quia pertinet ad mores, quod h)=qos illi vocant,
nos eam partem philosophiae de moribus appellare
solemus, sed decet augentem linguam Latinam nominare moralem; explicandaque vis est ratioque enuntiationum, quae Graeci a)ciw/mata vocant; quae de re
futura cum aliquid dicunt deque eo, quod possit fieri
aut non possit, quam vim habeant, obscura quaestio
est, quam peri\ dunatw=n philosophi appellant, totaque
est logikh/ , quam rationem disserendi voco. Quod
autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum,
itemque in iis, quos de divinatione edidi, ut in utramque partem perpetua explicaretur oratio, quo facilius
id a quoque probaretur, quod cuique maxime probabile videretur, id in hac disputatione de fato casus
quidam ne facerem inpedivit.

Nam cum essem in
Puteolano Hirtiusque noster, consul designatus, isdem
in locis, vir nobis amicissimus et his studiis, in quibus nos a pueritia viximus, deditus, multum una eramus, maxime nos quidem exquirentes ea consilia, quae
ad pacem et ad concordiam civium pertinerent. Cum
enim omnes post interitum Caesaris novarum perturbationum causae quaeri viderentur iisque esse occurrendum putaremus, omnis fere nostra in his deliberationibus
 
 consumebatur oratio, idque et saepe alias
et quodam liberiore, quam solebat, et magis vacuo
ab interventoribus die, cum ad me ille venisset, primo
ea, quae erant cotidiana et quasi legitima nobis, de
pace et de otio.

Quibus actis Quid ergo? inquit ille, quoniam oratorias exercitationes non tu quidem, ut spero, reliquisti,
sed certe philosophiam illis anteposuisti, possumne
aliquid audire? Tu vero, inquam, vel audire vel dicere; nec enim, id quod recte existimas, oratoria illa
studia deserui, quibus etiam te incendi, quamquam
flagrantissumum acceperam, nec ea, quae nunc tracto,
minuunt, sed augent potius illam facultatem. Nam
cum hoc genere philosophiae, quod nos sequimur, magnam habet orator societatem; subtilitatem enim ab
Academia mutuatur et ei vicissim reddit ubertatem
orationis et ornamenta dicendi. Quam ob rem, inquam, quoniam utriusque studii nostra possessio est,
hodie, utro frui malis, optio sit tua. Tum Hirtius:
Gratissumum, inquit, et tuorum omnium simile; nihil
enim umquam abnuit meo studio voluntas tua.

Sed
quoniam rhetorica mihi vestra sunt nota teque in iis
et audivimus saepe et audiemus atque hanc Academicorum contra propositum disputandi consuetudinem
indicant te suscepisse Tusculanae disputationes, ponere
aliquid, ad quod audiam, si tibi non est molestum,
volo. An mihi, inquam, potest quicquam esse molestum, quod tibi gratum futurum sit? Sed ita audies,
ut Romanum hominem, ut timide ingredientem ad hoc
genus disputandi, ut longo intervallo haec studia repetentem. Ita, inquit, audiam te disputantem, ut ea
lego, quae scripsisti. Proinde ordire. Considamus hic.

quorum in aliis, ut in Antipatro poe+ta, ut in
brumali die natis, ut in simul aegrotantibus fratribus,
ut in urina, ut in unguibus, ut in reliquis eius modi,
naturae contagio valet, quam ego non tollo, vis est
nulla fatalis; in aliis autem fortuita quaedam esse 
possunt, ut in illo naufrago, ut in Icadio, ut in Daphita; quaedam etiam Posidonius (pace magistri dixerim) comminisci videtur; sunt quidem absurda. Quid
enim? si Daphitae fatum fuit ex equo cadere atque
ita perire, ex hocne equo, qui cum equus non esset,
nomen habebat alienum? aut Philippus hasne in capulo quadrigulas vitare monebatur? quasi vero capulo
sit occisus. Quid autem magnum aut naufragum illum
sine nomine in rivo esse lapsum? (quamquam huic
quidem hic scribit praedictum in aqua esse pereundum); ne hercule Icadii quidem praedonis video fatum ullum;

nihil enim scribit ei praedictum. Quid
mirum igitur ex spelunca saxum in crura eius incidisse? puto enim, etiamsi Icadius tum in spelunca
non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse. Nam
aut nihil omnino est fortuitum, aut hoc ipsum potuit
evenire fortuna. Quaero igitur (atque hoc late patebit), si fati omnino nullum nomen, nulla natura, nulla
vis esset et forte temere casu aut pleraque fierent
aut omnia, num aliter, ac nunc eveniunt, evenirent.
Quid ergo adtinet inculcare fatum, cum sine fato ratio
omnium rerum ad naturam fortunamve referatur?

Sed Posidonium, sicut aequum est, cum bona gratia dimittamus, ad Chrysippi laqueos revertamur. Cui
quidem primum de ipsa contagione rerum respondeamus, reliqua postea persequemur. Inter locorum naturas quantum intersit, videmus; alios esse salubris,
alios pestilentis, in aliis esse pituitosos et quasi redundantis, in aliis exsiccatos atque aridos; multaque
sunt alia, quae inter locum et locum plurimum differant. Athenis tenue caelum, ex quo etiam acutiores
putantur Attici, crassum Thebis, itaque pingues Thebani et valentes. Tamen neque illud tenue caelum efficiet, ut aut Zenonem quis aut Arcesilam aut Theophrastum audiat, neque crassum, ut Nemea potius
quam Isthmo victoriam petat. Diiunge longius.

Quid
enim loci natura adferre potest, ut in porticu Pompeii
 
 potius quam in campo ambulemus? tecum quam
cum alio? Idibus potius quam Kalendis? Ut igitur
ad quasdam res natura loci pertinet aliquid, ad quasdam autem nihil, sic astrorum adfectio valeat, si vis,
ad quasdam res, ad omnis certe non valebit. At enim,
quoniam in naturis hominum dissimilitudines sunt, ut
alios dulcia, alios subamara delectent, alii libidinosi,
alii iracundi aut crudeles aut superbi sint, alii a talibus
vitiis abhorreant,—quoniam igitur, inquit, tantum
natura a natura distat, quid mirum est has dissimilitudines ex differentibus causis esse factas?

Haec disserens, qua de re agatur, et in quo causa
consistat, non videt. Non enim, si alii ad alia propensiores sunt propter causas naturalis et antecedentis,
idcirco etiam nostrarum voluntatum atque adpetitionum sunt causae naturales et antecedentes. Nam nihil
esset in nostra potestate, si ita se res haberet. Nunc
vero fatemur, acuti hebetesne, valentes inbecilline simus, non esse id in nobis. Qui autem ex eo cogi putat,
ne ut sedeamus quidem aut ambulemus voluntatis
esse, is non videt, quae quamque rem res consequatur. Ut enim et ingeniosi et tardi ita nascantur antecedentibus causis itemque valentes et inbecilli, non
sequitur tamen, ut etiam sedere eos et ambulare et
rem agere aliquam principalibus causis definitum et
constitutum sit.

Stilponem, Megaricum philosophum,
acutum sane hominem et probatum temporibus illis
accepimus. Hunc scribunt ipsius familiares et ebriosum et mulierosum fuisse, neque haec scribunt vituperantes, sed potius ad laudem; vitiosam enim naturam ab eo sic edomitam et conpressam esse doctrina,
ut nemo umquam vinulentum illum, nemo in eo libidinis vestigium viderit. Quid? Socraten nonne legimus
quem ad modum notarit Zopyrus physiognomon, qui
se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore,
oculis, vultu, fronte pernoscere? stupidum esse Socraten dixit et bardum, quod iugula concava non haberet,
 
 obstructas eas partes et obturatas esse dicebat;
addidit etiam mulierosum; in quo Alcibiades cachinnum dicitur sustulisse.

Sed haec ex naturalibus causis vitia nasci possunt, extirpari autem et funditus
tolli, ut is ipse, qui ad ea propensus fuerit, a tantis
vitiis avocetur, non est id positum in naturalibus
causis, sed in voluntate, studio, disciplina. Quae tolluntur omnia, si vis et natura fati ex divinationis
ratione firmabitur. 
 
 Etenim si est divinatio, qualibusnam a perceptis
artis proficiscitur? (percepta appello, quae dicuntur
Graece qewrh/mata ). Non enim credo nullo percepto
aut ceteros artifices versari in suo munere, aut eos,
qui divinatione utantur, futura praedicere.

Sint igitur
astrologorum percepta huius modi: Si quis verbi
causa oriente Canicula natus est, is in mari non morietur. Vigila, Chrysippe, ne tuam causam, in qua
tibi cum Diodoro, valente dialectico, magna luctatio
est, deseras. Si enim est verum, quod ita conectitur:
 Si quis oriente Canicula natus est, in mari non morietur , illud quoque verum est: Si Fabius oriente
Canicula natus est, Fabius in mari non morietur. 
Pugnant igitur haec inter se, Fabium oriente Canicula
natum esse, et Fabium in mari moriturum; et quoniam certum in Fabio ponitur, natum esse eum Canicula oriente, haec quoque pugnant, et esse Fabium,
et in mari esse moriturum. Ergo haec quoque coniunctio est ex repugnantibus: Et est Fabius, et in
mari Fabius morietur , quod, ut propositum est, ne
fieri quidem potest. Ergo illud: Morietur in mari Fabius ex eo genere est, quod fieri non potest. Omne
ergo, quod falsum dicitur in futuro, id fieri non potest.

At hoc, Chrysippe, minime vis, maximeque tibi
de hoc ipso cum Diodoro certamen est. Ille enim id
solum fieri posse dicit, quod aut sit verum aut futurum sit verum, et, quicquid futurum sit, id dicit fieri
necesse esse et, quicquid non sit futurum, id negat 
fieri posse. Tu, et quae non sint futura, posse fieri
dicis, ut frangi hanc gemmam, etiamsi id numquam
futurum sit, neque necesse fuisse Cypselum regnare
Corinthi, quamquam id millensimo ante anno Apollinis
oraculo editum esset. At si ista conprobabis divina
praedicta, et, quae falsa in futuris dicentur, in iis habebis, ut ea fieri non possint ut si dicatur Africanum Karthagine potiturum , et, si vere dicatur de
futuro, idque ita futurum sit, dicas esse necessarium;
quae est tota Diodori vobis inimica sententia.

Etenim si illud vere conectitur: Si oriente Canicula natus es, in mari non moriere , primumque quod est in
conexo: Natus es oriente Canicula , necessarium est
(omnia enim vera in praeteritis necessaria sunt, ut
Chrysippo placet dissentienti a magistro Cleanthe,
quia sunt inmutabilia nec in falsum e vero praeterita
possunt convertere); si igitur, quod primum in conexo
est, necessarium est, fit etiam, quod consequitur, necessarium. Quamquam hoc Chrysippo non videtur valere in
omnibus; sed tamen, si naturalis est causa, cur in mari
Fabius non moriatur, in mari Fabius mori non potest.

Hoc loco Chrysippus aestuans falli sperat Chaldaeos ceterosque divinos, neque eos usuros esse coniunctionibus, ut ita sua percepta pronuntient: Si quis
natus est oriente Canicula, is in mari non morietur ,
sed potius ita dicant: Non et natus est quis oriente
Canicula, et is in mari morietur. O licentiam iocularem! ne ipse incidat in Diodorum, docet Chaldaeos,
quo pacto eos exponere percepta oporteat. Quaero
enim, si Chaldaei ita loquantur, ut negationes infinitarum coniunctionum potius quam infinita conexa ponant, cur idem medici, cur geometrae, cur reliqui facere non possint. Medicus in primis, quod erit ei
perspectum in arte, non ita proponet: Si cui venae
sic moventur, is habet febrim , sed potius illo modo:
 Non et venae sic cui moventur, et is febrim non
habet. Itemque geometres non ita dicet: In sphaera 
maximi orbes medii inter se dividuntur , sed potius
illo modo: Non et sunt in sphaera maximi orbes, et
ii non medii inter se dividuntur.

Quid est, quod non
possit isto modo ex conexo transferri ad coniunctionum negationem? Et quidem aliis modis easdem res
efferre possumus. Modo dixi: In sphaera maximi orbes medii inter se dividuntur ; possum dicere: Si
in sphaera maximi orbes erunt , possum dicere: Quia
in sphaera maximi orbes erunt . Multa genera sunt
enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore.

Illorum tamen nemo ita loquitur; maius est enim
has contortiones orationis quam signorum ortus obitusque perdiscere. Sed ad illam Diodori contentionem,
quam peri\ dunatw=n appellant, revertamur, in qua,
quid valeat id, quod fieri possit, anquiritur. Placet
igitur Diodoro id solum fieri posse, quod aut verum
sit aut verum futurum sit. Qui locus attingit hanc
quaestionem, nihil fieri, quod non necesse fuerit, et,
quicquid fieri possit, id aut esse iam aut futurum
esse, nec magis commutari ex veris in falsa posse ea,
quae futura, quam ea, quae facta sunt; sed in factis
inmutabilitatem apparere, in futuris quibusdam, quia
non apparet, ne inesse quidem videri, ut in eo, qui
mortifero morbo urgeatur, verum sit Hic morietur
hoc morbo , at hoc idem si vere dicatur in eo, in quo
vis morbi tanta non appareat, nihilo minus futurum sit.
Ita fit, ut commutatio ex vero in falsum ne in futuro
quidem ulla fieri possit. Nam Morietur Scipio talem
vim habet, ut, quamquam de futuro dicitur, tamen ut id
non possit convertere in falsum; de homine enim dicitur,
cui necesse est mori.

Sic si diceretur: Morietur noctu
in cubiculo suo vi oppressus Scipio , vere diceretur;
id enim fore diceretur, quod esset futurum; futurum
autem fuisse ex eo, quia factum est, intellegi debet.
Nec magis erat verum Morietur Scipio quam Morietur illo modo , nec magis necesse mori Scipioni 
quam illo modo mori, nec magis inmutabile ex vero
in falsum Necatus est Scipio quam Necabitur
Scipio ; nec, cum haec ita sint, est causa, cur Epicurus fatum extimescat et ab atomis petat praesidium
easque de via deducat et uno tempore suscipiat res
duas inenodabiles, unam, ut sine causa fiat aliquid,
ex quo existet, ut de nihilo quippiam fiat, quod nec
ipsi nec cuiquam physico placet, alteram, ut, cum duo
individua per inanitatem ferantur, alterum e regione
moveatur, alterum declinet.

Licet enim Epicuro concedenti omne enuntiatum aut verum aut falsum esse
non vereri, ne omnia fato fieri sit necesse; non enim
aeternis causis naturae necessitate manantibus verum
est id, quod ita enuntiatur: Descendit in Academiam
Carneades , nec tamen sine causis, sed interest inter
causas fortuito antegressas et inter causas cohibentis
in se efficientiam naturalem. Ita et semper verum
fuit Morietur Epicurus, cum duo et septuaginta annos vixerit, archonte Pytharato , neque tamen erant
causae fatales, cur ita accideret, sed, quod ita cecidit,
 serie certa causarum casurum, sicut cecidit, fuit.

Nec
ii, qui dicunt inmutabilia esse, quae futura sint, nec
posse verum futurum convertere in falsum, fati necessitatem confirmant, sed verborum vim interpretantur. At qui introducunt causarum seriem sempiternam, ii mentem hominis voluntate libera spoliatam
necessitate fati devinciunt. 
 
 Sed haec hactenus; alia videamus. Concludit enim
Chrysippus hoc modo: Si est motus sine causa,
non omnis enuntiatio, quod a)ci/wma dialectici
appellant, aut vera aut falsa erit; causas enim
efficientis quod non habebit, id nec verum nec
falsum erit; omnis autem enuntiatio aut vera
aut falsa est; motus ergo sine causa nullus est.


Quod si ita est, omnia, quae fiunt, causis fiunt
antegressis; id si ita est, fato omnia fiunt; efficitur igitur fato fieri, quaecumque fiant.

Hic 
primum si mihi libeat adsentiri Epicuro et negare
omnem enuntiationem aut veram esse aut falsam, eam
plagam potius accipiam quam fato omnia fieri conprobem; illa enim sententia habet aliquid disputationis, haec vero non est tolerabilis. Itaque contendit
omnis nervos Chrysippus, ut persuadeat omne a)ci/wma 
aut verum esse aut falsum. Ut enim Epicurus veretur, ne, si hoc concesserit, concedendum sit fato fieri,
quaecumque fiant, (si enim alterum utrum ex aeternitate verum sit, esse id etiam certum et, si certum,
etiam necessarium; ita et necessitatem et fatum confirmari putat) sic Chrysippus metuit, ne, si non obtinuerit omne, quod enuntietur, aut verum esse aut
falsum, non teneat omnia fato fieri et ex causis aeternis rerum futurarum.

Sed Epicurus declinatione
atomi vitari necessitatem fati putat. Itaque tertius
quidam motus oritur extra pondus et plagam, cum
declinat atomus intervallo minimo (id appellat e)la/-
xiston ); quam declinationem sine causa fieri si minus
verbis, re cogitur confiteri. Non enim atomus ab
atomo pulsa declinat. Nam qui potest pelli alia ab
alia, si gravitate feruntur ad perpendiculum corpora
individua rectis lineis, ut Epicuro placet? Sequitur
enim, ut, si alia ab alia numquam depellatur, ne
contingat quidem alia aliam. Ex quo efficitur, etiamsi
sit atomus eaque declinet, declinare sine causa.

Hanc
Epicurus rationem induxit ob eam rem, quod veritus
est, ne, si semper atomus gravitate ferretur naturali
ac necessaria, nihil liberum nobis esset, cum ita moveretur animus, ut atomorum motu cogeretur. 
	 Id
Democritus, auctor atomorum, accipere maluit, necessitate omnia fieri, quam a corporibus individuis naturalis motus avellere. Acutius Carneades, qui docebat
posse Epicureos suam causam sine hac commenticia
declinatione defendere. Nam cum docerent esse posse
quendam animi motum voluntarium, id fuit defendi
melius quam introducere declinationem, cuius praesertim
 
 causam reperire non possent; quo defenso facile Chrysippo possent resistere. Cum enim concessissent motum nullum esse sine causa, non concederent omnia, quae fierent, fieri causis antecedentibus;
voluntatis enim nostrae non esse causas externas et
antecedentis.

Communi igitur consuetudine sermonis
abutimur, cum ita dicimus, velle aliquid quempiam
aut nolle sine causa; ita enim dicimus sine causa ,
ut dicamus: sine externa et antecedente causa, non
sine aliqua; ut, cum vas inane dicimus, non ita loquimur, ut physici, quibus inane esse nihil placet, sed
ita, ut verbi causa sine aqua, sine vino, sine oleo vas
esse dicamus, sic, cum sine causa animum dicimus
moveri, sine antecedente et externa causa moveri, non
omnino sine causa dicimus. De ipsa atomo dici potest, cum per inane moveatur gravitate et pondere,
sine causa moveri, quia nulla causa accedat extrinsecus.

Rursus autem, ne omnes physici inrideant nos,
si dicamus quicquam fieri sine causa, distinguendum
est et ita dicendum, ipsius individui hanc esse naturam, ut pondere et gravitate moveatur, eamque ipsam
esse causam, cur ita feratur. Similiter ad animorum
motus voluntarios non est requirenda externa causa;
motus enim voluntarius eam naturam in se ipse continet, ut sit in nostra potestate nobisque pareat, nec
id sine causa; eius rei enim causa ipsa natura est.

Quod cum ita sit, quid est, cur non omnis pronuntiatio aut vera aut falsa sit, nisi concesserimus fato fieri,
quaecumque fiant? Quia futura vera, inquit, non possunt
esse ea, quae causas, cur futura sint, non habent; habeant igitur causas necesse est ea, quae vera sunt;
ita, cum evenerint, fato evenerint. 
	 Confectum negotium,
siquidem concedendum tibi est aut fato omnia fieri,
aut quicquam fieri posse sine causa.

An aliter haec
enuntiatio vera esse non potest: Capiet Numantiam
Scipio , nisi ex aeternitate causa causam serens hoc
erit effectura? An hoc falsum potuisset esse, si esset 
sescentis saeculis ante dictum? Et si tum non esset
vera haec enuntiatio: Capiet Numantiam Scipio , ne
illa quidem eversa vera est haec enuntiatio: Cepit
Numantiam Scipio. Potest igitur quicquam factum
esse, quod non verum fuerit futurum esse? Nam ut
praeterita ea vera dicimus, quorum superiore tempore
vera fuerit instantia, sic futura, quorum consequenti
tempore vera erit instantia, ea vera dicemus.

Nec, si
omne enuntiatum aut verum aut falsum est, sequitur
ilico esse causas inmutabilis, easque aeternas, quae
prohibeant quicquam secus cadere, atque casurum sit;
fortuitae sunt causae, quae efficiant, ut vere dicantur,
quae ita dicentur: Veniet in senatum Cato , non inclusae in rerum natura atque mundo; et tamen tam
est inmutabile venturum, cum est verum, quam venisse, nec ob eam causam fatum aut necessitas extimescenda est. Etenim erit confiteri necesse: Si hoc
enuntiatum: "Veniet in Tusculanum Hortensius" verum non est, sequitur, ut falsum sit. Quorum isti
neutrum volunt; quod fieri non potest. 
 Nec nos impediet illa ignava ratio, quae dicitur;
appellatur enim quidam a philosophis a)rgo\s lo/gos , cui
si pareamus, nihil omnino agamus in vita.

Sic enim interrogant: Si fatum tibi est ex hoc morbo convalescere,
sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, convalesces;

item, si fatum tibi est ex hoc morbo non convalescere, sive tu medicum adhibueris sive non adhibueris, non convalesces; et alterutrum fatum est; medicum ergo adhibere nihil attinet. 
	 Recte genus hoc
interrogationis ignavum atque iners nominatum est,
quod eadem ratione omnis e vita tolletur actio. Licet
etiam inmutare, ut fati nomen ne adiungas et eandem
tamen teneas sententiam, hoc modo: Si ex aeternitate verum hoc fuit: "Ex isto morbo convalesces",
sive adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces; itemque, si ex aeternitate falsum hoc fuit:
"Ex isto morbo convalesces", sive adhibueris medicum
 
 sive non adhibueris, non convalesces ; deinde cetera. Haec ratio a Chrysippo reprehenditur.

Quaedam
enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quaedam copulata; simplex est: Morietur illo die Socrates ; huic,
sive quid fecerit sive non fecerit, finitus est moriendi
dies. At si ita fatum erit: Nascetur Oedipus Laio ,
non poterit dici: sive fuerit Laius cum muliere sive
non fuerit ; copulata enim res est et confatalis; sic
enim appellat, quia ita fatum sit et concubiturum cum
uxore Laium et ex ea Oedipum procreaturum, ut, si
esset dictum: Luctabitur Olympiis Milo et referret
aliquis: Ergo, sive habuerit adversarium sive non
habuerit, luctabitur , erraret; est enim copulatum luctabitur , quia sine adversario nulla luctatio est. Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur. Sive tu adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces captiosum; tam enim est fatale
medicum adhibere quam convalescere. Haec, ut dixi,
confatalia ille appellat.

Carneades genus hoc totum non probabat et nimis
inconsiderate concludi hanc rationem putabat. Itaque
premebat alio modo nec ullam adhibebat calumniam;
cuius erat haec conclusio: Si omnia antecedentibus
causis fiunt, omnia naturali conligatione conserte contexteque fiunt; quod si ita est, omnia
necessitas efficit; id si verum est, nihil est in
nostra potestate; est autem aliquid in nostra
potestate; at, si omnia fato fiunt, omnia causis antecedentibus fiunt; non igitur fato fiunt,
quaecumque fiunt.

Hoc artius adstringi ratio non
potest. Nam si quis velit idem referre atque ita dicere: Si omne futurum ex aeternitate verum est, ut
ita certe eveniat, quem ad modum sit futurum, omnia
necesse est conligatione naturali conserte contexteque
fieri , nihil dicat. Multum enim differt, utrum causa
naturalis ex aeternitate futura vera efficiat, an etiam
sine aeternitate naturali, futura quae sint, ea vera 
esse possint intellegi. Itaque dicebat Carneades ne
Apollinem quidem futura posse dicere nisi ea, quorum causas natura ita contineret, ut ea fieri necesse
esset.

Quid enim spectans deus ipse diceret Marcellum eum, qui ter consul fuit, in mari esse periturum?
Erat hoc quidem verum ex aeternitate, sed causas id
efficientis non habebat. Ita ne praeterita quidem ea,
quorum nulla signa tamquam vestigia extarent, Apollini nota esse censebat; quo minus futura! causis enim
efficientibus quamque rem cognitis posse denique sciri,
quid futurum esset. Ergo nec de Oedipode potuisse
Apollinem praedicere nullis in rerum natura causis
praepositis, cur ab eo patrem interfici necesse esset,
nec quicquam eius modi. 
	 Quocirca, si Stoicis, qui
omnia fato fieri dicunt, consentaneum est huius modi
oracla ceteraque, quae a divinatione ducuntur, conprobare, iis autem, qui, quae futura sunt, ea vera esse
ex aeternitate dicunt, non idem dicendum est, vide,
ne non eadem sit illorum causa et Stoicorum; hi enim
urguentur angustius, illorum ratio soluta ac libera
est.

Quodsi concedatur nihil posse evenire nisi causa
antecedente, quid proficiatur, si ea causa non ex aeternis causis apta dicatur? Causa autem ea est, quae
id efficit, cuius est causa, ut vulnus mortis, cruditas
morbi, ignis ardoris. Itaque non sic causa intellegi
debet, ut, quod cuique antecedat, id ei causa sit, sed
quod cuique efficienter antecedat, nec, quod in campum
descenderim, id fuisse causae, cur pila luderem, nec
Hecubam causam interitus fuisse Troianis, quod Alexandrum genuerit, nec Tyndareum Agamemnoni, quod
Clytaemnestram. Hoc enim modo viator quoque bene
vestitus causa grassatori fuisse dicetur, cur ab eo
spoliaretur.

Ex hoc genere illud est Ennii:
 
 Utinám ne in nemore Pélio secúribus 
 Caesae áccidissent ábiegnae ad terrám trabes! 
 
Licuit vel altius: Utinam ne in Pelio nata ulla umquam esset arbor! etiam supra: Utinam ne esset 
mons ullus Pelius! similiterque superiora repetentem
regredi infinite licet.
 
 Neve índe navis ínchoandi exórdium 
 Coepísset. 
 
Quorsum haec praeterita? Quia sequitur illud:
 
 Nam númquam era errans méa domo ecferrét pedem, 
 Medéa, animo aegra, amóre saevo saúcia, 
 
†non ut eae res causam adferrent amoris.

Interesse autem aiunt, utrum eius modi quid sit,
sine quo effici aliquid non possit, an eius modi, cum
quo effici aliquid necesse sit. Nulla igitur earum est
causa, quoniam nulla eam rem sua vi efficit, cuius
causa dicitur; nec id, sine quo quippiam non fit, causa
est, sed id, quod cum accessit, id, cuius est causa,
efficit necessario. Nondum enim ulcerato serpentis
morsu Philocteta quae causa in rerum natura continebatur, fore ut is in insula Lemno linqueretur? post
autem causa fuit propior et cum exitu iunctior.

Ratio
igitur eventus aperit causam. Sed ex aeternitate vera
fuit haec enuntiatio: Relinquetur in insula Philoctetes , nec hoc ex vero in falsum poterat convertere.
Necesse est enim in rebus contrariis duabus (contraria autem hoc loco ea dico, quorum alterum ait
quid, alterum negat), ex iis igitur necesse est invito
Epicuro alterum verum esse, alterum falsum, ut
 Sauciabitur Philocteta omnibus ante saeculis verum
fuit, Non sauciabitur falsum; nisi forte volumus
Epicureorum opinionem sequi, qui tales enuntiationes nec veras nec falsas esse dicunt aut, cum id
pudet, illud tamen dicunt, quod est inpudentius, veras esse ex contrariis diiunctiones, sed, quae in his
enuntiata essent, eorum neutrum esse verum.

O admirabilem licentiam et miserabilem inscientiam disserendi! Si enim aliquid in eloquendo nec verum nec
falsum est, certe id verum non est; quod autem verum non est, qui potest non falsum esse? aut, quod 
falsum non est, qui potest non verum esse? tenebitur
 igitur id, quod a Chrysippo defenditur, omnem enuntiationem aut veram aut falsam esse; ratio ipsa coget
et ex aeternitate quaedam esse vera, et ea non esse
nexa causis aeternis et a fati necessitate esse libera.

Ac mihi quidem videtur, cum duae sententiae fuissent veterum philosophorum, una eorum, qui censerent omnia ita fato fieri, ut id fatum vim necessitatis
adferret, in qua sententia Democritus, Heraclitus, Empedocles, Aristoteles fuit, altera eorum, quibus viderentur sine ullo fato esse animorum motus voluntarii,
Chrysippus tamquam arbiter honorarius medium ferire voluisse, sed adplicat se ad eos potius, qui necessitate motus animorum liberatos volunt; dum autem verbis utitur suis, delabitur in eas difficultates,
ut necessitatem fati confirmet invitus.

Atque hoc, si
placet, quale sit videamus in adsensionibus, quas prima
oratione tractavi. Eas enim veteres illi, quibus omnia
fato fieri videbantur, vi effici et necessitate dicebant.
Qui autem ab iis dissentiebant, fato adsensiones liberabant negabantque fato adsensionibus adhibito necessitatem ab his posse removeri, iique ita disserebant:
 Si omnia fato fiunt, omnia fiunt causa antecedente, et, si adpetitus, illa etiam, quae adpetitum sequuntur, ergo etiam adsensiones; at,
si causa adpetitus non est sita in nobis, ne ipse
quidem adpetitus est in nostra potestate; quod
si ita est, ne illa quidem, quae adpetitu efficiuntur, sunt sita in nobis; non sunt igitur
neque adsensiones neque actiones in nostra
potestate. Ex quo efficitur, ut nec laudationes iustae sint nec vituperationes nec honores
nec supplicia . Quod cum vitiosum sit, probabiliter
concludi putant non omnia fato fieri, quaecumque fiant.

Chrysippus autem cum et necessitatem inprobaret
et nihil vellet sine praepositis causis evenire, causarum genera distinguit, ut et necessitatem effugiat et 
retineat fatum. Causarum enim , inquit, aliae
sunt perfectae et principales, aliae adiuvantes
et proximae. Quam ob rem, cum dicimus omnia
fato fieri causis antecedentibus, non hoc intellegi volumus: causis perfectis et principalibus, sed causis adiuvantibus antecedentibus 
et proximis . Itaque illi rationi, quam paulo ante
conclusi, sic occurrit: si omnia fato fiant, sequi illud
quidem, ut omnia causis fiant antepositis, verum non
principalibus causis et perfectis, sed adiuvantibus et
proximis. Quae si ipsae non sunt in nostra potestate,
non sequitur, ut ne adpetitus quidem sit in nostra
potestate. At hoc sequeretur, si omnia perfectis et
principalibus causis fieri diceremus, ut, cum eae causae non essent in nostra potestate, ne ille quidem
esset in nostra potestate.

Quam ob rem, qui ita fatum introducunt, ut necessitatem adiungant, in eos
valebit illa conclusio; qui autem causas antecedentis
non dicent perfectas neque principalis, in eos nihil
valebit. Quod enim dicantur adsensiones fieri causis
antepositis, id quale sit, facile a se explicari putat.
Nam quamquam adsensio non possit fieri nisi commota viso, tamen, cum id visum proximam causam
habeat, non principalem, hanc habet rationem, ut
Chrysippus vult, quam dudum diximus, non ut illa
quidem fieri possit nulla vi extrinsecus excitata
(necesse est enim adsensionem viso commoveri),
sed revertitur ad cylindrum et ad turbinem suum,
quae moveri incipere nisi pulsa non possunt. Id
autem cum accidit, suapte natura, quod superest,
et cylindrum volvi et versari turbinem putat.

'Ut
igitur', inquit, qui protrusit cylindrum, dedit ei principium motionis, volubilitatem autem non dedit, sic visum obiectum inprimet
illud quidem et quasi signabit in animo suam
speciem, sed adsensio nostra erit in potestate,
eaque, quem ad modum in cylindro dictum 
est, extrinsecus pulsa, quod reliquum est,
suapte vi et natura movebitur. Quodsi aliqua
res efficeretur sine causa antecedente, falsum
esset omnia fato fieri; sin omnibus, quaecumque fiunt, veri simile est causam antecedere,
quid adferri poterit, cur non omnia fato fieri
fatendum sit? modo intellegatur, quae sit causarum distinctio ac dissimilitudo.

Haec cum
ita sint a Chrysippo explicata, si illi, qui negant adsensiones fato fieri, †fateantur tamen eas non sine
viso antecedente fieri, alia ratio est; sed, si concedunt
anteire visa, nec tamen fato fieri adsensiones, quod
proxima illa et continens causa non moveat adsensionem, vide, ne idem dicant. Neque enim Chrysippus, concedens adsensionis proximam et continentem
causam esse in viso positam, neque eam causam
esse ad adsentiendum necessariam concedet, ut, si
omnia fato fiant, omnia causis fiant antecedentibus
et necessariis; itemque illi, qui ab hoc dissentiunt
confitentes non fieri adsensiones sine praecursione visorum, dicent, si omnia fato fierent eius modi, ut
nihil fieret nisi praegressione causae, confitendum esse
fato fieri omnia; ex quo facile intellectu est, quoniam
utrique patefacta atque explicata sententia sua ad
eundem exitum veniant, verbis eos, non re dissidere.

Omninoque cum haec sit distinctio, ut quibusdam in
rebus vere dici possit, cum hae causae antegressae
sint, non esse in nostra potestate, quin illa eveniant,
quorum causae fuerint, quibusdam autem in rebus
causis antegressis in nostra tamen esse potestate, ut
illud aliter eveniat, hanc distinctionem utrique adprobant, sed alteri censent, quibus in rebus, cum causae antecesserint, non sit in nostra potestate, ut aliter
illa eveniant, eas fato fieri; quae autem in nostra
potestate sint, ab iis fatum abesse

Hoc modo hanc causam disceptari oportet, non
ab atomis errantibus et de via declinantibus petere 
praesidium. Declinat , inquit, atomus . Primum
cur? aliam enim quandam vim motus habebant a Democrito inpulsionis, quam plagam ille appellat, a te,
Epicure, gravitatis et ponderis. Quae ergo nova causa
in natura est, quae declinet atomum? aut num sortiuntur inter se, quae declinet, quae non? aut cur
minimo declinent intervallo, maiore non? aut cur declinent uno minimo, non declinent duobus aut tribus?

Optare hoc quidem est, non disputare. Nam neque
extrinsecus inpulsam atomum loco moveri et declinare
dicis, neque in illo inani, per quod feratur atomus,
quicquam fuisse causae, cur ea non e regione ferretur, nec in ipsa atomo mutationis aliquid factum est,
quam ob rem naturalem motum sui ponderis non teneret. Ita cum attulisset nullam causam, quae istam
declinationem efficeret, tamen aliquid sibi dicere videtur, cum id dicat, quod omnium mentes aspernentur
ac respuant.

Nec vero quisquam magis confirmare
mihi videtur non modo fatum, verum etiam necessitatem et vim omnium rerum sustulisseque motus animi
voluntarios, quam hic, qui aliter obsistere fato fatetur se non potuisse, nisi ad has commenticias declinationes confugisset. Nam, ut essent atomi, quas quidem esse mihi probari nullo modo potest, tamen
declinationes istae numquam explicarentur. Nam si
atomis, ut gravitate ferantur, tributum est necessitate
naturae, quod omne pondus nulla re inpediente moveatur et feratur necesse est, illud quoque necesse est,
declinare, quibusdam atomis vel, si volunt, omnibus
naturaliter 
 
 
 Fragmenta 
 
 Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis Chrysippus aestuans laboransque, quonam pacto 
explicet et fato omnia fieri, et esse aliquid in nobis,
intricatur hoc modo. 
 
 Gel. N. A. 7.2.15 
 
 
 
 
 volvitque vices definitio fati secundum Tullium, qui ait: fatum est conexio rerum per aeternitatem
 se invicem tenens,
quae suo ordine et lege variatur, ita tamen, ut ipsa varietas
habeat aeternitatem. 
 
 Serv. ad Vergil. A. 3.376 
 
 
 
 illi quoque versus Homerici huic sententiae suffragantur, quos Cicero in Latinum vertit:
 
 Tales sunt hominum mentes, quali pater ipse 
 Iuppiter auctiferas lustravit lumine terras. 
 
 
 Augstin. de civ. dei 5.8 
 
 
 
 Cicero dicit Hippocratem, nobilissimum medicum, scriptum reliquisse quosdam fratres, cum simul aegrotare coepissent et eorum morbus
eodem tempore ingravesceret, eodem levaretur, geminos
suspicatum. quos Posidonius Stoicus multum astrologiae
deditus eadem constitutione astrorum natos eademque
conceptos solebat asserere. ita, quod medicus pertinere
credebat ad simillimam temperiem valetudinis, hoc
philosophus astrologus ad vim constitutionemque siderum
quae fuerat, quo tempore concepti natique sun. 
 Augustin. de civ. dei 5.2 
 
 
 
 et ne vilior
sit testis poeta, accipite adsertore Cicerone, in quo honore fuerit hic piscis
apud P. Scipionem Africanum illum et Numantinum. Haec sunt in dialogo de fato verba Ciceronis:
 Nam cum esset apud se ad Lavernium Scipio
unaque Pontius, adlatus est forte Scipioni acupenser,
qui admodum raro capitur, sed est piscis, ut ferunt,
in primis nobilis. Cum autem Scipio unum et alterum
ex iis, qui eum salutatum venerant, invitavisset pluresque etiam invitaturus videretur, in aurem Pontius:
 Scipio , inquit, 'vide, quid agas; acupenser iste
paucorum hominum est.' 
 
 Macrobius Saturnalia 3.16.3