteri; Laterensis existimatur laute fecisse quod
 tribunatum pl. petere destitit ne iuraret.

sed de re publica non libet plura scribere. displiceo mihi nec
 sine summo scribo dolore. me tueor ut oppressis omnibus non demisse, ut
 tantis rebus gestis parum fortiter. a Caesare valde liberaliter invitor in
 legationem illam, sibi ut sim legatus, atque etiam libera legatio voti causa datur.
 sed haec et praesidi apud pudorem Pulchelli non habet satis et
 a fratris adventu me ablegat, illa et munitior est et non impedit quo minus adsim quom
 velim. hanc ego teneo sed usurum me non puto, neque tamen scit quisquam.
 non lubet fugere, aveo pugnare. magna sunt hominum studia.
 sed nihil adfirmo; tu hoc silebis.

de 
 Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, sed iam prorsus
 occallui. tu vellem ego vel cuperem adesses; nec mihi consilium nec
 consolatio deesset. sed ita te para ut, si inclamaro, advoles.

multa me sollicitant et ex rei publicae tanto motu et ex iis periculis quae
 mihi ipsi intenduntur et sescenta sunt; sed mihi nihil est molestius quam
 Statium manu missum; 
 
 nec meum imperium, ac mátto imperium, nón
 simultatém meam 
 reverteri saltem! 
 
 nec quid faciam scio neque tantum est in re quantus est sermo. ego 
 autem ne irasci possum quidem iis quos valde amo; tantum doleo ac mirifice quidem.
 † cetera in magnis rebus†. minae 
 Clodi contentionesque quae mihi proponuntur modice
 me tangunt; etenim vel subire eas videor mihi summa cum dignitate vel declinare nulla
 cum molestia posse. dices fortasse: 
 dignitatis 
 ἅλισ tamquam δρυόσ ,
 saluti, si me amas, consule. 
 me miserum! cur non ades? nihil profecto te praeteriret. ego 
 fortasse τυφλώττω et nimium τῷ .

scito nihil umquam fuisse tam infame, tam turpe, tam peraeque omnibus
 generibus, ordinibus, aetatibus offensum quam hunc statum qui nunc est, magis me hercule
 quam vellem non modo quam putarem. populares isti iam etiam modestos homines
 sibilare docuerunt. Bibulus in caelo est nec qua re scio, sed ita laudatur
 quasi 
 
 unus homo nobis cunctando restituit rem. 
 
 Pompeius, nostri amores, quod mihi summo
 dolori est, ipse se adflixit. neminem tenent voluntate; ne metu necesse sit
 iis uti vereor. ego autem neque pugno cum illa causa propter illam amicitiam
 neque approbo, ne omnia improbem quae antea gessi; utor via. 
 populi sensus maxime theatro et spectaculis perspectus est; nam gladiatoribus
 qua dominus qua advocati sibilis conscissi; ludis Apollinaribus
 Diphilus tragoedus in nostrum Pompeium petulanter invectus
 est; 
 nóstra miseriá tu es magnus— 
 miliens coactus est dicere; 
 Éandem virtutem ístam veniet témpus cum
 gravitér gemes 
 totius theatri clamore dixit itemque cetera. nam et eius modi sunt
 ii versus uti in tempus ab inimico Pompei scripti esse videantur: 
 
 si neque leges neque mores cogunt—, 
 et cetera magno cum fremitu et clamore sunt dicta. Caesar cum
 venisset mortuo plausu, Curio filius est insecutus. 
 huic ita plausum est ut salva re publica Pompeio plaudi solebat.
 tulit 
 Caesar graviter. litterae 
 Capuam ad Pompeium volare dicebantur. inimici erant
 equitibus qui Curioni stantes plauserant, hostes omnibus; Rosciae legi,
 etiam frumentariae minitabantur. sane res erat perturbata. equidem 
 malueram quod erat susceptum ab illis silentio transiri, sed vereor ne non liceat.
 non ferunt homines quod videtur esse tamen ferendum; sed est iam una vox
 omnium magis odio firmata quam praesidio.

noster autem Publius mihi minitatur, inimicus est.
 impendet negotium, ad quod tu scilicet advolabis. videor mihi
 nostrum illum consularem exercitum bonorum omnium, etiam sat bonorum habere firmissimum.
 Pompeius significat studium erga me non mediocre; idem adfirmat verbum de
 me illum non esse facturum; in quo non me ille fallit sed ipse fallitur.
 Cosconio mortuo sum in eius locum invitatus. id erat vocari in
 locum mortui. nihil me turpius apud homines fuisset neque vero ad istam ipsam
 ἀσφάλειαν quicquam alienius. sunt enim
 illi apud bonos invidiosi, ego apud improbos meam retinuissem invidiam, alienam
 adsumpsissem. Caesar me sibi vult esse legatum.

honestior declinatio haec periculi; sed ego hoc non repudio. quid 
 ergo est? pugnare malo. nihil tamen certi. iterum dico
 utinam adesses! 
 sed tamen si erit necesse, arcessemus. quid aliud? quid?
 hoc opinor. certi sumus perisse omnia; quid enim ἀκκιζόμεθα tam diu? 
 sed haec scripsi properans et me hercule timide. posthac ad te
 aut, si perfidelem habebo cui dem, scribam plane omnia aut, si obscure scribam, tu tamen
 intelleges. in iis epistulis me Laelium, te Furium
 faciam; cetera erunt ἐν αἰνιγμοῖσ . hic 
 Caecilium colimus et observamus diligenter. 
 edicta 
 Bibuli audio ad te missa. iis ardet dolore et ira noster
 Pompeius.

Anicato, ut te velle intellexeram, nullo loco defui. Numestium ex litteris
 tuis studiose scriptis libenter in amicitiam recepi. Caecilium quibus rebus
 possum tueor diligenter. Varro satis facit nobis. Pompeius
 amat nos carosque habet. 
 credis ? inquies. credo ;
 prorsus mihi persuadet; sed quia volgo pragmatici homines omnibus historiis, praeceptis,
 versibus denique cavere iubent et vetant credere, alterum facio ut caveam, alterum ut
 non credam facere non possum.

Clodius adhuc mihi denuntiat periculum. Pompeius adfirmat non
 esse periculum, adiurat; addit etiam se prius occisum iri ab eo quam me violatum iri.
 tractatur res. simul et quid erit certi, scribam ad te.
 si erit pugnandum, arcessam ad societatem laboris; si quies dabitur, ab
 Amalthea te non commovebo.

de re publica breviter ad te scribam; iam enim charta
 ipsa ne nos prodat pertimesco. itaque posthac, si erunt mihi plura ad te
 scribenda, ἀλληγορίαισ obscurabo. nunc 
 quidem novo quodam morbo civitas moritur, ut, cum omnes ea quae sunt acta improbent,
 querantur, doleant, varietas nulla in re sit, aperteque loquantur et iam, clare gemant,
 tamen medicina nulla adferatur. neque enim resisti sine internecione posse
 arbitramur nec videmus qui finis cedendi praeter exitium futurus sit.

Bibulus hominum admiratione et benevolentia in caelo est; edicta eius et
 contiones describunt et legunt. novo quodam genere in summam gloriam
 venit. populare nunc nihil tam est quam odium popularium. 
 haec quo sint eruptura timeo; sed si dispicere quid coepero
 scribam ad te apertius. tu si me amas tantum quantum profecto amas, expeditus
 facito ut sis si inclamaro ut accurras; sed do operam et dabo ne sit necesse.
 quod scripseram †et† Furio scripturum,
 nihil necesse est tuum nomen mutare; me faciam Laelium et te
 Atticum neque utar meo chirographo neque signo, si modo erunt eius modi
 litterae quas in alienum incidere nolim.

Diodotus mortuus est; reliquit nobis HS fortasse
 †centiens†. comitia 
 Bibulus cum Archilochio edicto in ante diem xv Kal.
 Novembr. distulit. a Vibio libros accepi. poeta ineptus
 et tamen scit nihil, sed est non inutilis. describo et remitto.

de re publica quid ego tibi subtiliter? tota periit atque hoc est
 miserior quam reliquisti, quod tum videbatur eius modi dominatio civitatem oppressisse
 quae iucunda esset multitudini, bonis autem ita molesta ut tamen sine pernicie, nunc
 repente tanto in odio est omnibus ut quorsus eruptura sit horreamus. nam 
 iracundiam atque intemperantiam illorum sumus experti qui Catoni irati
 omnia perdiderunt, sed ita lenibus uti videbantur venenis ut posse videremur sine dolore
 interire; nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae
 vereor ne exarserint.

equidem sperabam, ut saepe etiam loqui tecum solebam, sic orbem rei publicae
 esse conversum ut vix sonitum audire, vix impressam orbitam videre possemus; et fuisset
 ita, si homines transitum tempestatis exspectare potuissent. sed cum
 diu occulte suspirassent, postea iam gemere, ad extremum vero loqui omnes et clamare
 coeperunt.

itaque ille noster amicus insolens infamiae, semper in laude versatus,
 circumfluens gloria, deformatus corpore, fractus animo, quo se conferat nescit;
 progressum praecipitem, inconstantem reditum videt; bonos inimicos habet, improbos ipsos
 non amicos. ac vide mollitiem animi. non tenui lacrimas cum illum
 a. d. viii Kal. Sextilis vidi de edictis Bibuli contionantem.
 qui antea solitus esset iactare se magnificentissime illo in loco summo cum
 amore populi, cunctis faventibus, ut ille tum humilis, ut demissus erat, ut ipse etiam
 sibi, non iis solum qui aderant, displicebat!

o spectaculum uni Crasso iucundum,
 ceteris non item! nam quia deciderat ex astris, lapsus potius quam progressus
 videbatur, et, ut Apelles si Venerem, aut
 Protogenes si Ialysum illum suum caeno oblitum videret,
 magnum, credo, acciperet dolorem, sic ego hunc omnibus a me pictum et politum artis
 coloribus subito deformatum non sine magno dolore vidi. quamquam nemo putabat
 propter Clodianum negotium me illi amicum esse debere, tamen tantus fuit
 amor ut exhauriri nulla posset iniuria. itaque 
 Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt iucunda ut
 eum locum ubi proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire nequeamus, ipsi ita
 acerba ut tabescat dolore, mihi me hercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis
 excruciant et timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae ne
 omni animi impetu dolori et iracundiae pareat.

Bibuli qui sit exitus futurus nescio. ut nunc res se habet, admirabili
 gloria est. qui cum comitia in mensem Octobrem distulisset, quod
 solet ea res populi voluntatem offendere, putarat Caesar oratione sua
 posse impelli contionem ut iret ad Bibulum; multa cum seditiosissime
 diceret, vocem exprimere non potuit. quid quaeris? sentiunt se nullam ullius
 partis voluntatem tenere. eo magis vis nobis est timenda.

Clodius inimicus est nobis. Pompeius confirmat eum nihil esse
 facturum contra me. mihi periculosum est credere, ad resistendum me paro.
 studia spero me summa habiturum omnium ordinum. te cum ego
 desidero, tum vero res ad tempus illud vocat. plurimum consili, animi,
 praesidi denique mihi, si te ad tempus videro, accesserit. Varro mihi satis
 facit. Pompeius loquitur divinitus. spero nos aut cum summa
 gloria aut certe sine molestia discessuros. tu quid agas, quem ad modum te
 oblectes, quid cum Sicyoniis egeris ut sciam cura.

quam vellem Romae mansisses! 
 mansisses 
 profecto si haec fore putassemus. nam 
 Pulchellum nostrum facillime teneremus aut certe quid esset facturus scire
 possemus. nunc se res sic habet. volitat , furit; nihil habet
 certi, multis denuntiat; quod fors obtulerit id acturus videtur; cum videt quo sit in
 odio status hic rerum, in eos qui haec egerunt impetum facturus videtur; cum autem
 rursus opes eorum et exercitus recordatur, convertit se in bonos, nobis autem ipsis tum
 vim tum iudicium minatur.

cum hoc Pompeius egit et, ut ad me ipse referebat (alium enim
 habeo neminem testem), vehementer egit, cum diceret in summa se perfidiae et
 sceleris infamia fore, si mihi periculum crearetur ab eo quem ipse armasset cum plebeium
 fieri passus esset; fidem recepisse sibi et ipsum et Appium de me; hanc si
 ille non servaret, ita laturum ut omnes intellegerent nihil sibi antiquius amicitia
 nostra fuisse. haec et in eam sententiam cum multa dixisset, aiebat illum
 primo sane diu multa contra, ad extremum autem manus dedisse et adfirmasse nihil se
 contra eius voluntatem esse facturum. sed postea tamen ille non destitit de
 nobis asperrime loqui. quod si non faceret tamen ei nihil crederemus atque
 omnia, sicut facimus, pararemus.

nunc ita nos gerimus ut in dies singulos et studia in nos hominum et opes
 nostrae augeantur; rem publicam nulla ex parte attingimus, in causis atque in illa opera
 nostra forensi summa industria versamur; quod egregie non modo iis qui utuntur opera,
 sed etiam in vulgus gratum esse sentimus. domus celebratur, occurritur,
 renovatur memoria consulatus, studia significantur; in eam spem adducimur ut nobis ea
 contentio quae impendet interdum non fugienda videatur.

nunc mihi et consiliis opus est tuis et amore et fide. qua re
 advola. expedita mihi erunt omnia si te habebo. multa per
 Varronem nostrum agi possunt quae te urgente erunt firmiora, multa ab
 ipso Publio elici, multa cognosci quae tibi occulta esse non poterunt,
 multa etiam—sed absurdum est singula explicare cum ego requiram te ad omnia.

unum illud tibi persuadeas velim, omnia
 mihi fore explicata si te videro; sed totum est in eo si ante quam ille ineat
 magistratum. puto 
 Pompeium
 Crasso urgente, si tu aderis qui per βοῶπιν ex ipso intellegere possis qua fide ab illis agatur, nos aut sine
 molestia aut certe sine errore futuros. precibus nostris et cohortatione non
 indiges; quid mea voluntas, quid tempus, quid rei magnitudo postulet intellegis.

de re publica nihil habeo ad te scribere nisi summum odium omnium hominum in
 eos qui tenent omnia. mutationis tamen spes nulla. sed , quod
 facile sentias, taedet ipsum Pompeium vehementerque paenitet.
 non provideo satis quem exitum futurum putem; sed certe videntur haec
 aliquo eruptura.

libros 
 Alexandri, neglegentis hominis et non boni poetae sed tamen non inutilis,
 tibi remisi. Numerium Numestium libenter accepi in amicitiam et hominem
 gravem et prudentem et dignum tua commendatione cognovi.

numquam ante arbitror te epistulam meam legisse nisi mea manu scriptam.
 ex eo colligere poteris quanta occupatione distinear. nam cum
 vacui temporis nihil haberem, et cum recreandae voculae causa necesse esset mihi
 ambulare, haec dictavi ambulans.

primum igitur illud te scire volo, Sampsiceramum nostrum amicum
 vehementer sui status paenitere restituique in eum locum cupere ex quo decidit,
 doloremque suum impertire nobis et medicinam interdum aperte quaerere, quam ego possum
 invenire nullam; deinde omnis illius partis auctores ac socios nullo adversario
 consenescere, consensionem universorum nec voluntatis nec sermonis maiorem umquam
 fuisse.

nos autem (nam id te scire cupere
 certo scio) publicis consiliis nullis intersumus totosque nos ad forensem operam
 laboremque contulimus. ex quo, quod facile intellegi possit, in multa
 commemoratione earum rerum quas gessimus desiderioque versamur. sed 
 βοῶπιδοσ nostrae consanguineus non mediocris terrores
 iacit atque denuntiat et Sampsiceramo negat, ceteris prae se fert et
 ostentat. quam ob rem si me amas tantum quantum profecto amas, si dormis
 expergiscere, si stas ingredere, si ingrederis curre, si curris advola.
 credibile non est quantum ego in consiliis et 
 prudentia tua, quodque maximum est, quantum in amore et fide ponam. magnitudo 
 rei longam orationem fortasse desiderat, coniunctio vero nostrorum animorum brevitate
 contenta est. permagni nostra interest te, si comitiis non potueris, at
 declarato illo esse Romae. cura ut valeas.

quas Numestio litteras dedi, sic te iis evocabam ut nihil acrius neque
 incitatius fieri posset. ad illam celeritatem adde etiam si quid potes.
 ac ne sis perturbatus (novi enim te et non ignoro quam sit amor omnis
 sollicitus atque anxius)—sed res est, ut spero, non tam exitu molesta quam
 aditu.

Vettius ille, ille noster index, Caesari, ut perspicimus,
 pollicitus est sese curaturum ut in aliquam suspicionem facinoris Curio
 filius adduceretur. itaque insinuavit in familiaritatem adulescentis et cum
 eo ut res indicat, saepe congressus rem in eum locum deduxit ut diceret sibi certum esse
 cum suis servis in Pompeium impetum facere eumque occidere. hoc 
 Curio ad patrem detulit, ille ad Pompeium. res 
 delata ad senatum est. introductus 
 Vettius primo negabat se umquam cum Curione constitisse, neque
 id sane diu; nam statim fidem publicam postulavit. reclamatum est.
 tum exposuit manum fuisse iuventutis duce Curione, in qua
 Paulus initio fuisset et Q. Caepio hic
 Brutus et Lentulus, flaminis filius, conscio patre; postea
 C. Septimium scribam Bibuli pugionem sibi a
 Bibulo attulisse. quod totum inrisum est, Vettio
 pugionem defuisse nisi ei consul dedisset, eoque magis id eiectum est quod a. d.
 iii Idus Maias 
 Bibulus
 Pompeium fecerat certiorem ut caveret insidias; in quo ei
 Pompeius gratias egerat.

introductus 
 Curio filius dixit ad ea quae Vettius dixerat, maximeque in eo
 tum quidem Vettius est reprehensus quod dixerat adulescentium consilium ut
 in foro cum gladiatoribus Gabini
 Pompeium adorirentur; in eo principem Paulum fuisse, quem
 constabat eo tempore in Macedonia fuisse. fit senatus consultum
 ut Vettius, quod confessus esset se cum telo fuisse, in vincula
 coniceretur; qui emisisset, eum contra rem publicam esse facturum. res erat
 in ea opinione ut putarent id esse actum ut Vettius in foro cum pugione et
 item servi eius comprehenderentur cum telis, deinde ille se diceret indicaturum.
 idque ita factum esset nisi Curiones rem ante ad
 Pompeium detulissent. tum senatus consultum in contione
 recitatum est. postero autem die Caesar, is qui olim praetor cum
 esset Q. Catulum ex inferiore loco iusserat dicere,
 Vettium in rostra produxit eumque in eo loco constituit quo
 Bibulo consuli adspirare non liceret. hic ille omnia quae
 voluit de re publica dixit, ut qui illuc factus institutusque venisset.
 primum 
 Caepionem de oratione sua sustulit, quem in senatu acerrime nominarat, ut
 appareret noctem et nocturnam deprecationem intercessisse. deinde quos in
 senatu ne tenuissima quidem suspicione attigerat, eos nominavit, L.
 Lucullum, a quo solitum esse ad se mitti C. Fannium,
 illum qui in P. Clodium subscripserat, L.
 Domitium, cuius domum constitutam fuisse unde eruptio fieret. me 
 non nominavit sed dixit consularem disertum vicinum consulis sibi dixisse
 Ahalam
 Servilium aliquem aut Brutum opus esse reperiri.
 addidit ad extremum, cum iam dimissa contione revocatus a
 Vatinio fuisset, se audisse a Curione his de rebus consciunt
 esse Pisonem generum meum et M. Laterensem.

nunc reus erat apud Crassum Divitem
 Vettius de vi et, cum esset damnatus, erat indicium postulaturus.
 quod si impetrasset, iudicia fore videbantur. ea nos, utpote qui
 nihil contemnere soleremus, non contemnabamus sed non
 pertimescebamus. hominum quidem summa erga nos studia significabantur; sed
 prorsus vitae taedet; ita sunt omnia omnium miseriarum plenissima. modo 
 caedem timueramus †que oratio fortissimi senis, Q.
 Considi, discusserat ea inquam cotidie timere potueramus†,
 subito exorta est. quid quaeris? nihil me infortunatius,
 nihil fortunatius est Catulo cum splendore vitae tum
 †hoc† tempore. nos tamen in his miseriis erecto animo
 et minime perturbato sumus honestissimeque et dignitatem nostram magna cura tuemur.

Pompeius de Clodio iubet nos esse sine cura et summam in nos
 benevolentiam omni oratione significat. te habere consiliorum auctorem,
 sollicitudinum socium, omni in cogitatione coniunctum cupio. qua re ut
 Numestio mandavi tecum ut ageret, item atque eo, si potest, acrius te rogo ut plane ad
 nos advoles. respiraro si te videro.

cum aliquem apud te laudaro tuorum familiarium, volam illum scire ex te me id
 fecisse, ut nuper me scis scripsisse ad te de Varronis erga me officio, te
 ad me rescripsisse eam rem summae tibi voluptati esse. sed ego mallem ad
 illum scripsisses mihi illum satis facere, non quo faceret sed ut faceret; mirabiliter
 enim moratus est sicut nosti, ἑλικτὰ καὶ . sed nos tenemus praeceptum illud τὰσ τῶν κρατούντων . at hercule alter
 tuus familiaris Hortalus quam plena manu, quam ingenue, quam ornate nostras
 laudes in astra sustulit, cum de Flacci praetura et de illo tempore
 Allobrogum diceret! sic habeto nec amantius nec
 honorificentius nec copiosius potuisse dici. ei te hoc scribere a me tibi
 esse missum sane volo.

sed quid tu scribas? quem iam ego venire atque adesse arbitror; ita enim egi
 tecum superioribus litteris. valde te exspecto, valde desidero neque ego
 magis quam ipsa res et tempus poscit. 
 his de
 negotiis quid scribam ad te nisi idem quod saepe? re publica nihil desperatius, iis
 quorum opera nihil maiore odio. nos , ut opinio et spes et coniectura nostra
 fert, firmissima benevolentia hominum muniti sumus. qua re advola; aut
 expedies nos omni molestia aut eris particeps. ideo sum brevior quod, ut
 spero, coram brevi tempore conferre quae volumus licebit. cura ut valeas.

Brundisium veni a. d. xiiii Kal. Maias. 
 eo die pueri tui mihi a te litteras reddiderunt, et alii pueri post diem
 tertium eius diei alias litteras attulerunt. quod me rogas et hortaris ut
 apud te in Epiro sim, voluntas tua mihi valde arata est et minime nova.
 esset consilium mihi quidem optatum, si liceret ibi omne tempus consumere;
 odi enim celebritatem, fugio homines, lucem aspicere vix possum, esset mihi ista
 solitudo, praesertim tam familiari in loco, non amara; sed itineris causa ut deverterer,
 primum est devium, deinde ab Autronio et ceteris quadridui, deinde sine te.
 nam castellum munitum habitanti mihi prodesset, transeunti non est
 necessarium. quod si auderem, Athenas peterem. sane 
 ita cadebat ut vellem. nunc et nostri hostes ibi sunt et te non habemus et
 veremur ne interpretentur illud quoque oppidum ab Italia non satis abesse
 nec scribis quam ad diem te exspectemus.

quod me ad vitam vocas, unum efficis ut a me manus abstineam, alterum non
 potes ut me non nostri consili vitaeque paeniteat. quid enim est quod me
 retineat, praesertim si spes ea non est quae nos proficiscentis prosequebatur?
 non faciam ut enumerem miserias omnis in quas incidi per summam iniuriam et
 scelus non tam inimicorum meorum quam invidorum, ne et meum maerorem exagitem et te in
 eundem luctum vocem; hoc adfirmo, neminem umquam tanta calamitate esse adfectum, nemini
 mortem magis optandam fuisse. quoius oppetendae tempus honestissimum
 praetermissum est; reliqua tempora sunt non tam ad medicinam quam ad finem doloris.

de re publica video te conligere omnia quae
 putes aliquam spem mihi posse adferre mutandarum rerum. quae quamquam exigua
 sunt, tamen, quoniam placet, exspectemus. tu nihilo minus si properaris nos
 consequere; nam aut accedemus in Epirum aut tarde per
 Candaviam ibimus. dubitationem autem de Epiro non
 inconstantia nostra adferebat sed quod de fratre ubi eum visuri essemus 
 nesciebamus; quem quidem ego nec quo modo visurus nec ut
 dimissurus sim scio. id est maximum et miserrimum mearum omnium miseriarum.
 ego et saepius ad te et plura scriberem, nisi mihi dolor meus cum omnis
 partis mentis tum maxime huius generis facultatem ademisset. videre te cupio.
 cura ut valeas. data 
 pr. Kal. Mai. 
 Brundisi.

Brundisio proficiscens scripseram ad te quas ob causas in
 Epirum non essemus profecti, quod et Achaia prope esset
 plena audacissimorum inimicorum et exitus difficilis haberet cum inde proficisceremur.
 accessit cum Dyrrachi essemus ut duo nuntii adferrentur, unus
 classe fratrem Epheso
 Athenas, alter pedibus per Macedoniam venire.
 itaque illi obviam misimus Athenas ut inde
 Thessalonicam veniret. ipsi processimus et
 Thessalonicam a. d. x Kal. Iunias venimus neque de illius
 itinere quicquam certi habebamus nisi eum ab Epheso ante aliquanto
 profectum.

nunc istic quid agatur magno opere timeo; quamquam tu altera epistula scribis
 Idibus Maiis audiri fore ut acrius postularetur, altera iam esse mitiora.
 sed haec est pridie data quam illa, quo conturber magis. itaque 
 cum meus me maeror cotidianus lacerat et conficit tum vero haec addita cura vix mihi
 vitam reliquam facit. sed et navigatio perdifficilis fuit et ille incertus
 ubi ego essem fortasse alium cursum petivit. nam Phaetho libertus eum non
 vidit. vento reiectus ab Ilio in Macedoniam
 Pellae mihi praesto fuit. reliqua quam mihi timenda sint video
 nec quid scribam habeo et omnia timeo, nec tam miserum est quicquam quod non in nostram
 fortunam cadere videatur. equidem adhuc miser in maximis meis aerumnis et
 luctibus hoc metu adiecto maneo Thessalonicae suspensus nec audeo quicquam.

nunc ad ea quae scripsisti. Tryphonem
 Caecilium non vidi. sermonem tuum et Pompei cognovi
 ex tuis litteris. motum in re publica non tantum ego impendere video quantum tu aut
 vides aut ad me consolandum adfers. Tigrane enim neglecto sublata sunt
 omnia. Varroni me iubes agere gratias. faciam ; item
 Hypsaeo. quod suades ne longius discedamus dum acta mensis
 Mai. ad nos perferantur, puto me ita esse facturum sed ubi nondum statui;
 atque ita perturbato sum animo de Quinto ut nihil queam statuere sed tamen
 statim te faciam certiorem.

ex epistularum mearum inconstantia puto te mentis meae motum videre qui, etsi
 incredibili et singulari calamitate adflictus sum, tamen non tam est ex miseria quam ex
 culpae nostrae recordatione commotus. cuius enim scelere impulsi ac proditi
 simus iam profecto vides, atque utinam iam ante vidisses neque totum animum tuum maerori
 mecum simul dedisses! qua re cum me adflictum et confectum luctu audies,
 existimato me stultitiae meae poenam ferre gravius quam eventi, quod ei crediderim quem
 esse nefarium non putarim. me et meorum malorum memoria et metus de fratre in
 scribendo impedit. tu ista omnia vide et guberna Terentia tibi
 maximas gratias agit. litterarum exemplum quas ad Pompeium
 scripsi misi tibi. data 
 iiii Kal. Iunias 
 Thessalonicae.

Quintus frater cum ex Asia discessisset ante Kal.
 Maias et Athenas venisset Idibus, valde fuit ei
 properandum, ne quid absens acciperet calamitatis, si quis forte fuisset qui contentus
 nostris malis non esset. itaque eum malui properare Romam quam
 ad me venire et simul (dicam enim quod verum est, ex quo magnitudinem miseriarum mearum
 perspicere possis) animum inducere non potui ut aut illum amantissimum mei mollissimo
 animo tanto in maerore aspicerem aut meas miserias luctu adflictus et perditam fortunam
 illi offerrem aut ab illo aspici paterer. atque etiam illud timebam, quod
 profecto accidisset, ne a me digredi non posset. versabatur mihi tempus illud
 ante oculos quom ille aut lictores dimitteret aut vi avelleretur ex complexu meo.
 huius acerbitatis eventum altera acerbitate non videndi fratris vitavi.
 in hunc me casum vos vivendi auctores impulistis.

itaque mei peccati luo poenas. quam quam me tuae litterae
 sustentant ex quibus quantum tu ipse speres facile perspicio; quae quidem tamen aliquid
 habebant solaci ante quam eo venisti a Pompeio. 
 nunc 
 Hortensium adlice et eius modi viros. 
 obsecro , mi Pomponi, nondum perspicis quorum opera, quorum
 insidiis, quorum scelere perierimus? sed tecum haec omnia coram agemus;
 tantum dico quod scire te puto, nos non inimici sed invidi perdiderunt. nunc 
 si ita sunt quae speras, sustinebimus nos et spe qua iubes nitemur; sin, ut mihi
 videntur, infirma sunt, quod optimo tempore facere non licuit minus idoneo fiet.

Terentia tibi saepe agit gratias.
 mihi etiam unum de malis in metu est, fratris miseri negotium; quod
 si sciam quoius modi sit, sciam quid agendum mihi sit. me etiam nunc istorum
 beneficiorum et litterarum exspectatio, ut tibi placet, Thessalonicae
 tenet. si quid erit novi adlatum, sciam de reliquo quid agendum sit.
 tu si, ut scribis, Kal. Iuniis
 Roma profectus es, prope diem nos videbis. litteras quas ad
 Pompeium scripsi tibi misi. data 
 id . Iun. Thessalonicae.

acta quae essent usque ad a. d. viii Kal. Iunias cognovi ex tuis
 litteris; reliqua exspectabam, ut tibi placebat, Thessalonicae.
 quibus adlatis facilius statuere potero ubi sim. nam si erit
 causa, si quid agetur, si spem videro, aut ibidem opperiar aut me ad te conferam; sin,
 ut tu scribis, ista evanuerint, aliquid aliud videbimus. omnino adhuc nihil
 mihi significatis nisi discordiam istorum; quae tamen inter eos de omnibus potius rebus
 est quam de me. itaque quid ea mihi prosit nescio sed tamen quoad me vos
 sperare vultis vobis obtemperabo.

nam quod me tam saepe et tam vehementer obiurgas et animo infirmo esse dicis,
 quaeso, ecquod tantum malum est quod in mea calamitate non sit? ecquis umquam tam ex
 amplo statu, tam in bona causa, tantis facultatibus ingeni, consili, gratiae, tantis
 praesidiis bonorum omnium concidit? possum oblivisci qui fuerim, non sentire
 qui sim, quo caream honore, qua gloria, quibus liberis, quibus fortunis, quo fratre?
 quem ego, ut novum calamitatis genus attendas, quom pluris facerem quam me
 ipsum semperque fecissem, vitavi ne viderem, ne aut illius luctum squaloremque aspicerem
 aut me quem ille florentissimum reliquerat perditum illi adflictumque offerrem.
 mitto cetera intolerabilia; etenim fletu impedior. hic utrum
 tandem sum accusandus quod doleo, an quod commisi ut haec non aut retinerem, quod facile
 fuisset nisi intra parietes meos de mea pernicie consilia inirentur, aut certe vivus non
 amitterem?

haec eo scripsi ut potius relevares me, quod facis, quam ut castigatione aut
 obiurgatione dignum putares, eoque ad te minus multa scribo quod et maerore impedior et
 quod exspectem istinc magis habeo quam quod ipse scribam. quae si erunt
 adlata, faciam te consili nostri certiorem. tu , ut adhuc fecisti, quam
 plurimis de rebus ad me velim scribas, ut prorsus ne quid ignorem. data xiiii
 Kal. Quintilis
 Thessalonicae.

me et tuae litterae et quidam boni nuntii, non optimis tamen auctoribus, et
 exspectatio vestrarum litterarum et quod tibi ita placuerat adhuc
 Thessalonicae tenebat. si accepero litteras quas exspecto, si
 spes erit ea quae rumoribus adferebatur, ad te me conferam; si non erit, faciam te
 certiorem quid egerim.

tu me, ut facis, opera, consilio, gratia iuva; consolari iam desine,
 obiurgare vero noli; quod cum facis, ut ego tuum amorem et dolorem desidero! quem ita
 adfectum mea aerumna esse arbitror ut te ipsum consolari nemo possit.
 Quintum fratrem optimum humanissimumque sustenta. ad me
 obsecro te ut omnia certa perscribas. data 
 iiii Kal. Quintilis.

tu quidem sedulo argumentaris quid sit sperandum et maxime per senatum
 idemque caput rogationis proponi scribis qua re in senatu dici nihil liceat.
 itaque siletur. hic tu me accusas quod me adflictem, cum ita sim
 adflictus ut nemo umquam, quod tute intellegis. spem ostendis secundum
 comitia. quae ista est eodem tribuno pl. et inimico consule designato?
 percussisti autem me etiam de oratione prolata.

cui vulneri ut scribis medere, si quid potes. scripsi equidem olim
 ei iratus, quod ille prior scripserat, sed ita compresseram ut numquam emanaturam
 putarem. quo modo exciderit nescio. sed quia numquam accidit ut
 cum eo verbo uno concertarem et quia scripta mihi videtur neglegentius quam ceterae,
 puto posse probari non esse meam. id , si putas me posse sanari, cures velim;
 sin plane perii, minus laboro.

ego etiam nunc eodem in loco iaceo sine sermone ullo, sine cogitatione ulla.
 scilicet tibi, ut scribis, significaram ut ad me venires; †si
 donatam ut† intellego te istic prodesse, hic ne verbo quidem levare me posse.
 non queo plura scribere nec est quod scribam; vestra magis exspecto.
 data 
 xvi Kal. Sextilis 
 Thessalonicae.

quod ad te scripseram me in
 Epiro futurum, postea quam extenuari spem nostram et evanescere vidi,
 mutavi consilium nec me Thessalonica commovi, ubi esse statueram 
 quoad aliquid ad me de eo scriberes, quod proximis litteris scripseras fore uti secundum
 comitia aliquid de nobis in senatu ageretur; id tibi Pompeium dixisse.
 qua de re quoniam comitia habita sunt tuque nihil ad me scribis, proinde
 habebo ac si scripsisses nihil esse neque me temporis non
 longinqui spe ductum esse moleste feram. quem autem motum te videre
 scripseras qui nobis utilis fore videretur, eum nuntiant qui veniunt nullum fore.
 in tribunis pl. designatis reliqua spes est. quam si exspectaro,
 non erit quod putes me causae meae, voluntati meorum defuisse.

quod me saepe accusas cur hunc meum casum tam graviter feram, debes
 ignoscere, cum ita me adflictum videas ut neminem umquam nec videris nec audieris.
 nam quod scribis te audire me etiam mentis errore ex dolore adfici, mihi
 vero mens integra est. atque utinam tam in periculo fuisset! cum ego iis
 quibus meam salutem carissimam esse arbitrabar inimicissimis crudelissimisque usus sum;
 qui, ut me paulum inclinari timore viderunt, sic impulerunt ut omni suo scelere et
 perfidia abuterentur ad exitium meum. nunc quoniam est Cyzicum
 nobis eundum, quo rarius ad me litterae perferentur, hoc velim diligentius omnia quae
 putaris me scire opus esse perscribas. Quintum fratrem meum fac diligas;
 quem ego miser si incolumem relinquo, non me totum perisse arbitrabor. data 
 Nonis
 Sextilibus.

ex tuis litteris plenus sum exspectatione de Pompeio quidnam de
 nobis velit aut ostendat. comitia enim credo esse habita; quibus
 absolutis scribis illi placuisse agi de nobis. si tibi stultus esse videor
 qui sperem, facio tuo iussu, etsi scio te me iis epistulis potius et meas spes solitum
 esse remorari. nunc velim mihi plane perscribas quid videas. scio 
 nos nostris multis peccatis in hanc aerumnam incidisse. ea si qui casus
 aliqua ex parte correxerit, minus moleste feremus nos vixisse et adhuc vivere.

ego propter viae celebritatem et cotidianam
 exspectationem rerum novarum non commovi me adhuc Thessalonica.
 sed iam extrudimur non a Plancio (nam is quidem retinet) verum
 ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu calamitatem. in 
 Epirum ideo, ut scripseram, non veni, quod subito mihi universi nuntii
 venerant et litterae qua re nihil esset necesse quam proxime Italiam esse.
 hinc , si aliquid a comitiis audierimus, nos in Asiam
 convertemus; neque adhuc stabat quo potissimum sed scies. data xii
 Sextilis
 Thessalonicae.

accepi 
 Idibus
 Sextilibus quattuor epistulas a te missas, unam qua me obiurgas et rogas ut
 sim firmior, alteram qua Crassi libertum ais tibi de mea sollicitudine
 macieque narrasse, tertiam qua demonstras acta in senatu, quartam de eo quod a
 Varrone scribis tibi esse confirmatum de voluntate Pompei.

ad primam tibi hoc scribo, me ita dolere ut non modo a mente non deserar sed
 id ipsum doleam, me tam firma mente ubi utar et quibuscum non habere. nam si
 tu me uno non sine maerore cares, quid me censes qui et te et omnibus? et si tu
 incolumis me requiris, quo modo a me ipsam incolumitatem desiderari putas?
 nolo commemorare quibus rebus sim spoliatus, non solum quia non ignoras sed
 etiam ne rescindam ipse dolorem meum; hoc confirmo neque tantis bonis esse privatum
 quemquam neque in tantas miserias incidisse. dies autem non modo non levat
 luctum hunc sed etiam auget. nam ceteri dolores mitigantur vetustate, hic non
 potest non et sensu praesentis miseriae et recordatione praeteritae vitae cotidie
 augeri. desidero enim non mea solum neque meos sed me ipsum. quid 
 enim sum? sed non faciam ut aut tuum animum angam querelis aut meis
 vulneribus saepius manus adferam. nam quod purgas eos quos ego mihi scripsi
 invidisse et in eis Catonem, ego vero tantum illum puto ab isto scelere
 afuisse ut maxime doleam plus apud me simulationem aliorum quam istius fidem valuisse.
 ceteros quod purgas, debent mihi probati esse, tibi si sunt. sed 
 haec sero agimus.

Crassi libertum nihil puto sincere locutum.
 in senatu rem probe scribis actam. sed quid Curio?
 an illam orationem non legit? quae unde sit prolata nescio. sed 
 Axius eiusdem diei scribens ad me acta non ita laudat
 Curionem. at potest ille aliquid praetermittere, tu, nisi quod
 erat, profecto non scripsisti. Varronis sermo facit exspectationem
 Caesaris. atque utinam ipse Varro incumbat in
 causam! quod profecto cum sua sponte tum te instante faciet.

ego si me aliquando vestri et patriae compotem fortuna fecerit, certe
 efficiam ut maxime laetere unus ex omnibus amicis meaque officia et studia quae parum
 antea luxerunt (fatendum est enim) sic exsequar ut me aeque tibi ac fratri et liberis
 nostris restitutum putes. si quid in te peccavi ac potius quoniam
 peccavi ignosce; in me enim ipsum peccavi vehementius. neque haec eo scribo
 quo te non meo casu maximo dolore esse adfectum sciam, sed profecto, si quantum me amas
 et amasti tantum amare deberes ac debuisses, numquam esses passus me quo tu abundabas
 egere consilio nec esses passus mihi persuaderi utile nobis esse legem de collegiis
 perferri. sed tu tantum lacrimas praebuisti dolori meo, quod erat amoris, tam
 quam ipse ego; quod meritis meis perfectum potuit, ut dies et noctes quid mihi faciendum
 esset cogitares, id abs te meo non tuo scelere praetermissum est. quod si non
 modo tu sed quisquam fuisset qui me Pompei minus liberali responso
 perterritum a turpissimo consilio revocaret, quod unus tu facere maxime potuisti, aut occubuissem honeste aut victores hodie viveremus.
 hic mihi ignosces; me enim ipsum multo magis accuso, deinde te quasi me
 alterum et simul meae culpae socium quaero. ac si restituor, etiam minus
 videbimur deliquisse abs teque certe quoniam nullo nostro tuo ipsius beneficio
 diligemur.

quod te cum Culleone scribis de
 privilegio locutum, est aliquid sed multo est melius abrogari. si enim nemo
 impediet, sic est firmius; sin erit qui ferri non sinat, idem senatus consulto
 intercedet. nec quicquam aliud opus est quam abrogari; nam prior lex nos
 nihil laedebat. quam si ut est promulgata laudare voluissemus aut ut erat
 neglegenda neglegere, nocere omnino nobis non potuisset. hic mihi primum meum
 consilium defuit sed etiam obfuit. caeci , caeci inquam fuimus in vestitu
 mutando, in populo rogando, quod nisi nominatim mecum agi coeptum esset fieri
 perniciosum fuit. sed pergo praeterita verum tamen ob hanc causam ut, si quid
 agetur, legem illam in qua popularia multa sunt ne tangatis.

verum est stultum me praecipere quid agatis aut quo modo. utinam modo agatur
 aliquid! in quo ipso multa occultant tuae litterae, credo, ne vehementius
 desperatione perturber. quid enim vides agi posse aut quo modo? per
 senatumne? at tute scripsisti ad me quoddam caput legis Clodium
 in curiae poste fixisse, ne referri neve dici liceret . quo modo
 igitur Domitius se dixit relaturum? quo modo autem iis quos tu scribis et
 de re dicentibus et ut referretur postulantibus Clodius tacuit?
 ac si per populum, poteritne nisi de omnium tribunorum pl. sententia?
 quid de bonis? quid de domo? poteritne restitui? aut si non poterit, egomet
 quo modo potero? haec nisi vides expediri, quam in spem me vocas? sin autem
 spei nihil est, quae est mihi vita? itaque exspecto
 Thessalonicae acta Kal. Sext., ex quibus statuam in tuosne agros
 confugiam, ut neque videam homines quos nolim et te, ut scribis, videam et propius sim
 si quid agatur, idque intellexi cum tibi tum Quinto fratri placere, an
 abeam Cyzicum.

nunc , Pomponi, quoniam nihil impertisti tuae prudentiae ad
 salutem meam, quod aut in me ipso satis esse consili decreras aut te nihil plus mihi
 debere quam ut praesto esses, quoniamque ego proditus, inductus, coniectus in fraudem
 omnia mea praesidia neglexi, totam Italiam iam erectam ad me defendendum
 destitui et reliqui, me, meos meis tradidi inimicis inspectante et tacente te qui, si
 non plus ingenio valebas quam ego, certe timebas minus, si potes, erige adflictos
 et in eo nos iuva; sin omnia sunt obstructa, id ipsum fac ut sciamus et nos aliquando
 aut obiurgare aut communiter consolari desine. ego si tuam fidem accusarem,
 non me potissimum tuis tectis crederem; meam amentiam accuso quod me a te tantum amari quantum ego vellem putavi. quod si fuisset,
 fidem eandem, curam maiorem adhibuisses, me certe ad exitium praecipitantem retinuisses,
 istos labores quos nunc in naufragiis nostris suscipis non subisses.

qua re fac ut omnia ad me perspecta et explorata perscribas meque, ut facis,
 velis esse aliquem, quoniam qui fui et qui esse potui iam esse non possum, et ut his
 litteris non te sed me ipsum a me esse accusatum putes. si qui erunt quibus
 putes opus esse meo nomine litteras dari, velim conscribas curesque dandas.
 data x iiii Kal. Sept.

totum iter mihi incertum facit exspectatio litterarum vestrarum Kal. Sextil.
 datarum. nam si spes erit, Epirum, si minus,
 Cyzicum aut aliud aliquid sequemur. tuae quidem litterae quo
 saepius a me leguntur, hoc spem faciunt mihi minorem; quae cum lectae sunt, tum
 id quod attulerunt ad spem infirmant, ut facile appareat te et consolationi servire et
 veritati. itaque te rogo plane ut ad me quae scies ut erunt, quae putabis ita
 scribas. data xii Kal.

de 
 Quinto fratre nuntii nobis tristes nec varii venerant ex ante diem III 
 non . Iun. usque ad prid. Kal. Sept. 
 eo autem die Livineius
 L. Reguli libertus ad me a Regulo missus venit.
 is omnino mentionem nullam factam esse nuntiavit sed fuisse tamen sermonem
 de C. Clodi filio isque mihi †qm a fratre litteras
 attulit. sed postridie Sesti pueri venerunt qui a te litteras
 attulerunt non tam exploratas a timore quam sermo Livinei fuerat.
 sane sum in meo infinito maerore sollicitus et eo magis quod
 Appi quaestio est.

cetera quae ad me eisdem litteris scribis de nostra spe, intellego esse
 languidiora quam alii ostendunt. ego autem quoniam non longe ab eo tempore
 absumus in quo res diiudicabitur, aut ad te conferam me aut etiam nunc circum haec loca
 commorabor.

scribit ad me frater omnia sua per te unum sustineri. quid te aut
 horter quod facis, aut agam gratias quod non exspectas? tantum velim fortuna
 det nobis potestatem ut incolumes amore nostro perfruamur. tuas litteras
 semper maxime exspecto; in quibus cave vereare ne aut diligentia tua mihi molesta aut
 veritas acerba sit. data pr. Nonas Sept.

exspectationem nobis non parvam attuleras cum scripseras
 Varronem tibi pro amicitia confirmasse causam nostram
 Pompeium certe suscepturum et, simul a Caesare ei litterae
 quas exspectaret remissae essent, actorem etiam daturum. utrum id nihil fuit, an
 adversatae sunt Caesaris litterae, an est aliquid in spe? etiam 
 illud scripseras eundem secundum comitia dixisse.

fac , si vides quantis in malis iaceam et si putas esse humanitatis tuae, me
 fac de tota causa nostra certiorem. nam 
 Quintus frater, homo mirus, qui me tam valde amat, omnia mittit spei plena
 metuens, credo, defectionem animi mei; tuae autem litterae sunt variae; neque enim me
 desperare vis nec temere sperare. fac , obsecro te, ut omnia quae perspici a
 te possunt sciamus.

quoad eius modi mihi litterae a vobis adferebantur ut aliquid ex iis esset
 exspectandum, spe et cupiditate Thessalonicae retentus sum; postea quam
 omnis actio huius anni confecta nobis videbatur, in Asiam ire nolui, quod
 et celebritas mihi odio est et, si fieret aliquid a novis magistratibus, abesse longe
 nolebam. itaque in Epirum ad te statui me conferre, non quo mea
 interesset loci natura qui lucem omnino fugerem, sed et ad 
 salutem libentissime ex tuo portu proficiscar et, si ea praecisa erit, nusquam facilius
 hanc miserrimam vitam vel sustentabo vel, quod multo est melius, abiecero. 
 ero 
 cum paucis, multitudinem dimittam.

me tuae litterae numquam in tantam spem adduxerunt quantam aliorum; ac tamen
 mea spes etiam tenuior semper fuit quam tuae litterae. sed tamen quoniam
 coeptum est agi, quoquo modo coeptum est et quacumque de causa, non deseram neque optimi
 atque unici fratris miseras ac luctuosas preces nec Sesti ceterorumque
 promissa nec spem aerumnosissimae mulieris Terentiae nec miserrimae
 mulieris Tulliolae obsecrationem et fidelis litteras tuas.
 mihi 
 Epirus aut iter ad salutem dabit aut quod scripsi supra.

te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus
 amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis
 consiliariis proditum et proiectum vides, si intellegis me coactum ut ipse me et meos
 perderem, ut me tua misericordia iuves et Quintum fratrem qui potest esse
 salvus sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic
 visurum, exspectes, si minus, invisas, si potes, mihique ex agro tuo tantum adsignes
 quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam
 saepissime mittas. data 
 xvi Kal. Octobris.

quod quidem ita esse et avunculum tuum functum esse officio vehementissime probo,
 gaudere me tum dicam, si mihi hoc verbo licebit uti. me miserum! quam omnia
 essent ex sententia, si nobis animus, si consilium, si fides eorum quibus credidimus non
 defuisset! quae conligere nolo ne augeam maerorem; sed tibi venire in mentem
 certo scio quae vita esset nostra, quae suavitas, quae dignitas. ad quae
 reciperanda, per fortunas! incumbe, ut facis, diemque natalem reditus mei cura ut in
 tuis aedibus amoenissimis agam tecum et cum meis. ego huic spei et
 exspectationi quae nobis proponitur maxime tamen volui praestolari apud te in
 Epiro, sed ita ad me scribitur ut putem esse commodius nos eisdem in
 locis esse.

de domo et Curionis oratione ut scribis ita est. in 
 universa salute, si ea modo nobis restituetur, inerunt omnia; ex quibus nihil malo
 quam domum. sed tibi nihil mando nominatim, totum me tuo amori fideique
 commendo. 
 quod te in tanta hereditate ab omni occupatione expedisti, valde mihi gratum
 est. quod facultates tuas ad meam salutem polliceris ut omnibus rebus a te
 praeter ceteros iuver, id quantum sit praesidium video intellegoque te multas partis
 meae salutis et suscipere et posse sustinere neque ut ita facias rogandum esse.

quod me vetas quicquam suspicari accidisse ad animum tuum quod secus a me
 erga te commissum aut praetermissum videretur, geram tibi morem et liberabor ista cura,
 tibi tamen eo plus debebo quo tua in me humanitas fuerit excelsior quam in te mea.
 velim quid videas, quid intellegas, quid agatur ad me scribas tuosque omnis
 ad nostram salutem adhortere. 
 rogatio 
 Sesti neque dignitatis satis habet nec cautionis. nam et
 nominatim ferri oportet et de bonis diligentius scribi, et id animadvertas velim.
 data iiii Nonas
 Octobris
 Thessalonicae.

triginta dies erant ipsi cum has dabam litteras per quos nullas a vobis
 acceperam. mihi autem erat in animo iam, ut antea ad te scripsi, ire in
 Epirum et ibi omnem casum potissimum exspectare. te oro ut, si
 quid erit quod perspicias quamcumque in partem, quam planissime ad me scribas et meo
 nomine, ut scribis, litteras quibus putabis opus esse ut des. data 
 v Kal. Novembris.

etsi diligenter ad me Quintus frater et Piso quae
 essent acta scripserant, tamen vellem tua te occupatio non impedisset quo minus, ut
 consuesti, ad me quid ageretur et quid intellegeres perscriberes. me adhuc
 Plancius liberalitate sua retinet iam aliquotiens conatum ire in
 Epirum. spes homini est iniecta non eadem quae mihi posse nos
 una decedere; quam rem sibi magno honori sperat fore. sed iam, cum adventare
 milites dicentur, faciendum nobis erit ut ab eo discedamus. quod cum
 faciemus, ad te statim mittemus, ut scias ubi simus.

Lentulus suo in nos officio, quod et re et promissis et litteris declarat,
 spem nobis non nullam adfert Pompei voluntatis; saepe enim tu ad me
 scripsisti eum totum esse in illius potestate. de 
 Metello scripsit ad me frater quantum speraret profectum esse per te.

mi 
 Pomponi, pugna ut tecum et cum meis mihi liceat vivere et scribe ad me
 omnia. premor luctu, desiderio cum omnium rerum tum
 meorum qui mihi me cariores semper fuerunt. cura ut valeas.

ego quod per Thessaliam si irem in Epirum perdiu
 nihil eram auditurus et quod mei studiosos habeo Dyrrachinos, ad eos
 perrexi, cum illa superiora Thessalonicae scripsissem. inde cum
 ad te me convertam, faciam ut scias, tuque ad me velim omnia quam diligentissime
 cuicuimodi sunt scribas. ego iam aut rem aut ne spem quidem exspecto.
 data 
 vi Kal. Decembr. 
 Dyrrachi.

A. d. v Kal. Decembr. tris epistulas a te accepi, unam datam a. d.
 viii Kal. Novembris in qua me hortaris ut forti animo mensem
 Ianuarium exspectem, eaque quae ad spem putas pertinere de
 Lentuli studio, de Metelli voluntate, de tota
 Pompei ratione perscribis. in altera epistula praeter
 consuetudinem tuam diem non adscribis sed satis significas tempus; lege enim ab octo
 tribunis pl. promulgata scribis te eas litteras eo ipso die dedisse, id est a. d.
 iiii Kal. Novembris , et quid putes utilitatis eam promulgationem
 attulisse perscribis. in quo si iam nostra salus cum hac lege desperata erit,
 velim pro tuo in me amore hanc inanem meam diligentiam miserabilem potius quam ineptam
 putes, sin est aliquid spei, des operam ut maiore diligentia posthac a nostris
 magistratibus defendamur.

nam ea veterum tribunorum pl. rogatio tria capita habuit; unum de reditu meo
 scriptum incaute; nihil enim restituitur praeter civitatem et ordinem, quod mihi pro meo
 casu satis est; sed quae cavenda fuerint et quo modo te non fugit. alterum 
 caput est tralaticium de impunitate, si quid contra alias leges eius
 legis ergo factum sit . tertium caput, mi Pomponi, quo consilio et a
 quo sit inculcatum vide. scis enim Clodium sanxisse ut vix aut
 ut omnino non posset nec per senatum nec per populum infirmari sua lex. sed 
 vides numquam esse observatas sanctiones earum legum; quae abrogarentur. nam 
 si id esset, nulla fere abrogari posset; neque enim ulla est quae non ipsa se saepiat
 difficultate abrogationis. sed cum lex abrogatur, illud ipsum abrogatur quo
 modo eam abrogari oporteat.

hoc 
 quom et re vera ita sit et quom semper ita habitum observatumque sit, octo nostri
 tribuni pl. caput posuerunt hoc: si quid in hac rogatione scriptum est
 quod per leges plebisve scita , hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non
 licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit , derogavit, obrogavit , ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.

atque hoc in illis tribunis pl. non laedebat; lege enim collegi sui non
 tenebantur. quo maior est suspicio malitiae aliquoius, cum id quod ad ipsos
 nihil pertinebat erat autem contra me scripserunt, ut novi tribuni pl. si essent
 timidiores multo magis sibi eo capite utendum putarent. neque id a
 Clodio praetermissum est; dixit enim in contione a. d. III
 Nonas
 Novembris hoc capite designatis tribunis pl. praescriptum esse quid
 liceret. tamen in lege nulla esse eius modi caput te non fallit, quod si opus
 esset, omnes in abrogando uterentur . ut Ninnium aut
 ceteros fugerit investiges velim et quis attulerit et qua re octo tribuni pl. ad senatum
 de me referre non dubitarint, sive 
 sive quod observandum
 illud caput non putabant, eidem in abrogando tam cauti fuerint ut id metuerent soluti
 cum essent, quod ne iis quidem qui lege tenentur est curandum. id caput sane
 nolim novos tribunos pl. ferre; sed perferant modo quidlibet; uno capite quo revocabor,
 modo res conficiatur, ero contentus. iam dudum pudet tam multa scribere;
 vereor enim ne re iam desperata legas, ut haec mea diligentia miserabilis tibi, aliis
 inridenda videatur. 
 sed si est aliquid in spe, vide legem quam T. Fadio
 scripsit Visellius. ea mihi perplacet; nam Sesti
 nostri quam tu tibi probari scribis mihi non placet.

tertia est epistula pridie Idus
 Novembr. data, in qua exponis prudenter et diligenter quae sint quae rem
 distinere videantur, de Crasso, de Pompeio, de ceteris.
 qua re oro te ut, si qua spes erit posse studiis bonorum, auctoritate,
 multitudine comparata rem confici, des operam ut uno impetu perfringantur, in eam rem
 incumbas ceterosque excites. sin , ut ego perspicio cum tua coniectura tum
 etiam mea, spei nihil est, oro obtestorque te ut Quintum fratrem ames quem
 ego miserum misere perdidi neve quid eum patiare gravius consulere de se quam expediat
 sororis tuae filio, meum Ciceronem quoi nihil misello relinquo praeter
 invidiam et ignominiam nominis mei tueare quoad poteris, Terentiam, unam
 omnium aerumnosissimam, sustentes tuis officiis. ego in Epirum
 proficiscar quom primorum dierum nuntios excepero. tu ad me velim proximis
 litteris ut se initia dederint perscribas. data 
 pridie Kal. Decembr.

antea quom ad me scripsissetis vestro consensu consulum provincias ornatas
 esse, etsi verebar quorsum id casurum esset, tamen sperabam vos aliquid aliquando
 vidisse prudentius; postea quam mihi et dictum est et scriptum vehementer consilium
 vestrum reprehendi, sum graviter commotus, quod illa ipsa spes exigua quae erat
 videretur esse sublata. nam si tribuni pl. nobis suscensent, quae potest
 spes esse? ac videntur iure suscensere, cum et expertes consili fuerint
 ei qui causam nostram susceperant, et vestra concessione omnem vim sui iuris amiserint,
 praesertim cum ita dicant, se nostra causa voluisse suam potestatem esse de consulibus
 ornandis non ut eos impedirent sed ut ad nostram causam adiungerent; nunc si consules a
 nobis alieniores esse velint, posse id libere facere; sin velint nostra causa, nihil
 posse se invitis. nam quod scribis, ni ita vobis placuisset, illos hoc idem
 per populum adsecuturos fuisse, invitis tribunis pl. fieri nullo modo potuit.
 ita vereor ne et studia tribunorum amiserimus et, si studia maneant,
 vinclum illud adiungendorum consulum amissum sit.

accedit aliud non parvum incommodum quod gravis illa opinio, ut quidem ad nos
 perferebatur, senatum nihil decernere ante quam de nobis actum esset, amissa est,
 praesertim in ea causa quae non modo necessaria non fuit sed etiam inusitata ac nova
 (neque enim umquam arbitror ornatas esse provincias designatorum), ut, cum in hoc illa
 constantia quae erat mea causa suscepta imminuta sit, nihil iam possit non decerni.
 iis ad quos relatum est amicis placuisse non mirum est; erat enim difficile
 reperire qui contra tanta commoda duorum consulum palam sententiam diceret.
 fuit omnino difficile non obsequi vel amicissimo homini
 Lentulo vel Metello qui simultatem humanissime deponeret;
 sed vereor ne hos tamen tenere potuerimus, tribunos pl. amiserimus. haec res
 quem ad modum ceciderit et tota res quo loco sit velim ad me scribas et ita ut
 instituisti. nam ista veritas, etiam si iucunda non est, mihi tamen grata
 est. data 
 iiii Id. Decembr.

post tuum a me discessum litterae mihi Roma adlatae sunt ex
 quibus perspicio nobis in hac calamitate tabescendum esse. neque enim (sed
 bonam in partem accipies) si ulla spes salutis nostrae subesset, tu pro tuo amore in me
 hoc tempore discessisses. sed ne ingrati aut ne omnia velle nobiscum una
 interire videamur, hoc omitto; illud abs te peto des operam, id quod mihi adfirmasti, ut
 te ante Kalendas
 Ianuarias ubicumque erimus sistas.

litterae mihi a Quinto fratre cum senatus consulto quod de me
 est factum adlatae sunt. mihi in animo est legum lationem exspectare et, si
 obtrectabitur, utar auctoritate senatus et potius vita quam patria carebo.
 tu , quaeso, festina ad nos venire.

cum primum Romam veni fuitque cui recte ad te litteras darem,
 nihil prius faciendum mihi putavi quam ut tibi absenti de reditu nostro gratularer.
 cognoram enim, ut vere scribam, te in consiliis mihi dandis nec fortiorem
 nec prudentiorem quam me ipsum nec etiam pro praeterita mea in te observantia nimium in
 custodia salutis meae diligentem eundemque te, qui primis temporibus erroris nostri aut
 potius furoris particeps et falsi timoris socius fuisses, acerbissime discidium nostrum
 tulisse plurimumque operae, studi, diligentiae, laboris ad conficiendum reditum meum
 contulisse.

itaque hoc tibi vere adfirmo, in maxima laetitia et exoptatissima
 gratulatione unum ad cumulandum gaudium conspectum aut potius complexum mihi tuum
 defuisse. quem semel nactus si umquam dimisero ac nisi etiam praetermissos
 fructus tuae suavitatis praeteriti temporis omnis exegero, profecto hac restitutione
 fortunae me ipse non satis dignum iudicabo.

nos adhuc, in nostro statu quod difficillime reciperari posse arbitrati
 sumus, splendorem nostrum illum forensem et in senatu auctoritatem et apud viros bonos
 gratiam magis quam optaramus consecuti sumus; in re autem familiari, quae quem ad
 modum fracta, dissipata, direpta sit non ignoras, valde laboramus tuarumque non tam
 facultatum quas ego nostras esse iudico quam consiliorum ad conligendas et constituendas
 reliquias nostras indigemus.

nunc etsi omnia aut scripta esse a tuis arbitror aut etiam nuntiis ac rumore
 perlata, tamen ea scribam brevi quae te puto potissimum ex meis litteris velle
 cognoscere. Pr. Nonas
 Sextilis
 Dyrrachio sum profectus ipso illo die quo lex est lata de nobis.
 Brundisium ven i Nonis Sextilibus. 
 ibi mihi Tulliola mea fuit praesto natali suo ipso die qui casu
 idem natalis erat et Brundisinae coloniae et tuae vicinae Salutis; quae res
 animadversa a multitudine summa Brundinisorum gratulatione celebrata est.
 ante diem iii Idus Sextilis cognovi, quom
 Brundisi essem, litteris Quinti mirifico studio omnium
 aetatum atque ordinum, incredibili concursu Italiae legem comitiis
 centuriatis esse perlatam. inde a Brundisinis honestissime
 ornatus iter ita feci ut undique ad me cum gratulatione legati convenerint.

ad urbem ita veni ut nemo ullius ordinis homo nomenclatori notus fuerit qui
 mihi obviam non venerit, praeter eos inimicos quibus id ipsum, se inimicos esse, non
 liceret aut dissimulare aut negare. cum venissem ad portam
 Capenam, gradus templorum ab infima plebe completi erant. a qua plausu
 maximo cum esset mihi gratulatio significata, similis et frequentia et plausus me usque
 ad Capitolium celebravit in foroque et in ipso Capitolio
 miranda multitudo fuit.

postridie in senatu qui fuit dies Nonarum Septembr. senatui
 gratias egimus. eo biduo cum esset annonae summa caritas et homines ad
 theatrum primo, deinde ad senatum concurrissent, impulsu Clodi mea opera
 frumenti inopiam esse clamarent, cum per eos dies senatus de annona haberetur et ad eius
 procurationem sermone non solum plebis verum etiam bonorum Pompeius
 vocaretur idque ipse cuperet multitudoque a me nominatim ut id decernerem postularet,
 feci et accurate sententiam dixi. cum abessent consulares, quod tuto se
 negarent posse sententiam dicere, praeter Messallam et
 Afranium, factum est senatus consultum in meam sententiam, ut cum
 Pompeio ageretur ut eam rem susciperet lexque ferretur. quo 
 senatus consulto recitato cum populus more hoc insulso et novo
 plausum meo nomine recitando dedisset, habui contionem. omnes magistratus
 praesentes praeter unum praetorem et duos tribunos pl. dederunt. 
 postridie senatus frequens et omnes consulares nihil
 Pompeio postulanti negarunt. ille legatos quindecim cum
 postularet, me principem nominavit et ad omnia me alterum se fore dixit.
 legem consules conscripserunt qua Pompeio per quinquennium
 omnis potestas rei frumentariae toto orbe terrarum daretur, alteram Messius
 qui omnis pecuniae dat potestatem et adiungit classem et exercitum et maius imperium in
 provinciis quam sit eorum qui eas obtineant. illa nostra lex consularis nunc
 modesta videtur, haec Messi non ferenda. Pompeius illam velle
 se dicit, familiares hanc. consulares duce Favonio fremunt; nos
 tacemus et eo magis quod de domo nostra nihil adhuc pontifices responderunt.
 qui si sustulerint religionem, aream praeclaram habebimus; superficiem
 consules ex senatus consulto aestimabunt; sin aliter, †demolientur,
 suo† nomine locabunt, rem totam aestimabunt.

ita sunt res nostrae, 
 ut ín secundis flúxae, ut in advorsís bonae. 
 
 in re familiari valde sumus, ut scis, perturbati. praeterea sunt
 quaedam domestica quae litteris non committo. quin tum fratrem insigni
 pietate, virtute, fide praeditum sic amo ut debeo. te exspecto et oro ut
 matures venire eoque animo venias ut me tuo consilio egere non sinas.
 alterius vitae quoddam initium ordimur. iam quidam qui nos
 absentis defenderunt incipiunt praesentibus occulte irasci, aperte invidere.
 vehementer te requirimus.

si forte rarius tibi a me quam a ceteris litterae redduntur peto a te ut id
 non modo neglegentiae meae sed ne occupationi quidem tribuas; quae etsi summa est, tamen
 nulla esse potest tanta ut interrumpat iter amoris nostri et offici mei. nam 
 ut veni Romam, iterum nunc sum certior factus esse cui darem litteras;
 itaque has alteras dedi. prioribus tibi declaravi adventus noster qualis
 fuisset et quis esset status atque omnes res nostrae quem ad modum essent, 
 ut ín secundis flúxae, ut in advorsís bonae.

post illas datas litteras secuta est summa contentio de domo.
 diximus apud pontifices pr. Kal. Octobris. 
 acta res est accurate a nobis et, si umquam in dicendo fuimus aliquid
 aut etiam si numquam alias fuimus, tum profecto doloris magnitudo vim quandam nobis
 dicendi dedit. itaque oratio iuventuti nostrae deberi non potest; quam tibi,
 etiam si non desideras, tamen mittam cito.

cum pontifices decressent ita, si neque populi iussu neque
 plebis scitu is qui se dedicasse diceret nominatim ei rei praefectus esset neque
 populi iussu aut plebis scitu id facere iussus esset videri, posse sine religione eam
 partem areae mihi restitui , mihi facta statim est gratulatio; nemo enim dubitabat
 quin domus nobis esset adiudicata; cum subito ille in contionem escendit quam
 Appius ei dedit. nuntiat iam populo pontifices secundum se
 decrevisse, me autem vi conari in possessionem venire; hortatur ut se et
 Appium sequantur et suam libertatem vi defendant.
 hic cum etiam illi infimi partim admirarentur partim inriderent hominis
 amentiam, ego statuerem illuc non accedere nisi cum consules ex senatus consulto
 porticum Catuli restituendam locassent Kal Octobr. habetur senatus
 frequens.

adhibentur omnes pontifices qui erant senatores. a quibus
 Marcellinus, qui erat cupidissimus mei, sententiam primus rogatus
 quaesivit quid essent in decernendo secuti. tum 
 M. Lucullus de omnium conlegarum sententia respondit religionis
 iudices pontifices fuisse, legis esse senatum; se et conlegas suos de religione
 statuisse, in senatu de lege statuturos cum senatu. itaque sub quisque
 horum loco sententiam rogatus multa secundum causam nostram disputavit. cum 
 ad Clodium ventum est, cupiit diem consumere neque ei finis est factus, sed
 tamen cum horas tris fere dixisset, odio et strepitu senatus coactus est aliquando
 perorare. cum fieret senatus consultum in sententiam Marcellini
 omnibus praeter unum adsentientibus, Serranus
 intercessit. de 
 intercessione statim ambo consules
 referre coeperunt. cum sententiae gravissimae dicerentur, senatui placere
 mihi domum restitui, porticum Catuli locari, auctoritatem ordinis ab
 omnibus magistratibus defendi si quae vis esset facta, senatum existimaturum eius opera
 factum esse qui senatus consulto intercessisset, Serranus pertimuit et
 Cornicinus ad suam veterem fabulam rediit; abiecta toga se ad generi
 pedes abiecit. ille noctem sibi postulavit. non concedebant,
 reminiscebantur enim Kal. Ianuar. vix tandem tibi de mea voluntate concessum
 est.

postridie senatus consultum factum est id quod ad te misi. deinde 
 consules porticum Catuli restituendam locarunt; illam porticum redemptores
 statim sunt demoliti libentissimis omnibus. nobis superficiem aedium consules
 de consili sententia aestimarunt sestertio viciens, cetera valde inliberaliter,
 Tusculanam villam quingentis milibus, Formianum HS ducentis
 quinquaginta milibus. quae aestimatio non modo vehementer ab optimo quoque
 sed etiam a plebe reprehenditur. dices : 
 quid igitur causae
 fuit? 
 dicunt illi quidem pudorem meum, quod neque negarim neque vehementius
 postularim; sed non est id; nam hoc quidem etiam profuisset; verum iidem, mi
 T. Pomponi, iidem inquam illi quos ne tu quidem ignoras qui mihi
 pinnas inciderant nolunt easdem renasci. sed , ut spero, iam renascuntur.
 tu modo ad nos veni; quod vereor ne tardius interventu
 Varronis tui nostrique facias.

quoniam acta quae sint habes, de reliqua nostra cogitatione cognosce.
 ego me a Pompeio legari ita sum passus ut nulla re impedirer.
 quod nisi vellem mihi esset integrum ut, si comitia censorum proximi
 consules haberent, petere possem, votivam legationem sumpsissem prope omnium fanorum,
 lucorum; sic enim nostrae rationes utilitatis meae postulabant. sed volui
 meam potestatem esse vel petendi vel ineunte aestate exeundi et interea me esse in
 oculis civium de me optime meritorum non alienum putavi.

ac forensium quidem rerum haec nostra consilia sunt, domesticarum autem valde
 impedita. domus aedificatur, scis quo sumptu, qua molestia; reficitur
 Formianum, quod ego nec relinquere possum nec videre;
 Tusculanum proscripsi; suburbano facile careo. amicorum 
 benignitas exhausta est in ea re quae nihil habuit praeter dedecus, quod sensisti tu
 absens nos praesentes; quorum studiis ego et copiis, si esset per
 meos defensores licitum, facile essem omnia consecutus. quo in genere nunc
 vehementer laboratur. cetera quae me sollicitant μυστικώτερα sunt. amamur a fratre et a filia. 
 te 
 exspectamus.

avere te certo scio cum scire quid hic agatur tum mea a me scire, non quo
 certiora sint ea quae in oculis omnium geruntur si a me scribantur quam cum ab aliis aut
 scribantur tibi aut nuntientur, sed ut perspicias ex meis litteris quo animo ea feram
 quae geruntur et qui sit hoc tempore aut mentis meae sensus aut omnino vitae status.

armatis hominibus ante diem tertium Nonas
 Novembris expulsi sunt fabri de area nostra, disturbata porticus
 Catuli quae ex senatus consulto consulum locatione reficiebatur et ad
 tectum paene pervenerat, Quinti fratris domus primo fracta coniectu lapidum
 ex area nostra, deinde inflammata iussu Clodi, inspectante urbe coniectis
 ignibus, magna querela et gemitu non dicam bonorum, qui nescio an nulli sint, sed plane
 hominum omnium. ille demens ruere, post hunc vero furorem nihil nisi caedem
 inimicorum cogitare, vicatim ambire, servis aperte spem libertatis ostendere.
 etenim antea cum iudicium tollebat, habebat ille quidem difficilem
 manifestamque causam sed tamen causam; poterat infitiari, poterat in alios derivare,
 poterat etiam aliquid iure factum defendere; post has ruinas, incendia, rapinas desertus
 a suis vix iam Decimum designatorem, vix Gellium retinet,
 servorum consiliis utitur, videt, si omnis quos vult palam occiderit, nihilo suam causam
 difficiliorem quam adhuc sit in iudicio futuram. 
 itaque ante diem tertium Idus
 Novembris, cum Sacra via descenderem, insecutus est me cum
 suis. clamor , lapides, fustes, gladii, haec improvisa omnia.
 discessimus in vestibulum Tetti
 Damionis. qui erant mecum facile operas aditu prohibuerunt.
 ipse occidi potuit, sed ego diaeta curare incipio, chirurgiae taedet.
 ille omnium vocibus cum se non ad iudicium sed ad supplicium praesens trudi
 videret, omnis Catilinas
 Acidinos postea reddidit. nam 
 Milonis domum, eam quae est in 
 Cermalo, pr. Idus Novembr. expugnare et incendere ita conatus
 est ut palam hora quinta cum scutis homines eductis gladiis, alios cum accensis facibus
 adduxerit. ipse domum P. Sullae pro castris sibi ad eam
 impugnationem sumpserat. tum ex Anniana
 Milonis domo Q. Flaccus eduxit viros acris; occidit
 homines ex omni latrocinio Clodiano notissimos, ipsum cupivit, sed ille se
 in interiora aedium Sullae. exin senatus postridie
 Idus. domi 
 Clodius. egregius 
 Marcellinus, omnes acres. Metellus calumnia dicendi tempus
 exemit adiuvante Appio, etiam hercule familiari tuo, de cuius constantia
 virtute tuae verissimae litterae. Sestius furere.
 ille postea, si comitia sua non fierent, urbi minari. 
 Milo
 proposita Marcellini sententia, quam ille de scripto ita dixerat ut
 totam nostram causam areae, incendiorum, periculi mei iudicio complecteretur eaque omnia
 comitiis anteferret, proscripsit se per omnis dies comitialis de caelo servaturum.

contiones turbulentae Metelli, temerariae Appi,
 furiosissimae Publi
 haec tamen summa, nisi Milo in campo obnuntiasset, comitia
 futura. ante diem xii Kal. Decembr. 
 Milo ante mediam noctem cum, magna manu in campum venit.
 Clodius cum haberet fugitivorum delectas copias, in campum ire non
 est ausus. Milo permansit ad meridiem mirifica hominum laetitia summa cum
 gloria. contentio fratrum trium turpis, fracta vis, contemptus furor.
 Metellus tamen postulat ut sibi postero die in foro obnuntietur; nihil
 esse quod in campum nocte veniretur; se hora prima in comitio fore. itaque 
 ante diem xi Kal. in comitium Milo de nocte venit. Metellus
 cum prima luce furtim in campum itineribus prope deviis currebat; adsequitur inter lucos
 hominem Milo, obnuntiat. ille se recepit magno et turpi
 Q. Flacci convicio. ante diem x Kal. nundinae.

contio biduo nulla. ante diem viii Kal. haec ego scribebam hora
 noctis nona. Milo campum iam tenebat. Marcellus candidatus ita
 stertebat ut ego vicinus audirem. Clodi vestibulum vacuum sane mihi
 nuntiabatur, pauci pannosi, linea lanterna. meo consilio omnia illi fieri
 querebantur ignari quantum in illo heroe esset animi, quantum etiam consili.
 miranda virtus est. nova quaedam divina mitto; sed haec summa
 est. comitia fore non arbitror; reum Publium, nisi ante occisus
 erit, fore a Milone puto; si se in turba ei iam obtulerit, occisum iri ab
 ipso Milone video. non dubitat facere, prae se fert; casum illum
 nostrum non extimescit. numquam enim cuiusquam invidi et perfidi consilio est
 usurus nec inerti nobili crediturus.

nos animo dumtaxat vigemus etiam magis quam cum
 florebamus, re familiari comminuti sumus. Quinti fratris tamen liberalitati
 pro facultatibus nostris, ne omnino exhaustus essem, illo recusante subsidiis amicorum
 respondemus. 
 quid consili de omni nostro statu capiamus te absente nescimus.
 qua re adpropera.

periucundus mihi Cincius fuit ante diem iii Kal.
 Febr. ante lucem; dixit enim mihi te esse in Italia seseque ad te
 pueros mittere. quos sine meis litteris ire nolui, non quo haberem quod tibi,
 praesertim iam prope praesenti, scriberem sed ut hoc ipsum significarem, mihi tuum
 adventum suavissimum exspectatissimumque esse. qua re advola ad nos eo animo
 ut nos ames, te amari scias. cetera coram agemus. haec properantes
 scripsimus. quo die venies, utique cum tuis apud me sis.

perbelle feceris si ad nos veneris. offendes designationem
 Tyrannionis mirificam in librorum meorum bibliotheca, quorum reliquiae
 multo meliores sunt quam putaram. et velim mihi mittas de tuis librariolis
 duos aliquos quibus Tyrannio utatur glutinatoribus, ad cetera administris,
 iisque imperes ut sumant membranulam ex qua indices fiant, quos vos Graeci,
 ut opinor, σιλλύβουσ appellatis.

sed haec, si tibi erit commodum. ipse vero utique fac venias, si
 potes in his locis adhaerescere et Piliam adducere. ita enim et
 aequum est et cupit Tullia. medius fidius ne tu emisti λόχον praeclarum. gladiatores audio pugnare
 mirifice. si locare voluisses, duobus his muneribus liber esses.
 sed haec posterius. tu fac venias et de librariis, si me amas,
 agas diligenter.

ain tu? me existimas ab ullo malle mea legi probarique quam a te? cur 
 igitur cuiquam misi prius? urgebar ab eo ad quem misi, et non habebam exemplar.
 quid ? etiam (dudum enim circumrodo quod devorandum est)
 subturpicula mihi videbatur esse παλινῳδία .
 sed valeant recta, vera, honesta consilia. non est credibile
 quae sit perfidia in istis principibus, ut volunt esse et ut essent si quicquam haberent
 fidei. senseram noram inductus, relictus, proiectus ab iis. tamen 
 hoc eram animo ut cum iis in re publica consentirem. idem erant qui fuerant.
 vix aliquando te auctore resipui. 
 dices ea te monuisse, suasisse a quae facerem, non etiam ut scriberem.
 ego me hercule mihi necessitatem volui imponere huius novae coniunctionis,
 ne qua mihi liceret labi ad illos qui etiam tum cum misereri mei debent non desinunt
 invidere. sed tamen modici fuimus ὑποθέσει ,
 ut scripsi. erimus uberiores si et ille libenter accipiet, et ii subringentur
 qui villam me moleste ferunt habere quae Catuli fuerat, a
 Vettio emisse non cogitant; qui domum negant oportuisse me aedificare,
 vendere aiunt oportuisse. sed quid ad hoc, si, quibus sententiis dixi quod et
 ipsi probarent, laetati sunt tamen me contra Pompei voluntatem dixisse?
 finis sit. quoniam qui nihil possunt ii me nolunt amare,
 demus operam ut ab iis qui a possunt diligamur. dices 
 
 vellem iam pridem. 
 scio te voluisse et me asinum germanum fuisse. sed iam tempus est
 me ipsum a me amari, quando ab illis nullo modo possum. 
 domum meam quod crebro invisis est mihi valde gratum. viaticum 
 Crassipes praeripit. tu de via recta in hortos. videtur commodius
 ad te; postridie scilicet; quid enim tua? sed viderimus.
 bibliothecam mihi tui pinxerunt constructione et sillybis. eos 
 velim laudes.

de 
 Lentulo scilicet sic fero ut debeo. virum bonum et magnum
 hominem et in summa magnitudine animi multa humanitate temperatum perdidimus nosque malo
 solacio sed non nullo tamen consolamur quod ipsius vicem minime dolemus non ut
 Saufeius et vestri sed me hercule quia sic amabat patriam ut mihi aliquo
 deorum beneficio videatur ex eius incendio esse ereptus. nam quid foedius
 nostra vita, praecipue mea? nam tu quidem, etsi es natura πολιτικόσ , tamen nullam habes propriam servitutem, communi
 frueris nomine;

ego vero qui, si loquor de re publica quod oportet,
 insanus, si quod opus est, servus existimor, si taceo, oppressus et captus, quo dolore
 esse debeo? quo sum scilicet, hoc etiam acriore quod ne dolere quidem possum
 ut non ingratus videar. quid si cessare libeat et in oti portum
 confugere? nequiquam ; immo etiam in bellum et in castra. ergo 
 erimus ὀπαδοὶ qui ταγοὶ esse noluimus? sic faciendum est, tibi enim ipsi (quoi
 utinam semper paruissem!) sic video placere. reliquum iam est Σπάρταν ἔλαχες, ταύταν κόσμει 
 non me hercule possum et Philoxeno ignosco qui reduci in
 carcerem maluit. verum tamen id ipsum mecum in his locis commentor ut ista
 ne improbem, idque tu cum una erimus confirmabis. a te litteras crebro ad me scribi video sed omnis uno tempore
 accepi. quae res etiam auxit dolorem meum. casu enim trinas ante
 legeram quibus meliuscule Lentulo esse scriptum erat. ecce 
 quartae fulmen! sed ille, ut scripsi, non miser, nos vero ferrei.

quod me admones ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi non
 immemor istius mandati tui; sed me hercule in incipiendo refugi
 ne qui videor stulte illius amici intemperiem non tulisse rursus stulte iniuriam illius
 faciam inlustrem si quid scripsero, et simul ne βαθύτησ 
 mea quae in agendo apparuit in scribendo sit occultior et aliquid satisfactio levitatis
 habere videatur.

sed viderimus; tu modo quam saepissime ad me aliquid. epistulam 
 Lucceio nunc quam misi, qua meas res ut scribat rogo, fac ut ab eo sumas
 (valde bella est) eumque ut adproperet adhorteris et quod mihi se ita facturum
 rescripsit agas gratias, domum nostram quoad poteris invisas, Vestorio
 aliquid significes. valde enim est in me liberalis.

nihil 
 εὐκαιρότερον epistula tua quae me sollicitum de
 Quinto nostro, puero optimo, valde levavit. venerat horis
 duabus ante Chaerippus, mera monstra nuntiarat. de 
 Apollonio quod scribis, qui illi di irati! homini Graeco qui
 conturbat atque idem putat sibi licere quod equitibus Romanis.
 nam 
 Terentius suo iure.

de 
 Metello
 οὐχ ὁσίη φθιμένοισιν, sed tamen multis annis civis nemo
 erat mortuus qui quidem 
 tibi nummi meo periculo sint. quid 
 enim vereris? quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit,
 virum fecit, non improbe, quamquam fuit ipse. qua re in hoc thecam nummariam
 non retexeris, in aliis eris cautior.

mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem
 admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio.
 quid quaeris? equidem dolui; ὁ δὲ οὐκ ἐμπάζετο 
 quod superest, etiam puerum Ciceronem curabis et amabis, ut
 facis.

multa me in epistula tua delectarunt sed nihil magis quam patina tyrotarichi.
 nam de raudusculo quod scribis, μήπω μέγ' εἴπῃς πρὶν τελευτήσαντ' ἴδῃσ 
 
 aedificati tibi in agris nihil reperio. in oppido est quiddam, de
 quo est dubium sitne venale, ac proximum quidem nostris aedibus. hoc scito,
 Antium
 Buthrotum esse Romae, ut Corcyrae illud tuum 
 Antium
 . nihil quietius, nihil alsius, nihil amoenius. εἴη μοι οὗτοσ φίλοσ οἶκος.

postea vero, quam Tyrannio mihi libros disposuit, mens addita
 videtur meis aedibus. qua quidem in re mirifica opera Dionysi et
 Menophili tui fuit. nihil venustius quam illa tua pegmata, postquam mi
 sillybis libros inlustrarunt. vale . et scribas ad me velim de
 gladiatoribus, sed ita bene si rem gerunt; non quaero, male si se gesserunt.

Apenas vix discesserat, cum epistula. quid ais? putasne fore ut
 legem non ferat? dic , oro te, clarius; vix enim mihi exaudisse videor.
 verum statim fac ut sciam, si modo tibi est commodum. ludis 
 quidem quoniam dies est additus, eo etiam melius hic eum diem cum Dionysio
 conteremus.

de 
 Trebonio prorsus tibi adsentior. de 
 Domitio
 σύκῳ, μὰ τὴν Δήμητρα, σῦκον οὐδὲ ἓν 
 οὕτωσ ὅμοιον γέγονεν 
 quam est ista περίστασισ nostrae vel quod ab
 isdem vel quod praeter opinionem, vel quod viri boni nusquam; unum dissimile, quod huic
 merito. nam de ipso casu nescio an illud melius. quid enim
 hoc miserius quam eum qui tot annos quot habet designatus consul fuerit fieri consulem
 non posse, praesertim cum aut solus aut certe non plus quam cum altero petat?
 si vero id est, quod nescio an sit, ut non minus longas iam in codicillorum
 fastis futurorum consulum paginulas habeat quam factorum, quid illo miserius nisi res
 publica in qua ne speratur quidem melius quicquam?

de 
 Natta ex tuis primum scivi litteris; oderam hominem. de poemate
 quod quaeris, quid si cupiat effugere? quid? sinas? de 
 Fabio Lusco quod eram exorsus, homo peramans semper nostri fuit nec mihi
 umquam odio. satis enim acutus et permodestus ac bonae frugi. eum 
 quia non videbam abesse putabam; audivi ex Gavio hoc Firmano
 Romae esse hominem et fuisse adsiduum. percussit animum.
 dices 
 
 tantulane causa? 
 permulta ad me detulerat non dubia de Firmanis fratribus.
 quid sit quod se a me removit, si modo removit, ignoro.

de eo quod me mones ut et πολιτικῶσ me geram
 et τὴν ἔσω γραμμὴν teneam, ita faciam.
 sed opus est maiore prudentia, quam a te, ut soleo, petam. tu 
 velim ex Fabio, si quem habes aditum, odorere et istum convivam tuum
 degustes et ad me de his rebus et de omnibus cotidie scribas. ubi nihil erit quod
 scribas, id ipsum scribito. cura ut valeas.

sane velim scire num censum impediant tribuni diebus vitiandis (est enim hic
 rumor) totaque de censura quid agant, quid cogitent. nos hic cum
 Pompeio fuimus. multa mecum de re publica sane sibi
 displicens, ut loquebatur (sic est enim in hoc homine dicendum), Syriam
 spernens, Hispaniam iactans, hic quoque, ut loquebatur; et opinor usque
 quaque, de hoc cum dicemus, sit hoc quasi καὶ τόδε . tibi etiam gratias agebat quod signa componenda
 suscepisses; in nos vero suavissime hercule est effusus. venit etiam ad me in
 Cumanum a se. nihil minus velle mihi visus est quam
 Messallam consulatum petere. de quo ipso si quid scis velim
 scire.

quod 
 Lucceio scribis te nostram gloriam commendaturum et aedificium nostrum quod
 crebro invisis, gratum. Quintus frater ad me scripsit se, quoniam
 Ciceronem suavissimum tecum haberes, ad te Nonis
 Maias venturum. ego me de Cumano movi ante diem
 v Kal. Maias. 
 eo die Neapoli apud Paetum. ante diem
 IIII Kal. Maias iens in Pompeianum bene mane haec scripsi.

Puteolis magnus est rumor Ptolomaeum esse in regno.
 si quid habes certius velim scire. ego hic pascor bibliotheca
 Fausti. fortasse tu putabas his rebus Puteolanis
 et Lucrinensibus. ne ista quidem desunt. sed me
 hercule ut a ceteris oblectationibus deseror et voluptatum
 propter rem publicam, sic litteris sustentor et recreor maloque in illa tua sedecula
 quam habes sub imagine Aristotelis sedere quam in istorum sella curuli
 tecumque apud te ambulare quam cum eo quocum video esse ambulandum. sed de
 illa ambulatione fors viderit aut si qui est qui curet deus;

nostram ambulationem et Laconicum eaque
 quae Cyrea sint velim quod poterit invisas et urgeas
 Philotimum ut properet, ut possim tibi aliquid in eo genere respondere.
 Pompeius in Cumanum Parilibus venit. misit ad me
 statim qui salutem nuntiaret. ad eum postridie mane vadebam, cum haec
 scripsi.

delectarunt me epistulae tuae quas accepi uno tempore duas ante diem v
 Kal. Perge reliqua. gestio scire ista omnia. etiam illud
 cuius modi sit velim perspicias; potes a Demetrio. dixit mihi
 Pompeius
 Crassum a se in Albano exspectari ante diem iiii Kal.; is cum
 venisset, Romam
 eum et se statim venturos ut rationes cum publicanis putarent.
 quaesivi gladiatoribusne. respondit ante quam inducerentur.
 id cuius modi sit aut nunc si scies aut cum is Romam venerit
 ad me mittas velim.

nos hic voramus litteras cum homine mirifico (ita me hercule sentio)
 Dionysio qui te omnisque vos salutat. οὐδὲν 
 qua re ut homini curioso ita perscribe ad me quid primus dies, quid secundus,
 quid censores, quid Appius, quid illa populi Appuleia; denique
 etiam quid a te fiat ad me velim scribas. non enim, ut vere loquamur, tam
 rebus novis quam tuis litteris delector. 
 ego 
 mecum praeter Dionysium eduxi neminem nec metuo tamen ne mihi sermo
 desit. † abs te opere† delector. tu 
 Lucceio nostrum librum dabis. Demetri
 Magnetis tibi mitto, statim ut sit qui a te mihi epistulam referat.

Egnatius
 Romae est. sed ego cum eo de re Halimeti vehementer
 Anti egi. graviter se acturum cum Aquilio
 confirmavit. videbis ergo hominem si voles. Macroni vix videor
 praesto esse posse ; Idibus enim auctionem
 Larini video et biduum praeterea. id tu, quoniam
 Macronem tanti facis, ignoscas mihi velim. sed si me diligis,
 postridie Kal. cena apud me cum Pilia. prorsus id facies.
 Kalendis cogito in hortis Crassipedis quasi in deversorio cenare.
 facio fraudem senatus consulto. inde domum cenatus, ut sim mane
 praesto Miloni. ibi te igitur videbo et permanebo.
 domus te nostra tota salutat.

nos in Tusculanum venisse a. d. xvii Kal. Dec. 
 video te scire. ibi 
 Dionysius nobis praesto fuit. Romae a. d. xiiii Kal. volumus
 esse. quid dico volumus ? immo vero cogimur.
 Milonis nuptiae. comitiorum non nulla opinio est.
 ego , ut sit rata, afuisse me in altercationibus quas in senatu factas audio
 fero non moleste. nam aut defendissem quod non placeret aut defuissem cui non
 oporteret. sed me hercule velim res istas et praesentem statum rei publicae
 et quo animo consules ferant hunc σκυλμὸν scribas ad me
 quantum pote. valde sum ὀξύπεινοσ et,
 si quaeris, omnia mihi sunt suspecta.

Crassum quidem nostrum minore dignitate aiunt profectum paludatum quam olim
 aequalem eius L. Paulum, item iterum consulem. o hominem nequam!
 de libris oratoriis factum est a me diligenter. diu multumque in
 manibus fuerunt. describas licet. illud 
 etiam atque etiam te rogo, τὴν παροῦσαν , ne istuc hospes veniam.

Vestorius noster me per litteras fecit certiorem te Roma a. d.
 vi Idus Maias putari profectum esse tardius quam dixeras quod minus
 valuisses. si iam melius vales, vehementer gaudeo. velim domum ad
 te scribas ut mihi tui libri pateant non secus ac si ipse adesses cum ceteri tum
 Varronis. est enim mihi utendum quibusdam rebus ex his libris
 ad eos quos in manibus habeo; quos, ut spero, tibi valde probabo.

tu velim si quid forte novi habes, maxime a Quinto fratre,
 deinde a C. Caesare, et si quid forte de comitiis, de re publica
 (soles enim tu haec festive odorari), scribas ad me; si nihil habebis, tamen scribas
 aliquid. numquam enim mihi tua epistula aut intempestiva aut loquax visa est.
 maxime autem rogo rebus tuis totoque itinere ex sententia confecto nos quam
 primum revisas. Dionysium iube salvere. cura ut valeas.

de Eutychide gratum qui vetere praenomine, novo nomine T. erit
 Caecilius, ut est ex me et ex te iunctus 
 Dionysius
 M. Pomponius. valde me hercule mihi gratum est
 Eutychidem tuam erga me benevolentiam cognosse et suam illam in
 meo dolore συμπάθειαν neque tum mihi obscuram neque
 post ingratam fuisse.

iter 
 Asiaticum tuum puto tibi suscipiendum fuisse; numquam enim tu sine
 iustissima causa tam longe a tot tuis et hominibus et rebus carissimis et suavissimis
 abesse voluisses. sed humanitatem tuam amoremque in tuos reditus celeritas
 declarabit. sed vereor ne lepore suo detineat diutius praetor
 Clodius et homo pereruditus, ut aiunt, et nunc quidem deditus
 Graecis litteris Pituanius. sed si vis homo esse,
 recipe te ad nos ad quod tempus confirmasti. cum illis tamen cum salvi
 venerint Romae vivere licebit. avere te scribis accipere aliquid
 a me litterarum.

dedi ac multis quidem de rebus ἡμερολεγδὸν 
 perscripta omnia; sed ut conicio, quoniam mihi non videris in Epiro diu
 fuisse, redditas tibi non arbitror. genus autem mearum ad te quidem
 litterarum eius modi fere est ut non libeat cuiquam dare nisi de quo exploratum sit tibi
 eum redditurum.

nunc 
 Romanas res accipe. A. d. iiii Nonas
 Quintilis Sufenas et Cato absoluti, Procilius
 condemnatus. ex quo intellectum est τρισαρειοπαγίτασ ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique
 rem publicam flocci non facere, debemus patrem familias domi suae occidi nolle, neque
 tamen id ipsum abunde; nam absolverunt xxii, condemnarunt xxviii .
 Publius sane diserto epilogo criminans me 
 mentis iudicum commoverat. Hortalus in ea causa fuit cuius modi solet.
 nos verbum nullum; verita est enim pusilla, quae nunc laborat, ne animum
 Publi offenderem.

his rebus actis Reatini me ad sua Τέμπη duxerunt ut agerem causam contra Interamnatis apud
 consulem et decem legatos, quod lacus Velinus a M'.
 Curio emissus interciso monte in Nar defluit; ex quo est illa siccata et
 umida tamen modice Rosia. vixi cum Axio, qui etiam
 me ad Septem Aquas duxit.

redii 
 Romam
 Fontei causa a. d. vii Idus Quint. 
 veni in spectaculum primum magno et aequabili plausu. sed hoc ne
 curaris; ego ineptus qui scripserim. deinde 
 Antiphonti operam. is erat ante manu missus quam productus.
 ne diutius pendeas, palmam tulit; sed nihil tam pusillum, nihil tam sine
 voce, nihil tam 
 verum haec tu tecum habeto. in 
 Andromacha tamen maior fuit quam Astyanax, in ceteris parem
 habuit neminem. quaeris nunc de Arbuscula; valde placuit.
 ludi magnifici et grati; venatio in aliud tempus dilata.

sequere nunc me in campum. ardet ambitus; σῆμα δέ τοι ἐρέω ; faenus ex triente Idibus
 Quintilibus factum erat bessibus. dices 
 
 istuc quidem non moleste fero. o virum! o civem!
 Memmium
 Caesaris omnes opes confirmant. cum eo Domitium
 consules iunxerunt, qua pactione epistulae committere non audeo. Pompeius
 fremit, queritur, Scauro studet, sed utrum fronte an mente dubitatur.
 ἐξοχὴ in nullo est; pecunia omnium dignitatem
 exaequat. Messalla languet, non quo aut animus desit aut amici sed coitio
 consulum et 
 Pompeius obsunt. ea comitia puto fore ut ducantur.
 tribunicii candidati iurarunt se arbitrio Catonis
 petituros. apud eum HS quingena deposuerunt ut qui a Catone
 damnatus esset id perderet et competitoribus tribueretur.

haec ego pridie scribebam quam comitia fore putabantur. sed ad te,
 quinto Kal. Sextil. si facta erunt et tabellarius non erit profectus, tota comitia
 perscribam. quae si, ut putantur, gratuita fuerint, plus unus
 Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.

Messius defendebatur a nobis de legatione revocatus; nam eum
 Caesari legarat Appius. Servilius edixit ut
 adesset. tribus habet Pomptinam, Velinam,
 Maeciam. pugnatur acriter; agitur tamen satis.
 deinde me expedio ad Drusum, inde ad Scaurum.
 parantur orationibus indices gloriosi. fortasse accedent etiam
 consules designati. in quibus si Scaurus non fuerit, in hoc
 iudicio valde laborabit.

ex 
 Quinti fratris litteris suspicor iam eum esse in Britannia.
 suspenso animo exspecto quid agat. illud quidem sumus adepti,
 quod multis et magnis indiciis possumus iudicare, nos Caesari et carissimos
 et iucundissimos esse. Dionysium velim salvere iubeas et eum roges et
 hortere ut quam primum veniat, ut possit Ciceronem meum atque etiam me
 ipsum erudire.

occupationum mearum vel hoc signum erit quod epistula librari manu est.
 de epistularum frequentia te nihil accuso, sed pleraeque tantum modo mihi
 nuntiabant ubi esses, vel etiam significabant recte esse, quod erant abs te.
 quo in genere maxime delectarunt duae fere eodem tempore abs te
 Buthroto datae. scire enim volebam te commode navigasse.
 sed haec epistularum frequentia non tam ubertate sua quam crebritate
 delectavit. illa fuit gravis et plena rerum quam mihi M.
 Paccius, hospes tuus, reddidit. ad eam rescribam igitur et hoc
 quidem primum. Paccio ratione et verbis et re ostendi quid tua commendatio
 ponderis haberet. itaque in intimis est meis, cum antea notus non fuisset.

nunc pergam ad cetera. Varro, de quo ad me scribis, includetur
 in aliquem locum, si modo erit locus. sed nosti genus dialogorum meorum. ut
 in oratoriis, quos tu in caelum fers, non potuit mentio fieri cuiusquam ab iis qui
 disputant, nisi eius qui illis notus aut auditus esset, ita hanc ego de re publica quam
 institui disputationem in Africani personam et Phili et
 Laeli
 et 
 Manili contuli. adiunxi adulescentis Q.
 Tuberonem, P. Rutilium, duo Laeli
 generos, Scaevolam et Fannium. itaque cogitabam,
 quoniam in singulis libris utor prohoemiis ut Aristoteles in iis quos
 ἐξωτερικοὺσ vocat, aliquid efficere ut non sine
 causa istum appellarem; id quod intellego tibi placere. utinam modo conata efficere
 possim! rem enim, quod te non fugit, magnam complexus sum et gravem et
 plurimi oti, quo ego maxime egeo.

quod in iis libris quos laudas personam desideras Scaevolae, non
 eam temere dimovi sed feci idem quod in πολιτείᾳ deus
 ille noster Plato. cum in Piraeum
 Socrates venisset ad Cephalum, locupletem et festivum senem,
 quoad primus ille sermo habetur, adest in disputando senex, deinde cum ipse quoque
 commodissime locutus esset, ad rem divinam dicit se velle discedere neque postea
 revertitur. credo 
 Platonem vix putasse satis consonum fore si hominem id aetatis in tam longo
 sermone diutius retinuisset. multo ego magis hoc mihi cavendum putavi in
 Scaevola, qui et aetate et valetudine erat ea qua eum esse meministi et
 iis honoribus ut vix satis decorum videretur eum pluris dies esse in Crassi
 Tusculano. et erat primi libri sermo non alienus a
 Scaevolae studiis, reliqui libri τεχνολογίαν habent, ut scis. huic ioculatorem senem illum, ut
 noras, interesse sane nolui.

de re Piliae quod scribis erit mihi curae. etenim est
 luculenta res Aureliani, ut scribis, indiciis. et in eo me etiam
 Tulliae meae venditabo. Vestorio non desum.
 gratum enim tibi id esse intellego et ut ille intellegat curo.
 sed scis qui? cum habeat duo facilis nihil difficilius.

nunc ad ea quae quaeris de C.
 Catone. lege 
 Iunia et Licinia scis absolutum; Fufia ego tibi
 nuntio absolutum iri neque patronis suis tam libentibus quam accusatoribus.
 is tamen et mecum et cum Milone in gratiam rediit.
 Drusus reus est factus a Lucretio. iudicibus 
 reiciendis dies est dictus a. d. v Non. Quint. 
 de 
 Procilio rumores non boni, sed iudicia nosti. Hirrus cum
 Domitio in gratia est. senatus consultum quod hi consules de
 provinciis fecerunt quicumque posthac — non mihi videtur
 esse valiturum.

de 
 Messalla quod quaeris, quid scribam nescio. numquam ego vidi tam
 paris candidatos. Messallae copias nosti. Scaurum
 Triarius reum fecit. si quaeris, nulla est magno opere commota
 συμπάθεια , sed tamen habet aedilitas eius memoriam
 non ingratam et est pondus apud rusticos in patris memoria. reliqui duo
 plebeii sic exaequantur ut Domitius valeat amicis adiuvetur tamen non nihil gratissimo munere, Memmius
 Caesaris commendetur militibus, Pompei
 Gallia nitatur. quibus si non valuerit, putant fore aliquem qui
 comitia in adventum Caesaris detrudat, Catone praesertim
 absoluto.

Paccianae epistulae respondi. nunc te obiurgari patere, si iure.
 scribis enim in ea epistula quam C. Decimius mihi
 reddidit Buthroto datam in Asiam tibi eundum esse te
 arbitrari. mihi me hercule nihil videbatur esse in quo tantulum interesset
 utrum per procuratores ageres an per te ipsum, ut a tuis totiens et tam longe abesses.
 sed haec mallem integra re tecum egissem, profecto enim aliquid egissem.
 nunc reprimam susceptam obiurgationem. utinam valeat ad celeritatem reditus
 tui! 
 ego ad te propterea minus saepe scribo
 quod certum non habeo ubi sis aut ubi futurus sis; huic tamen nescio cui, quod videbatur
 isti te visurus esse, putavi dandas esse litteras. tu 
 quoniam iturum te in Asiam esse putas, ad quae tempora te exspectemus
 facias me certiorem velim et de Eutychide quid egeris.

puto te existimare me nunc oblitum consuetudinis et instituti mei rarius ad
 te scribere quam solebam; sed quoniam loca et itinera tua nihil habere certi video,
 neque in Epirum neque Athenas neque in Asiam
 cuiquam nisi ad te ipsum proficiscenti dedi litteras. neque enim eae sunt epistulae nostrae quae si perlatae non sint nihil ea res
 nos offensura sit; quae tantum habent mysteriorum ut eas ne librariis quidem fere
 committamus, †lepidum quo excidat†.

consules flagrant infamia quod C. Memmius candidatus
 pactionem in senatu recitavit quam ipse et suus competitor
 Domitius cum consulibus fecisset uti ambo HS quadragena consulibus
 darent, si essent ipsi consules facti, nisi tris augures dedissent qui se adfuisse
 dicerent cum lex curiata ferretur quae lata non esset, et duo consularis qui se dicerent
 in ornandis provinciis consularibus scribendo adfuisse, cum omnino ne senatus quidem
 fuisset. haec pactio non verbis sed nominibus et perscriptionibus multorum
 tabulis cum esse facta diceretur, prolata a Memmio est nominibus inductis
 auctore Pompeio. hic 
 Appius erat idem. nihil sane iacturae. corruerat 
 alter et plane inquam iacebat.

Memmius autem dirempta coitione invito Calvino plane
 refrixerat et eo magis nunc totus iacet quod iam intellegebamus enuntiationem illam
 Memmi valde Caesari displicere. Messalla noster
 et eius Domitius competitor liberalis in populo valde fuit.
 nihil gratius. certi erant consules. at senatus
 decrevit ut tacitum iudicium ante comitia fieret ab iis consiliis quae erant ex omnibus sortita in singulos candidatos. magnus timor
 candidatorum. sed quidam iudices, in his Opimius,
 Veiento, Rantius, tribunos pl. appellarunt, ne iniussu
 populi iudicarent. res cedit; comitia dilata ex senatus consulto dum lex de
 tacito iudicio ferretur. venit legi dies. Terentius intercessit.
 consules qui illud levi bracchio egissent rem ad senatum detulerunt.
 hic 
 Abdera non tacente me. dices 
 
 tamen tu non quiescis? 
 ignosce , vix possum. verum tamen quid tam ridiculum?
 senatus decreverat ne prius comitia haberentur quam lex lata esset; si qui
 intercessisset, res integra referretur. coepta ferri leviter, intercessum non
 invitis, res ad senatum. de ea re ita censuerunt comitia primo quoque tempore
 haberi esse e re publica.

Scaurus qui erat paucis diebus illis absolutus, cum ego
 †patrem† eius ornatissime defendissem, obnuntiationibus per
 Scaevolam interpositis singulis diebus usque ad pr. Kal. Octobr., quo ego
 haec die scripsi, sublatis populo tributim domi suae satis fecerat. sed tamen
 etsi uberior liberalitas huius, gratior esse videbatur eorum qui occuparant.
 cuperem vultum videre tuum cum haec legeres; nam profecto spem habes nullam
 haec negotia multarum nundinarum fore. sed senatus hodie fuerat futurus, id
 est Kal. Octobribus; iam enim luciscit. ibi loquetur praeter
 Antium et Favonium libere nemo; nam Cato
 aegrotat. de me nihil timueris, sed tamen promitto nihil.

quid quaeris aliud? iudicia , credo. Drusus,
 Scaurus non fecisse videntur. tres candidati fore rei
 putabantur, Domitius a Memmio, Messalla a
 Q. Pompeio
 Rufo, Scaurus a Triario aut a L.
 Caesare. 
 quid poteris inquies pro iis
 dicere? 
 ne vivam si scio; in illis quidem tribus libris quos
 tu dilaudas nihil reperio.

cognosce cetera. ex fratris litteris incredibilia de
 Caesaris in me amore cognovi, eaque sunt ipsius Caesaris
 uberrimis litteris confirmata. Britannici belli exitus exspectatur; constat
 enim aditus insulae esse muratos mirificis molibus. etiam illud iam cognitum
 est neque argenti scripulum esse ullum in illa insula neque ullam spem praedae nisi ex
 mancipiis; ex quibus nullos puto te litteris aut musicis eruditos exspectare.

Paulus in medio foro basilicam iam paene texerat isdem antiquis columnis,
 illam autem quam locavit facit magnificentissimam. quid quaeris? nihil
 gratius illo monumento, nihil gloriosius. itaque 
 Caesaris amici, me dico et Oppium, dirumparis licet, in monumentum illud quod tu tollere laudibus solebas, ut forum
 laxaremus et usque ad atrium Libertatis explicaremus, contempsimus
 sexcenties HS; cum privatis non poterat transigi minore pecunia. efficiemus 
 rem gloriosissimam; nam in campo Martio saepta tributis comitiis marmorea
 sumus et tecta facturi eaque cingemus excelsa porticu, ut mille passuum conficiatur.
 simul adiungetur huic operi villa etiam publica. dices 
 
 quid mihi hoc monumentum proderit? † ad 
 quid id laboramus res Romanas†. non enim te puto de
 lustro quod iam desperatum est, aut de iudiciis quae lege †Coctia†
 fiant quaerere.

* * * † nunc ut opinionem habeas rerum†, ferendum est.
 quaeris ego me ut gesserim. constanter et libere. 
 
 quid ? ille inquies ut ferebat? 
 humaniter meaeque dignitatis quoad mihi satis factum esset habendam sibi
 rationem putabat. quo modo ergo absolutus? omnino 
 † πορπαπυμνα †.
 accusatorum incredibilis infantia, id est L. Lentuli
 L. f., quem fremunt omnes praevaricatum, deinde Pompei
 mira contentio, iudicum sordes. ac tamen xxxii condemnarunt
 xxxviii absolverunt. iudicia reliqua impendent.

nondum est plane expeditus. dices 
 
 tu ergo haec quo modo fers? 
 belle me hercule et in eo me valde amo. amisimus , mi
 Pomponi, omnem non modo sucum ac sanguinem sed etiam colorem et speciem
 pristinam civitatis. nulla est res publica quae delectet, in qua acquiescam.
 
 idne igitur inquies facile fers? 
 id ipsum; recordor enim quam bella paulisper nobis gubernantibus civitas
 fuerit, quae mihi gratia relata sit. nullus dolor me angit unum omnia posse;
 dirumpuntur ii qui me aliquid posse doluerunt. multa mihi dant solacia, nec
 tamen ego de meo statu demigro, quaeque vita maxime est ad naturam ad eam me refero, ad
 litteras et studia nostra. dicendi laborem delectatione oratoria consolor;
 domus me et rura nostra delectant; non recordor unde ceciderim sed unde surrexerim.
 fratrem mecum et te si habebo, per me isti pedibus trahantur; vobis
 ἐμφιλοσοφῆσαι possum. locus ille animi
 nostri stomachus ubi habitabat olim concalluit; privata modo et domestica nos delectant.
 miram securitatem videbis; cuius plurimae me hercule partes sunt in tuo
 reditu; nemo enim in terris est mihi tam consentientibus sensibus.

sed accipe alia. res fluit ad interregnum, et est non nullus odor
 dictaturae, sermo quidem multus; qui etiam 
 Gabinium apud timidos iudices adiuvit. candidati consulares
 omnes rei ambitus. accedit etiam Gabinius; quem P.
 Sulla non dubitans quin foris esset postularat contra dicente et nihil
 obtinente Torquato. sed omnes absolventur nec posthac quisquam
 damnabitur nisi qui hominem occiderit. hoc tamen agitur severius, itaque
 iudicia calent. M. Fulvius
 Nobilior condemnatus est; multi alii urbani ne respondent quidem.

quid aliud novi? etiam . absoluto 
 Gabinio stomachantes alii iudices hora post Antiochum
 Gabinium nescio quem e 
 Sopolidis pictoribus libertum, accensum Gabini, lege
 Papia condemnarunt. itaque dixit statim †resp. lege
 maiestatis ουσοιμρισαμαφιηι †.
 Pomptinus vult a. d. iiii Non. Novembr. triumphare.
 huic obviam Cato et Servilius praetores ad portam
 et Q. Mucius tribunus. negant enim latum de imperio, et
 est latum hercule insulse. sed erit cum Pomptino
 Appius consul. Cato tamen adfirmat se vivo illum non
 triumphaturum. id ego puto ut multa eiusdem ad nihilum recasurum.
 Appius sine lege suo sumptu in Ciliciam cogitat.

a Quinto fratre et a Caesare
 accepi a. d. viiii Kal. Nov. xvii litteras datas a litoribus
 Britanniae proximis a. d. vi Kal. Octobr. confecta 
 Britannia, obsidibus acceptis, nulla praeda, imperata tamen pecunia
 exercitum ex Britannia reportabant. Q. Pilius erat iam
 ad Caesarem profectus. tu , si aut amor in te est nostri ac
 tuorum aut ulla veritas aut etiam si sapis ac frui tuis commodis cogitas, adventare
 et prope adesse iam debes. non me hercule aequo animo te careo; te
 autem quid mirum, qui Dionysium tanto opere desiderem? quem 
 quidem abs te cum dies venerit et ego et Cicero meus flagitabit.
 abs te proximas litteras habebam Epheso a. d. v Idus
 Sextil. datas.

o exspectatas mihi tuas litteras! o gratum adventum! o constantiam promissi et fidem
 miram! o navigationem amandam! quam me hercule ego valde timebam recordans superioris
 tuae transmissionis δέρρεισ . sed nisi fallor
 citius te quam scribis videbo. credo enim te putasse tuas mulieres in
 Apulia esse. quod cum secus erit, quid te Apulia
 moretur? num 
 Vestorio dandi sunt dies et ille Latinus
 ἀττικισμὸσ ex intervallo regustandus? quin 
 tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae †Germane
 putavi de nummis† ante comitia tributim uno loco divisis palam, inde
 absolutum Gabinium dictaturam †fruere iustitio et omnium rerum
 licentia†.

perspice aequitatem animi mei et †ludum et contemptionem
 Seleucianae provinciae† et me hercule cum Caesare suavissimam
 coniunctionem (haec enim me una ex hoc naufragio tabula delectat); qui quidem
 Quintum meum tuumque, di boni! quem ad modum tractat honore, dignitate,
 gratia! non secus ac si ego essem imperator. hiberna legionis eligendi
 optio delata commodum, ut ad me Quintus scribit. hunc tu non
 ames? quem igitur istorum? 
 sed heus tu!
 scripseramne tibi me esse legatum Pompeio et extra urbem quidem fore ex
 Idibus Ianuariis ? visum est hoc mihi ad multa quadrare.
 sed quid plura? coram opinor reliqua, ut tu tamen aliquid
 exspectes. Dionysio plurimam salutem; cui quidem ego non modo servavi sed
 etiam aedificavi locum. quid quaeris? ad summam laetitiam meam quam ex tuo
 reditu capio magnus illius adventus cumulus accedet. quo die ad me venies,
 tu, si me amas, apud me cum tuis maneas.

ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis.
 quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum
 desiderium ne plus sit annuum. de 
 Annio
 Saturnino curasti probe.

de satis dando vero te rogo, quoad eris Romae tu ut satis des.
 et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium veluti Mennianorum
 praediorum vel Atilianorum. de 
 Oppio factum est ut volui, et maxime quod DCCC aperuisti. quae quidem ego utique vel versura facta
 solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur.

nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me
 admones de sorore. quae res se sic habet. ut veni in Arpinas,
 cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit. ex 
 quo ego veni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano
 locuti. nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in
 sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumptus offensio, non appareret. 
 ille sic dies. postridie ax Arpinati profecti sumus.
 ut in Arcano
 Quintus maneret dies fecit, ego Aquini, sed prandimus in
 Arcano. nosti hunc fundum. quo ut venimus,
 humanissime Quintus
 
 Pomponia
 inquit tu invita mulieres, ego viros accivero. 
 nihil potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius idque cum verbis tum etiam
 animo ac vultu. at illa audientibus nobis 
 ego ipsa
 sum inquit hic hospita, id autem ex eo, ut opinor, quod
 antecesserat Statius ut prandium nobis videret. tum 
 Quintus
 
 en 
 inquit mihi haec ego patior cotidie.

dices 
 
 quid quaeso istuc erat? 
 magnum ; itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis vultuque
 responderat. dissimulavi dolens. discubuimus omnes praeter illam,
 cui tamen Quintus de mensa misit. illa reiecit. quid 
 multa? nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa
 praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt.
 ego inde Aquinum. Quintus in Arcano
 remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum
 illam dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi
 qualem ego vidissem. quid quaeris? vel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei
 meo iudicio illo die defuisse. haec ad te scripsi fortasse pluribus quam
 necesse fuit, ut videres tuas quoque esse partis instituendi et monendi.
 reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad
 me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas
 nihil me hercule te mihi nec carius esse nec suavius. A. Torquatum
 amantissime dimisi Menturnis, optimum virum; cui me ad te scripsisse
 aliquid in sermone significes velim.

A. d. vi Idus Maias , cum has dabam litteras, ex Pompeiano
 proficiscebar ut eo die manerem in Trebulano apud Pontium.
 deinde cogitabam sine ulla mora iusta itinera facere. in 
 Cumano cum essem, venit ad me, quod mihi pergratum fuit, noster
 Hortensius; cui deposcenti mea mandata cetera universe mandavi, illud
 proprie, ne pateretur quantum esset in ipso prorogari nobis provincias. in 
 quo eum tu velim confirmes gratumque mihi fecisse dicas quod et venerit ad me et hoc
 mihi praetereaque si quid opus esset promiserit. confirmavi ad eam causam
 etiam Furnium nostrum quem ad annum tribunum pl. videbam fore.

habuimus in Cumano quasi pusillam Romam.
 tanta erat in his locis multitudo; cum interim Rufio noster,
 quod se a Vestorio observari videbat, strategemate hominem percussit; nam
 ad me non accessit. itane ? cum Hortensius veniret et infirmus et
 tam longe et Hortensius, cum maxima praeterea multitudo, ille non venit?
 non , inquam. 
 non vidisti igitur hominem? inquies.
 qui potui non videre cum per emporium Puteolanorum iter
 facerem? in quo illum agentem aliquid credo salutavi, post etiam iussi valere
 cum me exiens e sua villa numquid vellem rogasset. hunc hominem parum gratum
 quisquam putet aut non in eo ipso laudandum quod laudari non laborarit?

sed redeo ad illud. 
 noli putare
 mihi aliam consolationem esse huius ingentis molestiae nisi quod spero non longiorem
 annua fore. hoc me ita velle multi non credunt ex consuetudine aliorum; tu
 qui scis omnem diligentiam adhibebis tum scilicet cum id agi debebit, cum ex
 Epiro redieris. de re publica scribas ad me velim si quid erit
 quod †operare†. nondum enim satis huc erat adlatum quo
 modo Caesar ferret de auctoritate perscripta, eratque rumor de
 Transpadanis eos iussos iiii viros creare. quod si
 ita est, magnos motus timeo. sed aliquid ex Pompeio sciam.

A. d. vi Idus Maias veni in Trebulanum ad
 Pontium. ibi mihi tuae litterae binae redditae sunt tertio abs
 te die. eodem autem exiens e Pompeiano
 Philotimo dederam ad te litteras; nec vero nunc erat sane quod scriberem.
 qui de re publica rumores scribe, quaeso; in oppidis enim summum video
 timorem sed multa inania. quid de his cogites et quando scire velim.

ad quas litteras tibi rescribi velis nescio. nullas enim adhuc
 acceperam praeter quae mihi binae simul in Trebulano redditae sunt; quarum
 alterae edictum P. Licini habebant (erant autem Nonis
 Maiis datae), alterae rescriptae ad meas Menturnensis. quam vereor
 ne quid fuerit σπουδαιότερον in iis quas non accepi
 quibus rescribi vis! 
 apud 
 
 Lentulum ponam te in gratia.

Dionysius nobis cordi est. Nicanor tuus operam mihi dat
 egregiam. iam deest quod scribam et lucet. Beneventi cogitabam
 hodie. nostra continentia et diligentia †esse satis faciemus
 satis. a Pontio ex Trebulano a. d. v Idus Maias.

Beneventum veni a. d. v Idus Majas. 
 ibi accepi eas litteras quas tu superioribus litteris significaveras te
 dedisse; ad quas ego eo ipso die dederam ex Trebulano a
 Pontio. ac binas quidem tuas Beneventi accepi
 quarum alteras Funisulanus multo mane mihi dedit, alteras scriba
 Tullius. gratissima est mihi tua cura de illo meo primo et
 maximo mandato; sed tua profectio spem meam debilitat. ac †me ille
 illud labat†, non quo—, sed inopia cogimur eo contenti esse.
 de illo altero quem scribis tibi visum esse non alienum, vereor adduci ut
 nostra possit, et tu ais δυσδιάγνωστον esse.
 equidem sum facilis, sed tu aberis et me absente res haerebit . habebis mei rationem. nam posset aliquid, si
 utervis nostrum adesset, agente Servilia
 Servio fieri probabile. nunc si iam res placeat, agendi tamen
 viam non video.

nunc venio ad eam epistulam quam accepi a Tullio. de 
 Marcello fecisti diligenter. igitur senatus consultum si erit
 factum, scribes ad me; si minus, rem tamen conficies; mihi enim attribui oportebit, item
 Bibulo. sed non dubito quin senatus consultum expeditum sit in
 quo praesertim sit compendium populi. de 
 Torquato probe. de 
 Masone et Ligure, cum venerint. de illo quod
 Chaerippus (quoniam hic quoque 
 πρόσνευσιν sustulisti), o provincia! etiamne hic mihi curandus est?
 curandus autem hactenus ne quid ad senatum consule! aut
 numera ! 
 nam de ceteris — sed tamen commode, quod cum Scrofa.
 de 
 
 Pomptino recte scribis. est enim ita ut, si ante Kal.
 Iunias
 Brundisi futurus sit, minus urgendi fuerint M'.
 Anneius et L. 
 Tullius.

quae de Sicinio audisti ea mihi probantur, modo ne illa exceptio
 in aliquem incurrat bene de nobis meritum. sed considerabimus, rem enim
 probo. de nostro itinere quod statuero, de quinque praefectis quid
 Pompeius facturus sit cum ex ipso cognoro faciam ut scias. de 
 Oppio bene curasti quod ei de d_c_c_c_ exposuisti
 idque, quoniam Philotimum habes, perfice et cognosce rationem et ut agam
 planius, si me amas, prius quam proficiscaris effice. Magna me cura
 levaris.

habes ad omnia. etsi paene praeterii chartam tibi deesse.
 mea captio est, si quidem eius inopia minus multa ad me scribis.
 tu vero aufer ducentos; etsi meam in eo parsimoniam huius paginae
 contractio significat. dum acta et rumores vel etiam si qua certa babes de
 Caesare exspecto. litteras et aliis et Pomptino
 de omnibus rebus diligenter dabis.

plane deest quod scribam; nam nec quod mandem habeo (nihil enim praetermissum
 est), nec quod narrem (novi enim nihil), nec iocandi locus est; ita me multa
 sollicitant. tantum tamen scito, Idibus Maiis nos
 Venusia
 mane proficiscentis has dedisse. eo autem die credo aliquid actum in
 senatu. sequantur igitur nos tuae litterae quibus non modo res omnis sed
 etiam rumores cognoscamus. eas accipiemus Brundisi; ibi enim
 Pomptinum ad eam diem quam tu scripsisti exspectare consilium est.

nos 
 Tarenti quos cum Pompeio
 διαλόγουσ de re publica habuerimus ad te perscribemus.
 etsi id ipsum scire cupio quod ad tempus recte ad te scribere possim, id
 est quam diu Romae futurus sis, ut aut quo dem posthac litteras sciam aut
 ne dem frustra. sed ante quam proficiscare, utique explicatum sit illud HS
 x_x_ et d_c_c_c_ . hoc velim in
 maximis rebus et maxime necessariis habeas, ut quod auctore te velle coepi adiutore
 adsequar.

Tarentum veni at d. xv Kal. Iunias. 
 quod 
 Pomptinum statueram exspectare, commodissimum duxi dies eos quoad ille
 veniret cum Pompeio consumere eoque magis quod ei gratum esse id videbam,
 qui etiam a me petierit ut secum et apud se essem cotidie. quod concessi
 libenter. multos enim eius praeclaros de re publica sermones accipiam,
 instruar etiam consiliis idoneis ad hoc nostrum negotium.

sed ad te brevior iam in scribendo incipio fieri dubitans
 Romaene sis an iam profectus. quod tamen quoad ignorabo,
 scribam aliquid potius quam committam ut tibi cum possint reddi a me litterae non
 reddantur. nec tamen iam habeo quod aut mandem tibi aut narrem.
 mandavi omnia; quae quidem tu, ut polliceris, exhauries. narrabo 
 cum aliquid habebo novi. illud tamen non desinam, dum adesse te putabo, de Caesaris nomine rogare ut confectum
 relinquas. avide exspecto tuas litteras et maxime ut norim tempus
 profectionis tuae.

me et incommoda valetudo, e qua iam emerseram utpote
 cum sine febri laborassem, et Pomptini exspectatio de quo adhuc ne rumor
 quidem venerat, tenebat duodecimum iam diem Brundisi; sed cursum
 exspectabamus.

tu si modo es Romae (vix enim puto), sin es, hoc vehementer
 animadvertas velim. Roma acceperam litteras Milonem meum queri
 per litteras iniuriam meam quod Philotimus socius esset in bonis suis.
 id ego ita fieri volui de C. Duroni sententia quem et
 amicissimum Miloni perspexeram et talem virum qualem tu iudicas cognoram.
 eius autem consilium meumque hoc fuerat, primum ut in potestate nostra
 esset res, ne illum malus emptor alienus mancipiis quae permulta secum habet spoliaret,
 deinde ut Faustae quoi cautum ille esse voluisset ratum esset.
 erat etiam illud ut ipsi nos si quid servari posset quam facillime
 servaremus.

nunc rem totam perspicias velim;
 nobis enim scribuntur saepe maiora. si ille queritur, si scribit ad amicos,
 si idem Fausta vult, Philotimus, ut ego ei coram dixeram
 mihique ille receperat, ne sit invito Milone in bonis. nihil 
 nobis fuerat tanti. sin haec leviora sunt, tu iudicabis. loquere 
 cum Duronio. scripsi etiam ad Camillum, ad Caelium , ad Lamiam eoque magis quod
 non confidebam Romae te esse. summa erit haec.
 statues ut ex fide, fama reque mea videbitur.

Actium venimus a. d. xvii Kal. Quintilis , cum quidem et
 Corcyrae et Sybotis muneribus tuis quae et
 Araus et meus amicus Eutychides opipare et φιλοπροσηνέστατα nobis congesserant epulati essemus Saliarem
 in modum. Actio maluimus iter facere pedibus qui incommodissime
 navigassemus, et Leucatam flectere molestum videbatur, actuariis autem
 minutis Patras accedere sine impedimentis non satis visum est decorum.
 ego , ut saepe tu me currentem hortatus es, cotidie meditor, praecipio meis,
 faciam denique ut summa modestia et summa abstinentia munus hoc extraordinarium
 traducamus. Parthus velim quiescat et fortuna nos iuvet, nostra
 praestabimus.

tu quaeso quid agas, ubi quoque tempore futurus sis, qualis res nostras
 Romae reliqueris, maxime de X_X_ et D_C_C_C cura ut sciamus. id unis diligenter litteris
 datis quae ad me utique perferantur consequere. illud tamen, quoniam nunc
 abes cum id non agitur, aderis autem ad tempus, ut mihi recepisti, memento curare
 per te et per omnis nostros, in primis per Hortensium, ut annus noster
 maneat suo statu, ne quid novi decernatur. hoc tibi ita mando ut dubitem an
 etiam te rogem ut pugnes ne intercaletur. sed non audeo tibi omnia onera
 imponere; annum quidem utique teneto. Cicero
 meus, modestissimus et suavissimus puer, tibi salutem dicit. Dionysium
 semper equidem, ut scis, dilexi, sed cotidie pluris facio et me hercule in primis quod
 te amat nec tui mentionem intermitti sinit.

ut Athenas a. d. vi Kal. Quintilis veneram, exspectabam ibi
 iam quartum diem Pomptinum neque de eius adventu certi quicquam habebam.
 eram autem totus, crede mihi, tecum et, quamquam sine iis per me ipse,
 tamen acrius vestigiis tuis monitus de te cogitabam. quid quaeris? non me
 hercule alius ullus sermo nisi de te.

sed tu de me ipso aliquid scire fortasse mavis. haec sunt.
 adhuc sumptus nec in me aut publice aut privatim nec in quemquam comitum.
 nihil accipitur lege Iulia, nihil ab hospite.
 persuasum est omnibus meis serviendum esse famae meae. belle 
 adhuc. hoc animadversum Graecorum laude et multo sermone
 celebratur. quod superest, elaboratur in hoc a me, sicut tibi sensi placere.
 sed haec tum laudemus cum erunt perorata.

reliqua sunt eius modi ut meum consilium saepe reprehendam quod non aliqua
 ratione ex hoc negotio emerserim. o rem minime aptam meis moribus! o illud verum
 ἔρδοι τισ ! dices 
 
 quid adhuc? nondum enim in negotio versaris? 
 sane scio et puto molestiora restare. 
 etsi haec ipsa fero equidem fronte, ut puto, et vultu bellissime sed angor
 intimis sensibus; ita multa vel iracunde vel insolenter vel in omni genere stulte
 insulse adroganter et dicuntur et tacentur cotidie; quae non quo te celem non perscribo
 sed quia δυσεξείλητα sunt. itaque admirabere
 meam βαθύτητα cum salvi redierimus; tanta mihi μελέτη huius virtutis datur.

ergo haec quoque hactenus; etsi mihi nihil erat propositum ad scribendum,
 quia quid ageres, ubi terrarum esses, ne suspicabar quidem. nec hercule
 umquam tam diu ignarus rerum mearum fui, quid de Caesaris, quid de
 Milonis nominibus actum sit; ac non modo nemo domo sed ne Roma quidem quisquam, ut sciremus in re publica quid
 ageretur. qua re si quid erit quod scias de iis rebus quas putabis scire me
 velle, per mihi gratum erit si id curaris ad me perferendum.

quid est praeterea? nihil sane nisi illud. valde me
 Athenae delectarunt urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in
 te et in nos quadam benevolentia; †sed multum ea philosophia sursum
 deorsum†, si quidem est in Aristo, apud quem eram.
 nam 
 Xenonem tuum vel nostrum potius Quinto concesseram, et tamen
 propter vicinitatem totos dies simul eramus. tu velim cum primum
 poteris tua consilia ad me scribas, ut sciam quid agas, ubi quoque tempore , maxime quando Romae futurus sis.

hui, totiensne me litteras dedisse Romam, cum ad te nullas darem?
 at vero posthac frustra potius dabo quam, si recte dari potuerint,
 committam ut non dem. ne provincia nobis prorogetur, per fortunas! dum ades,
 quicquid provideri poterit provide. non dici potest
 quam flagrem desiderio urbis, quam vix harum rerum insulsitatem feram.

Marcellus foede in Comensi. etsi ille magistratum
 non gesserat, erat tamen Transpadanus. ita mihi videtur non
 minus stomachi nostro quam 
 Caesari fecisse. sed hoc ipse viderit.

Pompeius mihi quoque videbatur, quod scribis Varronem dicere,
 in Hispaniam certe iturus. id ego minime probabam; qui quidem
 Theophani facile persuasi nihil esse melius quam illum nusquam discedere.
 ergo 
 Graecus incumbet. valet autem auctoritas eius apud illum
 plurimum.

ego has pr. Nonas
 Quintilis proficiscens Athenis dedi, cum ibi decem ipsos
 fuissem dies. venerat 
 Pomptinus, una Cn. Volusius; aderat quaestor; tuus
 unus Tullius aberat. aphracta 
 Rhodiorum et dicrota Mytilenaeorum habebam et aliquid ἐπικώπων . de 
 Parthis erat silentium. quod superest, di iuvent!

nos adhuc iter per Graeciam summa cum admiratione fecimus, nec
 me hercule habeo quod adhuc quem accusem meorum. videntur mihi nosse nostram
 causam et condicionem profectionis suae; plane serviunt existimationi meae.
 quod superest, si verum illud est οἵαπερ ἡ , certe permanebunt. nihil enim a me fieri ita videbunt
 ut sibi sit delinquendi locus. sin id parum profuerit, fiet aliquid a nobis
 severius. nam adhuc lenitate dulces sumus et, ut spero, proficimus
 aliquantum. sed ego hanc, ut Siculi dicunt, ἀνεξίαν in unum annum meditatus sum. proinde pugna
 ne, si quid prorogatum sit, turpis inveniar.

nunc redeo ad quae mihi mandas. †in praefectis excusatio
 iis†, quos voles deferto. non ero tam μετέωροσ quam in Appuleio fui. Xenonem tam
 diligo quam tu, quod ipsum sentire certo scio. apud 
 Patronem et reliquos barones te in maxima gratia posui et hercule merito
 tuo feci. nam mihi Ister dixit te scripsisse ad se mihi ex illius litteris
 rem illam curae fuisse, quod ei pergratum erat. sed cum Patro
 mecum egisset ut peterem a vestro Ariopago
 ὑπομνηματισμὸν tollerent quem Polycharmo praetore
 fecerant, commodius visum est et Xenoni et post ipsi Patroni
 me ad Memmium scribere, qui pridie quam ego Athenas veni
 Mytilenas profectus erat, ut is ad suos scriberet posse id sua voluntate
 fieri. non enim dubitabat Xeno quin ab Ariopagitis
 invito Memmio impetrari non posset. Memmius autem aedificandi
 consilium abiecerat; sed erat Patroni iratus. itaque scripsi ad
 eum accurate; cuius epistulae misi ad te exemplum.

tu velim Piliam meis verbis consolere. indicabo enim
 tibi, tu illi nihil dixeris. accepi fasciculum in quo erat epistula
 Piliae. abstuli , aperui, legi. valde scripta est
 συμπαθῶσ . Brundisio quae tibi epistulae
 redditae sunt sine mea, tum videlicet datas cum ego me non belle haberem.
 nam illam † νομαναρια †
 me excusationem ne acceperis. cura ut omnia sciam sed maxime ut valeas.

negotium magnum est navigare atque id mense Quintili.
 sexto die Delum
 Athenis venimus. Pr. Nonas
 Quintilis a Piraeo ad Zostera vento molesto, qui nos ibidem
 Nonis tenuit. ante viii Idus ad Ceo
 iucunde; inde Gyarum saevo vento non adverso; hinc Syrum, inde
 Delum, utroque citius quam vellemus, cursum confecimus. nam 
 nosti aphracta Rhodiorum; nihil quod minus fluctum ferre possit.
 itaque erat in animo nihil festinare nec me Delo movere nisi
 omnia ἄκρα Γυρέων pura vidissem.

de 
 Messalla ad te statim ut audivi de Gyaro dedi litteras et id ipsum
 consilium nostrum etiam ad Hortensium cui quidem valde συνηγωνίων . sed tuas de eius iudici sermonibus et
 me hercule omni de rei publicae statu litteras exspecto πολιτικώτερον quidem scriptas, quoniam meos cum Thallumeto
 nostro pervolutas libros, eius modi inquam litteras ex quibus ego non quid fiat (nam id
 vel Helonius, vir gravissimus, potest efficere, cliens tuus) sed quid
 futurum sit sciam. 
 cum haec leges, habebimus
 consules. omnia perspicere poteris de Caesare, de
 Pompeio, de ipsis iudiciis.

nostra autem negotia, quoniam Romae commoraris, amabo te, 
 explica. cui rei fugerat me rescribere, de strue laterum, plane rogo, de
 aqua, si quid poterit fieri, eo sis animo quo soles esse; quam ego cum mea sponte tum
 tuis sermonibus aestimo plurimi. ergo tu id conficies. praeterea 
 si quid Philippus rogabit quod in tua re faceres, id velim facias.
 plura scribam ad te cum constitero. nunc eram plane in medio
 mari.

Ephesum venimus a. d. xi Kal. Sextilis sexagesimo et
 quingentesimo post pugnam Bovillanam. navigavimus sine timore et
 sine nausea sed tardius propter aphractorum Rhodiorum imbecillitatem.
 de concursu legationum, privatorum et de incredibili multitudine quae mihi
 iam Sami sed mirabilem in modum Ephesi praesto fuit aut
 audisse te puto aut 
 quid ad me attinet? 
 verum tamen decumani quasi venissem cum imperio,
 Graeci quasi Ephesio praetori se alacres obtulerunt.
 ex quo te intellegere certo scio multorum annorum ostentationes meas nunc
 in discrimen esse adductas. sed ut spero, utemur ea palaestra quam a te
 didicimus omnibusque satis faciemus et eo facilius quod in nostra provincia confectae
 sunt pactiones. sed hactenus, praesertim cum cenanti mihi nuntiarit
 Cestius se de nocte proficisci.

tua negotiola Ephesi curae mihi fuerunt, Thermoque,
 tametsi ante adventum meum liberalissime erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem
 et Seium tradidi, Apollonidensem Xenonem commendavi.
 omnino omnia se facturum recepit. ego praeterea rationem
 Philogeni permutationis eius quam tecum feci edidi. ergo 
 haec quoque hactenus.

redeo ad urbana. per fortunas! quoniam Romae manes,
 primum illud praefulci atque praemuni quaeso ut simus annui, ne intercaletur quidem.
 deinde exhauri mea mandata maximeque si quid potest de illo domestico
 scrupulo quem non ignoras, dein de Caesare cuius in cupiditatem te auctore
 incubui nec me piget. et si intellegis quam meum sit scire et curare quid in
 re publica fiat—fiat autem? immo vero etiam quid futurum sit, perscribe ad me
 omnia, sed diligentissime imprimisque ecquid iudiciorum status aut factorum aut
 futurorum etiam laboret. de aqua, si curae est, si quid
 Philippus aget animadvertes.

ante quam aliquo loco consedero, neque longas a me neque semper mea manu
 litteras exspectabis; cum autem erit spatium, utrumque praestabo. nunc iter
 conficiebamus aestuosa et pulverulenta via. dederam 
 Epheso pridie; has dedi Trallibus. in provincia mea
 fore me putabam Kal. Sextilibus. ex ea die, si me amas, παράπηγμα ἐνιαύσιον commoveto. interea tamen haec
 mihi quae vellem adferebantur, primum otium Parthicum, dein confectae
 pactiones publicanorum, postremo seditio militum sedata ab Appio
 stipendiumque eis usque ad Idus
 Quintilis persolutum.

nos 
 Asia accepit admirabiliter. adventus noster nemini ne minimo
 quidem fuit sumptui. spero meos omnis servire laudi meae. tamen 
 magno timore sum sed bene speramus. 
 omnes iam nostri praeter Tullium tuum venerunt. erat 
 mihi in animo recta proficisci ad exercitum, aestivos mensis reliquos rei militari dare,
 hibernos iuris dictioni.

tu velim, si me nihilo minus nosti curiosum in re publica quam te, scribas ad
 me omnia quae sint, quae futura sint. nihil mihi gratius facere potes; nisi
 tamen id erit mihi gratissimum, si quae tibi mandavi confeceris imprimisque illud
 ἐνδόμυχον , quo mihi scis nihil esse carius.
 habes epistulam plenam festinationis et pulveris; reliquae subtiliores
 erunt.

Laodiceam veni pridie Kal. Sextilis. 
 ex hoc die clavum anni movebis. nihil exoptatius adventu meo,
 nihil carius. sed est incredibile quam me negoti taedeat, non habeat satis
 magnum campum ille tibi non ignotus cursus animi et industriae meae, praeclara opera
 cesset. quippe , ius Laodiceae me dicere, cum Romae
 A. Plotius dicat, et, cum exercitum noster amicus habeat tantum, me
 nomen habere duarum legionum exilium? denique haec non desidero, lucem,
 forum, urbem, domum, vos desidero. sed feram ut potero, sit modo annuum.
 si prorogatur, actum est. verum perfacile resisti potest, tu
 modo Romae sis.

quaeris quid hic agam. ita vivam ut maximos sumptus facio.
 mirifice delector hoc instituto. admirabilis abstinentia ex
 praeceptis tuis, ut verear ne illud quod tecum permutavi versura mihi solvendum sit.
 Appi vulnera non refrico, sed apparent nec occuli possunt. 
 iter 
 Laodicea faciebam a. d. iii Non. Sextilis , cum has litteras
 dabam, in castra in Lycaoniam. inde ad Taurum
 cogitabam, ut cum Moeragene signis collatis, si possem, de servo tuo deciderem. 
 
 clítellae bovi súnt impositae; pláne
 non est nóstrum onus. 
 
 sed feremus, modo, si me amas, sim annuus adsis tu ad tempus ut senatum totum
 excites. mirifice sollicitus sum quod iam diu mihi ignota sunt ista omnia.
 qua re ut ad te ante scripsi, cum cetera tum res publica cura ut mihi nota
 sit. plura scribam †tarde tibi redditu iri†, sed dabam
 familiari homini ac domestico, C. Andronico
 Puteolano. tu autem saepe dare tabellariis publicanorum poteris
 per magistros scripturae et portus nostrarum dioecesium.

etsi in ipso itinere et via discedebant publicanorum tabellarii et eramus in
 cursu, tamen surripiendum aliquid putavi spati, ne me immemorem mandati tui putares.
 itaque subsedi in ipsa via, dum haec quae longiorem desiderant orationem
 summatim tibi perscriberem.

maxima exspectatione in perditam et plane eversam in perpetuum provinciam nos
 venisse scito pridie Kal. Sextilis , moratos triduum Laodiceae,
 triduum Apameae, totidem dies Synnade. . audivimus 
 nihil aliud nisi imperata ἐπικεφάλαια 
 solvere non posse, ὠνὰσ omnium venditas,
 civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis.
 quid quaeris? taedet omnino eos vitae.

levantur tamen miserae civitates quod nullus fit sumptus in nos neque in
 legatos neque in quaestorem neque in quemquam. scito non modo nos foenum aut
 quod e lege Iulia dari solet non accipere sed ne ligna quidem, nec praeter
 quattuor lectos et tectum quemquam accipere quicquam, multis locis ne tectum quidem et
 in tabernaculo manere plerumque. itaque incredibilem in modum concursus fiunt
 ex agris, ex vicis, ex domibus omnibus. me hercule etiam adventa nostro
 reviviscunt. iustitia , abstinentia, clementia tui Ciceronis
 itaque opiniones omnium superavit.

Appius ut audivit nos venire, in ultimam provinciam se coniecit
 Tarsum usque. ibi forum agit. de 
 Partho silentium est, sed tamen concisos equites nostros a barbaris
 nuntiabant ii qui veniebant. Bibulus ne cogitabat quidem etiam nunc in
 provinciam suam accedere; id autem facere ob eam causam dicebant quod tardius vellet
 decedere. nos in castra properabamus quae aberant tridui.

accepi 
 Roma sine epistula tua fasciculum litterarum; in quo, si modo valuisti et
 Romae fuisti, Philotimi duco esse culpam, non tuam.
 haud epistulam dictavi sedens in raeda, cum in castra proficiscerer a
 quibus aberam bidui. paucis diebus habebam certos homines quibus darem
 litteras. itaque eo me servavi.

nos tamen, etsi hoc te ex aliis audire malo, sic in provincia nos gerimus,
 quod ad abstinentiam attinet, ut nullus terruncius insumatur in quemquam. id 
 fit etiam et legatorum et tribunorum et praefectorum diligentia; nam omnes mirifice
 συμφιλοδοξοῦσιν gloriae meae. Lepta
 noster mirificus est. sed nunc propero. perscribam ad te paucis
 diebus omnia.

Cicerones nostros Deiotarus filius, qui rex ab senatu
 appellatus est, secum in regnum. dum in aestivis nos essemus, illum pueris
 locum esse bellissimum duximus.

Sestius ad me scripsit quae tecum esset de mea domestica et maxima cura
 locutus et quid tibi esset visum. amabo te, incumbe in eam rem et ad me
 scribe quid et possit et tu censeas.

idem 
 scripsit Hortensium de proroganda nostra provincia dixisse nescio quid.
 mihi in Cumano diligentissime se ut annui essemus defensurum
 receperat. si quicquam me amas, hunc locum muni. dici non potest
 quam invitus a vobis absim; et simul hanc gloriam iustitiae et abstinentiae fore
 inlustriorem spero si cito decesserimus, id quod Scaevolae contigit qui
 solos novem mensis Asiae praefuit.

Appius noster cum me adventare videret, profectus est Tarsum
 usque Laodicea. ibi forum agit, cum ego sim in provincia.
 quam eius iniuriam non insector. satis enim habeo negoti in
 sanandis vulneribus quae sunt imposita provinciae; quod do operam ut faciam quam minima
 cum illius contumelia. sed hoc Bruto nostro velim dicas, illum
 fecisse non belle qui adventu meo quam longissime potuerit discesserit.

quam vellem Romae esses, si forte non es! nihil enim
 certi habebamus nisi accepisse nos tuas litteras a. d. x iiii Kal. Sextil. 
 datas, in quibus scriptum esset te in Epirum iturum circiter Kal. Sextil.
 sed sive Romae es sive in Epiro,
 Parthi Euphraten transierunt duce Pacoro,
 Orodis regis Parthorum filio, cum 
 cunctis fere copiis. Bibulus nondum audiebatur esse in Syria;
 Cassius in oppido Antiochia est cum omni exercitu, nos in
 Cappadocia ad Taurum cum exercitu ad Cybistra;
 hostis in Cyrrhestica quae Syriae pars proxima est provinciae
 meae. his de rebus scripsi ad senatum, quas litteras, si Romae
 es, videbis putesne reddendas et multa, immo omnia, quorum κεφάλαιον ne quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur
 aut temporis. nobis enim hac infirmitate exercitus inopia sociorum,
 praesertim fidelium, certissimum subsidium est hiems. ea si venerit nec illi
 ante in meam provinciam transierint, unum vereor ne senatus propter urbanarum rerum
 metum Pompeium nolit dimittere. quod si alium ad ver mittit, non
 laboro, nobis modo temporis ne quid prorogetur.

haec igitur, si es Romae; sin abes aut etiam si ades, haec
 negotia sic se habent. stamus animis et, quia consiliis, ut videmur, bonis
 utimur, speramus etiam manu. tuto consedimus copioso a frumento,
 Ciliciam prope conspiciente, expedito ad mutandum loco, parvo exercitu
 sed, ut spero, ad benevolentiam erga nos consentiente. quem nos
 Deiotari adventu cum suis omnibus copiis duplicaturi eramus.
 sociis multo fidelioribus utimur quam quisquam usus est; quibus
 incredibilis videtur nostra et mansuetudo et abstinentia. dilectus habetur
 civium Romanorum; frumentum ex agris in loca tuta comportatur.
 si fuerit occasio, manu, si minus, locis nos defendemus.

qua re bono animo es. video enim te et, quasi coram adsis, ita
 cerno συμπάθειαν amoris tui. sed te rogo, si
 ullo pacto fieri poterit, si integra in senatu nostra causa ad Kal.
 Ianuarias manserit, ut Romae sis mense
 Ianuario. profecto nihil accipiam iniuriae, si tu aderis.
 amicos consules habemus, nostrum tribunum pl. Furnium.
 verum tua est opus adsiduitate, prudentia, gratia. tempus est
 necessarium. sed turpe est me pluribus verbis agere tecum.

Cicerones nostri sunt apud Deiotarum sed, si opus erit,
 deducentur Rhodum. tu si es Romae, ut soles,
 diligentissime, si in Epiro, mitte tamen ad nos de tuis aliquem
 tabellarium, ut et tu quid nos agamus et nos quid tu agas quidque
 acturus sis scire possimus. ego tui Bruti rem sic ago ut suam
 ipse non ageret. sed iam exhibeo pupillum neque defendo; sunt enim negotia et
 lenta et inania. faciam tamen satis tibi quidem cui difficilius est quam
 ipsi; sed certe satis faciam utrique.

obsignaram iam epistulam eam, quam puto te modo perlegisse scriptam mea manu
 in qua omnia continentur, cum subito Apellae tabellarius a. d. xi
 Kal. Octobris septimo quadragesimo die Roma celeriter (hui tam
 longe!) mihi tuas litteras reddidit. ex quibus non dubito quin tu
 Pompeium exspectaris dum Arimino rediret et iam in
 Epirum profectus sis, magisque vereor, ut scribis, ne in
 Epiro sollicitus sis non minus quam nos hic sumus. de 
 Atiliano nomine scripsi ad Philotimum ne appellaret 
 Messallam.

itineris nostri famam ad te pervenisse laetor magisque laetabor si reliqua
 cognoris. filiolam tuam tibi †iam Romae†
 iucundam esse gaudeo, eamque quam numquam vidi tamen et amo et amabilem esse certo scio.
 etiam atque etiam vale.

de 
 Patrone et tuis condiscipulis quae de parietinis in Melita
 laboravi ea tibi grata esse gaudeo. quod scribis libente te repulsam tulisse
 eum qui cum sororis tuae fili patruo certarit, magni amoris signum. itaque me
 etiam admonuisti ut gauderem; nam mihi in mentem non venerat. 
 non 
 credo inquis. ut libet; sed plane gaudeo, quoniam τὸ interest τοῦ φθονεῖν .

Saturnalibus mane se mihi Pindenissitae dediderunt septimo et quinquagesimo
 die postquam oppugnare eos coepimus. 
 qui malum! isti Pindenissitae qui
 sunt? inquies; nomen audivi numquam. 
 quid ego faciam? num potui Ciliciam
 Aetoliam aut Macedoniam reddere? hoc iam sic habeto
 nec hoc exercitu nec hic tanta negotia geri potuisse.
 quae cognosce ἐν ἐπιτομῇ ; sic enim
 concedis mihi proximis litteris. Ephesum ut venerim nosti, qui etiam mihi
 gratulatus es illius diei celebritatem qua nihil me umquam delectavit magis.
 inde 
 in oppidis iis †quae erant† mirabiliter
 accepti Laodiceam
 pridie Kal. Sextilis venimus. ibi morati biduum perinlustres
 fuimus honorificisque verbis omnis iniurias revellimus superiores, quod idem 
 Colossis
 , dein Apameae quinque dies morati et Synnadis triduum,
 Philomeli quinque dies, Iconi decem fecimus.
 nihil ea iuris dictione aequabilius, nihil lenius, nihil gravius.

inde in castra veni a. d. VII Kalendas
 Septembris. A. d. III exercitum lustravi apud Iconium.
 ex his castris, cum graves de Parthis nuntii venirent, perrexi
 in Ciliciam per Cappadociae partem eam quae
 Ciliciam attingit, eo consilio ut Armenius
 Artavasdes et ipsi Parthi
 Cappadocia se excludi putarent. cum dies quinque ad
 Cybistra Cappadociae castra habuissem, certior sum factus
 Parthos ab illo aditu Cappadociae longe abesse,
 Ciliciae magis imminere. itaque confestim iter in
 Ciliciam feci per Tauri pylas. Tarsum veni a.
 d. III Nonas
 Octobris.

inde ad Amanum contendi qui Syriam a
 Cilicia in aquarum divertio dividit; qui mons erat hostium plenus
 sempiternorum. hic a. d. iii Idus Octobr. magnum numerum hostium
 occidimus. castella munitissima nocturno Pomptini adventu,
 nostro matutino cepimus, incendimus. imperatores appellati sumus.
 castra paucos dies habuimus ea ipsa quae contra Darium
 habuerat apud Issum
 Alexander, imperator haud paulo melior quam aut tu aut ego. ibi 
 dies quinque morati direpto et vastato Amano inde discessimus.
 interim (scis enim dici quaedam πανικά ,
 dici item τὰ κενὰ τοῦ πολέμου ) rumore adventus
 nostri et Cassio qui Antiochia tenebatur animus accessit et
 Parthis timor iniectus est. itaque eos cedentis ab oppido
 Cassius insecutus rem bene gessit. qua in fuga magna
 auctoritate Osaces dux Parthorum vulnus accepit eoque interiit paucis post
 diebus. erat in Syria nostrum nomen in gratia.

venit interim Bibulus; credo, voluit appellatione hac
 inani nobis esse par. in eodem Amano coepit loreolam in mustaceo
 quaerere. at ille cohortem primam totam perdidit centurionemque primi pili
 nobilem sui generis Asinium Dentonem et reliquos cohortis eiusdem et
 Sex. Lucilium, T. Gavi
 Caepionis locupletis et splendidi hominis filium, tribunum militum.
 sane plagam odiosam acceperat cum re tum tempore. 
 nos ad Pindenissum, quod oppidum munitissimum
 Eleutherocilicum omnium memoria in armis fuit. feri homines et
 acres et omnibus rebus ad defendendum parati. cinximus vallo et fossa; aggere
 maximo, vineis, turre altissima, magna tormentorum copia, multis sagittariis, magno
 labore, apparatu multis sauciis nostris, incolumi exercitu negotium confecimus.
 hilara sane Saturnalia militibus quoque quibus equis exceptis
 reliquam praedam concessimus. mancipia venibant Saturnalibus
 tertiis. cum haec scribebam, in tribunali res erat ad HS c_x_x_ . hinc exercitum in hiberna agri male pacati deducendum
 Quinto fratri dabam; ipse me Laodiceam recipiebam.

haec adhuc. sed ad praeterita revertamur. quod me
 maxime hortaris et quod pluris est quam omnia, in quo laboras ut etiam
 Ligurino
 Μώμῳ satis faciamus, moriar si quicquam fieri potest
 elegantius. nec iam ego hanc continentiam appello, quae virtus voluptati
 resistere videtur. ego in vita mea nulla umquam voluptate tanta sum adfectus
 quanta adficior hac integritate, nec me tam fama quae summa est quam res ipsa delectat.
 quid quaeris? fuit tanti. me ipse non noram nec satis sciebam
 quid in hoc genere facere possem. recte 
 πεφυσίωμαι . nihil est praeequis 
 carius . interim haec λαμπρά .
 Ariobarzanes opera mea vivit, regnat; ἐν consilio et auctoritate et quod insidiatoribus eius ἀπρόσιτον me non modo ἀδωροδόκητον praebui regem regnumque servavi. interea e
 Cappadocia ne pilum quidem. Brutum abiectum quantum potui
 excitavi; quem non minus amo quam tu, paene dixi quam te. atque etiam spero
 toto anno imperi nostri terruncium sumptus in provincia nullum fore.

habes omnia. nunc publice litteras Romam mittere
 parabam. uberiores erunt quam si ex Amano misissem. at te
 Romae non fore! sed est totum in eo 
 quid Kalendis
 Martiis futurum sit. vereor enim ne cum de provincia agetur, si
 Caesar resistet, nos retineamur. his tu si adesses, nihil
 timerem.

redeo ad urbana quae ego diu ignorans ex tuis iucundissimis litteris a. d.
 v Kal. Ianuarias denique cognovi. eas diligentissime
 Philogenes, libertus tuus, curavit perlonga et non satis tuta via
 perferendas. nam quas Laeni pueris scribis datas non acceperam.
 iucunda de Caesare et quae senatus decrevit et quae tu speras.
 quibus ille si cedit, salvi sumus. incendio 
 Plaetoriano quod Seius ambustus es minus moleste fero.
 Lucceius de Q. Cassio cur tam vehemens fuerit et
 quid actum sit aveo scire.

ego cum Laodiceam venero, Quinto sororis tuae filio
 togam puram iubeor dare; cui moderabor diligentius. Deiotarus cuius
 auxiliis magnis usus sum ad me, ut scripsit, cum Ciceronibus
 Laodiceam venturus erat. tuas etiam Epiroticas
 exspecto litteras, ut habeam rationem non modo negoti verum etiam oti tui.
 Nicanor in officio est et a me liberaliter tractatur. quem , ut
 puto, Romam cum litteris publicis mittam, ut et diligentius perferantur et
 idem ad me certa de te et a te referat. Alexis quod mihi totiens
 salutem adscribit est gratum; sed cur non suis litteris idem facit quod meus ad te
 Alexis facit? Phemio quaeritur κέρασ . sed haec hactenus. cura ut valeas et ut sciam
 quando cogites Romam. etiam atque etiam vale.

tua tuosque Thermo et praesens Ephesi
 diligentissime commendaram et nunc per litteras ipsumque intellexi esse perstudiosum
 tui. tu velim, quod antea ad te scripsi, de domo Pammeni des
 operam ut quod tuo meoque beneficio puer habet cures ne qua ratione convellatur. utrique
 nostrum honestum existimo; tum mihi erit pergratum.

te in Epirum salvum venisse et, ut scribis, ex sententia
 navigasse vehementer gaudeo, non esse Romae meo tempore pernecessario
 submoleste fero. hoc me tamen consolor uno: spero te istic iucunde hiemare et
 libenter requiescere.

C. Cassius, frater Q. Cassi familiaris tui,
 pudentiores illas litteras miserat de quibus tu ex me requiris quid sibi voluerint quam
 eas quas postea misit, quibus per se scribit confectum esse Parthicum
 bellum. recesserant illi quidem ab Antiochia ante
 Bibuli adventum sed nullo nostro εὐημερήματι ; hodie vero hiemant in Cyrrhestica, maximumque
 bellum impendet. nam et Orodi regis Parthorum
 filius in provincia nostra est, nec dubitat Deiotarus, cuius filio pacta
 est Artavasdis filia ex quo sciri potest, quin cum omnibus copiis ipse
 prima aestate Euphraten transiturus sit. quo autem die Cassi
 litterae victrices in senatu recitatae sunt, datae Nonis
 Octobribus, eodem meae tumultum nuntiantes. Axius noster ait
 nostras auctoritatis plenas fuisse, illis negat creditum. Bibuli nondum
 erant adlatae; quas certo scio plenas timoris fore.

ex his rebus hoc vereor ne cum Pompeius propter metum rerum
 novarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic
 nodus expediatur, non putet senatus nos ante quam successum sit oportere decedere nec in
 tanto motu rerum tantis provinciis singulos legatos praeesse. hic ne quid
 mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo atque eo magis quod
 tu abes qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres. sed dices me
 ipsum mihi sollicitudinem struere. cogor ut velim ita sit; sed omnia metuo.
 etsi bellum ἀκροτελεύτιον habet illa tua
 epistula quam dedisti nauseans Buthroto, 
 tibi , ut video
 et spero, nulla ad decedendum erit mora. 
 
 mallem 
 
 ut video, nihil opus fuit ut spero.

acceperam autem satis celeriter Iconi per publicanorum
 tabellarios a Lentuli triumpho datas. in his γλυκύπικρον illud confirmas moram mihi nullam fore; deinde
 addis, si quid secus, te ad me esse venturum. angunt me dubitationes tuae;
 simul et vides quas acceperim litteras. nam quas Hermonis centurionis caculae
 ipse scribis te dedisse non accepi. Laeni pueris te dedisse saepe ad me
 scripseras. eas 
 Laodiceae denique, cum eo venissem, iii Idus Februar. 
 Laenius mihi reddidit datas a. d. x Kal. Octobris. 
 Laenio tuas commendationes et statim verbis et reliquo tempore re probabo.

eae litterae cetera vetera habebant, unum
 hoc novum de Cibyratis pantheris. multum te amo quod respondisti
 M. Octavio
 te non putare. sed posthac omnia quae recta non erunt pro certo negato.
 nos enim et nostra sponte bene firmi et me hercule auctoritate tua
 inflammati vicimus omnis (hoc tu ita reperies) cum abstinentia tum iustitia, facilitate,
 clementia. cave putes quicquam homines magis umquam esse miratos quam nullum
 terruncium me obtinente provinciam sumptus factum esse nec in rem publicam nec in
 quemquam meorum praeter quam in L. Tullium legatum. is 
 ceteroqui abstinens sed Iulia lege transitans, semel tamen in diem, non ut
 alii solebant omnibus vicis (praeter eum semel nemo accepit), facit ut mihi excipiendus
 sit, cum terruncium nego sumptus factum. praeter eum accepit nemo.
 has a nostro Q. Titinio sordis accepimus.

ego aestivis confectis Quintum fratrem hibernis et
 Ciliciae praefeci. Q. Volusium tui
 Tiberi generum, certum hominem sed mirifice etiam abstinentem, misi in
 Cyprum ut ibi pauculos dies esset, ne cives Romani pauci qui
 illic negotiantur ius sibi dictum negarent; nam evocari ex insula

Cyprios non licet. ipse in Asiam profectus sum
 Tarso
 Nonis
 Ianuariis, non me hercule dici potest qua admiratione Ciliciae
 civitatum maximeque Tarsensium. postea veroquam
 Taurum transgressus sum, mirifica exspectatio Asiae
 nostrarum dioecesium quae sex mensibus imperi mei nullas meas acceperat litteras,
 numquam hospitem viderat. illud autem tempus quotannis ante me fuerat in hoc
 quaestu. civitates locupletes ne in hiberna milites reciperent magnas
 pecunias dabant, Cyprii talenta Attica
 cc ; qua ex insula (non ὑπερβολικῶσ sed
 verissime loquor) nummus nullus me obtinente erogabitur. ob haec beneficia
 quibus illi obstupescunt nullos honores mihi nisi verborum decerni sino, statuas,
 fana, τέθριππα prohibeo nec sum in ulla re alia
 molestus civitatibus—sed fortasse tibi qui haec praedicem de me.
 perfer , si me amas; tu enim me haec facere voluisti.

iter igitur ita per Asiam feci ut etiam fames qua nihil miserius
 est, quae tum erat in hac mea Asia (messis enim nulla fuerat), mihi optanda
 fuerit. quacumque iter feci, nulla vi, nullo iudicio, nulla contumelia,
 auctoritate et cohortatione perfeci ut et Graeci et cives
 Romani qui frumentum compresserant magnum numerum populis pollicerentur.

Idibus
 Februariis, quo die has litteras dedi, forum institueram agere
 Laodiceae
 Cibyraticum et Apamense, ex Idibus
 Martiis ibidem Synnadense, Pamphylium (tum
 Phemio dispiciam κέρασ ,
 Lycaonium, Isauricum; ex Idibus
 Maiis in Ciliciam, ut ibi Iunius consumatur,
 velim tranquille a Parthis. Quintilis, si erit ut volumus, in
 itinere est per provinciam redeuntibus consumendus. venimus enim in provinciam Laodiceam
 Sulpicio et Marcello consulibus pridie Kalendas
 Sextilis. inde nos oportet decedere a. d. III
 Kalendas
 Sextilis. primum contendam a Quinto fratre ut se
 praefici patiatur, quod et illo et me invitissimo fiet. sed aliter honeste
 fieri non potest, praesertim cum virum optimum Pomptinum ne nunc quidem
 retinere possim. rapit enim hominem Postumius
 Romam, fortasse etiam Postumia.

habes consilia nostra; nunc cognosce de Bruto. familiaris habet
 Brutus tuus quosdam creditores Salaminiorum ex
 Cypro, M. Scaptium et P.
 Matinium; quos mihi maiorem in modum commendavit. Matinium non
 novi, Scaptius ad me in castra venit. pollicitus sum curaturum
 me Bruti causa ut ei Salaminii pecuniam solverent.
 egit gratias. praefecturam petivit. negavi me cuiquam
 negotianti dare (quod idem tibi ostenderam Cn. Pompeio
 petenti probaram institutum meum, quid dicam Torquato de M.
 Laenio tuo, multis aliis?); sin praefectus vellet esse syngraphae causa, me
 curaturum ut exigeret. gratias egit, discessit. Appius noster
 turmas aliquot equitum dederat huic Scaptio per quas
 Salaminios coerceret, et eundem habuerat praefectum; vexabat
 Salaminios. ego equites ex Cypro decedere iussi.
 moleste tulit Scaptius.

quid multa? ut ei fidem meam praestarem, cum ad me Salaminii
 Tarsum venissent et in iis Scaptius, imperavi ut pecuniam
 solverent. multa de syngrapha, de Scapti iniuriis.
 negavi me audire; hortatus sum, petivi etiam pro meis in civitatem
 beneficiis ut negotium conficerent, dixi denique me coacturum. homines non
 modo non recusare sed etiam hoc dicere, se a me solvere. quod enim praetori
 dare consuessent, quoniam ego non acceperam, se a me quodam modo dare atque etiam minus
 esse aliquanto in Scapti nomine quam in vectigali praetorio.
 conlaudavi homines. 
 recte 
 inquit Scaptius, sed subducamus summam. 
 interim cum ego in edicto translaticio centesimas me observaturum haberem cum
 anatocismo anniversario, ille ex syngrapha postulabat quaternas. 
 quid 
 ais? inquam, possumne contra meum edictum? 
 at ille profert senatus consultum Lentulo
 Philippoque consulibus, ut qui Ciliciam obtineret ius ex
 illa sungrapha diceret .

cohorrui primo; etenim erat interitus civitatis. reperio duo
 senatus consulta isdem consulibus de eadem syngrapha. Salaminii cum
 Romae versuram facere vellent, non poterant, quod lex
 Gabinia vetabat. tum iis Bruti familiares freti
 gratia Bruti dare volebant quaternis, si sibi senatus consulto caveretur.
 fit gratia Bruti senatus consultum, ut neve
 salaminis neve qui eis dedisset fraudi esset . pecuniam numerarunt. 
 at postea venit in mentem faeneratoribus nihil se iuvare illud senatus
 consultum, quod ex syngrapha ius dici lex Gabinia vetaret. tum 
 fit senatus consultum, ut ex ea syngrapha ius diceretur , non ut alio iure ea syngrapha esset quam ceterae sed ut eodem.
 cum haec disseruissem, seducit me Scaptius; ait se nihil
 contra dicere sed illos putare talenta cc se debere; ea se velle accipere;
 debere autem illos paulo minus. rogat ut eos ad ducenta perducam. 
 optime 
 inquam. voco illos ad me remoto Scaptio.
 
 quid ? vos quantum inquam debetis? 
 respondent 
 cvi . refero ad Scaptium. homo clamare.
 
 quid ? opus est inquam rationes conferatis. 
 adsidunt , subducunt; ad nummum convenit.
 illi se numerare velle, urgere ut acciperet. Scaptius me
 rursus seducit, rogat ut rem sic relinquam. dedi veniam homini impudenter
 petenti; Graecis querentibus, ut in fano deponerent postulantibus non
 concessi. clamare omnes qui aderant, alii nihil
 impudentius Scaptio qui centesimis cum anatocismo contentus non esset, alii nihil stultius. mihi autem impudens
 magis quam stultus videbatur; nam aut bono nomine centesimis contentus non erat aut non
 bono quaternas centesimas sperabat. habes meam causam.

quae si Bruto non probatur, nescio cur illum amemus.
 sed avunculo eius certe probabitur, praesertim cum senatus consultum modo
 factum sit, puto, postquam tu es profectus, in creditorum causa ut centesimae perpetuo
 faenore ducerentur. hoc quid intersit, si tuos digitos novi, certe habes
 subductum. in quo quidem, 
 ὁδοῦ πάρεργον , L. 
 Lucceius
 M. f. queritur apud me per litteras summum esse periculum ne culpa
 senatus his decretis res ad tabulas novas perveniat; commemorat quid olim mali
 C. Iulius fecerit cum dieculam duxerit; numquam rei publicae
 plus. sed ad rem redeo. meditare adversus Brutum
 causam meam, si haec causa est contra quam nihil honeste dici potest, praesertim cum
 integram rem et causam reliquerim.

reliqua sunt domestica. de 
 ἐνδομύχῳ probo idem quod tu, Postumiae
 filio, quoniam Pontidia nugatur. sed vellem adesses. a Quinto
 fratre his mensibus nihil exspectaris; nam Taurus propter nives ante mensem
 Iunium transiri non potest. Thermum, ut rogas, creberrimis
 litteris fulcio. P. Valerium negat habere quicquam
 Deiotarus rex eumque ait a se sustentari.
 cum scies Romae intercalatum sit necne, velim ad me scribas
 certum quo die mysteria futura sint. litteras tuas minus paulo exspecto quam
 si Romae esses sed tamen exspecto.

accepi tuas litteras a. d. quintum Terminalia Laodiceae; quas
 legi libentissime plenissimas amoris, humanitatis, offici, diligentiae. iis 
 igitur respondebo non 
 χρύσεα χαλκείων (sic enim postulas) nec οἰκονομίαν meam instituam, sed ordinem conservabo tuum.
 recentissimas a Cybistris te meas litteras habere ais a. d. xi
 Kalendas
 Octobris datas et scire vis tuas ego quas acceperim. omnis fere
 quas commemoras, praeter eas quas scribis Lentuli pueris et Equotutico et
 Brundisio datas. qua re non οἴχεται tua industria quod vereris sed praeclare ponitur, si quidem id
 egisti ut ego delectarer. nam nulla re sum delectatus magis.

quod meam βαθύτητα in Appio
 tibi, liberalitatem etiam in Bruto probo, vehementer gaudeo; ac putaram
 paulo secus. Appius enim ad me ex itinere bis terve ὑπομεμψιμοίρουσ litteras miserat quod quaedam a se constituta
 rescinderem. ut si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei
 medico qui sibi successerit si quae ipse in curando constituerit mutet ille, sic
 Appius, cum ἐξ ἀφαιρέσεωσ provinciam
 curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detraxerit, mihi tradiderit enectam,
 προσανατρεφομένην eam a me non libenter videt
 sed modo suscenset, modo gratias agit. nihil enim a me fit cum ulla illius
 contumelia; tantum modo dissimilitudo meae rationis offendit hominem. quid 
 enim potest esse tam dissimile quam illo imperante exhaustam esse sumptibus et iacturis
 provinciam, nobis eam obtinentibus nummum nullum esse erogatum nec privatim nec publice?
 quid dicam de illius praefectis, comitibus, legatis etiam? de rapinis, de
 libidinibus, de contumeliis? nunc autem domus me hercule nulla tanto consilio
 aut tanta disciplina gubernatur aut tam modesta est quam nostra tota provincia.
 haec non nulli amici Appi ridicule interpretantur qui me
 idcirco putent bene audire velle ut ille male audiat, et recte facere non meae laudis
 sed illius contumeliae causa. sin 
 Appius, ut Bruti litterae quas ad te misit significabant,
 gratias nobis agit non moleste fero, sed tamen eo ipso die quo haec ante lucem
 scribebam, cogitabam eius multa inique constituta et acta tollere.

nunc venio ad Brutum quem ego omni studio te auctore sum
 complexus, quem etiam amare coeperam; sed ilico me revocavi, ne te offenderem.
 noli enim putare me quicquam maluisse quam ut mandatis satis facerem nec
 ulla de re plus laborasse. mandatorum autem mihi libellum dedit, isdemque de
 rebus tu mecum egeras. omnia sum diligentissime persecutus. primum 
 ab Ariobarzane sic contendi ut talenta quae mihi pollicebatur illi daret.
 quoad mecum rex fuit, perbono loco res erat; post a Pompei
 procuratoribus sescentis premi coeptus est. Pompeius autem quom ob ceteras
 causas plus potest unus quam ceteri omnes, tum quod putatur ad bellum
 Parthicum esse venturus. ei tamen sic nunc solvitur, tricesimo
 quoque die talenta Attica
 xxxiii 
 et hoc ex tributis. nec inde satis efficitur in usuram menstruam.
 sed 
 Gnaeus noster clementer id fert; sorte caret, usura nec ea solida contentus
 est. alii neque solvit cuiquam nec potest solvere; nullum enim aerarium,
 nullum vectigal habet. Appi instituto tributa imperat. ea vix in
 faenus Pompei quod satis sit efficiunt. amici regis duo tresve
 perdivites sunt sed ii suum tam diligenter tenent quam ego aut tu. equidem 
 non desino tamen per litteras rogare, suadere, accusare regem.

Deiotarus etiam mihi narravit se ad eum legatos misisse de re
 Bruti; eos sibi responsum rettulisse illum non habere. et me
 hercule ego ita iudico, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius.
 itaque aut tutela cogito me abdicare aut ut pro Glabrione
 Scaevola faenus et impendium recusare. ego tamen quas per te
 Bruto promiseram praefecturas, M. Scaptio,
 L. Gavio, qui in regno rem Bruti procurabant,
 detuli; nec enim in provincia mea negotiabantur. tu autem meministi nos sic
 agere ut quot vellet praefecturas sumeret, dum ne negotiatori. itaque duas ei
 praeterea dederam. sed ii quibus petierat de provincia decesserant.

nunc cognosce de Salaminiis, quod video tibi etiam novum
 accidisse tamquam mihi. numquam enim ex illo audivi illam pecuniam esse suam;
 quin etiam libellum ipsius habeo, in quo est, Salaminii pecuniam
 debent M. Scaptio et P. Matinio,
 familiaribus meis. 
 eos mihi commendat; adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se
 pro iis magnam pecuniam. confeceram ut solverent centesimis bienni ductis cum
 renovatione singulorum annorum. at 
 Scaptius quaternas postulabat. metui , si impetrasset, ne tu ipse
 me amare desineres; nam ab edicto meo recessissem et civitatem in Catonis
 et in ipsius Bruti
 fide locatam meisque beneficiis ornatam funditus perdidissem.

atque hoc tempore ipso impingit mihi epistulam Scaptius
 Bruti rem illam suo periculo esse, quod nec mihi umquam Brutus
 dixerat nec tibi, etiam ut praefecturam Scaptio deferrem. id 
 vero per te exceperamus ne negotiatori; quod si cuiquam, huic
 tamen non. fuerat enim praefectus Appio et quidem habuerat
 turmas equitum quibus inclusum in curia senatum Salamine obsederat, ut fame
 senatores quinque morerentur. itaque ego, quo die tetigi provinciam, cum mihi
 Cyprii legati Ephesum obviam venissent, litteras misi ut
 equites ex insula statim decederent. his de causis credo
 Scaptium iniquius de me aliquid ad Brutum scripsisse.
 sed tamen hoc sum animo. si 
 Brutus putabit me quaternas centesimas oportuisse decernere, cum tota
 provincia singulas observarem itaque edixissem idque etiam acerbissimis faeneratoribus
 probaretur, si praefecturam negotiatori denegatam queretur, quod ego
 Torquato nostro in tuo Laenio, Pompeio ipsi in
 Sex. Statio negavi et iis probavi, si equites deductos moleste
 feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo maiorem non esse eum talem
 qualem putassem.

illud quidem fatebitur Scaptius, me ius dicente sibi omnem
 pecuniam ex edicto meo auferendi potestatem fuisse. addo etiam illud quod
 vereor tibi ipsi ut probem. consistere usura debuit quae erat in edicto meo.
 deponere volebant: impetravi a Salaminiis ut silerent.
 veniam illi quidem mihi dederunt, sed quid iis fiet, si huc
 Paulus venerit? sed totum hoc Bruto dedi; qui de
 me ad te humanissimas litteras scripsit, ad me autem, etiam cum rogat aliquid,
 contumaciter, adroganter, ἀκοινονοήτωσ solet scribere.
 tu autem velim ad eum scribas de his rebus, ut sciam quo modo haec
 accipiat; facies enim me certiorem. 
 atque haec superioribus litteris diligenter ad te per scripseram sed plane te
 intellegere volui mihi non excidisse illud quod tu ad me quibusdam litteris scripsisses,
 si nihil aliud de hac provincia nisi illius benevolentiam deportassem, mihi id satis
 esse. sit sane, quoniam ita tu vis, sed tamen cum eo credo quod sine peccato
 meo fiat. igitur meo decreto soluta res Scaptio stat.
 quam id rectum sit tu iudicabis; ne ad Catonem quidem
 provocabo.

sed noli me putare ἐγκελεύσματα illa tua
 abiecisse quae mihi in visceribus haerent. flens mihi meam famam commendasti;
 quae epistula tua est in qua non eius mentionem facias?
 itaque irascatur qui volet; patiar. τὸ γὰρ εὖ praesertim cum sex libris tamquam praedibus me ipse
 obstrinxerim, quos tibi tam valde probari gaudeo. e quibus unum ἱστορικὸν requiris de Cn. Flavio, Anni
 filio. ille vero ante decemviros non fuit quippe qui aedilis curulis fuerit,
 qui magistratus multis annis post decemviros institutus est. quid ergo
 profecit quod protulit fastos? occultatam putant quodam tempore istam
 tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis. nec vero pauci sunt auctores
 Cn. Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse, ne
 me hoc vel potius Africanum (is enim loquitur) commentum putes. οὐκ ἔλαθέ σε illud de gestu histrionis. tu 
 sceleste suspicaris, ego ἀφελῶσ scripsi. 
 de me imperatore scribis te ex Philotimi
 litteris cognosse; sed credo te, iam in Epiro cum esses, binas meas de
 omnibus rebus accepisse, unas a Pindenisso capto, alteras
 Laodicea, utrasque tuis pueris datas. quibus de rebus propter
 casum navigandi per binos tabellarios misi Romam publice litteras.

de 
 Tullia mea tibi adsentior scripsique ad eam et ad Terentiam
 mihi placere. tu enim ad me iam ante scripseras, 
 ac vellem
 te in tuum veterem gregem rettulisses. 
 correcta vero epistula Memmiana nihil negoti fuit; multo enim
 malo hunc a Pontidia quam illum a Servilia. qua re adiunges
 Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc credo eo magis quod
 debet etiam fratris Appi amorem erga me cum reliqua hereditate crevisse;
 qui declaravit quanti me faceret cum saepe tum in Bursa. ne tu me
 sollicitudine magna liberaris.

Furni exceptio mihi non placet; nec enim ego ullum aliud tempus timeo nisi
 quod ille solum excipit. sed scriberem ad te de hoc plura, si
 Romae esses. in 
 Pompeio te spem omnem oti ponere non miror. ita res est
 removendumque censeo illud dissimulantem. 
 sed enim οἰκονομία si perturbatior est,
 tibi adsignato. te enim sequor σχεδιάζοντα .

Cicerones pueri amant inter se, exercentur, sed discunt, alter, uti dixit
 Isocrates in Ephoro et Theopompo, frenis eget,
 alter calcaribus. Quinto togam puram Liberalibus cogitabam
 dare; mandavit enim pater. ea sic observabo quasi intercalatum non sit.
 Dionysius mihi quidem in amoribus est; pueri autem aiunt eum furenter
 irasci; sed homo nec doctior nec sanctior fieri potest nec tui meique amantior.

Thermum, Silium vere audis laudari. valde honeste
 se gerunt. adde 
 M. Nonium, Bibulum, me, si voles. iam 
 Scrofa vellem haberet ubi posset; est enim lautum negotium.
 ceteri infirmant πολίτευμα 
 Catonis. Hortensio quod causam meam commendas valde gratum.
 de 
 Amiano spei nihil putat esse Dionysius. Terenti
 nullum vestigium adgnovi. Moeragenes certe periit. feci iter per eius
 possessionem in qua animal reliquum nullum est. haec non noram tum, cum
 Democrito tuo cum locutus sum.
 Rhosica vasa mandavi. sed heus tu! quid cogitas? in felicatis
 lancibus et splendidissimis canistris holusculis nos soles pascere; quid te in vasis
 fictilibus appositurum putem? κέρασ 
 Phemio mandatum est; reperietur, modo aliquid illo dignum canat.

Parthicum bellum impendet. Cassius ineptas litteras misit,
 necdum Bibuli erant adlatae. quibus recitatis puto fore ut
 aliquando commoveatur senatus. equidem sum in magna animi perturbatione.
 si , ut opto, non prorogatur nostrum negotium, habeo Iunium et
 Quintilem in metu. esto ; duos quidem mensis sustinebit
 Bibulus. quid illo fiet quem reliquero, praesertim si fratrem?
 quid me autem, si non tam cito decedo? Magna turba est. mihi 
 tamen cum Deiotaro convenit ut ille in meis castris esset cum suis copiis
 omnibus. habet autem cohortis quadringenarias nostra armatura XXX ,
 equitum cIↃ cIↃ . erit ad sustentandum quoad
 Pompeius veniat; qui litteris quas ad me mittit significat suum negotium
 illud fore. hiemant in nostra provincia Parthi; exspectatur ipse
 Orodes. quid quaeris? aliquantum est negoti. 
 de 
 Bibuli edicto nihil novi praeter illam exceptionem de qua tu ad me
 scripseras nimis gravi praeiudicio in ordinem nostrum. 
 ego tamen habeo ἰσοδυναμοῦσαν sed tectiorem
 ex Q. Muci P. L edicto Asiatico, extra quam si
 ita negotium gestum est ut eo stari non oporteat ex fide bona, multaque sum
 secutus Scaevolae, in iis illud in quo sibi libertatem censent
 Graeci datam, ut Graeci inter se disceptent suis legibus.
 breve autem edictum est propter hanc meam διαίρεσιν quod duobus generibus edicendum putavi. quorum 
 unum est provinciale in quo est de rationibus civitatum, de aere alieno, de usura, de
 syngraphis, in eodem omnia de publicanis; alterum, quod sine edicto satis commode
 transigi non potest, de hereditatum possessionibus, de bonis possidendis, vendendis,
 magistris faciendis, quae ex edicto et postulari et fieri solent. tertium de
 reliquo iure dicundo ἄγραφον reliqui. dixi 
 me de eo genere mea decreta ad edicta urbana accommodaturum. itaque curo et
 satis facio adhuc omnibus. Graeci vero exsultant quod peregrinis iudicibus
 utuntur. 
 nugatoribus quidem inquies. quid refert?
 tamen se αὐτονομίαν adeptos putant. vestri 
 enim credo gravis habent Turpionem sutorium et Vettium
 mancipem.

de publicanis quid agam videris quaerere. habeo in deliciis,
 obsequor, verbis laudo, orno; efficio ne cui molesti sint. τὸ , usuras eorum quas pactionibus adscripserant servavit etiam
 Servilius. ego sic. diem statuo satis laxam, quam
 ante si solverint, dico me centesimas ducturum; si non solverint, ex pactione.
 itaque et Graeci solvunt tolerabili faenore et publicanis res
 est gratissima, si illa iam habent pleno modio, verborum honorem, invitationem crebram.
 quid plura? sunt omnes ita mihi familiares ut se quisque maxime putet.
 sed tamen μηδὲν αὐτοῖσ —scis
 reliqua.

de statua Africani ( ὢ πραγμάτων ! sed me id ipsum delectavit in tuis litteris) ain tu?
 Scipio hic Metellus proavum suum nescit censorem non fuisse?
 atqui nihil habuit aliud inscriptum nisi cos ea statua quae ad
 Opis †per te† posita in excelso est. in 
 illa autem quae est ad Πολυκλέουσ Herculem
 inscriptum est consul ; quam esse eiusdem status, amictus, anulus,
 imago ipsa declarat. at me hercule ego, cum in turma inauratarum equestrium
 quas hic Metellus in Capitolio posuit animadvertissem in
 Serapionis subscriptione Africani imaginem, erratum fabrile
 putavi, nunc video Metelli.

o ἀνιστορησίαν 
 turpem! nam illud de Flavio et fastis, si secus est, commune
 erratum est et tu belle ἠπόρησασ et nos publicam prope
 opinionem secuti sumus, ut multa apud Graecos. quis enim non
 dixit Εὔπολιν τὸν τῆσ ἀρχαίασ ab
 Alcibiade navigante in Siciliam deiectum esse in mare?
 redarguit 
 Eratosthenes; adfert enim quas ille post id tempus fabulas docuerit.
 num idcirco Duris
 Samius, homo in historia diligens, quod cum multis erravit, inridetur?
 quis 
 Zaleucum leges Locris scripsisse non dixit? num 
 igitur iacet Theophrastus si id a Timaeo tuo familiari
 reprensum est? sed nescire proavum suum censorem non fuisse turpe est,
 praesertim cum post eum consulem nemo Cornelius illo vivo censor fuerit.

quod de Philotimo et de solutione HS X_X_DC scribis,
 Philotimum circiter Kal. Ianuarias in
 Chersonesum audio venisse. at mi ab eo nihil adhuc.
 reliqua mea Camillus scribit se accepisse. ea quae
 sint nescio et aveo scire. verum haec posterius et coram fortasse commodius.

illud me, mi Attice, in extrema fere parte epistulae commovit;
 scribis enim sic, τί λοιπόν ; deinde me obsecras
 amantissime ne obliviscar vigilare et ut animadvertam quae fiant. num quid de
 quo inaudisti? etsi nihil eius modi est. πολλοῦ γε . nec enim me fefellisset nec fallet. sed 
 ista admonitio tua tam accurata nescio quid mihi significare visa est.

de 
 M. Octavio iterum iam tibi rescribo te illi probe respondisse;
 paulo vellem fidentius. nam 
 Caelius libertum ad me misit et litteras accurate scriptas et de pantheris
 et† a civitatibus. rescripsi alterum me moleste ferre, si ego in
 tenebris laterem nec audiretur Romae nullum in mea provincia nummum nisi in
 aes alienum erogari, docuique nec mihi conciliare pecuniam licere nec illi capere
 monuique eum quem plane diligo ut cum alios accusasset cautius viveret; illud autem
 alterum alienum esse existimatione mea, Cibyratas imperio meo publice
 venari.

Lepta tua epistula gaudio exsultat; etenim scripta belle est meque apud eum
 magna in gratia posuit. filiola tua gratum mihi fecit quod tibi diligenter
 mandavit ut mihi salutem adscriberes, gratum etiam Pilia, sed illa
 officiosius quod mihi quem iam pridem numquam vidit. igitur tu quoque
 salutem utrique adscribito. litterarum datarum dies pr. Kal.
 Ianuar. suavem habuit recordationem clarissimi iuris iurandi quod ego non eram
 oblitus. Magnus enim praetextatus illo die fui. habes ad omnia.
 non , ut postulasti, χρύσεα χαλκείων sed
 paria paribus respondimus.

ecce autem alia pusilla epistula quam non relinquam ἀναντιφώνητον . bene me hercule †potuit
 Lucceius
 Tusculanum, nisi forte (solet enim) cum suo tibicine†.
 et velim scire qui sit eius status. Lentulum quidem nostrum
 omnia praeter Tusculanum proscripsisse audio.
 cupio hos expeditos videre, cupio etiam Sestium, adde sis
 Caelium; in quibus omnibus est αἴδεσθεν μὲν 
 de 
 Memmio restituendo ut Curio cogitet te audisse puto.
 de 
 Egnati
 Sidicini nomine nec nulla nec magna spe sumus. 
 Pinarium quem mihi commendas diligentissime Deiotarus curat
 graviter aegrum. respondi etiam minori.

tu velim dum ero Laodiceae, id est ad Idus
 Maias, quam saepissime mecum per litteras colloquare et cum
 Athenas veneris (iam enim sciemus de rebus urbanis, de provinciis, quae
 omnia in mensem Martium sunt conlata), utique ad me tabellarios mittas.

et heus tu!
 †genuarios† a Caesare per Herodem
 talenta Attica
 L extorsistis? in quo, ut audio, magnum odium Pompei
 suscepistis. putat enim suos nummos vos comedisse, Caesarem in
 Nemore aedificando diligentiorem fore. haec ego ex
 P. Vedio, magno nebulone sed Pompei tamen familiari,
 audivi. hic 
 Vedius mihi obviam venit cum duobus essedis et raeda equis iuncta et
 lectica et familia magna pro qua, si Curio legem pertulerit, HS centenos
 pendat necesse est. erat praeterea cynocephalus in essedo nec deerant onagri.
 numquam vidi hominem nequiorem. sed extremum audi.
 deversatus est Laodiceae apud Pompeium
 Vindullum. lbi sua deposuit cum ad me profectus est. moritur 
 interim Vindullus; quae res ad Magnum
 Pompeium pertinere putabatur. C. Vennonius domum
 Vindulli venit. cum omnia obsignaret, in Vedianas res incidit.
 in his inventae sunt quinque imagunculae matronarum in quibus una sororis
 amici tui hominis bruti qui hoc utatur et illius lepidi 
 qui haec tam neglegenter ferat. haec te volui παριστορῆσαι . sumus enim ambo belle curiosi.

unum etiam velim cogites. audio 
 Appium
 πρόπυλον 
 Eleusine facere. num inepti fuerimus si nos quoque 
 Academiae fecerimus? 
 puto 
 inquies. ergo id ipsum scribes ad me. equidem valde ipsas
 Athenas amo. volo esse aliquod monumentum; odi falsas
 inscriptiones statuarum alienarum. sed ut tibi placebit, faciesque me in quem
 diem Romana incidant mysteria certiorem et quo modo hiemaris.
 cura ut valeas. post 
 Leuctricam pugnam die septingentesimo sexagesimo quinto.

cum 
 Philogenes libertus tuus Laodiceam ad me salutandi causa
 venisset et se statim ad te navigaturum esse diceret, has ei litteras dedi quibus ad eas
 rescripsi quas acceperam a Bruti tabellario. et respondebo
 primum postremae tuae paginae quae mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a
 Cincio de Stati sermone; in quo hoc molestissimum est,
 Statium dicere a me quoque id consilium probari. 
 probari 
 autem? de isto hactenus dixerim, me vel plurima vincla tecum summae
 coniunctionis optare, etsi sunt amoris artissima; tantum abest ut ego ex eo quo astricti
 sumus laxari aliquid velim.

illum autem multa de istis rebus asperius solete loqui saepe sum expertus,
 saepe etiam lenivi iratum. id scire te arbitror. in hac autem
 peregrinatione militiave nostra saepe incensum ira vidi, saepe placatum. quid 
 ad Statium scripserit nescio. quicquid acturus de tali re fuit,
 scribendum tamen ad libertum non fuit. mihi autem erit maximae curae ne quid
 fiat secus quam volumus quamque oportet. nec satis est in eius modi re se
 quemque praestare ac maximae partes istius offici sunt pueri Ciceronis sive
 iam adulescentis; quod quidem illum soleo hortari. ac mihi videtur
 matrem valde, ut debet, amare teque mirifice. sed est magnum illud quidem
 verum tamen multiplex pueri ingenium; in quo ego regendo habeo
 negoti satis.

quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc ad primam revertar
 tuam. Peloponnesias civitates omnis maritimas esse hominis non nequam sed
 etiam tuo iudicio probati Dicaearchi tabulis credidi. is multis
 nominibus in Trophoniana Chaeronis narratione Graecos in eo
 reprendit quod mare tantum secuti sint nec ullum in Peloponneso locum
 excipit. quom mihi auctor placeret (etenim erat ἱστορικώτατοσ et vixerat in Peloponneso), admirabar tamen et
 vix adcredens communicavi cum Dionysio. atque is primo est
 commotus, deinde, quod de †deo cum† isto Dicaearcho
 non minus bene existimabat quam tu de C. Vestorio, ego de
 M. Cluvio, non dubitabat quin ei crederemus.
 Arcadiae censebat esse Lepreon quoddam maritimum; Tenea
 autem et Aliphera et Tritia
 νεόκτιστα ei videbantur, idque τῷ τῶν νεῶν καταλόγῳ confirmabat ubi mentio non fit istorum.
 itaque istum ego locum totidem verbis a Dicaearcho transtuli. 
 Phliasios
 autem dici sciebam et ita fac ut habeas; nos quidem sic habemus. sed 
 primo me ἀναλογία deceperat, Φλιοῦσ , Ὀποῦσ , Σιποῦσ , quod Ὀπούντιοι , Σιπούντιοι . sed hoc continuo correximus.

laetari te nostra moderatione et continentia video. tum id magis
 faceres, si adesses. atque hoc foro quod egi ex Idibus
 Februariis
 Laodiceae ad Kal. Maias omnium dioecesium praeter
 Ciliciae mirabilia quaedam effecimus. ita multae civitates
 omni aere alieno liberatae, multae valde levatae sunt, omnes suis legibus et iudiciis
 usae αὐτονομίαν 
 adeptae revixerunt. his ego duobus generibus facultatem ad se aere
 alieno liberandas aut levandas dedi, uno quod omnino nullus in imperio meo sumptus
 factus est (nullum cum dico non loquor ὑπερβολικῶσ ),
 nullus inquam, ne terruncius quidem.

hac autem re incredibile est quantum civitates emerserint.
 accessit altera. mira erant in civitatibus ipsorum furta
 Graecorum quae magistratus sui fecerant. quaesivi ipse de iis
 qui annis decem proximis magistratum gesserant. aperte fatebantur.
 itaque sine ulla ignominia suis umeris pecunias populis rettulerunt.
 populi autem nullo gemitu publicanis quibus hoc ipso lustro nihil solverant
 etiam superioris lustri reliqua reddiderunt. itaque 
 publicanis in oculis sumus. 
 gratis 
 inquis viris. sensimus . iam cetera iuris dictio nec
 imperita et clemens cum admirabili facilitate; aditus autem ad me minime provinciales;
 nihil per cubicularium; ante lucem inambulabam domi ut olim candidatus. grata 
 haec et magna mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia.

Nonis
 Maiis in Ciliciam cogitabam. ibi cum
 Iunium mensem consumpsissem (atque utinam in pace! magnum enim bellum
 impendet a Parthis), Quintilem in reditu ponere.
 annuae enim mihi operae a. d. iii Kal. Sextil. emerentur.
 magna autem in spe sum mihi nihil temporis prorogatum iri.
 habebam acta urbana usque ad Nonas
 Martias; e quibus intellegebam Curionis nostri constantia
 omnia potius actum iri quam de provinciis. ergo , ut spero, prope diem te
 videbo.

venio ad Brutum tuum, immo nostrum, sic enim mavis.
 equidem omnia feci quae potui aut in mea provincia perficere aut in regno
 experiri. omni igitur modo egi cum rege et ago cotidie per litteras scilicet.
 ipsum enim triduum quadriduumve mecum habui turbulentis in rebus
 quibus eum liberavi. sed et tum praesens et postea creberrimis litteris non
 destiti rogare et petere mea causa; suadere et hortari sua. multum profeci
 sed quantum non plane, quia longe absum, scio. Salaminios autem (hos enim
 poteram coercere) adduxi ut totum nomen Scaptio vellent solvere sed
 centesimis ductis a proxima quidem syngrapha nec perpetuis sed renovatis quotannis.
 numerabantur nummi; noluit Scaptius. tu qui ais
 Brutum cupere aliquid perdere? quaternas habebat in syngrapha.
 fieri non poterat nec, si posset, ego pati possem. audio omnino
 Scaptium paenitere. nam quod senatus consultum esse dicebat ut
 ius ex syngrapha diceretur, eo consilio factum est quod pecuniam Salaminii
 contra legem Gabiniam sumpserant. vetabat autem
 Auli lex ius dici de ita sumpta pecunia. decrevit igitur
 senatus ut ius diceretur ex ista syngrapha. nunc ista habet iuris idem quod
 ceterae, nihil praecipui.

haec a me ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio,
 Catoni certe probabo. 
 sed iam
 ad te ipsum revertor. ain tandem, Attice, laudator integritatis et
 elegantiae nostrae, 
 ausus es hoc ex ore tuo— — 
 inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam
 cogendam darem me rogare? an tu si mecum esses qui scribis morderi te
 interdum quod non simul sis, paterere me id facere si vellem? 
 non 
 amplius inquis quinquaginta. 
 cum 
 Spartaco minus multi primo fuerunt. quid tandem isti mali in tam
 tenera insula non fecissent? non fecissent autem? immo quid ante adventum
 meum non fecerunt? inclusum in curia senatum habuerunt
 Salaminium ita multos dies ut interierint non nulli fame. erat 
 enim praefactus 
 Appi
 Scaptius et habebat turmas ab Appio. id me igitur
 tu cuius me hercule os mihi ante oculos solet versari cum de aliquo officio ac laude
 cogito, tu me inquam rogas praefectus ut Scaptius sit? alias hoc
 statueramus ut negotiatorem neminem idque Bruto probaramus.
 habeat is turmas? cur potius quam cohortis? sumptu iam nepos
 evadit Scaptius.

volunt 
 inquit principes. 
 scio ; nam ad me Ephesum usque venerunt flentesque equitum
 scelera et miserias suas detulerunt. itaque statim dedi litteras ut ex
 Cypro equites ante certam diem decederent, ob eamque causam tum ob
 ceteras Salaminii nos in caelum decretis suis sustulerunt. sed 
 iam quid opus equitatu? solvunt enim Salaminii; nisi forte id volumus armis
 efficere ut faenus quaternis centesimis ducant. et ego audebo legere umquam
 aut attingere eos libros quos tu dilaudas, si tale quid fecero? nimis inquam
 in isto Brutum amasti, dulcissime Attice, nos vereor ne parum.
 atque haec scripsi ego ad Brutum scripsisse te ad me.

cognosce nunc cetera. pro 
 Appio nos hic omnia facimus honeste tamen sed plane libenter.
 nec enim ipsum odimus et Brutum amamus et
 Pompeius mirifice a me contendit quem me hercule plus plusque in dies
 diligo. C. Coelium quaestorem huc venire audisti. nescio 
 quid sit hominis. sed 
 Pammenia illa mihi non placent. ego me spero
 Athenis fore mense Septembri. tuorum itinerum
 tempora scire sane velim. εὐήθειαν 
 Semproni
 Rufi cognovi ex epistula tua Corcyraea. quid 
 quaeris? invideo potentiae Vestori. 
 
 cupiebam etiam nunc plura garrire sed lucet;
 urget turba, festinat Philogenes. valebis igitur et valere
 Piliam et Caeciliam nostram iubebis litteris et salvebis a
 meo Cicerone.

etsi nil sane habebam novi quod post accidisset quam dedissem ad te
 Philogeni liberto tuo litteras, tamen cum Philotimum
 Romam remitterem, scribendum aliquid ad te fuit. ac primum illud
 quod me maxime angebat—non quo me aliquid iuvare posses; quippe; res enim est
 in manibus, tu autem abes longe gentium; πολλὰ δ' ἐν μεταιχμίῳ 
 νότοσ κυλίνδει κύματ' εὐρείησ ἁλός. 
 obrepit dies, ut vides (mihi enim a. d. iii Kal. Sextil. de
 provincia decedendum est), nec succeditur. quem relinquam qui provinciae
 praesit? ratio quidem et opinio hominum postulat fratrem, primum quod videtur
 esse honos, nemo igitur potior; deinde quod solum habeo praetorium.
 Pomptinus enim ex pacto et convento (nam ea lege exierat) iam a me
 discesserat; quaestorem nemo dignum putat; etenim est levis, libidinosus,
 tagax.

de fratre autem primum illud est: persuaderi ei non posse arbitror; odit enim
 provinciam, et hercule nihil odiosius, nihil molestius. deinde ut mihi nolit
 negare, quidnam mei sit offici? cum bellum esse in Syria magnum putetur, id
 videatur in hanc provinciam erupturum, hic praesidi nihil sit, sumptus annuus decretus
 sit, videaturne aut pietatis esse meae fratrem relinquere aut diligentiae nugarum
 aliquid relinquere? magna igitur, ut vides, sollicitudine adficior, magna
 inopia consili. quid quaeris? toto negotio nobis opus non fuit.
 quanto tua provincia melior! decedes cum voles, nisi forte iam
 decessisti; quem videbitur praeficies Thesprotiae et Chaoniae.
 necdum tamen ego Quintum conveneram, ut iam, si id placeret,
 scirem possetne ab eo impetrari; nec tamen, si posset, quid vellem habebam.

hoc est igitur eius modi. 
 reliqua 
 plena adhuc et laudis et gratiae, digna iis libris quos dilaudas, conservatae civitates,
 cumulate publicanis satis factum, offensus contumelia nemo, decreto iusto et severo
 perpauci nec tamen quisquam ut queri audeat, res gestae dignae triumpho; de quo ipso
 nihil cupide agemus, sine tuo quidem consilio certe nihil. clausula est
 difficilis in tradenda provincia. sed haec deus aliquis gubernabit.

de urbanis rebus scilicet plura tu scis; saepius et certiora audis; equidem
 doleo non me tuis litteris certiorem fieri. huc enim odiosa adferebantur de
 Curione, de Paulo; non quo ullum periculum videam stante
 Pompeio vel etiam sedente, valeat modo; sed me hercule
 Curionis et Pauli meorum familiarium vicem doleo.
 formam igitur mihi totius rei publicae, si iam es Romae aut
 cum eris, velim mittas quae mihi obviam veniat ex qua me fingere possim et praemeditari
 quo animo accedam ad urbem. est enim quiddam advenientem non esse peregrinum
 atque hospitem.

et quod paene praeterii, Bruti tui causa, ut saepe ad te
 scripsi, feci omnia. Cyprii numerabant; sed Scaptius
 centesimis renovato in singulos annos faenore contentus non fuit.
 Ariobarzanes non in Pompeium prolixior per ipsum quam per me
 in Brutum. quem tamen ego praestare non poteram; erat enim rex
 perpauper aberamque ab eo ita longe ut nihil possem nisi litteris; quibus pugnare non
 destiti. summa haec est. pro ratione pecuniae liber alius
 est Brutus tractatus quam Pompeius. Bruto curata
 hoc anno talenta circiter c , Pompeio in sex mensibus promissa
 cc . iam in Appi negotio quantum tribuerim
 Bruto dici vix potest. quid est igitur quod laborem?
 amicos habet meras nugas, Matinium, Scaptium.
 qui quia non habuit a me turmas equitum quibus Cyprum vexaret,
 ut ante me fecerat, fortasse suscenset, aut quia praefectus non est, quod ego nemini
 tribui negotiatori, non C. Vennonio meo familiari, non tuo
 M. Laenio, et quod tibi Romae ostenderam me
 servaturum; in quo perseveravi. sed quid poterit queri is qui auferre
 pecuniam cum posset noluit? † aut 
 Scaptius† qui in Cappadocia fuit, puto esse satis
 factum. is a me tribunatum cum accepisset quem ego ex Bruti
 litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti nolle eo tribunatu.

Gavius est quidam cui cum praefecturam detulissem Bruti rogatu
 multa et dixit et fecit cum quadam mea contumelia, P. Clodi canis.
 is me nec proficiscentem Apameam prosecutus est nec, cum
 postea in castra venisset atque inde discederet, num quid vellem rogavit et fuit aperte
 mihi nescio qua re non amicus. hunc ego si in praefectis habuissem, quem tu
 me hominem putares? qui , ut scis, potentissimorum hominum contumaciam numquam
 tulerim, ferrem huius adseculae? etsi hoc plus est quam ferre, tribuere etiam aliquid
 benefici et honoris. is igitur Gavius, cum Apameae
 me nuper vidisset Romam proficiscens, me ita appellavit ut Culleolum vix auderem, unde inquit me iubes petere
 cibaria praefecti? 
 respondi lenius quam putabant oportuisse qui aderant me non instituisse
 iis dare cibaria quorum opera non essem usus. abiit iratus.

huius nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum
 solus ames, me aemulum non habebis. sed illum eum futurum esse puto qui esse
 debet. tibi tamen causam notam esse volui et ad ipsum haec perscripsi
 diligentissime. omnino (soli enim sumus) nullas umquam ad me litteras misit
 Brutus, ne proxime quidem de Appio, in quibus non inesset
 adrogans, ἀκοινονόητον aliquid. tibi autem
 valde solet in ore esse 
 Granius autem 
 
 non contemnere se et reges odisse superbos. 
 
 in quo tamen ille mihi risum magis quam stomachum movere solet.
 sed plane parum cogitat quid scribat aut ad quem.

Q. Cicero puer legit, ut opinor, et certe, epistulam inscriptam
 patri suo. solet enim aperire idque de meo consilio, si quid forte sit quod
 opus sit sciri. in ea autem epistula erat idem illud de sorore quod ad me.
 mirifice conturbatum vidi puerum. lacrimans mecum est questus.
 quid quaeris? miram in eo pietatem suavitatem humanitatemque perspexi.
 quo maiorem spem habeo nihil fore aliter ac deceat. id te igitur
 scire volui.

ne illud quidem praetermittam. Hortensius filius fuit
 Laodiceae gladiatoribus flagitiose et turpiter. hunc ego
 patris causa vocavi ad cenam quo die venit, et eiusdem patris causa nihil amplius.
 is mihi dixit se Athenis me exspectaturum ut mecum decederet.
 recte inquam; quid enim dicerem? omnino puto nihil esse quod
 dixit; nolo quidem, ne offendam patrem quem me hercule multum so diligo. sin 
 fuerit meus comes, moderabor ita ne quid eum offendam quem minime volo. 
 haec sunt; etiam illud. orationem 
 Q. Celeris mihi velim mittas contra M.
 Servilium. litteras mitte quam primum; si nihil, nihil fieri vel per tuum tabellarium. Piliae et filiae
 salutem. cura ut valeas.

Tarsum venimus Nonis
 Iuniis. ibi me multa moverunt, magnum in Syria
 bellum, magna in Cilicia latrocinia, mihi difficilis ratio administrandi,
 quod paucos dies habebam reliquos annui muneris, illud autem difficillimum, relinquendus
 erat ex senatus consulto qui praeesset. nihil minus probari poterat quam
 quaestor Mescinius. nam de Coelio nihil audiebamus.
 rectissimum videbatur fratrem cum imperio relinquere; in quo multa molesta,
 discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta praeterea. o rem totam
 odiosam! sed haec fortuna viderit, quoniam consilio non multum uti licet.

tu quando Romam salvus ut spero venisti, videbis, ut soles,
 omnia quae intelleges nostra interesse, imprimis de Tullia mea, cuius de
 condicione quid mihi placeret scripsi ad Terentiam cum tu in
 Graecia esses; deinde de honore nostro. quod enim tu afuisti,
 vereor ut satis diligenter actum in senatu sit de litteris meis. 
 illud praeterea μυστικώτερον ad te scribam, tu sagacius a odorabere. τῆσ δάμαρτόσ μου ὁ ἀπελεύθεροσ ( οἶσθα ὃν ) ἔδοξέ μοι πρώην, ἐξ ὧν ἀλογευόμενος παρεφθέγγετο, πεφυρακέναι τὰσ ψήφουσ ἐκ τῆσ ὠνῆσ τῶν ὑπαρχόντων τῶν τοῦ † νοήσῃς. † εἷσ δήπου . non queo
 tantum quantum vereor scribere; tu autem fac ut mihi tuae litterae volent obviae.
 haec festinans scripsi in itinere atque agmine. Piliae et
 puellae Caeciliae bellissimae salutem dices.

nunc quidem profecto Romae es. quo te, si ita est,
 salvum venisse gaudeo; unde quidem quam diu afuisti, magis a me abesse videbare quam si
 domi esses; minus enim mihi meae notae res erant, minus etiam publicae. qua 
 re velim, etsi ut spero te haec legente aliquantum iam viae processero, tamen obvias
 mihi litteras quam argutissimas de omnibus rebus crebro mittas, imprimis de quo scripsi
 ad te antea. τῆσ ξυναόρου τῆσ ἐμῆσ οὑξελεύθεροσ ἔδοξέ .
 hoc tu indaga, ut soles, et hoc magis.

ἐξ ἄστεωσ ἑπταλόφου στείχων παρέδωκεν μνῶν κδ ,
 μη , o)fei/lhma tw=| *kami/llw|, e(auto/n te o)fei/lonta mna=s
 κδ e)k tw=n *krotwniatikw=n kai\ e)k tw=n *xerronhsitikw=n μη 
 kai\ mna=s klhronomh=sai χμ , κμ . tou/twn de\ mhde\ o)bolo\n
 dieuluth=sqai, pa/ntwn o)feilhqe/ntwn tou= deute/rou mhno\s th=| noumhni/a|. to\n de\
 a)peleu/qeron au)tou=, o)/nta o(mw/numon tw=| *ko/nwnos patri/, mhde\n o(losxerw=s
 pefrontike/nai. tau=ta ou)=n prw=ton me\n i(/na pa/nta sw/|zhtai, deu/teron de\ i(/na
 mhde\ tw=n to/kwn o)ligwrh/sh|s tw=n a)po\ th=s proekkeime/nhs h(me/ras. o(/sas
 au)to\n h)ne/gkamen sfo/dra de/doika: kai\ ga\r parh=n pro\s h(ma=s kataskeyo/menos
 kai/ ti sxedo\n e)lpi/sas: a)pognou\s d' a)lo/gws a)pe/sth e)peipw/n 
 εἴκω: αἰσχρόν τοι δηρόν τε μένειν —, 
 meque obiurgavit vetere proverbio τὰ μὲν —. reliqua vide et quantum fieri potest
 perspice.

nos etsi annuum tempus prope iam emeritum habebamus (dies enim
 xxxiii erant reliqui), sollicitudine provinciae tamen vel maxime urgebamur.
 cum enim arderet Syria bello et Bibulus in tanto
 maerore suo maximam curam belli sustineret ad meque legati eius quaestor et amici eius
 litteras mitterent ut subsidio venirem, etsi exercitum infirmum habebam, auxilia sane
 bona sed ea Galatarum, Pisidarum, Lyciorum (haec
 enim sunt nostra robora), tamen esse officium meum putavi exercitum habere quam proxime
 hostem quoad mihi praeesse provinciae per senatus consultum liceret. sed quo
 ego maxime delectabar, Bibulus molestus mihi non erat, de omnibus rebus
 scribebat ad me potius. et mihi decessionis dies λεληθότωσ obrepebat. qui cum advenerit, ἄλλο πρόβλημα quem praeficiam, nisi Caldus quaestor
 venerit; de quo adhuc nihil certi habebamus.

cupiebam me hercule longiorem epistulam facere, sed nec erat res de qua
 scriberem nec iocari prae cura poteram. valebis igitur et puellae salutem
 Atticulae dices nostraeque Piliae.

ego dum in provincia omnibus rebus Appium orno, subito sum
 factus accusatoris eius socer. 
 id quidem inquis di
 approbent! 
 ita velim teque ita cupere certo scio. sed crede mihi, nihil minus
 putaram ego qui de Ti. Nerone qui mecum egerat certos homines ad
 mulieres miseram, qui Romam venerunt factis sponsalibus.
 sed hoc spero melius; mulieres quidem valde intellego delectari obsequio et
 comitate adulescentis. cetera noli ἐξακανθίζειν .

sed heus tu! πυροὺσ εἰσ δῆμον 
 Athenis? placet hoc tibi? etsi non impediebant mei certe libri.
 non enim ista largitio fuit in civis sed in hospites liberalitas.
 me tamen de Academiae
 προπύλῳ iubes cogitare, cum iam Appius de
 Eleusine non cogitet? de 
 Hortensio te certo scio dolere; equidem excrucior; decreram enim cum eo
 valde familiariter vivere.

nos provinciae praefecimus Coelium. 
 puerum 
 inquies et fortasse fatuum et non gravem et non continentem! 
 adsentior ; fieri non potuit aliter. nam quas multo ante tuas
 acceperam litteras in quibus ἐπέχειν te scripseras
 quid esset mihi faciendum de relinquendo, eae me pungebant; videbam enim quae tibi
 essent ἐποχῆσ causae, et erant eaedem mihi.
 puero tradere? fratri autem? illud non utile nobis.
 nam praeter fratrem nemo erat quem sine contumelia quaestori, nobili
 praesertim, anteferrem. tamen , dum impendere Parthi videbantur,
 statueram fratrem relinquere aut etiam rei publicae causa contra senatus consultum ipse
 remanere. qui postea quam incredibili felicitate discesserunt sublata
 dubitatio est. videbam sermones, hui, fratrem reliquit! num 
 est hoc non plus annum obtinere provinciam? quid quod senatus eos voluit
 praeesse provinciis qui non praefuissent? at hic triennium! 
 ergo haec ad populum.

quid quae tecum? numquam essem sine cura, si quid iracundius
 contumeliosius aut neglegentius, quae fert vita hominum. quid si quid filius
 puer et puer bene sibi fidens? qui esset dolor? quem pater non dimittebat teque id
 censere moleste ferebat. at nunc 
 Coelius non dico equidem quod egerit —, sed tamen
 multo minus laboro. adde illud. Pompeius, eo robore vir, iis
 radicibus, Q. Cassium sine sorte delegit, Caesar
 Antonium; ego sorte datum offenderem, ut etiam inquireret in eum quem
 reliquissem? hoc melius, et huius rei plura exempla, senectuti quidem nostrae
 profecto aptius. at te apud eum, di boni, quanta in gratia posui! eique legi
 litteras non tuas sed librari tui. 
 amicorum 
 litterae me ad triumphum vocant, rem a nobis, ut ego arbitror, propter hanc παλιγγενεσίαν nostram non neglegendam. qua re tu
 quoque, mi Attice, incipe id cupere quo nos minus inepti videamur.

Quintus filius pie sane, me quidem certe multum hortante, sed currentem
 animum patris sui sorori tuae reconciliavit. eum valde tuae litterae
 excitarunt. quid quaeris? confido rem ut volumus esse. 
 bis ad te antea scripsi de re mea familiari, si modo tibi
 redditae litterae sunt, Graece
 ἐν αἰνιγμοῖσ . scilicet nihil est movendum;
 sed tamen ἀφελῶσ percontando de nominibus
 Milonis et ut expediat ut mihi receperit hortando aliquid
 †aut† proficies

ego 
 Laodiceae quaestorem Mescinium exspectare iussi, ut confectas
 rationes lege Iulia apud duas civitates possem relinquere.
 Rhodum volo puerorum causa, inde quam primum Athenas, etsi
 etesiae valde reflant; sed plane volo his magistratibus quorum voluntatem in
 supplicatione sum expertus. tu tamen mitte mihi, quaeso, obviam litteras
 numquid putes rei publicae nomine tardandum esse nobis. Tiro ad te dedisset
 litteras, nisi eum graviter aegrum Issi reliquissem. sed 
 nuntiant melius esse. ego tamen angor; nihil enim illo adulescente castius,
 nihil diligentius.

cum instituissem ad te scribere calamumque sumpsissem, Batonius
 e navi recta ad me venit domum Ephesi et epistulam tuam reddidit
 pridie Kal. Octobris. 
 laetatus sum felicitate navigationis tuae, opportunitate Piliae,
 etiam hercule sermone eiusdem de coniugio Tulliae meae.

Batonius autem meros terrores ad me attulit Caesarianos, cum
 Lepta etiam plura locutus est, spero falsa, sed certe horribilia,
 exercitum nullo modo dimissurum, cum illo praetores designatos, Cassium
 tribunum pl., Lentulum consulem facere, Pompeio in animo esse
 urbem relinquere.

sed heus tu! numquid moleste fers de illo qui se solet anteferre patruo
 sororis tuae fili? at a quibus victus! sed ad rem.

nos etesiae vehementissime tardarunt; detraxit xx ipsos dies etiam
 aphractus Rhodiorum. Kal. Octobr. Epheso conscendentes hanc
 epistulam dedimus L. Tarquitio simul e portu egredienti sed
 expeditius naviganti. nos 
 Rhodiorum aphractis ceterisque longis navibus tranquillitates aucupaturi
 eramus; ita tamen properabamus ut non posset magis.

de raudusculo Puteolano gratum. nunc velim dispicias
 res Romanas, videas quid nobis de triumpho cogitandum putes ad quem
 amici me vocant. ego nisi Bibulus qui, dum unus hostis in
 Syria fuit, pedem porta non plus extulit quam domo sua, adniteretur de
 triumpho, aequo animo essem. nunc vero αἰσχρὸν . sed explora rem totam, ut quo die congressi erimus
 consilium capere possimus. 
 sat multa, qui et
 properarem et ei litteras darem qui aut mecum aut paulo ante venturus esset.
 Cicero tibi plurimam salutem dicit. tu dices utriusque nostrum
 verbis et Piliae tuae et filiae.

in Piraeea cum exissem pridie Idus Octobr. , accepi ab
 Acasto servo meo statim tuas litteras. quas quidem cum
 exspectassem iam diu, admiratus sum, ut vidi obsignatam epistulam, brevitatem eius, ut
 aperui, rursus σύγχυσιν litterularum, quia solent tuae
 compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognovi ex eo quod ita scripseras te
 Romam venisse a. d. xii Kal. Oct. cum febri.
 percussus vehementer nec magis quam debui, statim quaero ex
 Acasto. ille et tibi et sibi visum et ita se domi ex tuis
 audisse ut nihil esset incommode. id videbatur approbare quod erat in
 extremo, febriculam tum te habentem scripsisse. sed te amavi tamen
 admiratusque sum quod nihilo minus ad me tua manu scripsisses. qua re de hoc
 satis. spero enim, quae tua prudentia et temperantia est, et hercule, ut me iubet Acastus, confido te iam ut volumus valere.

a Turranio te accepisse meas litteras
 gaudeo. παραφύλαξον , si me amas, τὴν τοῦ φυρατοῦ φιλοτιμίαν: αὐτότατα . hanc , quae me
 hercule mihi magno dolori est (dilexi enim hominem), procura, quantulacumque est,
 Precianam hereditatem prorsus ille ne attingat. dices nummos
 mihi opus esse ad apparatum triumphi. in quo, ut praecipis, nec me κενὸν in expetendo cognosces nec ἄτυφον in abiciendo.

intellexi ex tuis litteris te ex Turranio audisse a me
 provinciam fratri traditam. adeon ego non perspexeram prudentiam litterarum tuarum?
 ἐπέχειν te scribebas. quid erat
 dubitatione dignum, si esset quicquam cur placeret fratrem et talem fratrem relinqui?
 ἀθέτησισ ista mihi tua, non ἐποχὴ videbatur. monebas de Q. Cicerone
 puero ut eum quidem neutiquam relinquerem. τοὐμὸν ὄνειρον . eadem omnia quasi conlocuti essemus vidimus.
 non fuit faciendum aliter meque ἐπιχρονία tua dubitatione liberavit. sed puto te accepisse de hac
 re epistulam scriptam accuratius.

ego tabellarios postero die ad vos eram missurus; quos puto ante venturos
 quam nostrum Saufeium. sed eum sine meis litteris ad te venire
 vix rectum erat. tu mihi, ut polliceris, de Tulliola mea, id est
 de Dolabella, perscribes, de re publica quam praevideo in summis periculis,
 de censoribus, maximeque de signis, tabulis quid fiat, referaturne. Idibus
 Octobribus has dedi litteras, quo die, ut scribis, Caesar
 Placentiam legiones iiii . quaeso , quid nobis futurum
 est? in arce Athenis statio mea nunc placet.

dederam equidem L. Saufeio litteras et dederam ad te
 unum, quod cum non esset temporis mihi ad scribendum satis, tamen hominem tibi tam
 familiarem sine meis litteris ad te venire nolebam; sed ut philosophi ambulant, has tibi
 redditum iri putabam prius. sin iam illas accepisti, scis me
 Athenas venisse pr. Idus Octobris , e navi egressum in
 Piraeum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse,
 conturbatum quod cum febre Romam venisses, bono tamen animo esse coepisse
 quod Acastus ea quae vellem de adlevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse
 autem me eo quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent, et egisse
 tecum ut videres ne quid φιλοτιμία eius quem nosti
 nobis noceret; et, de quo iam pridem ad te scripseram, Turranius autem
 secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris cognovi quas a
 Xenone, optimo viro, accepi), cur fratrem provinciae non praefecissem
 exposui breviter. haec fere sunt in illa epistula.

nunc audi reliqua. 
 per fortunas! omnem tuum amorem quo me es amplexus omnemque tuam prudentiam
 quam me hercule in omni genere iudico singularem confer ad eam curam ut de omni
 statu meo cogites. videre enim mihi videor tantam dimicationem, nisi idem
 deus qui nos melius quam optare auderemus Parthico bello liberavit
 respexerit rem publicam,—sed tantam quanta numquam fuit. age , hoc
 malum mihi commune est cum omnibus. nihil tibi mando ut de eo cogites, illud
 meum proprium πρόβλημα , quaeso, suscipe.
 videsne ut te auctore sim utrumque complexus? ac vellem a
 principio te audisse amicissime monentem. ἀλλ' ἐμὸν οὔποτε θυμὸν ἐνὶ στήθεσσιν ἔπειθεσ 
 
 sed aliquando tamen persuasisti ut alterum complecterer quia de me erat
 optime meritus, alterum quia tantum valebat. feci igitur itaque effeci omni
 obsequio ut neutri illorum quisquam esset me carior.

haec enim cogitabamus, nec mihi coniuncto cum Pompeio fore
 necesse peccare in re publica aliquando nec cum Caesare sentienti pugnandum
 esse cum Pompeio. tanta erat illorum coniunctio. nunc 
 impendet, ut et tu ostendis et ego video, summa inter eos contentio. me autem
 uterque numerat suum, nisi forte simulat alter. nam 
 Pompeius non dubitat; vere enim iudicat ea quae de re publica nunc sentiat
 mihi valde probari. utriusque autem accepi eius modi litteras eodem tempore quo tuas, ut
 neuter quemquam omnium pluris facere quam me videretur.

verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res
 geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa quae tum
 agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. dic, M. Tulli. 
 quid dicam? 
 exspecta , amabo te, dum Atticum
 conveniam? 
 non est locus ad tergiversandum. contra 
 Caesarem? ubi illae sunt densae dexterae? 
 nam ut illi hoc liceret adiuvi rogatus ab ipso Ravennae de
 Caelio tribuno pl. ab ipso autem? etiam a
 Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu. aliter sensero;
 αἰδέομαι non Pompeium modo sed Τρῶασ καὶ Τρῳάδασ . Πουλυδάμασ μοι

quis ? tu ipse scilicet laudator et factorum et scriptorum meorum.
 hanc ergo plagam effugi per duos superiores Marcellorum
 consulatus cum est actum de provincia Caesaris, nunc incido in discrimen
 ipsum? itaque †ut stultus† primus suam sententiam
 dicat, mihi valde placet de triumpho nos moliri aliquid, extra urbem esse cum iustissima
 causa. tamen dabunt operam ut eliciant sententiam meam. ridebis 
 hoc loco fortasse. quam vellem etiam nunc in provincia morari!
 plane opus fuit, si hoc impendebat. etsi nil miserius.
 nam 
 ὁδοῦ πάρεργον volo te hoc scire. omnia 
 illa prima quae etiam tu tuis litteris in caelum ferebas ἐπίτηκτα fuerunt.

quam non est facilis virtus: quam vero difficilis eius diuturna simulatio!
 cum enim hoc rectum et gloriosum putarem, ex annuo sumptu qui mihi decretus
 esset me C. Coelio quaestori relinquere annuum, referre in aerarium
 ad HS †cIↃ† , ingemuit nostra cohors
 omne illud putans distribui sibi oportere, ut ego amicior invenirer Phrygum
 et Cilicum aerariis quam nostro. sed me non moverunt; nam et mea
 laus apud me plurimum valuit nec tamen quicquam honorifice in quemquam fieri potuit quod
 praetermiserim. sed haec fuerit ut ait Thucydides, ἐκβολὴ λόγου non inutilis.

tu autem de nostro statu cogitabis primum quo artificio tueamur benevolentiam
 Caesaris, deinde de ipso triumpho; quem video, nisi rei publicae tempora
 impedient, εὐπόριστον . iudico autem cum ex
 litteris amicorum tum ex supplicatione. quam qui non decrevit, plus decrevit
 quam si omnis decresset triumphos. ei porro adsensus est unus
 familiaris meus, Favonius, alter iratus, Hirrus.
 Cato autem et scribendo adfuit et ad me de sententia sua iucundissimas
 litteras misit. sed tamen gratulans mihi Caesar de supplicatione
 triumphat de sententia Catonis nec scribit quid ille sententiae dixerit sed
 tantum supplicationem eum mihi non decrevisse.

redeo ad Hirrum. coeperas eum mihi placare; perfice.
 habes 
 Scrofam, habes Silium. ad eos ego et iam antea
 scripsi ad ipsum Hirrum. locutus enim erat cum iis commode se
 potuisse impedire sed noluisse; adsensum tamen esse Catoni, amicissimo meo,
 cum is honorificentissimam in me sententiam dixisset; nec me ad se ullas litteras
 misisse, cum ad omnis mitterem. verum dicebat. ad eum enim solum
 et ad Crassipedem non scripseram.

atque haec de rebus forensibus; redeamus domum. diiungere me ab illo volo. merus est φυρατήσ germanus Lartidius. ἀλλὰ τὰ 
 reliqua expediamus, hoc primum—quod accessit cura dolori
 meo,—sed tamen hoc, quicquid est, Precianum cum iis rationibus
 quas ille meas tractat admisceri nolo. scripsi ad Terentiam,
 scripsi etiam ad ipsum, me quicquid possem nummorum ad apparatum sperati triumphi ad te
 redacturum. ita puto ἄμεμπτα fore; verum ut
 libebit. hanc quoque suscipe curam quem ad modum experiamur. id tu
 et ostendisti quibusdam litteris ex Epiro
 an 
 Athenis datis et in eo ego te adiuvabo.

Brundisium venimus vii Kalend. Decembr. usi tua felicitate navigandi; ita
 belle nobis 
 
 flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites. 
 
 hunc 
 σπονδειάζοντα si cui voles τῶν pro tuo vendito.

valetudo tua me valde conturbat; significant enim tuae litterae te prorsus
 laborare. ego autem, cum sciam quam sis fortis, vehementius esse quiddam
 suspicor quod te cogat cedere et prope modum infringat. etsi alteram
 quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem
 accedere. Terentia vero, quae quidem eodem tempore ad portam Brundisinam
 venit quo ego in portum mihique obvia in foro fuit, L. Pontium sibi
 in Trebulano dixisse narrabat etiam eam decessisse. quod si ita
 est, est quod maxime me hercule opto idque spero tua prudentia et
 temperantia te consecutum.

venio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia
 iucundiorem, quae quidem erant tua manu. nam 
 Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae,
 litteras non amabam quod indicabant te non valere. cuius quoniam mentio facta
 est, Tironem
 Patris aegrum reliqui, adulescentem, ut nosti (et adde, si quid vis),
 probum. nihil vidi melius. itaque careo aegre et, quamquam
 videbatur se non graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo in
 M'. Curi diligentia de qua ad me scripsit Tiro et
 multi nuntiarunt. Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me diligi et
 eo sum admodum delectatus. et me hercule est quam facile diligas
 αὐτόχθων in homine urbanitas. eius 
 testamentum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque
 praetoriae. fecit palam te ex libella, me ex terruncio. in 
 Actio
 Corcyrae
 Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti
 non potuit quo minus Thyamim videret.

filiola tua te delectari laetor et probari tibi φυσικὴν esse τὴν πρὸσ τὰ τέκνα .
 etenim si haec non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae
 adiunctio; qua sublata vitae societas tollitur. 
 bene eveniat! 
 inquit Carneades spurce sed tamen prudentius quam Lucius
 noster et Patron qui, cum omnia ad se referant, numquam quicquam
 alterius causa fieri putent et, cum ea re bonum virum oportere esse dicant ne malum
 habeat non quo id natura rectum sit, non intellegant se de callido homine loqui non de
 bono viro. sed haec, opinor, sunt in iis libris quos tu laudando animos mihi
 addidisti.

redeo ad rem. quo modo exspectabam epistulam quam
 Philoxeno dedisses! scripseras enim in ea esse de sermone
 Pompei
 Neapolitano. eam mihi Patron Brundisi reddidit;
 Corcyrae, ut opinor, acceperat. nihil potuit esse iucundius.
 erat enim de re publica, de opinione quam is vir haberet integritatis meae,
 de benevolentia quam ostendit eo sermone quem habuit de triumpho. sed tamen
 hoc iucundissimum quod intellexi te ad eum venisse ut eius animum erga me perspiceres.
 hoc mihi, inquam, accidit iucundissimum.

de triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante Bibuli
 impudentissimas litteras quas amplissime supplicatio consecuta est. a quo si ea
 gesta essent quae scripsit, gauderem et honori faverem; nunc illum qui pedem porta quoad
 hostis cis Euphratem fuit non extulerit honore augeri, me in cuius exercitu
 spem illius exercitus habuit idem non adsequi dedecus est nostrum, nostrum, inquam, te
 coniungens. itaque omnia experiar et, ut spero, adsequar. quod si
 tu valeres, iam mihi quaedam explorata essent; sed, ut spero, valebis.

de raudusculo Numeriano multum te amo. Hortensius
 quid egerit aveo scire, Cato quid agat; qui quidem in me turpiter fuit
 malevolus. dedit integritatis, iustitiae, clementiae, fidei mihi testimonium
 quod non quaerebam; quod postulabam id negavit. itaque 
 Caesar iis litteris quibus mihi gratulatur et omnia pollicetur quo modo
 exsultat Catonis in me ingratissimi iniuria! at hic idem
 Bibulo dierum xx . ignosce mihi; non possum haec
 ferre nec feram.

cupio ad omnis tuas epistulas, sed nihil necesse est; iam enim te videbo.
 illud tamen de Chrysippo— nam de altero illo minus
 sum admiratus, operario homine; sed tamen ne illo quidem quicquam improbius.
 Chrysippum vero quem ego propter litterularum nescio quid libenter vidi,
 in honore habui discedere a puero insciente me! mitto alia quae audio multa,
 mitto furta; fugam non fero qua mihi nihil visum est sceleratius. itaque 
 usurpavi vetus illud Drusi, ut ferunt, praetoris in eo qui eadem liber non
 iuraret, me istos liberos non addixisse, praesertim cum adesset nemo a quo recte
 vindicarentur. id tu, ut videbitur, ita accipies; ego tibi adsentiar.
 
 uni tuae disertissimae epistulae non
 rescripsi in qua est de periculis rei publicae. quid rescriberem? valde
 eram perturbatus. sed ut nihil magno opere metuam Parthi faciunt
 qui repente Bibulum semivivum reliquerunt.

A. d. viii Idus Decembr. 
 Aeculanum veni et ibi tuas litteras legi quas Philotimus mihi
 reddidit. e quibus hanc primo aspectu voluptatem cepi quod erant a te ipso scriptae,
 deinde earum accuratissima diligentia sum mirum in modum delectatus. ac 
 primum illud in quo te Dicaearcho adsentiri negas, etsi cupidissime
 expetitum a me est et te approbante ne diutius anno in provincia essem, tamen non est
 nostra contentione perfectum. sic enim scito, verbum in senatu factum esse
 numquam de ullo nostrum qui provincias obtinuimus quo in iis diutius quam ex senatus
 consulto maneremus, ut iam ne istius quidem rei culpam sustineam quod minus diu fuerim
 in provincia quam fortasse fuerit utile.

sed 
 quid si hoc melius? 
 saepe opportune dici videtur ut in hoc ipso. sive enim
 ad concordiam res adduci potest sive ad bonorum victoriam, utriusvis rei me aut
 adiutorem velim esse aut certe non expertem; sin vincuntur boni, ubicumque essem, una
 cum iis victus essem. qua re celeritas nostri reditus ἀμεταμέλητοσ debet esse. quod si ista nobis cogitatio de
 triumpho iniecta non esset quam tu quoque approbas, ne tu haud multum requireres illum
 virum qui in sexto libro informatus est. quid enim tibi faciam qui illos
 libros devorasti? quin nunc ipsum non dubitabo rem tantam abicere, si id erit
 rectius. utrumque vero simul agi non potest et de triumpho ambitiose et de re publica
 libere. sed ne dubitaris quin quod honestius id mihi futurum sit
 antiquius.

nam quod putas utilius esse vel mihi quod tutius sit vel etiam ut rei
 publicae prodesse possim, me esse cum imperio, id coram considerabimus quale sit.
 habet enim res deliberationem; etsi ex parte magna tibi adsentior.
 de animo autem meo erga rem publicam bene facis quod non dubitas, et illud
 probe iudicas nequaquam satis pro meis officiis, pro ipsius in alios effusione illum in
 me liberalem fuisse, eiusque rei causam vere explicas, et eis quae de Fabio
 Caninioque acta scribis valde consentiunt. quae si secus essent
 totumque se ille in me profudisset, tamen illa quam scribis custos urbis me praeclarae
 inscriptionis memorem esse cogeret nec mihi concederet ut imitarer
 Volcacium aut Servium quibus tu es contentus, sed aliquid
 nos vellet nobis dignum et sentire et defendere. quod quidem agerem, si
 liceret, alio modo ac nunc agendum est.

de sua potentia dimicant homines hoc tempore periculo civitatis.
 nam si res publica defenditur, cur ea consule isto ipso defensa non est?
 cur ego in cuius causa rei publicae salus consistebat defensus postero anno non sum? cur
 imperium illi aut cur illo modo prorogatum est? cur tanto opere pugnatum est ut de eius
 absentis ratione habenda decem tribuni pl. ferrent? his ille rebus ita
 convaluit ut nunc in uno civi spes ad resistendum sit; qui mallem tantas ei viris non
 dedisset quam nunc tam valenti resisteret.

sed quoniam res eo deducta est, non quaeram, ut scribis, ποῦ σκάφοσ τὸ τῶν Ἀτρειδῶν; mihi σκάφοσ unum erit quod a Pompeio gubernabitur.
 illud ipsum quod ais, 
 quid fiet, cum erit dictum,
 dic, M. Tulli? 
 — σύντομα 
 Cn. Pompeio adsentior. 
 ipsum 
 tamen Pompeium separatim ad concordiam hortabor. sic enim
 sentio, maximo in periculo rem esse. vos scilicet plura qui in urbe estis.
 verum tamen haec video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium
 esse, omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione ignominiaque dignos
 illac facere, omnem fere iuventutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos
 valentis addito C. Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos
 pluris esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus
 abundat); hic omnia facere omnis ne armis decernatur, quorum exitus semper incerti, nunc
 vero etiam in alteram partem magis timendi. Bibulus de provincia decessit, Veientonem praefecit; in
 decedendo erit, ut audio, tardior. quem cum ornavit Cato,
 declaravit iis se solis non invidere quibus nihil aut non multum ad dignitatem posset
 accedere.

nunc venio ad privata; fere enim respondi tuis litteris de re publica et iis
 quas in suburbano et iis quas postea scripsisti. ad privata venio.
 unum etiam de Caelio
 tantum abest ut meam ille sententiam moveat ut valde ego ipsi quod de sua
 sententia decesserit paenitendum putem. sed quid est quod ei vici
 Luccei sint addicti? hoc te praetermisisse miror.

de 
 Philotimo faciam equidem ut mones. sed ego mihi ab illo hoc
 tempore non rationes exspectabam quas tibi edidit, verum id reliquum quod ipse in
 Tusculano me referre in commentarium mea manu voluit quodque idem in
 Asia mihi sua manu scriptum dedit. id si praestaret, quantum
 mihi aeris alieni esse tibi edidit tantum et plus etiam mihi ipse deberet.
 sed in hoc genere, si modo per rem publicam licebit, non accusabimur
 posthac, neque hercule antea neglegentes fuimus sed amicorum multitudine occupati.
 ergo utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo nec tibi erimus, ut
 spero, in eo molesti.

de serperastris cohortis meae nihil est quod doleas. ipsi enim se
 conlegerunt admiratione integritatis meae. sed me moverat nemo magis quam is
 quem tu neminem putas. idem et initio fuerat et nunc est egregius.
 sed in ipsa decessione significavit sperasse se aliquid et id quod animum
 induxerat paulisper non tenuit sed cito ad se rediit meisque honorificentissimis erga se
 officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecuniam.

ego a Curio tabulas accepi quas mecum porto.
 Hortensi legata cognovi. nunc aveo scire quid hominis sit et
 quarum rerum auctionem instituat. nescio enim cur, cum portam
 Flumentanam
 Caelius occuparit, ego Puteolos non meos faciam.

venio ad Piraeea, in quo magis reprehendendus sum quod homo
 Romanus
 Piraeea scripserim, non 
 Piraeum
 (sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim 
 in . 
 non enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco. et tamen
 Dionysius noster et qui est nobiscum Nicias
 Cous non rebatur oppidum esse Piraeea. sed de re videro.
 nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum
 sed ut de loco secutusque sum non dico Caecilium, máne ut
 ex portu ín Piraeum (malus enim auctor
 Latinitatis est), sed Terentium cuius fabellae propter
 elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi, 
 
 heri áliquot adulescéntuli coíimus in
 Piraéum, 
 et idem, 
 Mercátor hoc addébat, captam e
 Súnio. 
 
 quod si δήμουσ oppida volumus esse, tam est
 oppidum Sunium quam Piraeus. sed quoniam
 grammaticus es, si hoc mihi ζήτημα persolveris, magna
 me molestia liberans.

ille mihi litteras blandas mittit; facit idem pro eo Balbus.
 mihi certum est ab honestissima sententia digitum nusquam. sed 
 scis illi reliquum quantum sit. Putasne igitur verendum esse ne aut obiciat
 id nobis aliquis, si languidius, aut repetat, si fortius? quid ad haec
 reperis? 
 solvamus 
 inquis. age , a Caelio mutuabimur. hoc tu
 tamen consideres velim; puto enim, in senatu si quando praeclare pro re publica dixero,
 Tartessium istum tuum mihi exeunti, 
 iube sodes nummos
 curare.

quid superest? etiam . gener est suavis mihi,
 Tulliae, Terentiae. quantumvis vel ingeni vel
 humanitatis, †satis†; reliqua, quae nosti, ferenda.
 scis enim quos †aperierimus†. qui omnes
 praeter eum de quo per te egimus, †reum† me facerent.
 ipsis enim expensum nemo feret. sed haec coram; nam multi
 sermonis sunt. Tironis reficiendi spes est in M'.
 Curio, cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum. data 
 v 
 Idus Decembr. a Pontio ex Trebulano.

Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te nec me hercule aequo animo,
 sed fuit concedendum. quem quidem cognovi quom doctum, quod mihi iam ante
 erat notum tum sane plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem ac, ne
 libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi iiii Idus
 Decembris.

fuimus una horas duas fortasse. magna laetitia mihi visus est
 adfici meo adventu; de triumpho hortari, suscipere partis suas, monere ne ante in
 senatum accederem quam rem confecissem, ne dicendis sententiis aliquem tribunum
 alienarem. quid quaeris? in hoc officio sermonis nihil potuit esse prolixius.
 de re publica autem ita mecum locutus est quasi non dubium bellum
 haberemus, nihil ad spem concordiae. plane illum a se alienatum cum ante
 intellegeret, tum vero proxime iudicasse. venisse 
 Hirtium a Caesare qui esset illi familiarissimus, ad se non
 accessisse et, cum ille a. d. viii Idus Decembr. vesperi venisset,
 Balbus de tota re constituisset a. d. vii ad Scipionem ante
 lucem venire, multa de nocte eum profectum esse ad Caesarem. hoc 
 illi τεκμηριῶδεσ videbatur esse alienationis.

quid multa? nihil me aliud consolatur nisi quod illum, quoi etiam inimici
 alterum consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut
 haec in discrimen adducat. quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo, quae
 non audeo scribere. sed ut nunc est, a. d. iii Nonas Ian. ad
 urbem cogito.

multas uno tempore accepi epistulas tuas; quae mihi, quamquam recentiora
 audiebam ex iis qui ad me veniebant, tamen erant iucundae; studium enim et benevolentiam
 declarabant. valetudine tua moveor et Piliam in idem genus morbi
 delapsam curam tibi adferre maiorem sentio.

date igitur operam ut valeatis. de 
 Tirone video tibi curae esse. quem quidem ego, etsi mirabilis
 utilitates mihi praebet, cum valet, in omni genere vel negotiorum vel studiorum meorum,
 tamen propter humanitatem et modestiam malo salvum quam propter usum meum.

Philogenes mecum nihil umquam de Luscenio locutus est; de ceteris rebus
 habes Dionysium. sororem tuam non venisse in
 Arcanum miror. de 
 Chrysippo meum consilium probari tibi non moleste fero. ego in
 Tusculanum nihil sane hoc tempore; devium est τοῖς ἀπαντῶσιν et habet alia δύσχρηστα .
 sed de Formiano
 Tarracinam
 pridie Kal. Ian. 
 inde 
 Pomptinam summam, inde in 
 Albanum
 Pompei. ita ad urbem iii 
 Nonas natali meo.

de re publica cotidie magis timeo. non enim boni, ut putantur,
 consentiunt. quos ego equites Romanos, quos senatores vidi, qui
 acerrime cum cetera tum hoc iter Pompei vituperarent! pace opus
 est. ex victoria cum multa mala tum certe tyrannus exsistet. sed 
 haec propediem coram. iam plane mihi deest quod ad te scribam; nec enim de re
 publica quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota sunt ambobus.

reliquum est
 iocari, si hic sinat. nam ego is sum qui illi concedi putem utilius esse quod
 postulat quam signa conferri. sero enim resistimus ei quem per annos decem
 aluimus contra nos. 
 quid senties igitur? inquis.
 nihil scilicet nisi de sententia tua nec prius quidem quam nostrum negotium
 aut confecerimus aut deposuerimus. cura igitur ut valeas.
 aliquando 
 ἀπότριψαι quartanam istam diligentia quae in te summa
 est.

plane deest quod ad te scribam; nota omnia tibi sunt, nec ipse habeo a te
 quod exspectem. tantum igitur nostrum illud sollemne servemus ut ne quem
 istuc euntem sine litteris dimittamus.

de re publica valde timeo nec adhuc fere inveni qui non concedendum putaret
 Caesari quod postularet potius quam depugnandum. est illa
 quidem impudens postulatio, opinione valentior. cur autem nunc primum ei
 resistamus? οὐ γὰρ δὴ τόδε μεῖζον ἔπι κακόν quam cum
 quinquennium prorogabamus aut cum ut absentis ratio haberetur ferebamus, nisi forte haec
 illi tum arma dedimus ut nunc cum bene parato pugnaremus. dices ,
 
 quid tu igitur sensurus es? 
 non idem quod dicturus; sentiam enim omnia facienda ne armis decertetur dicam
 idem quod Pompeius neque id faciam humili animo. sed rursus hoc
 permagnum rei publicae malum est et quodam modo mihi praeter ceteros non rectum me in
 tantis rebus a Pompeio dissidere.

Dionysius, vir optimus, ut mihi quoque est perspectus, et
 doctissimus tuique amantissimus, Romam venit xv Kalend. Ian. et litteras
 a te mihi reddidit. 
 tot enim verba sunt de Dionysio in epistula tua, illud
 †putato† non adscribis, et tibi gratias egit. 
 atqui certe ille agere debuit et, si esset factum, quae tua est humanitas,
 adscripsisses. mihi autem nulla de eo παλινῳδία datur propter superioris epistulae testimonium. sit 
 igitur sane bonus vir. hoc enim ipsum bene fecit quod mihi sui cognoscendi
 penitus etiam istam facultatem dedit. Philogenes recte ad te scripsit; curavit enim quod debuit.
 eum ego uti ea pecunia volui quoad liceret; itaque usus est menses
 xliii .

Pomptinum cupio valere
 et, quod scribis in urbem introisse, vereor quid sit; nam id nisi gravi de causa non
 fecisset. ego quoniam iiii Non. Ian. compitalicius dies est,
 nolo eo die in Albanum venire, ne molestus familiae
 veniam. iii 
 non . Ian. igitur; inde ad urbem pridie Nonas. tua 
 λῆψισ quem in diem incurrat nescio, sed prorsus te
 commoveri incommodo valetudinis tuae nolo.

de honore nostro nisi quid occulte Caesar per suos tribunos
 molitus erit, cetera videntur esse tranquilla; tranquillissimus autem animus meus qui
 totum istuc aequi boni facit et eo magis quod iam a multis audio constitutum esse
 Pompeio et eius consilio in Siciliam me mittere quod
 imperium habeam. id est Ἀβδηριτικόν .
 nec enim senatus decrevit nec populus iussit me imperium in
 Sicilia habere. sin hoc res publica ad Pompeium
 refert, qui me magis quam privatum aliquem mittat? itaque si hoc
 imperium mihi molestum erit, utar ea porta quam primum videro. 
 nam quod scribis mirificam exspectationem esse mei neque tamen
 quemquam bonorum aut sat bonorum dubitare quid facturus sim, ego quos tu bonos esse
 dicas non intellego. ipse nullos novi, sed ita, si ordines bonorum quaerimus;
 nam singulares sunt boni viri. verum in dissensionibus ordines bonorum et
 genera quaerenda sunt. senatum bonum putas per quem sine imperio provinciae
 sunt (numquam enim Curio sustinuisset, si cum eo agi coeptum esset; quam
 sententiam senatus sequi noluit; ex quo factum est ut Caesari non
 succederetur), an publicanos qui numquam firmi sed nunc Caesari sunt
 amicissimi, an faeneratores, an agricolas quibus optatissimum est otium? nisi eos timere
 putas ne sub regno sint qui id numquam, dum modo otiosi essent, recusarunt.
 quid ergo?

exercitum retinentis cum legis dies transierit
 rationem haberi placet? mihi vero ne absentis quidem; sed cum id datum est,
 illud una datum est. annorum enim decem imperium et ita latum placet ? placet igitur etiam me expulsum et agrum
 Campanum perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum
 a Mytilenaeo, et Labieni divitiae et Mamurrae
 placent et Balbi horti et Tusculanum. sed horum
 omnium fons unus est. imbecillo resistendum fuit et id erat facile; nunc
 legiones XI , equitatus tantus quantum volet, Transpadani, plebes
 urbana, tot tribuni pl., tam perdita iuventus, tanta auctoritate dux, tanta audacia.
 cum hoc aut depugnandum est aut habenda e lege ratio.

depugna 
 inquis potius quam servias. ut quid? si victus eris,
 proscribare, si viceris, tamen servias? 
 quid ergo inquis
 facturus es? 
 idem quod pecudes quae dispulsae sui generis sequuntur greges. ut bos 
 armenta sic ego bonos viros aut eos quicumque dicentur boni sequar, etiam si ruent.
 quid sit optimum male contractis rebus plane video. nemini est
 enim exploratum cum ad arma ventum sit quid futurum sit, at illud omnibus, si boni victi
 sint, nec in caede principum clementiorem hunc fore quam Cinna fuerit nec
 moderatiorem quam Sulla in pecuniis locupletum. ἐμπολιτεύομαί σοι iam dudum et facerem diutius, nisi me lucerna
 desereret. ad summam dic, M. Tulli. 
 adsentior 
 Cn. Pompeio, id est T. Pomponio. Alexim, humanissimum puerum, nisi forte dum ego absum adulescens
 factus est (id enim agere videbatur), salvere iubeas velim.

quid opus est de Dionysio tam valde adfirmare? an 
 mihi nutus tuus non faceret fidem? suspicionem autem eo mihi maiorem tua
 taciturnitas adtulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias testimoniis tuis et
 illum aliter cum aliis de nobis locutum audiebam. sed prorsus ita esse ut
 scribis mihi persuades. itaque ego is in illum sum quem tu me esse vis.

diem tuum ego quoque ex epistula quadam tua quam incipiente febricula
 scripseras mihi notaveram et animadverteram posse pro re nata te non incommode ad me in
 Albanum venire iii Nonas Ianuar. sed , amabo te,
 nihil incommodo valetudinis feceris. quid enim est tantum in uno aut altero
 die?

Dolabellam video Liviae testamento cum duobus coheredibus esse
 in triente sed iuberi mutare nomen. est 
 
 πολιτικὸν σκέμμα rectumne sit nobili adulescenti
 mutare nomen mulieris testamento. sed id φιλοσοφώτερον , cum sciemus quantum quasi sit in trientis triente.

quod putasti fore ut ante quam istuc venirem Pompeium viderem,
 factum est ita; nam vi Kal. ad Lavernium
 me consecutus est. una Formias
 venimus et ab hora octava ad vesperum secreto conlocuti sumus.
 quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei
 multo et accurato sermone perspexi, ne voluntas quidem est. sic enim
 existimat, si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, σύγχυσιν τῆσ πολιτείασ fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra
 se diligenter parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum provinciamque
 retenturum. sin autem ille fureret, vehementer hominem contemnebat et suis et
 rei publicae copiis confidebat. quid quaeris? etsi mihi crebro ξυνὸσ Ἐνυάλιοσ occurrebat, tamen levabar cura virum fortem
 et peritum et plurimum auctoritate valentem audiens πολιτικῶσ de pacis simulatae periculis disserentem. 
 habebamus autem in manibus Antoni contionem
 habitam x Kal. Ianuar. , in qua erat accusatio Pompei usque a
 toga pura, querela de damnatis, terror armorum. in quibus ille
 
 quid censes aiebat facturum esse ipsum, si in
 possessionem rei publicae venerit, cum haec quaestor eius infirmus et inops audeat
 dicere? 
 quid multa? non modo non expetere pacem istam sed etiam timere visus est.
 ex illa autem sententia †i† relinquendae urbis movet
 hominem, ut puto. mihi autem illud molestissimum est, quod solvendi sunt
 nummi Caesari et instrumentum triumphi eo conferendum. est enim
 ἄμορφον ἀντιπολιτευομένου χρεωφειλέτην esse.
 sed haec et multa alia coram.

cotidiene 
 inquis a te accipiendae litterae sunt? 
 si habebo cui dem, cotidie. 
 at iam ipse ades. 
 tum igitur cum venero desinam. unas video mihi a te non esse redditas quas
 L. Quinctius familiaris meus cum ferret ad bustum
 Basili vulneratus et despoliatus est.

videbis igitur num quid fuerit in iis quod me scire opus sit et simul hoc
 διευκρινήσεισ πρόβλημα sane πολιτικόν . cum sit necesse aut haberi Caesaris
 rationem illo exercitum vel per senatum vel per tribunos pl. obtinente, aut persuaderi
 Caesari ut tradat provinciam atque exercitum et ita consul fiat, aut, si
 id ei non persuadeatur, haberi comitia sine illius ratione illo patiente atque obtinente
 provinciam, aut, si per tribunos pl. non patiatur et tamen
 quiescat, rem adduci ad interregnum, aut, si ob eam causam quod ratio eius non habeatur
 exercitum adducat, armis cum eo contendere, illum autem initium facere armorum aut
 statim nobis minus paratis aut tum cum comitiis amicis eius postulantibus ut e lege
 ratio habeatur impetratum non sit, ire autem ad arma aut hanc unam ob causam quod ratio
 non habeatur aut addita causa si forte tribunus pl. senatum impediens aut populum
 incitans notatus aut senatus consulto circumscriptus aut sublatus aut expulsus sit
 dicensve se expulsum ad illum confugerit, suscepto autem bello aut tenenda sit urbs aut
 ea relicta ille commeatu et reliquis copiis intercludendus—quod horum malorum
 quorum aliquod certe subeundum est minimum putes. 
 dices profecto persuaderi illi ut tradat exercitum et ita consul fiat.
 est omnino id eius modi ut, si ille eo descendat, contra dici nihil possit
 idque eum, si non obtinet ut ratio habeatur retinentis exercitum, noli facere
 miror. nobis autem, ut quidam putant, nihil est timendum magis quam ille
 consul. 
 at sic malo inquies quam cum exercitu. 
 certe ; sed istud ipsum sic, scio, magnum malum putat aliquis
 neque ei remedium est ullum 
 cedendum est, si id volet. 
 vide consulem illum iterum quem vidisti consulatu priore 
 at 
 tum imbecillus plus inquit valuit quam tota res publica. 
 quid nunc putas? et eo consule Pompeio certum est esse in
 Hispania. o rem miseram! si quidem id ipsum deterrimum est quod recusari
 non potest et quod ille si faciat, iam iam a bonis omnibus summam
 ineat gratiam.

tollamus igitur hoc quo illum posse adduci negat; de reliquis quid est
 deterrimum? concedere illi quod, ut idem dicit, impudentissime postulat.
 nam quid impudentius? tenuisti provinciam per annos decem non
 tibi a senatu sed a te ipso per vim et per factionem datos; praeteriit tempus non legis
 sed libidinis tuae, fac tamen legis; ut succedatur decernitur; impedis et ais,
 
 habe meam rationem. 
 habe tu nostram. exercitum tu habeas diutius quam populus iussit
 invito senatu? 
 depugnes oportet, nisi concedis. 
 cum bona quidem spe, ut ait idem, vel vincendi vel in libertate moriendi.
 iam si pugnandum est, quo tempore, in casu, quo consilio, in temporibus
 situm est. itaque te in ea quaestione non exerceo; ad ea quae dixi adfer si
 quid habes. equidem dies noctesque torqueor.

subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui conspectus fieret
 aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. de reliquo neque hercule quid
 agam neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi
 consili. tibi vero quid suadeam quoius ipse consilium exspecto?
 Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio, adhuc in oppidis
 coartatus et stupens. omnes , si in Italia consistat, erimus una;
 sin cedet, consili res est. adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et
 incaute. tu , quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit.

quaeso , quid est hoc? aut quid agitur? mihi enim tenebrae sunt. 
 Cingulum
 inquit nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus
 discessit a Caesare. utrum de imperatore populi
 Romani an de Hannibale loquimur? o hominem amentem et
 miserum qui ne umbram quidem umquam τοῦ καλοῦ viderit!
 atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. ubi est autem dignitas
 nisi ubi honestas? honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio,
 occupare urbis civium quo facilior sit aditus ad patriam, χρεῶν , φυγάδων καθόδουσ , sescenta
 alia scelera moliri, 
 τὴν θεῶν μεγίστην ὥστ' ἔχειν τυραννίδα 
 sibi habeat suam fortunam! unam me hercule tecum apricationem in illo
 lucrativo tuo sole malim quam omnia istius modi regna vel potius mori miliens quam semel
 istius modi quicquam cogitare. 
 quid si tu velis? inquis.

age , quis est cui velle non liceat? sed ego hoc ipsum
 velle miserius esse duco quam in crucem tolli. una res est ea miserior,
 adipisci quod ita volueris. sed haec hactenus. libenter enim in
 his molestiis ἐνσχολάζω τόσον .

redeamus ad nostrum. per fortunas! quale tibi consilium
 Pompei videtur? hoc quaero quod urbem reliquerit. ego enim
 ἀπορῶ . tum nihil absurdius. urbem tu
 relinquas? ergo idem, si Galli venirent? 
 non est 
 inquit in parietibus res publica. 
 at in aris et focis. 
 fecit 
 Themistocles. 
 fluctum enim totius barbariae ferre urbs una non poterat. at idem
 Pericles non fecit annum fere post quinquagesimum, cum praeter moenia nihil teneret;
 nostri olim urbe reliqua capta arcem tamen retinuerunt. οὕτωσ που

rursus autem ex dolore municipali sermonibusque eorum quos convenio videtur
 hoc consilium exitum habiturum. mira hominum querela est (nescio an istic, sed facies ut sciam) sine magistratibus urbem esse, sine
 senatu. fugiens denique Pompeius mirabiliter homines movet.
 quid quaeris? alia causa facta est. nihil iam concedendum putant
 Caesari. haec tu mihi explica qualia sint.

ego negotio praesum non turbulento. vult enim me
 Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora 
 habeat ἐπίσκοπον , ad quem dilectus et summa negoti
 referatur. itaque vagus esse cogitabam. te puto iam videre quae
 sit ὁρμή 
 Caesaris, qui populus, qui totius negoti status. ea velim
 scribas ad me et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime. acquiesco 
 enim et scribens ad te et legens tua.

unam adhuc a te epistulam acceperam datam xii Kal. in qua significabatur aliam te ante
 dedisse quam non acceperam. sed quaeso ut scribas quam saepissime non modo si
 quid scies aut audieris sed etiam si quid suspicabere, maximeque quid nobis faciendum
 aut non faciendum putes.

nam quod rogas curem ut scias quid Pompeius agat, ne ipsum
 quidem scire puto; nostrum quidem nemo. vidi 
 Lentulum consulem Formiis x Kal., vidi Libonem;
 plena timoris et erroris omnia. ille iter Larinum; ibi enim
 cohortes et Luceriae et Teani reliquaque in
 Apulia. inde utrum consistere uspiam velit an mare transire
 nescitur. si manet, vereor ne exercitum firmum habere non possit; sin
 discedit, quo aut qua, aut quid nobis agendum sit nescio. nam istum quidem
 quoius Φαλαρισμὸν times omnia taeterrime facturum
 puto. nec eum rerum prolatio nec senatus magistratuumque discessus nec
 aerarium clausum tardabit.

sed haec, ut scribis, cito sciemus. 
 interim velim mihi ignoscas quod ad te scribo tam multa totiens.
 acquiesco enim et tuas volo elicere litteras maximeque consilium quid agam
 aut quo me pacto geram. demittamne me penitus in causam? non 
 deterreor periculo sed dirumpor dolore. tamne nullo consilio aut tam
 contra meum consilium gesta esse omnia! an cuncter et tergiverser et iis me
 dem qui tenent, qui potiuntur? 
 αἰδέομαι Τρῶασ 
 nec solum civis sed etiam amici officio revocor; etsi frangor saepe
 misericordia puerorum.

ut igitur ita perturbato, etsi te eadem sollicitant,
 scribe aliquid et maxime, si Pompeius
 Italia cedit, quid nobis agendum putes. M'. quidem Lepidus
 (nam fuimus una) eum finem statuit, L. Torquatus eundem.
 me cum multa tum etiam lictores impediunt. nihil vidi umquam
 quod minus explicari posset. itaque a te nihildum certi exquiro sed quid
 videatur. denique ipsam ἀπορίαν tuam cupio
 cognoscere. Labienum ab illo discessisse prope modum constat

si ita factum esset ut ille Romam veniens magistratus et senatum
 Romae offenderet, magno usui causae nostrae fuisset. damnasse 
 enim sceleris hominem amicum rei publicae causa videretur, quod nunc quoque videtur sed
 minus prodest. non enim habet cui prosit eumque arbitror paenitere, nisi
 forte id ipsum est falsum discessisse illum. nos quidem pro certo habebamus.

et velim, quamquam, ut scribis, domesticis te finibus tenes, formam mihi
 urbis exponas, ecquod Pompei desiderium, ecquae Caesaris
 invidia appareat, etiam quid censeas de Terentia et Tullia,
 Romae eas esse an mecum an aliquo tuto loco. haec et si quid
 aliud ad me scribas velim vel potius scriptites.

de Vennonianis rebus tibi adsentior. Labienum
 ἥρωα iudico. facinus iam diu nullum civile
 praeclarius, qui, ut aliud nihil, hoc tamen profecit, dedit illi dolorem.
 sed etiam ad summam profectum aliquid puto. amo etiam
 Pisonem. cuius iudicium de genero suspicor visum iri grave.
 quamquam genus belli quod sit vides. ita civile est ut non ex
 civium dissensione sed ex unius perditi civis audacia natum sit. is autem
 valet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupivit. huic 
 tradita urbs est nuda praesidio, referta copiis. quid est quod ab eo non
 metuas qui illa templa et tecta non patriam sed praedam putet? quid autem sit
 acturus aut quo modo nescio, sine senatu, sine magistratibus. ne simulare
 quidem poterit quicquam πολιτικῶσ . nos autem
 ubi exsurgere poterimus aut quando? quorum dux quam ἀστρατήγητοσ tu quoque animadvertis quoi ne Picena quidem
 nota fuerint; quam autem sine consilio res testis. ut enim alia omittam decem annorum
 peccata, quae condicio non huic fugae praestitit?

nec vero nunc quid cogitet scio ac non desino per litteras sciscitari.
 nihil esse timidius constat, nihil perturbatius. itaque nec
 praesidium cuius parandi causa ad urbem retentus est nec locum ac sedem praesidi ullam
 video. spes omnis in duabus insidiose retentis paene alienis legionibus.
 nam dilectus adhuc quidem invitorum est et a pugnando abhorrentium;
 condicionum autem amissum tempus est. quid futurum sit non video; commissum
 quidem a nobis certe est sive a nostro duce ut e portu sine gubernaculis egressi
 tempestati nos traderemus.

itaque de Ciceronibus nostris dubito quid agam; nam mihi
 interdum amandandi videntur in Graeciam; de Tullia autem et
 Terentia, cum mihi barbarorum adventus ad urbem proponitur, quinia
 timeo; cum autem Dolabellae venit in mentem, paulum respiro. sed 
 velim consideres quid faciendum putes primum πρὸσ τὸ (aliter enim mihi de illis ac de me ipso consulendum est), deinde
 ad opiniones, ne reprehendamur quod eas Romae velimus esse in communi
 bonorum fuga. quin etiam tibi et Peducaeo (scripsit enim ad me)
 quid faciatis videndum est. is enim splendor est vestrum ut eadem postulentur
 a vobis quae ab amplissimis civibus. sed de hoc tu videbis, quippe cum de me
 ipso ac de meis te considerare velim.

reliquum est ut et quid agatur quoad poteris explores scribasque ad me et
 quid ipse coniectura adsequare; quod etiam a te magis exspecto. nam acta
 omnibus nuntiantibus a te exspecto futura. μάντισ δ' 
 loquacitati ignosces, quae et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas
 litteras. aenigma 
 Oppiorum ex Velia plane non
 intellexi; est enim numero Platonis obscurius.

iam intellexi tuum; Oppios enim de Velia saccones
 dicis. in eo aestuavi diu. quo aperto reliqua patebant et cum
 Terentiae summa congruebant.

L. Caesarem vidi Menturnis a. d. viii Kal.
 Febr. mane cum absurdissimis mandatis, non hominem sed scopas solutas, ut id
 ipsum mihi ille videatur inridendi causa fecisse qui tantis de rebus huic mandata
 dederit; nisi forte non dedit et hic sermone aliquo arrepto pro mandatis abusus est.

Labienus, vir mea sententia magnus, Teanum venit a. d.
 viiii Kal. Ibi 
 Pompeium consulesque convenit. qui sermo fuerit et quid actum
 sit scribam ad te cum certum sciam. Pompeius a Teano
 Larinum versus profectus est a. d. viii Kal. Eo die mansit
 Venafri. iam aliquantum animi videtur nobis adtulisse
 Labienus. sed ego nondum habeo quod ad te ex his locis
 scribam; ista magis exspecto, quid illim adferatur, quo pacto de Labieno
 ferat, quid agat Domitius in Marsis, Iguvi
 Thermus, P. Attius
 Cinguli, quae sit populi urbani voluntas, quae tua coniectura de rebus
 futuris. haec velim crebro et quid tibi de mulieribus nostris placeat et quid
 acturus ipse sis scribas. si scriberem ipse, longior epistula fuisset, sed
 dictavi propter lippitudinem.

A. d. vi Kal. Febr. 
 Capuam Calibus proficiscens, cum leviter lippirem, has litteras dedi.
 L. Caesar mandata Caesaris detulit ad
 Pompeium a. d. viii Kal., cum is esset cum consulibus Teani.
 probata condicio est, sed ita ut ille de iis oppidis quae extra suam
 provinciam occupavisset praesidia deduceret. id si fecisset, responsum est ad
 urbem nos redituros esse et rem per senatum confecturos. spero posse in
 praesentia pacem nos habere; nam et illum furoris et hunc nostrum copiarum suppaenitet.

me 
 Pompeius
 Capuam venire voluit et adiuvare dilectum; in quo parum prolixe respectent
 Campani coloni. gladiatores 
 Caesaris qui Capuae sunt, de quibus ante ad te falsum ex
 A. Torquati litteris scripseram, sane commode
 Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum.
 scutorum in ludo IↃↃ fuerunt.
 eruptionem facturi fuisse dicebantur. sane multum in eo rei
 publicae provisum est.

de mulieribus nostris in quibus est tua soror, quaeso videas ut satis
 honestum nobis sit eas Romae esse cum ceterae illa dignitate discesserint.
 hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea. velim eas cohortere ut
 exeant, praesertim cum ea praedia in ora maritima habeamus quoi ego praesum ut in iis
 pro re nata non incommode possint esse. nam si quid offendimus in genero
 nostro (quod quidem ego praestare non debeo)—sed id fit maius quod mulieres
 nostrae praeter ceteras Romae remanserunt. tu ipse cum
 Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes.
 equidem ad paceni hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam
 iustissimum bellum cum civibus. sed haec ut fors tulerit.

ut ab urbe discessi, nullum adhuc intermisi diem quin aliquid ad te litterarum darem,
 non quo haberem magno opere quod scriberem sed ut loquerer tecum absens; quo mihi, cum
 coram id non licet, nihil est iucundius.

Capuam cum venissem a. d. vi Kal. pridie quam has litteras dedi, consules
 conveni multosque nostri ordinis. omnes cupiebant Caesarem
 abductis praesidiis stare condicionibus iis quas tulisset; uni Favonio
 leges ab illo nobis imponi non placebat. sed †is auditus
 in† consilio. Cato enim ipse iam servire quam pugnare mavult;
 sed tamen ait in senatu se adesse velle cum de condicionibus agatur, si
 Caesar adductus sit ut praesidia deducat. ita , quod maxime
 opus est, in Siciliam ire non curat; quod metuo ne obsit, in senatu
 esse vult. Postumius autem, de quo nominatim senatus decrevit ut statim in
 Siciliam iret Furfanioque succederet, negat se sine
 Catone iturum et suam in senatu operam auctoritatemque quam magni
 aestimat. ita res ad Fannium pervenit. is cum imperio
 in Siciliam praemittitur.

in disputationibus nostris summa varietas est. plerique negant
 Caesarem in condicione mansurum postulataque haec ab eo interposita esse
 quo minus quod opus esset ad bellum a nobis pararetur. ego autem eum puto
 facturum ut praesidia deducat. vicerit enim, si consul factus erit, et minore
 scelere vicerit quam quo ingressus est. sed accipienda plaga est.
 sumus enim flagitiose imparati cum a militibus tum a pecunia; quam quidem
 omnem non modo privatam quae in urbe est sed etiam publicam quae in in aerario est illi
 reliquimus. Pompeius ad legiones Appianas est profectus;
 Labienum secum habet. ego tuas opiniones de his rebus
 exspecto. Formias me continuo recipere cogitabam.

omnis arbitror mihi tuas litteras redditas esse sed primas praepostere,
 reliquas ordine quo sunt missae per Terentiam. de mandatis
 Caesaris adventuque Labieni et responsis consulum ac
 Pompei scripsi ad te litteris iis quas a. d. v Kal. Capua 
 dedi pluraque praeterea in eandem epistulam conleci.

nunc has exspectationes habemus duas, unam quid Caesar acturus
 sit cum acceperit ea quae referenda ad illum data sunt L. Caesari,
 alteram quid Pompeius agat. qui quidem ad me scribit paucis
 diebus se firmum exercitum habiturum spemque adfert, si in Picenum
 agrum ipse venerit, nos Romam redituros esse. Labienum secum
 habet non dubitantem de imbecillitate Caesaris copiarum; cuius adventu
 Gnaeus noster multo animi plus habet. nos a consulibus
 Capuam venire iussi sumus ad Nonas Febr. Capua
 profectus sum Formias a. d. iii Kal. eo die cum Calibus tuas
 litteras hora fere nona accepissem, has statim dedi. de 
 Terentia et Tullia tibi adsentior.

ad quas scripseram ad te ut referrent. si nondum profectae sunt,
 nihil est quod se moveant, quoad perspiciamus quo loci sit res.

tuae litterae mihi gratae iucundaeque sunt. de pueris in
 Graeciam transportandis tum cogitabam cum fuga ex Italia
 quaeri videbatur. nos enim Hispaniam peteremus; illis hoc aeque
 commodum non erat. tu ipse cum Sexto etiam nunc mihi videris
 Romae recte esse posse; etenim minime amici Pompeio nostro
 esse debetis. nemo enim umquam tantum de urbanis praediis detraxit.
 videsne me etiam iocari?

scire iam te oportet L. Caesar quae responsa referat a
 Pompeio, quas ab eodem ad Caesarem ferat litteras.
 scriptae enim et datae ita sunt ut proponerentur in publico. in 
 quo accusavi mecum ipse Pompeium qui, cum scriptor luculentus esset, tantas
 res atque eas quae in omnium manus venturae essent Sestio nostro scribendas
 dederit. itaque nihil umquam legi scriptum Σηστιωδέστερον . perspici tamen ex litteris Pompei
 potest nihil Caesari negari omniaque ei cumulate quae postulet dari.
 quae ille amentissimus fuerit nisi acceperit, praesertim cum
 impudentissime postulaverit. quis enim tu es qui dicas, 
 si 
 in Hispaniam profectus erit, si praesidia dimiserit? 
 tamen conceditur: minus honeste nunc quidem violata iam ab illo re publica
 illatoque bello quam si olim de ratione habenda impetrasset. et tamen vereor
 ut his ipsis contentus sit. nam cum ista mandata dedisset L.
 Caesari, debuit esse paulo quietior dum responsa referrentur; dicitur autem
 nunc esse acerrimus.

Trebatius quidem scribit se ab illo viiii Kal. Febr. rogatum
 esse ut scriberet ad me ut essem ad urbem; nihil ei me gratius facere posse.
 haec verbis plurimis. intellexi ex dierum ratione, ut primum de
 discessu nostro Caesar audisset, laborare eum coepisse ne omnes abessemus.
 itaque non dubito quin ad Pisonem, quin ad
 Servium scripserit; illud admiror non ipsum ad me scripsisse, non per
 Dolabellam, non per Caelium egisse. quamquam non
 aspernor Trebati litteras, a quo me unice diligi scio.

rescripsi ad Trebatium (nam ad ipsum Caesarem qui
 mihi nihil scripsisset nolui) quam illud hoc tempore esset difficile; me tamen in
 praediis meis esse neque dilectum ullum neque negotium suscepisse. in quo
 quidem manebo dum spes pacis erit; sin bellum geretur, non deero officio nec dignitati
 meae, pueros ὑπεκθέμενοσ in Graeciam.
 totam enim Italiam flagraturam bello intellego.
 tantum mali est excitatum partim ex improbis, partim
 ex invidis civibus. sed haec paucis diebus ex illius ad nostra responsa
 responsis intellegentur quorsum evasura sint. tum ad te scribam plura, si
 erit bellum; sin †autem† etiam indutiae, te ipsum, ut spero,
 videbo.

ego iiii Nonas Febr., quo die has litteras dedi, in
 Formiano, quo Capua redieram, mulieres exspectabam.
 quibus quidem scripseram tuis litteris admonitus ut Romae
 manerent. sed audio maiorem quendam in urbe timorem esse. Capuae
 Nonis Febr. esse volebam, quia consules iusserant. quicquid huc
 erit a Pompeio adlatum, statim ad te scribam tuasque de istis rebus
 litteras exspectabo.

IIII Non. Febr. mulieres nostrae Formias venerunt tuaque erga
 se officia plena tui suavissimi studi ad me pertulerunt. eas ego, quoad
 sciremus utrum turpi pace nobis an misero bello esset utendum, in Formiano
 esse volui et una Cicerones. ipse cum fratre Capuam
 ad consules (Nonis enim adesse iussi sumus) iii Nonas
 profectus sum, cum has litteras dedi. 
 responsa 
 Pompei grata populo et probata contioni esse dicuntur. ita 
 putaram. quae quidem ille si repudiarit, iacebit; si acceperit—.
 utrum igitur inquies mavis? 
 responderem , si quem ad modum parati essemus scirem.

Cassium erat hic auditum expulsum Ancona eamque urbem a nobis
 teneri. si bellum futurum est, negotium utile. Caesarem quidem
 L. Caesare cum mandatis de pace misso tamen aiunt acerrime
 dilectum habere, loca occupare, vincire praesidiis. o perditum latronem! o vix ullo otio
 compensandam hanc rei publicae turpitudinem! sed stomachari desinamus,
 tempori pareamus, cum Pompeio in Hispaniam eamus.
 haec optima in malis, quoniam illius alterum consulatum a re publica
 ne data quidem occasione reppulimus. sed haec hactenus.

de 
 Dionysio fugit me ad te antea scribere; sed ita constitui, exspectare
 responsa Caesaris, ut, si ad urbem rediremus, ibi nos exspectaret, sin
 tardius id fieret, tum eum arcesseremus. omnino quid ille facere debuerit in
 nostra illa fuga, quid docto homine et amico dignum fuerit, cum praesertim rogatus
 esset, scio, sed haec non nimis exquiro a Graecis. tu tamen
 videbis, si erit, quod nolim, arcessendus, ne molesti simus invito.

Quintus frater laborat ut tibi quod debet ab Egnatio solvat;
 nec Egnatio voluntas deest nec parum locuples est, sed cum tale tempus sit
 ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) viaticum se neget habere
 idemque debitoribus suis denuntiarit ut eodem faenore uterentur, atque hoc idem etiam
 L. Ligus fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos
 Quintus habeat aut exigere ab Egnatio aut versuram usquam
 facere possit, miratur te non habuisse rationem huius publicae difficultatis.
 ego autem etsi illud ψευδησιόδειον (ita
 enim putatur) observo 
 μηδὲ δίκην , 
 praesertim in te a quo nihil umquam vidi temere fieri, tamen illius querela movebar.
 hoc quicquid est te scire volui.

nihil habeo quod ad te scribam qui etiam eam epistulam quam eram elucubratus
 ad te non dederim. erat enim plena spei bonae, quod et contionis voluntatem
 audieram et illum condicionibus usurum putabam, praesertim suis. ecce tibi
 iii Nonas Febr. inane accepi litteras tuas, Philotimi,
 Furni, Curionis ad Furnium, quibus inridet
 L. Caesaris
 legationem. plane oppressi videmur nec quid consili capiam scio.
 nec me hercule de me laboro, de pueris quid agam non habeo.
 Capuam tamen proficiscebar haec scribens quo facilius de
 Pompei rebus cognoscerem.

breviloquentem iam me tempus ipsum facit. pacem enim desperavi,
 bellum nostri nullum administrant. cave enim putes quicquam esse minoris his
 consulibus; quorum ego spe audiendi aliquid et cognoscendi nostri apparatus maximo imbri
 Capuam veni pridie Nonas, ut eram iussus. illi 
 autem nondum venerant sed erant venturi inanes, imparati. Gnaeus autem
 Luceriae dicebatur esse et adire cohortis legionum
 Appianarum non firmissimarum. at illum ruere nuntiant et iam
 iamque adesse, non ut manum conserat (quicum enim?) sed ut fugam intercludat.

ego autem in Italia
 καὶ συναποθανεῖν —nec te id consulo; sin
 extra, quid ago? ad manendum hiems, lictores, improvidi et neglegentes duces,
 ad fugam hortatur amicitia Gnaei, causa bonorum, turpitudo coniungendi cum
 tyranno; qui quidem incertum est Phalarimne an Pisistratum sit imitaturus.
 haec velim explices et me iuves consilio; etsi te ipsum istic iam calere
 puto, sed tamen quantum poteris. ego si quid hic hodie novi cognoro, scies;
 iam enim aderunt consules ad suas Nonas. tuas cotidie litteras
 exspectabo; ad has autem cum poteris rescribes. mulieres et
 Cicerones in Formiano reliqui.

de malis nostris tu prius audis quam ego. istim enim emanant.
 boni autem hinc quod exspectes nihil est. veni 
 Capuam ad Nonas Febr. ita ut iusserant consules. eo 
 die Lentulus venit sero. alter consul omnino non venerat vii
 Idus. eo enim die ego Capua discessi et mansi
 Calibus. inde has litteras postridie ante lucem dedi. haec 
 Capuae dum fui cognovi, nihil in consulibus, nullum usquam dilectum.
 nec enim conquisitores φαινοπροσωπεῖν 
 audent cum ille adsit, contraque noster dux nusquam sit, nihil agat, nec nomina dant.
 deficit enim non voluntas sed spes. Gnaeus autem noster (o rem
 miseram et incredibilem!) ut totus iacet! non animus est, non consilium, non
 copiae, non diligentia. mittam illa, fugam ab urbe turpissimam, timidissimas
 in oppidis contiones, ignorationem non solum adversari sed etiam suarum copiarum; hoc
 cuius modi est?

vii Idus Febr. 
 Capuam
 C. Cassius tribunus pl. venit, adtulit mandata ad consules ut
 Romam venirent, pecuniam de sanctiore aerario auferrent, statim exirent.
 urbe relicta redeant; quo praesidio? deinde exeant; quis sinat? consul ei
 rescripsit ut prius ipse in Picenum. at illud totum erat
 amissum; sciebat nemo praeter me ex litteris Dolabellae. mihi 
 dubium non erat quin ille iam iamque foret in Apulia, Gnaeus
 noster in navi.

ego quid agam σκέμμα magnum—neque
 me hercule mihi quidem ullum, nisi omnia essent acta turpissime, neque ego ullius
 consili particeps—sed tamen quod me deceat. ipse me
 Caesar ad pacem hortatur; sed antiquiores litterae quam ruere coepit.
 Dolabella, Caelius me illi valde satis facere.
 mira me ἀπορία torquet. iuva 
 me consilio si potes, et tamen ista quantum potes provide. nihil habeo tanta
 rerum perturbatione quod scribam. tuas litteras exspecto.

pedem in Italia video nullum esse qui non in istius potestate
 sit. de 
 Pompeio scio nihil eumque, nisi in navim se contulerit, exceptum iri puto.
 o celeritatem incredibilem! huius autem nostri—sed non possum sine dolore
 accusare eum de quo angor et crucior. tu caedem non sine causa times, non quo
 minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem victoriae et dominationis
 sed video quorum arbitrio sit acturus.

† recte sit censeo cedendum de
 oppidis iis egeo consili†. quod optimum factu videbitur facies.
 cum 
 Philotimo loquere atque adeo Terentiam habebis
 Idibus. ego quid agam? qua aut terra aut mari persequar eum
 qui ubi sit nescio? etsi terra quidem qui possum? mari quo? tradam 
 igitur isti me? fac posse tuto (multi enim hortantur), num etiam honeste?
 nullo modo. equidem a te petam consilium, ut soleo.
 explicari res non potest; sed tamen si quid in mentem venit velim scribas
 et ipse quid sis acturus.

v Idus Febr. vesperi a Philotimo litteras accepi
 Domitium exercitum firmum habere, cohortis ex Piceno
 Lentulo et 
 Thermo ducentibus cum Domiti exercitu coniunctas esse,
 Caesarem intercludi posse eumque id timere, bonorum animos recreatos
 Romae, improbos quasi perculsos. haec metuo equidem ne sint
 somnia, sed tamen M'. Lepidum, L. Torquatum,
 C. Cassium tribunum pl. (hi enim sunt nobiscum, id est in
 Formiano) Philotimi litterae ad vitam revocaverunt.
 ego autem illa metuo ne veriora sint, nos omnis paene iam captos esse,
 Pompeium
 Italia cedere; quem quidem (o rem acerbam!) persequi Caesar
 dicitur. persequi 
 Caesar
 Pompeium? quid? ut interficiat? o me miserum! et non omnes
 nostra corpora opponimus? in quo tu quoque ingemiscis. sed quid
 faciamus? victi , oppressi, capti plane sumus.

ego tamen Philotimi litteris lectis mutavi consilium de
 mulieribus. quas , ut scripseram ad te, Romam remittebam; sed
 mihi venit in mentem multum fore sermonem me iudicium iam de causa publica fecisse; qua
 desperata quasi hunc gradum mei reditus esse quod mulieres revertissent. de 
 me autem ipso tibi adsentior, ne me dem incertae et periculosae fugae, cum rei publicae
 nihil prosim, nihil Pompeio; pro quo emori cum pie possum tum libenter.
 manebo igitur, etsi vivere—.

quod quaeris hic quid agatur, tota Capua et omnis hic dilectus
 iacet; desperata res est, in fuga omnes sunt, nisi qui deus iuverit ut
 Pompeius istas Domiti copias cum suis coniungat.
 sed videbamur omnia biduo triduove scituri. Caesaris
 litterarum exemplum tibi misi; rogaras enim. cui nos valde satis facere multi
 ad me scripserunt; quod patior facile, dum ut adhuc nihil faciam turpiter.

Philotimi litterae me quidem non nimis sed eos qui in his locis erant
 admodum delectarunt. ecce postridie Cassio litterae
 Capua a Lucretio, familiari eius, Nigidium a
 Domitio
 Capuam venisse. eum dicere Vibullium cum paucis
 militibus e Piceno currere ad Gnaeum, confestim insequi
 Caesarem, Domitium non habere militum iii milia.
 idem scripsit Capua consules discessisse. non 
 dubito quin Gnaeus in fuga sit; modo effugiat. ego a consilio
 fugiendi, ut tu censes, absum.

cum dedissem ad te litteras tristis et metuo ne veras de Lucreti
 ad Cassium litteris Capua missis, Cephalio venit
 a vobis. attulit etiam a te litteras hilariores nec tamen firmas, ut soles.
 omnia facilius credere possum quam quod scribitis, Pompeium
 exercitum habere. nemo huc ita adfert omniaque quae nolim. o rem miseram!
 malas causas semper obtinuit, in optima concidit. quid dicam nisi illud eum
 scisse (neque enim erat difficile), hoc nescisse? erat enim ars difficilis
 recte rem publicam regere. sed iam iamque omnia sciemus et scribemus ad te
 statim.

non venit idem usu mihi quod tu tibi scribis, quotiens
 exorior. 
 ego enim nunc primum paulum exorior et maxime quidem
 iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de
 Picentium cohortibus. omnia erant facta hoc biduo laetiora.
 itaque fuga quae parabatur repressa est; Caesaris interdicta, 
 
 si te/ secundo lúmine hic offéndero— 
 respuuntur; bona de Domitio, praeclara de Afranio
 fama est.

quod me amicissime admones ut mihi integrum quoad possim servem, gratum est;
 quod addis, ne propensior ad turpem causam videar, certe videri possum. ego 
 me ducem in civili bello quoad de pace ageretur negavi esse, non quin rectum esset sed
 quia quod multo rectius fuit id mihi fraudem tulit. plane eum quoi noster
 alterum consulatum deferret et triumphum (at quibus verbis! pro tuis rebus gestis
 amplissimis ) inimicum habere nolueram. ego scio et quem metuam et
 quam ob rem. sin erit bellum, ut video fore, partes meae non desiderabuntur.

de HS X_X_ 
 Terentia tibi rescripsit. Dionysio, dum existimabam vagos nos
 fore, nolui molestus esse; tibi autem crebro ad me scribenti de eius officio nihil
 rescripsi, quod diem ex die exspectabam ut statuerem quid esset faciendum.
 nunc , ut video, pueri certe in Formiano videntur hiematuri.
 et ego? nescio . si enim erit bellum, cum
 Pompeio esse constitui. quod habebo certi faciam ut scias.
 ego bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, ut tu scribis,
 Parthicus casus exstiterit.

cum ad te litteras dedissem, redditae mihi litterae sunt a
 Pompeio: cetera de rebus in Piceno gestis quae ad se
 Vibullius scripsisset, de dilectu Domiti, quae sunt vobis
 nota nec tamen tam laeta erant in iis litteris quam ad me Philotimus
 scripserat. ipsam tibi epistulam misissem sed iam subito fratris puer
 proficiscebatur. cras igitur mittam. sed in ea Pompei
 epistula erat in extremo ipsius manu, 
 tu censeo Luceriam
 venias. nusquam eris tutius. 
 id ego in eam partem accepi, haec oppida atque oram maritimam illum pro
 derelicto habere, nec sum miratus eum qui caput ipsum reliquisset reliquis membris non
 parcere.

ei statim rescripsi hominemque certum misi de comitibus meis, nec non
 quaerere ubi tutissimo essem; si me vellet sua aut rei publicae causa
 Luceriam venire, statim esse venturum; hortatusque sum ut oram maritimam
 retineret, si rem frumentariam sibi ex provinciis suppeditari vellet. hoc me
 frustra scribere videbam; sed uti in urbe retinenda tunc, sic nunc in
 Italia non relinquenda testificabar sententiam meam. sic enim
 parari video ut Luceriam omnes copiae contrahantur et ne is quidem locus
 sit stabilis sed ex eo ipso, si urgeamur, paretur fuga.

quo minus mirere, si invitus in eam causam
 descendo in qua neque pacis neque victoriae ratio quaesita sit umquam sed semper
 flagitiosae et calamitosae fugae, eundum, ut quemcumque fors tulerit casum subeam potius
 cum iis qui dicuntur esse boni quam videar a bonis dissentire. etsi prope
 diem video bonorum, id est lautorum et locupletum, urbem refertam fore, municipiis vero
 his relictis refertissimam. quo ego in numero essem, si hos lictores
 molestissimos non haberem, nec me M'. Lepidi, L.
 Volcaci, Ser. Sulpici comitum paeniteret, quorum nemo
 nec stultior est quam L. Domitius nec inconstantior quam Ap.
 Claudius.

unus 
 Pompeius me movet beneficio, non auctoritate. quam enim ille
 habeat auctoritatem in hac causa? qui, cum omnes Caesarem metuebamus, ipse
 eum diligebat, postquam ipse metuere coepit, putat omnis hostis illi esse oportere.
 ibimus tamen Luceriam. nec eum fortasse delectabit
 noster adventus; dissimulare enim non potero mihi quae adhuc acta sint displicere.
 ego si somnum capere possem, tam longis te epistulis non obtunderem.
 tu , si tibi eadem causa est, me remunerere sane velim.

mihi vero omnia grata, et quod scripsisti ad me quae audieras et quod non
 credidisti quae digna diligentia mea non erant et quod monuisti quod sentiebas.
 ego ad Caesarem unas Capua litteras dedi quibus
 ad ea rescripsi quae mecum ille de gladiatoribus suis egerat, brevis sed benevolentiam
 significantis, non modo sine contumelia sed etiam cum maxima laude Pompei.
 id enim illa sententia postulabat qua illum ad concordiam hortabar.
 eas si quo ille misit, in publico proponat velim. alteras 
 eodem die dedi quo has ad te. non potui non dare, cum et ipse ad me
 scripsisset et Balbus. earum exemplum ad te misi.
 nihil arbitror fore quod reprehendas. si qua erunt, doce me quo
 modo μέμψιν effugere possim.

nihil 
 inquies omnino scripseris. 
 qui magis effugias eos qui volent fingere? verum tamen ita faciam,
 quoad fieri poterit. nam quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum,
 scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum sed mihi videris
 aliud tu honestum meque dignum in hac causa iudicare atque ego existimem.
 mihi enim nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicae ac duce
 turpius factum esse videtur quam a nostro amico factum est. quoius ego vicem
 doleo; qui urbem reliquit, id est patriam, pro qua et in qua mori praeclarum fuit.
 ignorare mihi videris haec quanta sit clades.

es enim etiam nunc domi tuae sed invitis perditissimis hominibus esse diutius
 non potes. hoc miserius, hoc turpius quicquam? vagamur egentes cum
 coniugibus et liberis; in unius hominis quotannis periculose aegrotantis anima positas
 omnis nostras spes habemus non expulsi sed evocati ex patria; quam non servandam ad
 reditum nostrum sed diripiendam et inflammandam reliquimus. ita multi
 nobiscum sunt? non in suburbanis? non in hortis? non in ipsa urbe ? et, si nunc sunt, non erunt? nos interea ne Capuae
 quidem sed Luceriae, et oram quidem maritimam iam relinquemus,
 Afranium exspectabimus et 
 Petreium. nam in Labieno parum est dignitatis.
 hic tu in me illud desideras. 
 nihil de me dico, alii viderint. hic quidem quae est ?
 domi vestrae estis et eritis omnes boni. quis tum se mihi non
 ostendit? quis nunc adest hoc bello? sic enim iam appellandum est.

Vibulli res gestae sunt adhuc maximae. id ex Pompei
 litteris cognosces; in quibus animadvertito illum locum ubi erit διπλῇ . videbis de Gnaeo nostro ipse
 Vibullius quid existimet. quo igitur haec spectat oratio?
 ego pro Pompeio libenter emori possum; facio pluris omnium
 hominum neminem; sed non ita ut tu uno in eo iudico spem de
 salute rei publicae. significas enim aliquanto secus quam solebas, ut etiam
 Italia, si ille cedat, putes cedendum. quod ego nec rei
 publicae puto esse utile nec liberis meis, praeterea neque rectum neque honestum
 †sed cur†. 
 poterisne igitur videre
 tyrannum? 
 quasi intersit audiam an videam, aut locupletior mihi sit quaerendus auctor
 quam Socrates qui, cum xxx tyranni essent, pedem porta non
 extulit. est mihi praeterea praecipua causa manendi. de qua utinam
 aliquando tecum loquar! 
 ego xiii Kalend., cum
 eadem lucerna hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad
 Pompeium, si de pace agetur, profecturus, si de bello, quid ero?

maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas
 deliberandi non esset, uti tamen tuo consilio volui. deliberatio autem
 omnis haec est, si Pompeius
 Italia excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum putes.
 et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in
 mentem veniat explicabo brevi.

cum merita Pompei summa erga salutem meam familiaritasque quae
 mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me adducit ut mihi vel consilium meum cum
 illius consilio vel fortuna mea cum illius fortuna coniungenda
 esse videatur. accedit illud. si maneo et illum comitatum
 optimorum et clarissimorum civium desero, cadendum est in unius potestatem.
 qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut esset a me
 est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis tempestatis multo ante provisum),
 tamen utrumque considerandum est et quanta fides ei sit habenda et, si maxime exploratum
 sit eum nobis amicum fore, sitne viri fortis et boni civis esse in ea urbe in qua cum
 summis honoribus imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo
 praeditus, non futurus sit, qui fuerit , subeundumque periculum
 sit cum aliquo fore dedecore, si quando Pompeius rem publicam reciperarit.

in hac parte haec sunt. vide nunc quae sint in altera.
 nihil actum est a Pompeio nostro sapienter, nihil fortiter,
 addo etiam nihil nisi contra consilium auctoritatemque meam. omitto illa
 vetera, quod istum in rem publicam ille aluit, auxit, armavit, ille legibus per vim et
 contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ulterioris adiunctor, ille
 gener, ille in adoptando 
 P. Clodio augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior,
 ille provinciae propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem etiam tertio
 consulatu, postquam esse defensor rei publicae coepit, contendit ut decem tribuni pl.
 ferrent ut absentis ratio haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua,
 Marcoque
 Marcello consuli finienti provincias Gallias
 Kalendarum
 Martiarum die restitit—sed ut haec omittam, quid foedius, quid
 perturbatius hoc ab urbe discessu sive potius turpissima fuga? quae condicio
 non accipienda fuit potius quam relinquenda patria?

malae condiciones erant, fateor, sed num quid hoc peius? at 
 reciperabit rem publicam. quando ? aut quid ad eam spem est parati?
 non ager Picenus amissus? non patefactum iter ad urbem? non
 pecunia omnis et publica et privata adversario tradita? denique nulla causa,
 nullae vires, nulla sedes quo concurrant qui rem publicam defensam velint.
 Apulia delecta est, inanissima pars Italiae et ab impetu
 huius belli remotissima; fuga et maritima opportunitas visa quaeri desperatione.
 invite cepi Capuam, non quo munus illud defugerem, sed in ea
 causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset
 aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensi, esset multitudo et infimus quisque
 propensus in alteram partem, multi mutationis rerum cupidi, dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia.
 itaque habui nihil omnino negoti, quod ab initio vidi nihil quaeri praeter
 fugam. eam si nunc sequor, quonam? cum illo non; ad quem cum
 essem profectus, cognovi in iis locis esse Caesarem, ut tuto
 Luceriam venire non possem. infero mari nobis incerto cursu
 hieme maxima navigandum est. age iam, cum fratre an sine eo cum filio? at quo
 modo? in utraque enim re summa difficultas erit summus animi dolor; qui autem
 impetus illius erit in nos absentis fortunasque nostras! acrior quam in
 ceterorum, quod putabit fortasse in nobis violandis aliquid se habere populare.
 age iam, has compedes, fascis, inquam, hos laureatos ecferre ex
 Italia quam molestum est! qui autem locus erit nobis tutus, ut iam
 placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum venerimus? qua autem aut quo
 nihil scimus.

at si restitero et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero quod in
 Cinnae dominatione L. 
 Philippus, quod L. Flaccus, quod Q.
 Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit; qui tamen ita dicere
 solebat se id fore videre quod factum est sed malle quam armatum ad patriae moenia
 accedere. aliter 
 Thrasybulus et fortasse melius. sed est certa quaedam illa
 Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et cum
 sit necesse servire tempori et non amittere tempus cum sit datum. sed in hoc
 ipso habent tamen idem fasces molestiam. sit enim nobis amicus, quod incertum
 est, sed sit; deferet triumphum. † non accipere ne periculosum
 sit,† invidiosum ad bonos. o rem inquis difficilem et
 inexplicabilem! 
 atqui explicanda est. quid enim fieri potest? ac ne me
 existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura in eam partem verba fecerim, 
 potest fieri, quod fit in multis quaestionibus, ut res verbosior haec fuerit, illa
 verior. quam ob rem ut maxima de re aequo animo deliberanti ita mihi des
 consilium velim. navis et in Caieta est parata nobis et
 Brundisi.

sed ecce nuntii scribente me haec ipsa noctu in Caleno, ecce
 litterae Caesarem ad Corfinium, Domitium
 Corfini cum firmo exercitu et pugnare cupiente. non puto etiam
 hoc Gnaeum nostrum commissurum ut Domitium relinquat; etsi
 Brundisium
 Scipionem cum cohortibus duabus praemiserat, legionem ei
 Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere a consule duci
 scripserat ad consules. sed turpe Domitium deserere erit
 implorantem eius auxilium. est quaedam spes mihi quidem non magna sed in his
 locis firma Afranium in Pyrenaeo cum Trebonio
 pugnasse, pulsum Trebonium, etiam Fabium tuum transisse cum
 cohortibus, summa autem Afranium cum magnis copiis adventare. id 
 si est, in Italia fortasse manebitur. ego autem cum esset
 incertum iter Caesaris, quod vel ad Capuam vel ad
 Luceriam iturus putabatur, Leptam misi ad
 Pompeium
 et litteras; ipse ne quo inciderem reverti Formias.
 
 haec te scire volui scripsique sedatiore
 animo quam proxime scripseram, nullum meum iudicium interponens sed exquirens tuum.

Dionysius quidem tuus potius quam noster, cuius ego cum satis cognossem
 mores tuo tamen potius stabam iudicio quam meo, ne tui quidem testimoni quod ei saepe
 apud me dederas veritus superbum se praebuit in fortuna quam putavit nostram fore;
 cuius fortunae nos, quantum humano consilio effici poterit, motum ratione quadam
 gubernabimus. cui qui noster honos, quod obsequium, quae etiam ad ceteros
 contempti cuiusdam hominis commendatio defuit? ut meum iudicium reprehendi a
 Quinto fratre vulgoque ab omnibus mallem quam illum non efferre me
 laudibus Ciceronesque nostros meo potius labore subdoceri quam me alium iis
 magistrum quaerere; ad quem ego quas litteras, di immortales, miseram, quantum honoris
 significantis, quantum amoris! Dicaearchum me hercule aut
 Aristoxenum diceres arcessi, non unum hominem omnium loquacissimum et
 minime aptum ad docendum.

sed est memoria bona. me dicet esse meliore. quibus 
 litteris ita respondit ut ego nemini cuius causam non reciperem. semper enim,
 
 si potero, si ante suscepta causa non impediar. 
 numquam reo cuiquam tam humili, tam sordido, tam nocenti, tam alieno tam
 praecise negavi quam hic mihi plane nulla exceptione praecidit. nihil cognovi
 ingratius; in quo vitio nihil mali non inest. sed de hoc nimis multa.

ego navem paravi. tuas litteras tamen exspecto, ut sciam quid
 respondeant consultationi meae. Sulmone
 C. Atium Paelignum aperuisse Antonio portas, cum
 essent cohortes quinque, Q. Lucretium inde effugisse
 †scis Gnaeum ire Brundisium desertum†.
 confecta res est.

cum ante lucem viii Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem,
 vesperi ad nos eodem die venit ipse Dionysius auctoritate tua permotus, ut
 suspicor; quid enim putem aliud? etsi solet eum, cum aliquid furiose fecit,
 paenitere. numquam autem cerritior fuit quam in hoc negotio. nam 
 quod ad te non scripseram, postea audivi a tertio miliario tum eum isse πολλὰ μάτην κεράεσσιν ἐσ ἠέρα θυμήναντα, 
 multa, inquam, mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt. sed en meam
 mansuetudinem! coniecerim in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam.
 hanc ad me referri volo nec ullam ob aliam causam Pollicem
 servum a pedibus meum Romam misi. eo autem ad te scripsi ut, si
 tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perveniret.

novi si quid esset scripsissem. pendeo animi exspectatione de re 
 Corfiniensi, in qua de salute rei publicae decernetur. tu 
 fasciculum, qui est M'. Curio inscriptus, velim cures ad eum
 perferendum Tironemque
 Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges.

obsignata iam ista epistula quam de nocte daturus eram, sicut dedi (nam eam
 vesperi scripseram), C. Sosius praetor in Formianum
 venit ad M'. Lepidum vicinum nostrum quoius quaestor fuit.
 Pompei litterarum ad consules exemplum attulit:

litterae mihi a L. Domitio a. d. xiii Kalend.
 Mart. adlatae sunt. earum exemplum infra scripsi. nunc ut ego
 non scribam, tua sponte te intellegere scio quanti rei publicae intersit omnis copias
 in unum locum primo quoque tempore convenire. tu , si tibi videbitur, dabis
 operam ut quam primum ad nos venias, praesidi Capuae quantum constitueris
 satis esse relinquas.

deinde 
 supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram.
 di immortales, qui me horror perfudit! quam sum sollicitus quidnam futurum
 sit! hoc tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu
 terrorem. spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit † nihil
 mutasset neglegentia hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam me
 hercule†.

modo enim audivi quartanam a te discessisse. moriar si magis
 gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius
 habere nec id esse vestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum
 audio. sed eum video in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem
 Curium nostrum si quid opus esset rogaram. malo 
 Tironis verecundiam in culpa esse quam inliberalitatem Curi.

unum etiam restat amico nostro ad omne dedecus ut Domitio non
 subveniat. 
 at nemo dubitat quin subsidio venturus sit. 
 ego non puto. 
 deseret igitur talem civem et eos quos una
 scis esse cum habeat praesertim is ipse cohortis triginta? 
 nisi me omnia fallunt, deseret. incredibiliter pertimuit, nihil
 spectat nisi fugam.

quoi tu (video enim quid sentias) me comitem putas debere esse.
 ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. quod enim tu
 meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio vinci
 quam cum istis vincere, ego vero malo sed cum illo Pompeio qui tum erat aut
 qui mihi esse videbatur, cum hoc vero qui ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo,
 qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui,
 contigit, victus sum. quod superest, nec ista videre possum quae numquam
 timui ne viderem nec me hercule istum propter quem mihi non modo meis sed memet ipso
 carendum est.

ad 
 Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit)
 sive ab Oppiis tuis contubernalibus. cetera apposita tibi
 mandabo.

o rem turpem et ea re miseram! sic enim sentio, id demum aut potius id
 solum esse miserum quod turpe sit. aluerat 
 Caesarem; eundem repente timere coeperat, condicionem pacis nullam
 probarat, nihil ad bellum pararat, urbem reliquerat, Picenum amiserat
 culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in Graeciam, omnis
 nos ἀπροσφωνήτουσ , expertis sui tanti, tam inusitati
 consili relinquebat.

ecce subito litterae Domiti ad illum, ipsius ad consules.
 fulsisse mihi videbatur τὸ καλὸν ad
 oculos eius et exclamasse ille vir qui esse debuit, πρὸσ ταῦθ' ὅ τι χρὴ καὶ παλαμάσθων 
 καὶ πάντ' ἐπ' ἐμοὶ τεκταινέσθων: 
 τὸ γὰρ εὖ μετ' ἐμοῦ. 
 at ille tibi πολλὰ χαίρειν τῷ καλῷ dicens
 pergit Brundisium. Domitium autem aiunt re audita et eos qui
 una essent se tradidisse. o rem lugubrem! itaque intercludor dolore quo minus ad te plura scribam. tuas litteras exspecto.

epistulam meam quod pervulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam
 ipse multis dedi describendam. ea enim et acciderunt iam et impendent, ut
 testatum esse velim de pace quid senserim. cum autem ad eam hortarer eum
 praesertim hominem, non videbar ullo modo facilius moturus quam si id quod eum hortarer
 convenire eius sapientiae dicerem. eam si admirabilem dixi quom eum ad
 salutem patriae hortabar, non sum veritus ne viderer adsentari quoi tali in re libenter
 me ad pedes abiecissem. qua autem est aliquid impertias
 temporis, non est de pace sed de me ipso et de meo officio ut aliquid cogitet.
 nam quod testificor me expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est,
 tamen eo scripsi quo in suadendo plus auctoritatis haberem; eodemque pertinet quod
 causam eius probo.

sed quid haec nunc? utinam aliquid profectum esset! ne ego istas
 litteras in contione recitari velim, si quidem ille ipse ad eundem scribens in
 publico proposuit epistulam illam in qua est pro tuis rebus gestis
 amplissimis (amplioribusne quam suis, quam Africani?
 ita tempus ferebat), si quidem etiam vos duo tales ad quintum miliarium
 quid nunc ipsum de se recipienti, quid agenti, quid acturo? quanto autem
 ferocius ille causae suae confidet, cum vos, cum vestri similis non modo frequentis sed
 laeto vultu gratulantis viderit! 
 num igitur peccamus? 
 minime vos quidem; sed tamen signa conturbantur quibus voluntas a simulatione
 distingui posset. quae vero senatus consulta video? sed apertius
 quam proposueram.

ego 
 Arpini volo esse pridie Kal., deinde circum villulas nostras errare quas
 visurum me postea desperavi. εὐγενῆ tua consilia et
 tamen pro temporibus non incauta mihi valde probantur. Lepido quidem (nam
 fere συνδιημερεύομεν , quod gratissimum illi est)
 numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus.
 crebro enim illius litterae ab aliis ad nos commeant. sed me
 illorum sententiae minus movebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora.
 tua me hercule auctoritas vehementer movet; adfert enim et reliqui temporis
 reciperandi rationem et praesentis tuendi. sed obsecro te, quid hoc miserius
 quam alterum plausus in foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima?
 alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum desertorem amicorum? et 
 me hercule quamvis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen
 hoc quod talibus viris non subvenit laudare non possum. nam sive timuit, quid
 ignavius? sive, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum caede fore putavit, quid
 iniustius? sed haec omittamus; augemus enim dolorem retractando.

vi Kal. vesperi Balbus minor ad me venit
 occulta via currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum
 litteris, cum mandatis, cum promissione provinciae, Romam ut redeat.
 quoi persuaderi posse non arbitror, nisi erit conventus. idem 
 aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium adsequeretur (id
 credo) et rediret in gratiam. id non credo et metuo ne omnis haec clementia
 ad Cinneam illam crudelitatem conligatur. Balbus quidem maior ad me scribit
 nihil malle Caesarem quam principe Pompeio sine metu vivere.
 tu , puto, haec credis. sed cum haec scribebam v Kalend.,
 Pompeius iam Brundisium venisse poterat; expeditus enim
 antecesserat legiones xi K. 
 Luceria. sed hoc τέρασ 
 horribili vigilantia, celeritate, diligentia est. plane quid futurum sit
 nescio.

Dionysius cum ad me praeter opinionem meam venisset, locutus sum cum eo
 liberalissime; tempora exposui, rogavi ut diceret quid haberet in animo; me nihil ab
 ipso invito contendere. respondit se quod in nummis haberet nescire quo loci
 esset; alios non solvere, aliorum diem nondum esse. dixit etiam alia quaedam
 de servulis suis qua re nobiscum esse non posset. morem gessi; dimisi a me ut
 magistrum Ciceronum non libenter, ut hominem ingratum non invitus.
 volui te scire et quid ego de eius facto iudicarem.

quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem sed non tam magno
 quam tibi fortasse videor. levatur enim omnis cura cum aut constitit
 consilium aut cogitando nihil explicatur. lamentari autem licet illud quidem
 totos dies; sed vereor ne nihil cum proficiam etiam dedecori sim studiis ac litteris
 nostris. consumo igitur omne tempus considerans quanta vis sit illius viri
 quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus.
 tenesne igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus omnia?
 nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio, ut
 enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic
 moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis
 locuples, gloria ampla, virtute honesta sit. huius enim operis maximi inter
 homines atque optimi illum esse perfectorem volo.

hoc 
 Gnaeus noster cum antea numquam tum in hac causa minime cogitavit.
 dominatio quaesita ab utroque est, non id actum beata et honesta civitas ut
 esset. nec vero ille urbem reliquit quod eam tueri non posset nec
 Italiam quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitavit, omnis terras,
 omnia maria movere, reges barbaros incitare, gentis feras armatas in
 Italiam adducere, exercitus conficere maximos. genus illud
 Sullani regni iam pridem appetitur multis qui una sunt cupientibus.
 an censes nihil inter eos convenire, nullam pactionem fieri potuisse?
 hodie potest. sed neutri σκοπὸσ 
 est ille ut nos beati simus; uterque regnare vult.

haec a te invitatus breviter exposui. voluisti enim me quid de his
 malis sentirem ostendere. προθεσπίζω igitur, 
 noster Attice, non hariolans ut illa cui nemo credidit sed coniectura
 prospiciens, 
 iamque mari magno— non multo, inquam,
 secus possum vaticinari. tanta malorum impendet Ἰλιάσ . atque hoc nostra gravior est causa qui domi sumus quam
 illorum qui una transierunt, quod illi qui alterum metuunt, nos utrumque.

cur igitur inquis remansimus? 
 vel tibi paruimus vel non occurrimus vel hoc fuit rectius.
 conculcari , inquam, miseram Italiam videbis proxima aestate
 †qaut utriusque in† mancipiis ex omni genere conlectis, nec tam
 †iptio† pertimescenda, quae Luceriae multis
 sermonibus denuntiata esse dicitur, quam †universam† interitus.
 tantas in confligendo utriusque viris video futuras. habes 
 coniecturam meam. tu autem consolationis fortasse aliquid exspectasti.
 nihil invenio nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius.

quod 
 quaeris quid Caesar ad me scripserit, quod saepe, gratissimum sibi esse
 quod quierim, oratque in eo ut perseverem. Balbus minor haec eadem mandata.
 iter autem eius erat ad Lentulum consulem cum litteris
 Caesaris praemiorumque promissis si Romam revertisset.
 verum cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit
 conveniri.

epistularum 
 Pompei duarum quas ad me misit neglegentiam meamque in rescribendo
 diligentiam volui tibi notam esse. earum exempla ad te misi.

Caesaris hic per Apuliam ad Brundisium cursus
 quid efficiat exspecto. utinam aliquid simile Parthicis rebus!
 simul aliquid audiero, scribam ad te. tu ad me velim bonorum
 sermones Romae frequentes esse dicuntur. scio equidem te in
 publicum non prodire, sed tamen audire te multa necesse est. memini librum
 tibi adferri a Demetrio
 Magnete ad te missum scio 
 περὶ . eum mihi velim mittas. vides quam causam
 mediter.

Q. Fabius ad me venit a. d. iiii Idus Febr. 
 is nuntiat L. Domitium cum suis cohortibus xii et cum
 cohortibus xiiii quas Vibullius adduxit ad me iter habere; habuisse in
 animo proficisci Corfinio a. d. v Idus Febr. ; C.
 Hirrum cum v cohortibus subsequi. censeo ad nos
 Luceriam venias. nam te hic tutissime puto fore.

A. d. xv Kalend. Martias
 Formiis accepi tuas litteras; ex quibus ea quae in agro Piceno
 gesta erant cognovi commodiora esse multo quam ut erat nobis nuntiatum
 Vibullique virtutem industriamque libenter agnovi. 
 
 nos adhuc in ea ora ubi praepositi sumus ita
 fuimus ut navem paratam haberemus. ea enim audiebamus et ea verebamur ut,
 quodcumque tu consilium cepisses, id nobis persequendum putaremus. nunc 
 quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas
 Tarracinam et oram maritimam, in ea manebo, etsi
 praesidia in oppidis nulla sunt. nemo enim nostri ordinis in his locis est
 praeter M. Eppium quem ego Menturnis esse volui,
 vigilantem hominem et industrium. nam 
 L. Torquatum, virum fortem et cum auctoritate, Formiis
 non habemus, ad te profectum arbitramur.

ego omnino, ut proxime tibi placuerat, Capuam veni eo ipso die
 quo tu Teano
 Sidicino es profectus. volueras enim me cum M.
 Considio pro praetore illa negotia tueri. cum eo venissem, vidi
 T. Ampium dilectum habere diligentissime, ab eo accipere
 Libonem, summa item diligentia et in illa colonia auctoritate.
 fui 
 Capuae quoad consules. iterum , ut erat edictum a consulibus,
 veni Capuam ad Nonas Februar. cum fuissem triduum,
 recepi me Formias.

nunc quod tuum consilium aut quae ratio belli sit ignoro. si 
 tenendam hanc oram putas, quae et opportunitatem et dignitatem habet et egregios civis
 et, ut arbitror, teneri potest, opus est esse qui praesit; sin omnia in unum locum
 contrahenda sunt, non dubito quin ad te statim veniam, quo mihi nihil optatius est,
 idque tecum quo die ab urbe discessimus locutus sum. ego si quoi adhuc videor
 segnior fuisse, dum ne tibi videar, non laboro et tamen si, ut video, bellum gerendum
 est, confido me omnibus facile satis facturum.

M. Tullium meum necessarium ad te misi cui tu, si tibi videretur,
 ad me litteras dares.

S. V. B. E. tuas litteras. libenter legi. recognovi enim tuam
 pristinam virtutem etiam in salute communi. consules ad eum exercitum quem in
 Apulia habui venerunt. magno opere te hortor pro tuo singulari
 perpetuoque studio in rem publicam ut te ad nos conferas ut communi consilio rei
 publicae adflictae opem atque auxilium feramus. censeo via Appia
 iter facias et celeriter Brundisium venias.

cum ad te litteras misissem quae tibi Canusi redditae sunt,
 suspicionem nullam habebam te rei publicae causa mare transiturum eramque in spe magna
 fore ut in Italia possemus aut concordiam constituere, qua mihi nihil
 utilius videbatur, aut rem publicam summa cum dignitate defendere. interim 
 nondum meis litteris ad te perlatis ex iis mandatis quae D. Laelio
 ad consules dederas certior tui consili factus non exspectavi dum mihi a te litterae
 redderentur, confestimque cum Quinto fratre et cum liberis nostris iter ad
 te in Apuliam facere coepi.

cum 
 Teanum
 Sidicinum venissem, C. Messius familiaris tuus mihi
 dixit aliique complures Caesarem iter habere Capuam et eo ipso
 die mansurum esse Aeserniae. sane sum commotus quod, si ita
 esset, non modo iter meum interclusum sed me ipsum plane exceptum putabam.
 itaque tum Cales
 processi, ut ibi potissimum consisterem, dum certum nobis ab Aesernia
 de eo quod audieram referretur.

at mihi, cum Calibus essem, adfertur litterarum tuarum exemplum quas tu ad
 Lentulum consulem misisses. hae scriptae sic erant, litteras
 tibi a L. Domitio a. d. xiii Kal. Martias adlatas esse
 (earumque exemplum subscripseras); magnique interesse rei publicae scripseras omnis
 copias primo quoque tempore in unum locum convenire et ut praesidio quod satis esset
 Capuae relinqueret. his ego litteris lectis in eadem opinione
 fui qua reliqui omnes, te cum omnibus copiis ad Corfinium esse venturum;
 quo mihi, cum Caesar ad oppidum castra haberet, tutum iter esse non
 arbitrabar. 
 cum res in summa exspectatione
 esset, utrumque simul audivimus, et quae Corfini acta essent et te iter
 Brundisium facere coepisse; cumque nec mihi nec fratri meo dubium esset
 quin Brundisium contenderemus, a multis qui e Samnio
 Apuliaque veniebant admoniti sumus ut caveremus ne exciperemur a
 Caesare, quod is in eadem loca quae nos petebamus profectus celerius
 etiam quam nos possemus eo quo intenderet venturus esset. quod cum ita esset,
 nec mihi nec fratri meo nec cuiquam amicorum placuit committere ut temeritas nostra non
 solum nobis sed etiam rei publicae noceret, cum praesertim non dubitaremus quin, si
 etiam tutum nobis iter fuisset, te tamen iam consequi non possemus.

interim accepimus tuas litteras Canusio a. d. x K.
 Martias datas, quibus nos hortaris ut celerius Brundisium
 veniamus. quas cum accepissemus a. d. iii K. Martias , non
 dubitabamus quin tu iam Brundisium pervenisses, nobisque iter illud
 omnino interclusum videbamus neque minus nos esse captos quam qui Corfini
 fuissent. neque enim eos solos arbitrabamur capi qui in armatorum manus
 incidissent sed eos nihilo minus qui regionibus exclusi intra praesidia atque intra arma
 aliena venissent.

quod cum ita sit, maxime vellem primum semper tecum fuissem; quod quidem tibi
 ostenderam, cum a me Capuam reiciebam. quod feci non vitandi
 oneris causa sed quod videbam teneri illam urbem sine exercitu non posse, accidere autem
 mihi nolebam quod doleo viris fortissimis accidisse. quoniam autem tecum ut
 essem non contigit, utinam tui consili certior factus essem! nam suspicione
 adsequi non potui, quod omnia prius arbitratus sum fore quam ut haec rei publicae causa
 in Italia non posset duce te consistere. neque vero nunc
 consilium tuum reprehendo sed fortunam rei publicae lugeo nec, si ego quid tu sis
 secutus non perspicio, idcirco minus existimo te nihil nisi summa ratione fecisse.

mea quae semper fuerit sententia primum de pace vel iniqua condicione
 retinenda, deinde de urbe (nam de Italia quidem nihil mihi umquam
 ostenderas), meminisse te arbitror. sed mihi non sumo ut meum consilium
 valere debuerit; secutus sum tuum neque id rei publicae causa de qua desperavi, quae et
 nunc adflicta est nec excitari sine civili perniciosissimo bello potest, sed te
 quaerebam, tecum esse cupiebam neque, eius rei facultatem, si quae erit, praetermittam.

ego me in hac omni causa facile intellegebam pugnandi cupidis hominibus non
 satis facere. primum enim prae me tuli me nihil malle quam pacem, non quin
 eadem timerem quae illi sed ea bello civili leviora ducebam. deinde suscepto
 bello, cum pacis condiciones ad te adferri a teque ad eas honorifice et large
 responderi viderem, duxi meam rationem; quam tibi facile me probaturum pro tuo in me
 beneficio arbitrabar. memineram me esse unum qui pro meis maximis in rem
 publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem, me esse unum qui, si
 offendissem eius animum cui tum cum iam in armis essemus consulatus tamen alter et
 triumphus amplissimus deferebatur, subicerer eisdem proeliis, ut mea persona semper ad
 improborum civium impetus aliquid videretur habere populare. neque haec non
 ego prius sum suspicatus quam mihi palam denuntiata sunt, neque ea tam pertimui, si
 subeunda essent, quam declinanda putavi, si honeste vitare possem.

quam brevem illius temporis, dum in spe pax fuit, rationem nostram vides,
 reliqui facultatem res ademit. iis autem quibus non satis facio facile
 respondeo. neque enim ego amicior C. Caesari umquam fui
 quam illi neque illi amiciores rei publicae quam ego. hoc inter me et illos
 interest quod, cum et illi cives optimi sint et ego ab ista laude non absim, ego
 condicionibus, quod idem te intellexeram velle, illi armis disceptari maluerunt.
 quae quoniam ratio vicit, perficiam profecto ut neque res publica civis a
 me animum neque tu amici desideres.

mihi molestior lippitudo erat etiam quam ante fuerat.
 dictare tamen hanc epistulam malui quam Gallo
 Fadio amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare.
 nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram ipse eas litteras
 quarum vaticinationem falsam esse cupio. huius autem epistulae non solum ea
 causa est ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras sed etiam haec
 iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis †quod tibi et
 quia† perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane volo, ut
 penitus intellegam.

omnia sunt integra nobis; nihil praetermissum est quod non habeat sapientem
 excusationem, non modo probabilem. nam certe neque tum peccavi cum imperatam
 iam Capuam non solum ignaviae delictum sed etiam perfidiae suspicionem
 fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L.
 Caesarem et L. 
 Fabatum adlatas cavi ne animum eius offenderem cui Pompeius
 iam armatus armato consulatum triumphumque deferret.

nec vero haec extrema quisquam potest iure reprehendere quod mare non
 transierim. id enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui.
 neque enim suspicari debui, praesertim cum ex ipsius Pompei
 litteris, idem quod video te existimasse, non dubitarim quin is Domitio
 subventurus esset, et plane quid rectum et quid faciendum mihi esset diutius cogitare
 malui.

primum igitur, haec qualia tibi esse videantur, etsi significata sunt a te,
 tamen accuratius mihi perscribas velim, deinde aliquid etiam in posterum prospicias
 fingasque quem me esse deceat et ubi me plurimum prodesse rei publicae sentias, ecquae
 pacifica persona desideretur an in bellatore sint omnia.

atque ego qui omnia officio metior recordor tamen tua consilia; quibus
 si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem. memini quid mihi tum
 suaseris per Theophanem, per Culleonem, idque saepe
 ingemiscens sum recordatus. qua re nunc saltem ad illos calculos revertamur
 quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur sed etiam paulo
 salubrioribus. sed nihil praescribo accurate velim perscribas tuam ad me
 sententiam.

volo etiam exquiras quam diligentissime poteris (habebis autem per quos
 possis) quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus
 sit, quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num quoi
 suscenseant—quid dico num quoi? num Pompeio. omnino 
 culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius
 litteris cognosci potest quarum exemplum ad te misi. haec igitur videbis et,
 quod ad te ante scripsi, Demetri
 Magnetis librum quem ad te misit de concordia velim mihi mittas.

ego quod existimabam dispersos nos neque rei publicae utilis neque nobis
 praesidio esse posse, idcirco ad L. Domitium litteras misi, primum
 uti ipse cum omni copia ad nos veniret; si de se dubitaret, ut cohortis xviiii quae ex
 Piceno ad me iter habebant ad nos mitteret. quod veritus sum
 factum est ut Domitius implicaretur et neque ipse satis firmus esset ad
 castra facienda quod meas xviiii et suas xii cohortis tribus in oppidis distributas
 haberet (nam partim Albae, partim Sulmone conlocavit) neque
 se , si vellet, expedire posset.

nunc scitote me esse in summa sollicitudine. nam et tot et talis
 viros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio ire possum, quod his duabus
 legionibus non puto esse committendum ut illuc ducantur, ex quibus tamen non amplius
 xiiii cohortis contrahere potui, quod duas 
 Brundisium misi neque Canusium sine praesidio, dum abessem,
 putavi esse dimittendum.

D. Laelio mandaram, quod maiores copias sperabam nos habituros, ut,
 si vobis videretur, alter uter vestrum ad me veniret, alter in Siciliam cum
 ea copia quam Capuae et circum Capuam comparastis et cum iis
 militibus quos Faustus legit proficisceretur, Domitius cum xii
 suis cohortibus eodem adiungeretur, reliquae copiae omnes Brundisium
 cogerentur et inde navibus Dyrrachium transportarentur. nunc cum
 hoc tempore nihilo magis ego quam vos subsidio Domitio ire possim se
 per montis explicare, non est nobis committendum ut ad has xiiii cohortis quas dubio
 animo habeo hostis accedere aut in itinere me consequi possit

quam ob rem placitum est mihi (talia video censeri M.
 Marcello et ceteris nostri ordinis qui hic sunt) ut Brundisium
 ducerem hanc copiam quam mecum habeo. vos hortor ut quodcumque militum
 contrahere poteritis contrahatis et eodem Brundisium veniatis quam primum.
 arma quae ad me missuri eratis, iis censeo armetis milites quos vobiscum
 habetis. quae arma superabunt, ea si Brundisium iumentis
 deportaritis, vehementer rei publicae profueritis. de hac re velim nostros
 certiores faciatis. ego 
 ad P. Lupum et C. Coponium praetores
 misi ut se vobis coniungerent et militum quod haberent ad vos deducerent.

valde miror te ad me nihil scribere et potius ab aliis quam a te de re
 publica me certiorem fieri. nos disiecta manu pares adversario esse non
 possumus; contractis nostris copiis spero nos et rei publicae et communi saluti prodesse
 posse. quam ob rem cum constituisses, ut Vibullius mihi
 scripserat, a. d. v Id. Febr. 
 Corfinio proficisci cum exercitu et ad me venire, miror quid causae fuerit
 qua re consilium mutaris. nam illa causa quam mihi Vibullius
 scribit levis est, te propterea moratum esse quod audieris Caesarem
 Firmo progressum in Castrum
 Truentinum venisse. quanto enim magis appropinquare adversarius
 coepit eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres, prius quam
 Caesar aut tuum iter impedire aut me abs te excludere posset

quam ob rem etiam atque etiam te rogo et hortor, id
 quod non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die
 Luceriam advenires, ante quam copiae quas instituit Caesar
 contrahere in unum locum coactae vos a nobis distrahant. sed si erunt qui te
 impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortis quae ex
 Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt,
 ad me nussum facias.

litteras abs te M. Calenius ad me attulit a. d.
 x iiii Kal. Martias ; in quibus litteris scribis tibi in animo esse
 observare Caesarem et, si secundum mare ad me ire coepisset, confestim in
 Samnium ad me venturum, sin autem ille circum istaec loca commoraretur,
 te ei, si propius accessisset resistere velle. 
 te animo magno et forti istam rem agere existimo, sed diligentius nobis
 est videndum ne distracti pares esse adversario non possimus, cum ille magnas copias
 habeat et maiores brevi habiturus sit. non enim pro tua prudentia debes illud
 solum animadvertere quot in praesentia cohortis contra te habeat Caesar sed
 quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit. cui rei
 testimonio sunt litterae quas Bussenius ad me misit; in quibus scribit, id
 quod ab aliis quoque mihi scribitur, praesidia Curionem quae in
 Umbria et Tuscis erant contrahere et ad
 Caesarem iter facere. quae si copiae in unum locum fuerint
 coactae, ut pars exercitus ad Albam mittatur, pars ad te accedat, ut non
 pugnet sed locis suis repugnet, haerebis neque solus cum ista copia tantam multitudinem
 sustinere poteris ut frumentatum eas.

quam ob rem te magno opere hortor ut quam primum cum omnibus copiis hoc
 venias. consules constituerunt idem facere. ego 
 M. Tuscilio ad te mandata dedi providendum esse ne duae legiones
 sine Picentinis cohortibus in conspectum Caesaris
 committerentur. quam ob rem nolito commoveri, si audieris me regredi, si
 forte Caesar ad me veniet; cavendum enim puto esse ne implicatus haeream.
 nam neque castra propter anni tempus et militum animos facere possum neque
 ex omnibus oppidis contrahere copias expedit, ne receptum amittam. itaque non
 amplius XIIII cohortis Luceriam coegi.

consules praesidia omnia ad me deducturi sunt aut in
 Siciliam ituri nam aut exercitum firmum habere oportet quo
 confidamus perrumpere nos posse aut regiones eius modi obtinere e quibus repugnemus; id
 quod neutrum nobis hoc tempore contigit, quod et magnam partem Italiae
 Caesar occupavit et nos non habemus exercitum tam amplum neque tam magnum
 quam ille. itaque nobis providendum est ut summam rei publicae rationem
 habeamus. etiam atque etiam te hortor ut cum omni copia quam primum ad me
 venias. possumus etiam nunc rem publicam erigere, si communi consilio
 negotium administrabimus; si distrahemur, infirmi erimus. mihi hoc
 constitutum est. 
 his litteris scriptis
 Sicca abs te mihi litteras et mandata attulit. quod me hortare
 ut istuc veniam, id me facere non arbitror posse, quod non magno opere his legionibus
 confido.

litterae mihi a te redditae sunt a. d. XIII Kal. Martias in
 quibus scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse. 
 quod putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium
 velit et omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque
 istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus de quarum voluntate
 dubitamus. quo etiam magis tuis litteris sum commotus. neque enim
 eorum militum quos mecum habeo voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei
 publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus convenerunt.

qua re da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices,
 hoc quam primum venias, ante quam omnes copiae ad adversarium
 conveniant. neque enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt
 et, si convenirent, quantum iis committendum sit qui inter se ne noti quidem sunt contra
 veteranas legiones non te praeterit.

lippitudinis meae signum tibi sit librari manus et eadem causa brevitatis;
 etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. omnis exspectatio nostra erat in
 nuntiis Brundisinis si nactus hic esset Gnaeum nostrum, spes
 dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus. sed videsne in
 quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum?
 si me hercule neminem occiderit nec cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui
 eum maxime timuerant maxime diligetur.

multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil 
 prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. et vide
 quam conversa res sit; illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant.
 id quantis nostris peccatis vitiisque evenerit non possum sine molestia
 cogitare. quae autem impendere putarem, scripseram ad te et iam tuas litteras
 exspectabam.

non dubito quin tibi odiosae sint epistulae cotidianae, cum praesertim neque
 nova de re aliqua certiorem te faciam neque novam denique iam reperiam scribendi ullam
 sententiam. sed si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum
 inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus vero, domesticis praesertim, ut
 nihil ad te dem litterarum facere non possum et simul, crede mihi, requiesco paulum in
 his miseriis, cum quasi tecum loquor, cum vero tuas epistulas lego, multo etiam magis.
 omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines nostras
 quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae
 quicquam auditur novi nec in his locis quae a Brundisio absunt propius quam
 tu bidui aut tridui. Brundisi autem omne certamen vertitur huius primi
 temporis. qua quidem exspectatione torqueor. sed omnia ante
 Nonas sciemus. eodem enim die video Caesarem a
 Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo
 Canusio mane Pompeium. eo modo autem ambulat
 Caesar et iis †diariis† militum celeritatem incitat
 ut timeam ne citius ad Brundisium quam opus sit accesserit.

dices , 
 
 quid igitur proficis qui anticipes eius rei molestiam quam triduo
 sciturus sis? 
 nihil equidem; sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et simul scito
 labare meum consilium illud quod satis iam fixum videbatur. non mihi satis
 idonei sunt auctores ii qui a te probantur. quod enim umquam eorum in re
 publica forte factum exstitit? aut quis ab iis ullam rem laude dignam desiderat?
 nec me hercule laudandos existimo qui trans mare belli parandi causa
 profecti sunt—quamquam haec ferenda non erant—, video enim quantum
 id bellum et quam pestiferum futurum sit; sed me movet unus vir cuius fugientis comes,
 rem publicam reciperantis socius videor esse debere. 
 totiensne igitur
 sententiam mutas? 
 ego tecum tamquam mecum loquor. quis autem est tanta quidem de re
 quin varie secum ipse disputet? simul et elicere cupio sententiam tuam, si manet, ut
 firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar.

omnino ad id de quo dubito pertinet me scire quid Domitius
 acturus sit, quid noster Lentulus. 
 de 
 Domitio varia audimus †modo esse in Tiburti aut
 lepidi quo cum lepidus accessisse ad urbem†, quod item falsum video esse.
 ait enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineribus
 †occultandi† sui causa an maris adipiscendi ne is quidem scit.
 ignorat etiam de filio. addit illud sane molestum, pecuniam
 Domitio satis grandem quam is Corfini
 habuerit non esse redditam. de 
 Lentulo autem nihil audivimus. haec velim exquiras ad meque
 perscribas.

A. d. v Nonas
 Martias epistulas mihi tuas Aegypta reddidit, unam veterem
 iiii Kal. quam te scribis dedisse Pinario quem non vidimus; in qua
 exspectas quidnam praemissus agat Vibullius qui omnino non est visus a
 Caesare (id altera epistula video te scire ita esse), et quem ad modum
 redeuntem excipiam Caesarem quem omnino vitare cogito, et
 †authemonis† fugam intendis commutationemque vitae tuae, quod tibi
 puto esse faciendum, et ignoras Domitius cum fascibusne sit.
 quod cum scies, facies ut sciamus. habes ad primam epistulam.

secutae sunt duae pr. Kal. ambae datae quae me convellerunt de pristino statu
 iam tamen, ut ante ad te scripsi, labantem. nec me movet quod scribis
 Iovi ipsi iniquum. 
 nam periculum in utriusque iracundia positum est, victoria autem ita incerta
 ut deterior causa paratior mihi esse videatur. nec me consules movent qui
 ipsi pluma aut folio facilius moventur. offici me deliberatio cruciat
 cruciavitque adhuc. cautior certe est mansio, honestior existimatur
 traiectio. malo interdum multi me non caute quam pauci non honeste fecisse
 existiment. de 
 Lepido et Tullo quod quaeris, illi vero non dubitant quin
 Caesari praesto futuri in senatumque venturi sint 
 recentissima tua est epistula Kal. data, in qua optas
 congressum pacemque non desperas. sed ego cum haec scribebam, nec illos
 congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad ullam condicionem
 accessurum putabam. quod videris non dubitare, si consules transeant, quid
 nos facere oporteat, certe transeunt vel, quo modo nunc est, transierunt. sed 
 memento praeter Appium neminem esse fere qui non ius habeat transeundi.
 nam aut cum imperio sunt ut Pompeius, ut Scipio,
 Sufenas, Fannius, Voconius, Sestius, ipsi
 consules quibus more maiorum concessum est vel omnis adire provincias, aut legati sunt
 eorum. sed nihil decerno; quid placeat tibi et quid prope modum rectum sit
 intellego. 
 plura scriberem, si ipse possem.
 sed , ut mihi videor, potero biduo. Balbi
 Corneli litterarum exemplum quas eodem die accepi quo tuas misi ad te, ut
 meam vicem doleres, cum me derideri videres.

obsecro te, Cicero, suscipe
 curam et cogitationem dignissimam tuae virtutis ut Caesarem et
 Pompeium perfidia hominum distractos rursus in pristinam concordiam
 reducas. crede mihi Caesarem non solum fore in tua potestate sed
 etiam maximum beneficium te sibi dedisse iudicaturum, si hoc te reicis. velim 
 idem Pompeius faciat. qui ut adduci tali tempore ad ullam
 condicionem possit magis opto quam spero. sed cum constiterit et timere
 desierit, tum incipiam non desperare tuam auctoritatem plurimum apud eum valituram.

quod 
 Lentulum consulem meum voluisti hic remanere, 
 Caesari gratum, mihi vero gratissimum medius fidius fecisti. nam 
 illum tanti facio ut non Caesarem magis diligam. qui si passus
 esset nos secum, ut consueveramus, loqui et non se totum etiam atque etiam ab sermone
 nostro avertisset, minus miser quam sum essem. nam cave putes hoc tempore
 plus me quemquam cruciari, quod eum quem ante me diligo video in consulatu quidvis
 potius esse quam consulem. quod si voluerit tibi obtemperare et nobis de
 Caesare credere et consulatum reliquum Romae peragere,
 incipiam sperare etiam consilio senatus auctore te, illo relatore Pompeium
 et Caesarem coniungi posse. quod si factum erit, me satis
 vixisse putabo.

factum 
 Caesaris de Corfinio totum te probaturum scio et, quo modo in
 eius modi re, commodius cadere non potuit quam ut res sine sanguine confieret.
 Balbi mei tuique adventu delectatum te
 valde gaudeo. is quaecumque tibi de Caesare dixit quaeque
 Caesar scripsit, scio, re tibi probabit, quaecumque fortuna eius fuerit,
 verissime scripsisse.

omnia mihi provisa sunt praeter occultum et tutum iter ad mare
 Superum. hoc enim mari uti non possumus hoc tempore anni.
 illuc autem quo spectat animus et quo res vocat, qua veniam?
 cedendum enim est celeriter, ne forte qua re impediar atque adliger.
 nec vero ille me ducit qui videtur; quem ego hominem ἀπολιτικώτατον omnium iam ante cognoram, nunc vero etiam ἀστρατηγητότατον . non 
 me igitur is ducit sed sermo hominum qui ad me a Philotimo scribitur.
 is enim me ab optimatibus ait conscindi. quibus optimatibus, di
 boni! qui nunc quo modo occurrunt, quo modo autem se venditant Caesari!
 municipia vero deum, nec simulant, ut cum de illo aegroto vota faciebant.

sed plane quicquid mali hic Pisistratus non fecerit tam gratum
 erit quam si alium facere prohibuerit. 
 hunc 
 propitium sperant, illum iratum putant. quas fieri censes ἀπαντήσεισ ex oppidis, quos honores! 
 metuunt 
 inquies. credo , sed me hercule illum magis. huius 
 insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant. iudices de CCCLX qui praecipue Gnaeo nostro delectabantur, ex quibus
 cotidie aliquem video, nescio quas eius Lucerias horrent. itaque 
 quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant. sed 
 tamen, quicumque sunt, 
 αἰδέομαι . 
 etsi qua spe proficiscar video coniungoque me cum homine magis ad vastandam
 Italiam quam ad vincendum parato dominumque exspecto. et 
 quidem cum haec scribebam iiii Nonas iam exspectabam aliquid a
 Brundisio. quid autem aliquid ? quam inde
 turpiter fugisset, et victor hic qua se referret et quo. quod ubi audissem,
 si ille Appia veniret, ego Arpinum cogitabam.

etsi cum tu has litteras legeres putabam fore ut scirem iam quid
 Brundisi actum esset (nam Canusio viiii Kal. profectus erat
 Gnaeus; haec autem scribebam pridie Nonas xiiii die post
 quam ille Canusio moverat), tamen angebar singularum horarum exspectatione
 mirabarque nihil adlatum esse ne rumoris quidem; nam erat mirum silentium.
 sed haec fortasse κενόσπουδα sunt, quae
 tamen iam sciantur necesse est;

illud molestum me adhuc investigare non posse ubi
 P. Lentulus noster sit, ubi Domitius.
 quaero autem, quo facilius scire possim quid acturi sint, iturine ad
 Pompeium et, si sunt, qua quandove ituri sint. urbem quidem iam refertam esse optimatium audio, Sosium et
 Lupum quos Gnaeus noster ante putabat
 Brundisium venturos esse quam se ius dicere. hinc vero vulgo
 vadunt; etiam M'. Lepidus quocum diem conterere solebam cras
 cogitabat.

nos autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus; deinde
 Arpinum volebamus; inde iter qua maxime ἀπάντητον esset ad mare superum remotis sive omnino missis lictoribus.
 audio enim bonis viris qui et nunc et saepe antea magno praesidio rei
 publicae fuerunt hanc cunctationem nostram non probari multaque in me et severe in conviviis tempestivis quidem disputari. 
 
 cedamus igitur et, ut boni cives simus, bellum Italiae terra
 marique inferamus et odia improborum rursus in nos quae iam exstincta erant incendamus
 et Luccei consilia ac Theophani persequamur.

nam Scinio vel in Syriam proficiscitur sorte vel cum genero
 honeste vel Caesarem fugit iratum. Marcelli quidem, nisi
 gladium Caesaris timuissent, manerent. Appius est eodem in
 timore et inimicitiarum recentium etiam. praeter hunc et C.
 Cassium reliqui legati, Faustus pro quaestore; ego unus cui
 utrumvis licet. frater accedit quem socium huius fortunae esse non erat
 aequum. cui magis etiam Caesar irascetur, sed impetrare non
 possum ut maneat. dabimus hoc Pompeio quoi debemus.
 nam me quidem alius nemo movet, non sermo bonorum qui nulli sunt, non causa
 quae acta timide est, agetur improbe. uni, uni hoc damus ne id quidem roganti nec suam
 causam, ut ait, agenti sed publicam. tu quid cogites de transeundo in
 Epirum scire sane velim.

Ets i Nonis Martiis die tuo, ut opinor, exspectabam epistulam a te
 longiorem, tamen ad eam ipsam brevem quam IIII Nonas
 ὑπὸ τὴν διαλῆψιν dedisti rescribendum putavi.
 gaudere ais te mansisse me et scribis in sententia te manere.
 mihi autem superioribus litteris videbare non dubitare quin cederem ita si
 et Gnaeus bene comitatus conscendisset et consules transissent. utrum hoc
 tu parum commeministi, an ego non satis intellexi, an mutasti sententiam? sed 
 aut ex epistula quam exspecto perspiciam quid sentias aut alias abs te litteras
 eliciam. Brundisio nihildum erat adlatum

o rem difficilem planeque perditam! quam nihil
 praetermittis in consilio dando; quam nihil tamen quod tibi ipsi placeat explicas!
 non esse me una cum Pompeio gaudes ac proponis quam sit turpe
 me adesse cum quid de illo detrahatur; nefas esse approbare. certe ; contra
 igitur? 
 di 
 inquis averruncent! 
 quid ergo fiet si in altero scelus est, in altero supplicium? 
 impetrabis 
 inquis a Caesare ut tibi abesse liceat et esse
 otioso. 
 supplicandum igitur? miserum . quid si non impetraro?
 
 et de triumpho erit inquis integrum. 
 quid si hoc ipso premar? accipiam ? quid foedius?
 negem ? repudiari se totum, magis etiam quam olim in xxviratu,
 putabit. ac solet, cum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum
 culpam. ita me sibi fuisse inimicum ut ne honorem quidem a se accipere
 vellem. quanto nunc hoc idem accipiet asperius! tanto scilicet
 quanto et honos hic illo est amplior et ipse robustior.

nam quod negas te dubitare quin magna in offensa sim apud
 Pompeium hoc tempore, non video causam cur ita sit hoc quidem tempore.
 qui enim amisso Corfinio denique certiorem me sui consili
 fecit, is queretur Brundisium me non venisse cum inter me et
 Brundisium
 Caesar esset? deinde etiam scit ἀπαρρησίαστον esse in ea causa querelam suam. me putat de
 municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de pace, de urbe, de pecunia, de
 Piceno occupando plus vidisse quam se. sin cum potuero non
 venero tum erit inimicus, quod ego non eo vereor ne mihi noceat (quid enim faciet? 
 τίσ δ' ἐστὶ δοῦλοσ τοῦ θανεῖν ἄφροντισ ὤν; sed
 quia ingrati animi crimen horreo. confido igitur adventum nostrum illi,
 quoquo tempore fuerit, ut scribis, ἀσμενιστὸν fore.
 nam quod ais, si hic temperatius egerit, consideratius consilium te
 daturum, qui hic potest se gerere non perdite? 
 vetant 
 vita, mores, ante facta, ratio suscepti negoti, socii, vires bonorum aut etiam
 constantia.

vixdum epistulam tuam legeram cum ad me currens ad illum
 Postumus
 Curtius venit nihil nisi classis loquens et exercitus. eripiebat 
 Hispanias, tenebat Asiam, Siciliam,
 Africam, Sardiniam, confestim in Graeciam
 persequebatur. eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii simus.
 nec enim ferre potero sermones istorum quicumque sunt; non sunt enim certe,
 ut appellantur, boni. sed tamen id ipsum scire cupio quid loquantur idque ut
 exquiras meque certiorem facias te vehementer rogo. nos adhuc quid
 Brundisi actum esset plane nesciebamus. cum sciemus, tum ex re
 et ex tempore consilium capiemus sed utemur tuo.

Domiti filius transiit Formias viii Idus currens
 ad matrem Neapolim mihique nuntiari iussit patrem ad urbem esse cum de eo
 curiose quaesisset servus noster Dionysius. nos autem audieramus
 eum profectum sive ad Pompeium sive in Hispaniam.
 id cuius modi sit scire sane velim. 
 nam ad id quod delibero pertinet, si ille certe nusquam discessit,
 intellegere Gnaeum non esse facilis nobis ex Italia exitus,
 cum ea tota armis praesidiisque teneatur, hieme praesertim. nam si commodius
 anni tempus esset, vel infero mari liceret uti. nunc nihil potest nisi supero
 tramitti quo iter interclusum est. quaeres igitur et de Domitio
 et de Lentulo.

a Brundisio nulla adhuc fama venerat, et
 erat hic dies vii Idus quo die suspicabamur aut pridie ad 
 Brundisium venisse Caesarem. nam Kal.
 Arpis manserat. sed si Postumum audire velles,
 persecuturus erat Gnaeum; transisse enim iam putabat coniectura tempestatum
 ac dierum. ego nautas eum non putabam habiturum, ille confidebat et eo magis
 quod audita naviculariis hominis liberalitas esset. sed tota res Brundisina
 quo modo habeat se diutius nescire non possum.

ego etsi tam diu requiesco quam diu aut ad te scribo aut tuas litteras lego,
 tamen et ipse egeo argumento epistularum et tibi idem accidere certo scio.
 quae enim soluto animo familiariter scribi solent ea temporibus his
 excluduntur, quae autem sunt horum temporum ea iam contrivimus. sed tamen ne
 me totum aegritudini dedam, sumpsi mihi quasdam tamquam θέσεισ quae et πολιτικαὶ sunt et temporum
 horum, ut et abducam animum ab querelis et in eo ipso de quo agitur exercear.
 eae sunt huius modi:

εἰ μενετέον ἐν τῇ πατρίδι τυραννουμένης αὐτῆς. εἰ παντὶ τρόπῳ τυραννίδοσ κατάλυσιν πραγματευτέον, κἂν μέλλῃ διὰ tou=to peri\ tw=n o(/lwn h( po/lis kinduneu/sein h)\ eu)labhte/on to\n
 katalu/onta mh\ au)to\s ai)/rhtai. ei) peirate/on a)rh/gein th=| patri/di
 turannoume/nh| kairw=| kai\ lo/gw| ma=llon h)\ pole/mw|. ei) politiko\n to\
 h(suxa/zein a)naxwrh/santa/ poi th=s patri/dos turannoume/nhs h)\ dia\ panto\s i)te/on
 kindu/nou th=s e)leuqeri/as pe/ri. ei) po/lemon e)pakte/on th=| xw/ra| kai\
 poliorkhte/on au)th\n turannoume/nhn. ei) kai\ mh\ dokima/zonta th\n dia\ pole/mou
 kata/lusin th=s turanni/dos sunapograpte/on o(/mws toi=s a)ri/stois. ei) toi=s
 eu)erge/tais kai\ fi/lois sugkinduneute/on e)n toi=s politikoi=s ka)\n mh\ dokw=sin
 eu)= bebouleu=sqai peri\ tw=n o(/lwn. ei) o( mega/la th\n patri/da eu)ergeth/sas di'
 au)to/ te tou=to a)nh/kesta paqw\n kai\ fqonhqei\s kinduneu/seien a)\n e)qelonth\s
 u(pe\r th=s patri/dos h)\ e)fete/on au)tw=| e(autou= pote kai\ tw=n oi)keiota/twn
 poiei=sqai pro/noian a)feme/nw| ta\s pro\s tou\s i)sxu/ontas diapolitei/as.

in his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum
 Graece tum Latine et abduco parumper animum a molestiis et
 τῶν προὔργου τι delibero. sed vereor ne
 tibi ἄκαιροσ sim. si enim recte ambulavit
 is qui hanc epistulam tulit, in ipsum tuum diem incidit.

Natali die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consili summaeque cum
 benevolentiae tum etiam prudentiae. eam mihi Philotimus
 postridie quam a te acceperat reddidit. sunt ista quidem quae disputas
 difficillima, iter ad superum, navigatio infero, discessus Arpinum ne hunc
 fugisse, mansio Formiis ne obtulisse nos gratulationi videamur, sed 
 miserius nihil quam ea videre quae tamen iam, inquam, videnda erunt. 
 fuit apud me Postumus, scripsi ad te quam gravis.
 venit ad me etiam Q. Fufius quo vultu, quo spiritu!
 properans Brundisium, scelus accusans Pompei, levitatem et
 stultitiam senatus. haec qui in mea villa non feram, Curtium in
 curia potero ferre?

age , finge me quamvis εὐστομάχωσ haec
 ferentem; quid illa 
 dic , M. Tulli ? quem habebunt exitum?
 et omitto causam rei publicae quam ego amissam puto cum vulneribus suis tum
 medicamentis iis quae parantur, de Pompeio quid agam? quoi plane (quid enim
 hoc negem?) suscensui. semper enim me causae eventorum magis movent quam ipsa
 eventa. haec igitur mala (quibus maiora esse quae possunt?) considerans vel
 potius iudicans eius opera accidisse et culpa inimicior eram huic quam ipsi
 Caesari. ut maiores nostri funestiorem diem esse voluerunt
 Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo (itaque alter
 religiosus etiam nunc dies, alter in vulgus ignotus), sic ego decem annorum peccata
 recordans in quibus inerat ille etiam annus qui nos hoc non 
 defendente, ne dicam gravius, adflixerat praesentisque temporis cognoscens temeritatem,
 ignaviam, neglegentiam suscensebam.

sed ea iam mihi exciderunt; beneficia eiusdem cogito, cogito etiam
 dignitatem; intellego serius equidem quam vellem propter epistulas sermonesque
 Balbi, sed video plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, nisi ut hunc occideret. ego igitur, sicut ille apud
 Homerum cui et mater et dea dixisset, 
 αὐτίκα γάρ τοι ἔπειτα μεθ' Ἕκτορα πότμοσ ἕτοιμος, 
 matri ipse respondit, αὐτίκα τεθναίην, ἐπεὶ οὐκ ἄρ' ἔμελλον ἑταίρῳ 
 κτεινομένῳ ἐπαμῦναι, 
 quid si non ἑταίρῳ solum sed etiam εὐεργέτῃ , adde tali viro talem causam agenti? ego vero haec
 officia mercanda vita puto. optimatibus vero tuis nihil confido, nihil iam ne
 inservio quidem.

video ut se huic dent, ut daturi sint. quicquam tu illa putas
 fuisse de valetudine decreta municipiorum prae his de victoria gratulationibus? 
 timent 
 inquies. at ipsi tum se timuisse dicunt. sed videamus
 quid actum sit Brundisi. ex eo fortasse νέα consilia nascentur aliaeque litterae.

nos adhuc Brundisio nihil. Roma scripsit
 Balbus putare iam Lentulum consulem tramisisse nec eum a
 minore Balbo conventum, quod is hoc iam Canusi audisset; inde
 ad se eum scripsisse; cohortesque sex quae Albae fuissent ad
 Curium via Minucia transisse; id Caesarem ad se
 scripsisse et brevi tempore eum ad urbem futurum. ergo utar tuo consilio
 neque me Arpinum hoc tempore abdam, etsi, Ciceroni meo togam
 puram quom dare Arpini vellem, hanc eram ipsam excusationem relicturus ad
 Caesarem. sed fortasse in eo ipso offendetur, cur non
 Romae potius. ac tamen si est conveniendus, hic potissimum.
 tum reliqua videbimus, id est et quo et qua et quando.

Domitius, ut audio, in Cosano est et quidem, ut aiunt, paratus
 ad navigandum, si in Hispaniam, non probo, si ad Gnaeum,
 laudo; quovis potius certe quam ut Curtium videat quem ego patronus
 aspicere non possum. quid alios? sed , opinor, quiescamus, ne
 nostram culpam coarguamus qui, dum urbem, id est patriam, amamus dumque rem conventuram
 putamus, ita nos gessimus ut plane interclusi captique simus.

scripta iam epistula Capua litterae sunt adlatae hoc a exemplo:
 Pompeius mare transiit cum omnibus militibus quos secum habuit.
 hic numerus est hominum milia triginta et consules duo et tribuni pl. et
 senatores qui fuerunt cum eo omnes cum uxoribus et liberis. conscendisse 
 dicitur a. d. iiii Nonas
 Martias. ex ea die fuere septemtriones venti. navis 
 quibus usus non est omnis aut praecidisse aut incendisse dicunt. 
 de hac re litterae L. Metello tribuno pl.
 Capuam adlatae sunt a Clodia socru quae ipsa transiit.

ante sollicitus eram et angebar, sicut res scilicet ipsa cogebat, quom
 consilio explicare nihil possem; nunc autem postquam Pompeius et consules
 ex Italia exierunt, non angor sed ardeo dolore, οὐδέ μοι ἦτορ 
 ἔμπεδον, ἀλλ' ἀλαλύκτημαι. 
 
 non sum, inquam, mihi crede, mentis compos; tantum mihi dedecoris admisisse
 videor. mene non primum cum Pompeio qualicumque consilio usus
 est , deinde cum bonis esse quamvis causa temere instituta?
 praesertim cum ii ipsi quorum ego causa timidius me fortunae committebam, uxor, filia,
 Cicerones pueri me illud sequi mallent, hoc turpe et me indignum
 putarent. nam 
 Quintus quidem frater quicquid mihi placeret id rectum se putare
 aiebat, id animo aequissimo sequebatur.

tuas nunc epistulas a primo lego. hae me paulum recreant.
 primae monent et rogant ne me proiciam, proximae gaudere te ostendunt me
 remansisse. eas cum lego, minus mihi turpis videor, sed tam diu dum lego.
 deinde emergit rursum dolor et αἰσχροῦ . quam ob rem obsecro te, mi Tite, eripe
 mihi hunc dolorem aut minue saltem aut consolatione aut consilio aut quacumque re potes.
 quid tu autem possis? aut quid homo quisquam? vix iam deus.

equidem illud molior quod tu mones sperasque fieri posse, ut mihi
 Caesar concedat ut absim cum aliquid in senatu contra Gnaeum
 agatur. sed timeo ne non impetrem. venit ab eo
 Furnius. ut quidem scias quos sequamur, Q. Titini
 filium cum Caesare esse nuntiat, sed illum maiores mihi gratias agere quam
 vellem. quid autem me roget paucis ille quidem verbis sed ἐν δυνάμει , cognosce ex ipsius epistula. me 
 miserum quod tu non valuisti! una fuissemus; consilium certe non defuisset; σύν τε δύ' ἐρχομένω —.

sed acta ne agamus, reliqua paremus. me adhuc haec duo
 fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta volebam uti populari vita,
 sollicitudine senectutem nostram liberare; deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a
 Pompeio intellegebam. melioris medius fidius civis et viri
 putabam quovis supplicio adfici quam illi crudelitati non solum praeesse verum etiam
 interesse. videtur vel mori satius fuisse quam esse cum his. ad 
 haec igitur cogita, mi Attice, vel potius excogita. quemvis 
 eventum fortius feram quam hunc dolorem.

cum 
 Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui neque audire meo commodo
 potuissem, properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen
 non potui quin et scriberem ad te et illum mitterem gratiasque agerem, etsi hoc et feci
 saepe et saepius mihi facturus videor; ita de me merens. in primis a te peto,
 quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio,
 gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. ad propositum revertar;
 festinationi meae brevitatique litterarum ignosces. reliqua ex
 Furnio cognosces.

scripseram ad te epistulam quam darem iiii Idus. sed 
 eo die is cui dare volueram non est profectus. venit autem eo ipso die ille
 celeripes quem Salvius dixerat. attulit 
 uberrimas tuas litteras; quae mihi quiddam quasi animulae instillarunt; recreatum enim
 me non queo dicere. sed plane τὸ συνέχον 
 effecisti. ego enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus
 consequar. sic enim video, nec duobus his vivis nec hoc uno nos umquam rem
 publicam habituros. ita neque de otio nostro spero iam nec ullam acerbitatem
 recuso. unum illud extimescebam, ne quid turpiter facerem vel dicam iam ne
 fecissem.

sic ergo habeto, salutaris te mihi litteras misisse neque solum has longiores
 quibus nihil potest esse explicatius, nihil perfectius, sed etiam illas breviores in
 quibus hoc mihi iucundissimum fuit, consilium factumque nostrum a Sexto
 probari, pergratumque mihi tu fecisti; a quo et diligi me et quid rectum sit
 intellegi scio. longior vero tua epistula non me solum sed meos omnis
 aegritudine levavit. itaque utar tuo consilio et ero in
 Formiano, ne aut ad urbem ἀπάντησισ mea
 animadvertatur aut, si nec hic nec illic eum videro, devitatum se a me putet.

quod autem suades ut ab eo petam ut mihi concedat ut idem tribuam
 Pompeio quod ipsi tribuerim, id me iam pridem agere intelleges ex
 litteris Balbi et Oppi quarum exempla tibi misi.
 misi etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas quo modo in
 tanta insania. sin mihi Caesar hoc non concedat, video tibi
 placere illud, me πολίτευμα de pace suscipere; in quo
 non extimesco periculum (cum enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci velim?)
 sed vereor ne Pompeio quid oneris imponam, μή μοι intorqueat. mirandum enim in
 modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem concupivit.
 εἰδώσ σοι λέγω . nihil ille umquam minus
 obscure tulit. 
 cum hocne igitur inquies esse
 vis? 
 beneficium sequor, mihi crede, non causam, ut in Milone, ut in .
 . . sed hactenus. 
 causa igitur non bona est?

immo optima, sed agetur, memento, foedissime. primum consilium est
 suffocare urbem et Italiam fame, deinde agros vastare, urere, pecuniis
 locupletum non abstinere. sed cum eadem metuam ab hac parte, si illim
 beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti. sed ita meruisse
 illum de me puto ut ἀχαριστίασ crimen subire non
 audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata.

de triumpho tibi adsentior quem quidem totum facile et libenter abiecero.
 Egregie probo fore ut, dum vagamur, πλόος ὡραῖοσ obrepat. 
 si modo inquis satis ille
 erit firmus. 
 est firmior etiam quam putabamus. de isto licet bene speres.
 promitto tibi, si valebit, tegulam illum in Italia nullam
 relicturum. Tene igitur socio? 
 contra me hercule meum iudicium et contra omnium antiquorum auctoritatem, nec
 tam ut illa adiuvem quam ut haec ne videam cupio discedere. noli enim putare
 tolerabilis horum insanias nec unius modi fore. etsi quid te horum fugit,
 legibus, iudiciis, senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot
 egentissimorum hominum nec privatas posse res nec rem publicam sustinere?
 abeamus igitur inde qualibet navigatione; etsi id quidem ut tibi videbitur,
 sed certe abeamus. sciemus enim, id quod exspectas, quid
 Brundisi actum sit.

bonis viris quod ais probari quae adhuc fecerimus scirique ab iis nos non profectos valde gaudeo, si est nunc ullus gaudendi locus.
 de 
 Lentulo investigabo diligentius. id mandavi
 Philotimo, homini forti ac nimium optimati.

extremum est ut tibi argumentum ad scribendum fortasse iam desit.
 nec enim alia de re nunc ulla scribi potest, et de hac quid iam amplius
 inveniri potest? sed quoniam et ingenium suppeditat (dico me hercule ut
 sentio) et amor quo et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et scribe quantum
 potes. 
 in 
 Epirum quod me non invitas, comitem non molestum, subirascor.
 sed vale. nam ut tibi ambulandum, ungendum, sic mihi dormiendum.
 etenim litterae tuae mihi somnum attulerunt

nedum hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam amplissimorum virorum
 consilia ex eventu, non ex voluntate a plerisque probari solent. tamen freti
 tua humanitate quod verissimum nobis videbitur de eo quod ad nos scripsisti tibi
 consilium dabimus. quod si non fuerit prudens, at certe ab optima fide et
 optimo animo proficiscetur. 
 nos si id quod
 nostro iudicio Caesarem facere oportere existimamus, ut, simul
 Romam venerit, agat de reconciliatione gratiae suae et
 Pompei, id eum facturum ex ipso cognovissemus, te hortari non desineremus ut velles iis rebus interesse, quo facilius et
 maiore cum dignitate per te qui utrique es coniunctus res tota confieret, aut si ex
 contrario putaremus Caesarem id non facturum et etiam velle cum
 Pompeio bellum gerere sciremus, numquam tibi suaderemus contra hominem
 optime de te meritum arma ferres, sicuti te semper oravimus ne contra
 Caesarem pugnares.

sed cum etiam nunc quid facturus Caesar sit magis opinari quam
 scire possimus , non possumus nisi hoc, non videri eam tuam
 esse dignitatem neque fidem omnibus cognitam ut contra alterutrum, cum utrique sis
 maxime necessarius, arma feras, et hoc non dubitamus quin Caesar pro sua
 humanitate maxime sit probaturus. nos tamen, si tibi videbitur, ad
 Caesarem scribemus ut nos certiores faciat quid de hac re acturus sit. a
 quo si erit nobis rescriptum, statim quae sentiemus ad te scribemus et tibi fidem
 faciemus nos ea suadere quae nobis videntur tuae dignitati, non Caesaris
 actioni esse utilissima, et hoc Caesarem pro indulgentia in suos probaturum
 putamus.

S. V. B. E. 
 postea quam litteras communis cum Oppio ad te dedi, ab
 Caesare epistulam accepi cuius exemplum tibi misi; ex qua perspicere
 poteris quam cupiat concordiam suam et Pompei
 reconciliare et quam remotus sit ab omni crudelitate; quod eum sentire, ut debeo, valde
 gaudeo. de te et tua fide et pietate idem me hercule, mi Cicero,
 sentio quod tu, non posse tuam famam et officium sustinere ut contra eum arma feras a
 quo tantum beneficium te accepisse praedices.

Caesarem hoc idem probaturum exploratum pro singulari eius humanitate habeo
 eique cumulatissime satis facturum te certo scio cum nullam partem belli contra eum
 suscipias neque socius eius adversariis fueris. atque hoc non solum in te,
 tali et tanto viro, satis habebit, sed etiam mihi ipse sua concessit voluntate ne in iis
 castris essem quae contra Lentulum aut 
 Pompeium futura essent quorum beneficia maxima haberem, sibique satis esse
 dixit si togatus urbana officia sibi praestitissem quae etiam illis, si vellem,
 praestare possem. itaque nunc Romae omnia negotia
 Lentuli procuro sustineo meumque officium, fidem, pietatem iis praesto.
 sed me hercule rursus iam abiectam compositionis spem non desperatissimam
 esse puto, quoniam Caesar est ea mente quam optare debemus. 
 hac re mihi placet, si tibi videtur, te ad eum scribere
 et ab eo praesidium petere, ut petiisti a Pompeio me quidem adprobante
 temporibus Milonianis. praestabo , si Caesarem bene
 novi, eum prius tuae dignitatis quam suae utilitatis rationem habiturum.

haec quam prudenter tibi scribam nescio, sed illud certe scio, me ab
 singulari amore ac benevolentia quaecumque scribo tibi scribere, quod te (ita incolumi
 Caesare moriar!) tanti facio ut paucos aeque ac te caros habeam.
 de hac re cum aliquid constitueris, velim mihi scribas. nam non
 mediocriter laboro ut utrique, ut vis, tuam benevolentiam
 praestare possis quam me hercule te praestaturum confido. fac valeas.

gaudeo me hercule vos significare litteris quam valde probetis ea quae apud
 Corfinium sunt gesta. consilio vestro utar libenter et hoc
 libentius quod mea sponte facere constitueram ut quam lenissimum me praeberem et
 Pompeium darem operam ut reconciliarem. temptemus hoc modo si
 possimus omnium voluntates reciperare et diuturna victoria uti, quoniam reliqui
 crudelitate odium effugere non potuerunt neque victoriam diutius tenere praeter unum
 L. Sullam quem imitaturus non sum. haec nova sit ratio
 vincendi ut misericordia et liberalitate nos muniamus. id quem ad modum fieri
 possit non nulla mi in mentem veniunt et multa reperiri possunt. de his rebus
 rogo vos ut cogitationem suscipiatis. N.
 Magium
 Pompei praefectum deprehendi.

scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum feci. iam duo
 praefecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi sunt.
 si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit mihi
 esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis
 effectum est ut res publica in hunc statum perveniret.

cenantibus ii Idus nobis ac
 noctu quidem Statius a te epistulam brevem attulit. de 
 L. Torquato quod quaeris, non modo Lucius sed etiam
 Aulus profectus est, alter multos. de 
 Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino
 sementem fieri proscriptionis. senatores multos esse Romae nos
 quoque audieramus. ecquid potes dicere cur exierint?

in his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris
 Caesarem
 Formiis a. d. xi Kal. Aprilis fore. hic ego vellem
 habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori
 cui dicerem, Μέντορ, πῶσ τ' ἄρ' ἴω, πῶσ τ' ἂρ 
 
 nullam rem umquam difficiliorem cogitavi, sed cogito tamen nec ero, ut in
 malis, imparatus. sed cura ut valeas. puto enim diem tuum heri
 fuisse.

tris epistulas tuas accepi postridie Idus. erant 
 autem iiii, iii, pridie Idus datae. igitur antiquissimae cuique
 primum respondebo. adsentio tibi, ut in Formiano potissimum
 commorer, etiam de supero mari, †plaboque†, ut antea ad te
 scripsi, ecquonam modo possim voluntate eius nullam rei publicae partem attingere.
 quod laudas quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici,
 ego vero ita facio. quin ea ipsa, quae a te commemorantur, secus ab eo in me
 ipsum facta esse non memini. tanto plus apud me valere benefici gratiam quam
 iniuriae dolorem volo. faciamus igitur, ut censes, conligamusque nos.
 σοφιστεύω enim simul ut rus decurro atque in decursu
 θέσεισ meas commentari non desino. sed 
 sunt quaedam earum perdifficiles ad iudicandum. de optimatibus sit sane ita
 ut vis; sed nosti illud 
 Διονύσιοσ ἐν . 
 Titini filius apud Caesarem
 est. quod autem quasi vereri videris ne mihi tua consilia displiceant, me
 vero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae. qua re fac, ut
 ostendis, ne destiteris ad me quicquid tibi in mentem venerit scribere. mihi 
 nihil potest esse gratius. >

venio ad alteram
 nunc epistulam. recte non credis de numero militum; ipso dimidio plus
 scripsit Clodia. falsum etiam de corruptis navibus.
 quod consulem laudas, ego quoque animum laudo sed consilium
 reprehendo; dispersu enim illorum actio de pace sublata est quam quidem ego meditabar.
 itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi et
 Philotimo dedi. nec vero dubito quin exitiosum bellum
 impendeat cuius initium ducetur a fame. et me tamen doleo non interesse huic
 bello! in quo tanta vis sceleris futura est ut, cum parentis non alere
 nefarium sit, nostri principes antiquissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame
 necandam putent. atque hoc non opinione timeo sed interfui sermonibus.
 omnis haec classis Alexandrea, Colchis,
 Tyro, Sidone, Arado, Cypro,
 Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio,
 Byzantio, Lesbo, Zmyrna, Mileto,
 Coo ad intercludendos commeatus Italiae et ad occupandas
 frumentarias provincias comparatur. at quam veniet iratus! et iis quidem
 maxime qui eum maxime salvum volebant, quasi relictus ab iis quos reliquit.
 itaque mihi dubitanti quid me facere par sit, permagnum pondus adfert
 benevolentia erga illum; qua dempta perire melius esset in patria quam patriam servando
 evertere. de septemtrione plane ita est. metuo ne vexetur
 Epirus; sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas?
 praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem
 quam hunc fore. illud me praeclare admones, cum illum videro, ne nimis
 indigenter et ut cum gravitate potius loquar. plane sic faciendum.
 Arpinum, cum eum convenero, cogito, ne forte aut absim cum veniet aut
 cursem huc illuc via deterrima. Bibulum, ut scribis, audio venisse et
 redisse pridie Idus.

Philotimum, ut ais in epistula tertia, exspectabas. at ille
 Idibus a me profectus est. eo serius ad tuam illam epistulam
 quoi ego statim rescripseram redditae sunt meae litterae. de 
 Domitio, ut scribis, ita opinor esse ut et in 
 Cosano sit et consilium eius ignoretur. iste omnium turpissimus
 et sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est ille idem qui
 semper in re publica fuit. itaque nimirum hoc illud est quod
 Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, se velle uti
 consilio meo (age, esto; hoc commune est), gratia 
 (ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias),
 dignitate (fortasse sententia consulari). illud extremum
 est, ope omnium rerum. 
 id ego suspicari coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo
 secus. nam permagni eius interest rem ad interregnum non venire.
 id adsequitur, si per praetorem consules creantur. nos autem in
 libris habemus non modo consules a praetore sed ne praetores quidem creari ius esse
 idque factum esse numquam; consules eo non esse ius quod maius imperium a minore rogari
 non sit ius, praetores autem quod ita rogentur ut conlegae consulibus sint quorum est
 maius imperium. aberit non longe quin hoc a me decerni velit neque sit
 contentus Galba, Scaevola, Cassio,
 Antonio, τότε μοι χάνοι εὐρεῖα χθών

sed quanta tempestas impendeat vides. qui transierint senatores
 scribam ad te cum certum habebo. de re frumentaria recte intellegis quae
 nullo modo administrari sine vectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum
 sunt omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium nostrum, etsi,
 ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane velim. quem fac horteris ut
 properet; opportune enim ad me ante adventum Caesaris venerit.
 de 
 Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, si modo
 esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum neque tamen de te qui maxime
 meus es cogitavi. sciebam enim te quoto anno et quantum
 in solo solere quaerere neque solum Romae sed etiam
 Deli tuum διάγραμμα videram.
 verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam
 aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum
 antiquam quam tum habebam iucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si
 Tusculanum refecissem. volui HS Q. Egi
 per †predum ille daret tanti quom† haberet venale.
 noluit . sed nunc omnia ista iacere puto propter nummorum
 caritatem. mihi quidem erit aptissimum vel nobis potius si tu emeris; sed
 eius dementias cave contemnas. valde est venustum. quamquam mihi
 ista omnia iam addicta vastitati videntur. 
 
 respondi epistulis tribus sed exspecto alias; nam me adhuc tuae litterae
 sustentarunt. D. Liberalibus.

nihil habebam quod scriberem. neque enim novi quicquam audieram et
 ad tuas omnis rescripseram pridie. sed cum me aegritudo non solum somno
 privaret verum ne vigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer,
 in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere institui.

amens mihi fuisse videor a principio et me una haec res torquet quod non
 omnibus in rebus labentem vel potius ruentem Pompeium tamquam unus
 manipularis secutus sim. vidi hominem xiiii K. Febr.
 plenum formidinis. illo ipso die sensi quid ageret. numquam mihi
 postea placuit nec umquam aliud in alio peccare destitit. nihil interim ad me
 scribere, nihil nisi fugam cogitare. quid quaeris? sicut ἐν τοῖσ ἐρωτικοῖσ alienant immundae, insulsae, indecorae,
 sic me illius fugae neglegentiaeque deformitas avertit ab amore. nihil enim
 dignum faciebat qua re eius fugae comitem me adiungerem. nunc emergit amor,
 nunc desiderium ferre non possum, nunc mihi nihil libri, nihil litterae, nihil doctrina
 prodest. ita dies et noctes tamquam avis illa mare prospecto evolare cupio.
 do , do poenas temeritatis meae. etsi quae fuit illa temeritas?
 quid feci non consideratissime? si enim nihil praeter fugam quaereretur,
 fugissem libentissime, sed genus belli crudelissimi et maximi quod nondum vident homines
 quale futurum sit perhorrui. quae minae municipiis, quae nominatim viris
 bonis, quae denique omnibus qui remansissent! quam crebro illud
 Sulla potuit, ego non potero?

mihi autem haeserunt illa. male 
 Tarquinius qui Porsenam, qui Octavium
 Mamilium contra patriam, impie Coriolanus
 qui auxilium petiit a Volscis, recte
 Themistocles qui mori maluit, nefarius Hippias
 Pisistrati filius qui in Marathonia pugna cecidit arma contra
 patriam ferens; at 
 Sulla, at Marius, at Cinna recte, immo iure
 fortasse; sed quid eorum victoria crudelius, quid funestius? huius belli
 genus fugi et eo magis quod crudeliora etiam cogitari et parari videbam.
 me quem non nulli conservatorem istius urbis, quem parentem esse dixerunt
 Getarum et Armeniorum et Colchorum copias ad
 eam adducere? me meis civibus famem, vastitatem inferre Italiae?
 hunc primum mortalem esse, deinde etiam multis modis posse exstingui
 cogitabam, urbem autem et populum nostrum servandum ad immortalitatem, quantum in nobis
 esset, putabam, et tamen spes quaedam me sustentabat fore ut aliquid conveniret potius
 quam aut hic tantum sceleris aut ille tantum flagiti admitteret. alia res
 nunc tota est, alia mens mea. sol , ut est in tua quadam epistula, excidisse
 mihi e mundo videtur. ut aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad
 Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti.
 haec , haec me fefellerunt et, ut verum loquar, aetas iam a diuturnis
 laboribus devexa ad otium domesticarum me rerum delectatione mollivit. nunc 
 si vel periculose experiundum erit, experiar certe ut hinc avolem. ante 
 oportuit fortasse; sed ea quae scripsisti me tardarunt et auctoritas maxime tua.

nam cum ad hunc locum venissem, evolvi volumen epistularum tuarum quod ego
 sub signo habeo servoque diligentissime. erat igitur
 in ea quam x K. Febr. dederas, hoc modo, 
 sed videamus et
 Gnaeus quid agat et illius rationes quorsum fluant. quod si
 iste Italiam relinquet, faciet omnino male et, ut ego existimo, ἀλογίστωσ , sed tum demum consilia nostra commutanda
 erunt. 
 hoc scribis post diem quartum quam ab urbe discessimus. deinde 
 viii K. Febr. , 
 tantum modo Gnaeus noster ne,
 ut urbem ἀλογίστωσ reliquit, sic
 Italiam relinquat. 
 eodem die das alteras litteras quibus mihi consulenti planissime respondes.
 est enim sic, 
 sed venio ad consultationem tuam.
 si 
 Gnaeus
 Italia cedit, in urbem redeundum puto; quae enim finis peregrinationis? 
 hoc mihi plane haesit, et nunc ita video infinitum bellum iunctum miserrima
 fuga quam tu peregrinationem ὑποκορίζῃ .

sequitur 
 χρησμὸσ vi K. Februarias, 
 ego si
 Pompeius manet in Italia nec res ad pactionem venit,
 longius bellum puto fore; sin Italiam relinquit, ad posterum bellum
 ἄσπονδον strui existimo. 
 huius igitur belli ego particeps et socius et adiutor esse cogor quod et
 ἄσπονδον est et cum civibus?
 deinde 
 vii Idus Febr. , cum iam plura audires de Pompei consilio,
 concludis epistulam quandam hoc modo, 
 ego quidem tibi non sim auctor,
 si Pompeius
 Italiam relinquit, te quoque profugere. summo enim periculo
 facies nec rei publicae proderis; quoi quidem posterius poteris prodesse, si
 manseris. 
 quem 
 φιλόπατριν ac πολιτικὸν hominis prudentis et amici tali admonitu non moveret auctoritas?

deinceps 
 iii Idus Febr. iterum mihi respondes consulenti sic, 
 quod 
 quaeris a me fugamne defendam an moram utiliorem putem, ego vero in praesentia subitum
 discessum et praecipitem profectionem cum tibi tum ipsi Gnaeo inutilem et
 periculosam puto et satius esse existimo vos dispertitos et in speculis esse; sed
 medius fidius turpe nobis puto esse de fuga cogitare. 
 hoc turpe Gnaeus noster biennio ante cogitavit. ita 
 sullaturit animus eius et proscripturit iam diu. inde , ut opinor, cum tu ad
 me quaedam γενικώτερον scripsisses et ego mihi a te
 quaedam significari putassem ut Italia cederem, detestaris hoc diligenter
 xi K. Mart. , 
 ego vero nulla epistula significavi, si
 Gnaeus
 Italia cederet, ut tu una cederes, aut si significavi, non dico fui 
 inconstans sed demens. 
 in eadem epistula alio loco, 
 nihil relinquitur nisi fuga,
 cui te socium neutiquam puto esse oportere nec umquam putavi.

totam autem hanc deliberationem evolvis accuratius in litteris viii
 Kal. Mart. datis, 
 si 
 M'. Lepidus et L. Volcacius remanent,
 manendum puto, ita ut, si salvus sit Pompeius et constiterit alicubi,
 hanc νέκυιαν relinquas et te in certamine vinci cum
 illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluvie
 regnare. 
 multa disputas huic sententiae convenientia. inde ad extremum,
 
 quid si inquis Lepidus et
 Volcacius discedunt? plane 
 ἀπορῶ . quod evenerit igitur et quod
 egeris id στερκτέον putabo. 
 si tum dubitaras, nunc certe non dubitas istis manentibus.

deinde in ipsa fuga v Kal. Martias , 
 interea 
 non dubito quin in Formiano mansurus sis. commodissime enim
 τὸ μέλλον ibi καραδοκήσεισ . 
 atque K. Mart., cum ille quintum iam diem Brundisi esset,
 
 tum poterimus deliberare non scilicet integra re sed certe minus
 infracta quam si una proieceris te. 
 deinde 
 iiii Non. Martias , ὑπὸ τὴν λῆψιν cum
 breviter scriberes, tamen ponis hoc, 
 cras scribam plura et ad omnia;
 hoc tamen dicam, non paenitere me consili de tua mansione, et quamquam magna
 sollicitudine, tamen quia minus mali puto esse quam in illa profectione, maneo in
 sententia et gaudeo te mansisse.

cum vero iam angerer et timerem ne quid a me dedecoris esset admissum, iii
 Nonas Mart., 
 tamen te non esse una cum
 Pompeio non fero moleste. postea , si opus fuerit, non erit
 difficile, et illi, quoquo tempore fiet, erit ἀσμένιστον ; sed hoc ita dico si hic qua ratione initium fecit eadem
 cetera aget, sincere, temperate, prudenter, valde videro et consideratius 
 utilitati nostrae consuluero.

vii Idus Martias scribis
 Peducaeo quoque nostro probari quod quierim, cuius auctoritas multum apud
 me valet. his ego tuis scriptis me consolor ut nihil a me adhuc delictum
 putem. tu modo auctoritatem tuam defendito; adversus me nihil opus est sed
 consciis egeo aliis. ego si nihil peccavi, reliqua tuebor. ad ea
 tute hortare et me omnino tua cogitatione adiuva. hic nihildum de reditu
 Caesaris audiebatur. ego his litteris hoc tamen profeci,
 perlegi omnis tuas et in eo acquievi.

Lentulum nostrum scis Puteolis esse? quod cum e
 viatore quodam esset auditum qui se diceret eum in Appia, cum is paulum
 lecticam aperuisset, cognosse, etsi vix veri simile est , misi
 tamen Puteolos pueros qui pervestigarent et ad eum litteras.
 inventus est vix in hortis suis se occultans
 litterasque mihi remisit mirifice gratias agens Caesari; de suo autem
 consilio C. Caesio mandata ad me dedisse. eum ego hodie
 exspectabam, id est xiii K. Aprilis.

venit etiam ad me Matius Quinquatribus, homo me hercule, ut mihi
 visus est, temperatus et prudens; existimatus quidem est semper auctor oti.
 quam ille hoc non probare mihi quidem visus est, quam illam νέκυιαν , ut tu appellas, timere! huic ego in multo
 sermone epistulam ad me Caesaris ostendi, eam cuius exemplum ad te antea
 misi, rogavique ut interpretaretur quid esset quod ille scriberet consilio meo se
 uti velle, gratia, dignitate, ope rerum omnium. 
 respondit se non dubitare quin et opem et gratiam meam ille ad pacificationem
 quaereret. utinam aliquod in hac miseria rei publicae πολιτικὸν opus efficere et navare mihi liceat! Matius quidem
 et illum in ea sententia esse confidebat et se auctorem fore pollicebatur. 
 pridie autem apud me Crassipes fuerat qui se
 pridie Non. Martias 
 Brundisio profectum atque ibi Pompeium reliquisse dicebat,
 quod etiam qui viii Idus illinc profecti erant nuntiabant; illa vero omnes
 in quibus etiam Crassipes qui pro prudentia potuit attendere,
 sermones minacis, inimicos optimatium, municipiorum hostis, meras proscriptiones, meros
 Sullas; quae Lucceium loqui, quae totam
 Graeciam, quae vero Theophanem!

et tamen omnis spes salutis in illis est et ego excubo animo nec partem ullam
 capio quietis et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio!
 quid enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid
 Libonem praetermissurum sceleris putas quorum creditores convenire
 dicuntur? quid eos autem, cum vicerint, in civis effecturos? quam vero μικροψυχίαν 
 Gnaei nostri esse? nuntiant 
 Aegyptum et Arabiam
 εὐδαίμονα et Μεσοποταμίαν cogitare, iam Hispaniam abiecisse.
 monstra narrant; quae falsa esse possunt sed certe et haec perdita sunt et
 illa non salutaria. tuas litteras iam desidero. post fugam nostram
 numquam iam tantum earum intervallum fuit. misi ad te exemplum litterarum
 mearum ad Caesarem quibus me aliquid profecturum puto.

ut legi tuas litteras quas a Furnio nostro acceperam quibus mecum agebas
 ut ad urbem essem, te velle uti consilio et dignitate mea minus sum
 admiratus; de gratia et de ope , quid significares mecum
 ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac
 singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad
 eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam.

quod si ita est et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac
 rei publicae reconciliando cura te attingit, magis idoneum quam ego sum ad eam causam
 profecto reperies neminem qui et illi semper et senatui cum primum potui pacis auctor
 fui nec sumptis armis belli ullam partem attigi iudicavique eo bello te violari contra
 cuius honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque invidi
 niterentur. sed ut eo tempore non modo ipse fautor dignitatis tuae fui verum
 etiam ceteris auctor ad te adiuvandum, sic me nunc Pompei dignitas
 vehementer movet. aliquot enim sunt anni cum vos duo delegi quos praecipue
 colerem et quibus essem, sicut sum, amicissimus.

quam ob rem a te peto vel potius omnibus te precibus oro et obtestor ut in
 tuis maximis curis aliquid impertias temporis huic quoque cogitationi ut tuo beneficio
 bonus vir, gratus, pius denique esse in maximi benefici memoria possim. quae 
 si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te tamen impetraturum, sed, ut
 arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet me et pacis et utriusque 
 vestrum et ad civium concordiam per te quam accommodatissimum conservari.
 ego cum antea tibi de Lentulo gratias egissem, cum ei saluti
 qui mihi fuerat fuisses, tamen lectis eius litteris quas ad me gratissimo animo de tua
 liberalitate beneficioque misit, †eandem me salutem a te
 accepisse† quam ille. in quem si me intellegis esse gratum, cura,
 obsecro, ut etiam in Pompeium esse possim.

legeram tuas litteras xiii K., cum mihi epistula adfertur a
 Lepta circumvallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus
 portus teneri. non medius fidius prae lacrimis possum reliqua nec cogitare
 nec scribere. misi ad te exemplum. miseros nos! cur non omnes
 fatum illius una exsecuti sumus? ecce autem a Matio et
 Trebatio eadem, quibus Menturnis obvii Caesaris
 tabellarii. torqueor infelix, ut iam illum Mucianum exitum
 exoptem. at quam honesta, at quam expedita tua consilia, quam evigilata tuis
 cogitationibus, qua itineris, qua navigationis, qua congressus sermonisque cum
 Caesare! omnia cum honesta tum cauta. in 
 Epirum vero invitatio quam suavis, quam liberalis, quam fraterna!

de 
 Dionysio sum admiratus qui apud me honoratior fuit quam apud
 Scipionem
 Panaetius; a quo impurissime haec nostra fortuna despecta est.
 odi hominem et odero; utinam ulcisci possem! sed illum
 ulciscentur mores sui.

tu , quaeso, nunc vel maxime quid agendum nobis sit cogita. populi 
 Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet, fossa et
 vallo saeptum tenet, fuga prohibet; nos vivimus, et stat urbs ista, praetores ius
 dicunt, aediles ludos parant, viri boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo!
 coner illuc ire ut insanus, implorare fidem municipiorum? boni 
 non sequentur, leves inridebunt, rerum novarum cupidi, victores praesertim et armati,
 vim et manus adferent.

quid censes igitur? ecquidnam est tui consili †ad†
 finis huius miserrimae vitae? nunc doleo, nunc torqueor, cum quoidam aut
 sapiens videor quod una non ierim aut felix fuisse. mihi contra.
 numquam enim illius victoriae socius esse volui, calamitatis mallem fuisse.
 quid ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut benevolentiam
 implorem? actum est; nulla re iam possum iuvari qui ne quod optem quidem iam
 habeo nisi ut aliqua inimici misericordia liberemur.

οὐκ ἔστ' ἔτυμοσ λόγοσ , ut opinor, ille de ratibus.
 quid enim esset quod Dolabella iis litteris quas iii
 Idus Martias a Brundisio dedit hanc quasi εὐημερίαν 
 Caesaris scriberet, Pompeium in fuga esse eumque primo vento
 navigaturum? quod valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te
 misi. hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor
 nec huius quidem rei melior Dolabella.

tuas xi K. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum
 scierimus quid actum sit. et certe ita est, nec interim potest quicquam non
 modo statui sed ne cogitari quidem. quamquam hae me litterae
 Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti. fuit enim
 pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto.

συναγωγὴ consiliorum tuorum non est a me conlecta ad
 querelam sed magis ad consolationem meam. nec enim me tam haec mala angebant
 quam suspicio culpae ac temeritatis meae. eam nullam puto esse, quoniam cum
 consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt. quod mea praedicatione
 factum esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere viderer, est ita.
 ego illa extuli semper et eo quidem magis ne quid ille superiorum meminisse
 me putaret. quae si maxime meminissem, tamen illius temporis similitudinem
 iam sequi deberem. nihil me adiuvit cum posset; sed postea fuit amicus, etiam
 valde, nec quam ob causam plane scio. ergo ego quoque illi. quin 
 etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem inlecti sumus. sed utinam
 tantum ego ei prodesse potuissem quantum mihi ille potuit! mihi tamen quod
 fecit gratissimum. nec ego nunc eum iuvare qua re possim scio nec, si possem,
 cum tam pestiferum bellum pararet, adiuvandum putarem.

tantum offendere animum eius hic manens nolo nec me hercule ista videre quae
 tu potes iam animo providere, nec interesse istis malis possem. sed eo
 tardior ad discedendum fui quod difficile est de discessu voluntario sine ulla spe
 reditus cogitare. nam ego hunc ita paratum video peditatu, equitatu,
 classibus, auxiliis Gallorum quos Matius
 ἐλάπιζεν , ut puto, sed certe dicebat peditum,
 equitum se polliceri sumptu suo annos decem. sed sit hoc 
 λάπισμα ; magnas habet certe copias et habebit non
 Italiae vectigal sed civium bona. adde confidentiam hominis,
 adde imbecillitatem bonorum virorum qui quidem, quod illum sibi merito iratum putant,
 oderunt, ut tu scribis †ludum cc vellem scribis, quisnam hic
 significasset. sed et iste, quia† plus ostenderat quam fecit et
 vulgo illum qui amarunt non amant; municipia vero et rustici Romani illum
 metuunt, hunc adhuc diligunt. qua re ita paratus est ut, etiam si vincere non
 possit, quo modo tamen vinci ipse possit non videam. ego autem non tam
 γοητείαν huius timeo quam πειθανάγκην . 
 αἱ γὰρ τῶν τυράννων δεήσεισ 
 inquit Πλάτων 
 oi)=sq' o(/ti memigme/nai a)na/gkais.

illa 
 ἀλίμενα video tibi non probari. quae ne
 mihi quidem placebant; sed habebam in illis et occultationem et ὑπηρεσίαν fidelem. quae si mihi Brundisi
 suppeterent, mallem; sed ibi occultatio nulla est. verum , ut scribis, cum
 sciemus.

viris bonis me non nimis excuso. quas enim eos cenas et facere et
 obire scripsit ad me Sextus, quam lautas, quam tempestivas! sed 
 sint quamvis boni, non sunt meliores quam nos. moverent me, si essent
 fortiores. 
 de 
 Lanuvino
 Phameae erravi; Troianum somniaveram. id ego volui
 Q. sed pluris est. istuc tamen cuperem emere, si ullam spem fruendi viderem.

nos quae monstra cotidie legamus intelleges ex illo libello qui in epistulam
 coniectus est. Lentulus noster Puteolis est, ἀδημονῶν is, ut Caesius narrat, quid agat.
 διατροπὴν 
 Corfiniensem reformidat. Pompeio nunc putat satis factum,
 beneficio Caesaris movetur, sed tamen movetur magis prospectare.

tene haec posse ferre? omnia misera sed hoc nihil miserius.
 Pompeius
 N. Magium de pace misit et tamen oppugnatur. quod ego
 non credebam, sed habeo a Balbo litteras quarum ad te exemplum misi.
 lege , quaeso, et illud infimum caput ipsius Balbi optimi, cui
 Gnaeus noster locum ubi hortos aedificaret dedit, quem cui nostrum non
 saepe praetulit? itaque miser torquetur. sed ne bis eadem legas,
 ad ipsam te epistulam reicio. spem autem pacis habeo nullam.
 Dolabella suis litteris iii Idus Mart datis merum bellum
 loquitur. maneamus ergo in illa eadem sententia misera et desperata, quando
 hoc miserius esse nihil potest.

Caesar nobis litteras perbrevis misit; quarum exemplum subscripsi.
 brevitate epistulae scire poteris eum valde esse distentum qui tanta de re
 tam breviter scripserit. si quid praeterea novi fuerit, statim tibi scribam. 
 
 
 CAESAR OPPIO CORNELIO salutem 
 
 
 A. d. vii Idus Martias 
 Brundisium veni, ad murum castra posui. Pompeius est
 Brundisi. misit ad me N. Magium
 de pace. quae visa sunt respondi. hoc vos statim scire
 volui. quom in spem venero de compositione aliquid me conficere,
 statim vos certiores faciam.

quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in
 spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem impediat? namque quod absens
 facere possum opto. quod si una essem, aliquid fortasse proficere posse mi
 viderer. nunc exspectatione crucior.

miseram ad te viiii K. exemplum epistulae Balbi ad me et
 Caesaris ad eum. ecce tibi eodem die Capua
 litteras accepi ab Q. Pedio
 Caesarem ad se pridie Idus Martias hoc exemplo:
 Pompeius se oppido tenet. nos ad portas castra
 habemus. conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris.
 sed tamen nihil est quod potius faciamus. ab utroque portus
 cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere quod habet
 Brundisi copiarum cogamus aut exitu prohibeamus.

ubi est illa pax de qua Balbus scripserat
 torqueri se? ecquid acerbius, ecquid crudelius? atque eum loqui
 quidam αὐθεντικῶσ narrabat Cn.
 Carbonis, M. Bruti se poenas persequi omniumque
 eorum in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset; nihil Curionem
 se duce facere quod non hic Sulla duce fecisset; †ad
 ambitionem†, quibus exsili poena superioribus legibus non fuisset, ab illo
 patriae proditores de exsilio reductos esse; queri de Milone per vim
 expulso; neminem tamen se violaturum nisi qui arma contra. haec 
 Baebius quidam a Curione
 iii Id. profectus, homo non infans sed †quis ulli†
 non dicat. plane nescio quid agam. illim equidem
 Gnaeum profectum puto. quicquid est biduo sciemus. a te nihil
 ne Anteros quidem litterarum; nec mirum. quid enim est quod
 scribamus? ego tamen nullum diem praetermitto.

scripta epistula litterae mihi ante lucem a Lepta
 Capua redditae sunt Idib. Mart. Pompeium a
 Brundisio conscendisse, at Caesarem a. d. vii Kal.
 Aprilis 
 Capuae fore.

cum dedissem ad te litteras ut scires Caesarem
 Capuae vii Kal. fore, adlatae mihi Capua sunt †et
 hoc mihi et† in Albano apud Curionem v K. fore.
 eum cum videro, Arpinum pergam. si mihi veniam quam
 peto dederit, utar illius condicione; si minus, impetrabo aliquid a me ipso.
 ille , ut ad me scripsit, legiones singulas posuit Brundisi,
 Tarenti, Siponti. claudere mihi videtur maritimos
 exitus et tamen ipse Graeciam spectare potius quam Hispanias.

sed haec longius absunt. me nunc et congressus huius stimulat (is
 vero adest) et primas eius actiones horreo. volet enim, credo, S. C. facere,
 volet augurum decretum (rapiemur aut absentes vexabimur), vel ut consules roget praetor
 vel dictatorem dicat; quorum neutrum ius est. etsi , si Sulla
 potuit efficere ab interrege ut dictator diceretur et magister equitum , cur hic non
 possit? nihil expedio nisi ut aut ab hoc tamquam Q.
 Mucius aut ab illo tamquam L. Scipio.

cum tu haec leges, ego illum fortasse convenero. 
 τέτλαθι 
 
 
 κύντερον 
 ne illud quidem nostrum proprium. erat enim spes propinqui reditus,
 erat hominum querela. nunc exire cupimus, qua spe reditus mihi quidem numquam
 in mentem venit. non modo autem nulla querela est municipalium hominum ac
 rusticorum sed contra metuunt ut crudelem, iratum. nec tamen mihi quicquam
 est miserius quam remansisse nec optatius quam evolare non tam ad belli quam ad fugae
 societatem. † sed tu omnia qui† consilia differebas in
 id tempus cum sciremus quae Brundisi acta essent. scimus nempe;
 haeremus nihilo minus. vix enim spero mihi hunc veniam daturum, etsi multa
 adfero iusta ad impetrandum. sed tibi omnem illius meumque sermonem omnibus
 verbis expressum statim mittam.

tu nunc omni amore enitere ut nos cura tua et prudentia iuves. ita 
 subito accurrit ut ne T. Rebilum quidem, ut constitueram, possim
 videre; omnia nobis imparatis agenda. sed tamen 
 ἄλλα μὲν αὐτόσ , ut ait ille, 
 ἄλλα δὲ καὶ δαίμων ὑποθήσεται . 
 quicquid egero continuo scies. mandata 
 Caesaris ad consules et ad Pompeium quae rogas, nulla 
 habeo †et descripta attulit illa e via†misi ad te ante; e quibus
 mandata intellegi posse. Philippus
 Neapoli est, Lentulus
 Puteolis. de 
 Domitio, ut facis, sciscitare ubi sit, quid cogitet.

quod scribis asperius me quam mei patiantur mores de Dionysio
 scripsisse, vide quam sim antiquorum hominum. te medius fidius hanc rem
 gravius putavi laturum esse quam me. nam praeter quam quod te moveri arbitror
 oportere iniuria quae mihi a quoquam facta sit, praeterea te ipsum quodam modo hic
 violavit cum in me tam improbus fuit. sed tu id quanti aestimes tuum iudicium
 est; nec tamen in hoc tibi quicquam oneris impono. ego autem illum male sanum
 semper putavi, nunc etiam impurum et sceleratum puto nec tamen mihi inimiciorem quam
 sibi. Philargyro bene curasti. causam certe habuisti et veram et
 bonam, relictum esse me potius quam reliquisse.

cum dedissem iam litteras a. d. viii Kal., pueri quos cum Matio
 et Trebatio miseram epistulam mihi attulerunt hoc exemplo: 
 
 MATIVS ET TREBATIVS CICERONI IMP. salutem 
 
 
 
 cum 
 Capua exissemus, in itinere audivimus Pompeium
 Brundisio a. d. xvi K. Aprilis cum omnibus copiis quas
 habuerit profectum esse; Caesarem postero die in oppidum introisse,
 contionatum esse, inde Romam contendisse, velle ante K. esse ad
 urbem et pauculos dies ibi commorari, deinde in Hispanias
 proficisci. nobis non alienum visum est, quoniam de adventu
 Caesaris pro certo habebamus, pueros tuos ad te remittere, ut id
 tu quam primum scires. mandata tua nobis curae sunt eaque ut tempus
 postularit agemus. Trebatius sedulo facit ut antecedat.
 epistula conscripta nuntiatum est nobis Caesarem a. d.
 viii K. Aprilis 
 Beneventi mansurum, a. d. vii Capuae, a. d. vi
 Sinuessae. hoc pro certo putamus.

cum quod scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quem diem intermitterem has
 dedi litteras. A. d. vi K. Caesarem 
 Sinuessae mansurum nuntiabant. ab eo mihi litterae redditae sunt
 a. d. vii K. quibus iam opes meas, non ut superioribus litteris
 opem exspectat. cum eius clementiam
 Corfiniensem illam per litteras conlaudavissem rescripsit hoc exemplo:

CAESAR IMP. CICERONI IMP. salutem DIC. 
 
 
 
 
 recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse
 longius crudelitate. atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem
 tum meum factum probari abs te triumpho gaudio. neque illud me movet
 quod ii qui a me dimissi sunt discessisse dicuntur ut mihi rursus bellum
 inferrent. nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui.

tu velim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, ut
 consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi
 esse iucundius. hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter
 facere poterit. tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est
 benevolentia.

Trebatium vi Kal., quo die has litteras dedi, exspectabam. ex 
 eius nuntio Matique litteris meditabor quo modo cum illo loquar. o tempus
 miserum! nec dubito quin a me contendat ad urbem veniam. senatum 
 enim Kalendis velle se frequentem adesse etiam Formiis
 proscribi iussit. ergo ei negandum est? sed quid praeripio?
 statim ad te perscribam omnia. ex illius sermone statuam.
 Arpinumne mihi eundum sit an quo alio. volo 
 Ciceroni meo togam puram dare, istic puto.

tu , quaeso, cogita quid deinde. nam me hebetem molestiae
 reddiderunt. a Curio velim scire ecquid ad te scriptum sit de
 Tirone. ad me enim ipse Tiro ita scripsit ut
 verear quid agat. qui autem veniunt inde, κινδυνώδη nuntiant. sane in magnis curis etiam haec me
 sollicitant. in hac enim fortuna perutilis eius et opera et fidelitas esset.

utrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis
 existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. illa 
 fefellerunt facilem quod putaramus; nihil vidi minus. damnari se nostro
 iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non venerimus, dicere. ego 
 dissimilem illorum esse causam. cum multa, 
 veni igitur et
 age de pace. 
 
 meone 
 inquam arbitratu? 
 
 an tibi inquit ego praescribam? 
 
 sic 
 inquam agam, senatui non placere in Hispanias iri nec
 exercitus in Graeciam transportari, multaque, inquam de
 Gnaeo deplorabo. 
 tum ille, 
 ego vero ista dici nolo. 
 
 ita putabam, inquam; sed ego eo nolo adesse quod aut
 sic mihi dicendum est multaque quae nullo modo possem silere si adessem aut non
 veniendum. 
 summa fuit, ut ille quasi exitum quaerens, ut deliberarem. 
 non fuit negandum. ita discessimus. credo igitur hunc
 me non amare. at ego me amavi, quod mihi iam pridem usu non venit.

reliqua , o di! qui comitatus, quae, ut tu soles dicere, νέκυια ! in qua erat ἥρωσ 
 Celer. o rem perditam! o copias desperatas! quid quod
 Servi filius, quod Titini in iis castris fuerunt quibus
 Pompeius circumsederetur! sex legiones; multum vigilat, audet.
 nullum video finem mali. nunc certe promenda tibi sunt consilia.
 hoc fuerat extremum.

illa tamen κατακλεὶσ illius est odiosa quam
 paene praeterii, si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum quorum posset ad
 omniaque esse descensurum. 
 vidisti igitur virum, ut scripseras?
 ingemuisti? 
 certe . 
 cedo reliqua. 
 quid ? continuo ipse in Pedi
 Norbanum, ego Arpinum; inde—exspecto equidem
 λαλαγεῦσαν illam tuam. 
 tu 
 malim 
 inquies actum ne agas. 
 etiam illum ipsum quem sequimur multa fefellerunt

sed ego tuas litteras exspecto. nihil est enim iam ut antea
 
 videamus hoc quorsum evadat. 
 extremum fuit de congressu nostro; quo quidem non dubito quin istum
 offenderim. eo maturius agendum est. amabo te, epistulam et
 πολιτικήν ! valde tuas litteras nunc
 exspecto.

ego meo Ciceroni, quoniam Roma caremus,
 Arpini potissimum togam puram dedi, idque municipibus nostris fuit
 gratum. etsi omnis et illos et qua iter feci maestos adflictosque vidi.
 tam tristis et tam atrox est ἀναθεώρησισ 
 huius ingentis mali. dilectus habentur, in hiberna deducuntur. ea 
 quae etiam cum a bonis viris, cum iusto in bello, cum modeste fiunt, tamen ipsa per se
 molesta sunt, quam censes acerba nunc esse, cum a perditis in civili nefario bello
 petulantissime fiant! cave autem putes quemquam hominem in
 Italia turpem esse qui hinc absit. vidi ipse
 Formiis universos neque me hercule umquam homines putavi, et noram omnis
 sed numquam uno loco videram.

pergamus igitur quo placet et nostra omnia relinquamus, proficiscamur ad eum
 cui gratior noster adventus erit quam si una fuissemus. tum enim eramus in
 maxima spe, nunc ego quidem in nulla; nec praeter me quisquam Italia cessit
 nisi qui hunc inimicum sibi putaret. nec me hercule hoc facio rei publicae
 causa quam funditus deletam puto, sed ne quis me putet ingratum in eum qui me levavit
 iis incommodis quibus idem adfecerat, et simul quod ea quae fiunt aut quae certe
 futura sunt videre non possum. etiam equidem senatus consulta facta quaedam
 iam puto, utinam in Volcaci sententiam! sed quid refert? est
 enim una sententia omnium. sed erit immitissimus Servius, qui
 filium misit ad effligendum Cn. Pompeium aut certe capiendum cum
 Pontio Titiniano. etsi hic quidem timoris causa, ille vero?
 sed stomachari desinamus et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod
 minime vellem, spiritum reliquum esse.

nos , quoniam superum mare obsidetur, infero navigabimus et, si
 Puteolis erit difficile, Crotonem petemus aut
 Thurios et boni cives amantes patriae mare infestum habebimus.
 aliam rationem huius belli gerendi nullam video. in 
 Aegyptum nos abdemus. exercitu pares esse non possumus; pacis
 fides nulla est.

sed haec satis deplorata sunt. tu velim litteras
 Cephalioni des de omnibus rebus actis, denique etiam de sermonibus
 hominum, nisi plane obmutuerunt. ego tuis consiliis usus sum maximeque quod
 et gravitatem in congressu nostro tenui quam debui et ut ad urbem non accederem
 perseveravi. quod superest scribe, quaeso, quam accuratissime (iam enim
 extrema sunt) quid placeat, quid censeas; etsi iam nulla dubitatio est. tamen 
 si quid vel potius quicquid veniet in mentem scribas velim.

iii Nonas cum in Laterium
 fratris venissem, accepi litteras tuas et paulum respiravi, quod
 post has ruinas mihi non acciderat. per enim magni aestimo tibi firmitudinem
 animi nostri et factum nostrum probari. Sexto enim nostro quod scribis
 probari, ita laetor ut me quasi patris eius, cui semper uni plurimum tribui, iudicio
 comprobari putem. qui mihi, quod saepe soleo recordari, dixit olim
 Nonis illis Decembribus, cum ego Sexte,
 quidnam ergo? 
 μὴ μάν 
 , inquit ille ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς, 
 ἀλλὰ μέγα ῤέξασ τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι. 
 
 eius igitur mihi vivit auctoritas et simillimus eius filius eodem est apud me
 pondere quo fuit ille. quem salvere velim iubeas plurimum.

tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum
 emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum; senatum enim non puto), tamen suspensum animum meum detines, sed eo minus quod non dubito quid nobis agendum
 putes; qui enim Flavio legionem et Siciliam dari scribas et id
 iam fieri, quae tu scelera partim parari iam et cogitari, partim ex tempore futura
 censes? ego vero Solonis, popularis tui et ut puto etiam mei, legem neglegam, qui capite sanxit si qui in seditione non
 alterius utrius partis fuisset, et , nisi si tu aliter censes, et
 hinc abero et illim. sed alterum mihi est certius, nec praeripiam tamen.
 exspectabo tuum consilium et eas litteras, nisi alias iam dedisti quas
 scripsi ut Cephalioni dares.

quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum
 iri, si de pace agatur, mihi omnino non venit in mentem quae possit actio esse de pace,
 cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia
 Pompeium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut, dum oratores
 eant redeant, quiescat. nihil video quod sperem aut quod iam putem fieri
 posse. sed tamen hominis hoc ipsum probi est †magnum
 sit† τῶν πολιτικωτάτων σκεμμάτων ,
 veniendumne sit in consilium tyranni si is aliqua de re bona deliberaturus sit.
 qua re si quid eius modi evenerit ut arcessamur (quod equidem non credo.
 quid enim essem de pace dicturus? dixi, ipse valde repudiavit), sed tamen
 si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique scribito. nihil enim
 mihi adhuc accidit quod maioris consili esset. 
 Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum, tuaque ista
 crebra ἐκφώνησισ 
 
 ὑπέρευ 
 me sola adhuc delectavit. litteras tuas vehementer exspecto; quas
 quidem credo iam datas esse.

tu cum
 Sexto servasti gravitatem eandem quam mihi praecipis. Celer
 tuus disertus magis est quam sapiens. de iuvenibus quae ex
 Tullia audisti vera sunt. Mucianum istud quod scribis non
 mihi videtur tam re esse triste quam verbo. haec est ἄλη in qua nunc sumus mortis instar. aut enim mihi libere
 inter malos πολιτευτέον fuit aut vel periculose cum
 bonis. aut nos temeritatem bonorum sequamur aut audaciam improborum
 insectemur. utrumque periculosum est, at hoc quod agimus turpe nec tamen tutum.
 
 istum qui filium Brundisium de
 pace misit (de pace idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem
 acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, ut optavi, mentio facta
 nulla sit. eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim
 facturus, si acciderit ut leger.

ego cum accepissem tuas litteras Nonis
 Aprilibus quas Cephalio attulerat, essemque
 Menturnis postridie mansurus et inde protinus, sustinui me in
 Arcano fratris, ut, dum aliquid certius adferretur, occultiore in loco
 essemus agerenturque nihilo minus quae sine nobis agi possunt. λαλαγεῦσα iam adest et animus ardet, neque est quicquam, quo et qua.

sed haec nostra erit cura et peritorum. tu tamen quod poteris, ut
 adhuc fecisti, nos consiliis iuvabis. res sunt inexplicabiles.
 fortunae sunt committenda omnia. sine spe conamur ulla.
 melius si quid acciderit, mirabimur. Dionysium nollem ad me
 profectum; de quo ad me Tullia mea scripsit. sed et tempus
 alienum est, et homini non amico nostra incommoda, tanta praesertim, spectaculo esse
 nollem; cui te meo nomine inimicum esse nolo.

cum quod scriberem plane nihil haberem, haec autem reliqua essent quae scire
 cuperem, profectusne esset, quo in statu urbem reliquisset, in ipsa Italia
 quem cuique regioni aut negotio praefecisset, ecqui essent ad Pompeium et
 ad consules ex senatus consulto de pace legati, ut igitur haec scirem dedita opera has
 ad te litteras misi. feceris igitur commode mihique gratum si me de his rebus
 et si quid erit aliud quod scire opus sit feceris certiorem. ego in
 Arcano opperior dum ista cognosco.

A. d. vii Idus alteram tibi eodem die hanc epistulam dictavi et pridie
 dederam mea manu longiorem. visum te aiunt in regia, nec reprehendo, quippe
 cum ipse istam reprehensionem non fugerim. sed exspecto tuas litteras neque
 iam sane video quid exspectem, sed tamen, etiam si nihil erit, id ipsum ad me velim
 scribas.

Caesar mihi ignoscit per litteras quod non venerim, seseque in optimam
 partem id accipere dicit. facile patior, quod scribit, secum
 Titinium et Servium questos esse quia non idem sibi quod
 mihi remisisset. homines ridiculos! qui cum filios misissent ad Cn.
 Pompeium circumsedendum, ipsi in senatum venire dubitarint. sed 
 tamen exemplum misi ad te Caesaris litterarum.

multas a te accepi epistulas eodem die omnis diligenter scriptas, eam vero
 quae voluminis instar erat saepe legendam, sicuti facio. in qua non frustra
 laborem suscepisti, mihi quidem pergratum fecisti. qua re ut id, quoad
 licebit, id est quoad scies ubi simus, quam saepissime facias te vehementer rogo.
 ac deplorandi quidem, quod cotidie facimus, sit iam nobis aut finis omnino,
 si potest, aut moderatio quaedam, quod profecto potest. non enim iam quam
 dignitatem, quos honores, quem vitae statum amiserim cogito, sed quid consecutus sim,
 quid praestiterim, qua in laude vixerim, his denique in malis quid intersit inter me et
 istos quos propter omnia amisimus. hi sunt qui, nisi me civitate expulissent,
 obtinere se non putaverunt posse licentiam cupiditatum suarum. quorum 
 societatis et sceleratae consensionis fides quo eruperit vides.

alter ardet furore et scelere nec remittit aliquid sed in dies ingravescit;
 modo Italia expulit, nunc alia ex parte persequi, ex alia provincia
 exspoliare conatur nec iam recusat sed quodam modo postulat ut, quem ad modum est, sic
 etiam appelletur tyrannus.

alter , is qui nos sibi quondam ad pedes stratos ne sublevabat quidem,
 qui se nihil contra huius voluntatem facere posse, elapsus e soceri manibus ac ferro
 bellum terra et mari comparat non iniustum ille quidem, sed cum pium tum etiam
 necessarium, suis tamen civibus exitiabile nisi vicerit, calamitosum etiam si vicerit.

horum ego summorum imperatorum non modo res gestas non antepono meis sed ne
 fortunam quidem ipsam; qua illi florentissima, nos duriore conflictati videmur.
 quis enim potest aut deserta per se patria aut oppressa beatus esse?
 et si, ut nos a te admonemur, recte in illis libris diximus nihil esse
 bonum nisi quod honestum, nihil malum nisi quod turpe sit, certe uterque istorum est
 miserrimus quorum utrique semper patriae salus et dignitas posterior sua dominatione et
 domesticis commodis fuit.

praeclara igitur
 conscientia sustentor, cum cogito me de re publica aut meruisse optime cum potuerim, aut
 certe numquam nisi pie cogitasse, eaque ipsa tempestate eversam esse rem publicam quam
 ego XIIII annis ante prospexerim. hac igitur conscientia
 comite proficiscar magno equidem cum dolore nec tam id propter me aut propter fratrem
 meum, quorum est iam acta aetas, quam propter pueros, quibus interdum videmur praestare
 etiam rem publicam debuisse. quorum quidem alter †non
 tam† quia maiore pietate est me mirabiliter excruciat, alter (o rem miseram!
 nihil enim mihi accidit in omni vita acerbius) indulgentia videlicet nostra depravatus
 eo progressus est quo non audeo dicere. et exspecto tuas litteras; scripsisti
 enim te scripturum esse plura cum ipsum vidisses.

omne meum obsequium in illum fuit cum multa severitate, neque unum eius nec
 parvum sed multa magna delicta compressi. Patris
 autem lenitas amanda potius ab illo quam tam crudeliter neglegenda. nam 
 litteras eius ad Caesarem missas ita graviter tulimus ut te quidem
 celaremus sed ipsius videremur vitam insuavem reddidisse. hoc vero eius iter
 simulatioque pietatis qualis fuerit non audeo dicere; tantum scio post
 Hirtium conventum arcessitum a Caesare, cum eo de meo animo
 a suis rationibus alienissimo et consilio relinquendi Italiam; et haec ipsa
 timide. sed nulla nostra culpa est natura metuenda est. haec 
 Curionem, haec Hortensi filium, non patrum culpa corrupit.
 
 iacet in maerore meus frater neque tam de
 sua vita quam de mea metuit. huic tu huic tu malo adfer consolationes, si
 ullas potes; maxime quidem illam velim, ea quae ad nos delata sint aut falsa esse aut
 minora. quae si vera sint, quid futurum sit in hac vita et fuga nescio.
 nam si haberemus rem publicam, consilium mihi non deesset nec ad
 severitatem nec ad indulgentiam. nunc haec sive iracundia sive dolore sive
 metu permotus gravius scripsi quam aut tuus in illum amor aut meus postulabat; si vera
 sunt, ignosces, sin falsa, me libente eripies mihi hunc errorem. quoquo modo
 vero se res habebit, nihil adsignabis nec patruo nec patri.

cum haec scripsissem, a Curione mihi nuntiatum est eum ad me
 venire. venerat enim is in Cumanum vesperi pridie, id est
 Idibus. si quid igitur eius modi sermo eius attulerit quod ad
 te scribendum sit, id his litteris adiungam.

praeteriit villam meam Curio iussitque mihi nuntiari mox se
 venturum cucurritque Puteolos ut ibi contionaretur. 
 contionatus est, rediit, fuit ad me sane diu. o rem foedam! nosti 
 hominem; nihil occultavit, in primis nihil esse certius quam ut omnes qui lege
 Pompeia condemnati essent restituerentur; itaque se in
 Sicilia eorum opera usurum. de 
 Hispaniis non dubitabat quin Caesaris essent. inde 
 ipsum cum exercitu ubicumque Pompeius esset. eius interitu finem
 †illi† fore. propius factum esse nihil;
 †ei† plane iracundia elatum voluisse Caesarem occidi
 Metellum tribunum pl. quod si esset factum, caedem magnam
 futuram fuisse. permultos hortatores esse caedis, ipsum autem non voluntate
 aut natura non esse crudelem, sed quod putaret popularem esse
 clementiam. quod si populi studium amisisset, crudelem fore.
 eumque perturbatum quod intellegeret se apud ipsam plebem offendisse de
 aerario. itaque ei cum certissimum fuisset ante quam proficisceretur
 contionem habere, ausum non esse vehementerque animo perturbato profectum.

cum autem ex eo quaererem quid videret, quem exitum, quam rem publicam, plane
 fatebatur nullam spem reliquam. Pompei classem timebat. quae si
 exisset, se de Sicilia abiturum. 
 quid isti 
 inquam sex tui fasces? si a senatu, cur laureati? si ab ipso, cur sex? 
 
 cupivi 
 inquit ex senatus consulto surrupto; nam aliter non poterat. at ille impendio nunc magis odit senatum. a
 me inquit omnia proficiscentur. 
 
 
 cur autem sex?

quia xii nolui; nam licebat. 
 tum ego 
 quam vellem inquam petisse ab eo
 quod audio Philippum impetrasse! sed veritus sum, quia ille a
 me nihil impetrabat. 
 
 libenter 
 inquit tibi concessisset. verum puta te impetrasse; ego
 enim ad eum scribam, ut tu ipse voles, de ea re nos inter nos locutos. quid 
 autem illius interest, quoniam in senatum non venis, ubi sis? quin nunc
 ipsum minime offendisses eius causam, si in Italia non fuisses. 
 ad quae ego me recessum et solitudinem quaerere, maxime quod lictores
 haberem. laudavit consilium. 
 quid ergo? inquam;
 nam mihi cursus in Graeciam per tuam provinciam est, quoniam ad
 mare superum milites sunt. 
 
 quid mihi inquit optatius? 
 hoc loco multa perliberaliter. ergo hoc quidem est profectum, ut
 non modo tuto verum etiam palam navigaremus.

reliqua in posterum diem distulit; ex quibus scribam ad te si quid erit
 epistula dignum. sunt autem quae praeterii, interregnumne esset
 exspectaturus, an, quo modo dixerit ille quidem, ad se deferri consulatum sed se nolle
 in proximum annum. et alia sunt quae exquiram. iurabat ad summam,
 quod nullo negotio facere solet , amicissimum mihi
 Caesarem esse debere. quid enim umquam?
 
 scripsit ad me Dolabella. 
 
 dic quid? 
 adfirmabat eum scripsisse, quod me cuperet ad urbem venire, illum quidem
 gratias agere maximas et non modo probare sed etiam gaudere. quid quaeris?
 acquievi. levata est enim suspicio illa domestici mali et sermonis Hirtiani.
 quam cupio illum dignum esse nobis et quam ipse me invito, †quae
 pro illo sit suspicandum!† sed opus fuit, Hirtio
 convento. est profecto nescio quid, sed velim quam minimo. et 
 tamen eum nondum redisse miramur. sed haec videbimus.

tu 
 Oppios
 Terentiae delegabis. iam enim urbis vanum periculum est.
 me tamen consilio iuva, pedibusne Regium an hinc statim in
 navem, et cetera, quoniam commoror. ego ad te statim habebo quod scribam
 simul et videro Curionem. de 
 Tirone cura, quaeso, quod facis, ut sciam quid is agat.

de tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi visus sum,
 diligenter. de die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam
 novam.

Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius
 significavit se harum rerum exitum non videre. 
 quod mihi mandas de Quinto regendo, Ἀρκαδίαν . tamen nihil praetermittam. atque utinam
 tu—, sed molestior non ero. epistulam ad Vestorium
 statim detuli, ac valde requirere solebat.

Commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat.
 sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. cum enim mihi
 Philotimus dixisset se HS L_ emere de
 Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si
 Vettienum rogassem, rogavi ut, si quid posset, ex ea summa detraheret.
 promisit . ad me nuper se HS X_X_X_ emisse;
 ut scriberem cui vellem addici; diem pecuniae Idus Novembr. esse.
 rescripsi ei stomachosius cum ioco tamen familiari. nunc quoniam
 agit liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad eum me a te certiorem esse
 factum. tu de tuo itinere quid et quando cogites velim me certiorem facias.
 A. d. xv K. Maias.

me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. astute nihil sum
 acturus, fiat in Hispania quidlibet: et tamen †recitet
 et†. meas cogitationes omnis explicavi tibi superioribus litteris.
 quocirca hae sunt breves, †et tamen† quia festinabam eramque
 occupatior.

de 
 Quinto filio fit a me quidem sedulo; sed nosti reliqua. quod 
 dein me mones, et amice et prudenter me mones, sed erunt omnia facilia si ab uno illo
 cavero. magnum opus est, mirabilia multa, nihil simplex, nihil sincerum.
 vellem suscepisses iuvenem regendum; pater enim nimis indulgens, quicquid
 ego adstrinxi relaxat. si sine illo possem, regerem; quod tu potes.
 sed ignosco; magnum, inquam, opus est.

Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in
 Galliam. ego nunc qua et quo videbo.

ego vero Apuliam et Sipontum et tergiversationem
 istam probo nec tuam rationem eandem esse duco quam meam, non quin in re publica rectum
 idem sit utrique nostrum, sed ea non agitur. regnandi contentio est, in qua
 pulsus est modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi vincit, nomen populi
 Romani deleatur necesse est, sin autem vincit, Sullano more
 exemploque vincet. ergo hac in contentione neutrum tibi palam sentiendum et
 tempori serviendum est. mea causa autem alia est, quod beneficio vinctus
 ingratus esse non possum, nec tamen in acie me sed
 Melitae aut alio in loco simili oppidulo futurum puto. 
 nihil 
 inquies iuvas eum in quem ingratus esse non vis? 
 immo minus fortasse voluisset. sed de hoc videbimus; exeamus modo.
 quod ut meliore tempore possimus facit Adriano mari
 Dolabella, Fretensi
 Curio.

iniecta autem mihi spes quaedam est velle mecum Ser.
 Sulpicium conloqui. ad eum misi Philotimum libertum
 cum litteris. si vir esse volet, praeclara συνοδία , sin autem—, erimus nos qui solemus.

Curio mecum vixit iacere Caesarem putans offensione populari
 Siciliaeque diffidens si Pompeius navigare coepisset.
 Quintum puerum accepi vehementer.
 avaritiam video fuisse et spem magni congiari. magnum hoc malum
 est, sed scelus illud quod timueramus spero nullum fuisse. hoc autem vitium
 puto te existimare non a nostra indulgentia sed a natura
 profectum. quem tamen nos disciplina regemus. 
 de 
 Oppiis
 Veliensibus quid placeat cum Philotimo videbis
 Epirum nostram putabimus sed alios cursus videbamur habituri.

et res ipsa monebat et tu ostenderas et ego videbam de iis rebus quas
 intercipi periculosum esset finem inter nos scribendi fieri tempus esse.
 sed cum ad me saepe mea Tullia scribat orans ut quid in
 Hispania geratur exspectem et semper adscribat idem videri tibi idque
 ipse etiam ex tuis litteris intellexerim, non puto esse alienum me ad te quid de ea re
 sentiam scribere.

consilium istud tunc esset prudens, ut mihi videtur, si nostras rationes ad
 Hispaniensem casum accommodaturi essemus; quod fieri 
 necesse est enim aut, id quod maxime velim, pelli istum ab
 Hispania aut trahi id bellum aut istum, ut confidere videtur,
 apprehendere Hispanias. si pelletur, quam gratus aut quam
 honestus tum erit ad Pompeium noster adventus, cum ipsum
 Curionem ad eum transiturum putem? sin trahitur bellum, quid
 exspectem aut quam diu? relinquitur ut, si vincimur in Hispania,
 quiescamus. id ego contra puto. istum enim victorem magis
 relinquendum puto quam victum et dubitantem magis quam fidentem suis rebus.
 nam caedem video si vicerit et impetum in privatorum pecunias et exsulum
 reditum et tabulas novas et turpissimorum honores et regnum non modo Romano
 homini sed ne Persae quidem cuiquam tolerabile.

Tacita esse poterit indignitas nostra? pati poterunt oculi me cum
 Gabinio sententiam dicere, et quidem illum rogari prius? praesto esse
 clientem tuum Clodium, C. Atei Plaguleium, ceteros?
 sed cur inimicos conligo, qui meos necessarios a me defensos nec videre in
 curia sine dolore nec versari inter eos sine dedecore potero? quid si ne id
 quidem est exploratum fore ut mihi liceat? scribunt enim ad me amici eius me
 illi nullo modo satis fecisse quod in senatum non venerim. tamenne dubitemus
 an ei nos etiam cum periculo venditemus, quicum coniuncti ne cum praemio quidem
 voluimus esse?

deinde hoc vide, non esse iudicium de tota contentione in
 Hispaniis, nisi forte iis amissis arma Pompeium abiecturum
 putas, cuius omne consilium Themistocleum est. existimat enim
 qui mare teneat eum necesse esse rerum potiri. itaque 
 numquam id egit ut Hispaniae per se tenerentur, navalis apparatus ei semper
 antiquissima cura fuit. navigabit igitur, cum erit tempus, maximis classibus
 et ad Italiam accedet. in qua nos sedentes quid erimus? nam
 medios esse iam non licebit. classibus adversabimur igitur? quod 
 maius scelus aut tantum denique? quid turpius? †anuival dehic† in
 absentis solus tuli scelus, eiusdem cum Pompeio et cum reliquis principibus
 non feram?

quod si iam misso officio
 periculi ratio habenda est, ab illis est periculum si peccaro, ab hoc si recte fecero,
 nec ullum in his malis consilium periculo vacuum inveniri potest, ut non sit dubium quin
 turpiter facere cum periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute.
 † non simul cum Pompeio mare transierimus.
 omnino 
 non potuimus†. exstat ratio dierum.
 sed tamen (fateamur enim quod est) ne condimus quidem ut possimus.
 fefellit ea me res quae fortasse non debuit, sed fefellit. pacem 
 putavi fore. quae si esset iratum mihi Caesarem esse, cum idem
 amicus esset Pompeio, nolui. senseram enim quam idem essent.
 hoc verens in hanc tarditatem incidi. sed adsequor omnia
 si propero, si cunctor amitto.

et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quadam spe non
 dubia nec haec collegi nostri ab Atto sed illa Platonis de
 tyrannis. nullo enim modo posse video stare istum diutius quin ipse per se
 etiam languentibus nobis concidat, quippe qui florentissimus ac novus vi, vii diebus
 ipsi illi egenti ac perditae multitudini in odium acerbissimum venerit, qui duarum rerum
 simulationem tam cito amiserit, mansuetudinis in Metello, divitiarum in
 aerario. iam quibus utatur vel sociis vel ministris? ii provincias, ii rem
 publicam regent quorum nemo duo menses potuit patrimonium suum gubernare?

non sunt omnia conligenda quae tu acutissime perspicis, sed tamen ea pone
 ante oculos; iam intelleges id regnum vix semenstre esse posse. quod si me
 fefellerit, feram, sicut multi clarissimi homines in re publica excellentes tulerunt,
 nisi forte me Sardanapalli vicem in suo lectulo mori malle censueris quam in exsilio Themistocleo. qui cum fuisset,
 ut ait Thucydides, τῶν μὲν παρόντων δι' , tamen incidit in eos casus quos vitasset
 si eum nihil fefellisset. etsi is erat ut ait idem, qui τὸ ἄμεινον καὶ τὸ χεῖρον ἐν τῷ ἀφανεῖ ἔτι ἑώρα μάλιστα ,
 tamen non vidit nec quo modo Lacedaemoniorum nec quo modo suorum civium
 invidiam effugeret nec quid Artaxerxi polliceretur. non fuisset
 illa nox tam acerba Africano sapientissimo viro, non tam dirus ille dies
 Sullanus callidissimo viro C. Mario, si nihil
 utrumque eorum fefellisset. nos tamen hoc confirmamus illo augurio quo
 diximus, nec nos fallit nec aliter accidet. c corruat iste necesse est aut per adversarios aut ipse per se qui quidem
 sibi est adversarius unus acerrimus. id spero vivis nobis fore; quamquam
 tempus est nos de illa perpetua iam, non de hac exigua vita cogitare. sin 
 quid acciderit maturius, haud sane mea multum interfuerit utrum factum fiat videam an
 futurum esse multo ante viderim. quae cum ita sint, non est committendum ut
 iis paream quos contra me senatus, ne quid res publica detrimenti acciperet, armavit

tibi sunt omnia commendata, quae commendationis meae pro tuo in nos amore non
 indigent. nec hercule ego quidem reperio quid scribam; sedeo enim πλουδοκῶν . etsi nihil umquam tam fuit scribendum
 quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis iucunditatibus gratius accidisse quam quod meam
 Tulliam suavissime diligentissimeque coluisti. valde eo ipsa
 delectata est, ego autem non minus. cuius quidem virtus mirifica.
 quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas! quantus
 autem animus in discessu nostro! est 
 στοργή , est summa σύντηξισ . tamen nos recte facere et bene audire vult.

sed hac super re ne ni mis, ne meam ipse συμπάθειαν iam evocem. 
 tu si quid de Hispaniis certius et si quid aliud, dum
 adsumus, scribes, et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid eo etiam magis quod
 Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia. cum 
 Antonio item est agendum ut cum Curione
 Melitae me velle esse, huic civili bello nolle interesse.
 eo velim tam facili uti posse et tam bono in me quam Curione.
 is ad Misenum vi Nonas venturus aicebatur, id est
 hodie. sed praemisit mihi odiosas litteras hoc exemplo:

nisi te valde amarem et multo quidem plus quam tu putas, non extimuissem
 rumorem qui de te prolatus est, cum praesertim falsum esse existimarem. sed 
 quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare mihi famam quoque, quamvis sit falsa,
 magni esse. 
 te iturum esse trans mare credere non
 possum, cum tanti facias Dolabellam
 et 
 Tulliam tuam, feminam lectissimam, tantique ab omnibus nobis fias; quibus
 me hercule dignitas amplitudoque tua paene carior est quam tibi ipsi. sed 
 tamen non sum arbitratus esse amici non commoveri etiam improborum sermone atque eo feci
 studiosius quod iudicabam duriores partis mihi impositas esse ab offensione nostra, quae
 magis a ζηλοτυπίᾳ mea quam ab iniuria tua nata est.
 sic enim volo te tibi persuadere, mihi neminem esse cariorem te excepto
 Caesare meo, meque illud una iudicare Caesarem maxime in
 suis M. Ciceronem reponere.

qua re, mi Cicero, te rogo ut tibi omnia integra serves, eius
 fidem improbes qui tibi ut beneficium daret prius iniuriam fecit, contra ne profugias
 qui te, etsi non amabit, quod accidere non potest, tamen salvum amplissimumque esse
 cupiet. 
 
 dedita opera ad te Calpurnium
 familiarissimum meum misi, ut mihi magnae curae tuam vitam ac dignitatem esse scires.
 
 eodem die a Caesare
 Philotimus attulit hoc exemplo:

etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudicaram, tamen permotus
 hominum fama scribendum ad te existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo
 progredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses.
 namque et amicitiae graviorem iniuriam feceris et tibi minus commode
 consulueris, si non fortunae obsecutus videberis (omnia enim secundissima nobis,
 adversissima illis accidisse videntur), nec causam secutus (eadem enim tum fuit cum ab
 eorum consiliis abesse iudicasti), sed meum aliquod factum condemnavisse; quo mihi
 gravius abs te nil accidere potest.

quod ne facias pro iure nostrae amicitiae a te peto. postremo quid
 viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam abesse a civilibus controversiis?
 quod non nulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt; tu
 explorato et vitae meae testimonio et amicitiae iudicio neque tutius neque honestius
 reperies quicquam quam ab omni contentione abesse. xv Kal. Maias ex
 itinere.

adventus 
 Philotimi (at cuius hominis, quam insulsi et quam saepe pro
 Pompeio mentientis!) exanimavit omnis qui mecum erant; nam ipse obdurui.
 dubitabat nostrum nemo quin Caesar itinera
 repressisset—volare dicitur; Petreius cum Afranio
 coniunxisset se —nihil adfert eius modi. quid 
 quaeris? etiam illud erat persuasum, Pompeium cum magnis copiis iter in
 Germaniam per Illyricum fecisse; id enim αὐθεντικῶσ nuntiabatur. Melitam igitur opinor
 capessamus, dum quid in Hispania. quod quidem prope modum videor
 ex Caesaris litteris voluntate facere posse, qui negat neque honestius
 neque tutius mihi quicquam esse quam ab omni contentione abesse.

dices , ubi ergo tuus ille animus quem proximis litteris? 
 adest et idem est; sed utinam meo solum capite decernerem!
 lacrimae meorum me interdum molliunt precantium ut de
 Hispaniis exspectemus. M. Caeli quidem epistulam
 scriptam miserabiliter, cum hoc idem obsecraret ut exspectarem, ne fortunas meas, ne
 unicum filium, ne meos omnis tam temere proderem, non sine magno fletu legerunt pueri
 nostri; etsi meus quidem est fortior eoque ipso vehementius commovet nec quicquam nisi
 de dignatione laborat. Melitam igitur, deinde quo videbitur.

tu tamen etiam nunc mihi aliquid litterarum et maxime si quid ab
 Afranio. ego si cum Antonio locutus ero, scribam
 ad te quid actum sit. ero tamen in credendo, ut mones, cautus; nam occultandi
 ratio cum difficilis tum etiam periculosa est. Servium exspecto ad
 Nonas, et adigit ita Postumia et Servius
 Flius. quartanam leviorem esse gaudeo. misi ad te
 Caeli etiam litterarum exemplum.

exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti
 neque id quid esset perscripsisti neque non tamen quale esset quod cogitares aperuisti,
 has ad te ilico litteras scripsi. per fortunas tuas, Cicero, per
 liberos te oro et obsecro ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas.
 nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse
 neque temere monuisse sed, postquam Caesarem convenerim sententiamque eius
 qualis futura esset parta victoria cognorim, te certiorem fecisse. si 
 existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis adversariis et
 condicionibus ferendis, erras; nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur;
 iratus senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus est; non me hercules erit
 deprecationi locus.

qua re si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi
 carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus gener tuus valemus, quorum fortunam
 non debes velle conturbare, ut eam causam in quoius victoria salus nostra est odisse aut
 relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus—denique
 illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse. nunc 
 te contra victorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et
 ad eos fugatos accedere, quos resistentis sequi nolueris, summae stultitiae est.
 vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum
 sit eligas.

quod si totum tibi persuadere
 non possum, saltem, dum quid de Hispaniis agamus scitur, exspecta; quas
 tibi nuntio adventu Caesaris fore nostras. quam isti spem
 habeant amissis Hispaniis nescio; quod porro tuum consilium sit ad
 desperatos accedere non medius fidius reperio.

hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac,
 simul atque have mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit.
 negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus
 maxime ad remanendum commoveri posses. me secum in Hispaniam
 ducit; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te
 percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem.
 etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus
 evertas, ne te sciens prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse.
 quod si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum
 insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a
 bello, dum haec decernuntur; quae iam erunt confecta. id si feceris, et ego
 te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.

me caecum qui haec ante non viderim! misi ad te epistulam
 Antoni. ei cum ego saepissime scripsissem nihil me contra
 Caesaris rationes cogitare, meminisse me generi mei, meminisse
 amicitiae, potuisse, si aliter sentirem, esse cum Pompeio, me autem, quia
 cum lictoribus invitus cursarem, abesse velle nec id ipsum certum etiam nunc habere,
 vide quam ad haec παραινετικῶσ :

tuum consilium quam verum est. nam qui se medium esse vult
 in patria manet, qui proficiscitur aliquid de altera utra parte iudicare videtur.
 sed ego is non sum qui statuere debeam iure quis proficiscatur necne;
 partis mihi Caesar has imposuit ne quem omnino discedere ex
 Italia paterer. qua re parvi refert me probare cogitationem
 tuam si nihil tamen tibi remittere possum. ad 
 Caesarem mittas censeo et ab eo hoc petas. non dubito quin
 impetraturus sis, cum praesertim te amicitiae nostrae rationem habiturum esse
 pollicearis.

habes 
 σκυτάλην Λακωνικήν . omnino excipiam
 hominem. erat autem v Nonas venturus vesperi, id est hodie.
 cras igitur ad me fortasse veniet. temptabo ,
 †audeam† nihil properare; missurum ad Caesarem.
 clam agam, cum paucissimis alicubi occultabor,
 †carti† hinc istis invitissimis evolabo, atque utinam ad
 Curionem! σύνεσ ὅ τοι λέγω .
 magnus dolor accessit. efficietur aliquid dignum nobis.

δυσουρία tua mihi valde molesta. medere 
 amabo dum est ἀρχή . de 
 Massiliensibus gratae tuae mihi litterae. 
 quaeso ut sciam quicquid audieris. Ocellam cuperem, si
 possem palam, quod a Curione effeceram. hic ego
 Servium exspecto; rogor enim ab eius uxore et filio et puto opus
 esse.

hic tamen Cytherida secum lectica aperta portat, alteram uxorem.
 septem praeterea coniunctae lecticae amicarum sunt an amicorum. vide quam turpi leto pereamus et dubita, si potes, quin
 ille, seu victus seu victor redierit, caedem facturus sit. ego vero vel
 luntriculo, si navis non erit, eripiam me ex istorum parricidio. sed plura
 scribam cum illum convenero.

iuvenem nostrum non possum non amare sed ab eo nos non amari plane intellego.
 nihil ego vidi tam ἀνηθοποίητον , tam
 aversum a suis, tam nescio quid cogitans. o vim incredibilem molestiarum! sed 
 erit curae et est ut regatur. mirum est enim ingenium, ἤθουσ ἐπιμελητέον .

obsignata iam epistula superiore non placuit ei dari cui constitueram quod
 erat alienus. itaque eo die data non est. interim venit
 Philotimus et mihi a te litteras reddidit. quibus quae de
 fratre meo scribis, sunt ea quidem parum firma sed habent nihil ὕπουλον , nihil fallax, nihil non flexibile ad bonitatem, nihil quod non
 quo velis uno sermone possis perducere; ne multa, omnis suos, etiam quibus irascitur
 crebrius, tamen caros habet, me quidem se ipso cariorem. quod de puero aliter
 ad te scripsit et ad matrem de filio, non reprehendo. de 
 Quinto et de sorore quae scribis molesta sunt eoque magis quod ea tempora
 nostra sunt ut ego iis mederi non possim. nam certe mederer; sed quibus
 in malis et qua in desperatione rerum simus vides.

illa de ratione nummaria non sunt eius modi (saepe enim audio ex ipso) ut non
 cupiat tibi praestare et in eo laboret. sed si mihi Q.
 Axius in hac mea fuga HS X_I_I_I_ non reddit quae
 dedi eius filio mutua et utitur excusatione temporis, si Lepta, si ceteri,
 soleo mirari de nescio quis HS X_X_ cum audio ex illo se urgeri.
 vides enim profecto angustias. curari tamen ea tibi utique
 iubet. an existimas illum in isto genere lentulum aut restrictum?
 nemo est minus.

de fratre satis. 
 de eius filio
 indulsit illi quidem suus pater semper sed non facit indulgentia mendacem aut avarum aut
 non amantem suorum, ferocem fortasse atque adrogantem et infestum facit.
 itaque habet haec quoque quae nascuntur ex indulgentia, sed ea sunt
 tolerabilia (quid enim dicam?) hac iuventute; ea vero, quae mihi quidem qui illum amo
 sunt his ipsis malis in quis sumus miseriora, non sunt ab obsequio nostro.
 nam suas radices habent; quas tamen evellerem profecto, si liceret.
 sed ea tempora sunt ut omnia mihi sint patienda. ego meum facile
 teneo; nihil est enim eo tractabilius. quoius quidem misericordia languidiora
 adhuc consilia cepi et quo ille me certiorem vult esse eo magis timeo ne in eum exsistam
 crudelior.

sed 
 Antonius venit heri vesperi. iam fortasse ad me veniet aut ne id
 quidem, quoniam scripsit quid fieri vellet. sed scies continuo quid actum
 sit. nos iam nihil nisi occulte. 
 de 
 pueris quid agam? parvone navigio committam? quid mihi animi in navigando
 censes fore? recordor 
 enim aestate cum illo Rhodiorum
 ἀφράκτῳ navigans quam fuerim sollicitus; quid duro
 tempore anni actuariola fore censes? o rem undique miseram! Trebatius erat mecum, vir plane et civis bonus.
 quae ille monstra, di immortales! etiamne 
 Balbus in senatum venire cogitet? sed ei ipsi cras ad te
 litteras dabo. Vettienum mihi amicum, ut scribis, ita puto esse.
 cum eo, quod ἀποτόμωσ ad me scripserat de
 nummis curandis, θυμικώτερον eram iocatus.
 id tu, si ille aliter acceperit ac debuit, lenies. monetali autem adscripsi, quod ille ad me pro cos. 
 sed quoniam est homo et nos diligit, ipse quoque a nobis diligatur.
 vale .

quidnam mihi futurum est aut quis me non solum infelicior sed iam etiam
 turpior? nominatim de me sibi imperatum dicit Antonius nec me
 tamen ipse adhuc viderat sed hoc Trebatio narravit. quid agam
 nunc quoi nihil procedit caduntque ea quae diligentissime sunt cogitata taeterrime?
 ego enim Curionem nactus omnia me consecutum putavi.
 is de me ad Hortensium scripserat. Reginus erat
 totus noster. huic nihil suspicabamur cum hoc mari negoti fore.
 quo me nunc vertam? undique custodior. sed satis lacrimis.

παρακλεπτέον igitur et occulte in aliquam onerariam
 corrependum, non committendum ut etiam compacto prohibiti videamur.
 Sicilia petenda; quam si erimus nacti, maiora quaedam consequemur.
 sit modo recte in Hispaniis! quamquam de ipsa
 Sicilia utinam sit verum! sed adhuc nihil secundi.
 concursus 
 Siculorum ad Catonem dicitur factus, orasse ut resisteret,
 omnia pollicitos; commotum illum dilectum habere coepisse. non credo, ut est
 luculentus auctor. potuisse certe teneri illam provinciam scio. ab 
 Hispaniis autem iam audietur.

hic nos C. Marcellum habemus eadem vere cogitantem aut
 bene simulantem; quamquam ipsum non videram sed ex familiarissimo eius audiebam.
 tu , quaeso, si quid habebis novi; ego, si quid moliti erimus, ad te statim
 scribam. Quintum filium severius adhibebo. utinam proficere possim!
 tu tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando concerpito,
 ne quando quid emanet; ego item tuas.

Servium exspecto nec ab eo quicquam ὑγιέσ . scies quicquid erit.

sine dubio errasse nos confitendum est. 
 at semel, at una in
 re. 
 immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius. ἀλλὰ τὰ μὲν προτετύχθαι ἐάσομεν ἀχνύμενοί περ. in
 reliquis modo ne ruamus. iubes de profectione me providere. quid 
 provideam? ita patent omnia quae accidere possunt ut, ea si vitem, sedendum
 sit cum dedecore et dolore, si neglegam, periculum sit ne in manus incidam
 perditorum. sed vide quantis in miseriis simus. optandum interdum
 videtur ut aliquam accipiamus ab istis quamvis acerbam iniuriam, ut tyranno in odio
 fuisse videamur.

quod si nobis is cursus quem speraram pateret, effecissem aliquid profecto,
 ut tu optas et hortaris, dignum nostra mora. sed mirificae sunt custodiae et
 quidem ille ipse Curio suspectus. qua re vi aut clam agendum est
 et si †vi forte ne cum pestate clamaut emistis†. in quo
 si quod σφάλμα , vides quam turpe sit.
 trahimur , nec fugiendum si quid violentius.

de 
 Caelio saepe mecum agito nec, si quid habuero tale, a dimittam.
 Hispanias spero firmas esse. Massiliensium factum cum ipsum
 per se luculentum est tum mihi argumento est recte esse in Hispaniis.
 minus enim auderent, si aliter esset et scirent; nam et vicini et
 diligentes sunt. odium autem recte animadvertis significatum in theatro. legiones etiam has quas in
 Italia assumpsit alienissimas esse video. sed tamen nihil
 inimicius quam sibi ipse. illud recte times ne ruat. si 
 desperarit, certe ruet. quo magis efficiendum aliquid est, fortuna velim
 meliore, animo Caeliano. sed primum quidque. quod ,
 qualecumque erit, continuo scies.

nos iuveni, ut rogas, suppeditabimus et Peloponnesum ipsam
 sustinebimus. est enim indoles, modo aliquod †hoc sit ἦθοσ ακιμοαν †. quod si adhuc nullum
 est, esse tamen potest, aut ἀρετὴ non est διδακτόν , quod mihi persuaderi non potest.

epistula tua gratissima fuit meae Tulliae et me hercule mihi.
 semper speculam aliquam adferunt tuae litterae. scribes igitur
 ac si quid ad spem poteris ne dimiseris. tu 
 Antoni leones pertimescas cave. nihil est illo homine iucundius.
 attende 
 πρᾶξιν πολιτικοῦ . evocavit litteris e
 municipiis decem primos et iiiiviros. venerunt ad villam eius mane.
 primum dormiit ad h. Iii, deinde, cum esset nuntiatum venisse
 Neapolitanos et Cumanos (his enim est Caesar
 iratus), postridie redire iussit; lavari se velle et περὶ . hoc here effecit. hodie autem
 in Aenariam transire constituit ut exsulibus reditum
 polliceretur. sed haec omittamus, de nobis aliquid agamus.

ab 
 Axio accepi litteras. de 
 Tirone gratum. Vettienum diligo. Vestorio
 reddidi. Servius pr. Nonas
 Maias
 Menturnis mansisse dicitur, hodie in Liternino mansurus apud
 C. Marcellum. cras igitur nos mature videbit mihique
 dabit argumentum ad te epistulae. iam enim non reperio quod tibi scribam.
 illud admiror quod Antonius ad me ne nuntium quidem, cum
 praesertim me valde observarit. videlicet aliquid atrocius de me imperatum
 est. coram negare mihi non vult, quod ego nec rogaturus eram nec, si
 impetrassem, crediturus. nos tamen aliquid excogitabimus.

tu , quaeso, si quid in Hispaniis. iam enim poterit
 audiri et omnes ita exspectant ut, si recte fuerit, nihil negoti futurum putent.
 ego autem nec retentis iis confectam rem puto neque amissis desperatam.
 Silium et Ocellam et ceteros credo retardatos. te 
 quoque a Curione impediri video. etsi , ut opinor, habes
 † ΕΚΙΤΑΟΝΟΝ .

o vitam miseram maiusque malum tam diu timere quam est illud ipsum quod timetur!
 Servius, ut antea scripsi, cum venisset Nonis Maiis ,
 postridie ad me mane venit. ne diutius te teneam, nullius consili exitum
 invenimus. numquam vidi hominem perturbatiorem metu; neque hercule quicquam
 timebat quod non esset timendum; illum sibi iratum, hunc non amicum; horribilem
 utriusque victoriam cum propter alterius crudelitatem, alterius audaciam, tum propter
 utriusque difficultatem pecuniariam; quae erui nusquam nisi ex privatorum bonis posset.
 atque haec ita multis cum lacrimis loquebatur ut ego mirarer eas tam
 diuturna miseria non exaruisse. mihi quidem etiam lippitudo haec, propter
 quam non ipse ad te scribo, sine ulla lacrima est sed saepius odiosa est propter
 vigilias.

quam ob rem quicquid habes ad consolandum conlige et illa scribe non ex
 doctrina neque ex libris (nam id quidem domi est, sed nescio quo modo imbecillior est
 medicina quam morbus), haec potius conquire de Hispaniis, de
 Massilia; quae quidem satis bella Servius adfert; qui etiam
 de duabus legionibus luculentos auctores esse dicebat. haec igitur si habebis
 et talia. et quidem paucis diebus aliquid audiri necesse est.

sed redeo ad Servium. distulimus omnino sermonem in
 posterum, sed tardus ad exeundum multo se in suo lectulo malle, quicquid
 foret. 
 odiosus scrupulus de fili militia Brundisina. unum illud
 firmissime adseverabat, si damnati restituerentur, in exsilium se iturum. nos 
 autem ad haec et id ipsum certo fore et quae iam fierent
 non esse leviora, multaque conligebamus. verum ea non animum eius
 augebant sed timorem, ut iam celandus magis de nostro consilio quam ad id adhibendus videretur. qua re in hoc non multum est.
 nos a te admoniti de Caelio cogitabimus.

Servius cum esset apud me, Cephalio cum tuis litteris vi
 Idus venit; quae nobis magnam spem attulerunt meliorum rerum de octo
 cohortibus. etenim eae quoque quae in his locis sunt labare dicuntur.
 eodem die Funisulanus a te attulit litteras in quibus erat
 confirmatius idem illud. ei de suo negotio respondi cumulate cum omni tua
 gratia. adhuc non satis faciebat; debet autem mihi multos nummos nec habetur
 locuples. nunc ait se daturum; cui expensum tulerit morari;
 †tabellarius si apud te esse quas satis fecissest dares. quantum 
 sit Eros
 Philotimi tibi dicet. sed ad maiora redeamus.

quod optas, Caelianum illud maturescit. itaque 
 torqueor utrum ventum exspectem. vexillo opus est; convolabunt.
 quod suades ut palam, prorsus adsentior itaque me profecturum puto.
 tuas tamen interim litteras exspecto. 
 Servi consilio nihil expeditur. omnes captiones in omni
 sententia occurrunt. unum 
 C. Marcellum cognovi timidiorem; quem consulem fuisse paenitet.
 ὢ πολλῆσ ἀγεννείασ ! qui etiam
 Antonium confirmasse dicitur ut me impediret, quo ipse, credo, honestius.

Antonius autem vi Idus Capuam profectus est. ad me
 misit se pudore deterritum ad me non venisse quod me sibi suscensere putaret. ibitur
 igitur et ita quidem ut censes, nisi cuius gravioris personae suscipiendae spes erit
 ante oblata. sed vix erit tam cito. Allienus autem praetor
 putabat aliquem, si ego non, ex conlegis suis. quivis licet dum modo aliquis.

de sorore laudo. de 
 Quinto puero datur opera; spero esse meliora. de 
 Quinto fratre scito eum non mediocriter laborare de versura sed adhuc nihil
 a L. Egnatio expressit. Axius de duodecim milibus
 pudens! saepe enim ad me scripsit ut
 Gallio quantum is vellet darem. quod si non scripsisset,
 possemne aliter? et quidem saepe sum pollicitus sed tantum voluit cito.
 me vero adiuvarent his in angustiis. sed di istos!
 verum alias. te a quartana liberatum gaudeo itemque
 Piliam. ego , dum panis et cetera in navem parantur, excurro in
 Pompeianum. Vettieno velim gratias quod studiosus sit; si
 quemquam nactus eris qui perferat, litteras des ante quam discedimus.

commodum ad te dederam litteras de pluribus rebus cum ad me bene mane
 Dionysius fuit. quoi quidem ego non modo placabilem me
 praebuissem sed totum remisissem, si advenisset qua mente tu ad me scripseras.
 erat enim sic in tuis litteris quas Arpini acceperam, eum
 venturum facturumque quod ego vellem. ego volebam autem vel cupiebam potius
 esse eum nobiscum. quod quia plane, cum in Formianum venisset,
 praeciderat, asperius ad te de eo scribere solebam. at ille perpauca locutus
 hanc summam habuit orationis ut sibi ignoscerem; se rebus suis impeditum nobiscum ire
 non posse. pauca respondi, magnum accepi dolorem, intellexi fortunam ab eo
 nostram despectam esse. quid quaeris? (fortasse miraberis) in maximis horum
 temporum doloribus hunc mihi scito esse. velim ut tibi amicus sit.
 hoc cum tibi opto, opto ut beatus sis; erit enim tam diu.

consilium nostrum spero vacuum periculo fore. nam et
 dissimulavimus et, ut opinor, non acerrime adservabimur.
 navigatio modo sit qualem opto, cetera, quae quidem consilio provideri
 poterunt, cavebuntur. tu , dum adsumus, non modo quae scies audierisve sed
 etiam quae futura providebis scribas velim.

Cato, qui Siciliam tenere nullo negotio potuit (et, si
 tenuisset, omnes boni ad eum se contulissent), Syracusis profectus est ante
 diem viii K. Mai. , ut ad me Curio scripsit. utinam, quod
 aiunt, Cotta
 Sardiniam teneat! est enim rumor. o, si id fuerit, turpem
 Catonem!

ego ut minuerem suspicionem profectionis aut cogitationis meae, profectus sum
 in Pompeianum a. d. iii Idus ut ibi essem dum quae ad
 navigandum opus essent pararentur. cum ad villam venissem, ventum est ad me:
 centuriones trium cohortium, quae Pompeiis sunt, me velle
 postridie convenire —haec mecum Ninnius
 noster,— velle eos mihi se et oppidum tradere. 
 at ego abii postridie a villa ante lucem, ut me omnino illi ne viderent.
 quid enim erat in tribus cohortibus? quid si plures? quo apparatu?
 cogitavi eadem illa Caeliana quae legi in epistula tua quam
 accepi simul et in Cumanum veni eodem die, et simul fieri poterat ut
 temptaremur. omnem igitur suspicionem sustuli.

sed , dum redeo, Hortensius venerat et ad me
 Terentiam salutatum deverterat. sermone erat usus honorifico
 erga me. iam eum, ut puto, videbo; misit enim puerum se ad me venire.
 hoc quidem melius quam conlega noster Antonius, cuius inter
 lictores lectica mima portatur.

tu quoniam quartana cares et novum morbum removisti sed etiam gravedinem,
 teque vegetum nobis in Graecia siste et litterarum aliquid interea.

Pr. Idus
 Hortensius ad me venit scripta epistula. † vellem 
 cetera eius†, quam in me incredibilem ἐκτένειαν ! qua quidem cogito uti. deinde Serapion
 cum epistula tua. quam prius quam aperuissem, dixi ei te ad me de eo
 scripsisse antea, ut feceras. deinde epistula †scripta†
 cumulatissime cetera. et hercule hominem probo; nam et doctum et probum
 existimo; quin etiam navi eius me et ipso convectore usurum puto.

crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat
 scriptionem meam. valetudinem tuam iam confirmatam esse et a vetere morbo et
 a novis temptationibus gaudeo.

Ocellam vellem haberemus; videntur enim esse haec paulo faciliora futura . nunc quidem aequinoctium nos moratur quod valde
 perturbatum erat. † id si cras† erit, utinam idem maneat
 Hortensius! si quidem, ut adhuc erat, liberalius
 esse nihil potest.

de diplomate admiraris quasi nescio cuius te flagiti insimularim.
 negas enim te reperire qui mihi id in mentem venerit. ego autem,
 quia scripseras te proficisci cogitare (etenim audieram nemini aliter licere), eo te
 habere censebam et quia pueris diploma sumpseras. habes causam opinionis
 meae. et tamen velim scire quid cogites in primisque si quid etiam nunc novi
 est. xvii K. Iun.

Tullia mea peperit x iiii K. Iun. puerum ἑπταμηνιαῖον . quod 
 εὐτόκησεν gaudeo; quod quidem est natum perimbecillum
 est. me mirificae tranquillitates adhuc tenuerunt atque maiori impedimento
 fuerunt quam custodiae quibus adservor. nam illa Hortensiana
 omnia †fuere infantia ita fiet† homo nequissimus a
 Salvio liberto depravatus est. itaque posthac non scribam ad
 te quid facturus sim sed quid fecerim; omnes enim Κωρυκαῖοι videntur subauscultare quae loquor.

tu tamen si quid de Hispaniis sive quid aliud perge, quaeso,
 scribere nec meas litteras exspectaris, nisi cum quo opto pervenerimus aut si quid ex
 cursu. sed hoc quoque timide scribo; ita omnia tarda adhuc et spissa. ut male
 posuimus initia sic cetera sequuntur.

Formias nunc sequimur; eodem nos fortasse Furiae persequentur.
 ex 
 Balbi autem sermone quem tecum habuit, non probamus de Melita.
 dubitas igitur quin nos in hostium numero habeat? scripsi 
 equidem Balbo te ad me et de benevolentia scripsisse
 et de suspicione.

egi gratias; de altero ei me purga. ecquem tu hominem
 infeliciorem? non loquor plura, ne te quoque excruciem. ipse 
 conficior venisse tempus cum iam nec fortiter nec prudenter quicquam facere possim.

accepi a te signatum libellum quem Anteros attulerat; ex quo
 nihil scire potui de nostris domesticis rebus. de quibus acerbissime
 adflictor quod qui eas dispensavit neque adest istic neque ubi terrarum sit scio.
 omnem autem spem habeo existimationis privatarumque rerum in tua erga me
 mihi perspectissima benevolentia. quam si his temporibus miseris et extremis
 praestiteris, haec pericula quae mihi communia sunt cum ceteris fortius feram; idque ut
 facias te obtestor atque obsecro.

ego in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens.
 huius pecuniae permutatione fidem nostram facile tuebere; quam quidem ego
 nisi expeditam relinquere me putassem credens ei cui tu scis iam pridem minime credere
 me debere , commoratus essem paulisper nec domesticas res
 impeditas reliquissem. ob eamque causam serius ad te scribo quod sero
 intellexi quid timendum esset. te etiam atque etiam oro ut me totum tuendum
 suscipias, ut, si ii salvi erunt quibuscum sum, una cum iis possim incolumis esse
 salutemque meam benevolentiae tuae acceptam referre.

litteras tuas accepi pr. Non. Febr. eoque ipso die ex testamento
 crevi hereditatem. ex multis meis miserrimis curis est una levata si, ut
 scribis, ista hereditas fidem et famam meam tueri potest; quam quidem intellego te etiam
 sine hereditate tuis opibus defensurum fuisse.

de dote quod scribis, per omnis deos te obtestor ut totam rem suscipias et
 illam miseram mea culpa et neglegentia tueare meis opibus si quae sunt, tuis quibus tibi
 molestum non erit facultatibus. quoi quidem deesse omnia, quod scribis,
 obsecro te, noli pati. in quos enim sumptus abeunt fructus praediorum?
 iam illa HS L_X_ quae scribis nemo mihi umquam dixit
 ex dote esse detracta; numquam enim essem passus. sed haec minima est ex iis
 iniuriis quas accepi; de quibus ad te dolore et lacrimis scribere prohibeor.
 ex ea pecunia quae fuit in Asia partem dimidiam fere exegi.

tutius videbatur fore ibi ubi est quam apud publicanos. quod me
 hortaris ut firmo sim animo, vellem posses aliquid adferre quam ob rem id facere possem.
 sed si ad ceteras miserias accessit etiam id quod mihi
 Chrysippus dixit parari (tu nihil significasti) de domo, quis me miserior
 uno iam fuit? oro , obsecro, ignosce. non possum plura scribere.
 quanto maerore urgear profecto vides. quod si mihi commune cum
 ceteris esset qui videntur in eadem causa esse, minor mea culpa videretur et eo
 tolerabilior esset. nunc nihil est quod consoletur, nisi quid tu efficis, si
 modo etiam nunc effici potest ut ne qua singulari adficiar calamitate et iniuria.

tardius ad te remisi tabellarium quod potestas mittendi non fuit. a tuis et
 nummorum accepi HS L_X_X_ et vestimentorum quod opus fuit.
 quibus tibi videbitur velim des litteras meo nomine. nosti meos
 familiaris. 
 si 
 signum requirent aut manum, dices me propter custodias ea vitasse.

quid hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit. quem 
 diutius tenui quia cotidie aliquid novi exspectabamus; neque nunc mittendi tamen ulla
 causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet quid
 vellem. utrumque grave est et tam gravi tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum
 exitu ista quam scribis abruptio. qua re ut alia sic hoc vel maxime tuae curae benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati;
 cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute
 nostra fortunisque deliberavissem.

quod negas praecipuum mihi ullum in communibus 
 incommodis impendere, etsi ista res non nihil habet
 consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima
 esse et me facillime vitare potuisse. ea tamen erunt minora si, ut adhuc factum est, administratione diligentiaque tua levabuntur.

pecunia apud Egnatium est. sit a me ut est.
 neque 
 enim hoc quod agitur videtur diuturnum esse posse, ut scire iam possim quid maxime
 opus sit; etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est quicum sumus; cui
 magnam dedimus pecuniam mutuam opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori
 fore. tu ut antea fecisti, velim si qui erunt ad quos aliquid scribendum a me
 existimes ipse conficias. tuis salutem dic. cura ut valeas.
 in primis id quod scribis omnibus rebus cura et provide ne quid ei desit de
 qua scis me miserrimum esse. Idibus
 Iuniis ex castris.

quae me causae moverint, quam acerbae, quam graves, quam novae, coegerintque
 impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore
 scribere. fuerunt quidem tantae ut id quod vides effecerint.
 itaque nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio;
 rem et summam negoti vides. 
 equidem ex tuis
 litteris intellexi et iis quas communiter cum aliis scripsisti et iis quas tuo nomine,
 quod etiam mea sponte videbam, te subita re quasi debilitatum novas rationes tuendi mei
 quaerere.

quod scribis placere ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non
 sane video quem ad modum id fieri possit. neque enim ita apta habeo
 deversoria ut tota tempora diurna in iis possim consumere, neque ad id quod quaeris
 multum interest utrum me homines in oppido videant an in via. sed tamen hoc
 ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime fieri posse videatur.

ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris
 litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus acceperam. tu velim et
 Basilo et quibus praeterea videbitur, etiam Servilio
 conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. quod tanto intervallo nihil omnino
 ad vos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi desse de qua scribam, non
 voluntatem.

quod de Vatinio quaeris, neque illius neque cuiusquam mihi
 praeterea officium desset, si reperire possent qua in re me iuvarent.
 Quintus aversissimo a me animo Patris fuit. eodem 
 Corcyra filius venit. inde profectos eos una cum ceteris
 arbitror.

sollicitum esse te cum de tuis communibusque fortunis tum maxime de me ac de
 dolore meo sentio. qui quidem meus dolor non modo non minuitur cum socium
 sibi adiungit dolorem tuum sed etiam augetur. omnino pro tua prudentia sentis
 qua consolatione levari maxime possim. probas enim meum consilium negasque
 mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse. addis etiam (quod etsi
 mihi levius est quam tuum iudicium, tamen non est leve) ceteris quoque, id est qui
 pondus habeant, factum nostrum probari. id si ita putarem, levius dolerem.

crede 
 inquis mihi. 
 credo equidem sed scio quam cupias minui dolorem meum. me 
 discessisse ab armis numquam paenituit. tanta erat in illis crudelitas, tanta
 cum barbaris gentibus coniunctio ut non nominatim sed generatim proscriptio esset
 informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse
 illius victoriae. 
 vestrum 
 plane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelissime cogitatum est.
 qua re voluntatis me meae numquam paenitebit, consili paenitet.
 in oppido aliquo mallem resedisse quoad accerserer; minus sermonis
 subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret. Brundisi
 iacere in omnis partis est molestum. propius accedere, ut suades, quo modo
 sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt.
 quos ego †non† paulisper cum bacillis in turbam
 conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret.
 † recipio tempore me domo te nunc†.

ad 
 Oppium
 et Balbum scripsi 
 et quonam iis placeret modo
 propius accedere ut hac de re considerarent. credo fore auctores.
 sic enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda sed etiam
 de augenda mea dignitate curae fore, meque hortantur ut magno animo sim, ut omnia summa
 sperem. ea spondent, confirmant. quae quidem mihi exploratiora
 essent, si remansissem. sed ingero praeterita; vide, quaeso, igitur ea quae
 restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis
 factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur
 Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad
 Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse.

Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. quam 
 tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissimum.

de 
 Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. tanta enim desperatio
 rerum eius omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque venisset hoc putarem
 futurum. non possum eius casum non dolere; hominem enim integrum et castum et
 gravem cognovi.

de 
 Fannio consoler te? perniciosa loquebatur de mansione tua. L.
 vero Lentulus
 Hortensi domum sibi et Caesaris hortos et Baias
 desponderat. omnino haec eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat
 infinitum. omnes enim qui in Italia manserant hostium numero
 habebantur. sed velim haec aliquando solutiore animo. Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut
 deprecaretur. de filio nihil audivi; sed quaere ex Diochare
 Caesaris liberto quem ego non vidi, qui istas Alexandrea
 litteras attulit. is dicitur vidisse Quintum euntem an iam in
 Asia. tuas litteras prout res postulat exspecto.
 quas velim cures quam primum ad me perferendas. iiii K.
 Decembr.

gratae tuae mihi litterae sunt, quibus accurate perscripsisti omnia quae ad
 me pertinere arbitratus es. et factum igitur tu scribis istis placere et placere isdem istis lictoribus me uti, quod concessum
 Sestio sit; cui non puto suos esse concessos sed ab ipso datos.
 audio enim eum ea senatus consulta improbare quae post discessum tribunorum
 facta sunt. qua re poterit, si volet sibi constare, nostros lictores
 comprobare.

quamquam quid ego de lictoribus qui paene ex Italia decedere sim
 iussus? nam ad me misit Antonius exemplum Caesaris
 ad se litterarum in quibus erat se audisse Catonem et L.
 Metellum in Italiam venisse Romae ut essent
 palam. id sibi non placere ne qui motus ex eo fierent; prohiberique omnis
 Italia nisi quorum ipse causam cognovisset; deque eo vehementius erat
 scriptum. itaque 
 Antonius petebat a me per litteras ut sibi ignoscerem; facere se non posse
 quin iis litteris pareret. tum ad eum misi L. Lamiam qui
 demonstraret illum Dolabellae dixisse ut ad me scriberet ut in
 Italiam quam primum venirem; eius me litteris venisse. tum 
 ille edixit ita ut me exciperet et Laelium nominatim. quod sane
 nollem; poterat enim sine nomine res ipsa excipi.

o multas et gravis offensiones! quas quidem tu das
 operam ut lenias, nec tamen nihil proficis, quin hoc ipso minuis dolorem meum, quod ut
 minuas tam valde laboras; idque velim ne gravere quam saepissime facere.
 maxime autem adsequere quod vis, si me adduxeris ut existimem me bonorum
 iudicium non funditus perdidisse. quamquam quid tu in eo potes?
 nihil scilicet. sed si quid res dabit tibi facultatis, id me
 maxime consolari poterit; quod nunc quidem video non esse sed, si quid, ex eventis, ut
 hoc nunc accidit. dicebar debuisse cum Pompeio proficisci.
 exitus illius minuit eius offici praetermissi reprehensionem.
 sed ex omnibus nihil magis tamen desideratur quam 
 quod in Africam non ierim. iudicio hoc sum usus non esse
 barbaris auxiliis fallacissimae gentis rem publicam defendendam, praesertim contra
 exercitum saepe victorem. non probant fortasse; multos enim viros bonos in
 Africam venisse audio et scio fuisse antea. valde hoc loco
 urgeor. hic quoque opus est casu, ut aliqui sint ex
 eis aut, si potest, omnes qui salutem anteponant. nam si perseverant et
 obtinent, quid nobis futurum sit vides. dices , 
 quid illis,
 si victi erunt? 
 honestior est plaga. haec me excruciant.

Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres.
 quod etsi non tam gloriosum est quam Catonis, tamen et
 periculo vacuum est et dolore. extremum est eorum qui in Achaia
 sunt. ii tamen ipsi se hoc melius habent quam nos quod et multi sunt uno in
 loco et, cum in 
 Italiam venerint, domum statim venerint. haec tu perge, ut
 facis, mitigare et probare quam plurimis.

quod te excusas, ego vero et tuas causas nosco et mea interesse puto te istic
 esse vel ut cum iis quibus oportebit agas quae erunt agenda de nobis, ut ea quae egisti.
 in primisque hoc velim animadvertas. multos esse arbitror qui ad
 Caesarem detulerint delaturive sint me aut paenitere consili mei aut non
 probare quae fiant. quorum etsi utrumque verum est, tamen ab illis dicitur
 animo a me alienato, non quo ita esse perspexerint. sed 
 in eo est totum ut hoc Balbus sustineat et
 Oppius et eorum crebris litteris illius voluntas erga me confirmetur.
 et hoc plane ut fiat diligentiam adhibebis.

alterum est cur te nolim discedere, quod scribis 
 Tulliam
 te flagitare. o rem miseram! quid scribam aut quid velim? breve faciam,
 lacrimae enim se subito profuderunt. tibi permitto, tu consule; tantum vide
 ne hoc tempore isti obesse aliquid possit. ignosce , obsecro te.
 non possum prae fletu et dolore diutius in hoc loco commorari.
 tantum dicam, nihil mihi gratius esse quam quod eam diligis.

quod litteras quibus putas opus esse curas dandas facis commode.
 Quintum filium vidi qui Sami vidisset, patrem
 Sicyone: quorum deprecatio est facilis. utinam illi qui prius illum
 viderint me apud eum velint adiutum tantum quantum ego illos vellem si quid possem!

quod rogas ut in bonam partem accipiam si qua sint in tuis litteris quae me
 mordeant, ego vero in optimam teque rogo ut aperte, quem ad modum facis, scribas ad me
 omnia idque facias quam saepissime. vale . x iiii K. Ian.

quantis curis conficiar etsi profecto vides, tamen cognosces ex
 Lepta et Trebatio. maximas poenas pendo
 temeritatis meae quam tu prudentiam mihi videri vis; neque te deterreo quo minus id
 disputes scribasque ad me quam saepissime. non nihil enim me levant tuae
 litterae hoc tempore. per eos qui nostra causa volunt valentque apud illum
 diligentissime contendas opus est, per Balbum et Oppium
 maxime, ut de me scribant quam diligentissime. oppugnamur enim, ut audio, et
 a praesentibus quibusdam et per litteras. iis ita est occurrendum ut rei
 magnitudo postulat.

Fufius est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non
 solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei. dictitat se a me apud
 Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque eius
 amici. neque vero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre.
 nihil mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum.
 qui ex ipso audissent cum Sicyone palam multis audientibus
 loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. nosti genus, etiam expertus es
 fortasse. in me id est omne conversum. sed augeo commemorando
 dolorem et facio etiam tibi. qua re ad illud redeo. cura 
 ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. ad 
 quos videbitur velim cures litteras meo nomine. vale . xiii Kal.
 Ian.

ego vero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci nec in ulla
 sum spe quippe qui exceptionibus edictorum retinear. quae si non essent
 sedulitate effectae et †benivolentie va†, liceret mihi abire in
 solitudines aliquas. nunc ne id quidem licet. quid autem me iuvat
 quod ante initum tribunatum veni, si ipsum quod veni nihil iuvat? iam quid
 sperem ab eo qui mihi amicus numquam fuit, cum iam lege etiam sim confectus et
 oppressus? cotidie iam Balbi ad me litterae languidiores
 multaeque multorum ad illum fortasse contra me. meo vitio pereo; nihil mihi
 mali casus attulit, omnia culpa contracta sunt. ego enim cum genus belli
 viderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem
 ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros concedendum.

cessi meis vel potius parui. ex quibus unus qua mente fuerit, is
 quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quae ad te et ad alios misit.
 quas ego numquam aperuissem, nisi res acta sic esset. delatus 
 est ad me fasciculus. solvi , si quid ad me esset litterarum. nihil 
 erat, epistula Vatinio et Ligurio altera. iussi ad
 eos deferri. illi ad me statim ardentes dolore venerunt scelus hominis
 clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum. hic 
 Ligurius furere, se enim scire summo illum in odio fuisse
 Caesari. illum tamen non modo favisse sed etiam tantam illi
 pecuniam dedisse honoris mei causa. hoc ego dolore accepto volui scire quid
 scripsisset ad ceteros; ipsi enim illi putavi perniciosum fore, si eius hoc tantum
 scelus percrebruisset. cognovi eiusdem generis. ad te misi.
 quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. nil me
 laedet. nam quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum
 Pomponia. hac ille acerbitate initio navigationis cum usus
 esset, tanto me dolore adfecit ut postea iacuerim, neque nunc tam pro se quam contra me
 laborare dicitur.

ita omnibus rebus urgeor; quas sustinere vix possum vel plane nullo modo
 possum. quibus in miseriis una est pro omnibus quod istam miseram patrimonio,
 fortuna omni spoliatam relinquam. qua re te, ut 
 polliceris, videre plane velim. alium enim cui illam commendem habeo neminem,
 quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi. sed si me non
 offendes, satis tamen habeto commendatam patruumque in ea quantum poteris mitigato.
 
 haec ad te die natali meo scripsi.
 quo utinam susceptus non essem aut ne quid ex eadem matre postea natum
 esset! plura scribere fletu prohibeor.

ad meas incredibilis aegritudines aliquid novi accedit ex iis quae de Q. Q.
 ad me adferuntur. P. Terentius meus necessarius operas in
 portu et scriptura Asiae pro magistro dedit. is 
 Quintum filium Ephesi vidit vi Idus Decembr. 
 eumque studiose propter amicitiam nostram invitavit; cumque ex eo de me percontaretur,
 eum sibi ita dixisse narrabat, se mihi esse inimicissimum, volumenque sibi ostendisse
 orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus. multa a
 se dicta contra eius amentiam. multa postea Patris simili
 scelere secum Quintum patrem locutum; cuius furorem ex iis epistulis quas
 ad te misi perspicere potuisti. haec tibi dolori esse certo scio; me quidem
 excruciant et eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto.

de 
 Africanis rebus longe alia nobis ac tu scripseras nuntiantur.
 nihil enim firmius esse dicunt, nihil paratius. accedit 
 Hispania et alienata Italia, legionum nec vis eadem nec
 voluntas, urbanae res perditae. quid est ubi acquiescam, nisi quam diu tuas
 litteras lego? quae essent profecto crebriores, si quid haberes quo putares
 meam molestiam minui posse. sed tamen te rogo ut ne intermittas scribere ad
 me quicquid erit eosque qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes,
 accuses tamen, non ut aliquid proficias sed ut tibi me carum esse sentiant.
 plura ad te scribam, si mihi ad eas litteras quas proxime ad te dedi
 rescripseris. vale . xii K. Febr.

confectus iam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem quod ad te debeam
 scribere facile id exsequi possim, hoc minus, quod res nulla est quae scribenda
 sit cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius. ita iam ne
 tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliud adferunt quod velim. qua 
 re tu quidem scribito, cum erit quoi des. ego tuis proximis, quas tamen iam
 pridem accepi, nihil habeo quod rescribam; longo enim intervallo video immutata esse
 omnia; illa esse firma quae debeant, nos stultitiae nostrae gravissimas poenas pendere.

P. Sallustio curanda sunt HS. x_x_x_ quae
 accepi a Cn. Sallustio. velim videas ut sine mora
 curentur. de ea re scripsi ad Terentiam. atque hoc
 ipsum iam prope consumptum est. qua re id quoque velim cum illa videas, ut
 sit qui utamur. hic fortasse potero sumere, si sciam istic paratum fore; sed,
 prius quam id scirem, nihil sum ausus sumere. qui sit omnium rerum status
 noster vides. nihil est mali quod non et sustineam et exspectem.
 quarum rerum eo gravior est dolor quo culpa maior. ille in
 Achaia non cessat de nobis detrahere. nihil videlicet tuae
 litterae profecerunt. vale . viii Idus Mart.

Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. VIII Id. Mart. 
 vespere. eo autem die mane tabellarios miseram; quibus ad te dederam
 litteras. tuis tamen lectis litteris putavi iam aliquid rescribendum esse ea
 re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam rationem sim Caesari
 adlaturus profectionis meae tum cum ex Italia discesserim. nihil 
 opus est mihi nova ratione. saepe enim ad eum scripsi multisque mandavi
 me non potuisse, quom cupissem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam.
 nihil enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non
 meo consilio usum esse. posteaque quom mihi litterae a Balbo
 Cornelio minore missae essent illum existimare Quintum fratrem
 lituum meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum
 cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in
 praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nihilo minus his verbis ad
 Caesarem scripsi:

de 
 Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi
 commendare hoc meo tempore non audeo. illud dumtaxat tamen audebo petere
 abs te quod potero, ne quid existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia
 constarent minusve te diligerem potiusque semper illum auctorem nostrae coniunctionis
 fuisse meique itineris comitem, non ducem. qua re ceteris in rebus tantum
 ei tribues quantum humanitas tua amicitiaque vestra postulat. ego ei ne
 quid apud te obsim, id te vehementer etiam atque etiam rogo.

qua re si quis congressus fuerit mihi cum Caesare, etsi non
 dubito quin is lenis in illum futurus sit idque iam declaraverit, ego tamen is ero qui
 semper fui. sed , ut video, multo magis est nobis laborandum de
 Africa; quam quidem tu scribis confirmari cotidie magis ad condicionis
 spem quam victoriae. quod utinam ita esset! sed longe aliter esse
 intellego teque ipsum ita existimare arbitror, aliter autem scribere non fallendi sed
 confirmandi mei causa, praesertim cum adiungatur ad Africam etiam
 Hispania.

quod me admones ut scribam ad Antonium et ad ceteros, si
 quid videbitur tibi opus esse, velim facias id quod saepe fecisti. nihil enim
 mihi venit in mentem quod scribendum putem. quod me audis erectiorem esse
 animo, quid putas cum videas accessisse ad superiores aegritudines praeclaras generi
 actiones? tu tamen velim ne intermittas, quod eius facere poteris, scribere
 ad me, etiam si rem de qua scribas non habebis. semper enim adferunt aliquid
 mihi tuae litterae. Galeonis hereditatem crevi.
 puto enim cretionem simplicem fuisse, quoniam ad me nulla missa est.
 viii Idus Martias.

a Murenae liberto nihil adhuc acceperam litterarum. P.
 Siser reddiderat eas quibus rescribo. de 
 Servi patris litteris quod scribis, item Quintum in
 Syriam venisse quod ais esse qui nuntient, ne id quidem verum est.
 quod certiorem te vis fieri quo quisque in me animo sit aut fuerit eorum
 qui huc venerunt, neminem alieno intellexi. sed quantum id mea intersit
 existimare te posse certo scio. mihi cum omnia sint intolerabilia ad dolorem,
 tum maxime quod in eam causam venisse me video ut sola utilia mihi esse videantur quae
 semper nolui. P. Lentulum patrem
 Rhodi esse aiunt, Alexandreae filium, Rhodoque
 Alexandream
 C. Cassium profectum esse constat.

Quintus mihi per litteras satis facit multo asperioribus verbis quam cum
 gravissime accusabat. ait enim se ex litteris tuis intellegere tibi non
 placere quod ad multos de me asperius scripserit, itaque se paenitere quod animum tuum
 offenderit; sed se iure fecisse. deinde perscribit spurcissime quas ob
 causas fecerit. sed neque hoc tempore nec antea patefecisset odium suum in
 me, nisi omnibus rebus me esse oppressum videret. atque utinam vel nocturnis,
 quem ad modum tu scripseras, itineribus propius te accessissem! nunc nec ubi
 nec quando te sim visurus possum suspicari.

de coheredibus Fufidianis nihil fuit quod ad me scriberes; nam
 et aequum postulant et quicquid egisses recte esse actum putarem.

de fundo Frusinati redimendo iam pridem intellexisti voluntatem meam.
 etsi tum meliore loco res erant nostrae neque tam mihi desperatum iri
 videbatur, tamen in eadem sum voluntate. id quem ad modum fiat tu videbis.
 et velim, quod poteris, consideres ut sit unde nobis suppeditentur sumptus
 necessarii. si quas habuimus facultates, eas Pompeio tum cum id
 videbamur sapienter facere detulimus. itaque tum et a tuo vilico sumpsimus et
 aliunde mutuati sumus cum Quintus queritur per litteras sibi nos nihil
 dedisse, qui neque ab illo rogati sumus neque ipsi eam pecuniam aspeximus.
 sed velim videas quid sit quod confici possit quidque mihi de omnibus des
 consili; et causam nosti.

plura ne scribam dolore impedior. si quid erit quod ad quos
 scribendum meo nomine putes, velim ut soles facias, quotiensque habebis quoi des ad me
 litteras nolim praetermittas. vale .

non me offendit veritas litterarum tuarum quod me cum communibus tum
 praecipuis malis oppressum ne incipis quidem, ut solebas, consolari faterisque id
 fieri iam non posse. nec enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud,
 comites me et socios habere putabam. omnes enim Achaici
 deprecatores itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in
 Africam dicuntur navigaturi. ita praeter Laelium
 neminem habeo culpae socium; qui tamen hoc meliore in causa est quod iam est receptus.

de me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium
 scripserit; a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent
 locuti. quibuscum tu de hoc ipso conloquare velim et ad me quid tibi
 responderint scribas, non quod ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis,
 sed tamen aliquid consuli et prospici poterit. etsi omnium conspectum horreo,
 praesertim hoc genero, tamen in tantis malis quid aliud velim non reperio.

Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et
 Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur.
 ad 
 Minucium
 Tarentum scribam et tuas litteras mittam; ad te scribam num quid egerim. HS
 x_x_x_ potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis
 praediis. † et advideo tamen exspecto†; quem videre, si ullo modo
 potest (poscit enim res), pervelim. iam extremum concluditur; †ibi
 facile est, quod quale sit hic gravius existimare†. vale .

quoniam iustas causas adfers quor te hoc tempore videre non possim, quaeso,
 cogita quid sit mihi faciendum. ille 
 enim ita videtur Alexandream tenere ut eum scribere etiam pudeat de
 illis rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi videntur,
 Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco
 commoraturi. quid mihi igitur putas agendum? video difficile esse
 consilium. sum enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit neque
 ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. sed tamen scire velim quid censeas;
 idque erat cum aliis cur te, si fieri posset, cuperem videre.

Minucium
 X_I_I_ sola curasse scripsi ad te antea. quod superest
 velim videas ut curetur. Quintus non modo non cum magna prece ad me sed
 acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio. nihil fingi potest mali quo
 non urgear. omnia tamen sunt faciliora quam peccati dolor qui et maximus est
 et aeternus. cuius peccati si socios essem habiturus ego quos putavi, tamen
 esset ea consolatio tenuis. sed habet aliorum omnium ratio exitum, mea
 nullum. alii capti, alii interclusi non veniunt in dubium de voluntate, eo
 minus scilicet cum se expedierint et una esse coeperint. ii autem ipsi qui
 sua voluntate ad Fufium venerunt nihil possunt nisi timidi existimari.
 multi autem sunt qui, quocumque modo ad illos se recipere volent,
 recipientur. quo minus debes mirari non posse me tanto dolori resistere.
 solius enim meum peccatum corrigi non potest et fortasse
 Laeli. sed quid me id levat? nam C. quidem
 Cassium aiunt consilium Alexandream eundi mutavisse.

haec ad te scribo, non ut †quem tuam demere†
 sollicitudinem sed ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad quae
 gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam. quin etiam
 Aesopi filius me excruciat. prorsus nihil abest quin sim
 miserrimus. sed ad primum revertor quid putes faciendum, occultene aliquo
 propius veniendum an mare transeundum. nam hic maneri diutius non potest

de 
 
 Fufidianis qua re nihil potuit confici? genus enim condicionis
 eius modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor
 licitatione expleri posset. hoc ego non sine causa quaero.
 suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro
 esse malle. vale . Pr. Idus
 Maias.

non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est peccatum) ut me ista
 epistula nihil consoletur. nam et exigue scripta est et suspiciones magnas
 habet non esse ab illo; quas animadvertisse te existimo. de obviam itione ita
 faciam ut suades. neque enim ulla de adventu eius opinio est neque si qui ex
 Asia veniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc
 fraudem incidi. nihil video quod sperandum putem, nunc praesertim cum ea
 plaga in Asia sit accepta, in Illyrico, in
 Cassiano negotio, in ipsa Alexandrea, in urbe, in 
 Italia. ego vero etiam si rediturus ille est qui adhuc bellum
 gerere dicitur tamen ante reditum eius negotium confectum iri puto.

quod autem scribis quandam laetitiam
 bonorum esse commotam ut sit auditum de litteris, tu quidem nihil praetermittis in quo
 putes aliquid solaci esse, sed ego non adducor quemquam bonum ullam salutem putare mihi
 tanti fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium
 quidem habeo quemquam. qui in Asia sunt rerum exitum exspectant,
 Achaici etiam Fufio spem deprecationis adferunt.
 Horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; mora
 Alexandrina causam illorum correxit, meam evertit.

quam ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in
 perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, me moneres. si 
 recipior ab his, quod vides non fieri, tamen quoad bellum erit quid agam aut ubi sim non
 reperio; sin iactor, eo minus. itaque tuas litteras exspecto easque ut ad me
 sine dubitatione scribas rogo.

quod suades ut ad Quintum scribam de his litteris, facerem, si
 me quicquam istae litterae delectarent. etsi quidam scripsit ad me his
 verbis, 
 ego ut in his malis Patris sum non invitus; essem
 libentius, si frater tuus ea de te loqueretur quae ego audire vellem. 
 quod ais illum ad te scribere me sibi nullas litteras remittere, semel ab
 ipso accepi. ad eas Cephalioni dedi qui multos mensis
 tempestatibus retentus est. Quintum filium ad me acerbissime scripsisse iam
 ante ad te scripsi.

extremum est quod te
 orem, si putas rectum esse et a te suscipi posse, cum Camillo communices ut
 Terentiam moneatis de testamento. tempora monent ut videat ut
 satis faciat quibus debeat. auditum ex Philotimo est eam
 scelerate quaedam facere. credibile vix est, sed certe, si quid est quod
 fieri possit, providendum est. de omnibus rebus velim ad me scribas et maxime
 quid sentias de ea in qua tuo consilio egeo etiam si nihil excogitas. id enim
 mihi erit pro desperato. iii Non. Iun.

properantibus tabellariis alienis hanc epistulam dedi. eo brevior
 est et quod eram missurus nostros. Tullia mea venit ad me pr. Idus
 Iunias deque tua erga se observantia benevolentiaque mihi plurima exposuit
 litterasque reddidit trinas. ego autem ex ipsius virtute, humanitate, pietate
 non modo eam voluptatem non cepi quam capere ex singulari filia debui sed etiam
 incredibili sum dolore adfectus tale ingenium in tam misera fortuna versari idque
 accidere nullo ipsius delicto summa culpa mea. itaque a te neque
 consolationem iam qua cupere te uti video nec consilium quod capi nullum potest exspecto
 teque omnia cum superioribus saepe litteris tum proximis temptasse intellego.

ego cum Sallustio
 Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; Tulliam
 autem non videbam esse causam cur diutius mecum tanto in communi maerore retinerem.
 itaque matri eam, cum primum per ipsam liceret, eram remissurus.
 Paeto, †que ad modum consolandis scripsisti†,
 putato ea me scripsisse quae tu ipse intellegis responderi potuisse.

quod 
 Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione eius oratio.
 sed non dubito quin istis persuaderi nullo modo possit ea quae
 faciant mihi probari posse, quoquo modo loquar. ego tamen utar moderatione
 qua potero; quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego.

te iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, idque mihi valde
 molestum est. illum ab Alexandrea discessisse nemo nuntiat
 constatque ne profectum quidem illim quemquam post Idus
 Martias nec post Idus Decembr. ab illo datas ullas litteras.
 ex quo intellegis illud de litteris a. d. v Idus Febr. datis,
 quod inane esset etiam si verum esset, non verum esse. L. Terentium
 discessisse ex Africa scimus Paestumque venisse.
 quid is adferat aut quo modo exierit aut quid in Africa fiat
 scire velim. dicitur enim per Nasidium emissus esse.
 id quale sit velim, si inveneris, ad me scribas. de HS X_ , ut scribis, faciam. vale . xvii Kal.
 Quintilis.

de illius Alexandrea discessu nihil adhuc rumoris, contraque
 opinio valde esse impeditum. itaque nec mitto, ut constitueram,
 Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. quodvis enim
 supplicium levius est hac permansione. hac de re et ad Antonium
 scripsi et ad Balbum et ad Oppium. sive enim bellum
 in Italia futurum est sive classibus utetur, hic esse me minime convenit;
 quorum fortasse utrumque erit, alterum certe.

intellexi omnino ex Oppi sermone quem tu mihi scripsisti quae
 istorum ira esset, sed ut eam flectas te rogo. nihil omnino iam exspecto nisi
 miserum, sed hoc perditius in quo nunc sum fieri nihil potest. qua re
 et cum Antonio loquare velim et cum istis et rem, ut 
 poteris, expedias et mihi quam primum de omnibus rebus rescribas. vale .
 xii Kal. Quintil.

cum tuis dare possem litteras non praetermisi, etsi quod scriberem non
 habebam. tu ad nos et rarius scribis quam solebas et brevius, credo quia
 nihil habes quod me putes libenter legere aut audire posse. verum tamen velim
 si quid erit, qualecumque erit, scribas. est autem
 unum quod mihi sit optandum si quid agi de pace possit; quod nulla equidem habeo in spe;
 sed quia tu leviter interdum significas, cogis me sperare quod optandum vix est.

Philotimus dicitur Id. Sext. 
 nihil habeo de illo amplius. tu velim ad ea mihi rescribas quae ad
 te antea scripsi. mihi tantum temporis satis est dum ut in pessimis rebus
 aliquid caveam qui nihil umquam cavi. vale . xi Kal. Sextil.

xvii K. Septembris venerat die xxviii Seleucea
 Pieria
 C. Treboni
 libertus qui se Antiocheae diceret apud
 Caesarem vidisse Quintum filium cum Hirtio; eos
 de Quinto quae voluissent impetrasse nullo quidem negotio. quod 
 ego magis gauderem si ista nobis impetrata quicquam ad spem explorati haberent.
 sed et alia timenda sunt ab aliis 
 Quintis
 que, et ab hoc ipso quae dantur, ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate.
 etiam 
 Sallustio ignovit.

omnino dicitur nemini negare; quod ipsum est suspectum, notionem eius
 differri. M. Gallius
 Q. f. mancipia Sallustio reddidit. is venit
 ut legiones in Siciliam traduceret. eo protinus iturum
 Caesarem
 Patris. quod si faciet ego, quod ante mallem, aliquo propius
 accedam. tuas litteras ad eas quibus a te proxime consilium petivi vehementer
 exspecto. vale . xvi Kal. Septembris.

accepi 
 vi Kal. Sept. litteras a te datas xii Kal. doloremque quem ex
 Quinti scelere iam pridem acceptum iam abieceram, lecta eius epistula
 gravissimum cepi. tu etsi non potuisti ullo modo facere ut mihi illam
 epistulam non mitteres, tamen mallem non esse missam. 
 ad ea autem quae scribis de testamento, videbis quid et quo modo.
 de nummis et illa sic scripsit ut ego ad te antea, et nos, si quid opus
 erit, utemur ex eo de quo scribis.

ille ad Kal. Sept. Athenis non videtur fore. multa 
 eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces.
 legio xii, ad quam primam Sulla venit, lapidibus egisse
 hominem dicitur. nullam putant se commoturam. illum arbitrabantur
 protinus Patris in Siciliam. sed si hoc ita est,
 huc veniat necesse est. ac mallem †illum†; aliquo enim
 modo hinc evasissem. nunc metuo ne sit exspectandum et cum reliquis etiam
 loci gravitas huic miserrimae perferenda.

quod me mones ut ea quae agam ad tempus accommodem,
 facerem, si res pateretur et si ullo modo fieri posset. sed in tantis nostris
 peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est quod aut facere dignum nobis aut
 simulare possim. Sullana confers; in quibus omnia genere ipso
 praeclarissima fuerunt, moderatione paulo minus temperata. haec autem eius
 modi sunt ut obliviscar mei multoque malim quod omnibus sit
 melius quam quorum utilitatem meam iunxi. tu ad me
 tamen velim quam saepissime scribas eoque magis quod praeterea nemo scribit ac, si
 omnes, tuas tamen maxime exspectarem. quod scribis illum per me
 Quinto fore placatiorem, scripsi ad te antea eum statim
 Quinto filio omnia tribuisse, nostri nullam mentionem. vale .

diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius.
 accepi enim a te litteras quibus videris vereri ut epistulas illas
 acceperim. quas quidem vellem mihi numquam redditas; auxerunt enim mihi
 dolorem nec , si in aliquem incidissent, quicquam novi
 attulissent. quid enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc
 litterarum? quod ne Caesar quidem ad istos videtur misisse, quasi qui
 illius improbitate offenderetur, sed, credo, uti notiora nostra mala essent.
 nam quod te vereri scribis ne illi obsint eique rei me
 vis mederi, ne rogari quidem se passus est de illo. quod quidem
 mihi molestum non est; illud molestius, istas impetrationes nostras nihil valere.

Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messalla.
 currunt ad illum pulsi a militibus qui se negant usquam, nisi acceperint.
 ergo ille huc veniet, quod non putabant, tarde quidem. itinera 
 enim ita facit ut multos dies in †oppidum† ponat.
 Pharnaces autem, quoquo modo aget, adferet moram. quid mihi
 igitur censes? iam enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli quae mihi
 languorem adfert in dolore. an his illuc euntibus mandem ut me excusent, ipse
 accedam propius? quaeso , attende et me, quod adhuc saepe rogatus non fecisti,
 consilio iuva. scio rem difficilem esse, sed ut in 
 malis etiam illud mea magni interest te ut videam. profecto aliquid
 profecero, si id acciderit. de testamento, ut scribis, animadvertes.

quod ad te scripseram ut cum Camillo communicares, de eo
 Camillus mihi scripsit te secum locutum.
 tuas litteras exspectabam; nisi illud quidem mutari, si aliter est et
 oportet, non video posse. sed cum ab illo accepissem litteras, desideravi
 tuas (etsi putabam te certiorem factum non esse), modo valeres; scripseras enim te
 quodam valetudinis genere temptari.

Agusius quidam Rhodo venerat viii Idus Quint. 
 is nuntiabat Quintum filium ad Caesarem profectum
 iiii Kal. Iun. , Philotimum
 Rhodum pridie eum diem venisse, habere ad me litteras. ipsum 
 Agusium audies. sed tardius iter faciebat. eo feci ut
 eo celeriter eunti darem. quid sit in iis litteris nescio, sed mihi
 valde Quintus frater gratulatur. equidem in meo tanto peccato
 nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod mihi tolerabile possit esse.

te oro ut de hac misera cogites et illud de quo ad te proxime scripsi, ut
 aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et etiam de ipso testamento.
 illud quoque vellem antea sed omnia timuimus. Melius quidem in
 pessimis nihil fuit discidio. aliquid fecissemus ut viri vel tabularum
 novarum nomine vel nocturnarum expugnationum vel Metellae vel omnium
 malorum; nec res perisset et videremur aliquid doloris virilis habuisse.
 memini omnino tuas litteras sed et tempus illud; etsi quidvis praestitit.
 nunc quidem ipse videtur denuntiare; audimus enim de statua
 Clodi. generumne nostrum potissimum vel hoc vel tabulas novas?
 placet mihi igitur et item tibi nuntium remitti. petet fortasse
 tertiam pensionem. considera igitur tumne cum ab ipso nascetur an prius.
 ego si ullo modo potuero, vel nocturnis itineribus experiar ut te videam.
 tu et haec et si quid erit quod intersit mea scire scribas velim.
 vale .

quae dudum ad me et quae etiam †ad me visat†
 Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. eo sum
 miserior, etsi nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima
 iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. qua re istuc feramus.
 quod cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut
 caveamus mones. ea enim est a nobis contracta culpa ut 
 omni statu omnique populo exitum habitura videatur.

sed ad meam manum redeo, erunt enim haec occultius agenda. vide ,
 quaeso, etiam nunc de testamento, quod tum factum cum illa
 †querere† coeperat. non , credo, te commovit; neque enim
 rogavit ne me quidem. sed quasi ita sit, quoniam in sermonem iam venisti,
 poteris eam monere ut aliquoi committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit.
 equidem tibi potissimum velim, si idem illa vellet. quam quidem
 celo miseram me hoc timere. de illo altero scio equidem venire nunc nil posse
 sed seponi et occultari possunt ut extra ruinam sint eam quae impendet.

nam quod scribis nobis nostra et tua et Terentiae fore parata,
 tua credo, nostra quae poterunt esse? de 
 Terentia autem (mitto cetera quae sunt innumerabilia) quid ad hoc addi
 potest? scripseras ut HS X_I_I_ permutarem; tantum esse
 reliquum de argento. misit illa CCIↃↃ mihi
 et adscripsit tantum esse reliquum. cum hoc tam parvum de parvo detraxerit,
 perspicis quid in maxima re fecerit.

Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem aut per nuntium
 certiorem facit me quid egerit. Epheso qui veniunt ibi se eum de suis
 controversiis in ius adeuntem vidisse nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est)
 in adventum Caesaris fortasse reiciuntur. ita aut nihil puto eum
 habere quod putet ad me celerius perferendum aut adeo me in 
 malis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad
 me referre non curet. ex quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum
 quantum videor debere. nihil enim mea minus interesse puto quam quid illinc
 adferatur. id quam ob rem te intellegere certo scio.

quod me mones de vultu et oratione ad tempus accommodanda, etsi difficile
 est, tamen imperarem mihi, si mea quicquam interesse putarem. quod scribis
 litteris putare Africanum negotium confici posse, vellem scriberes cur ita
 putares; mihi quidem nihil in mentem venit qua re id putem fieri posse. tu 
 tamen velim, si quid erit quod consolationis aliquid habeat, scribas ad me; sin, ut
 perspicio, nihil erit, scribas id ipsum. ego ad te, si quid audiero citius,
 scribam. vale . viii Idus Sextil.

facile adsentior tuis litteris quibus exponis pluribus verbis nullum consistere consilium quo a te possim iuvari. consolatio 
 certe nulla est quae levare possit dolorem meum. nihil est enim contractum
 casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus iis erroribus et miseriis et animi et
 corporis quibus proximi utinam mederi maluissent! quam ob rem quoniam neque
 consili tui neque consolationis cuiusquam spes ulla mihi ostenditur, non quaeram haec a
 te posthac; tantum velim ne intermittas, scribas ad me quicquid veniet tibi in mentem
 cum habebis cui des et dum erit ad quem des; quod longum non erit.

illum discessisse Alexandria rumor est non firmus ortus ex
 Sulpici litteris; quas cuncti postea nuntii confirmarunt. quod 
 verum an falsum sit, quoniam mea nihil interest, utrum malim nescio.

quod ad te iam pridem de testamento scripsi, apud †epistulas velim
 ut possim adversas.† ego huius miserrimae
 †facultate† confectus conflictor. nihil umquam simile
 atum puto. quoi si qua re consulere aliquid possum, cupi a te admoneri.
 video eandem esse difficultatem quam in consilio dando ante.
 tamen hoc me magis sollicitat quam omnia. in pensione secunda
 caeci fuimus. aliud mallem; sed praeteriit. te oro, ut in perditis
 rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento atque satis multa ex
 supellectile, des operam. iam enim mihi videtur adesse extremum nec ulla fore
 condicio pacis eaque quae sunt etiam sine adversario peritura. 
 haec etiam, si videbitur, cum Terentia loquere opportune.
 non queo omnia scribere. vale . iii Non. Quintil.

undecimo die, postquam a te discesseram, hoc litterularum exaravi egrediens e villa
 ante lucem atque eo die cogitabam in Anagnino, postero autem in
 Tusculano, ibi unum diem; v Kalend. igitur ad constitutum.
 atque utinam continuo ad complexum meae Tulliae, ad osculum
 Atticae possim currere! quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad
 me ut, dum consisto in Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid
 scribat ad te; eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque
 Piliae. et tamen etsi continuo congressuri sumus, scribes ad
 me si quid habebis.

cum complicarem hanc epistulam, noctuabundus ad me venit cum epistula tua
 tabellarius; qua lecta de Atticae febricula scilicet valde dolui.
 reliqua quae exspectabam ex tuis litteris cognovi omnia; sed quod scribis
 igniculum matutinum γεροντικόν , 
 γεροντικώτερον est memoriola vacillare. ego 
 enim iiii Kal. Axio dederam, tibi iii, Quinto quo die
 venissem, id est v Kal. Hoc igitur habebis, novi nihil.
 quid ergo opus erat epistula? quid , cum coram sumus et garrimus
 quicquid in buccam? est profecto quiddam λέσχη , quae habet, etiam si nihil subest, conlocutione ipsa suavitatem.

hic rumores tamen Murcum perisse naufragio, Asinium
 delatum vivum in manus militum, L navis delatas uticam reflatu hoc,
 Pompeium non comparere nec in Balearibus omnino fuisse, ut
 Paciaecus adfirmat. sed auctor nullius rei quisquam.
 habes quae, dum tu abes, locuti sint. ludi interea
 Praeneste. ibi 
 Hirtius et isti omnes.

et quidem ludi dies viii. quae cenae, quae deliciae!
 res interea fortasse transacta est. o miros homines! at 
 Balbus aedificat; τί γὰρ αὐτῷ μέλει; 
 verum si quaeris, homini non recta sed voluptaria quaerenti nonne βεβίωται ? tu interea dormis. iam 
 explicandum est πρόβλημα , si quid acturus es.
 si quaeris quid putem, ego fructum puto. sed quid multa?
 iam te videbo et quidem, ut spero, de via recta ad me. simul 
 enim et diem Tyrannioni constituemus et si quid aliud.

unum te puto minus blandum esse quam me et, si uterque nostrum est aliquando
 adversus aliquem, inter nos certe numquam sumus. audi igitur me hoc ἀγοητεύτωσ dicentem. ne vivam, mi
 Attice, si mihi non modo Tusculanum, ubi ceteroqui sum
 libenter, sed μακάρων νῆσοι tanti sunt ut sine te sim
 tot dies. qua re obduretur hoc triduum ut te quoque ponam in eodem πάθει ; quod ita est profecto. sed velim scire
 hodiene statim de auctione et quo die venias. ego me interea cum libellis; ac
 moleste fero Vennoni me historiam non habere. 
 sed tamen ne nihil de re, nomen illud, quod a
 Caesare, tris habet condiciones, aut emptionem ab hasta (perdere malo,
 etsi praeter ipsam turpitudinem hoc ipsum puto esse perdere) aut delegationem a mancipe
 annua die (quis erit cui credam, aut quando iste Metonis annus veniet?) aut
 Vettieni condicione semissem. σκέψαι 
 igitur. ac vereor ne iste iam auctionem nullam faciat sed ludis factis
 Ἀτύπῳ subsidio currat, ne talis vir ἀλογηθῇ . sed 
 μελήσει . tu 
 Atticam, quaeso, cura et ei salutem et Piliae
 Tulliae quoque verbis plurimam.

o gratas tuas mihi iucundasque litteras! quid quaeris? restitutus est mihi
 dies festus. angebar enim quod Tiro
 ἐνερευθέστερον te sibi esse visum dixerat.
 addam igitur, ut censes, unum diem

sed de Catone
 πρόβλημα Ἀρχιμήδειον est. non adsequor ut
 scribam quod tui convivae non modo libenter sed etiam aequo animo legere possint; quin
 etiam si a sententiis eius dictis, si ab omni voluntate consiliisque quae de re publica
 habuit recedam ψιλῶσ que velim gravitatem constantiamque
 eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum ἄκουσμα 
 sit. 
 sed vere laudari ille vir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae
 nunc sunt et futura viderit et ne fierent contenderit et facta ne videret vitam
 reliquerit. horum quid est quod Aledio probare possimus?
 sed cura, obsecro, ut valeas eamque quam ad omnis res adhibes in primis ad
 convalescendum adhibe prudentiam.

Quintus pater quartum vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur
 Luperco filio et Statio ut cernat duplici dedecore cumulatam
 domum. addo etiam Philotimum tertium. o stultitiam, nisi mea
 maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem ἔρανον a te! fac non ad 
 διψῶσαν κρήνην 
 sed ad Πειρήνην eum venisse, 
 ἄμπνευμα σεμνὸν Ἀλφειοῦ 
 in te 
 κρήνῃ , ut scribis,
 haurire in tantis suis praesertim angustiis, ποῖ ταῦτα ἄρα

sed ipse viderit. Cato me quidem delectat, sed etiam
 Bassum
 Lucilium sua.

de 
 Caelio tu quaeres, ut scribis; ego nihil novi. noscenda autem
 est natura, non facultas modo. de 
 Hortensio et Verginio tu, si quid dubitabis. etsi quod magis
 placeat, ego quantum aspicio, non facile inveneris. cum 
 Mustela, quem ad modum scribis, cum venerit Crispus.
 ad 
 avium
 scripsi ut ea quae bene nosset de auro Pisoni demonstraret.
 tibi enim sane adsentior et istud nimium diu duci et omnia nunc undique
 contrahenda. te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me
 pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me veniendi.
 sed mecum esse te puto, non solum quod meam rem agis verum etiam quod
 videre videor quo modo agas. neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota.

Tubulum praetorem video L.
 Metello
 Q. Maximo consulibus. nunc velim P.
 Scaevola, pontifex maximus, quibus consulibus tribunus pl.
 equidem puto proximis, Caepione et Pompeio;
 praetor enim L. 
 Furio
 Sex. Atilio. dabis igitur tribunatum et, si poteris,
 Tubulus quo crimine. et vide, quaeso, L.
 Libo, ille qui de Ser. Galba, Censorinone
 et Manilio an T. Quinctio
 M'. Acilio consulibus tribunus pl. fuerit. conturbabat 
 enim me epitome Bruti
 Fanniana , in Bruti epitoma Fannianorum scripsi 
 quod erat in extremo, idque ego secutus hunc Fannium qui scripsit historiam
 generum esse scripseram Laeli. sed tu me γεωμετρικῶσ refelleras, te autem nunc Brutus et
 Fannius. ego tamen de bono auctore Hortensio sic
 acceperam ut apud Brutum est. hunc igitur locum expedies.

ego misi Tironem
 Dolabellae obviam. is ad me Idibus revertetur.
 te exspectabo postridie. 
 de 
 
 Tullia mea tibi antiquissimum esse video idque ita ut sit te vehementer
 rogo. ergo ei in integro omnia; sic enim scribis. mihi etsi
 Kalendae vitandae fuerunt Nicasionumque ἀρχέτυπα fugienda conficiendaeque tabulae, nihil tamen tanti ut a te
 abessem fuit. cum 
 Romae essem et te iam iamque visurum me putarem, cotidie tamen horae quibus
 exspectabam longae videbantur. scis me minime esse blandum; itaque minus
 aliquanto dico quam sentio.

de 
 Caelio vide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro. ego ista non
 novi. sed certe in collubo est detrimenti satis. huc aurum si
 accedit—sed quid loquor? tu videbis. habes 
 Hegesiae genus, quod Varro laudat.

venio ad Tyrannionem. ain tu? verum hoc fuit? sine me?
 at ego quotiens, cum essem otiosus, sine te tamen nolui? quo 
 modo hoc ergo lues? uno scilicet si mihi librum miseris; quod ut facias etiam
 atque etiam rogo. etsi me non magis liber ipse delectabit quam tua admiratio
 delectavit. amo enim πάντα φιληδείμονα 
 teque istam tam tenuem θεωρίαν tam valde admiratum esse
 gaudeo. etsi tua quidem sunt eius modi omnia. scire enim vis; quo
 uno animus alitur. sed , quaeso, quid ex ista acuta et gravi refertur ad
 τέλοσ ? 
 sed 
 longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem fortasse aliquo negotio.
 et pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem
 unctumque repetemus. sed ad prima redeo. librum , si me amas,
 mitte. tuus est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te. 
 
 Chremés, tantumne ab ré tua est otí tibi, 
 ut etiam Oratorem legas? macte virtute! mihi 
 quidem gratum est et erit gratius si non modo in tuis libris sed
 etiam in aliorum per librarios tuos 
 Aristophanem
 reposueris pro Eupoli.

Caesar autem mihi inridere visus est quaeso illud tuum, quod
 erat et εὐπινὲσ et urbanum. ita porro te
 sine cura esse iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam
 doleo tam diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut
 volumus.

quae desideras omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi;
 breviter, sed etiam plura quam quaeris, in iis de Cicerone; cuius quidem
 cogitationis initium tu mihi attulisti. locutus sum cum eo liberalissime;
 quod ex ipso velim, si modo tibi erit commodum, sciscitere. sed quid differo?
 exposui te ad me detulisse et quid vellet et quid
 requireret. velle 
 Hispaniam, requirere liberalitatem. de liberalitate dixi,
 quantum Publilius, quantum flamen Lentulus filio.
 de 
 Hispania duo attuli, primum idem quod tibi, me vereri vituperationem.
 non satis esse si haec arma reliquissemus? etiam contraria?
 deinde fore ut angeretur cum a fratre familiaritate et omni gratia
 vinceretur. vellem 
 magis liberalitate uti mea quam sua libertate. sed tamen permisi; tibi
 enim intellexeram non nimis displicere. ego etiam atque etiam cogitabo teque
 ut idem facias rogo. magna res est; simplex est manere, illud anceps.
 verum videbimus.

de 
 Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac redierit.
 sin ille tardius, ego tamen triduum, et, quod praeterii,
 Dolabella etiam mecum.

de 
 Cicerone multis res placet. comes est idoneus. sed de
 prima pensione ante videamus. adest enim dies et ille currit.
 scribe , quaeso, quid referat Celer egisse
 Caesarem cum candidatis, utrum ipse in fenicularium an in
 Martium campum cogitet. et scire sane velim numquid necesse
 sit comitiis esse Romae. nam et Piliae satis
 faciendum est et utique Atticae.

ne ego essem hic libenter atque id cotidie magis, ni esset ea causa quam tibi
 superioribus litteris scripsi. nihil hac solitudine iucundius, nisi paulum
 interpellasset Amyntae filius. ὢ ἀπεραντολογίας ἀηδοῦσ ! cetera noli putare amabiliora fieri posse villa,
 litore, prospectu maris, tumulis his rebus omnibus. sed neque haec digna
 longioribus litteris nec erat quod scriberem, et somnus urgebat.

male me hercule de Athamante. tuus autem dolor
 humanus is quidem sed magno opere moderandus. consolationum autem multae viae
 sed illa rectissima: impetret ratio quod dies impetratura est. Alexin vero curemus,
 imaginem Tironis, quem aegrum Romam remisi, et, si quid habet
 collis ἐπιδήμιον , ad me cum
 †testamento† transferamus. tota domus vacat superior,
 ut scis. hoc puto valde ad rem pertinere.

de dote tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est
 delegandi. quoquo modo confice. turpe est rem impeditam iacere.
 Insula
 Arpinas habere potest germanam ἀποθέωσιν ;
 sed vereor ne minorem τιμὴν habere videatur ἐκτοπισμόσ . est igitur animus in hortis; quos
 tamen inspiciam cum venero.

de 
 Epicuro, ut voles; etsi μεθαρμόσομαι . in
 posterum genus hoc personarum. incredibile est quam ea quidam requirant.
 ad antiquos igitur; ἀνεμέσητον γάρ .
 nihil habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cotidie mittere ut
 eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem sed nescio quo modo tamen
 exspecto. qua re sive habes quid sive nil habes, scribe tamen aliquid teque
 cura.

commovet me Attica; etsi
 adsentior Cratero. Bruti litterae scriptae et prudenter et
 amice multas mihi tamen lacrimas attulerunt. me haec solitudo minus stimulat
 quam ista celebritas. te unum desidero; sed litteris non difficilius utor
 quam si domi essem. ardor tamen ille idem urget et manet non me hercule
 indulgente me sed tamen repugnante.

quod scribis de Appuleio, nihil puto opus esse tua contentione
 nec Balbo et Oppio; quibus quidem ille receperat mihique etiam
 iusserat nuntiari se molestum omnino non futurum. sed cura ut excuser morbi
 causa in dies singulos. Laenas hoc receperat. prende 
 C. Septimium, L. Statilium. 
 denique nemo negabit sc iuraturum quem rogaris. quod si erit
 durius, veniam et ipse perpetuum morbum iurabo. cum enim mihi carendum sit
 conviviis, malo id lege videri facere quam dolore. Cocceium velim appelles.
 quod enim dixerat non facit. ego autem volo aliquod emere
 latibulum et perfugium doloris mei.

de me excusando apud Appuleium dederam ad te pridie litteras.
 nihil esse negoti arbitror. quemcumque appellaris nemo negabit.
 sed 
 Septimium vide et Laenatem et Statilium; tribus enim opus est.
 sed mihi Laenas totum receperat.

quod scribis a Iunio te appellatum, omnino
 Cornificius locuples est; sed tamen scire velim quando dicar spopondisse
 et pro patre anne pro filio. neque eo minus, ut scribis, procuratores
 Cornifici et Appuleium praediatorem videbis.

quod me ab hoc maerore recreari vis, facis ut omnia; sed me mihi non defuisse
 tu testis es. nihil enim de maerore minuendo scriptum ab ullo est quod ego
 non domi tuae legerim. sed omnem consolationem vincit dolor. quin 
 etiam feci quod profecto ante me nemo ut ipse me per litteras consolarer.
 quem librum ad te mittam, si descripserint librarii. adfirmo 
 tibi nullam consolationem esse talem. totos dies scribo, non quo proficiam
 quid sed tantisper impedior non equidem satis (vis enim urget),—sed relaxor
 tamen ad omniaque nitor non ad animum sed ad vultum ipsum, si queam, reficiendum idque
 faciens interdum mihi peccare videor, interdum peccaturus esse nisi faciam.
 solitudo aliquid adiuvat, sed multo plus proficeret, si tu tamen
 interesses. quae mihi una causa est hinc discedendi; nam pro malis recte
 habebat. quamquam 
 id ipsum doleo. non enim iam in me idem esse poteris.
 perierunt illa quae amabas.

de 
 Bruti ad me litteris scripsi ad te antea. prudenter scriptae,
 sed nihil quod me adiuvarent. quod ad te scripsit id vellem, ut ipse adesset.
 certe aliquid, quoniam me tam valde amat, adiuvaret. quod si
 quid scies, scribas ad me velim, maxime autem Pansa quando. de 
 Attica doleo, credo tamen Cratero. Piliam angi
 veta. satis est me maerere pro omnibus.

apud 
 Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser videbis.
 in hac solitudine careo omnium conloquio, cumque mane me in silvam abstrusi
 densam et asperam, non exeo inde ante vesperum. secundum te nihil est mihi
 amicius solitudine. in ea mihi omnis sermo est cum litteris. eum 
 tamen interpellat fletus; cui repugno quoad possum, sed adhuc pares non sumus.
 Bruto ut suades, rescribam. eas litteras cras habebis.
 cum erit cui des, dabis.

dum recordationes fugio quae quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad
 te admonendum. quod velim mihi ignoscas, cuicuimodi est.
 etenim habeo non nullos ex iis quos nunc lectito auctores qui dicant fieri
 id oportere quod saepe tecum egi et quod a te approbari volo, de fano illo dico, de quo
 tantum quantum me amas velim cogites. equidem neque de genere dubito (placet
 enim mihi Cluati) neque de re (statutum est enim), de loco non numquam. velim 
 igitur cogites. ego , quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit,
 profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingeniis sumptorum et
 Graecorum et Latinorum. quae res forsitan sit
 refricatura vulnus meum. sed iam quasi voto quodam et promisso me teneri
 puto, longumque illud tempus cum non ero magis me movet quam hoc exiguum, quod mihi
 tamen nimium longum videtur. habeo enim nihil temptatis rebus omnibus in quo
 acquiescam. nam dum illud tractabam de quo ad te ante scripsi, quasi fovebam
 dolores meos; nunc omnia respuo nec quicquam habeo tolerabilius quam solitudinem; quam,
 quod eram veritus, non obturbavit Philippus. nam ut heri me
 salutavit, statim Romam profectus est.

epistulam quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi misi ad te.
 curabis cum tua perferendam. eius tamen misi ad te exemplum ut,
 si minus placeret, ne mitteres.

domestica quod ais ordine administrari scribes quae sint ea.
 quaedam enim exspecto. Cocceius vide ne frustretur.
 nam 
 Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto.
 de sorte mea Sulpicio confido et Egnatio
 scilicet. de 
 Appuleio quid est quod labores, cum sit excusatio facilis?

tibi ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile. est enim
 longum iter discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine
 magno dolore dimittam. 
 sed omnia ut voles. ego enim quicquid feceris id cum recte tum
 etiam mea causa factum putabo.

heri cum ex aliorum litteris cognovissem de Antoni adventu,
 admiratus sum nihil esse in tuis. sed erant pridie fortasse scriptae quam
 datae. neque ista quidem curo; sed tamen opinor propter praedes suos
 accucurrisse.

quod scribis Terentiam de obsignatoribus mei testamenti loqui,
 primum tibi persuade me istaec non curare neque esse quicquam aut parvae curae aut novae
 loci. sed tamen quid simile? illa eos non adhibuit quos
 existimavit quaesituros nisi scissent quid esset. num id etiam mihi periculi
 fuit? sed tamen faciat illa quod ego. dabo meum testamentum
 legendum cui voluerit; intelleget non potuisse honorificentius a me fieri de nepote quam
 fecerim. nam quod non advocavi ad obsignandum, primum mihi non venit in
 mentem, deinde ea re non venit, quia nihil attinuit. tute scis, si modo
 meministi, me tibi tum dixisse ut de tuis aliquos adduceres. quid enim opus
 erat multis? equidem domesticos iusseram. tum tibi placuit ut
 mitterem ad Silium. inde est natum ut ad Publilium;
 sed necesse neutrum fuit. hoc tu tractabis ut tibi videbitur.

est hic quidem locus amoenus et in mari ipso qui et Antio et
 Circeiis aspici possit; sed ineunda nobis ratio est quem ad modum in omni
 mutatione dominorum, quae innumerabiles fieri possunt in infinita posteritate, si
 modo haec stabunt, illud quasi consecratum remanere possit. equidem iam nihil
 egeo vectigalibus et parvo contentus esse possum. cogito interdum trans
 Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam maxime: nihil enim
 video quod tam celebre esse possit. sed quos, coram videbimus, ita tamen ut
 hac aestate fanum absolutum sit. tu tamen cum Apella
 Chio confice de columnis.

de 
 Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quod de
 iudicatu meo. de sponsu si quid perspexeris et tamen quid procuratores
 Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te cum tam occupatus sis,
 non multum operae velim ponere. de 
 Antonio
 Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit idque tibi placuisse
 ne perturbarer. illis egi gratias. te tamen, ut iam ante ad te
 scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse perturbatum nec iam ullo perturbatum iri.

Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad
 me de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies. id , si
 scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere.

quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi
 Attice, suscipe totum negotium. vides et officium agi meum
 quoddam cui tu es conscius et, ut non nulli putant, Ciceronis rem.
 me quidem id multo magis movet quod mihi est et sanctius et antiquius,
 praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore.

nondum videris perspicere quam me nec Antonius commovent nec
 quicquam iam eius modi possit commovere. 
 de 
 Terentia autem scripsi ad te eis litteris quas dederam pridie.
 quod me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem me tam
 graviter dolere, possumne magis quam quom totos dies consumo in litteris?
 quod etsi non dissimulationis sed potius leniendi et sanandi animi causa
 facio, tamen si mihi minus proficio simulationi certe facio satis.

minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas quas pridie
 dederam. exspectabam autem maxime de fano, non nihil etiam de
 Terentia. velim me facias certiorem proximis litteris
 Cn. Caepio
 Serviliae
 Claudi pater vivone patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia
 vivone C. Cotta filio suo mortua sit an mortuo.
 pertinent ad eum librum quem de luctu minuendo scripsimus.

legi 
 Bruti epistulam eamque tibi remisi sane non prudenter rescriptum ad ea quae
 requisieras. sed ipse viderit. quamquam illud turpiter ignorat.
 Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse quam omnes ante
 dixerant praeter Caesarem et, cum ipsius Caesaris tam severa
 fuerit qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse,
 Catuli, Servili, Lucullorum,
 Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli,
 Volcaci, Figuli, Cottae, L.
 Caesaris, C. Pisonis, M'.
 Glabrionis, etiam Silani, Murenae designatorum
 consulum. cur ego in sententiam Catonis? quia verbis
 luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat. me autem hic laudat
 quod rettulerim, non quod patefecerim, quod cohortatus sim, quod
 denique ante quam consulerem ipse iudicaverim. quae omnia quia
 Cato laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco in
 eius sententiam est facta discessio. hic autem se etiam tribuere multum mi
 putat quod scripserit optimum consulem. 
 quis enim ieiunius dixit inimicus? ad cetera vero tibi quem ad
 modum rescripsit! tantum rogat de senatus consulto ut corrigas.
 hoc quidem fecisset, etiam si a librano admonitus esset. sed 
 haec iterum ipse viderit.

de hortis quoniam probas, effice aliquid. rationes meas nosti.
 si vero etiam a Faberio aliquid recedit nihil negoti est.
 sed etiam sine eo posse videor contendere. venales certe sunt
 Drusi, fortasse etiam Lamiani et Cassiani.
 sed coram.

de 
 Terentia non possum commodius scribere quam tu scribis. officium 
 sit nobis antiquissimum. si quid nos fefellerit, illius malo me quam mei
 paenitere.

Oviae
 C. Lolli curanda sunt HS C . negat 
 Eros posse sine me, credo, quod accipienda aliqua sit et danda aestimatio.
 vellem tibi dixisset. si enim res est ut mihi scripsit parata
 nec in eo ipso mentitur, per te confici potuit. id cognoscas et conficias
 velim.

quod me in forum vocas, eo vocas unde etiam bonis meis rebus fugiebam.
 quid enim mihi foro sine iudiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis
 quos animo aequo videre non possum? quod autem a me homines postulare scribis
 ut Romae sim neque mihi ut absim concedere 
 †aut quatenus† eos mihi concedere, iam pridem scito esse, cum
 unum te pluris quam omnis illos putem. ne me quidem contemno meoque
 iudicio multo stare malo quam omnium reliquorum. neque tamen progredior
 longius quam mihi doctissimi homines concedunt; quorum scripta omnia quaecumque sunt in
 eam sententiam non legi solum, quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam, sed
 in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti animi non fuit.
 ab his me remediis noli in istam turbam vocare, ne recidam.

de 
 Terentia quod mihi omne onus imponis, non cognosco tuam in me indulgentiam.
 ista enim sunt ipsa vulnera quae non possum tractare sine maximo gemitu.
 moderare igitur, quaeso, ut potes. neque enim a te plus quam
 potes postulo.

potes autem quid veri sit perspicere tu unus. de Rutilia quoniam
 videris dubitare, scribes ad me cum scies sed quam primum, et num Clodia
 D. Bruto consulari filio suo mortuo vixerit. id de
 Marcello aut certe de Postumia sciri potest, illud autem de
 M. Cotta aut de Syro aut de
 Satyro.

de hortis etiam atque etiam rogo. omnibus meis eorumque quos scio
 mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. sunt 
 etiam quae vendere facile possim. sed ut non vendam eique usuram pendam a quo
 emero non plus annum, possum adsequi quod volo, si tu me adiuvas. paratissimi 
 sunt Drusi; cupit enim vendere. proximos puto
 Lamiae; sed abest. tu tamen, si quid potes, odorare.
 ne 
 Silius quidem quicquam utitur et iis† usuris facillime
 sustentabitur. habe tuum negotium nec quid res mea familiaris postulet
 quam ego non curo sed quid velim et cur velim existima.

putaram te aliquid novi, quod eius modi fuerat initium litterarum,
 quamvis non curarem quid in Hispania fieret, tamen te
 scripturum; sed videlicet meis litteris respondisti ut de foro et de curia.
 sed domus est, ut ais, forum. quid ipsa domo mihi opus est
 carenti foro? occidimus , occidimus Attice, iam pridem nos
 quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum quo tenebamur amisimus. itaque 
 solitudinem sequor et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero
 (potero autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu
 quidem. atque etiam illa causa est non veniendi. meministi quid ex
 te Aledius quaesierit. qui etiam nunc molesti sunt, quid
 existimas, si venero?

de 
 Terentia ita cura ut scribis meque hac ad maximas aegritudines accessione
 non maxima libera. et ut scias me ita dolere ut non iaceam, quibus consulibus
 Carneades et ea legatio Romam venerit scriptum est in tuo
 annali. haec nunc quaero quae causa fuerit (de Oropo, opinor,
 sed certum nescio) et, si ita est, quae controversiae. praeterea , qui eo
 tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis,
 qui etiam Athenis
 πολιτικοὶ fuerint inlustres. quae etiam ex
 Apollodori puto posse inveniri.

de 
 Attica molestum, sed quoniam leviter, recte esse confido. 
 de Gamala dubium non mihi erat. unde enim tam felix Ligus pater?
 nam quid de me dicam, cui ut omnia contingant quae volo, levari non possum?
 
 de 
 Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram et, ut
 opinor, heri ad te scripseram; sed quanti quanti bene emitur quod necesse est.
 mihi , quoquo modo tu existimas scio enim ego ipse quid de me existimem),
 levatio quaedam est, si minus doloris at offici debiti. 
 ad 
 Siccam scripsi, quod utitur L. Cotta. si 
 nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi
 Cotta celeberrimo loco sed pusillum loci, ad hanc rem tamen plus etiam quam
 satis. id velim cogites. nec tamen ista pretia hortorum
 pertimueris. nec mihi iam argento nec veste opus est nec quibusdam amoenis
 locis; hoc opus est. video etiam a quibus adiuvari possim. sed 
 loquere cum Silio; nihil enim est melius. mandavi etiam
 Siccae. rescripsit constitutum se cum eo habere.
 scribet igitur ad me quid egerit, et tu videbis.

bene fecit A. Silius qui transegerit. neque 
 enim ei deesse volebam et quid possem timebam. de 
 Ovia confice, ut scribis. de 
 Cicerone tempus esse iam videtur; sed quaero, quod illi opus erit,
 Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re quem ad
 modum et quando placeat velim consideres. Publilius iturusne sit in
 Africam et quando ex Aledio scire poteris.
 quaeras et ad me scribas velim.

et ut ad meas ineptias redeam, velim me certiorem facias P.
 Crassus Venuleiae filius vivone P. Crasso consulari
 patre suo mortuus sit, ut ego meminisse videor, an postea. item quaero de
 Regillo
 Lepidi filio rectene meminerim patre vivo mortuum.

Cispiana explicabis itemque Preciana.
 de 
 Attica optime. et ei salutem dices et Piliae.

scripsit ad me diligenter Sicca de Silio seque ad
 te rem detulisse; quod tu idem scribis. mihi et res et condicio placet sed
 ita ut numerato malim quam aestimatione. voluptarias enim possessiones nolet
 Silius; vectigalibus autem ut his possum esse contentus quae habeo, sic
 vix minoribus. unde ergo numerato? HS DC exprimes ab Hermogene,
 cum praesertim necesse erit et domi video esse HS DC . reliquae 
 pecuniae vel usuram Silio pendemus, dum a Faberio vel cum
 aliquo qui Faberio debet repraesentabimus. erit etiam aliquid
 alicunde. sed totam rem tu gubernabis.

Drusianis vero hortis multo antepono neque sunt umquam comparati.
 mihi crede, una me causa movet in qua scio me τετυφῶσθαι . sed , ut facis, obsequere huic errori meo.
 nam quod scribis 
 ἐγγήραμα , 
 actum iam de isto est; alia magis quaero.

Sicca, ut scribit, etiam si nihil confecerit cum A.
 Silio, tamen se scribit x Kal. esse venturum. tuis 
 occupationibus ignosco eaeque mihi sunt notae. de voluntate tua ut
 simul simus vel studio potius et cupiditate non dubito.

de 
 Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in
 primis vellem illum mecum habere. sed mihi solitudo et recessus provincia
 est. quod quia facile ferebat Sicca, eo magis illum desidero.
 praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam,
 consuetudinem victus. cur ergo illi molestus esse velim, cum mihi ille
 iucundus esse non possit? voluntas tamen eius mihi grata est. unam rem ad me
 scripsisti; de qua decrevi nihil tibi rescribere. spero enim me a te
 impetrasse ut privares me ista molestia. Piliae et Atticae
 salutem.

de 
 Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen hodie me ex
 Sicca arbitror omnia cogniturum. Cottae quod negas te nosse,
 ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam esse, villula sordida et
 valde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci satis nisi ad eam quam quaero.
 sequor celebritatem. sed si perficitur de hortis
 Sili, hoc est si perficis (est enim totum positum in te), nihil est
 scilicet quod de Cottae cogitemus.

de 
 Cicerone ut scribis ita faciam; ipsi permittam de tempore.
 nummorum quantum opus erit ut permutetur tu videbis. ex 
 Aledio quod scribas si quid inveneris scribes. et ego ex tuis
 animadverto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos quod scribamus: eadem
 cotidie quae iam iamque ipsa contrita sunt. tamen facere non possum
 quin cotidie ad te mittam ut tuas accipiam.

de 
 Bruto tamen, si quid habebis. sciri enim iam puto ubi
 Pansam exspectet. si , ut consuetudo est, in prima provincia,
 circiter Kal. adfuturus videtur. vellem tardius; valde enim urbem fugio
 multas ob causas. itaque id ipsum dubito an excusationem aliquam ad illum
 parem; quod quidem video facile esse. sed habemus satis temporis ad
 cogitandum. Piliae, Atticae salutem.

de 
 Silio nilo plura cognovi ex praesente Sicca quam ex litteris
 eius. scripserat enim diligenter. si igitur tu illum conveneris,
 scribes ad me si quid videbitur. de quo putas ad me missum esse, sit missum
 necne nescio; dictum quidem mihi certe nihil est. tu igitur, ut coepisti, et
 si quid ita conficies, quod equidem non arbitror fieri posse, ut illi probetur,
 Ciceronem, si tibi placebit, adhibebis. eius aliquid interest
 videri illius causa voluisse, mea quidem nihil nisi quod tu scis, quod ego magni
 aestimo.

quod me ad meam consuetudinem revocas, fuit meum quidem iam pridem rem
 publicam lugere, quod faciebam, sed mitius; erat enim ubi acquiescerem. nunc 
 plane nec ego victum nec vitam illam colere possum nec in ea re quid aliis videatur mihi
 puto curandum; mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo. quod me
 ipse per litteras consolatus sum, non paenitet me quantum profecerim. 
 maerorem minui, dolorem nec potui nec, si possem, vellem.

de 
 Triario bene interpretaris voluntatem meam. tu vero nihil nisi
 ut illi volent. amo illum mortuum, tutor sum liberis, totam domum diligo.
 de 
 Castriciano negotio, si Castricius pro mancipiis pecuniam
 accipere volet eamque †ei† solvi ut nunc solvitur, certe nihil est
 commodius. sin autem ita actum est ut ipsa mancipia abduceret, non mihi
 videtur esse aequum (rogas enim me ut tibi scribam quid mihi videatur); nolo enim negoti
 Quintum fratrem quicquam habere; quod videor mihi intellexisse tibi
 videri idem. Publilius, si aequinoctium exspectat, ut scribis
 Aledium dicere, navigaturus videtur. mihi autem dixerat per
 Siciliam. utrum et quando velim scire. et velim aliquando, cum
 erit tuum commodum, Lentulum puerum visas eique de mancipiis quae tibi
 videbitur attribuas. Piliae, Atticae salutem.

Silius, ut scribis, hodie. cras igitur vel potius cum poteris
 scribes, si quid erit cum videris. nec ego Brutum vito nec tamen
 ab eo levationem ullam exspecto; sed erant causae cur hoc tempore istic esse nollem.
 quae si manebunt, quaerenda erit excusatio ad Brutum et, ut
 nunc est, mansurae videntur.

de hortis, quaeso, explica. caput illud est quod scis.
 sequitur ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba possum
 nec a vobis abesse. huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius et de
 hac re quid tui consili sit. mihi persuasum est et eo magis quod idem
 intellexi tibi videri me ab Oppio et Balbo valde diligi.
 cum his communices quanto opere et qua re velim hortos; sed id ita posse,
 si expediatur illud Faberianum; sint ne igitur auctores futuri.
 si qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt
 adducito; totum enim illud desperatum. denique intelleges ecquid inclinent ad
 hoc meum consilium adiuvandum. si quid erit, magnum est adiumentum; si minus,
 quacumque ratione contendamus. vel tu illud 
 ἐγγήραμα , quem ad modum scripsisti, vel ἐντάφιον putato. de illo Ostiensi nihil est
 cogitandum. si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse),
 Damasippi experiendum est.

quaero quod ad te scribam, sed nihil est: eadem cotidie. quod 
 Lentulum invisis valde gratum. pueros attribue ei quot et quos
 videbitur. de 
 Sili voluntate vendendi et de eo, quanti, tu vereri videris primum ne
 nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter; sed tibi adsentior. qua 
 re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. quod 
 Silius te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere
 commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium.

de mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere
 Egnatium, quod scribis te ita futurum putare. cum 
 Ovia, quaeso, vide ut conficiatur. quoniam , ut scribis, nox
 erat, in hodierna epistula plura exspecto.

Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. equidem 
 magis miror quod, cum in filium causam conferret quae mihi non iniusta videtur (habet
 enim qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud a quo refugiat, cum ab ipso id
 fuerit destinatum, venditurum.

quaeris a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos
 Drusi. accessi numquam; Coponianam villam et
 veterem et non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem
 neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. sed mihi utrivis istorum
 tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. possim autem adsequi necne tu
 velim cogites. si enim Faberianum venderem, explicare vel
 repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo adduceretur ut
 venderet. si venalis non haberet, transirem ad Drusum vel tanti
 quanti Egnatius illum velle tibi dixit. magno etiam adiumento
 nobis Hermogenes potest esse in repraesentando. at tu concede
 mihi, quaeso, ut eo animo sim quo is debeat esse qui emere cupiat, et tamen ita servio
 cupiditati et dolori meo ut a te regi velim.

Egnatius mihi scripsit. is si quid tecum locutus erit
 (commodissime enim per eum agi potest) ad me scribes, et id agendum puto. nam 
 cum Silio non video confici posse. Piliae et
 Atticae salutem. 
 haec ad te mea manu. vide , quaeso, quid agendum sit.
 Publilia ad me scripsit matrem suam, †cum
 Publilio loqueretur†, ad me cum illo venturam et se una, si
 ego paterer. orat multis et supplicibus verbis ut liceat et ut sibi
 rescribam. res quam molesta sit vides. rescripsi mi etiam gravius
 esse quam tum cum illi dixissem me solum esse velle; qua re nolle me hoc tempore eam ad
 me venire. putabam si nihil rescripsissem illam cum matre venturam; nunc non
 puto. apparebat enim illas litteras non esse ipsius. illud autem
 quod fore video ipsum volo vitare ne illae ad me veniant, et una est vitatio ut ego avolem . nollem , sed necesse est. te hoc nunc
 rogo ut explores ad quam diem hic ita possim esse ut ne opprimar. ages , ut
 scribis, temperate.

Ciceroni velim hoc proponas, ita tamen, si tibi non iniquum videbitur, ut
 sumptus huius peregrinationis quibus, si Romae esset domumque conduceret,
 quod facere cogitabat, facile contentus futurus erat, accommodet ad mercedes
 Argileti et Aventini, et cum ei proposueris, ipse velim
 reliqua moderere quem ad modum ex iis mercedibus suppeditemus ei quod opus sit.
 praestabo nec Bibulum nec Acidinum nec
 Messallam, quos Athenis futuros audio maiores sumptus
 facturos quam quod ex eis mercedibus recipietur. itaque velim videas primum
 conductores qui sint et quanti, deinde ut sint qui ad diem solvant et quid viatici, quid
 instrumenti satis sit. iumento certe Athenis
 nihil opus est. quibus autem in via utatur domi sunt plura quam opus
 erat, quod etiam tu animadvertis.

ego , ut heri ad te scripsi, si et Silius is fuerit quem tu putas
 nec Drusus facilem se praebuerit, Damasippum velim adgrediare.
 is , opinor, ita partis fecit in ripa nescio quotenorum iugerum ut certa
 pretia constitueret; quae mihi nota non sunt. scribes ad me igitur quicquid
 egeris.

vehementer me sollicitat Atticae nostrae valetudo ut verear
 etiam ne quae culpa sit. sed et paedagogi probitas et medici adsiduitas et
 tota domus in omni genere diligens me rursus id suspicari vetat. cura igitur;
 plura enim non possum.

ego hic vel sine Sicca (Tironi enim melius est)
 facillime possem esse ut in malis sed, quom scribas videndum mihi esse ne opprimar, ex
 quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere, putavi esse commodius me
 istuc venire; quod idem video tibi placere. cras igitur in
 Siccae suburbano. inde , quem ad modum suades, puto me in
 Ficulensi fore.

quibus de rebus ad me scripsisti, quoniam ipse venio, coram videbimus.
 tuam quidem et in agendis nostris rebus et in consiliis ineundis mihique
 dandis in ipsis litteris quas mittis benevolentiam, diligentiam, prudentiam mirifice
 diligo. tu tamen si quid cum Silio, vel illo ipso die quo ad
 Siccam venturus ero, certiorem me velim facias, et maxime cuius
 loci detractionem fieri velit. quod enim scribis extremi, vide
 ne is ipse locus sit cuius causa de tota re, ut scis, est a nobis cogitatum.
 Hirti epistulam tibi misi et recentem et benevole scriptam.

ante quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus
 insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo
 dandum esse. quod non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, ἀλόγωσ fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani
 appellari. quod si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco.
 hoc quale sit, quaeso, considera. nam etsi minus urgeor meque
 ipse prope modum conlegi, tamen indigeo tui consili. itaque te vehementer
 etiam atque etiam rogo magis quam a me vis aut pateris te rogari ut hanc cogitationem
 toto pectore amplectare.

fanum fieri volo neque hoc mihi eripi potest. sepulcri 
 similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo quam ut maxime adsequar
 ἀποθέωσιν . quod poteram, si in ipsa villa
 facerem; sed ut saepe locuti sumus, commutationes dominorum reformido. in 
 agro ubicumque fecero, mihi videor adsequi posse ut posteritas habeat religionem.
 hae meae tibi ineptiae (fateor enim) ferendae sunt; nam habeo ne me
 quidem ipsum quicum tam audacter communicem quam tecum. sin tibi res, si
 locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem mihique eam mitte. si quid
 in mentem veniet quo modo eam effugere possimus, utemur.

ad 
 Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum quod in
 Cumano esse noluerit propter eam causam quam tibi dixi.
 cogitanti enim mihi nihil tam videtur potuisse facere rustice.
 et si tibi placebit sic agere de fano ut coepimus, velim cohortere et
 exacuas Cluatium. nam etiam si alio loco placebit, illius nobis opera
 consilioque utendum puto. tu ad villam fortasse cras.

a te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram
 eodem die tabellario, accepique ab Aegypta liberto eodem die
 Piliam et Atticam plane belle se habere. quod 
 mihi Bruti litteras, gratum. ad me quoque misit; quae litterae
 mihi redditae sunt tertio decimo die. eam ipsam ad te epistulam misi et ad
 eam exemplum mearum litterarum.

de fano, si nihil mihi hortorum invenis, qui quidem
 tibi inveniendi sunt, si me tanti facis quanti certe facis, valde probo rationem tuam de
 Tusculano. quamvis prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen
 nisi magnae curae tibi esset ut ego consequerer id quod magno opere vellem, numquam ea
 res tibi tam belle in mentem venire potuisset. sed nescio quo pacto
 celebritatem requiro; itaque hortos mihi conficias necesse est. maxima est in
 Scapulae celebritas, propinquitas praeterea ubi sis, ne totum diem
 in villam. qua re ante quam discedis, Othonem, si
 Romae est, convenias pervelim. si nihil erit, etsi tu meam
 stultitiam consuesti ferre, eo tamen progrediar uti stomachere. Drusus enim
 certe vendere vult. si ergo aliud non erit, mea erit culpa nisi emero.
 qua in re ne labar, quaeso, provide. providendi autem una ratio
 est si quid de Scapulanis possumus. et velim me certiorem facias
 quam diu in suburbano sis futurus.

apud 
 Terentiam
 tam gratia opus est nobis tua quam auctoritate. sed 
 facies ut videbitur. scio enim si quid mea intersit tibi maiori curae solere
 esse quam mihi.

Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium
 Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem,
 Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo. nihil praeterea
 novi. litteras 
 Narbone dedit x iiii Kal. Maias. 
 tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti.
 scribes igitur si quid erit certius. quod me a maestitia avocas,
 multum levaris si locum fano dederis. multa mihi εἰς ἀποθέωσιν in mentem veniunt, sed loco valde opus est. qua re
 etiam Othonem vide.

non dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil litterarum; sed homo
 nequam qui tuum commodum non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset.
 nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano.
 at ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor sed tamen aberro.

Asinius
 Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. quod 
 Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic
 apertissime. ferrem graviter si novae aegrimoniae locus esset. sed 
 tamen ecquid impurius? o hominem cavendum! quamquam mihi quidem—sed
 tenendus dolor est. tu , quoniam necesse nihil est, sic scribes aliquid si
 vacabis.

quod putas oportere pervideri iam animi mei firmitatem graviusque quosdam
 scribis de me loqui quam aut te scribere aut Brutum, si qui me fractum esse
 animo et debilitatum putant sciant quid litterarum et cuius generis conficiam, credo, si
 modo homines sint, existiment me, sive ita levatus sim ut animum vacuum ad res
 difficilis scribendas adferam, reprehendendum non esse, sive hanc aberrationem a dolore
 delegerim quae maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam
 oportere.

sed cum ego faciam omnia quae facere possim ad me adlevandum, tu effice id
 quod video te non minus quam me laborare. hoc mihi debere videor neque levari
 posse nisi solvero aut videro me posse solvere, id est locum qualem volo invenero.
 heredes 
 Scapulae si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse,
 partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil est scilicet emptori loci; sin
 venibunt, quid fieri possit videbimus. nam ille locus
 Publicianus qui est Treboni et Cusini erat ad
 me adlatus. sed scis aream esse. nullo pacto probo.
 Clodiae sane placent sed non puto esse venalis. de 
 Drusi hortis, quamvis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam nisi
 quid inveneris. aedificatio me non movet. nihil enim aliud
 aedificabo nisi id quod etiam si illos non habuero. Κῦρος δ' , ε' 
 mihi sic placuit ut cetera
 Antisthenis, hominis acuti magis quam eruditi.

tabellarius ad me cum sine litteris tuis venisset, existimavi tibi eam causam
 non scribendi fuisse quod pridie scripsisses ea ipsa ad quam rescripsi epistula.
 exspectaram tamen aliquid de litteris Asini
 Pollionis. sed nimium ex meo otio tuum specto.
 quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, necesse ne habeas scribere
 nisi eris valde otiosus.

de tabellariis facerem quod suades, si essent ullae necessariae litterae, ut
 erant olim cum tamen brevioribus diebus cotidie respondebant tempori tabellam, et erat
 aliquid, Silius, Drusus, alia quaedam. nunc nisi
 Otho exstitisset, quod scriberemus non erat; id 
 ipsum dilatum est. tamen adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis
 cum tuas litteras lego. sed quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi
 necessitas nulla est, conquiescent litterae nisi quid novi exstiterit.

qualis futura sit Caesaris vituperatio contra laudationem meam
 perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit; in quo conligit vitia
 Catonis sed cum maximis laudibus meis. itaque misi librum ad
 Muscam ut tuis librariis daret. volo enim eum divulgari; quod
 quo facilius fiat imperabis tuis.

συμβουλευτικὸν saepe conor. nihil reperio et
 quidem mecum habeo et Ἀριστοτέλουσ et Θεοπόμπου libros πρὸς Ἀλέξανδρον . sed quid simile? illi et quae ipsis
 honesta essent scribebant et grata Alexandro. ecquid tu eius
 modi reperis? mihi quidem nihil in mentem venit. quod scribis te
 vereri ne et gratia et auctoritas nostra hoc meo maerore minuatur, ego quid homines aut
 reprehendant aut postulent nescio. ne doleam? qui potest?
 ne iaceam? quis umquam minus? dum tua me domus
 levabat, quis a me exclusus? quis venit qui offenderet? Asturam sum a te
 profectus. legere isti laeti qui me reprehendunt tam multa non possunt quam
 ego scripsi. quam bene, nihil ad rem, sed genus scribendi id fuit quod nemo
 abiecto animo facere posset. triginta dies in hortis fui. quis aut
 congressum meum aut facilitatem sermonis desideravit? nunc ipsum ea lego, ea
 scribo ut ii qui mecum sunt difficilius otium ferant quam ego laborem.

si quis requirit cur Romae non sim: quia discessus est; cur non
 sim in iis meis praediolis quae sunt huius temporis: quia frequentiam illam non facile
 ferrem. ibi sum igitur ubi is qui optimas Baias habebat
 quotannis hoc tempus consumere solebat. cum 
 Romam venero, nec vultu nec oratione reprehendar. hilaritatem 
 illam qua hanc tristitiam temporum condiebam in perpetuum amisi, constantia et
 firmitas nec animi nec orationis requiretur.

de hortis Scapulanis hoc videtur effici posse, aliud tua gratia,
 aliud nostra, ut praeconi subiciantur. id nisi fit, excludemur.
 sin ad tabulam venimus, vincemus facultates Othonis nostra
 cupiditate. nam quod ad me de Lentulo scribis, non
 †est in eo†. Faberiana modo res certa sit tuque
 enitare, quod facis, quod volumus consequemur.

quod quaeris quam diu hic: paucos dies. sed certum non habeo.
 simul ac constituero, ad te scribam, et tu ad me quam diu in suburbano sis
 futurus. quo die ego ad te haec misi, de Pilia et
 Attica mihi quoque eadem quae scribis et scribuntur et nuntiantur.

nihil erat quod scriberem. scire tamen volebam ubi esses; si abes
 aut afuturus es, quando rediturus esses. facies igitur certiorem.
 et quod tu scire volebas ego quando ex hoc loco, postridie
 Idus
 Lanuvi constitui manere, inde postridie in Tusculano aut
 Romae. utrum sim facturus eo ipso die scies.

scis quam sit φιλαίτιον συμφορά , minime in
 te quidem, sed tamen avide sum adfectus de fano, quod nisi non dico effectum erit sed
 fieri videro (audebo hoc dicere et tu ut soles accipies), incursabit in te dolor meus
 non iure ille quidem sed tamen feres hoc ipsum quod scribo ut omnia mea fers ac tulisti.
 omnis tuas consolationes unam hanc in rem velim conferas. 
 si quaeris quid optem, primum Scapulae,
 deinde Clodiae, postea, si Silius nolet, Drusus
 aget iniuste, Cusini et Treboni. puto tertium
 esse dominum, Rebilum fuisse certo scio. sin autem tibi
 Tusculanum placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi adsentiar.
 hoc quidem utique perficies, si me levari vis, quem iam etiam gravius
 accusas quam patitur tua consuetudo, sed facis summo amore et victus fortasse vitio meo.
 sed tamen si me levari vis, haec est summa levatio vel, si verum scire vis,
 una.

Hirti epistulam si legeris, quae mihi quasi πρόπλασμα videtur eius vituperationis quam Caesar scripsit de
 Catone, facies me quid tibi visum sit, si tibi erit commodum, certiorem.
 redeo ad fanum. nisi hac aestate absolutum erit quam vides
 integram restare, scelere me liberatum non putabo.

nullum a te desideravi diem litterarum; videbam enim quae scribis, et tamen
 suspicabar vel potius intellegebam nihil fuisse quod scriberes; a. d. vi
 Idus vero et abesse te putabam et plane videbam nihil te habere.
 ego tamen ad te fere cotidie mittam; malo enim frustra quam te non habere
 cui des, si quid forte sit quod putes me scire oportere. itaque accepi vi
 Idus litteras tuas inanis. quid enim habebas quod scriberes?
 mi tamen illud quicquid erat non molestum fuit, ut 
 nihil aliud, scire me novi te nihil habere. scripsisti tamen nescio quid de
 Clodia. ubi ergo ea est aut quando ventura? placet mihi res
 sic ut secundum

Othonem nihil magis. sed neque hanc vendituram puto 
 (delectatur enim et copiosa est), et illud alterum quam sit difficile te non fugit.
 sed , obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus.

ego me hinc postridie 
 id . exiturum puto sed
 aut in Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum.
 cum certum sciero, scribam ad te.

venerat mihi in mentem monere te ut id ipsum quod facis faceres.
 putabam enim commodius te idem istud domi agere posse interpellatione
 sublata. 
 ego postridie Idus, ut
 scripsi ad te ante, Lanuvi manere constitui, inde aut Romae
 aut in Tusculano; scies ante utrum † quod scies recte
 illam rem fore levamento, bene facis cumidesse† mihi crede perinde ut
 existimare tu non potes. res indicat quanto opere id cupiam, quom tibi audeam
 confiteri quem id non ita valde probare arbitrer. sed ferendus tibi in hoc
 meus error. ferendus ? immo vero etiam adiuvandus.

de 
 Othone diffido, fortasse quia cupio. sed tamen maior etiam res
 est quam facultates nostrae, praesertim adversario et cupido et locuplete et herede.
 proximum est ut velim Clodiae. sed si ista minus
 confici possunt, effice quidvis. ego me maiore religione quam quisquam fuit
 ullius voti obstrictum puto. videbis etiam Trebonianos, etsi absunt domini.
 sed , ut ad te heri scripsi, considerabis etiam de Tusculano ne
 aestas effluat; quod certe non est committendum.

et 
 Hirtium aliquid ad te συμπαθῶσ de me
 scripsisse facile patior (fecit enim humane) et te eius epistulam ad me non misisse
 multo facilius; tu enim etiam humanius. illius librum quem ad me misit de
 Catone propterea volo divulgari a tuis ut ex istorum vituperatione sit
 illius maior laudatio.

quod per Mustelam agis, habes hominem valde idoneum meique sane
 studiosum iam inde a Pontiano. perfice igitur aliquid. quid autem
 aliud nisi ut aditus sit emptori? quod per quemvis heredem potest effici. sed 
 Mustelam id perfecturum, si rogaris, puto. mihi vero et locum
 quem opto ad id quod volumus dederis et praeterea ἐγγήραμα . nam illa Sili et Drusi non
 satis οἰκοδεσποτικὰ mihi videntur. quid 
 enim? sedere totos dies in villa? ista igitur malim, primum
 Othonis, deinde Clodiae. si nihil fiet, aut
 Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano.

quod domi te inclusisti ratione fecisti; sed, quaeso, confice et te vacuum
 redde nobis. ego hinc, ut scripsi antea, postridie Idus
 Lanuvi, deinde postridie in Tusculano. Contudi enim animum et
 fortasse vici, si modo permansero. scies igitur fortasse cras, summum
 perendie. 
 sed quid est, quaeso?
 Philotimus nec Carteiae
 Pompeium teneri (qua de re litterarum ad Clodium
 Patavinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus
 miserant, se id factum arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum.
 solet omnino esse Fulviniaster. sed tamen, si quid habes.
 volo etiam de naufragio Caniniano scire quid sit.

ego hic duo magna συντάγματα absolvi; nullo
 enim alio modo a miseria quasi aberrare possum. tu mihi, etiam si nihil erit
 quod scribas, quod fore ita video, tamen id ipsum scribas velim te nihil habuisse quod
 scriberes, dum modo ne his verbis.

de 
 Attica optime. ἀκηδία tua me movet, etsi
 scribis nihil esse. in 
 Tusculano eo commodius ero quod et crebrius tuas litteras accipiam et te
 ipsum non numquam videbo; nam ceteroqui ἀνεκτότερα 
 erant Asturae. nec haec quae refricant hic me magis angunt; etsi
 tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. de 
 Caesare vicino scripseram ad te, quia cognoram ex tuis litteris.
 eum 
 σύνναον 
 Quirini malo quam Salutis. tu vero pervulga
 Hirtium. id enim ipsum putaram quod scribis, ut cum ingenium
 amici nostri probaretur, ὑπόθεσισ vituperandi
 Catonis inrideretur.

vincam , opinor, animum et
 Lanuvio pergam in Tusculanum. aut enim mihi in
 perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo occultius) aut
 nescio quid intersit utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. neque enim
 ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes.
 
 quid ergo? inquies, nihil litterae? 
 in hac quidem re vereor ne etiam contra; nam essem fortasse durior.
 exculto enim animo nihil agreste, nihil inhumanum est.

tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. vel binae enim
 poterunt litterae. occurram etiam si necesse erit. ergo id quidem
 ut poteris.

de 
 Mustela, ut scribis, etsi magnum opus est. eo magis delabor ad
 Clodiam. quamquam in utroque Faberianum nomen
 explorandum est. de quo nihil nocuerit si aliquid cum Balbo eris
 locutus et quidem, ut res est, emere nos velle nec posse sine isto nomine nec audere re
 incerta. sed quando Clodia
 Romae futura est et quanti rem aestimas? eo prorsus specto, non
 quin illud malim sed et magna res est et difficile certamen cum cupido, cum locuplete,
 cum herede. etsi de cupiditate nemini concedam; ceteris rebus inferiores
 sumus. sed haec coram.

Hirti librum, ut facis, divulga. de 
 Philotimo idem et ego arbitrabar. domum tuam pluris video
 futuram vicino Caesare. tabellarium meum hodie exspectamus.
 nos de Pilia et Attica certiores faciet.
 
 domi te libenter esse facile credo.
 sed velim scire quid tibi restet aut iamne confeceris. ego te in
 Tusculano exspecto eoque magis quod Tironi statim te
 venturum scripsisti et addidisti te putare opus esse.

sentiebam omnino quantum mihi praesens prodesses sed multo magis post
 discessum tuum sentio. quam ob rem, ut ante ad te scripsi, aut ego ad te
 totus aut tu ad me, quod licebit.

heri non multo post quam tu a me discessisti, puto, quidam urbani ut
 videbantur ad me mandata et litteras attulerunt a C. Mario
 C. f. C. n. multis verbis agere mecum per cognationem quae
 mihi secum esset, per eum Marium quem scripsissem, per eloquentiam
 L. Crassi avi sui ut se defenderem, causamque suam mihi
 perscripsit. rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam
 Caesaris propinqui eius omnis potestas esset, viri optimi et hominis
 liberalissimi; me tamen ei fauturum. o tempora! fore cum dubitet Curtius
 consulatum petere! sed haec hactenus.

de 
 Tirone mihi curae est. sed iam sciam quid agat. heri 
 enim misi qui videret; cui etiam ad te litteras dedi. epistulam ad
 Ciceronem tibi misi. horti quam in diem proscripti sint velim
 ad me scribas.

ut me levarat tuus adventus sic discessus adfiixit. qua re cum poteris, id
 est cum Sexti auctioni operam dederis, revises nos. vel unus
 dies mihi erit utilis, quid dicam gratus ? ipse 
 Romam venirem ut una essemus, si satis consultum quadam de re haberem.

Tironem habeo citius quam verebar. venit etiam
 Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum.
 quamvis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses.
 sed exspecto te, a Peducaeo utique, tu autem significas
 aliquid etiam ante. verum id quidem ut poteris.

de 
 Vergilio, ut scribis. hoc tamen velim scire quando auctio.
 epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere.
 quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit et eo magis quod nihil
 est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes πολιτικοὶ praecipiunt. sed scis ita nobis esse
 visum ut isti ante legerent. tu igitur id curabis. sed nisi plane
 iis intelleges placere, mittenda non est. id autem utrum illi sentiant anne
 simulent tu intelleges. mihi simulatio pro repudiatione fuerit. τοῦτο δὲ μηλώσῃ.

de 
 Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narravit; debere non
 esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere: 
 
 hoc métuere, alterum ín metu non
 pónere. 
 
 sed et haec et multa alia coram. sustinenda tamen, si tibi
 videbitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metone et de
 Faberio sciamus.

L. Tullium
 Montanum nosti qui cum Cicerone profectus est. ab 
 eius sororis viro litteras accepi Montanum
 Planco debere, quod praes pro Flaminio sit, HS x_x_ ; de ea re nescio quid te a Montano rogatum. sane 
 velim, sive 
 Plancus est rogandus sive qua re potes illum iuvare, iuves.
 pertinet ad nostrum officium. si res tibi forte notior est quam
 mihi, aut si Plancum rogandum putas, scribas ad me velim ut quid rei sit et
 quid rogandum sciam.

de epistula ad Caesarem quid egeris exspecto. de 
 Silio non ita sane laboro. tu mi aut Scapulanos aut
 Clodianos efficias necesse est. sed nescio quid videris
 dubitare de Clodia; utrum quando veniat an sintne venales? sed 
 quid est quod audio Spintherem fecisse divortium? 
 de lingua Latina securi es animi. dices ,
 qui talia a conscribis?' ἀπόγραφα sunt,
 minore labore fiunt; verba tantum adfero quibus abundo.

ego etsi nihil habeo quod ad te scribam, scribo tamen quia tecum loqui
 videor. hic nobiscum sunt Nicias et Valerius.
 hodie tuas litteras exspectabamus matutinas. erunt fortasse
 alterae posmeridianae, nisi te Epiroticae litterae impedient quas ego non
 interpello. misi ad te epistulas ad Marcianum et ad
 Montanum. eas in eundem fasciculum velim addas, nisi forte iam
 dedisti.

ad 
 Cicerone ita scripsisti ut neque severius neque temperatius scribi poterit
 nec magis quam quem ad modum ego maxime vellem; prudentissime etiam ad
 Tullios.

qua re aut ista proficient aut aliud agamus. de pecunia vero video
 a te omnem diligentiam adhiberi vel potius iam adhibitam esse. quod si
 efficis, a te hortos habebo. nec vero ullum genus possessionis est quod
 malim, maxime scilicet ob eam causam quae suscepta est; cuius festinationem mihi tollis,
 quoniam de aestate polliceris vel potius recipis. deinde etiam ad καταβίωσιν maestitiamque minuendam nihil mihi reperiri potest
 aptius; cuius rei cupiditas impellit me interdum ut te hortari velim. sed me
 ipse revoco; non enim dubito quin, quod me valde velle putes, in eo tu me ipsum
 cupiditate vincas. itaque istuc iam pro facto habeo.

exspecto quid istis placeat de epistula ad Caesarem.
 Nicias te, ut debet, amat vehementerque tua sui memoria delectatur.
 ego vero Peducaeum nostrum vehementer diligo; nam et quanti
 patrem feci, †totum in hunc† ipsum per se aeque amo atque illum
 amavi, te vero plurimum qui hoc ab utroque nostrum fieri velis. si hortos
 inspexeris et si de epistula certiorem me feceris, dederis mihi quod ad te
 scribam; si minus, scribam tamen aliquid. numquam enim deerit.

gratior mihi celeritas tua quam ipsa res. quid enim indignius?
 sed iam ad ista obduruimus et humanitatem omnem exuimus. tuas 
 litteras hodie exspectabam, nihil equidem ut ex iis novi; quid enim? verum
 tamen—

Oppio et Balbo epistulas deferri iubebis, et tamen
 Pisonem sicubi de auro. Faberius si venerit, videbis ut
 tantum attribuatur, si modo attribuetur, quantum debetur. accipies ab
 Erote. Ariarathes
 Ariobarzani filius Romam venit.

vult , opinor, regnum aliquod emere a Caesare; nam quo modo nunc
 est, pedem ubi ponat in suo non habet. omnino eum Sestius noster
 parochus publicus occupavit; quod quidem facile patior. verum tamen, quod
 mihi summo beneficio meo magna cum fratribus illius necessitudo est, invito eum per
 litteras ut apud me deversetur. ad eam rem cum mitterem
 Alexandrum, has ei dedi litteras.

cras igitur auctio Peducaei. cum poteris ergo; etsi
 impediet fortasse Faberius. sed tamen cum licebit.
 Dionysius noster graviter queritur et tamen iure a discipulis abesse tam
 diu. multis verbis scripsit ad me, credo item ad te. mihi quidem
 videtur etiam diutius afuturus. ac nollem; valde enim hominem desidero.
 a te litteras exspectabam, nondum scilicet; nam has
 mane rescribebam.

ego vero ista nomina sic probo ut nihil aliud me moveat nisi quod tu videris
 dubitare. illud enim non accipio in bonam partem, quod 
 ad me refers; qui si ipse negotium meum gererem, nihil gererem nisi consilio tuo.
 sed tamen intellego magis te id facere diligentia qua semper uteris quam
 quod dubites de nominibus istis. etenim 
 Caelium non probas, plura non vis. utrumque laudo. his igitur
 utendum †espraes† aliquando factus esset in his quidem tabulis. a
 me igitur omnia. quod dies longior est (teneamus modo quod volumus), puto
 fore istam etiam a praecone diem, certe ab heredibus.

de 
 Crispo et Mustela videbis, et velim scire quae sit pars
 duorum. de 
 Bruti adventu eram factus certior. attulerat enim ab eo
 Aegypta libertus litteras. misi ad te epistulam, quia commode
 scripta erat.

habeo munus a te elaboratum decem legatorum: et quidem de
 Tuditano idem puto. nam filius anno post quaestor
 fuit quam consul Mummius. sed quoniam saepius de nominibus
 quaeris quid placeat, ego quoque tibi saepius respondeo placere. si quid
 poteris, cum Pisone conficies; Avius enim videtur in officio
 futurus. velim ante possis, si minus, utique simul simus quom
 Brutus veniet in Tusculanum. magni interest mea
 una nos esse. scies autem qui dies is futurus sit, si puero negotium dederis
 ut quaerat.

Sp. Mummium putaram in decem
 legatis fuisse sed videlicet (etenim εὔλογον ) fratri
 fuisse. fuit enim ad Corinthum. misi tibi
 Torquatum. conloquere tu quidem cum Silio, ut
 scribis, et urge. illam diem negabat esse mense Maio, istam non
 negabat. sed tu ut omnia istuc quoque ages diligenter. de 
 Crispo et Mustela scilicet quom quid egeris.

quoniam ad Bruti adventum fore te nobiscum polliceris, satis
 est, praesertim cum hi tibi dies in magno nostro negotio consumantur.

de aquae ductu probe fecisti. columnarium vide ne nullum debeamus; quamquam
 mihi videor isse a 
 Camillo commutatam esse legem.

Pisoni quid est quod honestius respondere possimus quam solitudinem
 Catonis? nec coheredibus solum Herennianis sed
 etiam, ut scis (tu enim mecum egisti), de puero Lucullo, quam
 pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem pertinet) in Achaia sumpserat.
 sed agit liberaliter, quoniam negat se quicquam facturum contra nostram
 voluntatem. coram igitur ut scribis, constituemus quem ad modum rem
 explicemus. quod reliquos coheredes convenisti, plane bene.

quod epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo eius exemplum;
 sed tamen salvum est et ait Tiro te habere oportere et, ut recordor, una
 cum illius obiurgatoria tibi meam quoque quam ad eum rescripseram misi.

iudiciali molestia ut caream videbis.

Tuditanum istum proavum Hortensi plane non noram et filium qui
 tum non potuerat esse legatus fuisse putaram. Mummium fuisse ad
 Corinthum pro certo habeo. saepe enim hic
 Spurius, qui nuper †est†, epistulas mihi pronuntiabat
 versiculis facetis ad familiaris missas a Corintho. sed non
 dubito quin fratri fuerit legatus non in decem. atque hoc etiam accepi, non
 solitos maiores nostros eos legare in decem qui essent imperatorum necessarii, ut nos
 ignari pulcherrimorum institutorum aut neglegentes potius M.
 Lucullum et L. Murenam et ceteros coniunctissimos ad
 L. Lucullum misimus. illudque 
 εὐλογώτατον , illum fratri in primis eius legatis
 fuisse. o operam tuam multam qui et haec cures et mea expedias et sis in tuis non multo
 minus diligens quam in meis!

Sestius apud me fuit et Theopompus pridie. venisse 
 a Caesare narrabat litteras; hoc scribere, sibi certum esse
 Romae manere causamque eam ascribere quae erat in epistula nostra, ne se
 absente leges suae neglegerentur sicut esset neglecta sumptuaria (est εὔλογον idque eram suspicatus. sed istis mos
 gerendus est, nisi placet hanc ipsam sententiam nos persequi), et Lentulum
 cum Metella certe fecisse divortium. haec omnia tu melius.
 rescribes igitur quicquid voles, dum modo aliquid. iam enim non
 reperio quid te rescripturum putem, nisi forte de Mustela aut si
 Silium videris

Brutus heri venit in Tusculanum post horam decimam.
 hodie igitur me videbit ac vellem tum tu adesses. iussi equidem
 ei nuntiari te, quoad potuisses, exspectasse eius adventum venturumque si audisses
 meque, ut facio, continuo te certiorem esse facturum.

plane nihil erat quod ad te scriberem; modo enim discesseras et paulo post
 triplicis remiseras. velim cures fasciculum ad Vestorium
 deferendum et aliquoi des negotium qui quaerat. Q. Staberi fundus
 num quis in Pompeiano
 
 Nolanove venalis sit. epitomen 
 Bruti
 Caelianorum velim mihi mittas et a Philoxeno
 Παναιτίου περὶ Προνοίασ . te 
 Idibus videbo cum tuis.

commodum discesseras heri cum Trebatius venit, paulo post
 Curtius, hic salutandi causa sed mansit invitatus. Trebatium
 nobiscum habemus. hodie mane Dolabella. multus sermo
 ad multum diem. nihil possum dicere ἐκτενέστερον , nihil φιλοστοργότερον .
 ventum est tamen ad Quintum. multa 
 ἄφατα , ἀδιήγητα , sed
 unum eius modi quod nisi exercitus sciret, non modo Tironi dictare sed ne
 ipse quidem auderem scribere 
 sed hactenus. 
 εὐκαίρωσ ad me venit, cum haberem
 Dolabellam, Torquatus humanissimeque Dolabella
 quibus verbis secum egissem exposuit. commodum enim egeram diligentissime;
 quae diligentia grata est visa Torquato.

a te exspecto si quid de Bruto.
 quamquam 
 Nicias confectum putabat sed divortium non probari. quo etiam
 magis laboro idem quod tu. si quid est enim offensionis, haec res mederi
 potest. mihi 
 Arpinum eundum est. nam et opus est constitui a nobis illa
 praediola et vereor ne exeundi potestas non sit cum Caesar venerit: de
 cuius adventu eam opinionem Dolabella habet quam tu coniecturam faciebas ex
 litteris Messallae. cum illuc venero intellexeroque quid negoti
 sit, tum ad quos dies rediturus sim scribam ad te.

minime miror te et graviter ferre de Marcello et plura vereri
 periculi genera. quis enim hoc timeret quod neque acciderat antea nec
 videbatur natura ferre ut accidere posset? omnia igitur metuenda.
 sed illud παρὰ τὴν ἱστορίαν , tu
 praesertim, me reliquum consularem. quid ? tibi Servius quid
 videtur? quamquam hoc nullam ad partem valet scilicet, mihi praesertim qui
 non minus bene actum cum illis putem. quid enim sumus aut quid esse possumus?
 domin an foris? quod nisi mihi hoc venisset in mentem scribere ista nescio
 quae, quo verterem me non haberem.

ad 
 Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, κοινότερα quaedam et πολιτικώτερα .
 faciendum certe aliquid est; valde enim desiderat.

Brutus si quid egerit, curabis ut sciam; cui quidem quam primum agendum
 puto, praesertim si statuit. sermunculum enim omnem aut restinxerit aut
 sedarit. sunt enim qui loquantur etiam mecum. sed haec ipse
 optime, praesertim si etiam tecum loquetur. 
 mihi est
 in animo proficisci xi Kal. hic enim nihil habeo quod agam, ne hercule
 illic quidem nec usquam sed tamen aliquid illic. hodie Spintherem exspecto.
 misit enim Brutus ad me. per litteras purgat
 Caesarem de interitu Marcelli; in quem ne si insidiis quidem
 ille interfectus esset caderet ulla suspicio. nunc vero cum de
 Magio constet, nonne furor eius causam omnem sustinet? plane 
 quid sit non intellego. explanabis igitur. quamquam nihil habeo
 quod dubitem nisi ipsi Magio quae fuerit causa amentiae; pro quo quidem
 etiam sponsor sum factus. et nimirum id fuit. solvendo enim non
 erat. credo eum petisse a Marcello aliquid et illum,
 †aut erat†, constantius respondisse.

οὐ ταὐτὸν εἶδοσ . 
 credebam esse facile; totum est aliud postea quam sum a te diiunctior.
 sed fuit faciendum ut et constituerem mercedulas praediorum et ne magnum
 onus observantiae Bruto nostro imponerem. posthac enim poterimus
 commodius colere inter nos in Tusculano. hoc autem tempore, cum
 ille me cotidie videre vellet, ego ad illum ire non possem, privabatur omni delectatione
 Tusculani.

tu igitur si Servilia venerit, si Brutus quid
 egerit, etiam si constituerit quando obviam, quicquid denique erit quod scire me
 oporteat scribes. Pisonem, si poteris, convenies. vides quam
 maturum sit. sed tamen quod commodo tuo fiat.

valde me memorderunt epistulae tuae de Attica nostra; eaedem
 tamen sanaverunt. quod enim te ipse consolabare eisdem litteris, id mihi erat
 satis firmum ad leniendam aegritudinem.

Ligarianam praeclare vendidisti. posthac quicquid scripsero tibi
 praeconium deferam.

quod ad me de
 Varrone
 scribis, scis me antea orationes aut aliquid id genus solitum scribere ut
 Varronem nusquam possem intexere. postea autem quam haec coepi
 φιλολογώτερα , iam Varro mihi
 denuntiaverat magnam sane et gravem προσφώνησιν .
 biennium praeteriit cum ille Καλλιπίδησ 
 adsiduo cursu cubitum nullum processerit, ego autem me parabam ad id quod ille mihi
 misisset ut 
 αὐτῷ τῷ μέτρῳ καὶ , si modo potuissem; nam hoc etiam Hesiodus
 ascribit, 
 αἴ κε δύνηαι . 
 nunc illam περὶ Τελῶν σύνταξιν sane mihi
 probatam Bruto, ut tibi placuit, despondimus, idque tu eum non nolle mihi scripsisti. ergo illam Ἀκαδημικήν , in qua homines nobiles illi quidem sed nullo modo philologi
 nimis acute loquuntur, ad Varronem transferamus. etenim sunt
 Antiochia quae iste valde probat. Catulo et
 Lucullo alibi reponemus, ita tamen si tu hoc probas; deque eo mihi
 rescribas velim.

de Brinniana auctione accepi a Vestorio litteras. ait 
 sine ulla controversia rem ad me esse conlatam. Romae videlicet aut in
 Tusculano me fore putaverunt a. d. viii Kal. Quint. 
 dices igitur vel amico tuo S. Vettio coheredi meo vel
 Labeoni nostro paulum proferant auctionem; me circiter Nonas
 in Tusculano fore. cum 
 Pisone
 Erotem habes. de 
 Scapulanis hortis toto pectore cogitemus. dies adest.

commotus tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, totam
 Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli, transtuli ad nostrum sodalem
 et ex duobus libris contuli in quattuor. grandiores sunt omnino quam erant
 illi sed tamen multa detracta. tu autem mihi pervelim scribas qui
 intellexeris illum velle; illud vero utique scire cupio quem intellexeris ab eo ζηλοτυπεῖσθαι nisi forte Brutum. id 
 hercle restabat! sed tamen scire pervelim. libri quidem ita
 exierunt nisi forte me communis φιλαυτία decipit, ut in
 tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam. tu illam
 iacturam feres aequo animo quod illa quae habes de Academicis frustra
 descripta sunt. multo tamen haec erunt splendidiora, breviora, meliora.

nunc autem ἀπορῶ quo me vertam.
 volo 
 Dolabellae valde desideranti; non reperio quid, et simul 
 αἰδέομαι Τρῶασ 
 neque, si aliquid, potero μέμψιν effugere.
 aut cessandum igitur aut aliquid excogitandum. sed quid haec
 levia curamus?

Attica mea, obsecro te, quid agit? quae me valde angit.
 sed crebro regusto tuas litteras; in his acquiesco. tamen 
 exspecto novas.

Brinni libertus coheres noster scripsit ad me velle,
 si mihi placeret, coheredes se et Sabinum
 Albium ad me venire. id ego plane nolo. hereditas 
 tanti non est. et tamen obire auctionis diem facile poterunt (est enim iii
 Idus), si me in Tusculano postridie Nonas mane
 convenerint. quod si laxius volent proferre diem, poterunt vel biduum vel
 triduum vel ut videbitur; nihil enim interest. qua re nisi iam profecti sunt,
 retinebis homines. de 
 Bruto, si quid egerit, de Caesare, si quid scies, si quid erit
 praeterea scribes.

illud etiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad
 Varronem quod scripsimus. etsi etiam ad te aliquid
 pertinet. nam scito te ei dialogo adiunctum esse tertium. opinor 
 igitur consideremus. etsi nomina iam facta sunt; sed vel induci vel mutari
 possunt.

quid agit, obsecro te, Attica nostra? nam triduo abs
 te nullas acceperam; nec mirum. nemo enim venerat nec fortasse causa fuerat.
 itaque ipse quod scriberem non habebam. quo autem die has
 Valerio dabam exspectabam aliquem meorum. qui si venisset et a
 te quid attulisset, videbam non defuturum quod scriberem.

nos cum flumina et solitudinem sequeremur quo facilius sustentare nos
 possemus, pedem e villa adhuc egressi non sumus; ita magnos et adsiduos imbris
 habebamus. illam 
 Ἀκαδημικὴν σύνταξιν totam ad Varronem
 traduximus. primo fuit Catuli, Luculli,
 Hortensi; deinde quia παρὰ τὸ πρέπον 
 videbatur, quod erat hominibus nota non illa quidem ἀπαιδευσία sed in iis rebus ἀτριψία ,
 simul ac veni ad villam, eosdem illos sermones ad Catonem
 Brutumque transtuli. ecce tuae litterae de Varrone.
 nemini visa est aptior Antiochia ratio.

sed tamen velim scribas ad me, primum placeatne tibi aliquid ad illum,
 deinde, si placebit, hocne potissimum. 
 quid ?
 Servilia iamne venit? Brutus ecquid agit et quando?
 de 
 Caesare quid auditur? ego ad Nonas, quem ad modum
 dixi. tu cum Pisone, si quid poteris.

iv Kal. exspectabam Roma aliquid; †non imperassem.
 igitur aliquid tuis†. nunc eadem illa, quid
 Brutus cogitet, aut si aliquid egit, ecquid a Caesare.
 sed quid ista quae minus curo? Attica nostra quid agat scire
 cupio. etsi tuae litterae (sed iam nimis veteres sunt) recte sperare iubent,
 tamen exspecto recens aliquid.

vides propinquitas quid habeat. nos vero conficiamus hortos.
 conloqui videbamur in Tusculano cum essem. tanta erat
 crebritas litterarum. sed id quidem iam erit. ego interea admonitu
 tuo perfeci sane argutulos libros ad Varronem sed tamen exspecto quid ad ea
 quae scripsi ad te, primum qui intellexeris eum desiderare a me cum ipse homo πολυγραφώτατοσ numquam me lacessisset; deinde quem ζηλοτυπεῖν 
 nisi forte Brutum, quem si non 
 ζηλοτυπεῖσ multo Hortensium minus aut eos
 qui de re publica loquuntur. plane hoc mihi explices velim, in primis
 maneasne in sententia ut mittam ad eum quae scripsi, an nihil necesse putes.
 sed haec coram.

commodum discesserat Hilarus librarius iv Kal., cui dederam
 litteras ad te, quom venit tabellarius cum tuis litteris pridie datis; in quibus illud
 mihi gratissimum fuit quod Attica nostra rogat te ne tristis sis, quodque
 tu ἀκίνδυνα esse scribis.

Ligarianam, ut video, praeclare auctoritas tua commendavit.
 scripsit enim ad me Balbus et Oppius mirifice se
 probare ob eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse.
 hoc igitur idem tu mihi antea scripseras.

in 
 Varrone ista causa me non moveret ne viderer φιλένδοξοσ (sic enim constitueram neminem includere in dialogos eorum qui
 viverent); sed quia scribis et desiderari a Varrone
 et magni illum aestimare, eos confeci et absolvi nescio quam bene, sed ita accurate ut
 nihil posset supra, Academicam omnem quaestionem libris quattuor.
 in eis quae erant contra ἀκαταληψίαν 
 praeclare conlecta ab Antiocho, Varroni dedi. ad ea
 ipse respondeo; tu es tertius in sermone nostro. si 
 Cottam et Varronem fecissem inter se disputantis, ut a te proximis litteris admoneor, meum κωφὸν πρόσωπον esset.

hoc in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in
 multis et nos in vi de re publica libris fecimus.
 sunt etiam de oratore nostri tres mihi vehementer probati.
 in eis quoque eae personae sunt ut mihi tacendum fuerit.
 Crassus enim loquitur, Antonius, Catulus senex,
 C. Iulius frater Catuli, Cotta,
 Sulpicius. puero me hic sermo inducitur, ut nullae esse
 possent partes meae. quae autem his temporibus scripsi Ἀριστοτέλειον morem habent in quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes
 ipsum sit principatus. ita confeci quinque libros περὶ ut Epicurea
 L. Torquato, Stoica
 M. Catoni, Περιπατητικὰ 
 M. Pisoni darem. ἀζηλοτύπητον id
 fore putaram quod omnes illi decesserant. 
 haec 
 Academica, ut scis, cum Catulo,
 Lucullo, Hortensio contuleram. sane in personas
 non cadebant; erant enim λογικώτερα quam ut illi
 de iis somniasse umquam viderentur. itaque ut legi tuas de
 Varrone, tamquam ἕρμαιον adripui.
 aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus quo ille maxime mihi
 delectari videtur, †easque† partis ut non sim consecutus ut
 superior mea causa videatur. sunt enim vehementer πιθανὰ 
 Antiochia; quae diligenter a me expressa acumen habent
 Antiochi, nitorem orationis nostrum si modo is est aliquis in nobis.
 sed tu dandosne putes hos libros Varroni
 etiam atque etiam videbis. mihi quaedam occurrunt; sed
 ea coram.

a Caesare litteras accepi consolatorias datas pridie Kal.
 Maias 
 Hispali. de urbe augenda quid sit promulgatum non intellexi.
 id scire sane velim. Torquato nostra officia grata esse facile
 patior eaque augere non desinam.

ad 
 Ligarianam de uxore Tuberonis et privigna neque possum iam
 addere (est enim pervulgata) neque Tuberonem volo offendere; mirifice est
 enim φιλαίτιοσ . theatrum quidem sane bellum
 habuisti.

ego etsi hoc loco facillime sustentor tamen te videre cupio.
 itaque ut constitui adero. fratrem credo a te esse conventum.
 scire igitur studeo quid egeris.

de fama nihil sane laboro; etsi scripseram ad te tunc stulte nihil
 melius ; curandum enim non est. atque hoc in omni vita sua
 quemque a recta conscientia traversum unguem non oportet discedere viden quam
 φιλοσόφωσ ? an tu nos frustra existimas
 haec in manibus habere? 
 δεδῆχθαι te eo nollem, quod
 nihil erat. redeo enim rursus eodem. quicquamne me putas curare
 †in toto,† nisi ut ei ne desim? id ago scilicet ut
 iudicia videar tenere. μὴ γὰρ αὐτοῖσ 
 vellem tam domestica ferre possem quam ista contemnere. putas 
 autem me voluisse aliquid quod perfectum non sit? non licet scilicet
 sententiam suam. sed tamen quae tum acta sunt non possum non probare et tamen
 non curare pulchre possum, sicuti facio. sed nimium multa de nugis.

ad 
 Hirtium dederam epistulam sane grandem quam scripseram proxime in
 Tusculano. huic quam tu mihi misisti rescribam alias.

nunc alia malo. quid possum de Torquato, nisi aliquid
 a Dolabella? quod simul ac, continuo scietis.
 exspectabam hodie aut summum cras ab eo tabellarios; qui simul ac venerint,
 mittentur ad te. a Quinto exspecto. proficiscens enim e
 Tusculano viii Kal., ut scis, misi ad eum tabellarios.

nunc ad rem ut redeam, inhibere illud tuum, quod valde mihi
 adriserat, vehementer displicet. est enim verbum totum nauticum.
 quamquam id quidem sciebam sed arbitrabar sustineri remos cum inhibere
 essent remiges iussi. id non esse eius modi didici heri cum ad villam nostram
 navis appelleretur. non enim sustinent sed alio modo remigant.
 id ab ἐποχῇ remotissimum est.
 qua re facies ut ita sit in libro quem ad modum fuit. dices hoc
 idem Varroni, si forte mutavit. nec est melius quicquam quam ut
 Lucilius, 
 sustineas currum ut bonus saepe agitator
 equosque. 
 semperque 
 Carneades
 προβολὴν pugilis et retentionem aurigae similem facit
 ἐποχῇ . inhibitio autem remigum motum
 habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim.
 vides quanto haec diligentius curem quam aut de rumore aut de
 Pollione.

de 
 Pansa etiam si quid certius (credo enim palam factum esse), de Critonio, si
 quid †esset certe ne† de Metello et Balbino.

dic mihi, placetne tibi primum edere iniussu meo? hoc ne
 Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus
 est divulgare, ex quo 
 λόγοισιν . 
 quid ? illud rectumne existimas quoiquam ante quam 
 Bruto, cui te auctore προσφωνῶ ?
 scripsit enim Balbus ad me se a te quintum de
 finibus librum descripsisse; in quo non sane multa mutavi sed tamen quaedam.
 tu autem commode feceris si reliquos continueris, ne et ἀδιόρθωτα habeat Balbus et ἕωλα 
 Brutus. sed haec hactenus, ne videar περὶ . etsi nunc quidem maxima mihi sunt haec; quid
 est enim aliud? 
 Varroni quidem quae scripsi te auctore ita propero mittere ut iam
 Romam miserim describenda. ea si voles, statim habebis.
 scripsi enim ad librarios ut fieret tuis, si tu velles, describendi
 potestas. ea vero continebis quoad ipse te videam; quod diligentissime facere
 soles cum a me tibi dictum est.

quo modo autem fugit me tibi dicere? mirifice 
 Caerellia studio videlicet philosophiae flagrans describit a tuis istos
 ipsos de finibus habet. ego autem tibi confirmo (possum falli
 ut homo) a meis eam non habere; numquam enim ab oculis meis afuerunt. tantum 
 porro aberat ut binos scriberent; vix singulos confecerunt. tuorum tamen ego
 nullum delictum arbitror itemque te volo existimare; a me enim praetermissum est ut
 dicerem me eos exire nondum velle. hui, quam diu de nugis! de re enim nihil habeo quod
 loquar.

de 
 Dolabella tibi adsentior. coheredes , ut scribis, in
 Tusculano. de 
 Caesaris adventu scripsit ad me Balbus non ante Kal.
 Sextilis. de 
 Attica optime, quod levius ac lenius et quod fert εὐκόλωσ .

quod autem de illa nostra cogitatione scribis in qua nihil tibi cedo, ea quae
 novi valde probo, hominem, domum, facultates. quod caput est, ipsum non novi
 sed audio laudabilia, de Scrofa etiam proxime. accedit , si quid
 hoc ad rem, εὐγενέστεροσ est etiam quam pater.
 coram igitur et quidem propenso animo ad probandum. accedit enim
 quod patrem, ut scire te puto plus etiam quam non modo tu sed quam ipse scit, amo idque
 et merito et iam diu.

de 
 Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter exquiro.
 occurrunt mihi quaedam. sed ea coram. te autem
 ἀσμεναίτατα intexui faciamque id crebrius.
 proximis 
 enim tuis litteris primum te id non nolle cognovi.

de 
 Marcello scripserat ad me Cassius antea, τὰ κατὰ μέροσ 
 Servius. o rem acerbam!

ad prima redeo. scripta nostra nusquam malo esse quam apud te, sed
 ea tum foras dari cum utrique nostrum videbitur. ego et librarios tuos culpa
 libero neque te accuso et tamen aliud quiddam ad te scripseram, Caerelliam
 quaedam habere quae nisi a te habere non potuerit.
 Balbo quidem intellegebam sat faciendum fuisse, tantum nolebam aut
 obsoletum Bruto aut Balbo incohatum dari.
 Varroni, simul ac te videro, si tibi videbitur, mittam. quid 
 autem dubitarim, cum videro te, scies.

attributos quod appellas valde probe. te de praedio
 Oviae exerceri moleste fero. de 
 Bruto nostro perodiosum, sed vita fert. mulieres autem vix satis
 humane quae inimico animo ferant, cum in utraque officio pareat.
 Tullium scribam nihil fuit quod appellares; nam tibi mandassem si
 fuisset. nihil enim est apud eum positum nomine voti, sed est quiddam apud
 illum meum. id ego in hanc rem statui conferre. itaque et ego
 recte tibi dixi ubi esset, et tibi ille recte negavit. sed hoc quoque ipsum
 continuo adoriamur. Lucum hominibus non sane probo quod est desertior, sed
 habet εὐλογίαν . verum hoc quoque ut
 censueris, quippe qui omnia. ego , ut constitui, adero, atque utinam tu quoque
 eodem die! sin quid (multa enim), utique postridie. etenim 
 coheredes †a quis sine te opprimi militia est†. alteris 
 iam litteris nihil ad me de 
 Attica. sed id quidem in optima spe pono; illud accuso non te
 sed illam, ne salutem quidem. at tu et illi et Piliae
 plurimam, nec me tamen irasci indicaris. epistulam 
 Caesaris misi, si minus legisses.

ante meridianis tuis litteris heri statim rescripsi; nunc respondeo
 vespertinis. Brutus mallem me arcesseret. et aequius erat, cum
 illi iter instaret et subitum et longum, et me hercule nunc, cum ita simus adfecti ut
 non possimus plane simul vivere (intellegis enim profecto in quo maxime posita sit
 συμβίωσισ ), facile patiebar nos potius
 Romae una esse quam in Tusculano.

libri ad Varronem non morabantur, sunt enim
 †deffecti†, ut vidisti; tantum librariorum menda tolluntur.
 de quibus libris scis me dubitasse, sed tu videris. item quos
 Bruto mittimus in manibus habent librarii.

mea mandata, scribis, explica. quamquam ista retentione omnis ait
 uti Trebatius; quid tu istos putas? nosti domum. qua 
 re confice εὐγαγώγωσ . incredibile est quam
 ego ista non curem. omni tibi adseveratione adfirmo, quod mihi credas velim,
 mihi maiori offensioni esse quam delectationi possessiunculas meas. magis 
 enim doleo me non habere quoi tradam quam habere qui utar laetor .
 atque illud Trebatius se tibi dixisse narrabat; tu autem
 veritus es fortasse ne ego invitus audirem. fuit id quidem humanitatis, sed,
 mihi crede, iam ista non curo. qua re da te in sermonem et perseca et confice
 et ita cum Polla loquere ut te cum illo Scaeva loqui putes nec
 existimes eos qui non debita consectari soleant quod debeatur remissuros. de 
 die tantum videto et id ipsum bono modo.

quid est quod Hermogenes mihi Clodius Andromenem
 sibi dixisse se Ciceronem vidisse Corcyrae? ego 
 enim audita tibi putaram. nil igitur ne ei quidem litterarum? an 
 non vidit? facies ergo ut sciam. quid tibi ego de
 Varrone rescribam? quattuor 
 διφθέραι sunt in tua potestate. quod egeris
 id probabo. nec tamen 
 αἰδέομαι . 
 quid enim? sed ipsi quam res illa probaretur magis verebar.
 sed quoniam tu suscipis, in alteram aurem.

de retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras.
 conficies igitur et quidem sine ulla dubitatione aut retractatione.
 hoc fieri et oportet et opus est.

de 
 Andromene ut scribis ita putaram. scisses enim mihique dixisses.
 tu tamen ita mihi de Bruto scribis ut de te nihil. 
 quando autem illum putas? nam ego
 Romam pridie Idus. Bruto ita volui scribere
 (sed quoniam tu te legisse scribis, fui fortasse ἀσαφέστεροσ ) me ex tuis litteris intellexisse nolle eum me quasi
 prosequendi sui causa Romam nunc venire. sed , quoniam iam adest
 meus adventus, fac, quaeso, ne quid eum Idus impediant quo minus suo 
 commodo in Tusculano sit. nec enim ad tabulam eum desideraturus
 eram (in tali enim negotio cur tu unus non satis es?) sed ad testamentum volebam, quod
 iam malo alio die ne ob eam causam Romam venisse videar. scripsi 
 igitur ad Brutum iam illud, quod putassem, Idibus nihil opus
 esse. velim ergo totum hoc ita gubernes ut ne minima quidem re ulla
 Bruti commodum impediamus.

sed quid est tandem quod perhorrescas quia tuo periculo iubeam libros dari
 Varroni? etiam nunc si dubitas, fac ut sciamus.
 nihil est enim illis elegantius. volo 
 Varronem, praesertim cum ille desideret; sed est, ut scis, δεινὸσ ἀνήρ: τάχα κεν καὶ ἀναίτιον αἰτιόῳτο. 
 ita mihi saepe occurrit vultus eius querentis fortasse vel hoc, meas partis
 in iis libris copiosius defensas esse quam suas, quod me hercule non esse intelleges, si
 quando in Epirum veneris. nam nunc Alexionis
 epistulis cedimus. sed tamen ego non despero probatum iri
 Varroni et id, quoniam impensam fecimus in macrocolla, facile patior
 teneri. sed etiam atque etiam dico, tuo periculo fiet. qua re si
 addubitas, ad Brutum transeamus; est enim is quoque
 Antiochius. o Academiam volaticam et sui similem! modo huc,
 modo illuc. sed , quaeso, epistula mea ad Varronem valdene tibi
 placuit? male mi sit si umquam quicquam tam enitar. ergo ne
 Tironi quidem dictavi qui totas περιοχὰσ 
 persequi solet sed Spintharo syllabatim.

de 
 Vergili parte valde probo. sic ages igitur. et quidem
 id erit primum, proximum Clodiae. quod si neutrum, metuo 
 ne turbem et inruam in Drusum. intemperans sum in eius rei
 cupiditate quam nosti. itaque revolvor identidem in Tusculanum.
 quidvis enim potius quam ut non hac aestate absolvatur.

ego , ut tempus est nostrum, locum habeo nullum ubi facilius esse possim quam
 Asturae. sed quia qui mecum sunt, credo, quod maestitiam meam
 non ferunt, domum properant, etsi poteram remanere, tamen, ut scripsi tibi, proficiscar
 hinc ne relictus videar. quo autem? Lanuvio conor equidem in
 Tusculanum. sed faciam te statim certiorem. tu 
 litteras conficies. equidem credibile non est quantum scribam, quin etiam
 noctibus; nihil enim somni. heri etiam effeci epistulam ad
 Caesarem; tibi enim placebat. quam non fuit malum scribi, si
 forte opus esse putares; ut quidem nunc est, nihil sane est necesse mittere.
 sed id quidem, ut tibi videbitur. mittam tamen ad te exemplum
 fortasse Lanuvio, nisi forte Romam. sed cras scies.

de epistula ad Caesarem nobis vero semper rectissime placuit ut
 isti ante legerent. aliter enim fuissemus et in hos inofficiosi et in nosmet
 ipsos, si illum offensuri fuimus, paene periculosi. isti autem ingenue;
 mihique gratum quod quid sentirent non reticuerunt, illud vero vel optime quod ita multa
 mutari volunt ut mihi de integro scribendi causa non sit. quamquam de
 Parthico bello quid spectare debui nisi quod illum velle arbitrabar?
 quod enim aliud argumentum epistulae nostrae nisi κολακεία fuit? an , si ea quae optima putarem suadere voluissem,
 oratio mihi defuisset? totis igitur litteris nihil opus est. ubi enim
 ἐπίτευγμα magnum nullum fieri possit, ἀπότευγμα vel non magnum molestum futurum sit, quid opus est
 παρακινδυνεύειν ? praesertim cum illud occurrat,
 illum, cum antea nihil scripserim, existimaturum me nisi toto bello confecto nihil
 scripturum fuisse. atque etiam vereor ne putet me hoc quasi
 Catonis
 μείλιγμα esse voluisse. quid quaeris? valde
 me paenitebat nec mihi in hac quidem re quicquam magis ut vellem accidere potuit quam
 quod σπουδὴ nostra non est probata.
 incidissemus etiam in illos, in eis in cognatum tuum.

sed redeo ad hortos. plane illuc te ire nisi tuo magno commodo
 nolo; nihil enim urget. quicquid erit, operam in 
 Faberio ponamus. de die tamen auctionis, si quid scies.
 eum qui e Cumano venerat, quod et plane valere
 Atticam nuntiabat et litteras se habere aiebat, statim ad te misi.

hortos quoniam hodie eras inspecturus, quid visum tibi sit cras scilicet.
 de 
 Faberio autem, cum venerit.

de epistula ad Caesarem, iurato mihi crede, non possum; nec me
 turpitudo deterret, etsi maxime debebat. quam enim turpis est adsentatio, cum
 vivere ipsum turpe sit nobis! sed , ut coepi, non me hoc turpe deterret.
 ac vellem quidem (essem enim qui esse debebam), sed in mentem nihil venit.
 nam quae sunt ad Alexandrum hominum eloquentium et doctorum
 suasiones vides quibus in rebus versentur. adulescentem incensum cupiditate
 verissimae gloriae, cupientem sibi aliquid consili dari quod ad laudem sempiternam
 valeret, cohortantur ad decus. non deest oratio; ego quid possum?
 tamen nescio quid e quercu exsculpseram quod videretur simile simulacri.
 in eo quia non nulla erant paulo meliora quam ea quae fiunt et facta sunt,
 reprehenduntur; quod me minime paenitet. si enim pervenissent istae litterae,
 mihi crede, nos paeniteret.

quid ? tu non
 vides ipsum illum Aristoteli discipulum summo ingenio, summa modestia,
 postea quam rex appellatus sit, superbum, crudelem, immoderatum fuisse? quid ?
 tu hunc de pompa Quirini contubernalem his nostris moderatis epistulis
 laetaturum putas? ille vero potius non scripta desideret quam scripta non
 probet. postremo ut volet. abiit illud quod tum me stimulabat quom
 tibi dabam πρόβλημα Ἀρχιδήμου . multo me
 hercule magis nunc opto casum illum quem tum timebam vel quem libebit. 
 nisi quid te aliud impediet, mi optato veneris.
 Nicias a Dolabella magno opere arcessitus (legi enim
 litteras) etsi invito me tamen eodem me auctore profectus est.

hoc manu mea. cum quasi alias res quaererem de philologis e
 Nicia, incidimus in Thalnam. ille de ingenio
 nihil nimis, modestum et frugi. sed hoc mihi non placuit. se scire
 aiebat ab eo nuper petitam Cornificiam, Q. filiam, vetulam sane et multarum
 nuptiarum; non esse probatum mulieribus, quod ita reperirent rem non maiorem d_c_c_c_ . hoc putavi te scire oportere.

de hortis ex tuis litteris cognovi et ex 
 Chrysippo. in villa cuius insulsitatem bene noram video nihil
 aut pauca mutata; balnearia tamen laudat maiora, de minoribus ait hiberna effici
 posse. tecta igitur ambulatiuncula addenda est; quam ut tantam faciamus
 quantam in Tusculano fecimus prope dimidio minoris constabit isto loco.
 ad id autem quod volumus ἀφίδρυμα nihil
 aptius videtur quam lucus quem ego noram; sed celebritatem nullam tum habebat, nunc
 audio maximam. nihil est quod ego malim. in hoc τὸν τῦφόν μου πρὸσ θεῶν τροποφόρησον . reliquum 
 est, si Faberius nobis nomen illud explicat, noli quaerere quanti;
 Othonem vincas volo. nec tamen insaniturum illum puto; nosse
 enim mihi hominem videor. ita male autem audio ipsum esse tractatum ut mihi
 ille emptor non esse videatur. quid enim? pateretur? sed quid
 argumentor?

si 
 Faberianum explicas, emamus vel magno; si minus, ne parvo quidem possumus.
 Clodiam igitur. a qua ipsa ob eam causam sperare videor, quod et multo
 minoris sunt et Dolabellae nomen tam expeditum videtur ut etiam
 repraesentatione confidam. de hortis satis. cras aut te aut
 causam; quam quidem puto futuram Faberianam.
 sed si poteris. Ciceronis epistulam tibi remisi.

o te ferreum qui illius periculis non moveris!
 me quoque accusat. eam tibi epistulam
 †misissem†. nam illam alteram de rebus gestis eodem
 exemplo puto . in 
 Cumanum hodie misi tabellarium. ei dedi tuas ad
 Vestorium quas Pharnaci dederas.

commodum ad te miseram Demean quom Eros ad me venit.
 sed in eius epistula nihil erat novi nisi auctionem biduum.
 ab ea igitur, ut scribis, et velim confecto negotio Faberiano;
 quem quidem negat Eros hodie, cras mane putat. a te
 colendus est; istae autem κολακεῖαι ?at non longe absunt
 a scelere. 
 te 
 , ut spero, perendie.

mi , sicunde potes, erues qui decem legati Mummio fuerint.
 Polybius non nominat. ego memini Albinum
 consularem et Sp. Mummium; videor audisse ex Hortensio
 Tuditanum. sed in Libonis annali xiiii annis post
 praetor est factus Tuditanus quam consul Mummius.
 non sane quadrat. volo aliquem Olympiae aut ubi
 visum πολιτικὸν σύλλογον more Dicaearchi
 familiaris tui.

v Kal. mane accepi a Demea litteras pridie datas ex quibus aut hodie aut
 cras te exspectare deberem. sed , ut opinor, idem ego
 qui exspecto tuum adventum morabor te. non enim puto tam expeditum
 Faberianum negotium futurum, etiam si est futurum ut non habeat aliquid morae.

cum poteris igitur. quoniam etiamnum abes, Dicaearchi
 quos scribis libros sane velim mi mittas, addas etiam καταβάσεωσ .

de epistula ad Caesarem
 κέκρικα ; atque id ipsum quod isti aiunt illum scribere,
 se nisi constitutis rebus non iturum in Parthos, idem ego suadebam in illa
 epistula. utrum liberet facere posse auctore me. hoc enim ille exspectat
 videlicet neque est facturus quicquam nisi de meo consilio. obsecro 
 abiciamus ista et semiliberi saltem simus; quod adsequemur et tacendo et latendo.

sed adgredere Othonem, ut scribis. confice , mi
 Attice, istam rem. nihil enim aliud reperio ubi et in foro non
 sim et tecum esse possim. quanti autem, hoc mihi venit in mentem.
 C. Albanius proximus est vicinus. is 
 ciↃ iugerum de M. Pilio emit, ut mea
 memoria est, HS c_x_v_ . omnia scilicet nunc minoris.
 sed accedit cupiditas, in qua praeter Othonem non puto nos
 ullum adversarium habituros. sed eum ipsum tu poteris movere, facilius etiam
 si Canum haberes. o gulam insulsam! pudet me patris.
 rescribes si quid voles.

alteram a te epistulam cum hodie accepissem, nolui te una mea contentum.
 tu vero age, quod scribis, de Faberio. in eo enim
 totum est positum id quod cogitamus; quae cogitatio si non incidisset, mihi crede, istuc
 ut cetera non laborarem. quam ob rem, ut facis (istuc enim addi nihil
 potest), urge, insta, perfice.

Dicaearchi
 περὶ ψυχῆσ utrosque velim mittas et καταβάσεωσ . Τριπολιτικὸν non
 invenio et epistulam eius quam ad Aristoxenum misit. tris eos
 libros maxime nunc vellem; apti essent ad id quod cogito.

Torquatus
 Romae est. misi ut tibi daretur. Catulum et
 Lucullum, ut opinor, antea. his libris nova prohoemia sunt
 addita quibus eorum uterque laudatur. eas litteras volo habeas et sunt
 quaedam alia. et quod ad te de decem legatis scripsi
 parum intellexisti, credo, quia διὰ σημείων 
 scripseram. de 
 C. Tuditano enim quaerebam quem ex Hortensio audieram
 fuisse in decem. eum video in Libonis praetorem P.
 Popilio
 P. Rupilio
 coss. 
 Annis xiiii ante quam praetor factus est legatus esse potuisset, nisi
 admodum sero quaestor est factus? quod non arbitror. video enim curulis
 magistratus eum legitimis annis perfacile cepisse. Postumium autem cuius
 statuam in Isthmo meminisse te dicis nesciebam fuisse. is autem
 est qui cos. cum L. 
 Lucullo fuit; quem tu mihi addidisti sane ad illum σύλλογον personam idoneam. videbis igitur, si poteris, ceteros,
 ut possimus πομπεῦσαι καὶ τοῖσ προσώποισ .

O neglegentiam miram! semelne putas mihi dixisse
 Balbum et Faberium professionem relatam? qui etiam eorum
 iussu miserim qui profiteretur. ita enim oportere dicebant.
 professus est Philotimus libertus. nosti , credo,
 librarium.

sed scribes et quidem confectum. ad 
 Faberium, ut tibi placet, litteras misi, cum Balbo autem puto
 te aliquid fecisse †H in Capitolio†. in 
 Vergilio mihi nulla est δυσωπία .
 nec enim eius causa sane debeo et, si emero, quid erit quod postulet?
 sed videbis ne is tum sit in Africa ut Caelius.
 
 de nomine tu videbis cum
 Cispio; sed si Plancus destinat, tum habet res difficultatem.
 te ad me venire uterque nostrum cupit; sed ista res nullo modo
 relinquenda est. Othonem quod speras posse vinci sane bene narras.
 de aestimatione, ut scribis, cum agere coeperimus; etsi nihil scripsit nisi
 de modo agri. cum 
 Pisone, si quid poterit. Dicaearchi librum accepi et καταβάσεωσ †exspecto†.

* * * negotium dederis, reperiet ex eo libro in quo
 sunt servatus consulta Cn. Cornelio L. 
 Mummio
 coss. de 
 Tuditano autem quod putas, εὔλογον est
 tum illum, quoniam fuit ad Corinthum (non enim temere dixit
 Hortensius), aut quaestorem aut tribunum mil.
 fuisse, idque potius credo. tu de Antiocho scire poteris
 †vide etiam†, quo anno quaestor aut tribunus mil. fuerit; si
 neutrum †ea de† in praefectis an in contubernalibus fuerit, modo
 fuerit in eo bello.

de 
 Varrone loquebamur: lupus in fabula. venit enim ad me et quidem
 id temporis ut retinendus esset. sed ego ita egi ut non scinderem paenulam.
 memini enim tuum 
 et multi erant nosque imparati. 
 quid refert? paulo post C. Capito cum
 T. Carrinate. horum ego vix attigi paenulam.
 tamen remanserunt ceciditque belle. sed casu sermo a
 Capitone de urbe augenda, a ponte Mulvio
 Tiberim duci secundum montis Vaticanos, campum
 Martium coaedificari, illum autem campum Vaticanum fieri
 quasi Martium campum. 
 quid ais? inquam; at
 ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos hortos. 
 
 cave facias inquit; nam ista lex perferetur; vult enim
 Caesar. 
 audire me facile passus sum, fieri autem moleste fero. sed tu quid
 ais? quamquam quid quaero? nosti diligentiam
 Capitonis in rebus novis perquirendis. non concedit
 Camillo. facies me igitur certiorem de Idibus.
 ista enim me res adducebat. eo adiunxeram ceteras quas consequi
 tamen biduo aut triduo post facile potero.

te tamen in via confici minime volo; quin etiam Dionysio
 ignosco. de 
 Bruto quod scribis, feci ut ei liberum esset, quod ad me attineret.
 scripsi enim ad eum heri Idibus eius opera mihi nihil opus
 esse.

Asturam veni viii Kal. vesperi . vitandi 
 enim caloris causa Lanuvi tris horas acquieveram. tu velim, si
 grave non erit, efficias ne ante Nonas mihi illuc veniendum sit (id potes
 per Egnatium Maximum), illud in primis, cum Publilio me
 absente conficias. de quo quae fama sit scribes. 
 id populus
 curat scilicet! 
 non me hercule arbitror; etenim haec decantata erat fabula. 
 sed complere paginam volui. quid plura? ipse enim adsum, nisi quid
 tu prorogas. scripsi enim ad te de hortis.

o rem indignam! gentilis tuus urbem auget quam hoc biennio primum vidit et
 ei parum magna visa est quae etiam ipsum capere potuerit. hac de re igitur
 exspecto litteras tuas. Varroni scribis te, simul ac venerit.

dati igitur iam sunt nec tibi integrum est, hui, si scias quanto periculo
 tuo! aut fortasse litterae meae te retardarunt; sed eas nondum legeras cum
 has proximas scripsisti. scire igitur aveo quo modo res se habeat. 
 
 de 
 Bruti amore vestraque ambulatione etsi mihi nihil novi adfers sed idem quod
 saepe, tamen hoc audio libentius quo saepius, eoque mihi iucundius est quod tu eo
 laetaris certiusque eo est quod a te dicitur.

has alteras hodie litteras. de 
 Xenonis nomine et de Epiroticis
 x_x_x_x_ nihil potest fieri nec commodius nec aptius quam ut
 scribis. id erat locutus mecum eodem modo Balbus minor.

nihil novi sane nisi Hirtium cum Quinto acerrime
 pro me litigasse; omnibus eum locis furere maximeque in conviviis cum multa de me tum
 redire ad patrem; nihil autem ab eo tam 
 ἀξιοπίστωσ dici quam alienissimos nos esse a
 Caesare; fidem nobis habendam non esse, me vero etiam cavendum ( φοβερὸν ἂν ἦν nisi viderem scire regem me animi
 nihil habere), Ciceronem vero meum vexari; sed id quidem arbitratu suo.

laudationem 
 Porciae gaudeo me ante dedisse Leptae tabellario quam tuas
 acceperim litteras. eam tu igitur, si me amas, curabis, si modo mittetur,
 isto modo mittendam Domitio et Bruto.

de gladiatoribus, de ceteris quae scribis ἀνεμοφόρητα , facies me cotidie certiorem. velim , si tibi
 videtur, appelles Balbum et Offilium. de auctione
 proscribenda equidem locutus sum cum Balbo. placebat (puto
 conscripta habere Offilium omnia; habet et Balbus) sed
 Balbo placebat propinquum diem et Romae; si
 Caesar moraretur, posse diem differri. sed is quidem adesse
 videtur. totum igitur considera; placet enim Vestorio.

ante lucem cum scriberem contra Epicureos, de eodem oleo et
 opera exaravi nescio quid ad te et ante lucem dedi. deinde cum somno repetito
 simul cum sole experrectus essem, datur mi epistula a sororis tuae filio quam ipsam tibi
 misi; cuius est principium non sine maxima contumelia. sed fortasse οὐκ ἐπέστησεν . est autem sic,
 
 ego enim quicquid non belle in te dici potest—. 
 posse vult in me multa dici non belle sed ea se negat approbare.
 hoc quicquam pote impurius? iam cetera leges (misi enim ad te)
 iudicabisque. Bruti nostri cotidianis adsiduisque laudibus quas ab eo
 de nobis haberi permulti mihi renuntiaverunt commotum istum aliquando scripsisse aliquid
 ad me credo et ad te, idque ut sciam facies. nam ad patrem de me quid
 scripserit nescio, de matre quam pie! 
 volueram , inquit
 ut quam plurimum tecum essem, conduci mihi domum et id ad te scripseram.
 neglexisti . ita minus multum una erimus. nam ego
 istam domum videre non possum; qua de causa scis.

hanc autem causam pater odium matris esse dicebat. 
 nunc me iuva, mi Attice, consilio, πότερον id est utrum aperte hominem asperner et respuam,
 ἢ σκολιαῖσ ἀπάταις. ut enim Pindaro sic
 δίχα μοι νόοσ ἀτρέκειαν εἰπεῖν. 
 omnino moribus meis illud aptius sed hoc fortasse temporibus. tu 
 autem quod ipse tibi suaseris idem mihi persuasum putato. equidem vereor
 maxime ne in Tusculano opprimar. in turba haec essent faciliora.
 utrum igitur Asturae? quid 
 si 
 Caesar subito? iuva me, quaeso, consilio. utar eo quod tu
 decreveris.

o incredibilem vanitatem! ad patrem domo sibi carendum propter matrem, 
 ad matrem plenam pietatis. hic autem iam languescit et
 ait sibi illum iure iratum.

sed utar tuo consilio; 
 σκολιὰ 
 enim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam sed invitus;
 valde enim in scribendo haereo. 
 Brutum
 inquis eadem. 
 scilicet ; sed nisi hoc esset, res me ista non cogeret. nec enim
 inde venit unde mallem neque diu afuit neque ullam litteram ad me. sed tamen
 scire aveo qualis ei totius itineris summa fuerit. 
 libros mihi de quibus ad te antea scripsi velim mittas et maxime Φαίδρου περὶ Θεῶν et .

itane ? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? εὐαγγέλια . sed ubi eos? nisi forte se suspendit.
 † hic autem ut fultum est.† ubi igitur φιλοτέχνημα illud tuum quod vidi in Parthenone,
 Ahalam et Brutum? sed quid faciat?
 illud optime, 
 sed ne is quidem qui omnium flagitiorum
 auctor bene de nostro. 
 at ego verebar ne etiam Brutus eum diligeret; ita enim
 significarat iis litteris quas ad me, 
 at vellem aliquid degustasses de
 fabulis. 
 sed coram, ut scribis.

etsi quid mi auctor es? advolone an maneo? equidem et in libris
 haereo et illum hic excipere nolo; ad quem, ut audio, pater hodie ad Saxa
 †acrimonia.† mirum quam inimicus ibat ut ego
 obiurgarem. sed ego ipse κεκέπφωμαι .
 itaque posthac. tu tamen vide quid de adventu meo censeas et
 τὰ ὅλα , cras si perspici potuerint, mane statim ut
 sciam.

ego vero Quinto epistulam ad sororem misi. cum ille
 quereretur filio cum matre bellum et se ob eam causam domo cessurum filio diceret,
 dixi illum commodas ad matrem litteras, ad te nullas. ille alterum mirabatur,
 de te autem suam culpam quod saepe graviter ad filium scripsisset de tua in illum
 iniuria. quod autem relanguisse se dicit, ego ei tuis litteris lectis
 σκολιαῖσ ἀπάταισ significavi me non fore tum
 enim mentio Canae.

omnino si id consilium placeret, esset necesse; sed, ut scribis, ratio est
 habenda gravitatis, et utriusque nostrum idem consilium esse debet, etsi in me graviores
 iniuriae et certe notiores. si vero etiam Brutus aliquid
 adferet, nulla dubitatio est. sed coram. magna enim res et multae
 cautionis. cras igitur, nisi quid a te commeatus.

venit ille ad me καὶ . et ego, 
 σὺ δὲ δὴ τί σύννους; 
 
 
 rogas ? inquit, quoi iter instet et iter ad bellum idque
 cum periculosum tum etiam turpe! 
 
 quae vis igitur? inquam. 
 aes 
 inquit alienum et tamen ne viaticum quidem. 
 hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. at ille,
 
 sed me maxime angit avunculus. 
 
 quidnam ? inquam. 
 quod mihi inquit
 iratus est. 
 
 cur pateris? inquam, malo enim ita dicere quam cur
 committis? 
 
 non patiar inquit, causam enim tollam. 
 et ego, 
 rectissime quidem; sed si grave non est, velim
 scire quid sit causae. 
 
 quia , dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne
 illi quidem. nunc nihil mihi tanti est. faciam quod
 volunt. 
 
 feliciter velim inquam teque laudo. sed 
 quando? 
 
 nihil ad me inquit de tempore, quoniam rem
 probo. 
 
 at ego inquam censeo prius quam proficiscaris.
 ita patri quoque morem gesseris.

faciam 
 inquit ut censes. 
 hic dialogus sic conclusus est.

sed heus tu, diem meum scis esse iii Nonas
 Ianuarias; aderis igitur. scripseram iam: ecce tibi orat
 Lepidus ut veniam. opinor augures velle habere ad templum
 effandum. Eatur; μὴ σκόρδου . videbimus te
 igitur.

ego vero utar prorogatione diei, tuque humanissime fecisti qui me certiorem
 feceris atque ita ut eo tempore acciperem litteras quo non exspectarem tuque ut ab ludis
 scriberes. sunt omnino mihi quaedam agenda Romae sed consequemur
 biduo post.

suavis tuas litteras! (etsi acerba pompa. verum tamen scire omnia non
 acerbum est, vel de Cotta) populum vero praeclarum quod propter malum
 vicinum ne Victoriae quidem ploditur! Brutus apud me fuit;
 quoi quidem valde placebat me aliquid ad Caesarem. adnueram ; sed
 pompa deterret.

tu tamen ausus es Varroni dare! exspecto quid
 iudicet. quando autem pelleget? de 
 Attica probo. est quiddam etiam animum levari cum spectatione
 tum etiam religionis opinione et fama.

Cottam mi velim mittas; Libonem mecum habeo et habueram ante
 Cascam. Brutus mihi T. Ligari verbis
 nuntiavit, quod appelletur L. Corfidius in oratione
 Ligariana, erratum esse meum. sed , ut aiunt, μνημονικὸν ἁμάρτημα . sciebam 
 Corfidium pernecessarium Ligariorum; sed eum video ante esse
 mortuum. da igitur, quaeso, negotium Pharnaci,
 Antaeo, Salvio ut id nomen ex omnibus libris tollatur.

fuit apud me Lamia post discessum tuum epistulamque ad me
 attulit missam sibi a Caesare. quae quamquam ante data erat quam
 illae Diocharinae, tamen plane declarabat illum ante ludos
 Romanos esse venturum. in qua extrema scriptum erat ut ad
 ludos omnia pararet neve committeret ut frustra ipse properasset. prorsus ex
 his litteris non videbatur esse dubium quin ante eam diem venturus esset, itemque
 Balbo cum eam epistulam legisset videri Lamia dicebat.
 
 dies feriarum mihi additos video sed quam
 multos fac, si me amas, sciam. de 
 Baebio poteris et de altero vicino Egnatio.

quod me hortaris ut eos dies consumam in philosophia explicanda, currentem tu
 quidem; sed cum Dolabella vivendum esse istis diebus vides. quod 
 nisi me Torquati causa teneret satis erat dierum ut Puteolos
 excurrere possem et ad tempus redire.

Lamia quidem a Balbo, ut videbatur, audiverat multos nummos
 domi esse numeratos quos oporteret quam primum dividi, magnum pondus argenti; auctionem
 XIII. xlv M. TVLLI CICERONIS praeter praedia primo quoque tempore fieri oportere.
 scribas ad me velim quid tibi placeat. equidem si ex omnibus
 esset eligendum, nec diligentiorem nec officiosiorem nec me hercule nostri studiosiorem
 facile delegissem Vestorio, ad quem accuratissimas litteras dedi; quod idem
 te fecisse arbitror. mihi quidem hoc satis videtur. tu quid dicis?
 unum enim pungit ne neglegentiores esse videamur. exspectabo 
 igitur tuas litteras.

Pollex quidem, ut dixerat ad Idus
 Sextilis, ita mihi Lanuvi pridie Idus praesto
 fuit, sed plane pollex, non index.

cognosces igitur ex ipso. Balbum
 conveni—Lepta enim de sua munerum curatione laborans me ad eum
 perduxerat—in eo autem Lanuvino quod Lepido
 tradidit. ex eo hoc primum, Paulo ante acceperam eas
 litteras in quibus magno opere confirmat ante ludos Romanos. 
 legi epistulam. multa de meo Catone, quo saepissime
 legendo se dicit copiosiorem factum, Bruti
 Catone lecto se sibi visum disertum.

tum 
 ex eo cognovi cretionem Cluvi
 Vestorium neglegentem!) liberam cretionem testibus praesentibus sexaginta
 diebus. metuebam ne ille arcessendus esset. nunc mittendum est ut
 meo iussu cernat. idem igitur Pollex. etiam de hortis
 Cluvianis egi cum Balbo. nil liberalius.
 se enim statim ad Caesarem scripturum, Cluvium
 autem a T. Hordeonio legare et Terentiae HS iↃↃↃ et sepulcro multisque rebus, nihil a
 nobis. subaccusa , quaeso, Vestorium. quid minus
 probandum quam Plotium unguentarium per suos pueros omnia tanto ante
 Balbo, illum mi ne per meos quidem? de 
 Cossinio doleo; dilexi hominem.

Quinto delegabo si quid aeri meo alieno superabit et emptionibus ex quibus
 mi etiam aes alienum faciendum puto. de domo Arpini nil scio.
 Vestorium nil est quod accuses. iam enim obsignata hac
 epistula noctu tabellarius noster venit et ab eo litteras diligenter scriptas attulit et
 exemplum testamenti.

postea quam abs te, Agamemno, non ut venirem 
 (nam id quoque fecissem nisi Torquatus esset) sed ut scriberem
 tetigit auris nuntius, extemplo instituta omisi; ea quae in manibus
 habebam abieci, quod iusseras edolavi. tu velim e Pollice cognoscas rationes
 nostras sumptuarias. turpe est enim nobis illum, qualiscumque est, hoc primo
 anno egere. post moderabimur diligentius. idem 
 Pollex remittendus est ut ille cernat. plane 
 Puteolos non fuit eundum cum ob ea quae ad te scripsi tum quod
 Caesar adest. Dolabella scribit se ad me postridie
 Idus. o magistrum molestum!

Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio.
 nam ibi erat. habet enim domum quam nos vendidimus.
 rogat magno opere ut sim Kal. in senatu; me et sibi et 
 Caesari vehementer gratum esse facturum. puto equidem nihil
 esse. dixisset enim tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam
 Balbus est aeger. sed tamen malui venire frustra quam
 desiderari, si opus esset. moleste ferrem postea. itaque hodie
 Anti cras ante meridiem domi. tu velim, nisi te impedivisti,
 apud nos pr. Kal. cum Pilia.

te spero cum Publilio confecisse. equidem Kal. in
 Tusculanum recurram; me enim absente omnia cum illis transigi malo.
 Quinti fratris epistulam ad te misi non satis humane illam quidem
 respondentem meis litteris sed tamen quod tibi satis sit, ut equidem existimo.
 tu videbis.

heri nescio quid in strepitu videor exaudisse cum diceres te in
 Tusculanum venturum. quod utinam! iterum utinam! tuo tamen
 commodo. Lepta me rogat ut, si quid sibi opus sit, accurram; mortuus enim
 Babullius. Caesar, opinor, ex uncia etsi nihil adhuc; sed
 Lepta ex triente. veretur autem ne non liceat tenere
 hereditatem, ἀλόγωσ omnino, sed veretur tamen.
 is igitur si accierit, accurram; si minus, non ante
 quam necesse erit. tu 
 Pollicem, cum poteris.

laudationem 
 Porciae tibi misi correctam. adeo properavi ut, si forte aut
 Domitio filio aut Bruto mitteretur, haec mitteretur.
 id si tibi erit commodum magno opere cures velim et velim M.
 Varronis et Olli mittas laudationem, Olli utique.
 nam illam legi, volo tamen regustare. quaedam enim vix mihi
 credo legisse me.

Atticae primum salutem (quam equidem ruri esse arbitror; multam igitur
 salutem) et Piliae. de 
 Tigellio, si quid novi. qui quidem, ut mihi Gallus
 Fadius scripsit, μέμψιν ἀναφέρει mihi
 quandam iniquissimam, me Phameae defuisse cum eius causam recepissem.
 quam quidem receperam contra pueros Octavios Cn. filios non
 libenter; sed Phameae causa volebam. erat enim, si meministi, in
 consulatus petitione per te mihi pollicitus si quid opus esset; quod ego perinde tuebar
 ac si usus essem. is ad me venit dixitque iudicem operam dare sibi
 constituisse eo die ipso quo de Sestio nostro lege Pompeia in
 consilium iri necesse erat. scis enim dies illorum iudiciorum praestitutos
 fuisse. respondi non ignorare eum quid ego deberem Sestio.
 quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. ita 
 tum ille discessit iratus. puto me tibi narrasse. non laboravi
 scilicet nec hominis alieni iniustissimam iracundiam mihi curandam putavi.

Gallo autem narravi, cum proxime Romae fui, quid audissem
 neque nominavi Balbum minorem. habuit suum negotium
 Gallus ut scribit. ait illum dicere me
 animi conscientia quod Phamean destituissem de se suspicari. qua re tibi
 hactenus mando, de illo nostro, si quid poteris, exquiras, de me ne quid labores.
 est bellum aliquem libenter odisse et quem ad modum non
 omnibus dormire, ita non omnibus servire. etsi me hercule, ut tu
 intellegis, magis mihi isti serviunt, si observare servire est.

admonitus quibusdam tuis litteris ut ad Caesarem uberiores
 litteras mittere instituerem, cum mihi Balbus nuper in
 Lanuvino dixisset se et Oppium scripsisse ad
 Caesarem me legisse libros contra Catonem et vehementer
 probasse, conscripsi de iis ipsis libris epistulam Caesari quae deferretur
 ad Dolabellam; sed eius exemplum misi ad Oppium et
 Balbum scripsique ad eos ut tum deferri ad Dolabellam
 iuberent meas litteras si ipsi exemplum probassent. ita mihi rescripserunt
 nihil umquam se legisse melius epistulamque meam iusserunt dari Dolabellae.

Vestorius ad me scripsit ut iuberem mancipio dari servo suo pro mea parte
 Hetereio cuidam fundum Brinnianum ut ipse ei Puteolis recte mancipio dare
 posset. eum servum, si tibi videbitur, ad me mittes; opinor enim ad te etiam
 scripsisse Vestorium.

de adventu Caesaris idem quod a te mihi scriptum est ab
 Oppio et Balbo. miror te nihildum cum
 Tigellio, velut hoc ipsum, quantum acceperit: prorsus aveo scire nec
 tamen flocci facio.

quaeris quid cogitem de obviam itione. quid censes nisi
 Alsium? et quidem ad Murenam de hospitio
 scripseram, sed opinor cum Matio profectum. Sallustius igitur
 urgebitur.

scripto iam superiore versiculo Eros mihi dixit sibi
 Murenam liberalissime respondisse. eo igitur utamur.
 nam 
 Silius culcitas non habet. Dida autem, opinor, hospitibus
 totam villam concessit.

ad 
 Caesarem quam misi epistulam eius exemplum fugit me tum tibi mittere.
 nec id fuit quod suspicaris, ut me puderet tui ne ridicule
 †micillus†, nec me hercule scripsi aliter ac si πρὸσ ἴσον ὅμοιόν que scriberem. bene enim
 existimo de illis libris, ut tibi coram. itaque scripsi et ἀκολακεύτωσ et tamen sic ut nihil eum existimem lecturum
 libentius.

de 
 Attica nunc demum mihi est exploratum; itaque ei de integro gratulare.
 Tigellium totum mihi et quidem quam primum; nam pendeo animi.
 narro tibi, Quintus cras; sed ad me an ad te nescio.
 mi scripsit Romam viii Kal. sed misi qui invitaret.
 etsi hercle iam Romam veniendum est ne ille ante advolet.

o hospitem mihi tam gravem ἀμεταμέλητον !
 fuit enim periucunde. sed cum secundis Saturnalibus
 ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa a militibus est ut vix
 triclinium ubi cenaturus ipse Caesar esset vacaret; quippe hominum ciↃ ciↃ . sane sum commotus quid futurum
 esset postridie; ac mihi Barba
 Cassius subvenit, custodes dedit. castra in agro, villa defensa
 est. ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad h.
 vii nec quemquam admisit; rationes, opinor, cum Balbo. inde 
 ambulavit in litore. post h. viii in balneum. tum audivit de
 Mamurra, vultum non mutavit. unctus est, accubuit. ἐμετικὴν agebat. itaque et edit et bibit ἀδεῶσ et iucunde, opipare sane et apparate nec id solum sed 
 bene cocto et 
 condito sermone bono et, si quaeris, libenter.

praeterea tribus tricliniis accepti οἱ περὶ valde copiose. libertis minus lautis servisque nihil
 defuit. nam lautiores eleganter accepi. quid multa? homines visi
 sumus. hospes tamen non is quoi diceres, 
 amabo te, eodem ad
 me cum revertere. 
 semel satis est. σπουδαῖον οὐδὲν in
 sermone, φιλόλογα multa. quid quaeris?
 delectatus est et libenter fuit. Puteolis se aiebat unum diem fore, alterum
 ad Baias. 
 habes hospitium sive
 ἐπισταθμείαν odiosam mihi, dixi, non molestam.
 ego paulisper hic, deinde in Tusculanum.
 Dolabellae villam cum praeteriret, omnis armatorum copia dextra sinistra
 ad equum nec usquam alibi. hoc ex Nicia.

deverti ad illum de quo tecum mane. nihil perditius; explicari rem
 non posse. 
 etenim si ille tali ingenio exitum non reperiebat, quis
 nunc reperiet? 
 quid quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; verum ille
 gaudens) adfirmatque minus diebus xx tumultum Gallicum.
 in sermonem se post Idus
 Martias praeterquam Lepido venisse nemini. ad 
 summam non posse istaec sic abire. o prudentem Oppium! qui nihilo minus
 illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat. sed haec
 hactenus.

tu , quaeso, quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere, in his
 de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro.
 de quo quidem ille ad quem deverti, Caesarem solitum dicere,
 
 magni refert hic quid velit, sed quicquid vult valde vult ;
 idque eum animadvertisse cum pro Deiotaro
 Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere; atque etiam
 (ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud
 eum fuissem exspectaremque sedens quoad vocarer, dixisse eum,
 
 ego dubitem quin summo in odio sim quom M.
 Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit? atqui si
 quisquam est facilis, hic est. tamen non dubito quin me male
 oderit. 
 haec et eius modi multa. sed ad propositum. quicquid 
 erit non modo magnum sed etiam parvum scribes. equidem nihil intermittam.

duas a te accepi epistulas heri. ex priore theatrum
 Publiliumque cognovi, bona signa consentientis multitudinis.
 plausus vero L. Cassio datus etiam facetus mihi quidem
 visus est.

altera epistula de Madaro scripta, apud quem nullum
 † φαλάκωμα , ut putas. processit 
 enim, sed minus diutius. sermone eius† sum retentus. 
 quod autem ad te scripseram obscure fortasse, id eius
 modi est. aiebat 
 Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu veni ad eum, cum
 exspectarem sedens, dixisse, 
 ego nunc tam sim stultus ut hunc ipsum
 facilem hominem putem mihi esse amicum quom tam diu sedens meum commodum
 exspectet? 
 habes igitur φαλάκρωμα inimicissimum oti, id
 est Bruti.

in 
 Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturae
 cogitabam. Piliae paratum est hospitium, sed vellem Atticam.
 verum tibi ignosco. quarum utrique salutem.

Tranquillae tuae quidem litterae. quod utinam diutius! nam
 Matius posse negabat. ecce autem structores nostri ad
 frumentum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romae
 domum ad Antonium frumentum omne portari. πανικὸν certe; scripsisses enim. Corumbus
 Balbi nullus adhuc: est mihi notum nomen; bellus enim esse dicitur
 architectus.

ad obsignandum tu adhibitus non sine causa videris. volunt enim
 nos ita putare; nescio cur non animo quoque sentiant. sed quid haec ad nos?
 odorare tamen Antoni
 διάθεσιν ; quem quidem ego epularum magis arbitror
 rationem habere quam quicquam mali cogitare. tu si quid πραγματικὸν habes rescribe; sin minus, populi ἐπισημασίαν et mimorum dicta perscribito. Piliae et
 Atticae salutem.

numquid putas me Lanuvi? ac ego te istic cotidie
 aliquid novi suspicor. tument negotia. nam cum
 Matius, quid censes ceteros? equidem doleo, quod numquam in ulla
 civitate accidit non una cum libertate rem publicam reciperatam. horribile 
 est quae loquantur, quae minitentur. ac vereor Gallica etiam
 bella, ipse Sextus quo evadat. sed omnia licet concurrant,
 Idus
 Martiae consolantur. nostri autem ἥρωεσ , quod per ipsos confici potuit, gloriosissime et
 magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas
 habemus. haec ego ad te. tu , si quid novi (nam cotidie aliquid
 exspecto), confestim ad me et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti
 litterulas. equidem non committam.

spero tibi iam esse ut volumus, quoniam quidem ἠσίτησασ quom leviter commotus esses; sed tamen velim scire quid agas.
 signa bella quod Calvena moleste fert se suspectum esse
 Bruto; illa signa non bona si cum signis legiones veniunt e 
 Gallia. quid tu illas putas quae fuerunt in
 Hispania? nonne idem postulaturas? quid, quas Annius
 transportavit? C. Asinium volui sed μνημονικὸν ἁμάρτημα . a balneatore φυρμὸς πολύσ . nam ista quidem Caesaris libertorum
 coniuratio facile opprimeretur, si recte saperet Antonius.

o meam stultam verecundiam! qui legari noluerim ante
 res prolatas ne deserere viderer hunc rerum tumorem; cui certe si possem mederi, desse
 non deberem. sed vides magistratus, si quidem illi magistratus, vides tamen
 tyranni satellites in imperiis, vides eiusdem exercitus, vides in
 latere veteranos, quae sunt εὐρίπιστα omnia, eos autem
 qui orbis terrae custodiis non modo saepti verum etiam magni esse debebant tantum modo
 laudari atque amari sed parietibus contineri. atque illi quoquo modo
 beati, civitas misera.

sed velim scire quid adventus Octavi, num qui concursus ad eum,
 num quae νεωτερισμοῦ suspicio. non puto
 equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio. haec scripsi ad te
 proficiscens Astura iii Idus.

pridie 
 Idus
 Fundis accepi tuas litteras cenans. primum igitur melius esse,
 deinde meliora te nuntiare. odiosa illa enim fuerant, legiones venire.
 nam de Octavio susque deque. exspecto quid de
 Mario; quem quidem ego sublatum rebar a Caesare.
 Antonio conloquium cum heroibus nostris pro re nata non incommodum.
 sed tamen adhuc me nihil delectat praeter Idus
 Martias. nam quoniam Fundis sum cum
 Ligure nostro, discrucior Sextili fundum a verberone
 Curtilio possideri.

quod cum dico, de toto genere dico. quid enim miserius quam ea nos
 tueri propter quae illum oderamus? etiamne consules et tribunos pl. in biennium quos
 ille voluit? nullo modo reperio quem ad modum possim πολιτεύεσθαι . nihil enim tam σόλοικον quam tyrannoctonos in caelo esse, tyranni facta defendi.
 sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides
 languorem bonorum. exsultant laetitia in municipiis. dici enim non
 potest quanto opere gaudeant, ut ad me concurrant, ut audire cupiant mea verba de re p.
 nec ulla interea decreta. sic enim πεπολιτεύμεθα ut victos metueremus. 
 
 haec ad te scripsi apposita secunda mensa;
 plura et πολιτικώτερα postea, et tu quid agas quidque
 agatur.

postridie 
 Idus
 Paulum
 Caietae vidi. is mihi de Mario et de re publica
 quaedam sane pessima. a te scilicet nihil; nemo enim meorum. sed 
 Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio. ubi tandem est
 futurus? nam cum reliqua tum de hoc scire aveo omnia. ego e
 Formiano exiens xvii Kal. ut inde altero die in Puteolanum
 scripsi haec.

a Cicerone mihi litterae sane πεπινωμέναι et bene longae. cetera autem vel fingi
 possunt, πίνοσ litterarum significat doctiorem.
 nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas ne
 quid ei desit. id cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et
 dignitatem; quod idem intellexi tibi videri. omnino si ego, ut volo, mense
 Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea
 tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat,
 quaeso, da operam ut illum quam honestissime copiosissimeque tueamur. 
 haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogita bis
 ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam venerit scribes.

tu me iam rebare, cum scribebas, in actis esse nostris, et ego accepi xvii
 Kal. in deversoriolo Sinuessano tuas litteras. 
 de 
 Mario probe, etsi doleo L. Crassi nepotem.
 optime iam etiam Bruto nostro probari Antonium.
 nam quod Iuniam scribis moderate et amice scriptas litteras
 attulisse, mihi Paulus dedit ad se a fratre missas; quibus in extremis erat
 sibi insidias fieri; se id certis auctoribus comperisse. hoc nec mihi
 placebat et multo illi minus. reginae fuga mihi non molesta est.
 Clodia quid egerit scribas ad me velim. de 
 Byzantiis curabis ut cetera et Pelopem ad te arcesses.
 ego , ut postulas, Baiana negotia chorumque illum de quo scire
 vis, cum perspexero, tum scribam, ne quid ignores.

quid 
 Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer
 exspecto. ea scilicet tu declarabis qui cetera. nauseolam tibi
 tuam causam oti dedisse facile patiebar. videbare enim mihi legenti tuas
 litteras requiesse paulisper. de 
 Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet.
 quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse.
 verum tamen—.

de re publica multa cognovi ex tuis litteris quas quidem multiiuges accepi
 uno tempore a Vestori liberto. ad ea autem quae requiris brevi
 respondebo. primum vehementer me Cluviana delectant.
 sed quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi
 duae corruerunt reliquaeque rimas agunt, itaque non solum inquilini sed mures etiam
 migraverunt. hanc ceteri calamitatem vocant, ego ne incommodum quidem. o
 Socrate et Socratici viri! numquam vobis gratiam referam.
 di immortales, quam mihi ista pro nihilo! sed tamen ea ratio
 aedificandi initur, consiliario quidem et auctore Vestorio, ut hoc
 damnum quaestuosum sit.

hic turba magna est eritque, ut audio, maior. duo quidem quasi
 designati consules. o di boni! vivit tyrannis, tyrannus occidit! eius 
 interfecti morte laetamur cuius facta defendimus! itaque quam severe nos
 M. Curtius accusat ut pudeat vivere, neque iniuria.
 nam mori miliens praestitit quam haec pati quae mihi videntur habitura
 etiam vetustatem.

et 
 Balbus hic est multumque mecum. ad quem a Vetere
 litterae datae pridie Kal. Ianuar. cum a se Caecilius
 circumsederetur et iam teneretur, venisse cum maximis copiis Pacorum
 Parthum; ita sibi esse eum ereptum multis suis amissis. in qua
 re accusat Volcacium. ita mihi videtur bellum illud instare.
 sed 
 Dolabella et Nicias viderint. idem 
 Balbus meliora de Gallia. xxi die litteras habebat
 Germanos illasque nationes re audita de Caesare legatos
 misisse ad Aurelium qui est praepositus ab Hirtio, se quod
 imperatum esset esse facturos. quid quaeris? omnia plena pacis, aliter ac
 mihi Calvena dixerat.

itane vero? hoc meus et tuus Brutus egit ut Lanuvi
 esset, ut Trebonius itineribus deviis proficisceretur in provinciam, ut
 omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Caesaris plus valerent quam
 si ipse viveret? meministine me clamare illo ipso primo
 Capitolino die debere senatum in
 Capitolium a praetoribus vocari? di immortales, quae tum opera
 effici potuerunt laetantibus omnibus bonis, etiam sat bonis, fractis latronibus!
 Liberalia tu accusas. quid fieri tum potuit? iam pridem
 perieramus. meministine te clamare causam perisse si funere elatus esset?
 at ille etiam in foro combustus laudatusque miserabiliter servique et
 egentes in tecta nostra cum facibus immissi. quae deinde? ut audeant dicere,
 
 tune contra Caesaris nutum? 
 haec et talia ferre non possum. itaque 
 
 γῆν πρὸ γῆσ 
 cogito; tua tamen ὑπηνέμιοσ .

nausea iamne plane abiit? mihi quidem ex tuis litteris coniectanti
 ita videbatur. redeo ad Tebassos, Scaevas, Fangones.
 hos tu existimas confidere se illa habituros stantibus nobis? in quibus
 plus virtutis putarunt quam experti sunt. pacis isti scilicet amatores et non
 latrocini auctores. at ego, cum tibi de Curtilio scripsi
 Sextilianoque fundo, scripsi de Censorino, de
 Messalla, de Planco, de Postumo, de genere
 toto. melius fuit perisse illo interfecto, quod numquam accidisset, quam haec
 videre.

Octavius
 Neapolim venit x iiii Kal. ibi eum Balbus mane
 postridie eodemque die mecum in Cumano, illum hereditatem aditurum.
 sed , ut scribis, † ῤιξόθεμιν † magnam cum Antonio.
 Buthrotia mihi tua res est, ut debet, eritque curae. quod 
 quaeris, iamne ad centena Cluvianum, adventare videtur. scilicet 
 primo anno L_X_X_X_ detersimus.

Quintus pater ad me gravia de filio, maxime quod matri nunc indulgeat cui
 antea bene merenti fuerit inimicus. ardentis in eum litteras ad me misit.
 ille autem quid agat si scis nequedum Roma es profectus,
 scribas ad me velim et hercule si quid aliud. vehementer delector tuis
 litteris.

nudius tertius dedi ad te epistulam longiorem; nunc ad ea quae proxime.
 velim me hercule Asturae
 Brutus. ἀκολασίαν istorum scribis.
 an censebas aliter? equidem etiam maiora exspecto.
 quom 
 equidem contionem lego de tanto viro, de clarissimo
 civi, ferre non queo. etsi ista iam ad risum. sed 
 memento, sic alitur consuetudo perditarum contionum ut nostri illi non heroes sed di
 futuri quidem in gloria sempiterna sint, sed non sine invidia, ne sine periculo quidem.
 verum illis magna consolatio conscientia maximi et clarissimi facti, nobis
 quae? qui interfecto rege liberi non sumus. sed haec fortuna viderit, quoniam
 ratio non gubernat.

de 
 Cicerone quae scribis iucunda mihi sunt; velim sint prospera.
 quod curae tibi est ut ei suppeditetur ad usum et cultum copiose per mihi
 gratum est, idque ut facias te etiam atque etiam rogo.
 de 
 Buthrotiis et tu recte cogitas et ego non dimitto istam curam.
 suscipiam omnem etiam actionem quam video cotidie faciliorem. de 
 Cluviano, quoniam in re mea me ipsum diligentia vincis, res ad centena
 perducitur. ruina rem non fecit deteriorem, haud scio an etiam fructuosiorem.
 hic mecum Balbus, Hirtius, Pansa.
 modo venit Octavius et quidem in proximam villam
 Philippi mihi totus deditus; Lentulus Spinther hodie apud
 me; cras mane vadit.

o mi Attice, vereor ne nobis Idus
 Martiae nihil dederint praeter laetitiam et odi poenam ac doloris.
 quae mihi istim adferuntur! quae hic video! ὢ . scis quam diligam
 Siculos et quam illam clientelam honestam iudicem. multa illis
 Caesar neque me invito, etsi Latinitas erat non ferenda.
 verum tamen—. ecce autem Antonius accepta
 grandi pecunia fixit legem a dictatore comitiis latam qua Siculi cives
 Romani; cuius rei vivo illo mentio nulla. quid ?
 Deiotari nostri causa non similis? dignus ille quidem omni
 regno sed non per Fulviam. sescenta similia. verum 
 illuc me refero. tam claram tamque testatam rem tamque
 iustam Buthrotiam non tenebimus aliqua ex parte? et eo quidem magis quo
 iste plura? nobiscum hic perhonorifice et peramice Octavius.

quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non,
 itaque ne nos quidem; quem nego posse esse bonum civem.
 ita multi circumstant qui quidem nostris mortem minitantur.
 negant haec ferri posse. quid censes cum Romam puer
 venerit ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? 
 qui 
 quidem semper erunt clari, conscientia vero facti sui etiam beati. sed 
 nos, nisi me fallit, iacebimus. itaque exire aveo ubi nec
 Pelopidarum, inquit. haud amo vel hos designatos qui
 etiam declamare me coegerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret.
 sed hoc meae nimiae facilitatis. nam id erat quondam quasi
 necesse, nunc, quoquo modo se res habet, non est item.

quam dudum nihil habeo quod ad te scribam! scribo tamen non ut
 delectem his litteris sed ut eliciam tuas. tu si quid erit de ceteris, de
 Bruto utique quicquid. haec conscripsi x Kal. accubans apud
 Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis
 exercitatum.

septimo denique die litterae mihi redditae
 sunt quae erant a te xiii Kal. datae; quibus quaeris atque etiam me ipsum nescire
 arbitraris utrum magis tumulis prospectuque an ambulatione ἁλιτενεῖ delecter. est me hercule, ut dicis, utriusque loci
 tanta amoenitas ut dubitem utra anteponenda sit. 
 a)ll' ou) daito\s e)phra/tou e)/rga me/mhlen, 
 a)lla\ li/hn me/ga ph=ma, diotrefe/s, ei)soro/wntes 
 dei/dimen: e)n doih=| de\ sawse/men h)\ a)pole/sqai.

quamvis enim tu magna et mihi iucunda scripseris de D.
 Bruti adventu ad suas legiones in quo spem maximam video, tamen si est
 bellum civile futurum (quod certe erit si Sextus in armis permanebit, quem
 permansurum esse certo scio), quid nobis faciendum sit ignoro. neque enim iam
 licebit quod Caesaris bello licuit neque huc neque illuc.
 quemcumque enim haec pars perditorum laetatum Caesaris morte
 putabit (laetitiam autem apertissime tulimus omnes), hunc in hostium numero habebit;
 quae res ad caedem maximam spectat. restat ut in castra Sexti
 aut, si forte, Bruti nos conferamus. res odiosa et aliena
 nostris aetatibus et incerto exitu belli , et nescio quo pacto tibi ego possum, mihi tu
 dicere, 
 τέκνον ἐμόν, οὔ τοι δέδοται πολεμήια ἔργα, 
 ἀλλὰ σύ γ' ἱμερόεντα μετέρχεο ἔργα λόγοιο

sed haec fors viderit, ea quae talibus in rebus plus quam ratio potest.
 nos autem id videamus quod in nobis ipsis esse debet, ut quicquid accideret
 fortiter et sapienter feramus et accidisse hominibus meminerimus, nosque cum multum
 litterae tum non minimum Idus quoque Martiae consolentur.

suscipe nunc meam deliberationem qua sollicitor. ita multa veniunt
 in mentem in utramque partem. proficiscor , ut constitueram, legatus in
 Graeciam: caedis impendentis periculum non nihil vitare videor sed
 casurus in aliquam vituperationem quod rei publicae defuerim tam gravi tempore.
 sin autem mansero, fore me quidem video in discrimine sed accidere posse
 suspicor ut prodesse possim rei publicae. iam illa consilia privata sunt,
 quod sentio valde esse utile ad confirmationem Ciceronis me illuc venire;
 nec alia causa profectionis mihi ulla fuit tum cum consilium cepi legari a
 Caesare. tota igitur hac de re, ut soles, si quid ad me
 pertinere putas, cogitabis.

redeo nunc ad epistulam tuam. scribis enim esse rumores me ad
 lacum quod habeo venditurum, minusculam vero villam utique Quinto
 traditurum vel impenso pretio, quo introducatur, ut tibi Quintus filius
 dixerit, dotata Aquilia. ego vero de venditione nihil cogito
 nisi quid quod magis me delectet invenero. Quintus autem de emendo nihil
 curat hoc tempore. satis enim torquetur debitione dotis in qua mirificas
 Q. Egnatio gratias agit; a ducenda autem uxore sic abhorret ut
 libero lectulo neget esse quicquam iucundius. sed haec quoque hactenus.

redeo enim ad miseram seu nullam potius rem publicam. M.
 Antonius ad me scripsit de restitutione Sex. Clodi;
 quam honorifice, quod ad me attinet, ex ipsius litteris cognosces (misi enim tibi
 exemplum), quam dissolute, quam turpiter quamque ita perniciose ut non numquam
 Caesar desiderandus esse videatur facile existimabis. quae 
 enim Caesar numquam neque fecisset neque passus esset, ea nunc ex falsis
 eius commentariis proferuntur. ego autem Antonio facillimum me
 praebui. etenim ille, quoniam semel induxit animum sibi licere quod vellet,
 fecisset nihilo minus me invito. itaque mearum quoque litterarum misi tibi
 exemplum.

occupationibus est factum meis et subita tua profectione ne tecum coram de
 hac re agerem. quam ob causam vereor ne absentia mea levior sit apud te.
 quod si bonitas tua responderit iudicio meo quod semper habui de te,
 gaudebo.

a Caesare petii ut Sex.
 Clodium restitueret; impetravi. erat mihi in animo etiam tum sic
 uti beneficio eius si tu concessisses. quo magis laboro ut tua voluntate id
 per me facere nunc liceat . quod si duriorem te eius
 miserae et adflictae fortunae praebes, non contendam ego adversus te, quamquam videor
 debere tueri commentarium Caesaris. sed me hercule, si humaniter
 et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem profecto te praebebis et voles
 P. Clodium, in optima spe puerum repositum, existimare non te
 insectatum esse, cum potueris, amicos paternos.

patere , obsecro, te pro re publica videri gessisse simultatem cum patre
 eius, non contempsisse hanc familiam. honestius enim et libentius deponimus
 inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae. me deinde sine ad
 hanc opinionem iam nunc dirigere puerum et tenero animo eius persuadere non esse
 tradendas posteris inimicitias. quamquam tuam fortunam, Cicero,
 ab omni periculo abesse certum habeo, tamen arbitror malle te quietam senectutem et
 honorificam potius agere quam sollicitam. postremo meo iure te hoc beneficium
 rogo; nihil enim non tua causa feci. quod si non impetro, per me
 Clodio daturus non sum, ut intellegas quanti apud me auctoritas tua sit
 atque eo te placabiliorem praebeas.

quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses.
 non enim solum ex oratione sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut
 aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. nam cum te semper amavi
 primum tuo studio, post etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te
 mihi ita commendavit ut cariorem habeam neminem.

litterae vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me
 adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere a te ita petente ut inimicum
 meum, necessarium tuum me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses.

ego vero tibi istuc, mi
 Antoni, remitto atque ita ut me a te, cum iis verbis scripseris,
 liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo
 se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et naturae meae.
 nihil enim umquam non modo acerbum in me fuit sed ne paulo quidem tristius
 aut severius quam necessitas rei publicae postulavit. accedit ut ne in ipsum
 quidem Clodium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non
 esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet
 ipsos esse spoliandos.

nam de puero Clodio tuas partis esse arbitror ut eius animum
 tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas ut ne quas inimicitias residere
 in familiis nostris arbitretur. contendi cum P. Clodio
 cum ego publicam causam, ille suam defenderet. nostras concertationes res
 publica diiudicavit. si viveret, mihi cum illo nulla contentio iam maneret.

qua re quoniam hoc a me sic petis ut, quae tua potestas est, ea neges te me
 invito usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur, non quo aut aetas nostra
 ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari aut dignitas mea ullam contentionem
 extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos coniunctiores simus quam adhuc fuimus.
 interpellantibus enim his inimicitiis animus tuus mihi magis patuit quam
 domus. sed haec hactenus. 
 illud 
 extremum. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor semper sine
 ulla dubitatione summo studio faciam. hoc velim tibi penitus persuadeas.

Iteradum eadem ista mihi. 
 coronatus 
 Quintus noster Parilibus! Parilibus. 
 solusne ? etsi 
 addis Lamiam
 quod demiror equidem, sed scire cupio qui fuerint alii; quamquam satis scio
 nisi improbum neminem. explanabis igitur hoc diligentius. ego 
 autem casu cum dedissem ad te litteras vi Kal. satis multis verbis, tribus fere
 horis post accepi tuas et magni quidem ponderis. itaque ioca tua plena
 facetiarum de haeresi Vestoriana et de †Pherionum
 more† Puteolano risisse me satis nihil est necesse rescribere.
 πολιτικώτερα illa videamus.

ita 
 Brutos
 Cassiumque defendis quasi eos ego reprehendam; quos satis laudare non
 possum. rerum ego vitia conlegi, non hominum. sublato enim tyranno
 tyrannida manere video. nam quae ille facturus non fuit ea fiunt, ut de
 Clodio de quo mihi exploratum est illum non modo non facturum sed etiam
 ne passurum quidem fuisse. sequetur 
 Rufio
 Vestorianus, Victor numquam scriptus, ceteri, quis non?
 cui servire ipsi non potuimus eius libellis paremus. nam 
 Liberalibus quis potuit in senatum non venire? fac id potuisse
 aliquo modo; num etiam, cum venissemus, libere potuimus sententiam dicere? nonne omni
 ratione veterani qui armati aderant cum praesidi nos nihil haberemus defendendi fuerunt?
 illam sessionem Capitolinam mihi non placuisse tu testis es.
 quid ergo? ista culpa Brutorum? minime illorum
 quidem sed aliorum brutorum qui se cautos ac sapientis putant; quibus satis fuit
 laetari, non nullis etiam gratulari, nullis permanere.

sed praeterita omittamus; istos omni cura praesidioque tueamur et, quem ad
 modum tu praecipis, contenti Idibus
 Martiis simus; quae quidem nostris amicis divinis viris aditum ad caelum
 dederunt, libertatem populo Romano non dederunt. recordare tua.
 nonne meministi clamare te omnia perisse si ille funere elatus esset?
 sapienter id quidem. itaque ex eo quae manarint vides.

quae scribis K. Iuniis
 Antonium de provinciis relaturum, ut et ipse Gallias habeat et
 utrisque dies prorogetur, licebitne decerni libere? si licuerit, libertatem
 esse reciperatam laetabor; si non licuerit, quid mihi attulerit ista domini mutatio
 praeter laetitiam quam oculis cepi iusto interitu tyranni?

rapinas scribis ad Opis fieri; quas nos quoque tum videbamus.
 ne nos et liberati ab egregiis viris nec liberi sumus. ita laus
 illorum est, culpa nostra. et hortaris me ut historias scribam, ut conligam
 tanta eorum scelera a quibus etiam nunc obsidemur! poterone eos ipsos non
 laudare qui te obsignatorem adhibuerint? nec me hercule me raudusculum movet,
 sed homines benevolos, qualescumque sunt, grave est insequi contumelia.

sed de omnibus meis consiliis, ut scribis, existimo exploratius nos ad K.
 Iunias statuere posse. ad quas adero et omni ope atque opera
 enitar, adiuvante me scilicet auctoritate tua et gratia et summa aequitate causae, ut de
 Buthrotiis senatus consultum quale scribis fiat. quod me
 cogitare iubes, cogitabo equidem, etsi tibi dederam superiore epistula cogitandum.
 tu autem quasi iam reciperata re publica vicinis tuis
 Massiliensibus sua reddis. haec armis, quae quam firma
 habeamus ignoro, restitui fortasse possunt, auctoritate non possunt.

epistula brevis quae postea a te scripta est sane mihi fuit iucunda de
 Bruti ad Antonium et de eiusdem ad te litteris.
 posse videntur esse meliora quam adhuc fuerunt. sed nobis ubi
 simus et quo iam nunc nos conferamus providendum est.

o mirificum Dolabellam meum! iam enim dico meum; antea, crede mihi,
 subdubitabam. magnam 
 ἀναθεώρησιν res habet, de saxo, in crucem,
 columnam tollere, locum illum sternendum locare! quid quaeris? heroica.
 sustulisse mihi videtur simulationem desideri adhuc quae serpebat in dies,
 et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset.

nunc prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora. quamquam 
 istos ferre non possum qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt.
 sed non possunt omnia simul. incipit res melius ire quam
 putaram. nec vero discedam nisi cum tu me id honeste putabis facere posse.
 Bruto certe meo nullo loco deero idque, etiam si mihi cum illo nihil
 fuisset, facerem propter eius singularem incredibilemque virtutem.

Piliae nostrae villam totam quaeque in villa sunt trado in
 Pompeianum ipse proficiscens K. Maiis. 
 quam velim Bruto persuadeas ut Asturae sit!

v Nonas conscendens ab hortis Cluvianis in phaselum epicopum
 has dedi litteras, cum Piliae nostrae villam ad Lucrinum,
 vilicos, procuratores tradidissem. ipse autem eo die in Paeti
 nostri tyrotarichum imminebam; perpaucis diebus in Pompeianum, post in haec
 Puteolana et Cumana regna renavigare. o loca ceteroqui valde
 expetenda, interpellantium autem multitudine paene fugienda!

sed ad rem ut veniam, o Dolabellae nostri magnam ἀριστείαν ! quanta est ἀναθεώρησισ ! equidem laudare eum et hortari non desisto.
 recte tu omnibus epistulis significas quid de re, quid de viro sentias.
 mihi quidem videtur Brutus noster iam vel coronam auream per
 forum ferre posse. quis enim audeat laedere proposita cruce aut saxo,
 praesertim tantis plausibus, tanta approbatione infimorum?

nunc , mi Attice, me fac ut expedias. cupio , quom
 Bruto nostro adfatim satis fecerim, excurrere in Graeciam.
 Magni interest Ciceronis vel mea potius vel me hercule
 utriusque me intervenire discenti. nam epistula Leonidae quam ad
 me misisti quid habet, quaeso, in quo magno opere laetemur? numquam ille mihi
 satis laudari videbitur cum ita laudabitur, 
 quo modo nunc est. 
 non est fidentis hoc testimonium sed potius timentis. Herodi autem mandaram
 ut mihi κατὰ μίτον scriberet. a quo adhuc nulla
 littera est. vereor ne nihil habuerit quod mihi, cum cognossem, iucundum
 putaret fore.

quod ad Xenonem scripsisti, valde mihi gratum est; nihil enim
 deesse Ciceroni cum ad officium tum ad existimationem meam pertinet.
 Flammam
 Flaminium audio Romae esse. ad eum scripsi me tibi
 mandasse per litteras ut de Montani negotio cum eo loquerere, et velim
 cures epistulam quam ad eum misi reddendam et ipse, quod commodo tuo fiat, cum eo
 conloquare. puto , si quid in homine pudoris est, praestaturum eum ne sero cum
 damno dependatur. de 
 Attica pergratum mihi fecisti quod curasti ante scirem recte esse quam non
 belle fuisse.

in 
 Pompeianum veni v Nonas
 Maias, cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in
 Cumano conlocavissem. ibi 
 mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio
 liberto pr. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute
 scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. itaque his de
 rebus ex tempore et coram.

de 
 Buthrotio negotio utinam quidem Antonium conveniam!
 multum profecto proficiam. sed non arbitrantur eum a
 Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit.
 quod idem L. Caesari videbatur quem pridie
 Neapoli adfectum graviter videram. quam ob rem ista nobis ad
 Kal. Iunias tractanda et perficienda sunt. sed hactenus.

Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit quae sunt ei redditae
 cum venissemus in Pompeianum. quarum tamen erat caput
 Aquiliam novercam non esse laturum. sed hoc tolerabile
 fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua
 sperare ab Antonio—o perditum hominem! sed 
 μελήσει .

ad 
 Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam
 epistulas scripsi. earum exempla tibi misi, non ut deliberarem reddendaene
 essent. plane enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem
 existimaturus sis.

Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum videbitur meque
 hoc tibi onus imponere patiere. quae adhuc fecisti mihi sunt gratissima.

librum meum illum ἀνέκδοτον nondum, ut
 volui, perpolivi; ista vero quae tu contexi vis aliud quoddam separatum volumen
 exspectant. ego autem, credas mihi velim, minore periculo existimo contra
 illas nefarias partis vivo tyranno dici potuisse quam mortuo. ille enim
 nescio quo pacto ferebat me quidem mirabiliter; nunc quacumque nos commovimus, ad
 Caesaris non modo acta verum etiam cogitata revocamur. de 
 Montano, quoniam Flamma venit, videbis. puto rem
 meliore loco esse debere.

etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea
 magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me
 maximo gaudio quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus.
 neminem conveni (convenio autem cotidie plurimos. sunt enim
 permulti optimi viri qui valetudinis causa in haec loca veniant; praeterea ex municipiis
 frequentes necessarii mei) quin omnes; cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi
 continuo maximas gratias agant. negant enim se dubitare quin tu meis
 praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem et singularem consulem
 praebeas.

quibus ego quamquam verissime possum respondere te quae facias tuo iudicio et
 tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam
 tuam laudem si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego.
 sum enim avidior etiam quam satis est gloriae. et tamen non
 alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni regum regi fuit honestum,
 habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te
 iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae.

L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum
 Neapolim
 venissem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen ante quam me
 plane salutavit, o mi Cicero inquit gratulor tibi cum
 tantum vales apud Dolabellam quantum si ego apud sororis filium valerem,
 iam salvi esse possemus. Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago,
 quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere. 
 deinde multa de facto ac de re gesta tua; nihil magnificentius, nihil
 praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius. atque haec una vox
 omnium est.

a te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem
 alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire
 patiare. quamquam , mi Dolabella (haec enim iocatus sum),
 libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae laudes ad te transfuderim quam aliquam
 partem exhauserim ex tuis. nam cum te semper tantum dilexerim quantum tu
 intellegere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum ut nihil umquam in amore
 fuerit ardentius. nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil
 pulchrius, nihil amabilius.

semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum
 ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam; tamen
 Idibus
 Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo
 quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. quis erat qui putaret ad eum
 amorem quem erga te habebam posse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi
 nunc denique amare videar, antea dilexisse.

qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae servias?
 proponam tibi claros viros, quod facere solent qui hortantur?
 neminem habeo clariorem quam te ipsum. te imitere oportet, tecum
 ipse certes.

ne licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse.
 quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum
 est. contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas
 animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus
 tum infimo cuique gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset,
 gratularer felicitati tuae, sed contigit magnitudine quom animi tum etiam ingeni atque
 consili. legi enim contionem tuam. nihil illa sapientius.
 ita pedetemptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum
 recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret.

liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu neque solum ad tempus
 maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum. quo facto intellegere
 debes in te positam esse rem publicam tibique non modo tuendos sed etiam ornandos illos
 viros a quibus initium libertatis profectum est. sed his de rebus coram plura
 prope diem, ut spero. tu quoniam rem publicam nosque conservas, fac ut
 diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias.

saepius me iam agitas quod rem gestam Dolabellae nimis in caelum
 videar efferre. ego autem, quamquam sane probo factum, tamen ut tanto opere
 laudarem adductus sum tuis et unis et alteris litteris. sed totum se a te
 abalienavit Dolabella ea de causa qua me quoque sibi inimicissimum
 reddidit. o hominem impudentem! Kal. Ian. debuit, adhuc non solvit, praesertim cum se
 maximo aere alieno Faberi manu liberarit et opem ab Ope
 petierit. licet enim iocari, ne me valde conturbatum putes. atque 
 ego ad eum viii Idus litteras dederam bene mane, eodem autem die tuas
 litteras vesperi acceperam in Pompeiano sane celeriter tertio abs te die.
 sed , ut ad te eo ipso die scripseram, satis aculeatas ad
 Dolabellam litteras dedi; quae si nihil profecerint, puto fore ut me
 praesentem non sustineat

Albianum te confecisse arbitror. de 
 Patulciano nomine, quod mihi †suspendiatus est†,
 gratissimum est et simile tuorum omnium. sed ego Erotem ad ista
 expedienda factum mihi videbar reliquisse; cuius non sine magna culpa vacillarunt.
 sed cum ipso videro.

de 
 Montano, ut saepe ad te scripsi, erit tibi tota res curae.
 Servius proficiscens quod desperanter tecum locutus est minime miror
 neque ei quicquam in desperatione concedo.

Brutus noster, singularis vir, si in senatum non est Kal.
 Iuniis venturus, quid facturus sit in foro nescio. sed hoc
 ipse melius. ego ex iis quae parari video non multum Idibus
 Martiis profectum iudico. itaque de Graecia cotidie
 magis et magis cogito. nec enim Bruto meo exsilium, ut scribit
 ipse, meditanti video quid prodesse possim. Leonidae me litterae non satis
 delectarunt. de 
 Herode tibi adsentior. Saufei legisse vellem. ego 
 ex Pompeiano
 vi Idus Mai. cogitabam.

Nonis Maiis cum essem in Pompeiano, accepi binas a te
 litteras, alteras sexto die, alteras quarto. ad superiores igitur prius.
 quam mihi iucundum opportune tibi Barnaeum litteras reddidisse!
 tu vero cum Cassio ut cetera. quam commode autem
 quod id ipsum quod me mones quadriduo ante ad eum scripseram exemplumque mearum
 litterarum ad te miseram! sed cum ex Dolabellae
 †aritia† (sic enim tu ad me scripseras) magna desperatione
 adfectus essem, ecce tibi et Bruti et tuae litterae! ille 
 exsilium meditari. nos autem alium portum propiorem huic aetati videbamus; in
 quem mallem equidem pervehi florente Bruto nostro constitutaque re publica.
 sed nunc quidem, ut scribis, non utrumvis. adsentiris enim mihi
 nostram aetatem a castris, praesertim civilibus, abhorrere.

Antonius ad me tantum de Clodio rescripsit, meam lenitatem et
 clementiam et sibi esse gratam et mihi voluptati magnae fore. sed 
 Pansa furere videtur de Clodio itemque de
 Deiotaro et loquitur severe, si velis credere. illud tamen non
 belle, ut mihi quidem videtur, quod factum Dolabellae vehementer improbat.

de coronatis, cum sororis tuae filius a patre accusatus esset, rescripsit se
 coronam habuisse honoris Caesaris causa, posuisse luctus gratia; postremo
 se libenter vituperationem subire quod amaret etiam mortuum Caesarem.

ad 
 Dolabellam, quem ad modum tibi dicis placere, scripsi diligenter.
 ego etiam ad Siccam; tibi hoc oneris non impono.
 nolo te illum iratum habere. Servi orationem cognosco; in qua
 plus timoris video quam consili. sed quoniam perterriti omnes sumus,
 adsentior Servio. Publilius tecum tricatus est. huc 
 enim Caerellia missa ab istis est legata ad me; cui facile persuasi mihi id
 quod rogaret ne licere quidem, non modo non lubere. Antonium si videro,
 accurate agam de Buthroto.

venio ad recentiores litteras; quamquam de Servio iam rescripsi.
 
 me facere magnam πρᾶξιν 
 Dolabellae. 
 mihi 
 me hercule ita videtur, non potuisse maior tali re talique tempore. sed 
 tamen quicquid ei tribuo, tribuo ex tuis litteris. tibi vero adsentior
 maiorem πρᾶξιν eius fore si mihi quod debuit
 dissolverit. Brutus velim sit Asturae.

quod autem laudas me quod nihil ante de profectione constituam quam ista quo
 evasura sint videro, muto sententiam. neque quicquam tamen ante quam te
 videro. Atticam meam gratias mihi agere de matre gaudeo; cui quidem ego
 totam villam cellamque tradidi eamque cogitabam v Idus videre.
 tu 
 Atticae salutem dices. nos 
 Piliam diligenter tuebimur.

e Pompeiano navi advectus sum in Luculli nostri hospitium vi
 Idus hora fere tertia. egressus autem e navi accepi tuas
 litteras quas tuus tabellarius in Cumanum attulisse dicebatur Nonis
 Maiis datas. a Lucullo postridie eadem fere hora veni in
 Puteolanum. ibi accepi duas epistulas, alteram
 Nonis, alteram vii Idus Lanuvio datas.

audi igitur ad omnis. primum , quae de re mea gesta et in solutione
 et in Albiano negotio, grata. de tuo autem
 Buthroto, cum in Pompeiano essem, Misenum venit
 Antonius. inde ante discessit quam illum venisse audissem, in
 Samnium a quo vide quid speres. Romae igitur de
 Buthroto. L. Antoni horribilis contio,
 Dolabellae praeclara. iam vel sibi habeat nummos, modo numeret
 Idibus. Tertullae nollem abortum. tam enim Cassii
 sunt iam quam Bruti serendi. de regina velim atque etiam
 de Caesare illo. persolvi primae epistulae, venio ad secundam.

de 
 Quintis, Buthroto, cum venero, ut scribis. quod 
 Ciceroni suppeditas, gratum. quod errare me putas qui rem
 publicam putem pendere e 
 Bruto, sic se res habet. aut nulla erit aut ab isto istisve
 servabitur. quod me hortaris ut scriptam contionem mittam, accipe a me, mi
 Attice, καθολικὸν θεώρημα earum rerum
 in quibus satis exercitati sumus. nemo umquam neque poeta neque orator fuit
 qui quemquam meliorem quam se arbitraretur. hoc etiam malis contingit; quid
 tu Bruto putas et ingenioso et erudito? de quo etiam experti
 sumus nuper in edicto. scripseram rogatu tuo. meum mihi placebat,
 illi suum. quin etiam cum ipsius precibus paene adductus scripsissem ad eum
 de optimo genere dicendi, non modo mihi sed etiam tibi scripsit sibi
 illud quod mihi placeret non probari. qua re sine, quaeso, sibi quemque
 scribere, 
 
 suam quoíque sponsam, míhi meam; suum
 quoíque 
 amorem, míhi meum. 
 
 non scite. hoc enim Atilius, poeta durissimus.
 atque utinam liceat isti contionari! cui si esse in urbe tuto
 licebit, vicimus. ducem enim novi belli civilis aut nemo sequetur aut ii
 sequentur qui facile vincantur.

venio ad tertiam. gratas fuisse meas litteras Bruto
 et Cassio gaudeo. itaque iis rescripsi. quod 
 Hirtium per me meliorem fieri volunt, do equidem operam et ille optime
 loquitur sed vivit habitatque cum Balbo qui item bene loquitur.
 quid credas videris. Dolabellam valde placere tibi video; mihi
 quidem egregie. cum 
 Pansa vixi in Pompeiano. is plane mihi probabat se
 bene sentire et cupere pacem. causam armorum quaeri plane video.
 edictum 
 Bruti et Cassi probo. quod vis ut suscipiam
 cogitationem quidnam istis agendum putem, consilia temporum sunt quae in horas
 commutari vides. Dolabellae et prima illa actio et haec contra
 Antonium contio mihi profecisse permultum videtur. prorsus 
 ibat res; nunc autem videmur habituri ducem; quod unum municipia bonique desiderant.

Epicuri mentionem facis et audes dicere μὴ . non te Bruti nostri vulticulus ab
 ista oratione deterret? Quintus filius, ut scribis, Antoni est
 dextella. per eum igitur quod volemus facile auferemus. exspecto ,
 si, ut putas, L. Antonius produxit Octavium, qualis
 contio fuerit. 
 haec scripsi; statim enim
 Cassi tabellarius. eram continuo Piliam
 salutaturus, deinde ad epulas Vestori navicula. Atticae
 plurimam salutem.

cum paulo ante dedissem ad te Cassi tabellario litteras, v
 Idus venit noster tabellarius et quidem, portenti simile, sine tuis
 litteris. sed cito conieci Lanuvi te fuisse. Eros
 autem festinavit, ut ad me litterae Dolabellae perferrentur non de re mea
 (nondum enim meas acceperat) sed rescripsit ad eas quarum exemplum tibi miseram sane
 luculente.

ad me autem, cum Cassi tabellarium dimisissem, statim
 Balbus. o dei boni, quam facile perspiceres timere otium! et 
 nosti virum quam tectus. sed tamen Antoni consilia narrabat;
 illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque se facturos esse
 iurarent, ut castra omnes haberent eaque duoviri omnibus mensibus inspicerent.
 questus est etiam de sua invidia eaque omnis eius oratio fuit ut amare
 videretur Antonium. quid quaeris? nihil sinceri.

mihi autem non est dubium quin res spectet ad castra. acta enim
 illa res est animo virili, consilio puerili. quis enim hoc non vidit, regni
 heredem relictum? quid autem absurdius? 
 hoc 
 métuere, alterum ín metu non pónere! 
 quin etiam hoc ipso tempore multa ὑποσόλοικα . Ponti
 Neapolitanum a matre tyrannoctoni possideri! legendus mihi
 saepius est Cato maior ad te missus. amariorem 
 enim me senectus facit. stomachor omnia. sed mihi quidem βεβίωται ; viderint iuvenes. tu mea curabis, ut
 curas.

haec scripsi seu dictavi apposita secunda mensa apud Vestorium.
 postridie apud Hirtium cogitabam et quidem πεντέλοιπον . sic hominem traducere ad optimatis
 paro. λῆροσ πολύσ . nemo est istorum qui
 otium non timeat. qua re talaria videamus. quidvis enim potius
 quam castra. Atticae salutem plurimam velim
 dicas. exspecto 
 Octavi contionem et si quid aliud, maxime autem ecquid
 Dolabella tinniat an in meo nomine tabulas novas fecerit.

certior a Pilia factus mitti ad te Idibus
 tabellarios statim hoc nescio quid exaravi. primum igitur scire te volui me
 hinc Arpinum xvi Kalend. Iun. eo igitur mittes si quid erit
 posthac; quamquam ipse iam iamque adero. cupio enim ante quam
 Romam venio odorari diligentius quid futurum sit. quamquam 
 vereor ne nihil coniectura aberrem. minime enim obscurum est quid isti
 moliantur; meus vero discipulus qui hodie apud me cenat valde amat illum quem
 Brutus noster sauciavit. et si quaeris (perspexi enim
 plane), timent otium; ὑπόθεσιν autem hanc habent
 eamque prae se ferunt, clarissimum virum interfectum, totam rem
 publicam illius interitu perturbatam, inrita fore quae ille egisset simul ac
 desisteremus timere, clementiam illi malo fuisse, qua si usus non esset, nihil ei tale
 accidere potuisse.

mihi autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo
 veniat, quod est εὔλογον , certe fore bellum.
 haec me species cogitatioque perturbat. neque enim iam quod tibi
 tum licuit nobis nunc licebit. nam aperte laetati sumus. deinde 
 habent in ore nos ingratos. nullo modo licebit quod tum et tibi licuit et
 multis. φαινοπροσωπητέον ergo et ἰτέον in castra? miliens mori melius, huic praesertim aetati.
 itaque me Idus
 Martiae non tam consolantur quam antea. magnum enim mendum
 continent. etsi illi iuvenes ἄλλοισ ἐν ἐσθλοῖς τόνδ' ἀπωθοῦνται ψόγον 
 sed si tu melius quidpiam speras, quod et plura audis et interes consiliis,
 scribas ad me velim simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione votiva.
 equidem in his locis moneor a multis ne in senatu Kalendis.
 dicuntur enim occulte milites ad eam diem comparari et quidem in istos qui
 mihi videntur ubivis tutius quam in senatu fore.

o factum male de Alexione!
 incredibile est quanta me molestia adfecerit, nec me hercule ex ea parte
 maxime quod plerique mecum, 
 ad quem igitur te medicum
 conferes? 
 quid mihi iam medico? aut si opus est, tanta inopia est?
 amorem erga me, humanitatem suavitatemque desidero. etiam illud.
 quid est quod non pertimescendum sit cum hominem temperantem, summum
 medicum tantus improviso morbus oppresserit? sed ad haec omnia una consolatio
 est quod ea condicione nati sumus ut nihil quod homini accidere possit recusare
 debeamus.

de 
 Antonio iam antea tibi scripsi non esse eum a me conventum.
 venit enim Misenum cum ego essem in Pompeiano.
 inde ante profectus est quam ego eum venisse cognovi. sed casu,
 cum legerem tuas litteras, Hirtius erat apud me in Puteolano.
 ei legi et egi. primum quod † attinet, nihil mihi
 concedebat, deinde ad summam arbitrum me statuebat non modo huius rei sed totius
 consulatus sui. cum 
 Antonio autem sic agemus ut perspiciat, si in eo negotio nobis satis
 fecerit, totum me futurum suum. Dolabellam spero domi esse.

redeamus ad nostros. de quibus tu bonam spem te significas habere
 propter edictorum humanitatem. ego autem perspexi, cum a me xvii Kal. de
 Puteolano
 Neapolim
 Pansae conveniendi causa proficisceretur Hirtius, omnem eius
 sensum. seduxi enim et ad pacem sum cohortatus. non poterat
 scilicet negare se velle pacem, sed non minus se nostrorum arma timere quam
 Antoni, et tamen utrosque non sine causa praesidium habere, se autem
 utraque arma metuere. quid quaeris? οὐδὲν

de 
 Quinto filio tibi adsentior. patri quidem certe gratissimae
 bellae tuae litterae fuerunt. Caerelliae vero facile satis feci; nec valde
 laborare mihi visa est, et si illa, ego certe non laborarem. istam vero quam
 tibi molestam scribis esse auditam a te esse omnino demiror. nam quod eam
 conlaudavi apud amicos audientibus tribus filiis eius et filia tua, † τὸ ἐκ τούτου quid est hoc?†
 
 quid est aútem cur ego pérsonatus
 ámbulem? 
 Parumne foeda persona est ipsius senectutis? quod 
 Brutus rogat ut ante Kalendas, ad me quoque scripsit et
 fortasse faciam. sed plane quid velit nescio. quid enim illi
 adferre consili possum, cum ipse egeam consilio et cum ille suae immortalitati melius
 quam nostro otio consuluerit? de regina rumor exstinguitur. de 
 Flamma, obsecro te, si quid potes.

Here dederam ad te litteras exiens e Puteolano deverteramque
 in Cumanum. ibi bene valentem videram Piliam.
 quin etiam paulo post Cumis eam vidi.
 venerat enim in funus; cui funeri ego quoque operam dedi. Cn.
 Lucullus familiaris noster matrem efferebat. mansi igitur eo die
 in Sinuessano atque inde mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam
 exaravi.

erat autem nihil novi quod aut scriberem aut ex te quaererem, nisi forte hoc
 ad rem putas pertinere. Brutus noster misit ad me orationem suam habitam in
 contione Capitolina petivitque a me ut eam ne ambitiose corrigerem ante
 quam ederet. est autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut
 nihil possit ultra. ego tamen si illam causam habuissem, scripsissem
 ardentius. ὑπόθεσισ vides quae sit et persona dicentis. itaque eam corrigere non potui. quo 
 enim in genere Brutus noster esse vult et quod iudicium habet de optimo
 genere dicendi, id ita consecutus in ea oratione est ut elegantius esse nihil possit;
 sed ego secutus aliud sum sive hoc recte sive non recte. tu tamen velim eam
 orationem legas, nisi forte iam legisti, certioremque me facias quid iudices ipse.
 quamquam vereor ne cognomine tuo lapsus ὑπεραττικὸσ sis in iudicando. sed si recordabere Δημοσθένουσ fulmina, tum intelleges posse et Ἀττικώτατα 
 et gravissime dici. sed haec coram. nunc 
 nec sine epistula nec cum inani epistula volui ad te Metrodorum venire.

xv Kal. e Sinuessano proficiscens cum dedissem ad te litteras devertissemque
 †acutius† in Vescino accepi a tabellario tuas
 litteras; in quibus nimis multa de Buthroto. non enim tibi ea
 res maiori curae aut est aut erit quam mihi. sic enim decet te mea curare,
 tua me. quam ob rem id quidem sic susceptum est mihi ut nihil sim habiturus
 antiquius.

L. Antonium contionatum esse cognovi tuis litteris et aliis
 sordide; sed id quale fuerit nescio; nihil enim scripti. de 
 Menedemo probe. Quintus certe ea dictitat quae scribis.
 consilium meum a te probari quod ea non scribam quae tu a me postularis
 facile patior, multoque magis id probabis, si orationem eam de qua hodie ad te scripsi
 legeris. quae de legionibus scribis, ea vera sunt. sed non satis
 hoc mihi videris tibi persuasisse qui de Buthrotiis nostris per senatum
 speres confici posse † quod puto. tantum † enim video,
 non videmur esse victuri, sed, ut iam nos hoc fallat, de Buthroto te non
 fallet.

de 
 Octavi contione idem sentio quod tu, ludorumque eius apparatus et
 Matius ac Postumus mihi procuratores non placent;
 Saserna conlega dignus. sed isti omnes, quem ad modum sentis,
 non minus otium timent quam nos arma. Balbum levari invidia per nos velim,
 sed ne ipse quidem id fieri posse confidit. itaque alia cogitat.

quod prima disputatio Tusculana te confirmat sane gaudeo; neque
 enim ullum est perfugium aut melius aut paratius. Flamma quod bene loquitur
 non moleste fero. Tyndaritanorum causa, de qua causa laborat, quae sit
 ignoro. hos tamen 
 πεντέλοιπον movere
 ista videntur in primis erogatio pecuniae. de 
 Alexione doleo, sed quoniam inciderat in tam gravem morbum, bene
 actum cum illo arbitror. quos tamen secundos heredes scire velim et diem
 testamenti.

undecimo Kal. accepi in Arpinati duas epistulas tuas, quibus duabus meis
 respondisti. una erat xv Kal., altera xii data. ad superiorem igitur prius.
 accurres in Tusculanum, ut scribis; quo me vi Kal. venturum
 arbitrabar. quod scribis parendum victoribus, non mihi quidem cui sunt multa
 potiora. nam illa quae recordaris Lentulo et
 Marcello consulibus acta in aede Apollinis, nec causa eadem
 est nec simile tempus, praesertim cum Marcellum scribas aliosque discedere.
 erit igitur nobis coram odorandum et constituendum tutone
 Romae esse possimus. novi conventus habitatores sane movent;
 in magnis enim versamur angustiis. sed sunt ista parvi; quin et maiora
 contemnimus. Calvae testamentum cognovi, hominis turpis ac sordidi;
 tabula Demonici quod tibi curae est gratum. de 
 †malo† scripsi iam pridem ad Dolabellam
 accuratissime, modo redditae litterae sint. eius causa et cupio et debeo.

venio ad propiorem. cognovi de Alexione quae
 desiderabam. Hirtius est tuus. Antonio,
 †quoniam† est, volo peius esse. de 
 Quinto filio, ut scribis, †A. M. C.† de 
 patre coram agemus. Brutum omni re qua possum cupio iuvare.
 cuius de oratiuncula idem te quod me sentire video. sed 
 parum intellego quid me velis scribere quasi a Bruto habita oratione, cum
 ille ediderit. qui tandem convenit? an sic ut in tyrannum iure optimo caesum?
 multa dicentur, multa scribentur a nobis sed alio modo et tempore.
 de sella Caesaris bene tribuni; praeclaros etiam xiv ordines!
 Brutum apud me fuisse gaudeo, modo et libenter fuerit et sat diu.

ix K. H. x fere a Q. Fufio venit tabellarius.
 nescio quid ab eo litterularum, uti me sibi restituerem; sane insulse, ut
 solet, nisi forte, quae non ames omnia videntur insulse fieri. scripsi ita ut
 te probaturum existimo. mihi duas a te epistulas reddidit, unam xi, alteram
 x. ad recentiorem prius †et leniorem† laudo; si vero
 etiam Carfulenus, 
 ἄνω . 
 Antoni consilia narras turbulenta. atque utinam potius per
 populum agat quam per senatum! quod quidem ita credo. sed mihi totum eius
 consilium ad bellum spectare videtur, si quidem D. Bruto provincia
 eripitur. quoquo modo ego de illius nervis existimo, non videtur fieri posse
 sine bello. sed non cupio, quoniam cavetur Buthrotiis.
 rides ? †aps condoleo† non mea potius adsiduitate,
 diligentia, gratia perfici.

quod scribis te nescire quid nostris faciendum sit, iam pridem me illa
 ἀπορία sollicitat. itaque stulta iam
 Iduum
 Martiarum est consolatio. animis enim usi sumus virilibus,
 consiliis, mihi crede, puerilibus. excisa enim est arbor, non evulsa.
 itaque quam fruticetur vides. redeamus igitur, quoniam saepe
 usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te celemus;
 ego numquam indicabo. quod te a Bruto scribis, ut certior fieret
 quo die in Tusculanum essem venturus, ut ad te ante scripsi, vi Kal., et
 quidem ibi te quam primum per videre velim. puto enim nobis
 Lanuvium eundum et quidem non sine multo sermone. sed 
 μελήσει .

redeo ad superiorem. ex qua praetereo illa prima de
 Buthrotiis; quae mihi sunt inclusa medullis, sit modo, ut
 scribis, locus agendi. de oratione Bruti prorsus contendis quom
 iterum tam multis verbis agis. egone ut eam causam quam is scripsit? ego
 scribam non rogatus ab eo? nulla 
 παρεγχείρησισ fieri potest contumeliosior. 
 at 
 inquis 
 Ἡρακλείδειον aliquod. 
 non recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et scribendi
 exspectandum tempus maturius. licet enim de me ut libet existimes (velim
 quidem quam optime), si haec ita manant ut videntur (feres quod dicam), me
 Idus
 Martiae non delectant. ille enim numquam revertisset, nos timor
 confirmare eius acta non coegisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque
 Tusculanas disputationes ad quas tu etiam Vestorium
 hortaris, ita gratiosi eramus apud illum (quem di mortuum perduint!) ut nostrae aetati,
 quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit dominus ille fugiendus.
 rubeo , mihi crede, sed iam scripseram; delere nolui.

de 
 Menedemo vellem verum fuisset, de regina velim verum sit.
 cetera coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid etiam nobis, si
 Antonius militibus obsessurus est senatum. hanc epistulam si
 illius tabellario dedissem, veritus sum ne solveret. itaque misi dedita.
 erat enim rescribendum tuis.

quam vellem Bruto studium tuum navare potuisses! ego 
 igitur ad eum litteras. ad 
 Dolabellam
 Tironem misi cum mandatis et litteris. eum ad te vocabis et si
 quid habebis quod placeat scribes. ecce autem de traverso L.
 Caesar ut veniam ad se rogat in Nemus aut scribam quo se
 venire velim; Bruto enim placere se a me conveniri. o rem odiosam et
 inexplicabilem! puto me ergo iturum et inde Romam, nisi quid
 mutaro. summatim adhuc ad te; nihildum enim a Balbo.
 tuas igitur exspecto nec actorum solum sed etiam futurorum.

a Bruto tabellarius rediit; attulit et ab eo et Cassio.
 consilium meum magno opere exquirunt, Brutus quidem utrum de
 duobus. o rem miseram! plane non habeo quid scribam. itaque silentio puto me
 usurum, nisi quid aliud tibi videtur; sin tibi quid venit in mentem, scribe, quaeso.
 Cassius vero vehementer orat ac petit ut Hirtium quam
 optimum faciam. sanum putas? † ὁ θησαυρὸς ἄνθρακεσ . epistulam tibi misi.

ut tu de provincia Bruti et
 Cassi per senatus consultum, ita scribit et Balbus et
 
 Oppius
 . Hirtius quidem se afuturum (etenim iam in Tusculano
 est) mihique ut absim vehementer auctor est, et ille quidem periculi causa quod sibi
 etiam fuisse dicit, ego autem, etiam ut nullum periculum sit, tantum abest ut
 Antoni suspicionem fugere nunc curem ne videar eius secundis rebus non
 delectari, ut mihi causa ea sit cur Romam venire nolim ne illum videam.

Varro autem noster ad me epistulam misit sibi a nescio quo missam (nomen
 enim delerat); in qua scriptum erat veteranos eos qui reiciantur (nam partem esse
 dimissam) improbissime loqui, ut magno periculo Romae sint futuri qui ab
 eorum partibus dissentire videantur. quis porro noster itus, reditus, vultus,
 incessus inter istos? quod si, ut scribis, L. Antonius
 in D. Brutum, reliqui in nostros, ego quid faciam aut quo me pacto
 geram? mihi vero deliberatum est, ut nunc quidem est, abesse ex ea urbe in
 qua non modo florui cum summa verum etiam servivi cum aliqua dignitate; nec tam statui
 ex Italia exire, de quo tecum deliberabo, quam istuc non venire.

cum ad me Brutus noster scripsisset et Cassius, ut
 Hirtium, qui adhuc bonus fuisset (sciebam, neque eum confidebam fore mea
 auctoritate meliorem; Antonio est enim fortasse iratior, causae vero
 amicissimus), tamen ad eum scripsi eique dignitatem Bruti et
 Cassi commendavi. ille quid mihi rescripsisset scire te volui,
 si forte idem tu quod ego existimares, istos etiam nunc vereri ne forte ipsi
 nostri plus animi habeant quam habent

HIRTIVS CICERONI suo salutem 
 
 
 
 Rurene iam redierim quaeris. an 
 ego, cum omnes caleant, ignaviter aliquid faciam? etiam ex urbe sum
 profectus, utilius enim statui abesse. has tibi litteras exiens in
 Tusculanum scripsi. noli autem me tam strenuum putare
 ut ad Nonas recurram. nihil enim iam video opus esse
 nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos provisa. Brutus et
 Cassius utinam quam facile a te de me impetrare possunt ita per
 te exorentur ne quod calidius ineant consilium! cedentis enim haec
 ais scripsisse—quo aut qua re?

retine , obsecro te, Cicero, illos et noli sinere haec
 omnia perire, quae funditus medius fidius rapinis, incendiis, caedibus
 pervertuntur. tantum si quid timent caveant, nihil praeterea
 moliantur. non 
 medius fidius acerrimis consiliis plus quam etiam
 inertissimis, dum modo diligentibus, consequentur. haec enim quae
 fluunt per se diuturna non sunt; in contentione praesentis ad nocendum habent
 viris. quid speres de illis in Tusculanum ad me
 scribe.

habes 
 Hirti epistulam. cui rescripsi nil illos calidius cogitare idque
 confirmavi. hoc qualecumque esset te scire volui. 
 obsignata iam Balbus ad me Serviliam
 redisse, confirmare non discessuros. nunc exspecto a te litteras.

post tuum discessum binas a Balbo (nihil novi) itemque ab
 Hirtio, qui se scribit vehementer offensum esse veteranis.
 exspectat animus quidnam agam de K. Mart. . misi igitur
 Tironem et cum Tirone pluris quibus singulis, ut quidque
 accidisset, dares litteras, atque etiam scripsi ad Antonium de legatione,
 ne, si ad Dolabellam solum scripsissem, iracundus homo commoveretur.
 quod autem aditus ad eum difficilior esse dicitur, scripsi ad
 Eutrapelum ut is ei meas litteras redderet; legatione mihi opus esse.
 honestior est votiva, sed licet uti utraque.

de te, quaeso, etiam atque etiam vide. velim possis coram; si
 minus possis , litteris idem consequemur. Graeceius ad me scripsit
 C. Cassium sibi scripsisse homines comparari qui armati in
 Tusculanum mitterentur. † id quidem mihi
 videbatur†; sed cavendum tamen †ut ille que† plures
 videndae. sed aliquid crastinus dies ad cogitandum nobis
 †dare†.

iiiii Non. vesperi a Balbo redditae mihi litterae fore
 Nonis senatum, ut Brutus in Asia,
 Cassius in Sicilia frumentum emendum et ad urbem
 mittendum curarent. o rem miseram! primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc
 †legatoriam† provinciam! atque haud scio an melius sit
 quam ad Eurotam sedere. sed haec casus gubernabit.
 ait autem eodem tempore decretum iri ut et iis et reliquis praetoriis
 provinciae decernantur. hoc certe melius quam illa Περσικὴ porticus; nolo enim Lacedaemonem
 †longinquo quom Lanuvium existimavit†. 
 rides 
 inquies in talibus rebus? 
 quid faciam? plorando fessus sum.

di immortales! quam me conturbatum tenuit epistulae tuae prior pagina! quid
 autem iste in domo tua casus armorum? sed hunc quidem nimbum cito transisse
 laetor. tu quid egeris tua cum tristi tum etiam difficili ad consiliandum
 legatione vehementer exspecto; est enim inexplicabilis. ita circumsedemur
 copiis omnibus. me quidem Bruti litterae quas ostendis a te
 lectas ita perturbarunt ut, quamquam ante egebam consilio, tamen animi dolore sim
 tardior. sed plura, cum ista cognoro. hoc autem tempore quod
 scriberem nihil erat, eoque minus quod dubitabam tu has ipsas litteras essesne
 accepturus. erat enim incertum visurusne te esset tabellarius. ego 
 tuas litteras vehementer exspecto.

o Bruti amanter scriptas litteras! o iniquum tuum tempus qui ad eum ire
 non possis! ego autem quid scribam? ut beneficio istorum utantur?
 quid turpius? ut moliantur aliquid? nec audent nec iam possunt.
 age , quiescant auctoribus nobis; quis incolumitatem praestat? si 
 vero aliquid de Decimo gravius, quae nostris vita, etiam si nemo 
 molestus sit? ludos vero non facere! quid foedius? frumentum imponere! quae est alia
 Dionis legatio aut quod munus in re publica sordidius? prorsus 
 quidem consilia tali in re ne iis quidem tuta sunt qui dant; sed possim id neglegere
 proficiens; frustra vero qui ingrediar? matris consilio cum utatur vel etiam
 precibus, quid me interponam? sed tamen cogitabo quo genere utar litterarum;
 nam silere non possum. statim igitur mittam vel Antium vel
 Circeios.

Antium veni a. d. vi Idus. Bruto iucundus noster
 adventus. deinde multis audientibus, Servilia, Tertulla,
 Porcia, quaerere quid placeret. aderat etiam
 Favonius. ego quod eram meditatus in via suadere ut uteretur
 Asiatica curatione frumenti; nihil esse iam reliqui quod ageremus nisi ut
 salvus esset; in eo etiam ipsi rei publicae esse praesidium. quam orationem
 cum ingressus essem, Cassius intervenit. ego eadem illa
 repetivi. hoc loco fortibus sane oculis Cassius
 (Martem spirare diceres) se in Siciliam non iturum.
 
 egone ut beneficium accepissem contumeliam? 
 
 quid ergo agis? inquam. at ille in
 Achaiam se iturum. 
 quid tu inquam
 Brute? 
 Romam, inquit si tibi videtur. 
 
 mihi vero minime; tuto enim non eris. 
 
 quid ? si possem esse, placeretne? 
 
 atque ut omnino neque nunc neque ex praetura in provinciam ires; sed
 auctor non sum ut te urbi committas. 
 dicebam ea quae tibi profecto in mentem veniunt cur non esset tuto futurus.

multo inde sermone querebantur atque id quidem Cassius maxime,
 amissas occasiones Decimumque graviter accusabant. ego negabam
 oportere praeterita, adsentiebar tamen. 
 quomque ingressus essem dicere quid oportuisset, nec vero quicquam novi sed
 ea quae cotidie omnes, nec tamen illum locum attingerem, quemquam praeterea oportuisse
 tangi, sed senatum vocari, populum ardentem studio vehementius incitari, totam suscipi
 rem publicam, exclamat tua familiaris, 
 hoc vero neminem umquam
 audivi! 
 ego repressi. sed et Cassius mihi videbatur iturus
 (etenim Servilia pollicebatur se curaturam ut illa frumenti curatio de
 senatus consulto tolleretur), et noster cito deiectus est de illo inani sermone
 †velle esse† dixerat. constituit igitur ut ludi absente
 se fierent suo nomine. proficisci autem mihi in Asiam videbatur
 ab Antio velle.

ne multa, nihil
 me in illo a itinere praeter conscientiam meam delectavit. non enim fuit
 committendum ut ille ex Italia prius quam a me conventus esset discederet.
 hoc dempto munere amoris atque offici sequebatur, ut mecum ipse, ἡ δεῦρ' ὁδόσ σοι τί δύναται νῦν, θεοπρόπε; 
 prorsus dissolutum offendi navigium vel potius dissipatum. nihil 
 consilio, nihil ratione, nihil ordine. itaque etsi ne antea quidem dubitavi,
 tamen nunc eo minus evolare hinc idque quam primum, ubi nec
 Pelopidarum facta neque famam audiam.

et heus tu! ne forte sis nescius, Dolabella me sibi legavit a.
 d. iii Nonas. id mihi heri vesperi nuntiatum est.
 votiva ne tibi quidem placebat; etenim erat absurdum, quae si stetisset res
 publica vovissem, ea me eversa illa vota dissolvere. et habent, opinor,
 liberae legationes definitum tempus lege Iulia nec facile addi potest.
 aveo genus legationis ut, cum velis, introire exire liceat; quod nunc
 mihi additum est. bella est autem huius iuris quinquenni licentia.
 quamquam 
 quid de quinquennio cogitem? contrahi mihi negotium
 videtur. sed 
 βλάσφημα mittamus.

bene me hercule de Buthroto. at ego
 Tironem ad Dolabellam cum litteris, quia iusseras, miseram.
 quid nocet? de nostris autem Antiatibus satis
 videbar plane scripsisse, ut non dubitares quin essent otiosi futuri usurique beneficio
 Antoni contumelioso. Cassius frumentariam rem aspernabatur;
 eam Servilia sublaturam ex senatus consulto se esse dicebat.
 noster vero καὶ μάλα σεμνῶσ in
 Asiam, postea quam mihi est adsensus tuto se Romae esse non
 posse (ludos enim absens facere malebat), statim ait se iturum simul ac ludorum
 apparatum iis qui curaturi essent tradidisset. navigia conligebat; erat
 animus in cursu. interea in isdem locis erant futuri.

Brutus quidem se aiebat Asturae. L. quidem
 Antonius liberaliter litteris sine cura me esse iubet. habeo 
 unum beneficium, alterum fortasse, si in Tusculanum venerit. o negotia non
 ferenda! quae feruntur tamen. τῶνδε αἰτίαν τῶν Βρούτων τις ἔχει. 
 in 
 Octaviano, ut perspexi, satis ingeni, satis animi, videbatur que erga
 nostros ἥρωασ ita fore ut nos vellemus animatus.
 sed quid aetati credendum sit, quid nomini, quid hereditati, quid κατηχήσει , magni consili est. vitricus quidem nihil
 censebat; quem Asturae vidimus. sed tamen alendus est et, ut
 nihil aliud, ab Antonio seiungendus. Marcellus praeclare, si
 praecipit †nostro nostri†. cui quidem ille deditus mihi
 videbatur. Pansae autem et Hirtio non nimis credebat.
 bona indoles, ἐὰν διαμείνῃ .

viii Kal. duas a te accepi epistulas. respondebo igitur priori prius.
 adsentior tibi ut nec duces simus nec agmen cogamus, faveamus tamen.
 orationem tibi misi. eius custodiendae et proferendae arbitrium
 tuum. sed quando illum diem cum tu edendam putes?

indutias quas scribis non intellego fieri posse. melior est
 ἀναντιφωνησία qua me usurum arbitror.
 quod scribis legiones duas Brundisium venisse, vos omnia
 prius. scribes igitur quicquid audieris.

Varronis
 διάλογον exspecto. iam probo Ἡρακλείδειον , praesertim cum tu tanto opere delectere; sed
 quale velis velim scire. quod ad te antea atque adeo prius scripsi (sic enim
 mavis), ad scribendum †tibi vere dicere† fecisti me alacriorem.
 ad tuum enim iudicium quod mihi erat notum addidisti Peducaei
 auctoritatem magnam quidem apud me et in primis gravem.
 enitar igitur ne desideres aut industriam meam aut diligentiam.
 Vettienum, ut scribis, et Faberium foveo.
 Clodium nihil arbitror malitiose; quamquam—sed quod egerit.
 de libertate retinenda, qua certe nihil est dulcius, tibi adsentior.
 itane 
 Gallo
 Caninio? o hominem nequam! quid enim dicam aliud?
 cautum 
 Marcellum! me sic, sed non tamen cautissimum.

longiori epistulae superiorique respondi. nunc breviori
 propiorique quid respondeam nisi eam fuisse dulcissimam? res 
 Hispanienses valde bonae, modo Balbilium incolumem videam, subsidium
 nostrae senectutis. de 
 Anniano item, quod me valde observat Visellia. sed haec quidem
 humana. de 
 Bruto te nihil scire dicis, sed Servilia venisse M.
 Scaptium †eumque non qua pompa† ad se tamen clam
 venturum sciturumque me omnia; quae ego statim. interea narrat eadem
 Bassi servum venisse qui nuntiaret legiones Alexandrinas in
 armis esse, Bassum arcessi, Cassium exspectari.
 quid quaeris? videtur res publica ius suum reciperatura. sed ne
 quid ante. nosti horum exercitationem in latrocinio et amentiam.

Dolabella vir optimus, etsi, cum scribebam secunda mensa apposita, venisse
 eum ad Baias audiebam, tamen ad me ex Formiano scripsit, quas
 litteras cum e balineo exissem accepi, sese de attributione omnia summa fecisse.
 Vettienum accusat (tricatur scilicet ut monetalis), sed ait totum
 negotium Sestium nostrum suscepisse, optimum quidem illum virum nostrique
 amantissimum. quaero autem quid tandem Sestius in hac re facere
 possit quod non quivis nostrum. sed si quid praeter spem erit, facies ut
 sciam; sin est, ut arbitror, negotium perditum, scribes tamen neque ista res commovebit.

nos hic φιλοσοφοῦμεν (quid enim aliud?) et
 τὰ περὶ τοῦ καθήκοντοσ magnifice explicamus
 προσφωνοῦμεν que Ciceroni; qua de re enim
 potius pater filio? deinde alia. quid quaeris? exstabit opera
 peregrinationis huius. Varronem hodie aut cras venturum putabant; ego autem
 in Pompeianum properabam, non quo hoc loco quicquam pulchrius sed
 interpellatores illic minus molesti. sed perscribe, quaeso, quae causa sit
 Myrtili (poenas quidem illum pependisse audivi) et satisne pateat unde
 corruptus.

haec cum scriberem, tantum quod existimabam ad te orationem esse perlatam.
 hui, quam timeo quid existimes! etsi quid ad me? quae non sit foras proditura
 nisi re publica reciperata. de quo quid sperem non audeo scribere.

vi Kalend. accepi a Dolabella litteras. quarum exemplum tibi
 misi. in quibus erat omnia se fecisse quae tu velles. statim ei
 rescripsi et multis verbis gratias egi. sed tamen ne miraretur cur idem
 iterum facerem, hoc causae sumpsi quod ex te ipso coram antea nihil potuissem
 cognoscere. sed quid multa? litteras hoc exemplo dedi:

CICERO DOLABELLAE COS. suo. 
 
 
 
 antea cum litteris Attici nostri de tua summa
 liberalitate summoque erga se beneficio certior factus essem cumque tu ipse
 etiam ad me scripsisses te fecisse ea quae nos voluissemus, egi tibi gratias per
 litteras iis verbis ut intellegeres nihil te mihi gratius facere potuisse.
 postea vero quam ipse Atticus ad me venit in
 Tusculanum huius unius rei causa tibi ut apud me gratias ageret,
 cuius eximiam quandam et admirabilem in causa Buthrotia voluntatem
 et singularem erga se amorem perspexisset, teneri non potui quin tibi apertius
 illud idem his litteris declararem. ex omnibus enim, mi
 Dolabella, studiis in me et officiis quae summa sunt hoc scito
 mihi et amplissimum videri et gratissimum esse quod perfeceris ut
 Atticus intellegeret quantum ego te, quantum tu me amares.

quod reliquum est,
 Buthrotiam a et causam et civitatem, quamquam a te constituta est
 (beneficia autem nostra tueri solemus), tamen velim receptam in fidem tuam a
 meque etiam atque etiam tibi commendatam auctoritate et auxilio tuo tectam velis
 esse. satis erit in perpetuum Buthrotiis praesidi
 magnaque cura et sollicitudine Atticum et me liberaris, si hoc
 honoris mei causa susceperis ut eos semper a te defensos velis. quod 
 ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.

his litteris scriptis me ad συντάξεισ dedi;
 quae quidem vereor ne miniata cerula tua pluribus locis notandae sint. ita 
 sum μετέωροσ et magnis cogitationibus impeditus.

L. Antonio male sit, si quidem Buthrotiis molestus
 est! ego testimonium composui quod cum voles obsignabitur. nummos 
 Arpinatium, si L. Fadius aedilis petet, vel omnis
 reddito. ego ad te alia epistula scripsi de HS C_X_ quae Statio curarentur. si ergo petet
 Fadius, ei volo reddi, praeter Fadium nemini.
 apud me †item puto depositum† id scripsi
 ad Erotem ut redderet.

reginam odi. id me iure facere scit sponsor promissorum eius
 Ammonius, quae quidem erant φιλόλογα et
 dignitatis meae ut vel in contione dicere auderem. Saran autem, praeterquam quod
 nefarium hominem, cognovi praeterea in me contumacem. semel eum omnino domi
 meae vidi. cum 
 φιλοφρόνωσ ex eo quaererem quid opus esset,
 Atticum se dixit quaerere. superbiam autem ipsius reginae, cum
 esset trans Tiberim in hortis, commemorare sine magno dolore non possum.
 nihil igitur cum istis; nec tam animum me quam stomachum habere
 arbitrantur.

profectionem meam, ut video, Erotis dispensatio impedit.
 nam cum ex reliquis quae Nonis
 Aprilibus fecit abundare debeam, cogor mutuari, quodque ex istis fructuosis
 rebus receptum est, id ego ad illud fanum sepositum putabam. sed haec
 Tironi mandavi quem ob eam causam Romam misi; te nolui
 impeditum impedire.

Cicero noster quo modestior est eo me magis commovet. ad me enim
 de hac re nihil scripsit ad quem nimirum potissimum debuit; scripsit hoc autem ad
 Tironem, sibi post Kalend. Aprilis (sic enim annuum tempus
 confici) nihil datum esse. tibi pro tua natura semper placuisse teque
 existimasse †id etiam ad dignitatem meam pertinere eum non modo
 perliberaliter a nobis sed etiam ornate cumulateque tractari. qua re velim
 cures (nec tibi essem molestus, si per alium hoc agere possem) ut permutetur
 Athenas quod sit in annuum sumptum ei. scilicet 
 Eros numerabit. eius rei causa Tironem misi.
 curabis igitur et ad me si quid tibi de eo videbitur scribes.

narro tibi, haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid scribere velis,
 ab arbitris libera. sed nescio quo modo οἶκος φίλοσ . itaque me referunt pedes in Tusculanum.
 et tamen haec ῤωπογραφία ripulae videtur
 habitura celerem satietatem. equidem etiam pluvias metuo, si 
 Prognostica
 nostra vera sunt; rarae enim ῤητορεύουσιν .
 tu , quaeso, fac sciam ubi Brutum nostrum et quo die videre
 possim.

duas accepi postridie Idus, alteram eo die datam, alteram
 Idibus. prius igitur superiori. de 
 D. 
 Bruto, cum scies. de consulum ficto timore cognoveram.
 Sicca enim φιλοστόργωσ ille quidem sed
 tumultuosius ad me etiam illam suspicionem pertulit. quid tu autem? τὰ μὲν διδόμενα —? nullum enim verbum a
 †Siregio†. non placet. de Plaetono vicino
 tuo permoleste tuli quemquam prius audisse quam me. de 
 Syro prudenter. L. Antonium per Marcum
 fratrem, ut arbitror, facillime deterrebis. Antroni vetui; sed nondum
 acceperas litteras, ne cuiquam nisi L. Fadio aedili.
 aliter enim nec caute nec iure fieri potest. quod scribis tibi
 deesse HS c_ quae Ciceroni curata sint, velim ab
 Erote quaeras ubi sit merces insularum. Arabioni de
 Sittio nihil irascor. ego de itinere nisi explicato
 † Λ † nihil cogito; quod idem
 tibi videri puto.

habes ad superiorem. nunc audi ad alteram. tu vero
 facis ut omnia quod Serviliae non dees, id est Bruto.
 de regina gaudeo te non laborare, testem etiam tibi probari.
 Erotis rationes et ex Tirone cognovi et vocavi ipsum.
 gratissimum quod polliceris Ciceroni nihil defuturum; de quo
 mirabilia Messalla qui Lanuvio rediens ab illis venit ad me,
 et me hercule ipsius litterae sic et φιλοστόργωσ 
 et εὐπινῶσ scriptae ut eas vel in acroasi audeam
 legere. quo magis illi indulgendum puto. de Buciliano
 Sestium puto non moleste ferre. ego , si Tiro ad
 me, cogito in Tusculanum. tu vero, quicquid erit quod me scire
 par sit, statim.

xvii Kal. etsi satis videbar scripsisse ad te quid mihi opus esset et quid te facere
 vellem, si tibi commodum esset, tamen cum profectus essem et in lacu navigarem,
 Tironem statui ad te esse mittendum, ut iis negotiis quae agerentur
 interesset, atque etiam scripsi ad Dolabellam me, si ei videretur, velle
 proficisci petiique ab eo de mulis vecturae.

ut in his (quoniam intellego te distentissimum esse
 qua de Buthrotiis qua de Bruto, cuius etiam ludorum
 sumptuosorum curam et administrationem suspicor ex magna parte ad te pertinere) ut ergo
 in eius modi re tribues nobis paulum operae; nec enim multum opus est. 
 mihi res ad caedem et eam quidem propinquam spectare videtur.
 vides homines, vides arma. prorsus non mihi videor esse tutus.
 sin tu aliter sentis, velim ad me scribas. domi enim manere, si
 recte possum, multo malo.

quidnam est quod agendum amplius de Buthrotiis
 sit ? sat egisse enim te frustra scribis.
 quid autem se refert 
 Brutus? doleo me hercules te tam esse distentum, quod decem
 hominibus referendum est acceptum. est illud quidem ἐργῶδεσ sed ἀνεκτὸν mihique
 gratissimum. de armis nihil vidi apertius. fugiamus igitur et, ut
 ais, coram. Theophanes quid velit nescio. scripserat enim ad me.
 cui rescripsi ut potui. mihi autem scribit venire ad me se velle
 ut et de suis rebus et quaedam quae ad me pertinerent. tuas litteras
 exspecto. vide , quaeso, ne quid temere fiat.

Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem
 valde adseveranter se haec ferre non posse; certum sibi esse ad Brutum et
 Cassium transire. hoc enim vero nunc discere aveo, hoc ego
 quid sit interpretari non possum. potest aliquid iratus Antonio,
 potest gloriam iam novam quaerere, potest totum esse σχεδίασμα ; et nimirum ita est. sed tamen et ego vereor et pater
 conturbatus est; scit enim quae ille de hoc, mecum quidem ἄφατα olim. plane quid velit nescio. a Dolabella
 mandata habebo quae mihi videbuntur, id est nihil. dic mihi, C.
 Antonius voluitne fieri septemvir? fuit certe dignus.
 de 
 Menedemo est ut scribis. facies omnia mihi nota.

egi gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius.
 Dolabellae mandata sint quaelibet, mihi aliquid, vel quod
 Niciae nuntiem. quis enim haec, ut scribis,
 †anteno†? nunc dubitare quemquam prudentem quin meus
 discessus desperationis sit, non legationis? 
 quod ais extrema quaedam iam homines de re publica loqui et eos
 quidem viros bonos, ego quo die audivi illum tyrannum in contione clarissimum
 virum appellari subdiffidere coepi. postea vero quam tecum
 Lanuvi vidi nostros tantum spei habere ad vivendum quantum accepissent ab
 Antonio, desperavi. itaque , mi Attice, (fortiter
 hoc velim accipias, ut ego scribo), genus illud interitus †quo
 causurus† est foedum ducens et quasi denuntiatum nobis ab
 Antonio ex hac nassa exire constitui non ad fugam sed ad spem mortis
 melioris. haec omnis culpa Bruti.

Pompeium
 Carteia receptum scribis; iam igitur contra hunc exercitum. utra ergo
 castra? media enim tollit Antonius. illa infirma,
 haec nefaria. properemus igitur. sed iuva me consilio,
 Brundisione an Puteolis. Brutus quidem subito
 sed sapienter. πάσχω τι . quando enim illum?
 sed humana ferenda. tu ipse eum videre non potes. di 
 illi mortuo qui umquam Buthrotum! sed acta missa; videamus quae
 agenda sint.

rationes 
 Erotis, etsi ipsum nondum vidi, tamen et ex litteris eius et ex eo quod
 Tiro cognovit prope modum cognitas habeo. versuram scribis
 esse faciendam mensum quinque, id est ad Kal. Nov., HS C_C_ ; in eam diem
 cadere nummos qui a Quinto debentur. velim igitur, quoniam
 Tiro negat tibi placere me eius rei causa Romam venire, si
 ea te res nihil offendet, videas unde nummi sint, mihi feras expensum. hoc 
 video in praesentia opus esse. reliqua diligentius ex hoc ipso exquiram, in
 his de mercedibus dotalium praediorum. quae si fideliter
 Ciceroni curabuntur, quamquam volo laxius, tamen ei prope modum nihil
 deerit. equidem video mihi quoque opus esse viaticum; sed ei ex
 praediis ut cadet ita solvetur, mihi autem opus est universo. equidem etsi
 mihi videtur iste qui umbras timet ad caedem spectare, tamen nisi explicata solutione
 non sum discessurus. sitne autem explicata necne tecum cognoscam.
 hanc putavi mea manu scribendam, itaque feci. de 
 Fadio, ut scribis, utique alii nemini. rescribas velim hodie.

narro tibi, Quintus pater exsultat laetitia. scripsit 
 enim filius se idcirco profugere ad Brutum voluisse quod, cum sibi negotium
 daret Antonius ut eum dictatorem efficeret, praesidium occuparet, id
 recusasset; recusasse autem se ne patris animum offenderet; ex eo sibi illum hostem.
 
 tum me inquit conlegi verens ne quid mihi ille
 iratus tibi noceret. itaque eum placavi. et quidem c_c_c_c_ certa, reliqua in spe. 
 scribit autem Statius illum cum patre habitare velle (hoc vero
 mirum) et id gaudet. ecquem tu illo certiorem nebulonem?

ἐποχὴν vestram de re Cani
 deliberationis probo. nihil eram suspicatus de tabulis, ἀκεραίωσ restitutam arbitrabar. quae differs ut
 mecum coram exspectabo. tabellarios quoad voles tenebis; es enim occupatus.
 quod ad Xenonem, probe. quod scribo, cum absolvero.
 Quinto scripsisti te ad eum litteras. nemo attulerat.
 Tiro negat iam tibi placere Brundisium et quidem dicere
 aliquid de militibus. 
 at ego iam destinaram Hydruntem quidem. movebant me
 tuae quinque horae. hic autem quantus πλοῦσ !
 sed videbimus. nullas a te xi Kal. quippe`, quid
 enim iam novi? cum primum igitur poteris, venies. ego propero ne
 ante Sextus, quem adventare aiunt.

gratulor nobis Quintum filium exisse. molestus non
 erit. Pansam bene loqui credo. semper enim coniunctum esse cum
 Hirtio scio; amicissimum Bruto et Cassio puto,
 si expediet (sed quando illos videbit?), inimicum Antonio, quando aut cur?
 quousque ludemur? ego autem scripsi Sextum
 adventare, non quo iam adesset sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet.
 certe si pergit, bellum paratum est. hic autem noster
 Cytherius nisi victorem neminem victurum. quid ad haec
 Pansa? utrobi erit, si bellum erit? quod videtur fore. sed et
 haec et alia coram hodie quidem, ut scribis, aut cras.

mirifice torqueor, sine dolore tamen; sed permulta mihi de nostro itinere in
 utramque partem occurrunt. 
 quousque ? inquies. quoad 
 erit integrum; erit autem usque dum ad navem. Pansa si tuae rescripserit,
 et meam tibi et illius epistulam mittam. Silium exspectabam; cui hypomnema
 compositum, si quid novi. ego litteras misi ad Brutum.
 cuius de itinere etiam ex te velim si quid scies cognoscere.

tabellarius quem ad Brutum miseram ex itinere rediit vii
 Kal. ei Servilia dixit eo die Brutum
 †his† profectum. sane dolui meas litteras redditas non
 esse. Silius ad me non venerat. causam composui; eum libellum
 tibi misi. te quo die exspectem velim scire.

de meo itinere variae sententiae; multi enim ad me. sed tu
 incumbe, quaeso, in eam curam. magna res est. an probas, si ad
 Kal. Ian. cogitamus? meus animus est aequus, sic tamen ut si nihil
 offensionis sit. † et tu etiam scire quo die Olympia
 cum mysteria scilicet. ut tu scires†, casus consilium nostri itineris
 iudicabit. dubitemus igitur. est enim hiberna navigatio odiosa,
 eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri a me
 puto. ego hinc volo pr. Kal.

de 
 Quinti negotio video a te omnia facta.
 ille tamen dolet dubitans utrum morem gerat Leptae an fidem
 infirmet filio. inaudivi 
 L. Pisonem velle exire legatum ψευδεγγράφῳ 
 senatus consulto. velim scire quid sit. tabellarius ille
 quem tibi dixeram me ad Brutum esse missurum in Anagninum ad
 me venit ea nocte quae proxima ante Kal. fuit litterasque ad me attulit; in quibus unum
 alienum summa sua prudentia, idem illud, ut spectem ludos suos. rescripsi 
 scilicet primum me iam profectum, ut non integrum sit; deinde
 ἀτοπώτατον esse me qui Romam omnino
 post haec arma non accesserim neque id tam periculi mei causa fecerim quam dignitatis
 subito ad ludos venire. tali enim tempore ludos facere illi honestum est cui
 necesse est, spectare mihi ut non est necesse sic ne honestum. quidem est.
 equidem illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio idque
 ita futurum esse confido et tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum
 accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare.
 sed de ludis hactenus.

reliqua pars epistulae est illa quidem in utramque partem, sed tamen non
 nullos interdum iacit igniculos virilis. quod quale tibi videretur ut posses
 interpretari, misi ad te exemplum epistulae; quamquam mihi tabellarius noster dixerat
 tibi quoque se attulisse litteras a Bruto easque ad te e
 Tusculano esse delatas.

ego itinera sic composueram ut Nonis
 Quintilibus
 Puteolis essem; valde enim festino, ita tamen ut quantum homo possit quam
 cautissime navigem.

M. Aelium cura liberabis; me paucos pedes in extremo fundo et eos
 quidem subterraneos servitutis putasse aliquid habituros. id 
 me iam iam nolle neque mihi aquam esse tanti. sed ut mihi dicebas, quam
 lenissime, potius ut cura liberetur quam ut me suscensere aliquid suspicetur.
 item de illo Tulliano capite libere cum Cascellio
 loquere. parva res est, sed tu bene attendisti. nimis callide
 agebatur. ego autem si mihi imposuisset aliquid, quod paene fecit nisi tua
 malitia adfuisset, animo iniquo tulissem. itaque , ut ut erit, rem impediri
 malo. octavam partem †tuli luminarum medium ad strane memineris
 cui Caerellia† videris mancipio dare ad eam summam quae sub
 praecone fuit maxima. id opinor esse C_C_C_L_X_X_X_ .

novi si quid erit atque etiam si quid prospicies quod futurum putes, scribas
 ad me quam saepissime velim, Varroni, quem ad modum tibi mandavi, memineris
 excusare tarditatem litterarum mearum. mundus iste cum M.
 Ennio quid egerit de testamento (curiosus sum enim)
 facias me velim certiorem. ex 
 Arpinati
 vi Non.

gaudeo id te mihi suadere quod ego mea sponte pridie feceram. nam 
 cum ad te VI Nonas darem, eidem tabellario dedi etiam ad
 Sestium scriptas πάνυ φιλοστόργωσ .
 ille autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur,
 iniuste. non enim ego tam illum exspectare dum de Cosano rediret
 debui quam ille aut non ire ante quam me vidisset aut citius reverti. sciebat 
 enim me celeriter velle proficisci seseque ad me in Tusculanum
 scripserat esse venturum.

te , ut a me discesseris, lacrimasse moleste ferebam. quod si me
 praesente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem. sed illud
 praeclare quod te consolata est spes brevi tempore congrediendi; quae quidem exspectatio
 me maxime sustentat. meae tibi litterae non deerunt. de 
 Bruto scribam ad te omnia. librum tibi celeriter mittam
 de gloria. 
 excudam aliquid Ἡρακλείδειον quod lateat
 in thesauris tuis. de 
 Planco memini.

Attica iure queritur. quod me de Bacchi, de
 statuarum coronis certiorem fecisti, valde gratum; nec quicquam posthac non modo tantum
 sed ne tantulum quidem praeterieris. et de Herode et
 Mettio meminero et de omnibus quae te velle suspicabor modo. o turpem
 sororis tuae filium! cum haec scriberem, adventabat αὐτῇ βουλύσει cenantibus nobis.

ego , ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram venire in
 Puteolanum. ibi igitur cotidie tuas litteras exspectabo et
 maxime de ludis; de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum est.
 cuius epistulae quam interpretari ipse vix poteram exemplum pridie tibi
 miseram. Atticae meae velim me ita excuses ut omnem culpam in te transferas
 et ei tamen confirmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse.

Bruti ad te epistulam misi. di 
 boni, quanta ἀμηχανία ! cognosces cum
 legeris. de celebratione ludorum Bruti tibi adsentior.
 ad 
 M. Aelium nullus tu quidem domum sed sicubi inciderit.
 de 
 Tulliano semisse M. Axianum adhibebis, ut scribis.
 quod cum Cosano egisti, optime. quod non solum mea
 verum etiam tua re me expedis, gratum. legationem 
 probari meam gaudeo. quod promittis di faxint! quid enim mihi meis
 iucundius? sed istam quam tu excipis metuo. Brutum cum
 convenero, perscribam omnia. de 
 Planco et Decimo sane velim. Sextum scutum
 abicere nolebam. de Mundo, si quid scies.

rescripsi ad omnia tua; nunc nostra accipe. Quintus filius usque
 Puteolos (mirus civis, ut tu Favonium
 †Asinium† dicas) et quidem duas ob causas,
 †et ut mecum et ut σπείσασθαι 
 vult† cum Bruto
 et 
 Cassio. sed tu quid ais? scio enim te familiarem esse
 Othonum. ait hic sibi Iuliam ferre; constitutum
 enim esse discidium. quaesivit ex me pater qualis esset fama. dixi 
 nihil sane me audisse (nesciebam enim cur quaereret) nisi de ore et patre.
 
 sed quorsus? inquam. at ille filium velle.
 tum ego, etsi ἐβδελυττόμην , tamen negavi
 probabilia esse vera. σκοπὸσ (hoc est enim) huic nostro
 nihil praebere, illa autem οὐ παρὰ τοῦτο .
 ego tamen suspicor hunc, ut solet, alucinari. sed velim
 quaeras (facile autem potes) et me certiorem.

obsecro te, quid est hoc? signata iam epistula
 Formiani qui apud me cenabant Plancum se aiebant hunc
 Buthrotium pridie quam hoc scribebam, id est III Non. ,
 vidisse demissum, sine phaleris; servulos autem dicere eum et agripetas eiectos a
 Buthrotiis. macte ! sed , amabo te, perscribe mihi
 totum negotium.

Nonis
 Quintilibus veni in Puteolanum. postridie iens ad
 Brutum in Nesidem haec scripsi. sed eo die quo
 veneram cenanti Eros tuas litteras. itane ? Nonis
 Iuliis? 
 di hercule istis! sed stomachari totum diem licet.
 quicquamne turpius quam Bruto
 Iuliis? 
 redeo ad meum igitur ἔτ' ἐῶμεν; 
 nihil vidi.

sed quid est, quaeso, quod agripetas Buthroti concisos audio?
 quid autem Plancus tam cursim (ita enim inaudiebam) diem et
 noctem? sane cupio scire quid sit.

meam profectionem laudari gaudeo. videndum est ut mansio laudetur.
 Dymaeos agro pulsos mare infestum habere nil mirum. ἐν ὁμοπλοίᾳ 
 Bruti videtur aliquid praesidi esse, sed, opinor, minuta navigia.
 sed iam sciam et ad te cras.

de 
 Ventidio
 πανικὸν puto. de 
 Sexto pro certo habebatur †ad arma†. quod 
 si verum est, sine bello civili video serviendum. quid ergo? ad Kal. Ian. in Pansa spes? λῆροσ πολὺσ in vino et in somno istorum.

de 
 c_c_x_ optime. Ciceronis rationes explicentur.
 Ovius enim recens. is multa quae vellem, in iis ne hoc quidem
 malum †in mandatis si habunde† HS L_X_X_I_I_ 
 satis esse, adfatim prorsus, sed Xenonem perexigue et γλίσχρωσ praebere id est minutatim . quod plus permutasti quam
 ad fructum insularum, id ille annus habeat in quem itineris sumptus accessit.
 hinc e x Kal. Apr. ad HS L_x_x_x_ 
 accommodetur. nunc enim insulae tantum. videndum enim est quid,
 cum Romae erit. non enim puto socrum illam ferendam.
 Pindaro de Cumano negaram.

nunc cuius rei causa tabellarium miserim accipe. Quintus filius
 mihi pollicetur se Catonem. egit autem et pater et filius ut
 tibi sponderem sed ita ut tum crederes cum ipse cognosses. huic ego litteras
 ipsius arbitratu dabo. eae te ne moverint. has scripsi in eam
 partem ne me motum putares. di faxint ut faciat ea quae promittit!
 commune enim gaudium. sed ego—nihil dico amplius.
 is hinc vii Idus. ait enim attributionem in
 Idus, se autem urgeri acriter. tu ex meis litteris quo modo
 respondeas moderabere. plura , cum et Brutum videro et
 Erotem remittam. Atticae meae excusationem accipio eamque
 amo plurimum; cui et Piliae salutem.

vi Idus duas epistulas accepi, unam a meo
 tabellario, alteram a 
 Bruti. de 
 Buthrotiis longe alia fama in his locis fuerat, sed cum aliis multis hoc
 ferendum. Erotem remisi citius quam constitueram, ut esset qui
 Hortensio et †quia et quibus quidem ait se Idibus
 constituisse. Hortensius vero impudenter. nihil enim debetur ei
 nisi ex tertia pensione quae est Kal. Sext.; ex qua pensione ipsa maior pars est ei
 soluta aliquanto ante diem. sed haec Eros videbit
 Idibus. 
 
 de 
 Publilio autem, quod perscribi oportet, moram non puto esse faciendam.
 sed cum videas quantum de iure nostro decesserimus qui de residuis C_C_C_C_ HS C_C_ praesentia solverimus,
 reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi videbitur, poteris eum commodum nostrum
 exspectare debere, cum tanta sit a nobis iactura facta iuris.

sed amabo te, mi Attice, (videsne quam blande?), omnia nostra,
 quoad eris Romae, ita gerito, regito, gubernato ut nihil a me exspectes.
 quamquam enim reliqua satis apta sunt ad solvendum, tamen fit saepe ut ii
 qui debent non respondeant ad tempus. si quid eius modi acciderit, ne quid
 tibi sit fama mea potius. non modo versura verum etiam venditione, si ita res
 coget, nos vindicabis.

Bruto tuae litterae gratae erant. fui enim apud illum multas
 horas in Neside, cum paulo ante tuas litteras accepissem.
 delectari mihi Tereo videbatur et habere maiorem Accio quam
 Antonio gratiam. mihi autem quo 
 laetiora sunt, eo plus stomachi et molestiae est populum Romanum manus suas
 non in defendenda re publica sed in plaudendo consumere. mihi quidem videntur
 istorum animi incendi etiam ad repraesentandam improbitatem suam. sed tamen 
 dúm modo doleant áliquid, doleant quídlibet.

consilium meum quod ais cotidie magis laudari non moleste fero exspectabamque
 si quid de eo ad me scriberes. ego enim in varios sermones incidebam.
 quin etiam idcirco trahebam ut quam diutissime integrum esset.
 sed quoniam furcilla extrudimur, Brundisium cogito.
 facilior enim et exploratior devitatio legionum fore videtur quam piratarum
 qui apparere dicuntur. Sestius vi
 Idus exspectabatur sed non venerat, quod sciam. Cassius cum
 classicula sua venerat. ego cum eum vidissem, v Id. in
 Pompeianum cogitabam, inde Aeculanum. 
 nosti reliqua. de Tutia ita putaram.

de 
 Aebutio non credo nec tamen curo plus quam tu. Planco et
 Oppio scripsi equidem quoniam rogaras, sed, si tibi videbitur, ne necesse
 habueris reddere. cum enim tua causa fecerint omnia, vereor ne meas litteras
 supervacaneas arbitrentur. Oppio quidem utique quem tibi amicissimum
 cognovi. verum ut voles.

tu quoniam scribis hiematurum te in Epiro, feceris mihi gratum
 si ante eo veneris quam mihi in Italiam te auctore veniendum est.
 litteras ad me quam saepissime; si de rebus minus necessariis, aliquem
 nactus; sin autem erit quid maius, domo mittito. 
 Ἡρακλείδειον , si Brundisium salvi, adoriemur.
 
 de gloria misi tibi. custodies igitur, ut
 soles, sed notentur ἐκλογαὶ quas Salvius
 bonos auditores nactus in convivio dumtaxat legat. mihi valde placent, mallem
 tibi. etiam atque etiam vale.

tu vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas mihi misisti
 convento Antonio
 Tiburi) sapienter igitur quod manus dedisti quodque etiam ultro gratias
 egisti. certe enim, ut scribis, deseremur ocius a re publica quam a re
 familiari. quod vero scribis te magis et magis
 delectare o Tite, si quid, auges mihi scribendi alacritatem. 
 quod 
 Erotem non sine munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam
 rem opinionem tuam; sed tamen idem σύνταγμα misi ad te
 retractatius et quidem ἀρχέτυπον ipsum crebris locis
 inculcatum et refectum. hunc tu tralatum in macrocollum lege arcano convivis
 tuis sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me stomachum erumpant cum sint
 tibi irati.

de 
 Cicerone velim ita sit ut audimus. de 
 Xenone coram cognoscam; quamquam nihil ab eo arbitror neque indiligenter
 neque inliberaliter. de 
 Herode faciam ut mandas et ea quae scribis ex Saufeio et e
 Xenone cognoscam.

de 
 Quinto filio gaudeo tibi meas litteras prius a tabellario meo quam ab ipso
 redditas; quamquam te nihil fefellisset. verum tamen—.
 sed exspecto quid ille tecum, quid tu vicissim, nec dubito quin suo more
 uterque. sed eas litteras Curium mihi spero redditurum.
 qui quidem etsi per se est amabilis a meque diligitur, tamen accedet magnus
 cumulus commendationis tuae.

litteris tuis satis responsum est; nunc audi quod, etsi intellego scribi
 necesse non esse, scribo tamen. multa me movent in discessu, in primis me
 hercule quod diiungor a te. movet etiam navigationis labor alienus non ab
 aetate solum nostra verum etiam a dignitate tempusque discessus subabsurdum.
 relinquimus enim pacem ut ad bellum revertamur, quodque temporis in
 praediolis nostris et belle aedificatis et satis amoenis consumi potuit in
 peregrinatione consumimus. consolantur haec: aut proderimus aliquid
 Ciceroni aut quantum profici possit iudicabimus. deinde tu
 iam, ut spero et ut promittis, aderis. quod quidem si acciderit, omnia nobis
 erunt meliora.

maxime autem me angit ratio reliquorum meorum. quae quamquam
 explicata sunt, tamen, quod et Dolabellae nomen in iis est et 
 in attributione mihi nomina ignota, conturbor, nec me ulla res
 magis angit ex omnibus. itaque non mihi videor errasse quod ad
 Balbum scripsi apertius ut, si quid tale accidisset ut non concurrerent
 nomina, subveniret meque tibi etiam mandasse ut, si quid eius modi accidisset, cum eo communicares. quod facies, si tibi videbitur, eoque
 magis, si proficisceris in Epirum.

haec ego conscendens e Pompeiano tribus actuariolis
 decemscalmis. Brutus erat in Neside etiam nunc,
 Neapoli
 Cassius. ecquid amas Deiotarum et non amas
 Hieram? qui , ut Blesamius venit ad me, cum ei
 praescriptum esset ne quid sine Sexti nostri sententia ageret, neque ad
 illum neque ad quemquam nostrum rettulit. Atticam nostram cupio absentem
 suaviari. ita mi dulcis salus visa est per te missa ab illa.
 referes igitur ei plurimam itemque Piliae dicas velim.

ita ut heri tibi narravi vel fortasse hodie (Quintus enim altero
 die se aiebat), in Nesida viii Idus. ibi 
 Brutus. quam ille doluit de Nonis Ivliis !
 mirifice est conturbatus. itaque sese scripturum aiebat ut venationem eam
 quae postridie ludos Apollinaris futura est proscriberent in 
 III Idvs Qvintilis . Libo intervenit. is 
 Philonem
 Pompei libertum et Hilarum suum libertum venisse a
 Sexto cum litteris ad consules sive quo alio nomine sunt.
 earum exemplum nobis legit, si quid videretur. pauca 
 παρὰ λέξιν , ceteroqui et satis graviter et non
 contumaciter. tantum addi placuit, quod erat coss. solum, ut esset Praett. , TRIBB. PL., SENATVI, ne illi non proferrent eas quae ad
 ipsos missae essent.

Sextum autem nuntiant cum una solum legione fuisse Karthagine
 eique eo ipso die quo oppidum Baream cepisset nuntiatum esse de
 Caesare, capto oppido miram laetitiam commutationemque animorum
 concursumque undique; sed illum ad sex legiones quas in ulteriore reliquisset
 revertisse. ad ipsum autem Libonem scripsit nihil esse nisi ad
 larem suum liceret. summa postulatorum ut omnes exercitus dimittantur qui
 ubique sint. haec fere de Sexto.

de 
 Buthrotiis undique quaerens nihil reperiebam. alii concisos
 agripetas, alii Plancum acceptis nummis relictis illis aufugisse.
 itaque non video sciturum me quid eius sit ni statim aliquid litterarum.

iter illud Brundisium de quo dubitabam sublatum videtur.
 legiones enim adventare dicuntur. haec autem navigatio habet
 quasdam suspiciones periculi. itaque constituebam uti ὁμοπλοίᾳ . paratiorem enim offendi Brutum quam
 audiebam. nam et ipse et 
 Domitius bona plane habet dicrota suntque navigia praeterea luculenta
 Sesti, Buciliani, ceterorum. nam 
 Cassi classem quae plane bella est non numero ultra fretum.
 illud est mihi submolestum quod parum Brutus properare
 videtur. primum confectorum ludorum nuntios exspectat; deinde, quantum
 intellego, tarde est navigaturus consistens in locis pluribus. tamen arbitror
 esse commodius tarde navigare quam omnino non navigare; et si, cum processerimus,
 exploratiora videbuntur, etesiis utemur.

tuas iam litteras Brutus
 exspectabat. cui quidem ego non novum attuleram de Tereo Acci.
 ille 
 Brutum putabat. 
 sed tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum
 frequentiam non fuisse; quod quidem me minime fefellit; scis enim quid ego de
 Graecis ludis existimem.

nunc audi quod pluris est quam omnia. Quintus fuit mecum dies
 compluris et, si ego cuperem, ille vel pluris fuisset; sed quam diu fuit, incredibile
 est quam me in omni genere delectarit in eoque maxime in quo minime satis faciebat.
 sic enim commutatus est totus et scriptis meis quibusdam quae in manibus
 habebam et adsiduitate orationis et praeceptis ut tali animo in rem publicam quali nos
 volumus futurus sit. hoc cum mihi non modo confirmasset sed etiam
 persuasisset, egit mecum accurate multis verbis tibi ut sponderem se dignum et te et
 nobis futurum; neque se postulare ut statim crederes sed, cum ipse perspexisses, tum ut
 se amares. quod nisi fidem mihi fecisset iudicassemque hoc quod dico firmum
 fore, non fecissem id quod dicturus sum. duxi enim mecum adulescentem ad
 Brutum. sic ei probatum est quod ad te scribo ut ipse
 crediderit, me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime mentionem tui
 fecerit, complexus osculatusque dimiserit. quam ob rem etsi magis est quod
 gratuler tibi quam quod te rogem, tamen etiam rogo ut, si quae minus antea propter
 infirmitatem aetatis constanter ab eo fieri videbantur, ea iudices illum abiecisse
 mihique credas multum adlaturam vel plurimum potius ad illius iudicium confirmandum
 auctoritatem tuam.

Bruto cum saepe iniecissem de ὁμοπλοίᾳ ,
 non perinde atque ego putaram adripere visus est. existimabam 
 μετεωρότερον esse, et hercule erat et maxime de ludis.
 at mihi cum ad villam redissem, Cn. Lucceius qui
 multum utitur Bruto narravit illum valde morari non tergiversantem sed
 exspectantem si qui forte casus. itaque dubito an Venusiam
 tendam et ibi exspectem de legionibus. si aberunt, ut quidam arbitrantur,
 Hydruntem, si neutrum erit ἀσφαλέσ ,
 eodem revertar. iocari me putas? moriar si quisquam me tenet
 praeter te. etenim circumspice, sed ante quam erubesco.

o dies in auspicus Lepidi
 lepide descriptos et apte ad consilium reditus nostri!
 magna 
 ῤοπὴ ad proficiscendum in tuis
 litteris. atque utinam te illic! sed ut conducere putabis.

Nepotis epistulam exspecto. cupidus ille meorum? qui ea quibus
 maxime γαυριῶ legenda non putet. et ais
 μετ' ἀμύμονα 
 tu vero ἀμύμων , ille quidem ἄμβροτοσ . mearum epistularum nulla est συναγωγη ; sed habet Tiro instar septuaginta, et
 quidem sunt a te quaedam sumendae. eas ego oportet perspiciam, corrigam; tum
 denique edentur.

ego adhuc (perveni enim Vibonem ad Siccam) magis
 commode quam strenue navigavi; remis enim magnam partem, prodromi nulli.
 illud satis opportune, duo sinus fuerunt quos tramitti oporteret,
 Paestanus et Vibonensis. utrumque pedibus aequis tramisimus.
 veni igitur ad Siccam octavo die e Pompeiano, cum
 unum diem Veliae constitissem; ubi quidem fui sane libenter apud
 Thalnam nostrum nec potui accipi, illo absente praesertim, liberalius.
 viiii Kal. igitur ad Siccam. ibi tamquam domi meae scilicet.
 itaque obduxi posterum diem. sed putabam, cum
 Regium venissem, fore ut illic δολιχὸν πλόον cogitaremus corbitane Patras an actuariolis ad 
 Leucopetram
 Tarentinorum atque inde Corcyram et, si oneraria, statimne
 freto an Syracusis. hac super re scribam ad te
 Regio.

me hercule, mi Attice, saepe mecum, ἡ 
 cur ego tecum non sum? cur ocellos Italiae, villulas meas, non
 video? sed id satis superque tecum me non esse, quid
 fugientem? periculumne? at id nunc quidem, nisi fallor, nullum est.
 ad ipsum enim revocat me auctoritas tua; scribis enim in caelum ferri
 profectionem meam sed ita si ante K. Ianuar. redeam; quod quidem certe enitar.
 malo enim vel cum timore domi esse quam sine timore Athenis
 tuis. sed tamen perspice quo ista vergant mihique aut scribe aut, quod multo
 malim, adfer ipse. haec hactenus.

illud velim in bonam partem accipias me agere tecum quod tibi maiori curae
 sciam esse quam ipsi mihi. nomina mea, per deos, expedi, exsolve.
 bella reliqua reliqui; sed opus est diligentia coheredibus pro
 Cluviano Kal. Sextil. persolutum ut sit. cum 
 Publilio quo modo agendum sit videbis. non debet urgere, quoniam
 iure non utimur. sed tamen ei quoque satis fieri plane volo.
 Terentiae vero quid ego dicam? etiam ante diem, si potes.
 quin si, ut spero, celeriter in Epirum, hoc quod satis dato
 debeo peto a te ut ante provideas planeque expedias et solutum relinquas. 
 sed de his satis, metuoque ne tu nimium putes.

nunc neglegentiam meam cognosce.
 
 de gloria librum ad te misi. at in eo
 prohoemium idem est quod in Academico tertio. id evenit ob eam
 rem quod habeo volumen prohoemiorum. ex eo eligere soleo cum aliquod σύγγραμα institui. itaque iam in
 Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id
 in eum librum quem tibi misi. cum autem in navi legerem
 Academicos, adgnovi erratum meum. itaque statim novum
 prohoemium exaravi et tibi misi. tu illud desecabis, hoc adglutinabis.
 Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque amoribus
 meis.

viii Idus Sextil. cum a Leucopetra profectus (inde enim
 tramittebam) stadia circiter ccc processissem, reiectus sum austro vehementi
 ad eandem Leucopetram. ibi cum ventum exspectarem (erat enim
 villa Valeri nostri, ut familiariter essem et libenter),
 Regini quidam illustres homines eo venerunt Roma sane
 recentes, in iis Bruti nostri hospes qui Brutum
 Neapoli reliquisset. haec adferebant, edictum Bruti
 et Cassi, et fore frequentem senatum Kalendis, a
 Bruto et Cassio litteras missas ad consularis et praetorios
 ut adessent rogare. summam spem nuntiabant fore ut Antonius
 cederet, res conveniret, nostri Romam redirent. addebant etiam
 me desiderari, subaccusari. quae cum audissem, sine ulla dubitatione abieci
 consilium profectionis quo me hercule ne antea quidem delectabar. 
 lectis vero tuis litteris admiratus equidem sum te
 tam vehementer sententiam commutasse, sed non sine causa arbitrabar. etsi ,
 quamvis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, adprobator certe fuisti, dum
 modo Kal. Ian. Romae essem. ita fiebat ut, dum minus periculi
 videretur, abessem, in flammam ipsam venirem. sed haec, etiam si non
 prudenter, tamen ἀνεμέσητα sunt, primum quod de mea
 sententia acta sunt, deinde etiam si te auctore, quid debet qui consilium dat praestare
 praeter fidem?

illud 
 admirari satis non potui quod scripsisti his verbis, 
 bene igitur
 tu qui εὐθανασίαν , bene! relinque patriam. 
 an ego relinquebam aut tibi tum relinquere videbar? tu id non modo
 non prohibebas verum etiam adprobabas. graviora quae restant:
 
 velim 
 σχόλιον aliquod elimes ad me oportuisse te istuc
 facere. 
 itane , mi Attice? defensione eget meum factum, praesertim apud
 te qui id mirabiliter adprobasti? ego vero istum ἀπολογισμὸν συντάξομαι , sed ad eorum aliquem quibus invitis et
 dissuadentibus profectus sum. etsi quid iam opus est σχολίῳ ? si perseverassem, opus fuisset. 
 at hoc ipsum
 non constanter. 
 nemo doctus umquam (multa autem de hoc genere scripta sunt) mutationem
 consili inconstantiam dixit esse.

deinceps igitur haec, 
 nam si a Phaedro nostro
 esses, expedita excusatio esset; nunc quid respondemus? 
 ergo id erat meum factum quod Catoni probare non possim? flagiti
 scilicet plenum et dedecoris. utinam a primo ita tibi esset visum! tu mihi, sicut esse
 soles, fuisses Cato.

extremum illud vel molestissimum, 
 nam 
 Brutus noster silet, hoc est, non audet hominem id aetatis
 monere. aliud nihil habeo quod ex iis a te verbis significari putem, et
 hercule ita est. nam 
 xvi Kal. Sept. cum venissem Veliam, Brutus
 audivit; erat enim cum suis navibus apud Haletem fluvium citra
 Veliam milia passus III. pedibus ad me statim. di 
 immortales, quam valde ille reditu vel potius reversione mea laetatus effudit illa omnia
 quae tacuerat! ut recordarer illud tuum. 
 nam 
 Brutus noster silet. 
 maxime autem dolebat me Kal. Sext. in senatu non fuisse. Pisonem
 ferebat in caelum; se autem laetari quod effugissem duas maximas vituperationes,
 unam, quam itinere faciendo me intellegebam suscipere, desperationis ac reictionis rei
 publicae (flentes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu non probabam),
 alteram, de qua Brutus et qui una erant (multi autem erant) laetabantur,
 quod eam vituperationem effugissem me existimari ad Olympia. hoc 
 vero nihil turpius quovis rei publicae tempore sed hoc ἀναπολόγητον . ego vero austro gratias miras qui me a tanta
 infamia averterit.

reversionis has speciosas causas habes iustas illas qui dem et magnas; sed
 nulla iustior quam quod tu idem aliis litteris, 
 provide , si cui quid
 debetur, ut sit unde par pari respondeatur. mirifica enim δυσχρηστία est propter metum armorum. 
 in freto medio hanc epistulam legi, ut quid possem providere in mentem mihi
 non veniret nisi ut praesens me ipse defenderem. sed haec hactenus; reliqua
 coram.

Antoni edictum legi a Bruto et horum contra scriptum
 praeclare; sed quid ista edicta valeant aut quo spectent plane non video. nec 
 ego nunc, ut Brutus censebat, istuc ad rem publicam capessendam venio.
 quid enim fieri potest? num quis Pisoni est
 adsensus? num rediit ipse postridie? sed abesse hanc aetatem longe a sepulcro
 negant oportere.

sed obsecro te, quid est quod audivi de Bruto?
 Piliam
 πειράζεσθαι παραλύσει te scripsisse aiebat.
 valde sum commotus. etsi idem te scribere sperare melius.
 ita plane velim et ei dicas plurimam salutem et suavissimae
 Atticae. haec scripsi navigans cum prope 
 Pompeianum accederem xiiii Kal.

cum sciam quo die venturus sim, faciam ut
 scias. impedimenta exspectanda sunt quae Anagnia veniunt et
 familia aegra est. Kal. vesperi litterae mihi ab Octaviano.
 magna molitur. veteranos qui sunt 
 Casilini et Calatiae perduxit ad suam sententiam.
 nec mirum, quingenos denarios dat. cogitat reliquas colonias
 obire. plane hoc spectat ut se duce bellum geratur cum Antonio.
 itaque video paucis diebus nos in armis fore. quem autem
 sequamur? vide nomen, vide aetatem. atque a me postulat primum ut
 clam conloquatur mecum vel Capuae vel non longe a Capua.
 puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse. docui per
 litteras id nec opus esse nec fieri posse.

misit ad me Caecinam quendam Volaterranum
 familiarem suum; qui haec pertulit, Antonium cum legione
 Alaudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub
 signis ducere. consultabat utrum Romam cum ciↃ ciↃ ciↃ veteranorum proficisceretur an
 Capuam teneret et Antonium venientem excluderet an iret ad
 tris legiones Macedonicas quae iter secundum mare superum faciunt; quas
 sperat suas esse. eae congiarium ab Antonio accipere noluerunt,
 ut hic quidem narrat, et ei convicium grave fecerunt contionantemque reliquerunt.
 quid quaeris? ducem se profitetur nec nos sibi putat deesse oportere.
 equidem suasi ut Romam pergeret. videtur enim mihi
 et plebeculam urbanam et, si fidem fecerit, etiam bonos viros secum habiturus. o
 Brute, ubi es? quantam εὐκαιρίαν 
 amittis! non equidem hoc divinavi sed aliquid tale putavi fore.
 nunc tuum consilium exquiro. Romamne venio an hic maneo an
 Arpinum ( ἀσφάλειαν habet is locus)
 fugiam? Romam, ne desideremur si quid actum videbitur. hoc 
 igitur explica. numquam in maiore ἀπορίᾳ 
 fui.

binae uno die mihi litterae ab Octaviano, nunc quidem ut
 Romam statim veniam; velle se rem agere per senatum. cui ego
 non posse senatum ante K. Ianuar., quod quidem ita credo. ille autem addit
 consilio tuo. 
 quid multa? ille urget, ego autem σκήπτομαι .
 non confido aetati, ignoro quo animo. nil sine
 Pansa tuo volo. vereor ne valeat Antonius nec a
 mari discedere libet et metuo ne quae ἀριστεία me
 absente. Varroni quidem displicet consilium pueri, mihi non. si 
 firmas copias habet, Brutum habere potest, et rem gerit palam.
 centuriat 
 Capuae, dinumerat. iam iamque video bellum. ad haec
 rescribe. tabellarium meum Kalend. Roma profectum sine tuis
 litteris miror.

vii Id. veni ad me in Sinuessanum. eodem die vulgo loquebantur
 Antonium mansurum esse Casilini. itaque mutavi
 consilium; statueram enim recta Appia
 Romam. facile me ille esset adsecutus. aiunt enim eum
 Caesariana uti celeritate. verti igitur me a
 Menturnis
 Arpinum versus. constitueram ut v Idus aut
 Aquini manerem aut in Arcano.

nunc , mi Attice, tota mente incumbe in hanc curam; magna
 enim res est. tria sunt autem, maneamne Arpini an propius
 accedam an veniam Romam. quod censueris faciam. sed 
 quam primum. avide exspecto tuas litteras. vi Idus mane e
 Sinuessano.

Nonis accepi a te duas epistulas quarum alteram Kal. dederas, alteram
 pridie. igitur prius ad superiorem. nostrum opus tibi probari
 laetor; ex quo ἄνθη ipsa posuisti. quae 
 mihi florentiora sunt visa tuo iudicio; cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam.
 de 
 Sicca ita est ut scribis; ab asta ea aegre me tenui.
 itaque perstringam sine ulla contumelia Siccae aut
 Septimiae, tantum ut sciant 
 παῖδεσ παίδων 
 sine φαλλῷ 
 Luciliano eum ex C. Fadi filia liberos habuisse.
 atque utinam eum diem videam cum ista oratio ita libere vagetur ut etiam in Siccae domum introeat! sed illo
 tempore opus est quod fuit illis iiiviris. moriar nisi facete! tu 
 vero leges Sexto eiusque iudicium mihi perscribes. 
 εἷσ ἐμοὶ μύριοι . 
 Caleni interventum et Calvenae cavebis.

quod vereris ne ἀδόλεσχοσ mihi tu, quis
 minus? cui , ut Aristophani
 Archilochi iambus, sic epistula tua longissima
 quaeque optima videtur. quod me admones, tu vero etiam si reprenderes, non
 modo facile paterer sed etiam laetarer, quippe cum in reprensione sit prudentia cum 
 εὐμενείᾳ . ita libenter ea corrigam quae a
 te animadversa sunt, eodem iure quo Rubriana potius quam
 quo Scipionis, et de laudibus Dolabellae
 deruam cumulum. ac tamen est isto loco bella, ut mihi videtur, εἰρωναία , quod eum ter contra civis in acie. illud 
 etiam malo indignissimum est hunc vivere quam quid
 indignius?

Πεπλογραφίαν 
 Varronis tibi probari non moleste fero; a quo adhuc Ἡρακλείδειον illud non abstuli. quod me hortaris ad
 scribendum, amice tu quidem, sed me scito agere nihil aliud. gravedo tua mihi
 molesta est. quaeso , adhibe quam soles diligentiam. o
 Tite tibi prodesse laetor. 
 Anagnini
 sunt Mustela
 ταξιάρχησ et Laco qui plurimum bibit.
 librum quem rogas perpoliam et mittam.

haec ad posteriorem. τὰ περὶ τοῦ quatenus Panaetius, absolvi duobus.
 illius tres sunt; sed cum initio divisisset ita, tria genera exquirendi
 offici esse, unum, cum deliberemus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile,
 tertium, cum haec inter se pugnare videantur, quo modo iudicandum sit, qualis causa
 Reguli, redire honestum, manere utile, de duobus primis praeclare
 disseruit, de tertio pollicetur se deinceps sed nihil scripsit. eum locum
 Posidonius persecutus est . ego autem et
 eius librum arcessivi et ad Athenodorum
 Calvum scripsi ut ad me τὰ κεφάλαια 
 mitteret; quae exspecto. quem velim cohortere et roges ut quam primum.
 in eo est περὶ τοῦ κατὰ περίστασιν . quod de inscriptione quaeris, non dubito quin
 καθῆκον 
 officium sit, nisi quid tu aliud; sed inscriptio plenior de
 officiis. 
 προσφωνῶ autem Ciceroni filio.
 visum est non ἀνοίκειον .

de 
 Myrtilo dilucide. o qualis tu semper istos! itane ? in
 D. Brutum? di istis!

ego me, ut scripseram, in Pompeianum non abdidi primo
 tempestatibus quibus nil taetrius; deinde ab Octaviano cotidie litterae ut
 negotium susciperem, Capuam venirem, iterum rem publicam servarem,
 Romam utique statim. αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι, 
 is tamen egit sane strenue et agit. Romam veniet cum manu magna,
 sed est plane puer. putat senatum statim. quis veniet?
 si venerit, quis incertis rebus offendet Antonium? Kal.
 Ianuar. erit fortasse praesidio aut quidem ante depugnabitur. puero municipia
 mire favent. iter enim faciens in Samnium venit
 Cales, mansit Teani. mirifica 
 ἀπάντησισ et cohortatio. hoc tu putares?
 ob hoc ego citius Romam quam constitueram. simul et
 constituero scribam.

etsi nondum stipulationes legeram (nec enim Eros venerat), tamen
 rem pridie Idus velim conficias. epistulas 
 Catinam, Tauromenium, Syracusas commodius mittere
 potero si Valerius interpres ad me nomina gratiosorum scripserit.
 alii enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui.
 publice tamen scripsi, si uti vellet eis Valerius; aut mihi
 nomina mitteret.

de 
 Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad iii Kal. 
 exspectabo tuas litteras meque de 
 Torquati negotiolo sciturum puto. Quinti litteras ad te misi
 ut scires quam valde eum amaret quem dolet a te minus amari. Atticae,
 quoniam, quod optimum in pueris est, hilarula est, meis verbis suavium des volo.

Oppi epistulae, quia perhumana erat, tibi
 misi exemplum. de 
 Ocella, dum tu muginaris nec mihi quicquam rescribis, cepi consilium
 domesticum itaque me pr. Idus arbitror Romae futurum.
 commodius est visum frustra me istic t esse, cum id non necesse esset,
 quam, si opus esset, non adesse, et simul ne intercluderer metuebam. ille 
 enim iam adventare potest. etsi varii rumores multique quos cuperem veros,
 nihil tamen certi. ego vero, quicquid est, tecum potius quam animi pendeam,
 cum a te absim, et de te et de me. sed quid tibi dicam? bonum 
 animum. de 
 Ἡρακλειδείῳ 
 Varronis negotia salsa. me quidem nihil umquam sic delectavit.
 sed haec et alia maiora coram.

o casum mirificum! v Idus cum ante lucem de Sinuessano surrexissem
 venissemque diluculo ad pontem Tirenum qui est Menturnis, in quo flexus est
 ad iter Arpinas, obviam mihi fit tabellarius, qui me offendit
 
 δολιχὸν πλόον ὁρμαίνοντα . 
 at ego statim 
 cedo 
 inquam 
 si quid ab Attico. 
 nondum legere poteramus; nam et lumina dimiseramus nec satis lucebat.
 cum autem luceret, ante scripta epistula ex duabus tuis prior mihi legi
 coepta est. illa omnium quidem elegantissima. ne sim salvus si
 aliter scribo ac sentio. nihil legi humanius. itaque veniam quo
 vocas, modo adiutore te. sed nihil tam ἀπροσδιόνυσον mihi primo videbatur quam ad eas litteras quibus ego a te
 consilium petieram te mihi ista rescribere.

ecce tibi altera qua hortaris παρ' ἠνεμόεντα Μίμαντα, 
 Appiam scilicet ἐπ' ἀριστέρ' ἔχοντα. 
 itaque eo die mansi Aquini. longulum sane iter et via
 mala. inde postridie mane proficiscens has litteras dedi.

* * * et quidem, ut a me dimitterem invitissimus
 fecerunt Erotis litterae. rem tibi Tiro narrabit.
 tu quid faciendum sit videbis. praeterea possimne propius
 accedere (malo enim esse in Tusculano aut uspiam in suburbano) an etiam
 longius discedendum putes crebro ad me velim scribas. erit autem cotidie cui
 des.

quod praeterea consulis, quid tibi censeam faciundum difficile est cum absim.
 verum tamen si pares aeque inter se, quiescendum, sin, latius manabit et
 quidem ad nos; deinde communiter.

avide tuum consilium exspecto. timeo ne absim cum adesse me sit
 honestius; temere venire non audeo. de 
 Antoni itineribus nescio quid aliter audio atque ut ad te scribebam.
 omnia igitur velim explices et ad me certa mittas.

de reliquo quid tibi ego dicam? ardeo studio historiae
 (incredibiliter enim me commovet tua cohortatio) quae quidem nec institui nec effici
 potest sine tua ope. coram igitur hoc quidem conferemus. in 
 praesentia mihi velim scribas quibus consulibus C. Fannius
 M. f. tribunus pl. fuerit. videor mihi audisse
 P. Africano
 L. Mummio censoribus. id igitur quaero. tu 
 mihi de iis rebus quae novantur omnia certa, clara. iii Idus ex
 Arpinati.

nihil erat plane quod scriberem. nam cum Puteolis
 essem, cotidie aliquid novi de Octaviano, multa etiam falsa de
 Antonio. ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam iii
 Idus a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit
 Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in
 Telluris atque id contra Brutum fore. sin autem
 vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut quem velis nescias. 
 o Sesti tabellarium hominem nequam!
 postridie 
 Puteolis
 Romae se dixit fore. quod me mones ut pedetemptim, adsentior;
 etsi aliter cogitabam. nec me Philippus aut
 Marcellus movet. alia enim eorum ratio est et, si non est, tamen videtur. sed in isto iuvene, quamquam animi
 satis, auctoritatis parum est. tamen vide, si forte in Tusculano
 recte esse possum, ne id melius sit. ero libentius; nihil enim ignorabo.
 an hic, cum Antonius venerit?

sed , ut aliud ex alio, mihi non est dubium
 quin quod Graeci
 καθῆκον , nos officium. 
 id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet?
 nonne dicimus consulum officium, senatus officium, imperatoris
 officium ? praeclare convenit; aut da melius. 
 
 male narras de Nepotis filio.
 valde me hercule moveor et moleste fero. nescieram omnino esse
 istum puerum. Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum.
 Athenodorum nihil est quod hortere. misit enim satis bellum
 ὑπόμνημα . gravedini , quaeso, omni ratione
 subveni. avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex
 Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum
 idque ad populum. videbis igitur et scribes. Sexti iudicium
 exspecto.

noli putare pigritia me facere quod non mea manu scribam, sed me hercule
 pigritia. nihil enim habeo aliud quod dicam. et tamen in tuis
 quoque epistulis Alexim videor agnoscere. sed ad rem venio. 
 ego si me non improbissime Dolabella tractasset,
 dubitassem fortasse utrum remissior essem an summo iure contenderem. nunc 
 vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo
 abalienatum, idque prae me feram †et quidem me causa facere et rei publicae
 cui† illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo
 deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit. 
 
 quod autem quaeris quo modo agi placeat, cum
 dies venerit, primum velim eius modi sit ut non alienum sit me Romae esse;
 de quo ut de ceteris faciam ut tu censueris. de summa autem agi prorsus
 vehementer et severe volo. etsi sponsores appellare videtur habere quandam
 δυσωπίαν , tamen hoc quale sit consideres velim.
 possumus enim, ut sponsores appellemus, procuratorem introducere; neque
 enim illi litem contestabuntur. quo facto non sum nescius sponsores liberari.
 sed et illi turpe arbitror eo nomine quod satis dato debeat procuratores
 eius non dissolvere, et nostrae gravitatis ius nostrum sine summa illius ignominia
 persequi. de hoc quid placeat rescribas velim; nec dubito quin hoc totum
 lenius administraturus sis.

redeo ad rem publicam. multa me
 hercule a te saepe in πολιτικῷ genere prudenter sed
 his litteris nihil prudentius: 
 
 quamquam enim †postea† in praesentia belle iste
 puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus. 
 at quae contio! nam est missa mihi. iurat ita sibi parentis
 honores consequi liceat et simul dextram intendit ad statuam. μηδὲ σωθείην ὑπό γε τοιούτου ! sed , ut scribis, certissimum
 esse video discrimen Cascae nostri tribunatum, de quo quidem ipso dixi
 Oppio, cum me hortaretur ut adulescentem totamque causam manumque
 veteranorum complecterer, me nullo modo facere posse, ni mihi
 exploratum esset eum non modo non inimicum tyrannoctonis verum etiam amicum fore.
 cum ille diceret ita futurum, 
 quid igitur
 festinamus? inquam. 
 illi enim mea opera ante Kal. Ian. nihil
 opus est, nos autem eius voluntatem ante Idus Decembr. perspiciemus in
 Casca. 
 valde mihi adsensus est. quam ob rem haec quidem hactenus.
 quod reliquum est, cotidie tabellarios habebis et, ut ego arbitror, etiam
 quod scribas habebis cotidie. Leptae litterarum exemplum tibi misi ex quo
 mihi videtur Στρατύλλαξ ille deiectus de gradu.
 sed tu, cum legeris, existimabis.

obsignata iam epistula litteras a te et a
 Sexto accepi. nihil iucundius litteris Sexti,
 nihil amabilius. nam tuae breves, priores erant litterae uberrimae.
 tu quidem et prudenter et amice suades ut in his locis potissimum sim,
 quoad audiamus haec quae commota sunt quorsus evadant.

sed me, mi Attice, non sane hoc
 quidem tempore movet res publica, non quo aut sit mihi quicquam carius aut esse debeat
 sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere medicinam. qua 
 re ista valeant; me res familiaris movet. rem dico? immo vero existimatio.
 cum enim tanta reliqua sint mihi, ne Terentiae quidem adhuc
 quod solvam expeditum est. Terentiam dico? scis nos pridem iam
 constituisse Montani nomine HS x_x_v_ dissolvere.
 pudentissime hoc Cicero petierat ut fide sua.
 liberalissime , ut tibi quoque placuerat, promiseram Erotique
 dixeram ut sepositum haberet. non †modo† sed
 iniquissimo faenore versuram facere Aurelius coactus est. nam de
 Terentiae nomine Tiro ad me scripsit te dicere nummos a
 Dolabella fore. male eum credo intellexisse, si quisquam male
 intellegit, potius nihil intellexisse. tu enim ad me scripsisti
 Coccei responsum et isdem paene verbis Eros. 
 
 veniendum est igitur vel in ipsam flammam.
 turpius est enim privatim cadere quam publice. itaque ceteris de
 rebus quas ad me suavissime scripsisti perturbato animo non potui, ut consueram,
 rescribere. †consenti in hac cura, ubi sum†, ut me expediam;
 quibus autem rebus venit quidem mihi in mentem sed certi constituere nihil possum prius
 quam te videro. qui minus autem ego istic recte esse possim quam est
 Marcellus? sed non id agitur neque id maxime curo; quid curem
 vides. adsum igitur.

iucundissimas tuas legi litteras. ad 
 Plancum scripsi, misi. habes exemplum. cum 
 Tirone quid sit locutus cognoscam ex ipso. cum sorore ages
 attentius, si te occupatione ista relaxaris.

Attici nostri te valde studiosum esse cognovi, mei vero ita cupidum ut me
 hercule paucos aeque observantis atque amantis me habere existimem. ad 
 paternas enim magnas et veteres et iustas necessitudines magnam attulit accessionem tua
 voluntas erga me meaque erga te par atque mutua.

Buthrotia tibi causa ignota non est. egi enim saepe de ea re
 tecum tibique totam rem demonstravi, quae est acta hoc modo. ut primum
 Buthrotium agrum proscriptum vidimus, commotus Atticus
 libellum composuit. eum mihi dedit ut darem Caesari; eram enim
 cenaturus apud eum illo die. eum libellum Caesari dedi.
 probavit causam, rescripsit Attico aequa eum postulare,
 admonuit tamen ut pecuniam reliquam Buthrotii ad diem solverent.

Atticus qui civitatem conservatam cuperet
 pecuniam numeravit de suo. quod cum esset factum, adiimus ad
 Caesarem, verba fecimus pro Buthrotiis, liberalissimum
 decretum abstulimus; quod est obsignatum ab amplissimis viris. quae cum
 essent acta, mirari e quidem solebam pati Caesarem convenire eos qui agrum
 Buthrotium concupissent, neque solum pati sed etiam ei negotio te
 praeficere. itaque et ego cum illo locutus sum et saepius quidem, ut etiam
 accusarer ab eo quod parum constantiae suae confiderem, et M.
 Messallae et ipsi Attico dixit ut sine cura essent aperteque
 ostendebat se praesentium animos (erat enim popularis, ut noras) offendere nolle; cum
 autem mare transissent, curaturum se ut in alium agrum deducerentur.

haec illo vivo. post interitum autem Caesaris, ut
 primum ex senatus consulto causas consules cognoscere instituerunt, haec quae supra
 scripsi ad eos delata sunt. probaverunt causam sine ulla dubitatione
 seque ad te litteras daturos esse dixerunt. ego autem, mi
 Plance, etsi non dubitabam quin et senatus consultum et lex et consulum
 decretum ac litterae apud te plurimum auctoritatis haberent teque ipsius
 Attici causa velle intellexeram, tamen hoc pro coniunctione et
 benevolentia nostra mihi sumpsi ut id a te peterem quod tua singularis humanitas
 suavissimique mores a te essent impetraturi. id autem est ut hoc quod te tua
 sponte facturum esse certo scio honoris nostri causa libenter, prolixe, celeriter
 facias.

mihi nemo est amicior nec iucundior nec carior Attico; cuius
 antea res solum familiaris agebatur eaque magna, nunc accessit etiam existimatio, ut
 quod consecutus est magna et industria et gratia et vivo Caesare et mortuo
 id te adiuvante obtineat. quod si a te erit impetratum, sic velim existimes
 me de tua liberalitate ita interpretaturum ut tuo summo beneficio me adfectum iudicem.
 ego quae te velle quaeque ad. te pertinere arbitrabor studiose
 diligenterque curabo. da operam ut valeas.

iam antea petivi abs te per litteras ut, cum causa Buthrotiorum
 probata a consulibus esset quibus et lege et senatus consulto permissum erat ut de
 Caesaris actis cognoscerent, statuerent, iudicarent, eam rem tu adiuvares
 Atticumque nostrum cuius te studiosum cognovi et me qui non minus laboro
 molestia liberares. omnibus enim rebus magna cura, multa opera et labore
 confectis in te positum est ut nostrae sollicitudinis finem quam primum facere possimus.
 quamquam intellegimus ea te esse prudentia ut videas, si ea decreta
 consulum quae de Caesaris actis interposita sunt non serventur,
 magnam perturbationem rerum fore.

equidem cum multa (quod necesse erat in tanta occupatione) non probentur quae
 Caesar statuerit, tamen oti pacisque causa acerrime illa soleo defendere.
 quod tibi idem magno opere faciendum censeo; quamquam haec epistula non
 suasoris est sed rogatoris. igitur , mi Plance, rogo te et etiam
 oro, sic medius fidius ut maiore studio magisque ex animo agere non possim, ut totum hoc
 negotium ita agas, ita tractes, ita conficias ut, quod sine ulla dubitatione apud
 consules obtinuimus propter summam bonitatem et aequitatem causae, id tu nos obtinuisse
 non modo facile patiare sed etiam gaudeas. qua quidem voluntate te esse erga Atticum saepe praesens et illi ostendisti
 et vero etiam mihi. quod si feceris, me quem voluntate et paterna
 necessitudine coniunctum semper habuisti maximo beneficio devinctum habebis idque ut
 facias te vehementer etiam atque etiam rogo.

numquam putavi fore ut supplex ad te venirem; sed hercule facile patior datum
 tempus in quo amorem experirer tuum. Atticum quanti faciam scis.
 amabo te, da mihi et hoc, obliviscere mea causa illum aliquando suo
 familiari, adversario tuo voluisse consultum, cum illius existimatio ageretur.
 hoc primum ignoscere est humanitatis tuae; suos enim quisque debet tueri;
 deinde si me amas (omitte Atticum), Ciceroni tuo quem quanti
 facias prae te soles ferre totum hoc da ut quod semper existimavi nunc plane 
 intellegam, me a te multum amari.

Buthrotios cum Caesar decreto suo quod ego obsignavi cum
 multis amplissimis viris liberavisset ostendissetque nobis se, cum agrarii mare
 transissent, litteras missurum quem in agrum deducerentur, accidit ut subito ille
 interiret. deinde quem ad modum tu scis (interfuisti enim), cum consules
 oporteret ex senatus consulto de actis Caesaris cognoscere, res ab iis in
 Kal. Iun. dilata est. accessit ad senatus consultum lex quae lata est
 a. d. IIII Non. Iun. 
 , quae lex earum rerum quas Caesar
 statuisset, decrevisset, egisset, consulibus cognitionem dedit. causa 
 Buthrotiorum delata est ad consules. decretum 
 Caesaris recitatum est et multi praeterea libelli Caesaris
 prolati. consules de consili sententia decreverunt secundum
 Buthrotios Plancum dederunt.

nunc , mi Capito, (scio enim quantum semper apud eos quibuscum
 sis posse soleas, eo plus apud hominem facillimum atque humanissimum
 Plancum), enitere, elabora vel potius eblandire, effice ut
 Plancus quem spero optimum esse sit etiam melior opera tua.
 omnino res huius modi mihi videtur esse ut sine cuiusquam gratia
 Plancus ipse pro ingenio et prudentia sua non sit dubitaturus quin
 decretum consulum quorum et lege et senatus consulto cognitio et iudicium fuit
 conservet, praesertim cum hoc genere cognitionum labefactato acta Caesaris
 in dubium ventura videantur, quae non modo quorum interest sed etiam ii qui illa non
 probant oti causa confirmari velint.

quod cum ita sit, tamen interest nostra Plancum hoc animo
 libenti prolixoque facere; quod certe faciet, si tu nervulos tuos mihi saepe cognitos
 suavitatemque qua nemo tibi par est adhibueris. quod ut facias te vehementer
 rogo.

patrem tuum plurimi feci meque ille mirifice et coluit et amavit; nec me
 hercule umquam mihi dubium fuit quin a te diligerer; ego quidem id facere non destiti.
 quam ob rem peto a te in maiorem modum ut civitatem Buthrotiam
 subleves decretumque consulum quod ii secundum Buthrotios fecerunt, cum et
 lege et senatus consulto statuendi potestatem haberent, des operam ut
 Plancus noster quam primum confirmet et comprobet. hoc te
 vehementer, mi Cupienni, etiam atque etiam rogo.

ignosce mihi quod, cum antea accuratissime de Buthrotiis ad te
 scripserim, eadem de re saepius scribam. non me hercule, mi
 Plance, facio quo parum confidam aut liberalitati tuae aut nostrae
 amicitiae sed, cum tanta res agatur Attici nostri, nunc vero etiam
 existimatio, ut id quod probavit Caesar nobis testibus et obsignatoribus
 qui et decretis et responsis Caesaris interfueramus videatur obtinere
 potuisse, praesertim cum tota potestas eius rei tua sit, ut ea quae consules decreverunt
 secundum Caesaris decreta et responsa non dicam comprobes sed studiose
 libenterque comprobes.

id mihi sic erit gratum ut nulla res gratior esse possit. etsi iam
 sperabam, cum has litteras accepisses, fore ut ea quae superioribus litteris a te
 petissemus impetrata essent, tamen non faciam finem rogandi quoad nobis nuntiatum erit
 te id fecisse quod magna cum spe exspectamus. deinde enim confido fore
 ut alio genere litterarum utamur tibique pro tuo summo beneficio gratias agamus.
 quod si acciderit, velim sic existimes, non tibi tam Atticum
 cuius permagna res agitur quam me qui non minus laboro quam ille obligatum fore.

non dubito quin mirere atque etiam stomachere quod tecum de eadem re agam
 saepius. hominis familiarissimi et mihi omnibus rebus coniunctissimi permagna
 res agitur, Attici. cognovi ego tua studia in amicos, etiam in
 te amicorum. multum potes nos apud Plancum iuvare.

novi humanitatem tuam; scio quam sis amicis iucundus. nemo nos in
 hac causa plus iuvare potest quam tu. et res ita est firma ut debet esse,
 quam consules de consili sententia decreverunt cum et lege et senatus consulto
 cognoscerent. tamen omnia posita putamus in Planci tui
 liberalitate; quem quidem arbitramur cum offici sui et rei publicae causa decretum
 consulum comprobaturum tum libenter nostra causa esse facturum. adiuvabis 
 igitur, mi Capito. quod ut facias te vehementer etiam atque
 etiam rogo.