Vetus opinio est iam usque ab heroicis ducta temporibus, eaque et populi Romani et omnium gentium
firmata consensu, versari quandam inter homines divinationem, quam Graeci mantikh/n appellant, id est
praesensionem et scientiam rerum futurarum. Magnifica quaedam res et salutaris, si modo est ulla, quaque proxime ad deorum vim natura mortalis possit
accedere. Itaque ut alia nos melius multa quam
Graeci, sic huic praestantissimae rei nomen nostri a
divis, Graeci, ut Plato interpretatur, a furore duxerunt.

Gentem quidem nullam video neque tam humanam 
atque doctam neque tam inmanem tamque barbaram,
quae non significari futura et a quibusdam intellegi
praedicique posse censeat. Principio Assyrii, ut ab
ultumis auctoritatem repetam, propter planitiam magnitudinemque regionum, quas incolebant, cum caelum
ex omni parte patens atque apertum intuerentur, traiectiones motusque stellarum observitaverunt, quibus
notatis, quid cuique significaretur, memoriae prodiderunt. Qua in natione Chaldaei non ex artis, sed ex
gentis vocabulo nominati diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset,
quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset.
Eandem artem etiam Aegyptii longinquitate temporum innumerabilibus paene saeculis consecuti putantur.
Cilicum autem et Pisidarum gens et his finituma
Pamphylia, quibus nationibus praefuimus ipsi, volatibus avium cantibusque ut certissimis signis declarari
res futuras putant.

Quam vero Graecia coloniam misit in Aeoliam, Ioniam, Asiam, Siciliam, Italiam sine
Pythio aut Dodonaeo aut Hammonis oraculo? aut
quod bellum susceptum ab ea sine consilio deorum
est? Nec unum genus est divinationis publice privatimque celebratum. Nam, ut omittam ceteros populos, noster quam multa genera conplexus est! Principio huius urbis parens Romulus non solum auspicato
urbem condidisse, sed ipse etiam optumus augur fuisse
traditur. Deinde auguribus et reliqui reges usi, et
exactis regibus nihil publice sine auspiciis nec domi
nec militiae gerebatur. Cumque magna vis videretur
esse et inpetriendis consulendisque rebus et monstris
interpretandis ac procurandis in haruspicum disciplina,
omnem hanc ex Etruria scientiam adhibebant, ne genus esset ullum divinationis, quod neglectum ab iis
videretur.

Et cum duobus modis animi sine ratione
et scientia motu ipsi suo soluto et libero incitarentur,
uno furente, altero somniante, furoris divinationem
Sibyllinis maxime versibus contineri arbitrati eorum 
decem interpretes delectos e civitate esse voluerunt.
Ex quo genere saepe hariolorum etiam et vatum furibundas praedictiones, ut Octaviano bello Cornelii
Culleoli, audiendas putaverunt. Nec vero somnia graviora, si quae ad rem publicam pertinere visa sunt,
a summo consilio neglecta sunt. Quin etiam memoria nostra templum Iunonis Sospitae L. Iulius, qui
cum P. Rutilio consul fuit, de senatus sententia refecit
ex Caeciliae, Baliarici filiae, somnio.

Atque haec, ut ego arbitror, veteres rerum magis
eventis moniti quam ratione docti probaverunt. Philosophorum vero exquisita quaedam argumenta, cur
esset vera divinatio, collecta sunt; e quibus, ut de
antiquissumis loquar, Colophonius Xenophanes unus,
qui deos esse diceret, divinationem funditus sustulit;
reliqui vero omnes praeter Epicurum balbutientem
de natura deorum divinationem probaverunt, sed non
uno modo. Nam cum Socrates omnesque Socratici
Zenoque et ii, qui ab eo essent profecti, manerent in
antiquorum philosophorum sententia vetere Academia
et Peripateticis consentientibus, cumque huic rei magnam auctoritatem Pythagoras iam ante tribuisset,
qui etiam ipse augur vellet esse, plurumisque locis
gravis auctor Democritus praesensionem rerum futurarum conprobaret, Dicaearchus Peripateticus cetera
divinationis genera sustulit, somniorum et furoris reliquit, Cratippusque, familiaris noster, quem ego parem summis Peripateticis iudico, isdem rebus fidem
tribuit, reliqua divinationis genera reiecit.

Sed cum
Stoici omnia fere illa defenderent, quod et Zeno in
suis commentariis quasi semina quaedam sparsisset et
ea Cleanthes paulo uberiora fecisset, accessit acerrumo
vir ingenio, Chrysippus, qui totam de divinatione duobus libris explicavit sententiam, uno praeterea de oraclis, uno de somniis; quem subsequens unum librum
Babylonius Diogenes edidit, eius auditor, duo Antipater, quinque noster Posidonius. Sed a Stoicis vel 
princeps eius disciplinae, Posidonii doctor, discipulus
Antipatri, degeneravit, Panaetius, nec tamen ausus est
negare vim esse divinandi, sed dubitare se dixit. Quod
illi in aliqua re invitissumis Stoicis Stoico facere licuit, id nos ut in reliquis rebus faciamus, a Stoicis
non concedetur? praesertim cum id, de quo Panaetio
non liquet, reliquis eiusdem disciplinae solis luce videatur clarius.

Sed haec quidem laus Academiae
	praestantissumi philosophi iudicio et testimonio conprobata est. Etenim nobismet ipsis quaerentibus,
quid sit de divinatione iudicandum, quod a Carneade
multa acute et copiose contra Stoicos disputata sint,
verentibusque, ne temere vel falsae rei vel non satis
cognitae adsentiamur, faciendum videtur, ut diligenter
etiam atque etiam argumenta cum argumentis comparemus, ut fecimus in iis tribus libris, quos de natura deorum scripsimus. Nam cum omnibus in rebus
temeritas in adsentiendo errorque turpis est, tum in
eo loco maxime, in quo iudicandum est, quantum
auspiciis rebusque divinis religionique tribuamus; est
enim periculum, ne aut neglectis iis impia fraude aut
susceptis anili superstitione obligemur.

Quibus de rebus et alias saepe et paulo accuratius
nuper, cum essem cum Q. fratre in Tusculano, disputatum est. Nam cum ambulandi causa in Lyceum venissemus (id enim superiori gymnasio nomen est), Perlegi,
 ille inquit, tuum paulo ante tertium de natura deorum, in quo disputatio Cottae quamquam labefactavit
sententiam meam, non funditus tamen sustulit. Optime
vero, inquam; etenim ipse Cotta sic disputat, ut
Stoicorum magis argumenta confutet quam hominum
deleat religionem. Tum Quintus: Dicitur quidem istuc,
inquit, a Cotta, et vero saepius, credo, ne communia
iura migrare videatur; sed studio contra Stoicos disserendi deos mihi videtur funditus tollere.

Eius rationi non sane desidero quid respondeam; satis enim
defensa religio est in secundo libro a Lucilio, cuius 
disputatio tibi ipsi, ut in extremo tertio scribis, ad
veritatem est visa propensior. Sed, quod praetermissum est in illis libris (credo, quia commodius arbitratus es separatim id quaeri deque eo disseri), id est
de divinatione, quae est earum rerum, quae fortuitae
putantur, praedictio atque praesensio, id, si placet,
videamus quam habeat vim et quale sit. Ego enim
sic existimo, si sint ea genera divinandi vera, de quibus accepimus quaeque colimus, esse deos, vicissimque,
si di sint, esse qui divinent.

Arcem tu quidem Stoicorum, inquam, Quinte, defendis, siquidem ista sic reciprocantur, ut et, si divinatio sit, di sint et, si di
sint, sit divinatio. Quorum neutrum tam facile, quam
tu arbitraris, conceditur. Nam et natura significari
futura sine deo possunt et, ut sint di, potest fieri, ut
nulla ab iis divinatio generi humano tributa sit. Atque ille: Mihi vero, inquit, satis est argumenti et esse
deos et eos consulere rebus humanis, quod esse clara et
perspicua divinationis genera iudico. De quibus quid
ipse sentiam, si placet, exponam, ita tamen, si vacas
animo neque habes aliquid, quod huic sermoni praevertendum putes.

Ego vero, inquam, philosophiae,
Quinte, semper vaco; hoc autem tempore, cum sit
nihil aliud, quod lubenter agere possim, multo magis
aveo audire, de divinatione quid sentias. 
 Nihil, inquit, equidem novi, nec quod praeter ceteros ipse sentiam; nam cum antiquissimam sententiam,
tum omnium populorum et gentium consensu conprobatam sequor. Duo sunt enim divinandi genera, quorum alterum artis est, alterum naturae.

Quae est
autem gens aut quae civitas, quae non aut extispicum aut monstra aut fulgora interpretantium aut augurum aut astrologorum aut sortium (ea enim fere
artis sunt) aut somniorum aut vaticinationum (haec
enim duo naturalia putantur) praedictione moveatur?
Quarum quidem rerum eventa magis arbitror quam
causas quaeri oportere. Est enim vis et natura quaedam,
 
 quae tum observatis longo tempore significationibus, tum aliquo instinctu inflatuque divino futura
 praenuntiat. Quare omittat urguere Carneades, quod
faciebat etiam Panaetius requirens, Iuppiterne cornicem a laeva, corvum ab dextera canere iussisset. Observata sunt haec tempore inmenso et in significatione 
eventis animadversa et notata. Nihil est autem, quod
non longinquitas temporum excipiente memoria prodendisque monumentis efficere atque adsequi possit.

Mirari licet, quae sint animadversa a medicis herbarum genera, quae radicum ad morsus bestiarum, ad
oculorum morbos, ad vulnera, quorum vim atque naturam ratio numquam explicavit, utilitate et ars est
et inventor probatus. Age ea, quae quamquam ex
alio genere sunt, tamen divinationi sunt similiora,
videamus:
 
 Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros 
 Inflatum mare, cum subito penitusque tumescit, 
 Saxaque cana salis niveo spumata liquore 
 Tristificas certant Neptuno reddere voces, 
 Aut densus stridor cum celso e vertice montis 
 Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsus. 
 
	 
Atque his rerum praesensionibus Prognostica tua referta sunt. Quis igitur elicere causas praesensionum
potest? etsi video Boe+thum Stoicum esse conatum,
qui hactenus aliquid egit, ut earum rationem rerum
explicaret, quae in mari caelove fierent.

Illa vero
cur eveniant, quis probabiliter dixerit?
 
 Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti 
 Nuntiat horribilis clamans instare procellas 
 Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus. 
 
 Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen 
 Et matutinis acredula vocibus instat, 
 Vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas, 
 Cum primum gelidos rores aurora remittit. 
 Fuscaque non numquam cursans per litora cornix 
 Demersit caput et fluctum cervice recepit.

Videmus haec signa numquam fere mentientia nec
tamen, cur ita fiat, videmus.
 
 Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, 
 Cum clamore paratis inanis fundere voces 
 Absurdoque sono fontis et stagna cietis. 
 
Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit?
sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior.
 
 Mollipedesque boves spectantes lumina caeli 
 Naribus umiferum duxere ex ae+re sucum. 
 
Non quaero, cur, quoniam, quid eveniat, intellego.
 
 Iam vero semper viridis semperque gravata 
 Lentiscus triplici solita grandescere fetu 
 Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi. 
 
Ne hoc quidem quaero, cur haec arbor una ter floreat aut cur arandi maturitatem ad signum floris accommodet;

hoc sum contentus, quod, etiamsi, cur quidque fiat, ignorem, quid fiat, intellego. Pro omni igitur divinatione idem, quod pro rebus iis, quas commemoravi, respondebo. 
	 Quid scammoneae radix ad
purgandum, quid aristolochia ad morsus serpentium
possit, quae nomen ex inventore repperit, rem ipsam
inventor ex somnio, video, quod satis est; cur possit,
nescio. Sic ventorum et imbrium signa, quae dixi, 
rationem quam habeant, non satis perspicio; vim et
eventum agnosco, scio, adprobo. Similiter, quid fissum in extis, quid fibra valeat, accipio; quae causa
sit, nescio. Atque horum quidem plena vita est; extis
enim omnes fere utuntur. Quid? de fulgurum vi dubitare num possumus? Nonne cum multa alia mirabilia, tum illud in primis: Cum Summanus in fastigio
Iovis optumi maxumi, qui tum erat fictilis, e caelo
ictus esset nec usquam eius simulacri caput inveniretur, haruspices in Tiberim id depulsum esse dixerunt,
idque inventum est eo loco, qui est ab haruspicibus demonstratus.

Sed quo potius utar aut auctore aut teste
quam te? cuius edidici etiam versus, et lubenter quidem, quos in secundo de consulatu Urania Musa pronuntiat:
 
 Principio aetherio flammatus Iuppiter igni 
 Vertitur et totum conlustrat lumine mundum 
 Menteque divina caelum terrasque petessit, 
 Quae penitus sensus hominum vitasque retentat 
 Aetheris aeterni saepta atque inclusa cavernis. 
 Et, si stellarum motus cursusque vagantis 
 Nosse velis, quae sint signorum in sede locatae, 
 Quae verbo et falsis Graiorum vocibus erant, 
 Re vera certo lapsu spatioque feruntur, 
 Omnia iam cernes divina mente notata.

Nam primum astrorum volucris te consule motus 
 Concursusque gravis stellarum ardore micantis 
 Tu quoque, cum tumulos Albano in monte nivalis 
 Lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas, 
 Vidisti et claro tremulos ardore cometas, 
 
 Multaque misceri nocturna strage putasti, 
 Quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae, 
 Cum claram speciem concreto lumine luna 
 Abdidit et subito stellanti nocte perempta est. 
 Quid vero Phoebi fax, tristis nuntia belli, 
 Quae magnum ad columen flammato ardore volabat, 
 Praecipitis caeli partis obitusque petessens? 
 Aut cum terribili perculsus fulmine civis 
 Luce serenanti vitalia lumina liquit? 
 Aut cum se gravido tremefecit corpore tellus? 
 Iam vero variae nocturno tempore visae 
 Terribiles formae bellum motusque monebant, 
 Multaque per terras vates oracla furenti 
 Pectore fundebant tristis minitantia casus,

Atque ea, quae lapsu tandem cecidere vetusto, 
 Haec fore perpetuis signis clarisque frequentans 
 Ipse deum genitor caelo terrisque canebat. 
 
 Nunc ea, Torquato quae quondam et consule Cotta 
 Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex, 
 Omnia fixa tuus glomerans determinat annus. 
 Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo 
 Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit 
 Et Capitolinis iniecit sedibus ignis. 
 Tum species ex aere vetus venerataque Nattae 
 Concidit, elapsaeque vetusto numine leges, 
 Et divom simulacra peremit fulminis ardor.

Hic silvestris erat Romani nominis altrix, 
 Martia, quae parvos Mavortis semine natos 
 Uberibus gravidis vitali rore rigabat; 
 Quae tum cum pueris flammato fulminis ictu 
 Concidit atque avolsa pedum vestigia liquit. 
 
 Tum quis non artis scripta ac monumenta volutans 
 Voces tristificas chartis promebat Etruscis? 
 Omnes civilem generosa a stirpe profectam 
 Vitare ingentem cladem pestemque monebant 
 Vel legum exitium constanti voce ferebant 
 Templa deumque adeo flammis urbemque iubebant 
 Eripere et stragem horribilem caedemque vereri; 
 Atque haec fixa gravi fato ac fundata teneri, 
 Ni prius excelsum ad columen formata decore 
 Sancta Iovis species claros spectaret in ortus. 
 Tum fore ut occultos populus sanctusque senatus 
 Cernere conatus posset, si solis ad ortum 
 Conversa inde patrum sedes populique videret.

Haec tardata diu species multumque morata 
 Consule te tandem celsa est in sede locata, 
 Atque una fixi ac signati temporis hora 
 Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna, 
 Et clades patriae flamma ferroque parata 
 Vocibus Allobrogum patribus populoque patebat. 
 Rite igitur veteres, quorum monumenta tenetis, 
 Qui populos urbisque modo ac virtute regebant, 
 
 Rite etiam vestri, quorum pietasque fidesque 
 Praestitit et longe vicit sapientia cunctos, 
 Praecipue coluere vigenti numine divos. 
 Haec adeo penitus cura videre sagaci, 
 Otia qui studiis laeti tenuere decoris,

Inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo 
 Fuderunt claras fecundi pectoris artis. 
 E quibus ereptum primo iam a flore iuventae 
 
 Te patria in media virtutum mole locavit. 
 Tu tamen anxiferas curas requiete relaxans, 
 Quod patriae vacat, id studiis nobisque sacrasti. 
 Tu igitur animum poteris inducere contra ea, quae a
me disputantur de divinatione, dicere, qui et gesseris
ea, quae gessisti, et ea, quae pronuntiavi, accuratissume scripseris?

Quid? quaeris, Carneades, cur haec
ita fiant aut qua arte perspici possint? Nescire me
fateor, evenire autem te ipsum dico videre. Casu, inquis. Itane vero? quicquam potest casu esse factum,
quod omnes habet in se numeros veritatis? Quattuor
tali iacti casu Venerium efficiunt; num etiam centum
Venerios, si quadringentos talos ieceris, casu futuros
putas? Aspersa temere pigmenta in tabula oris liniamenta efficere possunt; num etiam Veneris Coae pulchritudinem effici posse aspersione fortuita putas? Sus
rostro si humi A litteram inpresserit, num propterea
suspicari poteris Andromacham Ennii ab ea posse
describi? Fingebat Carneades in Chiorum lapicidinis
saxo diffisso caput extitisse Panisci; credo, aliquam
non dissimilem figuram, sed certe non talem, ut eam
factam a Scopa diceres. Sic enim se profecto res habet, ut numquam perfecte veritatem casus imitetur.

At non numquam ea, quae praedicta sunt, minus
eveniunt. Quae tandem id ars non habet? earum
dico artium, quae coniectura continentur et sunt opinabiles. An medicina ars non putanda est? quam
tamen multa fallunt. Quid? gubernatores nonne falluntur? An Achivorum exercitus et tot navium rectores non ita profecti sunt ab Ilio, ut profectione
laeti piscium lasciviam intuerentur , ut ait Pacuvius, nec tuendi satietas capere posset? 
 
 Ínterea prope iam óccidente sóle inhorrescít mare, 
 Ténebrae conduplicántur noctisque ét nimbum occaecát nigror. 
 
 
Num igitur tot clarissimorum ducum regumque naufragium sustulit artem gubernandi? aut num imperatorum scientia nihil est, quia summus imperator nuper
fugit amisso exercitu? aut num propterea nulla est
rei publicae gerendae ratio atque prudentia, quia multa
Cn. Pompeium, quaedam M. Catonem, non nulla etiam
te ipsum fefellerunt? Similis est haruspicum responsio omnisque opinabilis divinatio; coniectura enim
nititur, ultra quam progredi non potest.

Ea fallit
fortasse non numquam, sed tamen ad veritatem saepissime derigit; est enim ab omni aeternitate repetita,
in qua cum paene innumerabiliter res eodem modo
evenirent isdem signis antegressis, ars est effecta eadem saepe animadvertendo ac notando. 
 
 Auspicia vero vestra quam constant! quae quidem
nunc a Romanis auguribus ignorantur (bona hoc tua
venia dixerim), a Cilicibus, Pamphyliis, Pisidis, Lyciis
tenentur.

Nam quid ego hospitem nostrum, clarissumum atque optumum virum, Deiotarum regem, commemorem? qui nihil umquam nisi auspicato gerit.
Qui cum ex itinere quodam proposito et constituto
revertisset aquilae admonitus volatu, conclave illud,
ubi erat mansurus, si ire perrexisset, proxima nocte
corruit.

Itaque, ut ex ipso audiebam, persaepe revertit
ex itinere, cum iam progressus esset multorum dierum viam. Cuius quidem hoc praeclarissimum est,
quod, posteaquam a Caesare tetrarchia et regno pecuniaque multatus est, negat se tamen eorum auspiciorum, quae sibi ad Pompeium proficiscenti secunda
evenerint, paenitere; senatus enim auctoritatem et populi Romani libertatem atque imperii dignitatem suis
armis esse defensam, sibique eas aves, quibus auctoribus officium et fidem secutus esset, bene consuluisse;
antiquiorem enim sibi fuisse possessionibus suis gloriam. Ille mihi videtur igitur vere augurari. Nam
nostri quidem magistratus auspiciis utuntur coactis;
necesse est enim offa obiecta cadere frustum ex pulli 
ore, cum pascitur;

quod autem scriptum habetis †aut
tripudium fieri, si ex ea quid in solidum ceciderit,
hoc quoque, quod dixi, coactum tripudium solistimum
dicitis. Itaque multa auguria, multa auspicia, quod
Cato ille sapiens queritur, neglegentia collegii amissa
plane et deserta sunt. 
 
 Nihil fere quondam maioris rei nisi auspicato ne
privatim quidem gerebatur, quod etiam nunc nuptiarum auspices declarant, qui re omissa nomen tantum
tenent. Nam ut nunc extis (quamquam id ipsum aliquanto minus quam olim), sic tum avibus magnae res
inpetriri solebant. Itaque, sinistra dum non exquirimus,
in dira et in vitiosa incurrimus.

Ut P. Claudius, Appii
Caeci filius, eiusque collega L. Iunius classis maxumas
perdiderunt, cum vitio navigassent. Quod eodem modo
evenit Agamemnoni; qui, cum Achivi coepissent
 
 . inter se strépere aperteque ártem obterere extíspicum, 
 Sólvere imperát secundo rúmore adversáque avi. 
 
Sed quid vetera? M. Crasso quid acciderit, videmus,
dirarum obnuntiatione neglecta. In quo Appius, collega tuus, bonus augur, ut ex te audire soleo, non
satis scienter virum bonum et civem egregium censor
C. Ateium notavit, quod ementitum auspicia subscriberet. Esto; fuerit hoc censoris, si iudicabat ementitum; at illud minime auguris, quod adscripsit ob eam
causam populum Romanum calamitatem maximam
cepisse. Si enim ea causa calamitatis fuit, non in eo
est culpa, qui obnuntiavit, sed in eo, qui non paruit.
Veram enim fuisse obnuntiationem, ut ait idem augur
et censor, exitus adprobavit; quae si falsa fuisset,
nullam adferre potuisset causam calamitatis. Etenim
dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non
causas adferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant eventura, nisi provideris.

Non igitur obnuntiatio Ateii
causam finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit 
Crassum, quid eventurum esset, nisi cavisset. Ita aut
illa obnuntiatio nihil valuit aut, si, ut Appius iudicat,
valuit, id valuit, ut peccatum haereat non in eo, qui
monuerit, sed in eo, qui non obtemperarit. 
 
 Quid? lituus iste vester, quod clarissumum est insigne auguratus, unde vobis est traditus? Nempe eo
Romulus regiones direxit tum, cum urbem condidit.
Qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter
a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui, quo
canitur, similitudine nomen invenit, cum situs esset
in curia Saliorum, quae est in Palatio, eaque deflagravisset, inventus est integer.

Quid? multis annis
post Romulum Prisco regnante Tarquinio quis veterum scriptorum non loquitur, quae sit ab Atto Navio
per lituum regionum facta discriptio? Qui cum propter
paupertatem sues puer pasceret, una ex iis amissa
vovisse dicitur, si recuperasset, uvam se deo daturum,
quae maxima esset in vinea; itaque sue inventa ad
meridiem spectans in vinea media dicitur constitisse,
cumque in quattuor partis vineam divisisset trisque
partis aves abdixissent, quarta parte, quae erat reliqua, in regiones distributa mirabili magnitudine uvam,
ut scriptum videmus, invenit. Qua re celebrata cum
vicini omnes ad eum de rebus suis referrent, erat in
magno nomine et gloria.

Ex quo factum est, ut eum
ad se rex Priscus arcesseret. Cuius cum temptaret
scientiam auguratus, dixit ei cogitare se quiddam; id
possetne fieri, consuluit. Ille augurio acto posse respondit. Tarquinius autem dixit se cogitasse cotem
novacula posse praecidi. Tum Attum iussisse experiri.
Ita cotem in comitium allatam inspectante et rege et
populo novacula esse discissam. Ex eo evenit, ut et
Tarquinius augure Atto Navio uteretur et populus de
suis rebus ad eum referret.

Cotem autem illam et
novaculam defossam in comitio supraque inpositum
puteal accepimus. Negemus omnia, comburamus annales, ficta haec esse dicamus, quidvis denique potius 
quam deos res humanas curare fateamur; quid? quod
scriptum apud te est de Ti. Graccho, nonne et augurum et haruspicum conprobat disciplinam? qui cum
tabernaculum vitio cepisset inprudens, quod inauspicato
pomerium transgressus esset, comitia consulibus rogandis habuit. Nota res est et a te ipso mandata
monumentis. Sed et ipse augur Ti. Gracchus auspiciorum auctoritatem confessione errati sui conprobavit, et haruspicum disciplinae magna accessit auctoritas, qui recentibus comitiis in senatum introducti
negaverunt iustum comitiorum rogatorem fuisse.

Iis igitur adsentior, qui duo genera divinationum
esse dixerunt, unum, quod particeps esset artis, alterum, quod arte careret. Est enim ars in iis, qui novas res coniectura persequuntur, veteres observatione
didicerunt. Carent autem arte ii, qui non ratione aut
coniectura observatis ac notatis signis, sed concitatione
quadam animi aut soluto liberoque motu futura praesentiunt, quod et somniantibus saepe contingit et non
numquam vaticinantibus per furorem, ut Bacis Boeotius, ut Epimenides Cres, ut Sibylla Erythraea. Cuius
generis oracla etiam habenda sunt, non ea, quae
aequatis sortibus ducuntur, sed illa, quae instinctu
divino adflatuque funduntur; etsi ipsa sors contemnenda non est, si et auctoritatem habet vetustatis,
ut eae sunt sortes, quas e terra editas accepimus;
quae tamen ductae ut in rem apte cadant, fieri credo
posse divinitus. Quorum omnium interpretes, ut grammatici poe+tarum, proxime ad eorum, quos interpretantur, divinationem videntur accedere.

Quae est igitur ista calliditas res vetustate robustas calumniando
velle pervertere? Non reperio causam. Latet fortasse
obscuritate involuta naturae; non enim me deus ista
scire, sed his tantum modo uti voluit. Utar igitur
nec adducar aut in extis totam Etruriam delirare aut
eandem gentem in fulgoribus errare aut fallaciter portenta interpretari, cum terrae saepe fremitus, saepe 
mugitus, saepe motus multa nostrae rei publicae, multa
ceteris civitatibus gravia et vera praedixerint.

Quid?
qui inridetur, partus hic mulae nonne, quia fetus extitit in sterilitate naturae, praedictus est ab haruspicibus incredibilis partus malorum? Quid? Ti. Gracchus P. F., qui bis consul et censor fuit, idemque et
summus augur et vir sapiens civisque praestans, nonne,
ut C. Gracchus, filius eius, scriptum reliquit, duobus
anguibus domi conprehensis haruspices convocavit? qui
cum respondissent, si marem emisisset, uxori brevi
tempore esse moriendum, si feminam, ipsi, aequius
esse censuit se maturam oppetere mortem quam P.
Africani filiam adulescentem; feminam emisit, ipse
paucis post diebus est mortuus. Inrideamus haruspices, vanos, futtiles esse dicamus, quorumque disciplinam et sapientissimus vir et eventus ac res conprobavit, contemnamus, condemnemus etiam Babylonem et
eos, qui e Caucaso caeli signa servantes numeris et
modis stellarum cursus persequuntur, condemnemus,
inquam, hos aut stultitiae aut vanitatis aut inpudentiae, qui quadringenta septuaginta milia annorum, ut
ipsi dicunt, monumentis conprehensa continent, et
mentiri iudicemus nec, saeculorum reliquorum iudicium
quod de ipsis futurum sit, pertimescere.

Age, barbari
vani atque fallaces; num etiam Graiorum historia
mentita est? Quae Croeso Pythius Apollo, ut de naturali divinatione dicam, quae Atheniensibus, quae
Lacedaemoniis, quae Tegeatis, quae Argivis, quae Corinthiis responderit, quis ignorat? Collegit innumerabilia oracula Chrysippus nec ullum sine locuplete
auctore atque teste; quae, quia nota tibi sunt, relinquo; defendo unum hoc: Numquam illud oraclum
Delphis tam celebre et tam clarum fuisset neque tantis
donis refertum omnium populorum atque regum, nisi
omnis aetas oraclorum illorum veritatem esset experta.

Idem iam diu non facit. Ut igitur nunc in minore
gloria est, quia minus oraculorum veritas excellit, sic 
tum nisi summa veritate in tanta gloria non fuisset.
Potest autem vis illa terrae, quae mentem Pythiae
divino adflatu concitabat, evanuisse vetustate, ut quosdam evanuisse et exaruisse amnes aut in alium cursum contortos et deflexos videmus. Sed, ut vis, acciderit; magna enim quaestio est; modo maneat id,
quod negari non potest, nisi omnem historiam perverterimus, multis saeclis verax fuisse id oraculum.

Sed omittamus oracula; veniamus ad somnia. De
quibus disputans Chrysippus multis et minutis somniis colligendis facit idem, quod Antipater ea conquirens, quae Antiphontis interpretatione explicata declarant illa quidem acumen interpretis, sed exemplis
grandioribus decuit uti. Dionysii mater, eius qui Syracosiorum tyrannus fuit, ut scriptum apud Philistum
est, et doctum hominem et diligentem et aequalem
temporum illorum, cum praegnans hunc ipsum Dionysium alvo contineret, somniavit se peperisse Satyriscum. Huic interpretes portentorum, qui Galeotae
tum in Sicilia nominabantur, responderunt, ut ait Philistus, eum, quem illa peperisset, clarissimum Graeciae
diuturna cum fortuna fore.

Num te ad fabulas revoco
vel nostrorum vel Graecorum poe+tarum? Narrat enim
et apud Ennium Vestalis illa:
 
 Eccita cum tremulis anus attulit artubus lumen, 
 Talia tum memorat lacrimans exterrita somno: 
 “Eurydica prognata, pater quam noster amavit, 
 Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne. 
 Nam me visus homo pulcher per amoena salicta 
 Et ripas raptare locosque novos; ita sola 
 Postilla, germana soror, errare videbar 
 Tardaque vestigare et quaerere te neque posse 
 
 Corde capessere; semita nulla pedem stabilibat.

Exin compellare pater me voce videtur 
 His verbis: "O gnata, tibi sunt ante gerendae 
 Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet." 
 Haec ecfatus pater, germana, repente recessit 
 Nec sese dedit in conspectum corde cupitus, 
 Quamquam multa manus ad caeli caerula templa 
 Tendebam lacrumans et blanda voce vocabam. 
 Vix aegro tum corde meo me somnus reliquit.”

Haec, etiamsi ficta sunt a poe+ta, non absunt tamen a
consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud commenticium, quo Priamus est conturbatus, quia
 
 . máter gravida párere ex se ardentém facem 
 Visást in somnis Hécuba; quo factó pater 
 Rex ípse Priamus sómnio mentís metu 
 Percúlsus curis súmptus suspirántibus 
 Exsácrificabat hóstiis balántibus. 
 Tum cóniecturam póstulat pacém petens, 
 Ut se édoceret, óbsecrans Apóllinem, 
 Quo sése vertant tántae sortes sómnium. 
 Ibi éx oraclo vóce divina édidit 
 Apóllo, puerum, prímus Priamo quí foret 
 Postílla natus, témperaret tóllere; 
 Eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo.

Sint haec, ut dixi, somnia fabularum, hisque adiungatur etiam Aeneae somnium, quod in nostri Fabii Pictoris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia, quae
ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt, ea fuerint, quae ei secundum quietem visa sunt. 
 
 Sed propiora videamus. Cuiusnam modi est Superbi Tarquinii somnium, de quo in Bruto Accii loquitur ipse?

Quoniám quieti córpus nocturno ínpetu 
 Dedí sopore plácans artus lánguidos, 
 Visúst in somnis pástor ad me appéllere 
 
 Pecús lanigerum exímia puchritúdine; 
 Duós consanguineos árietes inde éligi 
 Praeclárioremque álterum immoláre me; 
 Deinde eíus germanum córnibus conítier, 
 In me árietare, eoque íctu me ad casúm dari; 
 Exín prostratum térra, graviter saúcium, 
 Resupínum in caelo cóntueri máximum ac 
 Mirifícum facinus: déxtrorsum orbem flámmeum 
 Radiátum solis líquier cursú novo. 
 
Eius igitur somnii a coniectoribus quae sit interpretatio facta, videamus:

Réx, quae in vita usúrpant homines, cógitant, curánt, vident, 
 Quaéque agunt vigilántes agitantque, éa, cui in somno áccidunt, 
 Mínus mirandum est; dí rem tantam haud témere inproviso ófferunt. 
 Próin vide ne, quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus, 
 Ís sapientiá munitum péctus egregié gerat 
 Téque regno expéllat; nam id, quod dé sole ostentúmst tibi, 
 Pópulo commutátionem rérum portendít fore 
 Pérpropinquam. Haec béne verruncent pópulo. Nam quod ad déxteram 
 Cépit cursum ab laéva signum praépotens, pulchérrume 
 Aúguratum est rém Romanam públicam summám fore. 
 
Age nunc ad externa redeamus.

Matrem Phalaridis
scribit Ponticus Heraclides, doctus vir, auditor et discipulus Platonis, visam esse videre in somnis simulacra deorum, quae ipsa domi consecravisset; ex iis
Mercurium e patera, quam dextera manu teneret, sanguinem visum esse fundere; qui cum terram attigisset, refervescere videretur sic, ut tota domus sanguine 
redundaret. Quod matris somnium inmanis filii crudelitas conprobavit. Quid ego, quae magi Cyro illi
principi interpretati sint, ex Dinonis Persicis proferam? Nam cum dormienti ei sol ad pedes visus esset,
ter eum scribit frustra adpetivisse manibus, cum se
convolvens sol elaberetur et abiret; ei magos dixisse,
quod genus sapientium et doctorum habebatur in Persis, ex triplici adpetitione solis triginta annos Cyrum
regnaturum esse portendi. Quod ita contigit; nam
ad septuagesimum pervenit, cum quadraginta natus
annos regnare coepisset.

Est profecto quiddam etiam
in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem proficiscens Callanus Indus, cum
inscenderet in rogum ardentem, O praeclarum discessum , inquit, e vita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore cremato in lucem animus
excesserit! Cumque Alexander eum rogaret, si quid
vellet, ut diceret, Optime , inquit; propediem te
videbo . Quod ita contigit; nam Babylone paucis
post diebus Alexander est mortuus. Discedo parumper
a somniis, ad quae mox revertar. Qua nocte templum
Ephesiae Dianae deflagravit, eadem constat ex Olympiade natum esse Alexandrum, atque, ubi lucere coepisset, clamitasse magos pestem ac perniciem Asiae
proxuma nocte natam. Haec de Indis et magis.

Redeamus ad somnia. Hannibalem Coelius scribit, cum
columnam auream, quae esset in fano Iunonis Laciniae, auferre vellet dubitaretque, utrum ea solida esset
an extrinsecus inaurata, perterebravisse, cumque solidam invenisset, statuisse tollere; ei secundum quietem
visam esse Iunonem praedicere, ne id faceret, minarique, si fecisset, se curaturam, ut eum quoque oculum, quo bene videret, amitteret, idque ab homine
acuto non esse neglectum; itaque ex eo auro, quod
exterebratum esset, buculam curasse faciendam et eam
in summa columna conlocavisse.

Hoc item in Sileni,
quem Coelius sequitur, Graeca historia est (is autem 
diligentissume res Hannibalis persecutus est): Hannibalem, cum cepisset Saguntum, visum esse in somnis
a Iove in deorum concilium vocari; quo cum venisset,
Iovem imperavisse, ut Italiae bellum inferret, ducemque
ei unum e concilio datum, quo illum utentem cum
exercitu progredi coepisse; tum ei ducem illum praecepisse, ne respiceret; illum autem id diutius facere
non potuisse elatumque cupiditate respexisse; tum
visam beluam vastam et immanem circumplicatam
serpentibus, quacumque incederet, omnia arbusta, virgulta, tecta pervertere, et eum admiratum quaesisse
de deo, quodnam illud esset tale monstrum; et deum
respondisse vastitatem esse Italiae praecepisseque, ut
pergeret protinus, quid retro atque a tergo fieret, ne
laboraret.

Apud Agathoclem scriptum in historia est
Hamilcarem Karthaginiensem, cum oppugnaret Syracusas, visum esse audire vocem, se postridie cenaturum Syracusis; cum autem is dies inluxisset, magnam
seditionem in castris eius inter Poenos et Siculos milites esse factam; quod cum sensissent Syracusani,
inproviso eos in castra inrupisse, Hamilcaremque ab
iis vivum esse sublatum. Ita res somnium conprobavit. Plena exemplorum est historia, tum referta
vita communis.

At vero P. Decius ille Q. F., qui primus e Deciis consul fuit, cum esset tribunus militum
M. Valerio A. Cornelio consulibus a Samnitibusque
premeretur noster exercitus, cum pericula proeliorum
iniret audacius monereturque, ut cautior esset, dixit,
quod extat in annalibus, se sibi in somnis visum esse,
cum in mediis hostibus versaretur, occidere cum maxuma gloria. Et tum quidem incolumis exercitum
obsidione liberavit; post triennium autem, cum consul
esset, devovit se et in aciem Latinorum inrupit armatus. Quo eius facto superati sunt et deleti Latini.
Cuius mors ita gloriosa fuit, ut eandem concupisceret
filius.

Sed veniamus nunc, si placet, ad somnia philosophorum. 
 
 
 Est apud Platonem Socrates, cum esset in custodia publica, dicens Critoni, suo familiari, sibi post
tertium diem esse moriendum; vidisse se in somnis
pulchritudine eximia feminam, quae se nomine appellans diceret Homericum quendam eius modi versum:
 
 Tertia te Phthiae tempestas laeta locabit. 
 
Quod, ut est dictum, sic scribitur contigisse. Xenophon Socraticus (qui vir et quantus!) in ea militia,
qua cum Cyro minore perfunctus est, sua scribit somnia, quorum eventus mirabiles exstiterunt.

Mentiri
Xenophontem an delirare dicemus? Quid? singulari
vir ingenio Aristoteles et paene divino ipsene errat
an alios vult errare, cum scribit Eudemum Cyprium,
familiarem suum, iter in Macedoniam facientem Pheras venisse, quae erat urbs in Thessalia tum admodum
nobilis, ab Alexandro autem tyranno crudeli dominatu
tenebatur; in eo igitur oppido ita graviter aegrum
Eudemum fuisse, ut omnes medici diffiderent; ei visum
in quiete egregia facie iuvenem dicere fore ut perbrevi convalesceret, paucisque diebus interiturum Alexandrum tyrannum, ipsum autem Eudemum quinquennio post domum esse rediturum. Atque ita quidem
prima statim scribit Aristoteles consecuta, et convaluisse Eudemum, et ab uxoris fratribus interfectum
tyrannum; quinto autem anno exeunte, cum esset spes
ex illo somnio in Cyprum illum ex Sicilia esse rediturum, proeliantem eum ad Syracusas occidisse; ex
quo ita illud somnium esse interpretatum, ut, cum
animus Eudemi e corpore excesserit, tum domum revertisse videatur.

Adiungamus philosophis doctissimum hominem, poe+tam quidem divinum, Sophoclem;
qui, cum ex aede Herculis patera aurea gravis subrepta esset, in somnis vidit ipsum deum dicentem, qui
id fecisset. Quod semel ille iterumque neglexit. Ubi
idem saepius, ascendit in Arium pagum, detulit rem;
Areopagitae conprehendi iubent eum, qui a Sophocle
erat nominatus; is quaestione adhibita confessus est 
pateramque rettulit. Quo facto fanum illud Indicis
Herculis nominatum est.

Sed quid ego Graecorum? nescio quo modo me magis nostra delectant. Omnes hoc historici, Fabii, Gellii,
sed proxume Coelius: Cum bello Latino ludi votivi maxumi primum fierent, civitas ad arma repente est excitata, itaque ludis intermissis instaurativi constituti sunt.
Qui ante quam fierent, cumque iam populus consedisset,
servus per circum, cum virgis caederetur, furcam ferens ductus est. Exin cuidam rustico Romano dormienti visus est venire, qui diceret praesulem sibi non
placuisse ludis, idque ab eodem iussum esse eum senatui nuntiare; illum non esse ausum. Iterum esse
idem iussum et monitum, ne vim suam experiri vellet; ne tum quidem esse ausum. Exin filium eius esse
mortuum, eandem in somnis admonitionem fuisse tertiam. Tum illum etiam debilem factum rem ad amicos detulisse, quorum de sententia lecticula in curiam
esse delatum, cumque senatui somnium enarravisset,
pedibus suis salvum domum revertisse. Itaque somnio
comprobato a senatu ludos illos iterum instauratos
memoriae proditum est.

C. vero Gracchus multis dixit,
ut scriptum apud eundem Coelium est, sibi in somnis
quaesturam pete re dubita nti Ti. fratrem visum esse
dicere, quam vellet cunctaretur, tamen eodem sibi leto,
quo ipse interisset, esse pereundum. Hoc, ante quam
tribunus plebi C. Gracchus factus esset, et se audisse
scribit Coelius et dixisse eum multis. Quo somnio quid
inveniri potest certius? 
 
 Quid? illa duo somnia, quae creberrume commemorantur a Stoicis, quis tandem potest contemnere?
unum de Simonide: Qui cum ignotum quendam proiectum mortuum vidisset eumque humavisset haberetque in animo navem conscendere, moneri visus est,
ne id faceret, ab eo, quem sepultura adfecerat; si navigavisset, eum naufragio esse periturum; itaque Simonidem redisse, perisse ceteros, qui tum navigassent. 
Alterum ita traditum clarum admodum somnium:

Cum
duo quidam Arcades familiares iter una facerent et
Megaram venissent, alterum ad cauponem devertisse,
ad hospitem alterum. Qui ut cenati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare, ut subveniret, quod sibi
a caupone interitus pararetur; eum primo perterritum
somnio surrexisse; dein cum se conlegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse;
tum ei dormienti eundem illum visum esse rogare, ut,
quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne
inultam esse pateretur; se interfectum in plaustrum
a caupone esse coniectum et supra stercus iniectum;
petere, ut mane ad portam adesset, prius quam plaustrum ex oppido exiret. Hoc vero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo, quid esset in plaustro; illum perterritum
fugisse, mortuum erutum esse, cauponem re patefacta
poenas dedisse.

Quid hoc somnio dici potest divinius? Sed quid
aut plura aut vetera quaerimus? Saepe tibi meum
narravi, saepe ex te audivi tuum somnium: me, cum
Asiae pro cos. praeessem, vidisse in quiete, cum tu
equo advectus ad quandam magni fluminis ripam provectus subito atque delapsus in flumen nusquam apparuisses, me contremuisse timore perterritum; tum
te repente laetum exstitisse eodemque equo adversam
ascendisse ripam, nosque inter nos esse conplexos.
Facilis coniectura huius somnii, mihique a peritis in
Asia praedictum est fore eos eventus rerum, qui acciderunt. Venio nunc ad tuum.

Audivi equidem ex te
ipso, sed mihi saepius noster Sallustius narravit, cum
in illa fuga nobis gloriosa, patriae calamitosa in villa
quadam campi Atinatis maneres magnamque partem
noctis vigilasses, ad lucem denique arte et graviter
dormire te coepisse; itaque, quamquam iter instaret,
tamen silentium fieri iussisse se neque esse passum 
te excitari; cum autem experrectus esses hora secunda
fere, te sibi somnium narravisse: visum tibi esse, cum
in locis solis maestus errares, C. Marium cum fascibus laureatis quaerere ex te, quid tristis esses, cumque tu te patria vi pulsum esse dixisses, prehendisse
eum dextram tuam et bono animo te iussisse esse
lictorique proxumo tradidisse, ut te in monumentum
suum deduceret, et dixisse in eo tibi salutem fore.
Tum et se exclamasse Sallustius narrat reditum tibi
celerem et gloriosum paratum, et te ipsum visum
somnio delectari. Nam illud mihi ipsi celeriter nuntiatum est, ut audivisses in monumento Marii de tuo
reditu magnificentissumum illud senatus consultum esse
factum referente optumo et clarissumo viro consule,
idque frequentissimo theatro incredibili clamore et
plausu comprobatum, dixisse te nihil illo Atinati
somnio fieri posse divinius.

At multa falsa. Immo obscura fortasse nobis. Sed
sint falsa quaedam; contra vera quid dicimus? Quae
quidem multo plura evenirent, si ad quietem integri
iremus. Nunc onusti cibo et vino perturbata et confusa cernimus. Vide, quid Socrates in Platonis Politia
loquatur. Dicit enim: “Cum dormientibus ea pars
animi, quae mentis et rationis sit particeps,
sopita langueat, illa autem, in qua feritas quaedam sit atque agrestis inmanitas, cum sit inmoderato obstupefacta potu atque pastu, exsultare eam in somno inmoderateque iactari.
Itaque huic omnia visa obiciuntur a mente ac
ratione vacua, ut aut cum matre corpus miscere videatur aut cum quovis alio vel homine
vel deo, saepe belua, atque etiam trucidare
aliquem et impie cruentari multaque facere
inpure atque taetre cum temeritate et inpudentia.

At qui salubri et moderato cultu atque victu quieti se tradiderit ea parte animi,
quae mentis et consilii est, agitata et erecta 
saturataque bonarum cogitationum epulis, eaque parte animi, quae voluptate alitur, nec
inopia enecta nec satietate affluenti (quorum
utrumque praestringere aciem mentis solet,
sive deest naturae quippiam sive abundat atque affluit), illa etiam tertia parte animi, in
qua irarum existit ardor, sedata atque restincta, tum eveniet duabus animi temerariis
partibus compressis, ut illa tertia pars rationis et mentis eluceat et se vegetam ad somniandum acremque praebeat, tum ei visa quietis occurrent tranquilla atque veracia.” Haec
verba ipsa Platonis expressi.

Epicurum igitur audiemus potius? Namque Carneades concertationis studio modo hoc, modo illud
ait; ille, quod sentit; sentit autem nihil umquam elegans, nihil decorum. Hunc ergo antepones Platoni
et Socrati? qui ut rationem non redderent, auctoritate
tamen hos minutos philosophos vincerent. Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus adfectis,
ut nihil sit, quod errorem animis perturbationemque
adferat. Ex quo etiam Pythagoriis interdictum putatur, ne faba vescerentur, quod habet inflationem
magnam is cibus tranquillitati mentis quaerenti vera
contrariam.

Cum ergo est somno sevocatus animus
a societate et a contagione corporis, tum meminit
praeteritorum, praesentia cernit, futura providet; iacet
enim corpus dormientis ut mortui, viget autem et
vivit animus. Quod multo magis faciet post mortem, cum omnino corpore excesserit. Itaque adpropinquante morte multo est divinior. Nam et id ipsum
vident, qui sunt morbo gravi et mortifero adfecti,
instare mortem; itaque iis occurrunt plerumque imagines mortuorum, tumque vel maxume laudi student,
eosque, qui secus, quam decuit, vixerunt, peccatorum
suorum tum maxume paenitet.

Divinare autem morientes illo etiam exemplo confirmat Posidonius, quod 
adfert, Rhodium quendam morientem sex aequales nominasse et dixisse, qui primus eorum, qui secundus,
qui deinde deinceps moriturus esset. Sed tribus modis censet deorum adpulsu homines somniare, uno,
quod provideat animus ipse per sese, quippe qui
deorum cognatione teneatur, altero, quod plenus ae+r
sit inmortalium animorum, in quibus tamquam insignitae notae veritatis appareant, tertio, quod ipsi
di cum dormientibus conloquantur. Idque, ut modo
dixi, facilius evenit adpropinquante morte, ut animi
futura augurentur.

Ex quo et illud est Callani, de quo
ante dixi, et Homerici Hectoris, qui moriens propinquam Achilli mortem denuntiat. 
	 Neque enim illud
verbum temere consuetudo adprobavisset, si ea res
nulla esset omnino:
 
 Praésagibat ánimus frustra me íre, cum exirém domo. 
 
Sagire enim sentire acute est; ex quo sagae anus,
quia multa scire volunt, et sagaces dicti canes. Is
igitur, qui ante sagit, quam oblata res est, dicitur
praesagire, id est futura ante sentire.

Inest igitur in animis praesagitio extrinsecus iniecta atque inclusa divinitus. Ea si exarsit acrius,
furor appellatur, cum a corpore animus abstractus
divino instinctu concitatur.
 
 
 H. 
 Séd quid oculis rábere visa es dérepente ardéntibus? 
 U/bi paulo ante sápiens illa vírginalis modéstia? 
 
 Máter, optumárum multo múlier melior múlierum, 
 Míssa sum supérstitiosis háriolatiónibus; 
 Námque Apollo fátis fandis démentem invitám ciet. 
 Vírgines vereór aequalis, pátris mei meum factúm pudet, 
 
 O/ptumi viri/; mea mater, túi me miseret, méi piget. 
 O/ptumam progéniem Priamo péperisti extra me; hóc dolet. 
 Mén obesse, illós prodesse, me óbstare, illos óbsequi? 
 
 
O poe+ma tenerum et moratum atque molle! Sed hoc
minus ad rem;

illud, quod volumus, expressum est,
ut vaticinari furor vera soleat.
 
 A/dest, adest fax óbvoluta sánguine atque íncendio! 
 Múltos annos látuit; cives, férte opem et restínguite. 
 
Deus inclusus corpore humano iam, non Cassandra
loquitur.
 
 Iámque mari magnó classis cita 
 Téxitur; exitium éxamen rapit; 
 A/dveniet, fera vélivolantibus 
 Návibus complebít manus litora. 
 
Tragoedias loqui videor et fabulas.

At ex te ipso
non commenticiam rem, sed factam eiusdem generis
audivi: C. Coponium ad te venisse Dyrrhachium, cum
praetorio imperio classi Rhodiae praeesset, cumprime
hominem prudentem atque doctum, eumque dixisse remigem quendam e quinqueremi Rhodiorum vaticinatum
madefactum iri minus xxx diebus Graeciam sanguine,
rapinas Dyrrhachii et conscensionem in naves cum fuga
fugientibusque miserabilem respectum incendiorum fore,
sed Rhodiorum classi propinquum reditum ac domum
itionem dari; tum neque te ipsum non esse commotum Marcumque Varronem et M. Catonem, qui tum
ibi erant, doctos homines, vehementer esse perterritos; paucis sane post diebus ex Pharsalia fuga venisse Labienum; qui cum interitum exercitus nuntiavisset, reliqua vaticinationis brevi esse confecta.

Nam
et ex horreis direptum effusumque frumentum vias
omnis angiportusque constraverat, et naves subito 
perterriti metu conscendistis et noctu ad oppidum respicientes flagrantis onerarias, quas incenderant milites, quia sequi noluerant, videbatis; postremo a Rhodia classe deserti verum vatem fuisse sensistis.

Exposui quam brevissime potui somnii et furoris
oracla, quae carere arte dixeram. Quorum amborum
generum una ratio est, qua Cratippus noster uti solet,
animos hominum quadam ex parte extrinsecus esse
tractos et haustos (ex quo intellegitur esse extra divinum animum, humanus unde ducatur), humani autem
animi eam partem, quae sensum, quae motum, quae
adpetitum habeat, non esse ab actione corporis seiugatam; quae autem pars animi rationis atque intellegentiae sit particeps, eam tum maxume vigere, cum
plurimum absit a corpore.

Itaque expositis exemplis
verarum vaticinationum et somniorum Cratippus solet
rationem concludere hoc modo: Si sine oculis non
potest exstare officium et munus oculorum,
possunt autem aliquando oculi non fungi suo
munere, qui vel semel ita est usus oculis, ut
vera cerneret, is habet sensum oculorum vera
cernentium. Item igitur, si sine divinatione
non potest officium et munus divinationis exstare, potest autem quis, cum divinationem
habeat, errare aliquando nec vera cernere,
satis est ad confirmandam divinationem semel
aliquid esse ita divinatum, ut nihil fortuito
cecidisse videatur. Sunt autem eius generis
innumerabilia; esse igitur divinationem confitendum est. 
 
 Quae vero aut coniectura explicantur aut eventis
animadversa ac notata sunt, ea genera divinandi, ut
supra dixi, non naturalia, sed artificiosa dicuntur;

in
quo haruspices, augures coniectoresque numerantur.
Haec inprobantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur. Quorum alia sunt posita in monumentis et disciplina, quod Etruscorum declarant et haruspicini et 
fulgurales et rituales libri, vestri etiam augurales, alia
autem subito ex tempore coniectura explicantur, ut
apud Homerum Calchas, qui ex passerum numero
belli Troiani annos auguratus est, et ut in Sullae
scriptum historia videmus, quod te inspectante factum
est, ut, cum ille in agro Nolano inmolaret ante praetorium, ab infima ara subito anguis emergeret, cum
quidem C. Postumius haruspex oraret illum, ut in expeditionem exercitum educeret; id cum Sulla fecisset,
tum ante oppidum Nolam florentissuma Samnitium
castra cepit.

Facta coniectura etiam in Dionysio est,
paulo ante quam regnare coepit; qui cum per agrum
Leontinum iter faciens equum ipse demisisset in flumen, submersus equus voraginibus non exstitit; quem
cum maxima contentione non potuisset extrahere, discessit, ut ait Philistus, aegre ferens. Cum autem
aliquantum progressus esset, subito exaudivit hinnitum respexitque et equum alacrem laetus aspexit,
cuius in iuba examen apium consederat. Quod ostentum habuit hanc vim, ut Dionysius paucis post diebus regnare coeperit.

Quid? Lacedaemoniis paulo ante
Leuctricam calamitatem quae significatio facta est,
cum in Herculis fano arma sonuerunt Herculisque simulacrum multo sudore manavit! At eodem tempore
Thebis, ut ait Callisthenes, in templo Herculis valvae
clausae repagulis subito se ipsae aperuerunt, armaque,
quae fixa in parietibus fuerant, ea sunt humi inventa.
Cumque eodem tempore apud Lebadiam Trophonio
res divina fieret, gallos gallinaceos in eo loco sic adsidue canere coepisse, ut nihil intermitterent; tum
augures dixisse Boeotios Thebanorum esse victoriam,
propterea quod avis illa victa silere soleret, canere,
si vicisset.

Eademque tempestate multis signis Lacedaemoniis Leuctricae pugnae calamitas denuntiabatur.
Namque et in Lysandri, qui Lacedaemoniorum clarissimus fuerat, statua, quae Delphis stabat, in capite
corona subito exstitit ex asperis herbis et agrestibus, 
stellaeque aureae, quae Delphis erant a Lacedaemoniis
positae post navalem illam victoriam Lysandri, qua
Athenienses conciderunt, qua in pugna quia Castor et
Pollux cum Lacedaemoniorum classe visi esse dicebantur, eorum insignia deorum, stellae aureae, quas dixi,
Delphis positae paulo ante Leuctricam pugnam deciderunt neque repertae sunt.

Maximum vero illud portentum isdem Spartiatis fuit, quod, cum oraclum ab
Iove Dodonaeo petivissent de victoria sciscitantes legatique vas illud, in quo inerant sortes, collocavissent,
simia, quam rex Molossorum in deliciis habebat, et
sortes ipsas et cetera, quae erant ad sortem parata,
disturbavit et aliud alio dissupavit. Tum ea, quae
praeposita erat oraclo, sacerdos dixisse dicitur de salute Lacedaemoniis esse, non de victoria cogitandum.

Quid? bello Punico secundo nonne C. Flaminius consul iterum neglexit signa rerum futurarum magna
cum clade rei publicae? Qui exercitu lustrato cum
Arretium versus castra movisset et contra Hannibalem
legiones duceret, et ipse et equus eius ante signum
Iovis Statoris sine causa repente concidit nec eam
rem habuit religioni obiecto signo, ut peritis videbatur, ne committeret proelium. Idem cum tripudio
auspicaretur, pullarius diem proelii committendi differebat. Tum Flaminius ex eo quaesivit, si ne postea
quidem pulli pascerentur, quid faciendum censeret.
Cum ille quiescendum respondisset, Flaminius: Praeclara vero auspicia, si esurientibus pullis res
geri poterit, saturis nihil geretur! itaque signa
convelli et se sequi iussit. Quo tempore cum signifer
primi hastati signum non posset movere loco nec quicquam proficeretur, plures cum accederent, Flaminius
re nuntiata suo more neglexit. Itaque tribus iis horis
concisus exercitus atque ipse interfectus est.

Magnum
illud etiam, quod addidit Coelius, eo tempore ipso,
cum hoc calamitosum proelium fieret, tantos terrae
motus in Liguribus, Gallia compluribusque insulis totaque
 
 in Italia factos esse, ut multa oppida conruerint, multis locis labes factae sint terraeque desederint
fluminaque in contrarias partes fluxerint atque in
amnes mare influxerit. 
 
 Fiunt certae divinationum coniecturae a peritis.
Midae illi Phrygi, cum puer esset, dormienti formicae
in os tritici grana congesserunt. Divitissumum fore
praedictum est; quod evenit. At Platoni cum in cunis
parvulo dormienti apes in labellis consedissent, responsum est singulari illum suavitate orationis fore. Ita
futura eloquentia provisa in infante est.

Quid? amores ac deliciae tuae, Roscius, num aut ipse aut pro
eo Lanuvium totum mentiebatur? Qui cum esset in
cunabulis educareturque in Solonio, qui est campus
agri Lanuvini, noctu lumine apposito experrecta nutrix animadvertit puerum dormientem circumplicatum
serpentis amplexu. Quo aspectu exterrita clamorem
sustulit. Pater autem Roscii ad haruspices rettulit,
qui responderunt nihil illo puero clarius, nihil nobilius fore. Atque hanc speciem Pasiteles caelavit argento et noster expressit Archias versibus. Quid igitur
expectamus? an dum in foro nobiscum di immortales,
dum in viis versentur, dum domi? qui quidem ipsi se
nobis non offerunt, vim autem suam longe lateque
diffundunt, quam tum terrae cavernis includunt, tum
hominum naturis implicant. Nam terrae vis Pythiam
Delphis incitabat, naturae Sibyllam. Quid enim? non
videmus, quam sint varia terrarum genera? ex quibus
et mortifera quaedam pars est, ut et Ampsancti in
Hirpinis et in Asia Plutonia, quae vidimus, et sunt
partes agrorum aliae pestilentes, aliae salubres, aliae,
quae acuta ingenia gignant, aliae, quae retunsa; quae
omnia fiunt et ex caeli varietate et ex disparili adspiratione terrarum.

Fit etiam saepe specie quadam, saepe vocum gravitate et cantibus ut pellantur animi vehementius,
saepe etiam cura et timore, qualis est illa 
 
 Flexánima tamquam lýmphata aut Bacchí sacris 
 Commóta in tumulis Teúcrum commemoráns suum. 
 
	 
Atque etiam illa concitatio declarat vim in animis
esse divinam. Negat enim sine furore Democritus
quemquam poe+tam magnum esse posse, quod idem
dicit Plato. Quem, si placet, appellet furorem, dum
modo is furor ita laudetur, ut in Phaedro Platonis
laudatus est. Quid? vestra oratio in causis, quid?
ipsa actio potest esse vehemens et gravis et copiosa,
nisi est animus ipse commotior? Equidem etiam in
te saepe vidi et, ut ad leviora veniamus, in Aesopo,
familiari tuo, tantum ardorem vultuum atque motuum,
ut eum vis quaedam abstraxisse a sensu mentis videretur.

Obiciuntur etiam saepe formae, quae reapse nullae
sunt, speciem autem offerunt; quod contigisse Brenno
dicitur eiusque Gallicis copiis, cum fano Apollinis Delphici nefarium bellum intulisset. Tum enim ferunt
ex oraclo ecfatam esse Pythiam:
 
 Ego próvidebo rem ístam et albae vírgines. 
 
Ex quo factum, ut viderentur virgines ferre arma contra et nive Gallorum obrueretur exercitus. 
 
 Aristoteles quidem eos etiam, qui valetudinis vitio
furerent et melancholici dicerentur, censebat habere
aliquid in animis praesagiens atque divinum. Ego
autem haud scio an nec cardiacis hoc tribuendum sit
nec phreneticis; animi enim integri, non vitiosi est corporis divinatio.

Quam quidem esse re vera hac Stoicorum ratione concluditur: Si sunt di neque ante
declarant hominibus, quae futura sint, aut non
diligunt homines aut, quid eventurum sit, ignorant aut existumant nihil interesse hominum
scire, quid sit futurum, aut non censent esse
suae maiestatis praesignificare hominibus,
quae sunt futura, aut ea ne ipsi quidem di 
significare possunt; at neque non diligunt nos
(sunt enim benefici generique hominum amici)
neque ignorant ea, quae ab ipsis constituta et
designata sunt, neque nostra nihil interest
scire ea, quae eventura sunt, (erimus enim
cautiores, si sciemus) neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil est enim beneficentia praestantius) neque non possunt futura
praenoscere;

non igitur sunt di nec significant
futura; sunt autem di; significant ergo; et non,
si significant, nullas vias dant nobis ad significationis scientiam (frustra enim significarent), nec, si dant vias, non est divinatio; est
igitur divinatio.

Hac ratione et Chrysippus et Diogenes et Antipater utitur. Quid est igitur, cur dubitandum sit,
quin sint ea, quae disputavi, verissima, si ratio mecum facit, si eventa, si populi, si nationes, si Graeci,
si barbari, si maiores etiam nostri, si denique hoc
semper ita putatum est, si summi philosophi, si poe+-
tae, si sapientissimi viri, qui res publicas constituerunt,
qui urbes condiderunt? An, dum bestiae loquantur,
exspectamus, hominum consentiente auctoritate contenti non sumus?

Nec vero quicquam aliud adfertur,
cur ea, quae dico, divinandi genera nulla sint, nisi
quod difficile dictu videtur, quae cuiusque divinationis
ratio, quae causa sit. Quid enim habet haruspex, cur
pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus
et proferat diem? quid augur, cur a dextra corvus, a
sinistra cornix faciat ratum? quid astrologus, cur
stella Iovis aut Veneris coniuncta cum luna ad ortus
puerorum salutaris sit, Saturni Martisve contraria?
Cur autem deus dormientes nos moneat, vigilantes
neglegat? Quid deinde causae est, cur Cassandra furens futura prospiciat, Priamus sapiens hoc idem facere non queat?

Cur fiat quidque, quaeris. Recte
omnino; sed non nunc id agitur; fiat necne fiat, id 
quaeritur. Ut, si magnetem lapidem esse dicam, qui
ferrum ad se adliciat et attrahat, rationem, cur id
fiat, adferre nequeam, fieri omnino neges. Quod idem
facis in divinatione, quam et cernimus ipsi et audimus et legimus et a patribus accepimus. Neque ante
philosophiam patefactam, quae nuper inventa est, hac
de re communis vita dubitavit, et, posteaquam philosophia processit, nemo aliter philosophus sensit, in
quo modo esset auctoritas.

Dixi de Pythagora, de
Democrito, de Socrate, excepi de antiquis praeter Xenophanem neminem, adiunxi veterem Academiam, Peripateticos, Stoicos; unus dissentit Epicurus. Quid vero
hoc turpius, quam quod idem nullam censet gratuitam esse virtutem? 
 
 Quis est autem, quem non moveat clarissumis monumentis testata consignataque antiquitas? Calchantem augurem scribit Homerus longe optumum, eumque ducem classium fuisse ad Ilium, auspiciorum credo
scientia, non locorum.

Amphilochus et Mopsus Argivorum reges fuerunt, sed iidem augures, iique urbis
in ora marituma Ciliciae Graecas condiderunt; atque
etiam ante hos Amphiaraus et Tiresias non humiles
et obscuri neque eorum similes, ut apud Ennium est,
 
 Quí sui quaestus caúsa fictas súscitant senténtias, 
 
sed clari et praestantes viri, qui avibus et signis admoniti futura dicebant; quorum de altero etiam apud
inferos Homerus ait solum sapere, ceteros umbrarum vagari modo ; Amphiaraum autem sic honoravit fama Graeciae, deus ut haberetur, atque ut ab
eius solo, in quo est humatus, oracla peterentur.

Quid?
Asiae rex Priamus nonne et Helenum filium et Cassandram filiam divinantes habebat, alterum auguriis,
alteram mentis incitatione et permotione divina? Quo
in genere Marcios quosdam fratres, nobili loco natos,
apud maiores nostros fuisse scriptum videmus. Quid?
Polyidum Corinthium nonne Homerus et aliis multa et 
filio ad Troiam proficiscenti mortem praedixisse commemorat? Omnino apud veteres, qui rerum potiebantur, iidem auguria tenebant; ut enim sapere, sic divinare regale ducebant. Testis est nostra civitas, in
qua et reges augures et postea privati eodem sacerdotio praediti rem publicam religionum auctoritate
rexerunt.

Eaque divinationum ratio ne in barbaris
quidem gentibus neglecta est, siquidem et in Gallia
Druidae sunt, e quibus ipse Divitiacum Haeduum, hospitem tuum laudatoremque, cognovi, qui et naturae
rationem, quam fusiologi/an Graeci appellant, notam
esse sibi profitebatur et partim auguriis, partim coniectura, quae essent futura, dicebat, et in Persis augurantur et divinant magi, qui congregantur in fano
commentandi causa atque inter se conloquendi, quod
etiam idem vos quondam facere Nonis solebatis;

nec
quisquam rex Persarum potest esse, qui non ante
magorum disciplinam scientiamque perceperit. Licet
autem videre et genera quaedam et nationes huic
scientiae deditas. Telmessus in Caria est, qua in urbe
excellit haruspicum disciplina; itemque Elis in Peloponneso familias duas certas habet, Iamidarum unam,
alteram Clutidarum, haruspicinae nobilitate praestantes. In Syria Chaldaei cognitione astrorum sollertiaque ingeniorum antecellunt.

Etruria autem de caelo
tacta scientissume animadvertit eademque interpretatur, quid quibusque ostendatur monstris atque portentis. Quocirca bene apud maiores nostros senatus
tum, cum florebat imperium, decrevit, ut de principum
filiis x ex singulis Etruriae populis in disciplinam
traderentur, ne ars tanta propter tenuitatem hominum
a religionis auctoritate abduceretur ad mercedem atque
quaestum. Phryges autem et Pisidae et Cilices et
Arabum natio avium significationibus plurimum obtemperant, quod idem factitatum in Umbria accepimus.

Ac mihi quidem videntur e locis quoque ipsis, qui
a quibusque incolebantur, divinationum oportunitates 
esse ductae. Etenim Aegyptii et Babylonii in camporum patentium aequoribus habitantes, cum ex terra
nihil emineret, quod contemplationi caeli officere posset, omnem curam in siderum cognitione posuerunt,
Etrusci autem, quod religione inbuti studiosius et crebrius hostias immolabant, extorum cognitioni se maxume dediderunt, quodque propter ae+ris crassitudinem
de caelo apud eos multa fiebant, et quod ob eandem
causam multa invisitata partim e caelo, alia ex terra
oriebantur, quaedam etiam ex hominum pecudumve
conceptu et satu, ostentorum exercitatissimi interpretes exstiterunt. Quorum quidem vim, ut tu soles
dicere, verba ipsa prudenter a maioribus posita declarant. Quia enim ostendunt, portendunt, monstrant,
praedicunt, ostenta, portenta, monstra, prodigia dicuntur.

Arabes autem et Phryges et Cilices, quod pastu
pecudum maxume utuntur campos et montes hieme
et aestate peragrantes, propterea facilius cantus avium
et volatus notaverunt; eademque et Pisidiae causa fuit
et huic nostrae Umbriae. Tum Caria tota praecipueque Telmesses, quos ante dixi, quod agros uberrumos
maximeque fertiles incolunt, in quibus multa propter
fecunditatem fingi gignique possunt, in ostentis animadvertendis diligentes fuerunt.

Quis vero non videt in optuma quaque re publica
plurimum auspicia et reliqua divinandi genera valuisse? Quis rex umquam fuit, quis populus, qui non
uteretur praedictione divina? neque solum in pace,
sed in bello multo etiam magis, quo maius erat certamen et discrimen salutis. Omitto nostros, qui nihil
in bello sine extis agunt, nihil sine auspiciis domi
 habent auspicia ; externa videamus: Namque et Athenienses omnibus semper publicis consiliis divinos quosdam sacerdotes, quos ma/nteis vocant, adhibuerunt, et
Lacedaemonii regibus suis augurem adsessorem dederunt, itemque senibus (sic enim consilium publicum
appellant) augurem interesse voluerunt, iidemque de 
rebus maioribus semper aut Delphis oraclum aut ab
Hammone aut a Dodona petebant.

Lycurgus quidem,
qui Lacedaemoniorum rem publicam temperavit, leges
suas auctoritate Apollinis Delphici confirmavit; quas
cum vellet Lysander commutare, eadem est prohibitus religione. Atque etiam qui praeerant Lacedaemoniis, non contenti vigilantibus curis in Pasiphaae fano,
quod est in agro propter urbem, somniandi causa excubabant, quia vera quietis oracla ducebant.

Ad nostra
iam redeo. Quotiens senatus decemviros ad libros ire
iussit! quantis in rebus quamque saepe responsis haruspicum paruit! Nam et cum duo visi soles sunt et
cum tres lunae et cum faces, et cum sol nocte visus
est, et cum e caelo fremitus auditus, et cum caelum
discessisse visum est atque in eo animadversi globi,
delata etiam ad senatum labe agri Privernatis, cum
ad infinitam altitudinem terra desedisset Apuliaque
maximis terrae motibus conquassata esset (quibus portentis magna populo Romano bella perniciosaeque seditiones denuntiabantur; inque his omnibus responsa
haruspicum cum Sibyllae versibus congruebant); quid?

cum Cumis Apollo sudavit, Capuae Victoria? quid?
ortus androgyni nonne fatale quoddam monstrum fuit?
quid? cum fluvius Atratus sanguine fluxit? quid? cum
saepe lapidum, sanguinis non numquam, terrae interdum, quondam etiam lactis imber defluxit? quid? cum
in Capitolio ictus Centaurus e caelo est, in Aventino
portae et homines, Tusculi aedes Castoris et Pollucis
Romaeque Pietatis: nonne et haruspices ea responderunt, quae evenerunt, et in Sibyllae libris eaedem
repertae praedictiones sunt?

Caeciliae Q. filiae somnio modo Marsico bello templum est a senatu Iunoni Sospitae restitutum. Quod
quidem somnium Sisenna cum disputavisset mirifice
ad verbum cum re convenisse, tum insolenter, credo ab
Epicureo aliquo inductus, disputat somniis credi non
oportere. Idem contra ostenta nihil disputat exponitque 
initio belli Marsici et deorum simulacra sudavisse, et
sanguinem fluxisse, et discessisse caelum, et ex occulto
auditas esse voces, quae pericula belli nuntiarent, et
Lanuvii clipeos, quod haruspicibus tristissumum visum
esset, a muribus esse derosos.

Quid, quod in annalibus habemus Veienti bello, cum lacus Albanus praeter modum crevisset, Veientem quendam ad nos hominem nobilem perfugisse, eumque dixisse ex fatis,
quae Veientes scripta haberent, Veios capi non posse,
dum lacus is redundaret, et, si lacus emissus lapsu
et cursu suo ad mare profluxisset, perniciosum populo
Romano; sin autem ita esset eductus, ut ad mare pervenire non posset, tum salutare nostris fore? Ex quo
illa admirabilis a maioribus Albanae aquae facta deductio est. Cum autem Veientes bello fessi legatos
ad senatum misissent, tum ex iis quidam dixisse dicitur non omnia illum transfugam ausum esse senatui
dicere; in isdem enim fatis scriptum Veientes habere
fore ut brevi a Gallis Roma caperetur, quod quidem
sexennio post Veios captos factum esse videmus.

Saepe etiam et in proeliis Fauni auditi et in rebus
turbidis veridicae voces ex occulto missae esse dicuntur; cuius generis duo sint ex multis exempla, sed
maxuma: Nam non multo ante urbem captam exaudita vox est a luco Vestae, qui a Palatii radice in
novam viam devexus est, ut muri et portae reficerentur; futurum esse, nisi provisum esset, ut Roma
caperetur. Quod neglectum tum, cum caveri poterat,
post acceptam illam maximam cladem expiatum est;
ara enim Aio Loquenti, quam saeptam videmus, exadversus eum locum consecrata est. Atque etiam
scriptum a multis est, cum terrae motus factus esset,
ut sue plena procuratio fieret, vocem ab aede Iunonis
ex arce extitisse; quocirca Iunonem illam appellatam
Monetam. Haec igitur et a dis significata et a nostris
maioribus iudicata contemnimus?

Neque solum deorum voces Pythagorei observitaverunt,
 
 sed etiam hominum, quae vocant omina. Quae
maiores nostri quia valere censebant, idcirco omnibus
rebus agendis 
 quod bonum, faustum, felix fortu- 
 natumque esset 
 praefabantur, rebusque divinis, quae
publice fierent, ut 
 faverent linguis 
 , imperabatur
inque feriis imperandis, ut ' litibus et iurgiis se 
 abstinerent '. Itemque in lustranda colonia ab eo,
qui eam deduceret, et cum imperator exercitum, censor populum lustraret, bonis nominibus, qui hostias
ducerent, eligebantur. Quod idem in dilectu consules
observant, ut primus miles fiat bono nomine.

Quae
quidem a te scis et consule et imperatore summa cum
religione esse servata. Praerogativam etiam maiores
omen iustorum comitiorum esse voluerunt. 
	 Atque ego
exempla ominum nota proferam: L. Paulus consul
iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die domum ad vesperum rediit,
filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva,
osculans animum advertit tristiculam. Quid est ,
inquit, mea Tertia? quid tristis es? 
 Mi pater ,
inquit, Persa periit. Tum ille artius puellam conplexus: Accipio , inquit, mea filia, omen . Erat
autem mortuus catellus eo nomine.

L. Flaccum, flaminem Martialem, ego audivi, cum diceret Caeciliam
Metelli, cum vellet sororis suae filiam in matrimonium
conlocare, exisse in quoddam sacellum ominis capiendi
causa, quod fieri more veterum solebat. Cum virgo
staret et Caecilia in sella sederet neque diu ulla vox
exstitisset, puellam defatigatam petisse a matertera,
ut sibi concederet, paulisper ut in eius sella requiesceret; illam autem dixisse: Vero, mea puella, tibi
concedo meas sedes. Quod omen res consecuta
est; ipsa enim brevi mortua est, virgo autem nupsit,
cui Caecilia nupta fuerat. Haec posse contemni vel
etiam rideri praeclare intellego, sed id ipsum est deos
non putare, quae ab iis significantur, contemnere.

Quid de auguribus loquar? Tuae partes sunt, tuum 
inquam, auspiciorum patrocinium debet esse. Tibi App.
Claudius augur consuli nuntiavit addubitato Salutis
augurio bellum domesticum triste ac turbulentum fore;
quod paucis post mensibus exortum paucioribus a te
est diebus oppressum. Cui quidem auguri vehementer
adsentior; solus enim multorum annorum memoria
non decantandi augurii, sed divinandi tenuit disciplinam. Quem inridebant collegae tui eumque tum Pisidam, tum Soranum augurem esse dicebant; quibus
nulla videbatur in auguriis aut praesensio aut scientia
veritatis futurae; sapienter aiebant ad opinionem imperitorum esse fictas religiones. Quod longe secus est;
neque enim in pastoribus illis, quibus Romulus praefuit, nec in ipso Romulo haec calliditas esse potuit,
ut ad errorem multitudinis religionis simulacra fingerent. Sed difficultas laborque discendi disertam neglegentiam reddidit; malunt enim disserere nihil esse
in auspiciis quam, quid sit, ediscere.

Quid est illo
auspicio divinius, quod apud te in Mario est? ut utar
potissumum auctore te:
 
 Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles 
 Arboris e trunco serpentis saucia morsu 
 Subrigit ipsa feris transfigens unguibus anguem 
 Semianimum et varia graviter cervice micantem 
 Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans 
 Iam satiata animos, iam duros ulta dolores 
 Abicit ecflantem et laceratum adfligit in unda 
 Seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus. 
 Hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque volantem 
 Conspexit Marius, divini numinis augur, 
 Faustaque signa suae laudis reditusque notavit, 
 
 Partibus intonuit caeli pater ipse sinistris. 
 Sic aquilae clarum firmavit Iuppiter omen.

Atque ille Romuli auguratus pastoralis, non urbanus
fuit nec fictus ad opiniones inperitorum, sed a certis
acceptus et posteris traditus. Itaque Romulus augur,
ut apud Ennium est, cum fratre item augure
 
 Curantes magna cum cura tum cupientes 
 Regni dant operam simul auspicio augurioque. 
 †In monte Remus auspicio se devovet atque secundam 
 Solus avem servat. At Romulus pulcher in alto 
 Quaerit Aventino, servat genus altivolantum. 
 Certabant, urbem Romam Remoramne vocarent. 
 Omnibus cura viris, uter esset induperator. 
 Exspectant; veluti, consul quom mittere signum 
 Volt, omnes avidi spectant ad carceris oras,

Quam mox emittat pictis e faucibus currus, 
 Sic exspectabat populus atque ore timebat, 
 Rebus utri magni victoria sit data regni. 
 Interea sol albus recessit in infera noctis. 
 Exin candida se radiis dedit icta foras lux, 
 Et simul ex alto longe pulcherruma praepes 
 Laeva volavit avis. Simul aureus exoritur sol, 
 Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta 
 Avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant. 
 Conspicit inde sibi data Romulus esse priora, 
 Auspicio regni stabilita scamna solumque.

Sed ut, unde huc digressa est, eodem redeat oratio:

si nihil queam disputare, quam ob rem quidque
fiat, et tantum modo fieri ea, quae commemoravi, doceam, parumne Epicuro Carneadive respondeam? Quid,
si etiam ratio exstat artificiosae praesensionis facilis, 
divinae autem paulo obscurior? Quae enim extis, quae
fulgoribus, quae portentis, quae astris praesentiuntur,
haec notata sunt observatione diuturna. Adfert autem
vetustas omnibus in rebus longinqua observatione incredibilem scientiam; quae potest esse etiam sine motu
atque inpulsu deorum, cum, quid ex quoque eveniat,
et quid quamque rem significet, crebra animadversione
perspectum est.

Altera divinatio est naturalis, ut
ante dixi; quae physica disputandi subtilitate referenda
est ad naturam deorum, a qua, ut doctissimis sapientissimisque placuit, haustos animos et libatos habemus; cumque omnia completa et referta sint aeterno
sensu et mente divina, necesse est cognatione divinorum animorum animos humanos commoveri. Sed vigilantes animi vitae necessitatibus serviunt diiunguntque se a societate divina vinclis corporis inpediti.

Rarum est quoddam genus eorum, qui se a corpore
avocent et ad divinarum rerum cognitionem cura omni
studioque rapiantur. Horum sunt auguria non divini
impetus, sed rationis humanae; nam et natura futura
praesentiunt, ut aquarum eluviones et deflagrationem
futuram aliquando caeli atque terrarum; alii autem
in re publica exercitati, ut de Atheniensi Solone accepimus, orientem tyrannidem multo ante prospiciunt;
quos prudentes possumus dicere, id est providentes,
divinos nullo modo possumus, non plus quam Milesium Thalem, qui, ut obiurgatores suos convinceret
ostenderetque etiam philosophum, si ei commodum
esset, pecuniam facere posse, omnem oleam, ante quam
florere coepisset, in agro Milesio coe+misse dicitur.

Animadverterat fortasse quadam scientia olearum ubertatem fore. Et quidem idem primus defectionem solis, quae Astyage regnante facta est, praedixisse fertur. 
 
 Multa medici, multa gubernatores, agricolae etiam
multa praesentiunt, sed nullam eorum divinationem
voco, ne illam quidem, qua ab Anaximandro physico moniti Lacedaemonii sunt, ut urbem et tecta 
linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae
motus instaret, tum cum et urbs tota corruit et e
monte Taygeto extrema montis quasi puppis avolsa
est. Ne Pherecydes quidem, ille Pythagorae magister,
potius divinus habebitur quam physicus, quod, cum
vidisset haustam aquam de iugi puteo, terrae motus
dixit instare.

Nec vero umquam animus hominis naturaliter divinat, nisi cum ita solutus est et vacuus,
ut ei plane nihil sit cum corpore; quod aut vatibus
contingit aut dormientibus. Itaque ea duo genera a
Dicaearcho probantur et, ut dixi, a Cratippo nostro;
si propterea, quod ea proficiscuntur a natura, sint
summa sane, modo ne sola; sin autem nihil esse in
observatione putant, multa tollunt, quibus vitae ratio
continetur. Sed quoniam dant aliquid, idque non parvum , vaticinationes cum somniis , nihil est, quod cum
his magnopere pugnemus, praesertim cum sint, qui
omnino nullam divinationem probent.

Ergo et ii,
quorum animi spretis corporibus evolant atque excurrunt foras, ardore aliquo inflammati atque incitati
cernunt illa profecto, quae vaticinantes pronuntiant,
multisque rebus inflammantur tales animi, qui corporibus non inhaerent, ut ii, qui sono quodam vocum
et Phrygiis cantibus incitantur. Multos nemora silvaeque, multos amnes aut maria commovent, quorum
furibunda mens videt ante multo, quae sint futura.
Quo de genere illa sunt:
 
 Eheú videte! 
 Iúdicabit ínclitum iudícium inter deás tris aliquis, 
 Quó iudicio Lácedaemonia múlier, Furiarum úna, adveniet. 
 
Eodem enim modo multa a vaticinantibus saepe praedicta sunt, neque solum verbis, sed etiam
 
 Versibus, quos olim Fauni vatesque canebant. 
 
Similiter Marcius et Publicius vates cecinisse dicuntur;

quo de genere Apollinis operta prolata sunt. 
Credo etiam anhelitus quosdam fuisse terrarum, quibus inflatae mentes oracla funderent. 
 
 Atque haec quidem vatium ratio est, nec dissimilis
sane somniorum. Nam quae vigilantibus accidunt vatibus, eadem nobis dormientibus. Viget enim animus
in somnis liber ab sensibus omnique inpeditione curarum iacente et mortuo paene corpore. Qui quia
vixit ab omni aeternitate versatusque est cum innumerabilibus animis, omnia, quae in natura rerum sunt,
videt, si modo temperatis escis modicisque potionibus
ita est adfectus, ut sopito corpore ipse vigilet. Haec
somniantis est divinatio.

Hic magna quaedam exoritur, neque ea naturalis, sed artificiosa somniorum Antiphontis interpretatio eodemque modo et oraculorum et
vaticinationum sunt enim explanatores, ut grammatici poe+tarum . Nam ut aurum et argentum, aes, ferrum frustra natura divina genuisset, nisi eadem docuisset, quem ad modum ad eorum venas perveniretur,
nec fruges terrae bacasve arborum cum utilitate ulla
generi humano dedisset, nisi earum cultus et conditiones tradidisset, materiave quicquam iuvaret, nisi
consectionis eius fabricam haberemus, sic cum omni
utilitate, quam di hominibus dederunt, ars aliqua coniuncta est, per quam illa utilitas percipi possit. Item
igitur somniis, vaticinationibus, oraclis, quod erant
multa obscura, multa ambigua, explanationes adhibitae sunt interpretum.

Quo modo autem aut vates aut somniantes ea videant, quae nusquam etiam tunc sint, magna quaestio
est. Sed explorata si sint ea, quae ante quaeri debeant, sint haec, quae quaerimus, faciliora. Continet
enim totam hanc quaestionem ea ratio, quae est de
natura deorum, quae a te secundo libro est explicata
dilucide. Quam si obtinemus, stabit illud, quod hunc
locum continet, de quo agimus, esse deos, et eorum
providentia mundum administrari, eosdemque consulere rebus humanis, nec solum universis, verum etiam 
singulis. Haec si tenemus, quae mihi quidem non
videntur posse convelli, profecto hominibus a dis futura significari necesse est.

Sed distinguendum videtur, quonam modo. Nam non placet Stoicis singulis
iecorum fissis aut avium cantibus interesse deum;
neque enim decorum est nec dis dignum nec fieri
ullo pacto potest; sed ita a principio inchoatum esse
mundum, ut certis rebus certa signa praecurrerent,
alia in extis, alia in avibus, alia in fulgoribus,
alia in ostentis, alia in stellis, alia in somniantium visis, alia in furentium vocibus. Ea quibus
bene percepta sunt, ii non saepe falluntur; male coniecta maleque interpretata falsa sunt non rerum vitio,
sed interpretum inscientia. Hoc autem posito atque
concesso, esse quandam vim divinam hominum vitam
continentem, non difficile est, quae fieri certe videmus,
ea qua ratione fiant, suspicari. Nam et ad hostiam
deligendam potest dux esse vis quaedam sentiens, quae
est toto confusa mundo, et tum ipsum, cum immolare
velis, extorum fieri mutatio potest, ut aut absit aliquid aut supersit; parvis enim momentis multa natura
aut adfingit aut mutat aut detrahit.

Quod ne dubitare possimus, maximo est argumento, quod paulo
ante interitum Caesaris contigit. Qui cum immolaret
illo die, quo primum in sella aurea sedit et cum purpurea veste processit, in extis bovis opimi cor non
fuit. Num igitur censes ullum animal, quod sanguinem habeat, sine corde esse posse? †Qua ille rei novitate perculsus, cum Spurinna diceret timendum esse,
ne et consilium et vita deficeret; earum enim rerum
utramque a corde proficisci. Postero die caput in
iecore non fuit. Quae quidem illi portendebantur a
dis immortalibus, ut videret interitum, non ut caveret.
Cum igitur eae partes in extis non reperiuntur, sine
quibus victuma illa vivere nequisset, intellegendum
est in ipso immolationis tempore eas partes, quae absint, interisse.

Eademque efficit in avibus divina mens, 
ut tum huc, tum illuc volent alites, tum in hac, tum in
illa parte se occultent, tum a dextra, tum a sinistra
parte canant oscines. Nam si animal omne, ut vult,
ita utitur motu sui corporis, prono, obliquo, supino,
membraque, quocumque vult, flectit, contorquet, porrigit, contrahit eaque ante efficit paene, quam cogitat,
quanto id deo est facilius, cuius numini parent omnia! Idemque mittit et signa nobis eius generis, qualia
permulta historia tradidit, quale scriptum illud videmus:

si luna paulo ante solis ortum defecisset in signo
Leonis, fore ut armis Dareus et Persae ab Alexandro
et Macedonibus proelio vincerentur Dareusque moreretur, et, si puella nata biceps esset, seditionem in
populo fore, corruptelam et adulterium domi, et, si
mulier leonem peperisse visa esset, fore ut ab exteris
gentibus vinceretur ea res publica, in qua id contigisset. Eiusdem generis etiam illud est, quod scribit
Herodotus, Croesi filium, cum esset infans, locutum;
quo ostento regnum patris et domum funditus concidisse. Caput arsisse Servio Tullio dormienti quae
historia non prodidit? Ut igitur, qui se tradidit quieti
praeparato animo cum bonis cogitationibus, tum rebus ad tranquillitatem adcommodatis, certa et vera
cernit in somnis, sic castus animus purusque vigilantis et ad astrorum et ad avium reliquorumque signorum et ad extorum veritatem est paratior.

Hoc nimirum est illud, quod de Socrate accepimus,
quodque ab ipso in libris Socraticorum saepe dicitur,
esse divinum quiddam, quod daimo/nion appellat, cui semper ipse paruerit numquam impellenti, saepe revocanti.
Et Socrates quidem (quo quem auctorem meliorem
quaerimus?) Xenophonti consulenti, sequereturne Cyrum, posteaquam exposuit, quae ipsi videbantur: Et
nostrum quidem , inquit, humanum est consilium; sed de rebus et obscuris et incertis ad
Apollinem censeo referundum , ad quem etiam
Athenienses publice de maioribus rebus semper rettulerunt.

Scriptum est item, cum Critonis, sui familiaris,
oculum alligatum vidisset, quaesivisse, quid esset; cum
autem ille respondisset in agro ambulanti ramulum
adductum, ut remissus esset, in oculum suum recidisse,
tum Socrates: Non enim paruisti mihi revocanti,
cum uterer, qua soleo, praesagitione divina. 
Idem etiam Socrates, cum apud Delium male pugnatum esset Lachete praetore fugeretque cum ipso Lachete, ut ventum est in trivium, eadem, qua ceteri,
fugere noluit. Quibus quaerentibus, cur non eadem
via pergeret, deterreri se a deo dixit; cum quidem ii,
qui alia via fugerant, in hostium equitatum inciderunt.
Permulta conlecta sunt ab Antipatro, quae mirabiliter
a Socrate divinata sunt; quae praetermittam; tibi enim
nota sunt, mihi ad commemorandum non necessaria.

Illud tamen eius philosophi magnificum ac paene divinum, quod, cum impiis sententiis damnatus esset,
aequissimo animo se dixit mori; neque enim domo
egredienti neque illud suggestum, in quo causam dixerat, ascendenti signum sibi ullum, quod consuesset,
a deo quasi mali alicuius inpendentis datum. 
 
 Equidem sic arbitror, etiamsi multa fallant eos,
qui aut arte aut coniectura divinare videantur, esse
tamen divinationem; homines autem, ut in ceteris artibus, sic in hac posse falli. Potest accidere, ut aliquod signum dubie datum pro certo sit acceptum,
potest aliquod latuisse aut ipsum, aut quod esset illi
contrarium. Mihi autem ad hoc, de quo disputo, probandum satis est non modo plura, sed etiam pauciora
divine praesensa et praedicta reperiri.

Quin etiam
hoc non dubitans dixerim, si unum aliquid ita sit
praedictum praesensumque, ut, cum evenerit, ita cadat, ut praedictum sit, neque in eo quicquam casu et
fortuito factum esse appareat, esse certe divinationem,
idque esse omnibus confitendum. 
 Quocirca primum mihi videtur, ut Posidonius facit,
a deo, de quo satis dictum est, deinde a fato, deinde 
a natura vis omnis divinandi ratioque repetenda. Fieri
igitur omnia fato ratio cogit fateri. Fatum autem id
appello, quod Graeci ei(marme/nhn , id est ordinem seriemque causarum, cum causae causa nexa rem ex se
gignat. Ea est ex omni aeternitate fluens veritas
sempiterna. Quod cum ita sit, nihil est factum, quod
non futurum fuerit, eodemque modo nihil est futurum, cuius non causas id ipsum efficientes natura
contineat.

Ex quo intellegitur, ut fatum sit non id,
quod superstitiose, sed id, quod physice dicitur, causa
aeterna rerum, cur et ea, quae praeterierunt, facta
sint et, quae instant, fiant et, quae sequuntur, futura
sint. Ita fit, ut et observatione notari possit, quae
res quamque causam plerumque consequatur, etiamsi
non semper (nam id quidem adfirmare difficile est),
easdemque causas veri simile est rerum futurarum
cerni ab iis, qui aut per furorem eas aut in quiete
videant.

Praeterea cum fato omnia fiant, id quod alio loco
ostendetur, si quis mortalis possit esse, qui conligationem causarum omnium perspiciat animo, nihil eum
profecto fallat. Qui enim teneat causas rerum futurarum, idem necesse est omnia teneat, quae futura
sint. Quod cum nemo facere nisi deus possit, relinquendum est homini, ut signis quibusdam consequentia declarantibus futura praesentiat. Non enim illa,
quae futura sunt, subito exsistunt, sed est quasi rudentis explicatio sic traductio temporis nihil novi efficientis et primum quidque replicantis. Quod et ii
vident, quibus naturalis divinatio data est, et ii, quibus cursus rerum observando notatus est. Qui etsi
causas ipsas non cernunt, signa tamen causarum et
notas cernunt; ad quas adhibita memoria et diligentia
et monumentis superiorum efficitur ea divinatio, quae
artificiosa dicitur, extorum, fulgorum, ostentorum signorumque caelestium.

Non est igitur, ut mirandum
sit ea praesentiri a divinantibus, quae nusquam sint; 
sunt enim omnia, sed tempore absunt. Atque ut in
seminibus vis inest earum rerum, quae ex iis progignuntur, sic in causis conditae sunt res futurae, quas
esse futuras aut concitata mens aut soluta somno
cernit aut ratio aut coniectura praesentit. Atque ut
ii, qui solis et lunae reliquorumque siderum ortus,
obitus motusque cognorunt, quo quidque tempore eorum futurum sit, multo ante praedicunt, sic, qui cursum rerum eventorumque consequentiam diuturnitate
pertractata notaverunt, aut semper aut, si id difficile
est, plerumque, quodsi ne id quidem conceditur, non
numquam certe, quid futurum sit, intellegunt. Atque
haec quidem et quaedam eiusdem modi argumenta,
cur sit divinatio, ducuntur a fato.

A natura autem alia quaedam ratio est, quae docet, quanta sit animi vis seiuncta a corporis sensibus,
quod maxime contingit aut dormientibus aut mente
permotis. Ut enim deorum animi sine oculis, sine
auribus, sine lingua sentiunt inter se, quid quisque
sentiat, (ex quo fit, ut homines, etiam cum taciti optent quid aut voveant, non dubitent, quin di illud exaudiant) sic animi hominum, cum aut somno soluti
vacant corpore aut mente permoti per se ipsi liberi
incitati moventur, cernunt ea, quae permixti cum corpore animi videre non possunt.

Atque hanc quidem
rationem naturae difficile est fortasse traducere ad id
genus divinationis, quod ex arte profectum dicimus,
sed tamen id quoque rimatur, quantum potest, Posidonius. Esse censet in natura signa quaedam rerum
futurarum. Etenim Ceos accepimus ortum Caniculae
diligenter quotannis solere servare coniecturamque capere, ut scribit Ponticus Heraclides, salubrisne an pestilens annus futurus sit. Nam si obscurior et quasi
caliginosa stella extiterit, pingue et concretum esse
caelum, ut eius adspiratio gravis et pestilens futura
sit; sin inlustris et perlucida stella apparuerit, significari caelum esse tenue purumque et propterea salubre.

Democritus autem censet sapienter instituisse
veteres, ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta;
quorum ex habitu atque ex colore tum salubritatis,
tum pestilentiae signa percipi, non numquam etiam,
quae sit vel sterilitas agrorum vel fertilitas futura.
Quae si a natura profecta observatio atque usus agnovit, multa adferre potuit dies, quae animadvertendo
notarentur, ut ille Pacuvianus, qui in Chryse physicus
inducitur, minime naturam rerum cognosse videatur:
 
 
 nam isti quí linguam avium intéllegunt 
 Plusque éx alieno iécore sapiunt quam éx suo, 
 Magis aúdiendum quam aúscultandum cénseo. 
 
Cur? quaeso, cum ipse paucis interpositis versibus dicas satis luculente:
 
 Quídquid est hoc, ómnia animat, fórmat, alit, augét, creat, 
 Sépelit recipitque ín sese omnia ómniumque idémst pater, 
 Índidemque eadem aéque oriuntur de íntegro atque eodem óccidunt. 
 
Quid est igitur, cur, cum domus sit omnium una, eaque communis, cumque animi hominum semper fuerint
futurique sint, cur ii, quid ex quoque eveniat, et quid
quamque rem significet, perspicere non possint? Haec
habui, inquit, de divinatione quae dicerem.

Nunc illa testabor, non me sortilegos neque eos,
qui quaestus causa hariolentur, ne psychomantia quidem, quibus Appius, amicus tuus, uti solebat, agnoscere; non habeo denique nauci Marsum augurem, non
vicanos haruspices, non de circo astrologos, non Isiacos coniectores, non interpretes somniorum; non enim
sunt ii aut scientia aut arte divini,
 
 Séd superstitiósi vates ínpudentesque hárioli 
 Aút inertes aút insani aut quíbus egestas ímperat, 
 
 Quí sibi semitám non sapiunt, álteri monstránt viam; 
 Quíbus divitias póllicentur, áb iis drachumam ipsí petunt. 
 De hís divitiis síbi deducant dráchumam, reddant cétera. 
 
Atque haec quidem Ennius, qui paucis ante versibus
esse deos censet, sed eos non curare opinatur, quid
agat humanum genus. Ego autem, qui et curare arbitror et monere etiam ac multa praedicere, levitate,
vanitate, malitia exclusa divinationem probo. Quae
cum dixisset Quintus, Praeclare tu quidem, inquam,
paratus

Quaerenti mihi multumque et diu cogitanti, quanam
re possem prodesse quam plurimis, ne quando intermitterem consulere rei publicae, nulla maior occurrebat, quam si optimarum artium vias traderem meis
civibus; quod conpluribus iam libris me arbitror consecutum. Nam et cohortati sumus, ut maxime potuimus, ad philosophiae studium eo libro, qui est
inscriptus Hortensius, et, quod genus philosophandi
minime adrogans maximeque et constans et elegans
arbitraremur, quattuor Academicis libris ostendimus.

Cumque fundamentum esset philosophiae positum in
finibus bonorum et malorum, perpurgatus est is locus
a nobis quinque libris, ut, quid a quoque, et quid
contra quemque philosophum diceretur, intellegi posset. Totidem subsecuti libri Tusculanarum disputationum res ad beate vivendum maxime necessarias aperuerunt. Primus enim est de contemnenda morte,
secundus de tolerando dolore, de aegritudine lenienda
tertius, quartus de reliquis animi perturbationibus, 
quintus eum locum conplexus est, qui totam philosophiam maxime inlustrat; docet enim ad beate vivendum virtutem se ipsa esse contentam.

Quibus rebus
editis tres libri perfecti sunt de natura deorum, in
quibus omnis eius loci quaestio continetur. Quae ut
plane esset cumulateque perfecta, de divinatione ingressi sumus his libris scribere; quibus, ut est in
animo, de fato si adiunxerimus, erit abunde satis factum toti huic quaestioni. Atque his libris adnumerandi sunt sex de re publica, quos tum scripsimus,
cum gubernacula rei publicae tenebamus. Magnus
locus philosophiaeque proprius a Platone, Aristotele,
Theophrasto totaque Peripateticorum familia tractatus uberrime. Nam quid ego de Consolatione dicam?
quae mihi quidem ipsi sane aliquantum medetur, ceteris item multum illam profuturam puto. Interiectus
est etiam nuper liber is, quem ad nostrum Atticum
de senectute misimus; in primisque, quoniam philosophia vir bonus efficitur et fortis, Cato noster in
horum librorum numero ponendus est.

Cumque Aristoteles itemque Theophrastus, excellentes viri cum
subtilitate, tum copia, cum philosophia dicendi etiam
praecepta coniunxerint, nostri quoque oratorii libri in
eundem librorum numerum referendi videntur. Ita tres
erunt de oratore, quartus Brutus, quintus orator. 
 
 Adhuc haec erant; ad reliqua alacri tendebamus
animo sic parati, ut, nisi quae causa gravior obstitisset, nullum philosophiae locum esse pateremur, qui
non Latinis litteris inlustratus pateret. Quod enim
munus rei publicae adferre maius meliusve possumus,
quam si docemus atque erudimus iuventutem? his
praesertim moribus atque temporibus, quibus ita prolapsa est, ut omnium opibus refrenanda atque coe+rcenda sit.

Nec vero id effici posse confido, quod ne
postulandum quidem est, ut omnes adulescentes se ad
haec studia convertant. Pauci utinam! quorum tamen
in re publica late patere poterit industria. Equidem 
ex iis etiam fructum capio laboris mei, qui iam aetate
provecti in nostris libris adquiescunt; quorum studio
legendi meum scribendi studium vehementius in dies
incitatur; quos quidem plures, quam rebar, esse cognovi. Magnificum illud etiam Romanisque hominibus
gloriosum, ut Graecis de philosophia litteris non
egeant;

quod adsequar profecto, si instituta perfecero.
Ac mihi quidem explicandae philosophiae causam adtulit casus gravis civitatis, cum in armis civilibus
nec tueri meo more rem publicam nec nihil agere
poteram nec, quid potius, quod quidem me dignum
esset, agerem, reperiebam. Dabunt igitur mihi veniam
mei cives vel gratiam potius habebunt, quod, cum
esset in unius potestate res publica, neque ego me
abdidi neque deserui neque adflixi neque ita gessi,
quasi homini aut temporibus iratus, neque porro ita
aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius,
ut me meae paeniteret. Id enim ipsum a Platone
philosophiaque didiceram, naturales esse quasdam conversiones rerum publicarum, ut eae tum a principibus
tenerentur, tum a populis, aliquando a singulis.

Quod
cum accidisset nostrae rei publicae, tum pristinis orbati muneribus haec studia renovare coepimus, ut et
animus molestiis hac potissimum re levaretur et prodessemus civibus nostris, qua re cumque possemus.
In libris enim sententiam dicebamus, contionabamur,
philosophiam nobis pro rei publicae procuratione substitutam putabamus. Nunc quoniam de re publica
consuli coepti sumus, tribuenda est opera rei publicae,
vel omnis potius in ea cogitatio et cura ponenda,
tantum huic studio relinquendum, quantum vacabit a
publico officio et munere. Sed haec alias pluribus;
nunc ad institutam disputationem revertamur.

Nam cum de divinatione Quintus frater ea disseruisset, quae superiore libro scripta sunt, satisque
ambulatum videretur, tum in bibliotheca, quae in
Lycio est, adsedimus. Atque ego: Adcurate tu quidem,
 
 inquam, Quinte, et Stoice Stoicorum sententiam
defendisti, quodque me maxime delectat, plurimis nostris exemplis usus es, et iis quidem claris et inlustribus. Dicendum est mihi igitur ad ea, quae sunt a
te dicta, sed ita, nihil ut adfirmem, quaeram omnia,
dubitans plerumque et mihi ipse diffidens. Si enim
aliquid certi haberem, quod dicerem, ego ipse divinarem, qui esse divinationem nego.

Etenim me movet
illud, quod in primis Carneades quaerere solebat, quarumnam rerum divinatio esset, earumne, quae sensibus perciperentur. At eas quidem cernimus, audimus,
gustamus, olfacimus, tangimus. Num quid ergo in
his rebus est, quod provisione aut permotione mentis
magis quam natura ipsa sentiamus? aut num nescio
qui ille divinus, si oculis captus sit, ut Tiresias fuit,
possit, quae alba sint, quae nigra, dicere aut, si surdus
sit, varietates vocum aut modos noscere? Ad nullam
igitur earum rerum, quae sensu accipiuntur, divinatio
adhibetur. Atqui ne in iis quidem rebus, quae arte
tractantur, divinatione opus est. Etenim ad aegros
non vates aut hariolos, sed medicos solemus adducere,
nec vero, qui fidibus aut tibiis uti volunt, ab haruspicibus accipiunt earum tractationem, sed a musicis.

Eadem in litteris ratio est reliquisque rebus, quarum
est disciplina. Num censes eos, qui divinare dicuntur,
posse respondere, sol maiorne quam terra sit an tantus, quantus videatur? lunaque suo lumine an solis
utatur? sol, luna quem motum habeat? quem quinque
stellae, quae errare dicuntur? Nec haec, qui divini
habentur, profitentur se esse dicturos, nec eorum, quae
in geometria describuntur, quae vera, quae falsa sint;
sunt enim ea mathematicorum, non hariolorum. 
 
 De illis vero rebus, quae in philosophia versantur, num quid est, quod quisquam divinorum aut respondere soleat aut consuli, quid bonum sit, quid
malum, quid neutrum? sunt enim haec propria philosophorum.

Quid? de officio num quis haruspicem consulit,
 
 quem ad modum sit cum parentibus, cum fratribus, cum amicis vivendum? quem ad modum utendum pecunia, quem ad modum honore, quem ad modum imperio? Ad sapientes haec, non ad divinos
referri solent. Quid? quae a dialecticis aut a physicis
tractantur, num quid eorum divinari potest? unusne
mundus sit an plures, quae sint initia rerum, ex quibus nascuntur omnia: physicorum est ista prudentia.
Quo modo autem mentientem, quem yeudo/menon vocant, dissolvas aut quem ad modum soriti resistas
(quem, si necesse sit, Latino verbo liceat acervalem
appellare; sed nihil opus est; ut enim ipsa philosophia et multa verba Graecorum, sic sorites satis
Latino sermone tritus est): ergo haec quoque dialectici dicent, non divini. Quid? cum quaeritur, qui sit
optimus rei publicae status, quae leges, qui mores
aut utiles aut inutiles, haruspicesne ex Etruria arcessentur, an principes statuent et delecti viri periti rerum
civilium?

Quodsi nec earum rerum, quae subiectae sensibus sunt, ulla divinatio est nec earum, quae artibus
continentur, nec earum, quae in philosophia disseruntur,
nec earum, quae in re publica versantur, quarum rerum
sit, nihil prorsus intellego; nam aut omnium debet
esse, aut aliqua ei materia danda est, in qua versari
possit. Sed nec omnium divinatio est, ut ratio docuit,
nec locus nec materia invenitur, cui divinationem praeficere possimus. 
	 Vide igitur, ne nulla sit divinatio. Est
quidam Graecus vulgaris in hanc sententiam versus:
 
 Bene quí coniciet, vátem hunc perhibebo óptumum. 
 
Num igitur aut, quae tempestas inpendeat, vates melius coniciet quam gubernator aut morbi naturam
acutius quam medicus aut belli administrationem prudentius quam inperator coniectura adsequetur?

Sed animadverti, Quinte, te caute et ab iis coniecturis, quae haberent artem atque prudentiam, et
ab iis rebus, quae sensibus aut artificiis perciperentur, 
abducere divinationem eamque ita definire: divinationem esse earum rerum praedictionem et praesensionem, quae essent fortuitae. Primum eodem revolveris.
Nam et medici et gubernatoris et imperatoris praesensio est rerum fortuitarum. Num igitur aut haruspex aut augur aut vates quis aut somnians melius
coniecerit aut e morbo evasurum aegrotum aut e periculo navem aut ex insidiis exercitum quam medicus,
quam gubernator, quam imperator?

Atqui ne illa quidem divinantis esse dicebas, ventos aut imbres inpendentes quibusdam praesentire signis (in quo nostra
quaedam Aratea memoriter a te pronuntiata sunt), etsi
haec ipsa fortuita sunt; plerumque enim, non semper
eveniunt. Quae est igitur aut ubi versatur fortuitarum
rerum praesensio, quam divinationem vocas? Quae
enim praesentiri aut arte aut ratione aut usu aut
coniectura possunt, ea non divinis tribuenda putas,
sed peritis. Ita relinquitur, ut ea fortuita divinari
possint, quae nulla nec arte nec sapientia provideri
possunt; ut, si quis M. Marcellum illum, qui ter consul fuit, multis annis ante dixisset naufragio esse
periturum, divinasset profecto; nulla enim arte alia
id nec sapientia scire potuisset. Talium ergo rerum,
quae in fortuna positae sunt, praesensio divinatio est.

Potestne igitur earum rerum, quae nihil habent
rationis, quare futurae sint, esse ulla praesensio? Quid
est enim aliud fors, quid fortuna, quid casus, quid
eventus, nisi cum sic aliquid cecidit, sic evenit, ut vel
aliter cadere atque evenire potuerit? Quo modo ergo
id, quod temere fit caeco casu et volubilitate fortunae, praesentiri et praedici potest?

Medicus morbum
ingravescentem ratione providet, insidias imperator,
tempestates gubernator; et tamen ii ipsi saepe falluntur, qui nihil sine certa ratione opinantur; ut agricola, cum florem oleae videt, bacam quoque se visurum putat, non sine ratione ille quidem; sed non
numquam tamen fallitur. Quodsi falluntur ii, qui 
nihil sine aliqua probabili coniectura ac ratione dicunt, quid existimandum est de coniectura eorum, qui
extis aut avibus aut ostentis aut oraclis aut somniis
futura praesentiunt? Nondum dico, quam haec signa
nulla sint, fissum iecoris, corvi cantus, volatus aquilae,
stellae traiectio, voces furentium, sortes, somnia; de
quibus singulis dicam suo loco; nunc de universis.

Qui potest provideri quicquam futurum esse, quod
neque causam habet ullam neque notam, cur futurum
sit? Solis defectiones itemque lunae praedicuntur in
multos annos ab iis, qui siderum motus numeris persequuntur; ea praedicunt enim, quae naturae necessitas perfectura est. Vident ex constantissimo motu
lunae, quando illa e regione solis facta incurrat in
umbram terrae, quae est meta noctis, ut eam obscurari necesse sit, quandoque eadem luna subiecta atque
opposita soli nostris oculis eius lumen obscuret, quo
in signo quaeque errantium stellarum quoque tempore
futura sit, qui exortus quoque die signi alicuius aut
qui occasus futurus sit. Haec qui ante dicunt, quam
rationem sequantur, vides.

Qui thesaurum inventum
iri aut hereditatem venturam dicunt, quid sequuntur?
aut in qua rerum natura inest id futurum? Quodsi
haec eaque, quae sunt eiusdem generis, habent aliquam talem necessitatem, quid est tandem, quod casu
fieri aut forte fortuna putemus? Nihil enim est tam
contrarium rationi et constantiae quam fortuna, ut
mihi ne in deum quidem cadere videatur, ut sciat,
quid casu et fortuito futurum sit. Si enim scit, certe
illud eveniet; sin certe eveniet, nulla fortuna est; est
autem fortuna; rerum igitur fortuitarum nulla praesensio est.

Aut si negas esse fortunam et omnia,
quae fiunt quaeque futura sunt, ex omni aeternitate
definita dicis esse fataliter, muta definitionem divinationis, quam dicebas praesensionem esse rerum fortuitarum. Si enim nihil fieri potest, nihil accidere,
nihil evenire, nisi quod ab omni aeternitate certum 
fuerit esse futurum rato tempore, quae potest esse
fortuna? qua sublata qui locus est divinationi? quae
a te fortuitarum rerum est dicta praesensio. Quamquam dicebas omnia, quae fierent futurave essent, fato
contineri. Anile sane et plenum superstitionis fati
nomen ipsum; sed tamen apud Stoicos de isto fato
multa dicuntur; de quo alias; nunc quod necesse
est.

Si omnia fato, quid mihi divinatio prodest?
Quod enim is, qui divinat, praedicit, id vero futurum est, ut ne illud quidem sciam quale sit, quod
Deiotarum, necessarium nostrum, ex itinere aquila
revocavit; qui nisi revertisset, in eo conclavi ei cubandum fuisset, quod proxuma nocte corruit; ruina
igitur oppressus esset. At id neque, si fatum fuerat,
effugisset nec, si non fuerat, in eum casum incidisset.
Quid ergo adiuvat divinatio? aut quid est, quod me
moneant aut sortes aut exta aut ulla praedictio? Si
enim fatum fuit classes populi Romani bello Punico
primo, alteram naufragio, alteram a Poenis depressam,
interire, etiamsi tripudium solistumum pulli fecissent
L. Iunio et P. Claudio consulibus, classes tamen interissent. Sin, cum auspiciis obtemperatum esset, interiturae classes non fuerunt, non interierunt fato; vultis
autem omnia fato;

nulla igitur est divinatio. Quodsi
fatum fuit bello Punico secundo exercitum populi Romani ad lacum Trasumennum interire, num id vitari
potuit, si Flaminius consul iis signis iisque auspiciis,
quibus pugnare prohibebatur, paruisset? Certe potuit. Aut igitur non fato interiit exercitus, aut, si
fato (quod certe vobis ita dicendum est), etiamsi obtemperasset auspiciis, idem eventurum fuisset; mutari
enim fata non possunt. Ubi est igitur ista divinatio
Stoicorum? quae, si fato omnia fiunt, nihil nos admonere potest, ut cautiores simus; quoquo enim modo
nos gesserimus, fiet tamen illud, quod futurum est;
sin autem id potest flecti, nullum est fatum; ita ne
divinatio quidem, quoniam ea rerum futurarum est. 
Nihil autem est pro certo futurum, quod potest aliqua procuratione accidere ne fiat.

Atque ego ne utilem quidem arbitror esse nobis
futurarum rerum scientiam. Quae enim vita fuisset
Priamo, si ab adulescentia scisset, quos eventus senectutis esset habiturus? Abeamus a fabulis, propiora videamus. Clarissimorum hominum nostrae civitatis gravissimos exitus in Consolatione collegimus. Quid igitur?
ut omittamus superiores, Marcone Crasso putas utile
fuisse tum, cum maxumis opibus fortunisque florebat,
scire sibi interfecto Publio filio exercituque deleto trans
Euphratem cum ignominia et dedecore esse pereundum?
An Cn. Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus
triumphis, maximarum rerum gloria laetaturum fuisse,
si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri
amisso exercitu, post mortem vero ea consecutura,
quae sine lacrimis non possumus dicere?

Quid vero
Caesarem putamus, si divinasset fore ut in eo senatu,
quem maiore ex parte ipse cooptasset, in curia Pompeia ante ipsius Pompeii simulacrum tot centurionibus suis inspectantibus a nobilissumis civibus, partim
etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatus ita iaceret, ut ad eius corpus non modo amicorum, sed ne
servorum quidem quisquam accederet, quo cruciatu
animi vitam acturum fuisse? Certe igitur ignoratio
futurorum malorum utilior est quam scientia.

Nam
illud quidem dici, praesertim a Stoicis, nullo modo
potest: Non isset ad arma Pompeius, non transisset
Crassus Euphratem, non suscepisset bellum civile
Caesar. Non igitur fatalis exitus habuerunt; vultis
autem evenire omnia fato; nihil ergo illis profuisset
divinare; atque etiam omnem fructum vitae superioris
perdidissent; quid enim posset iis esse laetum exitus
suos cogitantibus? Ita, quoquo sese verterint Stoici,
iaceat necesse est omnis eorum sollertia. Si enim id,
quod eventurum est, vel hoc vel illo modo potest
evenire, fortuna valet plurimum; quae autem fortuita 
sunt, certa esse non possunt. Sin autem certum est,
quid quaque de re quoque tempore futurum sit, quid
est, quod me adiuvent haruspices? qui cum res tristissimas portendi dixerunt, addunt ad extremum omnia
levius casura rebus divinis procuratis;

si enim nihil
fit extra fatum, nihil levari re divina potest. Hoc
sentit Homerus, cum querentem Iovem inducit, quod
Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non
posset. Hoc idem significat Graecus ille in eam sententiam versus:
 
 Quod fóre paratum est, íd summum exsuperát Iovem. 
 
Totum omnino fatum etiam Atellanio versu iure mihi
esse inrisum videtur; sed in rebus tam severis non
est iocandi locus. Concludatur igitur ratio: Si enim
provideri nihil potest futurum esse eorum, quae casu
fiunt, quia esse certa non possunt, divinatio nulla est;
sin autem idcirco possunt provideri, quia certa sunt
et fatalia, rursus divinatio nulla est; eam enim tu
fortuitarum rerum esse dicebas.

Sed haec fuerit nobis tamquam levis armaturae prima orationis excursio; nunc comminus agamus experiamurque, si possimus cornua commovere disputationis tuae. 
 
 Duo enim genera divinandi esse dicebas, unum
artificiosum, alterum naturale; artificiosum constare
partim ex coniectura, partim ex observatione diuturna;
naturale, quod animus arriperet aut exciperet extrinsecus ex divinitate, unde omnes animos haustos aut
acceptos aut libatos haberemus. Artificiosa divinationis illa fere genera ponebas: extispicum eorumque,
qui ex fulgoribus ostentisque praedicerent, tum augurum eorumque, qui signis aut ominibus uterentur,
omneque genus coniecturale in hoc fere genere ponebas.

Illud autem naturale aut concitatione mentis edi
et quasi fundi videbatur aut animo per somnum sensibus et curis vacuo provideri. Duxisti autem divinationem omnem a tribus rebus, a deo, a fato, a natura. 
Sed tamen cum explicare nihil posses, pugnasti commenticiorum exemplorum mirifica copia. De quo primum hoc libet dicere: Hoc ego philosophi non esse
arbitror, testibus uti, qui aut casu veri aut malitia
falsi fictique esse possunt; argumentis et rationibus
oportet, quare quidque ita sit, docere, non eventis, iis
praesertim, quibus mihi liceat non credere.

Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei publicae
causa communisque religionis colendam censeo. Sed
soli sumus; licet verum exquirere sine invidia, mihi
praesertim de plerisque dubitanti. Inspiciamus, si placet, exta primum. Persuaderi igitur cuiquam potest ea,
quae significari dicuntur extis, cognita esse ab haruspicibus observatione diuturna? Quam diuturna ista fuit?
aut quam longinquo tempore observari potuit? aut quo
modo est conlatum inter ipsos, quae pars inimica, quae
pars familiaris esset, quod fissum periculum, quod
commodum aliquod ostenderet? An haec inter se haruspices Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni contulerunt?
At id, praeterquam quod fieri non potuit, ne fingi
quidem potest; alios enim alio more videmus exta
interpretari, nec esse unam omnium disciplinam.

Et
certe, si est in extis aliqua vis, quae declaret futura,
necesse est eam aut cum rerum natura esse coniunctam aut conformari quodam modo numine deorum
vique divina. Cum rerum natura tanta tamque praeclara in omnes partes motusque diffusa quid habere
potest commune non dicam gallinaceum fel (sunt enim,
qui vel argutissima haec exta esse dicant), sed tauri
opimi iecur aut cor aut pulmo quid habet naturale,
quod declarare possit, quid futurum sit?

Democritus
tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere
nihil adrogantius:
 
 Quód est ante pedes, némo spectat, caéli scrutantúr plagas. 
 
Verum is tamen habitu extorum et colore declarari
censet haec dumtaxat: pabuli genus et earum rerum, 
quas terra procreet, vel ubertatem vel tenuitatem;
salubritatem etiam aut pestilentiam extis significari
putat. O mortalem beatum! cui certo scio ludum
numquam defuisse; huncine hominem tantis delectatum esse nugis, ut non videret tum futurum id veri
simile, si omnium pecudum exta eodem tempore in
eundem habitum se coloremque converterent? Sed
si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum atque plenum est, aliae horridum et exile, quid est, quod declarari possit habitu extorum et colore?

an hoc eiusdem modi est, quale Pherecydeum illud, quod est a
te dictum? qui cum aquam ex puteo vidisset haustam,
terrae motum dixit futurum. Parum, credo, inpudenter,
quod, cum factus est motus, dicere audent, quae vis id
effecerit; etiamne futurum esse aquae iugis colore praesentiunt? Multa istius modi dicuntur in scholis, sed
credere omnia vide ne non sit necesse.

Verum sint
sane ista Democritea vera; quando ea nos extis exquirimus? aut quando aliquid eius modi ab haruspice
inspectis extis audivimus? Ab aqua aut ab igni pericula monent; tum hereditates, tum damna denuntiant; fissum familiare et vitale tractant; caput iecoris
ex omni parte diligentissime considerant; si vero id
non est inventum, nihil putant accidere potuisse tristius.

Haec observari certe non potuerunt, ut supra
docui. Sunt igitur artis inventa, non vetustatis, si
est ars ulla rerum incognitarum; cum rerum autem
natura quam cognationem habent? quae ut uno consensu iuncta sit et continens, quod video placuisse
physicis, eisque maxume, qui omne, quod esset, unum
esse dixerunt, quid habere mundus potest cum thesauri inventione coniunctum? Si enim extis pecuniae
mihi amplificatio ostenditur idque fit natura, primum
exta sunt coniuncta mundo, deinde meum lucrum natura rerum continetur. Nonne pudet physicos haec
dicere? Ut enim iam sit aliqua in natura rerum contagio, quam esse concedo (multa enim Stoici colligunt;
 
 nam et musculorum iecuscula bruma dicuntur
augeri, et puleium aridum florescere brumali ipso die,
et inflatas rumpi vesiculas, et semina malorum, quae
in iis mediis inclusa sint, in contrarias partis se vertere, iam nervos in fidibus aliis pulsis resonare alios,
ostreisque et conchyliis omnibus contingere, ut cum
luna pariter crescant pariterque decrescant, arboresque
ut hiemali tempore cum luna simul senescente, quia
tum exsiccatae sint, tempestive caedi putentur.

Quid
de fretis aut de marinis aestibus plura dicam? quorum accessus et recessus lunae motu gubernantur.
Sescenta licet eiusdem modi proferri, ut distantium
rerum cognatio naturalis appareat)—demus hoc; nihil
enim huic disputationi adversatur; num etiam, si fissum cuiusdam modi fuerit in iecore, lucrum ostenditur? qua ex coniunctione naturae et quasi concentu
atque consensu, quam sumpa/qeian Graeci appellant,
convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo
aut meus quaesticulus cum caelo, terra rerumque natura? 
	 Concedam hoc ipsum, si vis, etsi magnam
iacturam causae fecero, si ullam esse convenientiam
naturae cum extis concessero;

sed tamen eo concesso
qui evenit, ut is, qui impetrire velit, convenientem
hostiam rebus suis immolet? Hoc erat, quod ego non
rebar posse dissolvi. At quam festive dissolvitur!
pudet me non tui quidem, cuius etiam memoriam admiror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidonii, qui idem
istuc quidem dicunt, quod est dictum a te, ad hostiam
deligendam ducem esse vim quandam sentientem atque divinam, quae toto confusa mundo sit. Illud vero
multo etiam melius, quod et a te usurpatum est et
dicitur ab illis: cum immolare quispiam velit, tum
fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut
supersit;

deorum enim numini parere omnia. Haec
iam, mihi crede, ne aniculae quidem existimant. An
censes, eundem vitulum si alius delegerit, sine capite
iecur inventurum; si alius, cum capite? Haec decessio 
capitis aut accessio subitone fieri potest, ut se exta
ad immolatoris fortunam accommodent? non perspicitis aleam quandam esse in hostiis deligendis, praesertim cum res ipsa doceat? Cum enim tristissuma 
exta sine capite fuerunt, quibus nihil videtur esse dirius, proxuma hostia litatur saepe pulcherrime. Ubi
igitur illae minae superiorum extorum? aut quae tam
subito facta est deorum tanta placatio? 
 
 Sed adfers in tauri opimi extis immolante Caesare
cor non fuisse; id quia non potuerit accidere, ut
sine corde victuma illa viveret, iudicandum esse tum
interisse cor, cum immolaretur.

Qui fit, ut alterum
intellegas, sine corde non potuisse bovem vivere, alterum non videas, cor subito non potuisse nescio quo
avolare? Ego enim possum vel nescire, quae vis sit
cordis ad vivendum, vel suspicari contractum aliquo
morbo bovis exile et exiguum et vietum cor et dissimile cordis fuisse; tu vero quid habes, quare putes,
si paulo ante cor fuerit in tauro opimo, subito id in
ipsa immolatione interisse? an quod aspexit vestitu
purpureo excordem Caesarem, ipse corde privatus est?
Urbem philosophiae, mihi crede, proditis, dum castella
defenditis; nam, dum haruspicinam veram esse vultis,
physiologiam totam pervertitis. Caput est in iecore,
cor in extis; iam abscedet, simul ac molam et vinum
insperseris; deus id eripiet, vis aliqua conficiet aut
exedet. Non ergo omnium ortus atque obitus natura
conficiet, et erit aliquid, quod aut ex nihilo oriatur
aut in nihilum subito occidat. Quis hoc physicus
dixit umquam? haruspices dicunt; his igitur quam
physicis credendum potius existumas?

Quid? cum pluribus deis immolatur, qui tandem evenit, ut litetur
aliis, aliis non litetur? quae autem inconstantia deorum
est, ut primis minentur extis, bene promittant secundis? aut tanta inter eos dissensio, saepe etiam inter
proxumos, ut Apollinis exta bona sint, Dianae non
bona? Quid est tam perspicuum quam, cum fortuito 
hostiae adducantur, talia cuique exta esse, qualis cuique obtigerit hostia? At enim id ipsum habet aliquid
divini, quae cuique hostia obtingat, tamquam in sortibus, quae cui ducatur. Mox de sortibus; quamquam
tu quidem non hostiarum causam confirmas sortium
similitudine, sed infirmas sortis conlatione hostiarum.

An, cum in Aequimaelium misimus, qui adferat agnum,
quem immolemus, is mihi agnus adfertur, qui habet
exta rebus accommodata, et ad eum agnum non casu,
sed duce deo servus deducitur? Nam si casum in eo
quoque dicis esse quasi sortem quandam cum deorum
voluntate coniunctam, doleo tantam Stoicos nostros
Epicureis inridendi sui facultatem dedisse; non enim
ignoras, quam ista derideant.

Et quidem illi facilius
facere possunt; deos enim ipsos iocandi causa induxit
Epicurus perlucidos et perflabilis et habitantis tamquam inter duos lucos sic inter duos mundos propter
metum ruinarum, eosque habere putat eadem membra,
quae nos, nec usum ullum habere membrorum. Ergo
hic circumitione quadam deos tollens recte non dubitat divinationem tollere; sed non, ut hic sibi constat,
item Stoici. Illius enim deus nihil habens nec sui
nec alieni negotii non potest hominibus divinationem
inpertire; vester autem deus potest non inpertire, ut
nihilo minus mundum regat et hominibus consulat.

Cur igitur vos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis? Ita enim, cum magis properant, concludere solent: Si di sunt, est divinatio; sunt
autem di; est ergo divinatio. Multo est probabilius: non est autem divinatio; non sunt ergo di. 
Vide, quam temere committant, ut, si nulla sit divinatio, nulli sint di. Divinatio enim perspicue tollitur,
deos esse retinendum est.

Atque hac extispicum divinatione sublata omnis
haruspicina sublata est. Ostenta enim sequuntur et
fulgura. Valet autem in fulguribus observatio diuturna, in ostentis ratio plerumque coniecturaque adhibetur.
 
 Quid est igitur, quod observatum sit in fulgure? Caelum in sedecim partis diviserunt Etrusci.
Facile id quidem fuit, quattuor, quas nos habemus,
duplicare, post idem iterum facere, ut ex eo dicerent,
fulmen qua ex parte venisset. Primum id quid interest? deinde quid significat? Nonne perspicuum est
ex prima admiratione hominum, quod tonitrua iactusque fulminum extimuissent, credidisse ea efficere rerum omnium praepotentem Iovem? Itaque in nostris
commentariis scriptum habemus: Iove tonante, fulgurante comitia populi habere nefas.

Hoc
fortasse rei publicae causa constitutum est; comitiorum enim non habendorum causas esse voluerunt.
Itaque comitiorum solum vitium est fulmen, quod
idem omnibus rebus optumum auspicium habemus, si
sinistrum fuit. Sed de auspiciis alio loco, nunc de
fulgoribus. 
 
 Quid igitur minus a physicis dici debet quam quicquam certi significari rebus incertis? Non enim te
puto esse eum, qui Iovi fulmen fabricatos esse Cyclopas in Aetna putes;

nam esset mirabile, quo modo id
Iuppiter totiens iaceret, cum unum haberet; nec vero
fulminibus homines, quid aut faciendum esset aut cavendum, moneret. Placet enim Stoicis eos anhelitus
terrae, qui frigidi sint, cum fluere coeperint, ventos
esse; cum autem se in nubem induerint eiusque tenuissimam quamque partem coeperint dividere atque disrumpere idque crebrius facere et vehementius, tum et
fulgores et tonitrua existere; si autem nubium conflictu ardor expressus se emiserit, id esse fulmen.
Quod igitur vi naturae, nulla constantia, nullo rato
tempore videmus effici, ex eo significationem rerum
consequentium quaerimus? Scilicet, si ista Iuppiter
significaret, tam multa frustra fulmina emitteret! Quid
enim proficit, cum in medium mare fulmen iecit?

quid, cum in altissimos montis, quod plerumque fit?
quid, cum in desertas solitudines? quid, cum in earum
 
 gentium oras, in quibus haec ne observantur
quidem? 
 
 At inventum est caput in Tiberi. Quasi ego artem
aliquam istorum esse negem! divinationem nego. Caeli
enim distributio, quam ante dixi, et certarum rerum
notatio docet, unde fulmen venerit, quo concesserit;
quid significet autem, nulla ratio docet. Sed urges
me meis versibus:
 
 Nam pater altitonans stellanti nixus Olympo 
 Ipse suos quondam tumulos ac templa petivit 
 Et Capitolinis iniecit sedibus ignis. 
 
Tum statua Nattae, tum simulacra deorum Romulusque et Remus cum altrice belua vi fulminis icti conciderunt, deque his rebus haruspicum extiterunt responsa verissuma.

Mirabile autem illud, quod eo ipso
tempore, quo fieret indicium coniurationis in senatu,
signum Iovis biennio post, quam erat locatum, in Capitolio conlocabatur.—Tu igitur animum induces
(sic enim mecum agebas) causam istam et contra
facta tua et contra scripta defendere?—Frater es;
eo vereor. Verum quid tibi hic tandem nocet? resne,
quae talis est, an ego, qui verum explicari volo? Itaque nihil contra dico, a te rationem totius haruspicinae peto. Sed te mirificam in latebram coniecisti;
quod enim intellegeres fore ut premerere, cum ex te
causas unius cuiusque divinationis exquirerem, multa
verba fecisti te, cum res videres, rationem causamque
non quaerere; quid fieret, non cur fieret, ad rem pertinere. Quasi ego aut fieri concederem aut esset philosophi causam,

cur quidque fieret, non quaerere! Et
eo quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas
et genera herbarum, scammoniam aristolochiamque radicem, quarum causam ignorares, vim et effectum videres. 
	 Dissimile totum; nam et prognosticorum causas persecuti sunt et Boëthus Stoicus, qui est a te
nominatus, et noster etiam Posidonius, et, si causae
non reperiantur istarum rerum, res tamen ipsae observari
 
 animadvertique potuerunt. Nattae vero statua
aut aera legum de caelo tacta quid habent observatum ac vetustum? Pinarii Nattae nobiles; a nobilitate
igitur periculum. Hoc tam callide Iuppiter ex cogitavit! Romulus lactens fulmine ictus; urbi igitur periculum ostenditur, ei quam ille condidit. Quam scite
per notas nos certiores facit Iuppiter! At eodem tempore signum Iovis conlocabatur, quo coniuratio indicabatur. Et tu scilicet mavis numine deorum id factum quam casu arbitrari, et redemptor, qui columnam
illam de Cotta et de Torquato conduxerat faciendam,
non inertia aut inopia tardior fuit, sed a deis inmortalibus ad istam horam reservatus est.

Non equidem
plane despero ista esse vera, sed nescio et discere a
te volo. Nam cum mihi quaedam casu viderentur sic
evenire, ut praedicta essent a divinantibus, dixisti
multa de casu, ut Venerium iaci posse casu quattuor
talis iactis, sed quadringentis centum Venerios non posse
casu consistere. Primum nescio, cur non possint, sed
non pugno; abundas enim similibus. Habes et respersionem pigmentorum et rostrum suis et alia permulta.
Idem Carneadem fingere dicis de capite Panisci; quasi
non potuerit id evenire casu et non in omni marmore necesse sit inesse vel Praxitelia capita! Illa enim
ipsa efficiuntur detractione, neque quicquam illuc adfertur a Praxitele; sed cum multa sunt detracta et ad
liniamenta oris perventum est, tum intellegas illud,
quod iam expolitum sit, intus fuisse.

Potest igitur
tale aliquid etiam sua sponte in lapicidinis Chiorum
extitisse. Sed sit hoc fictum; quid? in nubibus numquam animadvertisti leonis formam aut hippocentauri?
Potest igitur, quod modo negabas, veritatem casus
imitari. 
 
 Sed quoniam de extis et de fulgoribus satis est
disputatum, ostenta restant, ut tota haruspicina sit
pertractata. Mulae partus prolatus est a te. Res mirabilis, propterea quia non saepe fit; sed si fieri non 
potuisset, facta non esset. Atque hoc contra omnia
ostenta valeat, numquam, quod fieri non potuerit, esse
factum; sin potuerit, non esse mirandum. Causarum
enim ignoratio in re nova mirationem facit; eadem
ignoratio si in rebus usitatis est, non miramur. Nam
qui mulam peperisse miratur, is, quo modo equa pariat, aut omnino quae natura partum animantis faciat,
ignorat. Sed quod crebro videt, non miratur, etiamsi,
cur fiat, nescit; quod ante non vidit, id si evenit,
ostentum esse censet. Utrum igitur cum concepit
mula an cum peperit, ostentum est?

conceptio contra
naturam fortasse, sed partus prope necessarius. 
 
 Sed quid plura? ortum videamus haruspicinae; sic
facillume, quid habeat auctoritatis, iudicabimus. Tages
quidam dicitur in agro Tarquiniensi, cum terra araretur et sulcus altius esset impressus, extitisse repente
et eum adfatus esse, qui arabat. Is autem Tages, ut
in libris est Etruscorum, puerili specie dicitur visus,
sed senili fuisse prudentia. Eius adspectu cum obstipuisset bubulcus clamoremque maiorem cum admiratione edidisset, concursum esse factum, totamque brevi
tempore in eum locum Etruriam convenisse; tum illum
plura locutum multis audientibus, qui omnia verba
eius exceperint litterisque mandarint; omnem autem
orationem fuisse eam, qua haruspicinae disciplina contineretur; eam postea crevisse rebus novis cognoscendis et ad eadem illa principia referendis. Haec accepimus ab ipsis, haec scripta conservant, hunc fontem
habent disciplinae.

Num ergo opus est ad haec refellenda Carneade? num Epicuro? estne quisquam ita
desipiens, qui credat exaratum esse, deum dicam an
hominem? Si deum, cur se contra naturam in terram
abdiderat, ut patefactus aratro lucem aspiceret? quid?
idem nonne poterat deus hominibus disciplinam superiore e loco tradere? Si autem homo ille Tages
fuit, quonam modo potuit terra oppressus vivere?
unde porro illa potuit, quae docebat alios, ipse didicisse?
 
 Sed ego insipientior quam illi ipsi, qui ista
credunt, qui quidem contra eos tam diu disputem. 
 
 Vetus autem illud Catonis admodum scitum est,
qui mirari se aiebat, quod non rideret haruspex, haruspicem cum vidisset.

Quota enim quaeque res evenit praedicta ab istis? aut, si evenit quippiam, quid
adferri potest, cur non casu id evenerit? Rex Prusias,
cum Hannibali apud eum exsulanti depugnari placeret, negabat se audere, quod exta prohiberent. Ain
tu? inquit, carunculae vitulinae mavis quam
imperatori veteri credere? Quid? ipse Caesar
cum a summo haruspice moneretur, ne in Africam
ante brumam transmitteret, nonne transmisit? quod
ni fecisset, uno in loco omnes adversariorum copiae
convenissent. Quid ego haruspicum responsa commemorem (possum equidem innumerabilia), quae aut nullos habuerint exitus aut contrarios?

Hoc civili bello,
di inmortales! quam multa luserunt! quae nobis in
Graeciam Roma responsa haruspicum missa sunt!
quae dicta Pompeio! etenim ille admodum extis et
ostentis movebatur. Non lubet commemorare, nec
vero necesse est, tibi praesertim, qui interfuisti; vides
tamen omnia fere contra, ac dicta sint, evenisse. Sed
haec hactenus; nunc ad ostenta veniamus.

Multa me consule a me ipso scripta recitasti, multa
ante Marsicum bellum a Sisenna collecta attulisti,
multa ante Lacedaemoniorum malam pugnam in Leuctricis a Callisthene commemorata dixisti; de quibus
dicam equidem singulis, quoad videbitur; sed dicendum etiam est de universis. Quae est enim ista a
deis profecta significatio et quasi denuntiatio calamitatum? quid autem volunt di inmortales primum ea
significantes, quae sine interpretibus non possimus
intellegere, deinde ea, quae cavere nequeamus? At
hoc ne homines quidem probi faciunt, ut amicis inpendentis calamitates praedicant, quas illi effugere
nullo modo possint, ut medici, quamquam intellegunt 
saepe, tamen numquam aegris dicunt illo morbo eos
esse morituros; omnis enim praedictio mali tum probatur, cum ad praedictionem cautio adiungitur.

Quid
igitur aut ostenta aut eorum interpretes vel Lacedaemonios olim vel nuper nostros adiuverunt? quae si
signa deorum putanda sunt, cur tam obscura fuerunt?
si enim, ut intellegeremus, quid esset eventurum,
aperte declarari oportebat, aut ne occulte quidem, si
ea sciri nolebant. 
 
 Iam vero coniectura omnis, in qua nititur divinatio, ingeniis hominum in multas aut diversas aut etiam
contrarias partis saepe diducitur. Ut enim in causis
iudicialibus alia coniectura est accusatoris, alia defensoris et tamen utriusque credibilis, sic in omnibus iis
rebus, quae coniectura investigari videntur, anceps
reperitur oratio. Quas autem res tum natura, tum casus
adfert, non numquam etiam errorem creat similitudo,
magna stultitia est earum rerum deos facere effectores, causas rerum non quaerere.

Tu vates Boeotios
credis Lebadiae vidisse ex gallorum gallinaceorum
cantu victoriam esse Thebanorum, quia galli victi silere solerent, canere victores. Hoc igitur per gallinas
Iuppiter tantae civitati signum dabat? An illae aves,
nisi cum vicerunt, canere non solent? At tum canebant nec vicerant. Id enim est, inquies, ostentum.
Magnum vero! quasi pisces, non galli cecinerint! Quod
autem est tempus, quo illi non cantent, vel nocturnum vel diurnum? Quodsi victores alacritate et quasi
laetitia ad canendum excitantur, potuit accidisse alia
quoque laetitia, qua ad cantum moverentur.

Democritus quidem optumis verbis causam explicat, cur
ante lucem galli canant; depulso enim de pectore et
in omne corpus diviso et mitificato cibo cantus edere
quiete satiatos; qui quidem silentio noctis , ut ait
Ennius,
 
 
 favent faucíbus russis 
 Cantú plausuque premúnt alas. 
 
 
Cum igitur hoc animal tam sit canorum sua sponte,
quid in mentem venit Callistheni dicere deos gallis
signum dedisse cantandi, cum id vel natura vel casus
efficere potuisset?

Sanguine pluisse senatui nuntiatum est, Atratum
etiam fluvium fluxisse sanguine, deorum sudasse simulacra. Num censes his nuntiis Thalen aut Anaxagoran aut quemquam physicum crediturum fuisse? nec
enim sanguis nec sudor nisi e corpore. Sed et decoloratio quaedam ex aliqua contagione terrena maxume
potest sanguini similis esse, et umor adlapsus extrinsecus, ut in tectoriis videmus austro, sudorem videtur
imitari. Atque haec in bello plura et maiora videntur timentibus, eadem non tam animadvertuntur in
pace; accedit illud etiam, quod in metu et periculo
cum creduntur facilius, tum finguntur inpunius.

Nos
autem ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum,
monstrum putemus? Ante vero Marsicum bellum quod
clipeos Lanuvii, ut a te dictum est, mures rosissent,
maxumum id portentum haruspices esse dixerunt; quasi
vero quicquam intersit, mures diem noctem aliquid
rodentes scuta an cribra corroserint! Nam si ista sequimur, quod Platonis Politian nuper apud me mures
corroserunt, de re publica debui pertimescere, aut, si
Epicuri de voluptate liber rosus esset, putarem annonam in macello cariorem fore.

An vero illa nos terrent, si quando aliqua portentosa aut ex pecude aut ex homine nata dicuntur?
quorum omnium, ne sim longior, una ratio est. Quicquid enim oritur, qualecumque est, causam habeat a
natura necesse est, ut, etiamsi praeter consuetudinem
extiterit, praeter naturam tamen non possit existere.
Causam igitur investigato in re nova atque admirabili, si poteris; si nullam reperies, illud tamen exploratum habeto, nihil fieri potuisse sine causa, eumque terrorem, quem tibi rei novitas attulerit, naturae 
ratione depellito. Ita te nec terrae fremitus nec caeli
discessus nec lapideus aut sanguineus imber nec traiectio stellae nec faces visae terrebunt.

Quorum omnium causas si a Chrysippo quaeram, ipse ille divinationis auctor numquam illa dicet facta fortuito
naturalemque rationem omnium reddet; nihil enim
fieri sine causa potest; nec quicquam fit, quod fieri
non potest; nec, si id factum est, quod potuit fieri,
portentum debet videri; nulla igitur portenta sunt.
Nam si, quod raro fit, id portentum putandum est,
sapientem esse portentum est; saepius enim mulam
peperisse arbitror quam sapientem fuisse. Illa igitur
ratio concluditur: nec id, quod non potuerit fieri, factum umquam esse, nec, quod potuerit, id portentum
esse;

ita omnino nullum esse portentum. Quod etiam
coniector quidam et interpres portentorum non inscite respondisse dicitur ei, qui quondam ad eum rettulisset quasi ostentum, quod anguis domi vectem
circumiectus fuisset: Tum esset , inquit, ostentum, si anguem vectis circumplicavisset. Hoc
ille responso satis aperte declaravit nihil habendum
esse, quod fieri posset, ostentum. 
 
 C. Gracchus ad M. Pomponium scripsit duobus anguibus domi conprehensis haruspices a patre convocatos. Qui magis anguibus quam lacertis, quam muribus? Quia sunt haec cotidiana, angues non item;
quasi vero referat, quod fieri potest, quam id saepe
fiat. Ego tamen miror, si emissio feminae anguis
mortem adferebat Ti. Graccho, emissio autem maris
anguis erat mortifera Corneliae, cur alteram utram
emiserit; nihil enim scribit respondisse haruspices, si
neuter anguis emissus esset, quid esset futurum. At
mors insecuta Gracchum est. Causa quidem, credo,
aliqua morbi gravioris, non emissione serpentis; neque enim tanta est infelicitas haruspicum, ut ne casu
quidem umquam fiat, quod futurum illi esse dixerint.

Nam illud mirarer, si crederem, quod apud Homerum 
Calchantem dixisti ex passerum numero belli Troiani
annos auguratum; de cuius coniectura sic apud Homerum, ut nos otiosi convertimus, loquitur Agamemnon:
 
 Ferte, viri, et duros animo tolerate labores, 
 Auguris ut nostri Calchantis fata queamus 
 Scire ratosne habeant an vanos pectoris orsus. 
 Namque omnes memori portentum mente retentant, 
 Qui non funestis liquerunt lumina fatis. 
 Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis, 
 Quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, 
 Nos circum latices gelidos fumantibus aris 
 Aurigeris divom placantes numina tauris 
 Sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai+, 
 Vidimus inmani specie tortuque draconem 
 Terribilem, Iovis ut pulsu penetraret ab ara; 
 Qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos 
 Corripuit pullos; quos cum consumeret octo, 
 Nona super tremulo genetrix clangore volabat; 
 Cui ferus inmani laniavit viscera morsu.

Hunc, ubi tam teneros volucris matremque peremit, 
 Qui luci ediderat, genitor Saturnius idem 
 Abdidit et duro formavit tegmine saxi. 
 Nos autem timidi stantes mirabile monstrum 
 Vidimus in mediis divom versarier aris. 
 Tum Calchas haec est fidenti voce locutus: 
 
 Quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi? 
 Nobis haec portenta deum dedit ipse creator 
 Tarda et sera nimis, sed fama ac laude perenni. 
 
 Nam quot avis taetro mactatas dente videtis, 
 Tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos; 
 Quae decumo cadet et poena satiabit Achivos. 
 
 Edidit haec Calchas; quae iam matura videtis. 
 
Quae tandem ista auguratio est ex passeribus annorum potius quam aut mensuum aut dierum?

Cur autem de passerculis coniecturam facit, in quibus nullum
erat monstrum, de dracone silet, qui, id quod fieri
non potuit, lapideus dicitur factus? postremo quid simile habet passer annis? Nam de angue illo, qui
Sullae apparuit immolanti, utrumque memini, et Sullam,
cum in expeditionem educturus esset, immolavisse, et
anguem ab ara extitisse, eoque die rem praeclare esse
gestam non haruspicis consilio, sed imperatoris.

Atque haec ostentorum genera mirabile nihil habent; quae cum facta sunt, tum ad coniecturam aliqua interpretatione revocantur, ut illa tritici grana
in os pueri Midae congesta aut apes, quas dixisti in
labris Platonis consedisse pueri, non tam mirabilia
sint quam coniecta belle; quae tamen vel ipsa falsa
esse vel ea, quae praedicta sunt, fortuito cecidisse
potuerunt. De ipso Roscio potest illud quidem esse
falsum, ut circumligatus fuerit angui, sed ut in cunis
fuerit anguis, non tam est mirum, in Solonio praesertim, ubi ad focum angues nundinari solent. Nam
quod haruspices responderint nihil illo clarius, nihil
nobilius fore, miror deos immortales histrioni futuro
claritatem ostendisse, nullam ostendisse Africano.

Atque etiam a te Flaminiana ostenta collecta sunt: quod
ipse et equus eius repente conciderit; non sane mirabile hoc quidem! quod evelli primi hastati signum
non potuerit; timide fortasse signifer evellebat, quod
fidenter infixerat. Nam Dionysii equus quid attulit
admirationis, quod emersit e flumine quodque habuit
apes in iuba? Sed quia brevi tempore regnare coepit, quod acciderat casu, vim habuit ostenti. At Lacedaemoniis
 
 in Herculis fano arma sonuerunt, eiusdemque dei Thebis valvae clausae subito se aperuerunt, eaque scuta, quae fuerant sublime fixa, sunt
humi inventa. Horum cum fieri nihil potuerit sine
aliquo motu, quid est, cur divinitus ea potius quam
casu facta esse dicamus?

At in Lysandri statuae
capite Delphis extitit corona ex asperis herbis, et quidem subita. Itane? censes ante coronam herbae extitisse, quam conceptum esse semen? herbam autem
asperam credo avium congestu, non humano satu;
iam, quicquid in capite est, id coronae simile videri
potest. Nam quod eodem tempore stellas aureas Castoris et Pollucis Delphis positas decidisse, neque eas
usquam repertas esse dixisti, furum id magis factum
quam deorum videtur.

Simiae vero Dodonaeae improbitatem historiis Graecis mandatam esse demiror. Quid
minus mirum quam illam monstruosissumam bestiam
urnam evertisse, sortes dissupavisse? Et negant historici Lacedaemoniis ullum ostentum hoc tristius accidisse! Nam illa praedicta Veientium, si lacus Albanus redundasset isque in mare fluxisset, Romam
perituram; si repressus esset, Veios ita aqua
Albana deducta ad utilitatem agri suburbani, non ad
arcem urbemque retinendam. At paulo post audita
vox est monentis, ut providerent, ne a Gallis Roma
caperetur; ex eo Aio Loquenti aram in nova via consecratam. Quid ergo? Aius iste Loquens, cum eum
nemo norat, et aiebat et loquebatur et ex eo nomen
invenit; posteaquam et sedem et aram et nomen invenit, obmutuit? Quod idem dici de Moneta potest;
a qua praeterquam de sue plena quid umquam moniti
sumus?

Satis multa de ostentis; auspicia restant et sortes
eae, quae ducuntur, non illae, quae vaticinatione funduntur, quae oracla verius dicimus; de quibus tum
dicemus, cum ad naturalem divinationem venerimus.
Restat etiam de Chaldaeis; sed primum auspicia videamus.
 
 Difficilis auguri locus ad contra dicendum.
Marso fortasse, sed Romano facillumus. Non enim
sumus ii nos augures, qui avium reliquorumve signorum observatione futura dicamus. Et tamen credo Romulum, qui urbem auspicato condidit, habuisse opinionem esse in providendis rebus augurandi scientiam
(errabat enim multis in rebus antiquitas), quam vel
usu iam vel doctrina vel vetustate immutatam videmus; retinetur autem et ad opinionem vulgi et ad
magnas utilitates rei publicae mos, religio, disciplina,
ius augurium, collegii auctoritas.

Nec vero non omni
supplicio digni P. Claudius L. Iunius consules, qui contra auspicia navigaverunt; parendum enim religioni fuit
nec patrius mos tam contumaciter repudiandus. Iure
igitur alter populi iudicio damnatus est, alter mortem
sibi ipse conscivit. Flaminius non paruit auspiciis, itaque periit cum exercitu. At anno post Paulus paruit;
num minus cecidit in Cannensi pugna cum exercitu?
Etenim, ut sint auspicia, quae nulla sunt, haec certe,
quibus utimur, sive tripudio sive de caelo, simulacra
sunt auspiciorum, auspicia nullo modo. 
	 Q. Fabi, te 
 mihi in auspicio esse volo ; respondet: audivi . Hic
apud maiores nostros adhibebatur peritus, nunc quilubet. Peritum autem esse necesse est eum, qui, silentium quid sit, intellegat; id enim silentium dicimus in auspiciis, quod omni vitio caret.

Hoc intellegere perfecti auguris est; illi autem, qui in auspicium
adhibetur, cum ita imperavit is, qui auspicatur: dicito, 
 
 si silentium esse videbitur , nec suspicit nec circumspicit; statim respondet silentium esse videri.
Tum ille: dicito, si pascentur .— Pascuntur .—
Quae aves? aut ubi? Attulit, inquit, in cavea pullos
is, qui ex eo ipso nominatur pullarius. Haec sunt
igitur aves internuntiae Iovis! quae pascantur necne,
quid refert? Nihil ad auspicia; sed quia, cum pascuntur, necesse est aliquid ex ore cadere et terram pavire (terripavium primo, post terripudium dictum est; 
hoc quidem iam tripudium dicitur)—cum igitur offa
cecidit ex ore pulli, tum auspicanti tripudium solistimum nuntiatur.

Ergo hoc auspicium divini quicquam
habere potest, quod tam sit coactum et expressum?
Quo antiquissumos augures non esse usos argumento
est, quod decretum collegii vetus habemus omnem
avem tripudium facere posse. Tum igitur esset auspicium (si modo esset ei liberum) se ostendisse; tum
avis illa videri posset interpres et satelles Iovis; nunc
vero inclusa in cavea et fame enecta si in offam pultis
invadit, et si aliquid ex eius ore cecidit, hoc tu auspicium aut hoc modo Romulum auspicari solitum putas?

Iam de caelo servare non ipsos censes solitos, qui
auspicabantur? Nunc imperant pullario; ille renuntiat. Fulmen sinistrum auspicium optumum habemus
ad omnis res praeterquam ad comitia; quod quidem
institutum rei publicae causa est, ut comitiorum vel
in iudiciis populi vel in iure legum vel in creandis
magistratibus principes civitatis essent interpretes. At
Ti. Gracchi litteris Scipio et Figulus consules, cum
augures iudicassent eos vitio creatos esse, magistratu
se abdicaverunt. Quis negat augurum disciplinam esse?
divinationem nego. At haruspices divini; quos cum
Ti. Gracchus propter mortem repentinam eius, qui in
praerogativa referenda subito concidisset, in senatum
introduxisset, non iustum rogatorem fuisse dixerunt.

Primum vide, ne in eum dixerint, qui rogator centuriae fuisset; is enim erat mortuus; id autem sine divinatione coniectura poterant dicere. Deinde fortasse
casu, qui nullo modo est ex hoc genere tollendus.
Quid enim scire Etrusci haruspices aut de tabernaculo
recte capto aut de pomerii iure potuerunt? Equidem
adsentior C. Marcello potius quam App. Claudio, qui
ambo mei collegae fuerunt, existimoque ius augurum,
etsi divinationis opinione principio constitutum sit,
tamen postea rei publicae causa conservatum ac retentum.

Sed de hoc loco plura in aliis, nunc hactenus.

Externa enim auguria, quae sunt non tam artificiosa
quam superstitiosa, videamus. Omnibus fere avibus
utuntur, nos admodum paucis; alia illis sinistra sunt,
alia nostris. Solebat ex me Deiotarus percontari nostri augurii disciplinam, ego ex illo sui. Di immortales! quantum differebat! ut quaedam essent etiam
contraria. Atque ille iis semper utebatur, nos, nisi
dum a populo auspicia accepta habemus, quam multum iis utimur? Bellicam rem administrari maiores
nostri nisi auspicato noluerunt; quam multi anni sunt,
cum bella a proconsulibus et a propraetoribus administrantur,

qui auspicia non habent! Itaque nec amnis transeunt auspicato nec tripudio auspicantur. Ubi
ergo avium divinatio? quae, quoniam ab iis, qui auspicia nulla habent, bella administrantur, ad urbanas
 res retenta videtur, a bellicis esse sublata. Nam ex
acuminibus quidem, quod totum auspicium militare
est, iam M. Marcellus ille quinquiens consul totum
omisit, idem imperator, idem augur optumus. Et quidem ille dicebat, si quando rem agere vellet, ne impediretur auspiciis, lectica operta facere iter se solere.
Huic simile est, quod nos augures praecipimus, ne
iuges auspicium obveniat, ut iumenta iubeant diiungere.

Quid est aliud nolle moneri a Iove nisi efficere, ut
aut ne fieri possit auspicium aut, si fiat, videri? 
 
 Nam illud admodum ridiculum, quod negas Deiotarum auspiciorum, quae sibi ad Pompeium proficiscenti facta sint, paenitere, quod fidem secutus amicitiamque populi Romani functus sit officio; antiquiorem enim sibi fuisse laudem et gloriam quam regnum et possessiones suas. Credo equidem, sed hoc
nihil ad auspicia; nec enim ei cornix canere potuit
recte eum facere, quod populi Romani libertatem
defendere pararet; ipse hoc sentiebat, sicuti sensit.

Aves eventus significant aut adversos aut secundos;
virtutis auspiciis video esse usum Deiotarum, quae 
vetat spectare fortunam, dum praestetur fides. Aves
vero si prosperos eventus ostenderunt, certe fefellerunt. Fugit e proelio cum Pompeio; grave tempus!
Discessit ab eo; luctuosa res! Caesarem eodem tempore hostem et hospitem vidit; quid hoc tristius?
Is cum ei Trocmorum tetrarchian eripuisset et adseculae suo Pergameno nescio cui dedisset eidemque
detraxisset Armeniam a senatu datam, cumque ab
eo magnificentissumo hospitio acceptus esset, spoliatum reliquit et hospitem et regem. Sed labor longius; ad propositum revertar. Si eventa quaerimus,
quae exquiruntur avibus, nullo modo prospera Deiotaro; sin officia, a virtute ipsius, non ab auspiciis petita sunt.

Omitte igitur lituum Romuli, quem in
maximo incendio negas potuisse comburi; contemne
cotem Atti Navii. Nihil debet esse in philosophia
commenticiis fabellis loci; illud erat philosophi potius,
totius augurii primum naturam ipsam videre, deinde
inventionem, deinde constantiam. Quae est igitur natura, quae volucris huc et illuc passim vagantis efficiat ut significent aliquid et tum vetent agere, tum
iubeant aut cantu aut volatu? cur autem aliis a laeva,
aliis a dextra datum est avibus ut ratum auspicium
facere possint? Quo modo autem haec aut quando
aut a quibus inventa dicemus? Etrusci tamen habent
exaratum puerum auctorem disciplinae suae; nos quem?
Attumne Navium? At aliquot annis antiquior Romulus et Remus, ambo augures, ut accepimus. An Pisidarum aut Cilicum aut Phrygum ista inventa dicemus? Placet igitur humanitatis expertis habere divinitatis auctores?

At omnes reges, populi, nationes utuntur auspiciis.
Quasi vero quicquam sit tam valde quam nihil sapere
vulgare, aut quasi tibi ipsi in iudicando placeat multitudo! Quotus quisque est, qui voluptatem neget esse
bonum? plerique etiam summum bonum dicunt. Num
igitur eorum frequentia Stoici de sententia deterrentur?
 
 aut num plerisque in rebus sequitur eorum auctoritatem multitudo? Quid mirum igitur, si in auspiciis et in omni divinatione inbecilli animi superstitiosa ista concipiant, verum dispicere non possint?

Quae autem est inter augures conveniens et coniuncta
constantia? Ad nostri augurii consuetudinem dixit
Ennius:
 
 Tum tonuit laevum bene tempestate serena. 
 
At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat:
 
 Prospera Iuppiter his dextris fulgoribus edit. 
 
Ita nobis sinistra videntur, Graiis et barbaris dextra meliora. Quamquam haud ignoro, quae bona sint, sinistra
nos dicere, etiamsi dextra sint; sed certe nostri sinistrum nominaverunt externique dextrum, quia plerumque id melius videbatur.

Haec quanta dissensio est!
Quid? quod aliis avibus utuntur, aliis signis, aliter
observant, alia respondent, non necesse est fateri
partim horum errore susceptum esse, partim superstitione, multa fallendo? 
 
 Atque his superstitionibus non dubitasti etiam omina
adiungere. Aemilia Paulo Persam perisse, quod pater
omen accepit; Caecilia se sororis filiae sedes suas
tradere. Iam illa: Favete linguis et praerogativam, omen comitiorum. Hoc est ipsum esse contra se copiosum et disertum. Quando enim ista observans quieto et libero animo esse poteris, ut ad rem
gerendam non superstitionem habeas, sed rationem
ducem? Itane? si quis aliquid ex sua re atque ex
suo sermone dixerit et eius verbum aliquod apte ceciderit ad id, quod ages aut cogitabis, ea res tibi aut
timorem adferet aut alacritatem?

Cum M. Crassus
exercitum Brundisii inponeret, quidam in portu caricas
Cauno advectas vendens Cauneas clamitabat. Dicamus, si placet, monitum ab eo Crassum, caveret ne
iret; non fuisse periturum, si omini paruisset. Quae 
si suscipiamus, pedis offensio nobis et abruptio corrigiae et sternumenta erunt observanda.

Sortes restant et Chaldaei, ut ad vates veniamus
et ad somnia. Dicendum igitur putas de sortibus?
Quid enim sors est? Idem prope modum, quod micare,
quod talos iacere, quod tesseras, quibus in rebus temeritas et casus, non ratio nec consilium valet. Tota
res est inventa fallaciis aut ad quaestum aut ad superstitionem aut ad errorem. Atque ut in haruspicina
fecimus, sic videamus, clarissumarum sortium quae
tradatur inventio. Numerium Suffustium Praenestinorum monumenta declarant, honestum hominem et nobilem, somniis crebris, ad extremum etiam minacibus
cum iuberetur certo in loco silicem caedere, perterritum visis irridentibus suis civibus id agere coepisse;
itaque perfracto saxo sortis erupisse in robore insculptas priscarum litterarum notis. Is est hodie locus
saeptus religiose propter Iovis pueri, qui lactens cum
Iunone Fortunae in gremio sedens mammam adpetens
castissime colitur a matribus.

Eodemque tempore in
eo loco, ubi Fortunae nunc est aedes, mel ex olea
fluxisse dicunt, haruspicesque dixisse summa nobilitate
illas sortis futuras, eorumque iussu ex illa olea arcam
esse factam, eoque conditas sortis, quae hodie Fortunae monitu tolluntur. Quid igitur in his potest esse
certi, quae Fortunae monitu pueri manu miscentur
atque ducuntur? quo modo autem istae positae in illo
loco? quis robur illud cecidit, dolavit, inscripsit?
Nihil est, inquiunt, quod deus efficere non possit. Utinam sapientis Stoicos effecisset, ne omnia cum superstitiosa sollicitudine et miseria crederent! Sed hoc
quidem genus divinationis vita iam communis explosit;
fani pulchritudo et vetustas Praenestinarum etiam nunc
retinet sortium nomen, atque id in volgus.

Quis enim
magistratus aut quis vir inlustrior utitur sortibus?
ceteris vero in locis sortes plane refrixerunt. Quod
Carneadem Clitomachus scribit dicere solitum, nusquam
 
 se fortunatiorem quam Praeneste vidisse Fortunam. Ergo hoc divinationis genus omittamus. 
 
 Ad Chaldaeorum monstra veniamus; de quibus
Eudoxus, Platonis auditor, in astrologia iudicio doctissimorum hominum facile princeps, sic opinatur, id
quod scriptum reliquit, Chaldaeis in praedictione et
in notatione cuiusque vitae ex natali die minime esse
credendum.

Nominat etiam Panaetius, qui unus e
Stoicis astrologorum praedicta reiecit, Anchialum et
Cassandrum, summos astrologos illius aetatis, qua
erat ipse, cum in ceteris astrologiae partibus excellerent, hoc praedictionis genere non usos. Scylax Halicarnassius, familiaris Panaetii, excellens in astrologia
idemque in regenda sua civitate princeps, totum hoc
Chaldaicum praedicendi genus repudiavit.

Sed ut ratione utamur omissis testibus, sic isti disputant, qui
haec Chaldaeorum natalicia praedicta defendunt: Vim
quandam esse aiunt signifero in orbe, qui Graece
 zwdiako/s dicitur, talem, ut eius orbis una quaeque
pars alia alio modo moveat inmutetque caelum, perinde ut quaeque stellae in his finitumisque partibus
sint quoque tempore, eamque vim varie moveri ab
iis sideribus, quae vocantur errantia; cum autem in
eam ipsam partem orbis venerint, in qua sit ortus
eius, qui nascatur, aut in eam, quae coniunctum aliquid habeat aut consentiens, ea triangula illi et quadrata nominant. Etenim cum †tempore anni tempestatumque caeli conversiones commutationesque tantae
fiant accessu stellarum et recessu, cumque ea vi solis
efficiantur, quae videmus, non veri simile solum, sed
etiam verum esse censent perinde, utcumque temperatus
sit ae+r, ita pueros orientis animari atque formari, ex
eoque ingenia, mores, animum, corpus, actionem vitae,
casus cuiusque eventusque fingi.

O delirationem incredibilem! non enim omnis error stultitia dicenda
est. Quibus etiam Diogenes Stoicus concedit aliquid,
ut praedicere possint dumtaxat, qualis quisque natura 
et ad quam quisque maxume rem aptus futurus sit;
cetera, quae profiteantur, negat ullo modo posse sciri;
etenim geminorum formas esse similis, vitam atque
fortunam plerumque disparem. Procles et Eurysthenes, Lacedaemoniorum reges, gemini fratres fuerunt.

At ii nec totidem annos vixerunt; anno enim Procli
vita brevior fuit, multumque is fratri rerum gestarum
gloria praestitit. At ego id ipsum, quod vir optumus,
Diogenes, Chaldaeis quasi quadam praevaricatione concedit, nego posse intellegi. Etenim cum, ut ipsi dicunt, ortus nascentium luna moderetur, eaque animadvertant et notent sidera natalicia Chaldaei, quaecumque lunae iuncta videantur, oculorum fallacissimo
sensu iudicant ea, quae ratione atque animo videre
debebant. Docet enim ratio mathematicorum, quam
istis notam esse oportebat, quanta humilitate luna
feratur terram paene contingens, quantum absit a
proxuma Mercurii stella, multo autem longius a Veneris, deinde alio intervallo distet a sole, cuius lumine
conlustrari putatur; reliqua vero tria intervalla infinita
et inmensa, a sole ad Martis, inde ad Iovis, ab eo ad
Saturni stellam, inde ad caelum ipsum, quod extremum atque ultumum mundi est.

Quae potest igitur
contagio ex infinito paene intervallo pertinere ad lunam vel potius ad terram? 
 
 Quid? cum dicunt, id quod iis dicere necesse est,
omnis omnium ortus, quicumque gignantur in omni
terra, quae incolatur, eosdem esse, eademque omnibus,
qui eodem statu caeli et stellarum nati sint, accidere
necesse esse, nonne eius modi sunt, ut ne caeli quidem naturam interpretes istos caeli nosse appareat?
Cum enim illi orbes, qui caelum quasi medium dividunt et aspectum nostrum definiunt, qui a Graecis
 o(ri/zontes nominantur, a nobis finientes rectissume
nominari possunt, varietatem maxumam habeant aliique in aliis locis sint, necesse est ortus occasusque
siderum non fieri eodem tempore apud omnis.

Quodsi 
eorum vi caelum modo hoc, modo illo modo temperatur, qui potest eadem vis esse nascentium, cum caeli
tanta sit dissimilitudo? In his locis, quae nos incolimus, post solstitium Canicula exoritur, et quidem
aliquot diebus, at apud Troglodytas, ut scribitur, ante
solstitium, ut, si iam concedamus aliquid vim caelestem ad eos, qui in terra gignuntur, pertinere, confitendum sit illis eos, qui nascuntur eodem tempore,
posse in dissimilis incidere naturas propter caeli dissimilitudinem; quod minime illis placet; volunt enim
illi omnis eodem tempore ortos, qui ubique sint nati,
eadem condicione nasci.

Sed quae tanta dementia est,
ut in maxumis motibus mutationibusque caeli nihil
intersit, qui ventus, qui imber, quae tempestas ubique sit? quarum rerum in proxumis locis tantae dissimilitudines saepe sunt, ut alia Tusculi, alia Romae
eveniat saepe tempestas; quod, qui navigant, maxume
animadvertunt, cum in flectendis promunturiis ventorum mutationes maxumas saepe sentiunt. Haec igitur
cum sit tum serenitas, tum perturbatio caeli, estne
sanorum hominum hoc ad nascentium ortus pertinere
non dicere quod non certe pertinet , illud nescio quid
tenue, quod sentiri nullo modo, intellegi autem vix
potest, quae a luna ceterisque sideribus caeli temperatio fiat, dicere ad puerorum ortus pertinere? Quid?
quod non intellegunt seminum vim, quae ad gignendum procreandumque plurimum valeat, funditus tolli,
mediocris erroris est? Quis enim non videt et formas
et mores et plerosque status ac motus effingere a
parentibus liberos? quod non contingeret, si haec non
vis et natura gignentium efficeret, sed temperatio lunae caelique moderatio.

Quid? quod uno et eodem
temporis puncto nati dissimilis et naturas et vitas
et casus habent, parumne declarat nihil ad agendam vitam nascendi tempus pertinere? nisi forte putamus neminem eodem tempore ipso et conceptum et
natum, quo Africanum. Num quis igitur talis fuit?

Quid?

illudne dubium est, quin multi, cum ita
nati essent, ut quaedam contra naturam depravata
haberent, restituerentur et corrigerentur ab natura, cum
se ipsa revocasset, aut arte atque medicina? ut, quorum linguae sic inhaererent, ut loqui non possent,
eae scalpello resectae liberarentur. Multi etiam naturae vitium meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem scribit Phalereus, cum rho 
dicere nequiret, exercitatione fecisse, ut planissume
diceret. Quodsi haec astro ingenerata et tradita essent, nulla res ea mutare posset. Quid? dissimilitudo
locorum nonne dissimilis hominum procreationes habet? quas quidem percurrere oratione facile est, quid
inter Indos et Persas, Aethiopas et Syros differat corporibus, animis, ut incredibilis varietas dissimilitudoque sit.

Ex quo intellegitur plus terrarum situs quam
lunae tactus ad nascendum valere. Nam quod aiunt
quadringenta septuaginta milia annorum in periclitandis experiundisque pueris, quicumque essent nati,
Babylonios posuisse, fallunt; si enim esset factitatum,
non esset desitum; neminem autem habemus auctorem, qui id aut fieri dicat aut factum sciat. 
	 Videsne
me non ea dicere, quae Carneades, sed ea, quae princeps Stoicorum Panaetius dixerit? Ego autem etiam
haec requiro: omnesne, qui Cannensi pugna ceciderint,
uno astro fuerint; exitus quidem omnium unus et
idem fuit. Quid? qui ingenio atque animo singulares,
num astro quoque uno? quod enim tempus, quo non
innumerabiles nascantur? at certe similis nemo Homeri.

Et, si ad rem pertinet, quo modo caelo adfecto
conpositisque sideribus quodque animal oriatur, valeat
id necesse est non in hominibus solum, verum in bestiis etiam; quo quid potest dici absurdius? L. quidem Tarutius Firmanus, familiaris noster, in primis
Chaldaicis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae
natalem diem repetebat ab iis Parilibus, quibus eam
a Romulo conditam accepimus, Romamque, in iugo 
cum esset luna, natam esse dicebat nec eius fata canere dubitabat.

O vim maxumam erroris! Etiamne
urbis natalis dies ad vim stellarum et lunae pertinebat? Fac in puero referre, ex qua adfectione caeli
primum spiritum duxerit; num hoc in latere aut in
caemento, ex quibus urbs effecta est, potuit valere?
Sed quid plura? cotidie refelluntur. Quam multa ego
Pompeio, quam multa Crasso, quam multa huic ipsi
Caesari a Chaldaeis dicta memini, neminem eorum
nisi senectute, nisi domi, nisi cum claritate esse
moriturum! ut mihi permirum videatur quemquam exstare, qui etiam nunc credat iis, quorum praedicta
cotidie videat re et eventis refelli.

Restant duo divinandi genera, quae habere dicimur
a natura, non ab arte, vaticinandi et somniandi; de
quibus, Quinte, inquam, si placet, disseramus. Mihi
vero, inquit, placet; his enim, quae adhuc disputasti,
prorsus adsentior, et, vere ut loquar, quamquam tua
me oratio confirmavit, tamen etiam mea sponte nimis
superstitiosam de divinatione Stoicorum sententiam
iudicabam; haec me Peripateticorum ratio magis movebat et veteris Dicaearchi et eius, qui nunc floret,
Cratippi, qui censent esse in mentibus hominum tamquam oraclum aliquod, ex quo futura praesentiant, si
aut furore divino incitatus animus aut somno relaxatus solute moveatur ac libere. His de generibus quid
sentias et quibus ea rationibus infirmes, audire sane
velim.

Quae cum ille dixisset, tum ego rursus quasi ab
alio principio sum exorsus dicere: Non ignoro, inquam,
Quinte, te semper ita sensisse, ut de ceteris divinandi
generibus dubitares, ista duo, furoris et somnii, quae
a libera mente fluere viderentur, probares. Dicam igitur, de istis ipsis duobus generibus mihi quid videatur, si prius, et Stoicorum conclusio rationis et Cratippi nostri quid valeat, videro. Dixisti enim et
Chrysippum et Diogenem et Antipatrum concludere 
hoc modo: Si sunt di neque ante declarant hominibus, quae futura sint, aut non diligunt
homines aut, quid eventurum sit, ignorant aut
existumant nihil interesse hominum scire, quid
sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus, quae sunt futura,
aut ea ne ipsi quidem di significare possunt;
at neque non diligunt nos (sunt enim benefici
generique hominum amici) neque ignorant ea,
quae ab ipsis constituta et designata sunt;

neque nostra nihil interest scire ea, quae futura sunt, (erimus enim cautiores, si sciemus)
neque hoc alienum ducunt maiestate sua (nihil
est enim beneficentia praestantius) neque non
possunt futura praenoscere; non igitur di sunt
nec significant nobis futura; sunt autem di;
significant ergo; et non, si significant futura,
nullas dant vias nobis ad significationum
scientiam (frustra enim significarent) nec, si
dant vias, non est divinatio; est igitur divinatio.

O acutos homines! quam paucis verbis confectum negotium putant! ea sumunt ad concludendum,
quorum iis nihil conceditur. Conclusio autem rationis
ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id, quod
dubitatur, efficitur. 
 
 Videsne Epicurum, quem hebetem et rudem dicere
solent Stoici, quem ad modum, quod in natura rerum
omne esse dicimus, id infinitum esse concluserit?
 Quod finitum est , inquit, habet extremum. 
Quis hoc non dederit? Quod autem habet extremum, id cernitur ex alio extrinsecus. Hoc quoque est concedendum. At, quod omne est, id non
cernitur ex alio extrinsecus. Ne hoc quidem
negari potest. Nihil igitur cum habeat extremum, infinitum sit necesse est.

Videsne, ut
ad rem dubiam a concessis rebus pervenerit? Hoc vos
dialectici non facitis, nec solum ea non sumitis ad 
concludendum, quae ab omnibus concedantur, sed ea
sumitis, quibus concessis nihilo magis efficiatur, quod
velitis. Primum enim hoc sumitis: Si sunt di, benefici in homines sunt. Quis hoc vobis dabit?
Epicurusne? qui negat quicquam deos nec alieni curare nec sui; an noster Ennius? qui magno plausu
loquitur adsentiente populo:
 
 E/go deum genus ésse semper díxi et dicam caélitum, 
 Séd eos non curáre opinor, quíd agat humanúm genus. 
 
Et quidem, cur sic opinetur, rationem subicit; sed
nihil est necesse dicere, quae sequuntur; tantum sat
est intellegi, id sumere istos pro certo, quod dubium
controversumque sit.

Sequitur porro, nihil deos
ignorare, quod omnia sint ab iis constituta.
Hic vero quanta pugna est doctissumorum hominum
negantium esse haec a dis inmortalibus constituta!
At nostra interest scire ea, quae eventura sunt. Magnus Dicaearchi liber est nescire ea melius esse quam
scire. Negant id esse alienum maiestate deorum.
Scilicet casas omnium introspicere, ut videant, quid
cuique conducat.

'Neque non possunt futura
praenoscere.' Negant posse ii, quibus non placet
esse certum, quid futurum sit. Videsne igitur, quae
dubia sint, ea sumi pro certis atque concessis? Deinde
contorquent et ita concludunt: Non igitur et sunt
di nec significant futura ; id enim iam perfectum
arbitrantur. Deinde adsumunt: Sunt autem di ,
quod ipsum non ab omnibus conceditur. Significant ergo. Ne id quidem sequitur; possunt enim
non significare et tamen esse di. Nec, si significant, non dant vias aliquas ad scientiam significationis. At id quoque potest, ut non dent
homini, ipsi habeant; cur enim Tuscis potius quam
Romanis darent? Nec, si dant vias, nulla est
divinatio. Fac dare deos, quod absurdum est; quid 
refert, si accipere non possumus? Extremum est : Est
igitur divinatio. Sit extremum, effectum tamen
non est; ex falsis enim, ut ab ipsis didicimus, verum
effici non potest. Iacet igitur tota conclusio.

Veniamus nunc ad optumum virum, familiarem
nostrum, Cratippum. Si sine oculis , inquit, non
potest exstare officium et munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere, qui vel semel ita est usus oculis, ut vera
cerneret, is habet sensum oculorum vera cernentium. Item igitur, si sine divinatione non
potest officium et munus divinationis exstare,
potest autem, cum quis divinationem habeat,
errare aliquando nec vera cernere, satis est
ad confirmandam divinationem semel aliquid
ita esse divinatum, nihil ut fortuito cecidisse
videatur; sunt autem eius generis innumerabilia; esse igitur divinationem confitendum
est. Festive et breviter; sed cum bis sumpsit, quod
voluit, etiamsi faciles nos ad concedendum habuerit,
id tamen, quod adsumit, concedi nullo modo potest.

Si , inquit, aliquando oculi peccent, tamen,
quia recte aliquando viderunt, inest in iis vis
videndi; item, si quis semel aliquid in divinatione dispexerit, is, etiam cum peccet, tamen
existumandus sit habere vim divinandi. 
	 Vide,
quaeso, Cratippe noster, quam sint ista similia; nam
mihi non videntur. Oculi enim vera cernentes utuntur
natura atque sensu, animi, si quando vel vaticinando
vel somniando vera viderunt, usi sunt fortuna atque
casu; nisi forte concessuros tibi existumas eos, qui
somnia pro somniis habent, si quando aliquod somnium verum evaserit, non id fortuito accidisse. Sed
demus tibi istas duas sumptiones (ea quae lh/mmata 
appellant dialectici, sed nos Latine loqui malumus),
adsumptio tamen (quam pro/slhyin iidem vocant) non
dabitur.

Adsumit autem Cratippus hoc modo: Sunt 
autem innumerabiles praesensiones non fortuitae. At ego dico nullam (vide, quanta sit controversia); iam adsumptione non concessa nulla conclusio est. At impudentes sumus, qui, cum tam perspicuum sit, non concedamus. Quid est perspicuum?
 Multa vera , inquit evadere. Quid, quod multo
plura falsa? Nonne ipsa varietas, quae est propria
fortunae, fortunam esse causam, non naturam esse
docet? Deinde, si tua ista conclusio, Cratippe, vera
est (tecum enim mihi res est), non intellegis eadem
uti posse et haruspices et fulguratores et interpretes
ostentorum et augures et sortilegos et Chaldaeos?
quorum generum nullum est, ex quo non aliquid, sicut
praedictum sit, evaserit. Ergo aut ea quoque genera divinandi sunt, quae tu rectissume inprobas, aut,
si ea non sunt, non intellego, cur haec duo sint, quae
relinquis. Qua ergo ratione haec inducis, eadem illa
possunt esse, quae tollis.

Quid vero habet auctoritatis furor iste, quem divinum vocatis, ut, quae sapiens non videat, ea videat
insanus, et is, qui humanos sensus amiserit, divinos
adsecutus sit? Sibyllae versus observamus, quos illa
furens fudisse dicitur. Quorum interpres nuper falsa
quadam hominum fama dicturus in senatu putabatur
eum, quem re vera regem habebamus, appellandum
quoque esse regem, si salvi esse vellemus. Hoc si
est in libris, in quem hominem et in quod tempus
est? callide enim, qui illa composuit, perfecit, ut,
quodcumque accidisset, praedictum videretur hominum
et temporum definitione sublata.

Adhibuit etiam latebram obscuritatis, ut iidem versus alias in aliam
rem posse accommodari viderentur. Non esse autem
illud carmen furentis cum ipsum poe+ma declarat (est
enim magis artis et diligentiae quam incitationis et
motus), tum vero ea, quae a)krostixi/s dicitur, cum
deinceps ex primis primi cuiusque versus litteris aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis: Q. Ennius 
 
 fecit . Id certe magis est attenti animi quam furentis.

Atque in Sibyllinis ex primo versu cuiusque sententiae primis litteris illius sententiae carmen omne praetexitur. Hoc scriptoris est, non furentis, adhibentis
diligentiam, non insani. Quam ob rem Sibyllam quidem sepositam et conditam habeamus, ut, id quod
proditum est a maioribus, iniussu senatus ne legantur
quidem libri valeantque ad deponendas potius quam
ad suscipiendas religiones; cum antistitibus agamus, ut
quidvis potius ex illis libris quam regem proferant,
quem Romae posthac nec di nec homines esse patientur.
	 
 
 At multi saepe vera vaticinati, ut Cassandra: 
 Iamque mari magno 
 
 
eademque paulo post:
 
 Eheu videte 
 
 
Num igitur me cogis etiam fabulis credere?

quae delectationis habeant, quantum voles, verbis sententiis,
numeris cantibus adiuventur; auctoritatem quidem nullam debemus nec fidem commenticiis rebus adiungere.
Eodemque modo nec ego Publicio nescio cui nec Marciis vatibus nec Apollinis opertis credendum existimo;
quorum partim ficta aperte, partim effutita temere
numquam ne mediocri quidem cuiquam, non modo
prudenti probata sunt.

Quid? inquies, remex ille de
classe Coponii nonne ea praedixit, quae facta sunt?
Ille vero, et ea quidem, quae omnes eo tempore ne
acciderent timebamus. Castra enim in Thessalia castris conlata audiebamus, videbaturque nobis exercitus
Caesaris et audaciae plus habere, quippe qui patriae
bellum intulisset, et roboris propter vetustatem; casum autem proelii nemo nostrum erat quin timeret,
sed, ita ut constantibus hominibus par erat, non aperte.
Ille autem Graecus, quid mirum, si magnitudine timoris, ut plerumque fit, a constantia atque a mente
atque a se ipse discessit? qua perturbatione animi,
quae, sanus cum esset, timebat ne evenirent, ea demens
 
 eventura esse dicebat. Utrum tandem, per deos
atque homines! magis veri simile est vesanum remigem an aliquem nostrum, qui ibi tum eramus, me,
Catonem, Varronem, Coponium ipsum, consilia deorum inmortalium perspicere potuisse?

Sed iam ad te venio,
 
 O/ sancte Apollo, qui úmbilicum cértum terrarum óbsides, 
 U/nde superstitiósa primum saéva evasit vóx fera. 
 
Tuis enim oraculis Chrysippus totum volumen inplevit
partim falsis, ut ego opinor, partim casu veris, ut fit
in omni oratione saepissime, partim flexiloquis et obscuris, ut interpres egeat interprete et sors ipsa ad
sortes referenda sit, partim ambiguis, et quae ad dialecticum deferendae sint. Nam cum illa sors edita est
opulentissumo regi Asiae:
 
 Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim, 
 
hostium vim se perversurum putavit, pervertit autem
suam.

Utrum igitur eorum accidisset, verum oraclum
fuisset. Cur autem hoc credam umquam editum
Croeso? aut Herodotum cur veraciorem ducam Ennio?
Num minus ille potuit de Croeso quam de Pyrrho
fingere Ennius? Quis enim est, qui credat Apollinis
ex oraculo Pyrrho esse responsum:
 
 Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse? 
 
Primum Latine Apollo numquam locutus est; deinde
ista sors inaudita Graecis est; praeterea Pyrrhi temporibus iam Apollo versus facere desierat; postremo,
quamquam semper fuit, ut apud Ennium est,
 
 stolidum genus Aeacidarum, 
 Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes, 
 
tamen hanc amphiboliam versus intellegere potuisset,
 vincere te Romanos nihilo magis in se quam in
Romanos valere; nam illa amphibolia, quae Croesum 
decepit, vel Chrysippum potuisset fallere, haec vero
ne Epicurum quidem.

Sed, quod caput est, cur isto
modo iam oracla Delphis non eduntur non modo
nostra aetate, sed iam diu, iam ut nihil possit esse
contemptius? Hoc loco cum urguentur, evanuisse aiunt
vetustate vim loci eius, unde anhelitus ille terrae fieret,
quo Pythia mente incitata oracla ederet. De vino aut salsamento putes loqui, quae evanescunt vetustate; de vi
loci agitur, neque solum naturali, sed etiam divina; quae
quo tandem modo evanuit? Vetustate, inquies. Quae
vetustas est, quae vim divinam conficere possit? quid
tam divinum autem quam adflatus e terra mentem ita
movens, ut eam providam rerum futurarum efficiat? ut
ea non modo cernat multo ante, sed etiam numero versuque pronuntiet. Quando ista vis autem evanuit? an
postquam homines minus creduli esse coeperunt?

Demosthenes quidem, qui abhinc annos prope trecentos
fuit, iam tum filippi/zein Pythiam dicebat, id est
quasi cum Philippo facere. Hoc autem eo spectabat,
ut eam a Philippo corruptam diceret; ex quo licet existumare in aliis quoque oraculis Delphicis aliquid
non sinceri fuisse. Sed nescio quo modo isti philosophi superstitiosi et paene fanatici quidvis malle videntur quam se non ineptos. Evanuisse mavultis et
extinctum esse id, quod si umquam fuisset, certe aeternum esset, quam ea, quae non sunt credenda, non
credere.

Similis est error in somniis; quorum quidem defensio repetita quam longe est! Divinos animos censent esse nostros, eosque esse tractos extrinsecus, animorumque consentientium multitudine conpletum esse
mundum; hac igitur mentis et ipsius divinitate et
coniunctione cum externis mentibus cerni, quae sint
futura. Contrahi autem animum Zeno et quasi labi
putat atque concidere, id ipsum esse dormire. Iam
Pythagoras et Plato, locupletissimi auctores, quo in
somnis certiora videamus, praeparatos quodam cultu 
atque victu proficisci ad dormiendum iubent; faba
quidem Pythagorei utique abstinere, quasi vero eo
cibo mens, non venter infletur. Sed nescio quo modo
nihil tam absurde dici potest, quod non dicatur ab
aliquo philosophorum.

Utrum igitur censemus dormientium animos per sene ipsos in somniando moveri
an, ut Democritus censet, externa et adventicia visione
pulsari? Sive enim sic est sive illo modo, videri possunt permulta somniantibus falsa pro veris. Nam et
navigantibus moveri videntur ea, quae stant, et quodam obtutu oculorum duo pro uno lucernae lumina.
Quid dicam, insanis, quid ebriis quam multa falsa
videantur? Quodsi eius modi visis credendum non est,
cur somniis credatur, nescio. Nam tam licet de his
erroribus, si velis, quam de somniis disputare, ut ea,
quae stant, si moveri videantur, terrae motum significare dicas aut repentinam aliquam fugam, gemino
autem lucernae lumine declarari dissensionem ac seditionem moveri . Iam ex insanorum aut ebriorum
visis innumerabilia coniectura trahi possunt,

quae futura videantur Quis est enim, qui totum diem
iaculans non aliquando conliniet? Totas noctes somniamus, neque ulla est fere, qua non dormiamus, et
miramur aliquando id, quod somniarimus, evadere?
Quid est tam incertum quam talorum iactus? tamen
nemo est, quin saepe iactans Venerium iaciat aliquando,
non numquam etiam iterum ac tertium. Num igitur,
ut inepti, Veneris id inpulsu fieri malumus quam casu
dicere? Quodsi ceteris temporibus falsis visis credendum non est, non video, quid praecipui somnus habeat, in quo valeant falsa pro veris.

Quodsi ita natura paratum esset, ut ea dormientes agerent, quae
somniarent, alligandi omnes essent, qui cubitum irent;
maiores enim quam ulli insani efficerent motus somniantes. Quodsi insanorum visis fides non est habenda,
quia falsa sunt, cur credatur somniantium visis, quae
multo etiam perturbatiora sunt, non intellego; an 
quod insani sua visa coniectori non narrant, narrant,
qui somniaverunt? Quaero etiam, si velim scribere
quid aut legere aut canere vel voce vel fidibus aut
geometricum quiddam aut physicum aut dialecticum
explicare, somniumne exspectandum sit an ars adhibenda; sine qua nihil earum rerum nec fieri nec expediri potest. Atqui, ne si navigare quidem velim,
ita gubernem, ut somniaverim; praesens enim poena
sit.

Qui igitur convenit aegros a coniectore somniorum potius quam a medico petere medicinam? An
Aesculapius, an Serapis potest nobis praescribere per
somnum curationem valetudinis, Neptunus gubernantibus non potest? et si sine medico medicinam dabit
Minerva, Musae scribendi, legendi, ceterarum artium
scientiam somniantibus non dabunt? At si curatio
daretur valetudinis, haec quoque, quae dixi, darentur;
quae quoniam non dantur, medicina non datur; qua
sublata tollitur omnis auctoritas somniorum.

Sed haec quoque in promptu fuerint; nunc interiora videamus. Aut enim divina vis quaedam consulens nobis somniorum significationes facit, aut coniectores ex quadam convenientia et coniunctione naturae, quam vocant sumpa/qeian , quid cuique rei
conveniat ex somniis , et quid quamque rem sequatur,
intellegunt, aut eorum neutrum est, sed quaedam observatio constans atque diuturna est, cum quid visum
secundum quietem sit, quid evenire et quid sequi soleat. Primum igitur intellegendum est nullam vim
esse divinam effectricem somniorum. Atque illud quidem perspicuum est, nulla visa somniorum proficisci
a numine deorum; nostra enim causa di id facerent,
ut providere futura possemus.

Quotus igitur est quisque, qui somniis pareat, qui intellegat, qui meminerit? quam multi vero, qui contemnant eamque superstitionem inbecilli animi atque anilis putent! Quid est
igitur, cur his hominibus consulens deus somniis moneat eos, qui illa non modo cura, sed ne memoria 
quidem digna ducant? Nec enim ignorare deus potest, qua mente quisque sit, nec frustra ac sine causa
quid facere dignum deo est, quod abhorret etiam ab
hominis constantia. Ita, si pleraque somnia aut ignorantur aut negleguntur, aut nescit hoc deus aut frustra
somniorum significatione utitur; et horum neutrum
in deum cadit; nihil igitur a deo somniis significari
fatendum est.

Illud etiam requiro, cur, si deus ista visa nobis
providendi causa dat, non vigilantibus potius det quam
dormientibus. Sive enim externus et adventicius pulsus animos dormientium commovet, sive per se ipsi
animi moventur, sive quae causa alia est, cur secundum quietem aliquid videre, audire, agere videamur,
eadem causa vigilantibus esse poterat; idque si nostra
causa di secundum quietem facerent, vigilantibus idem
facerent, praesertim cum Chrysippus Academicos refellens permulto clariora et certiora esse dicat, quae
vigilantibus videantur, quam quae somniantibus. Fuit
igitur divina beneficentia dignius, cum consulerent nobis, clariora visa dare vigilanti quam obscuriora per
somnum. Quod quoniam non fit, somnia divina putanda non sunt.

Iam vero quid opus est circumitione
et anfractu, ut sit utendum interpretibus somniorum
potius, quam derecto deus, siquidem nobis consulebat,
 Hoc facito, hoc ne feceris diceret idque visum
vigilanti potius quam dormienti daret? 
 
 Iam vero quis dicere audeat vera omnia esse
somnia? Aliquot somnia vera , inquit Ennius,
 sed omnia noenum necesse est . Quae est tandem ista distinctio? quae vera, quae falsa habet? et,
si vera a deo mittuntur, falsa unde nascuntur? nam
si ea quoque divina, quid inconstantius deo? quid inscitius autem est quam mentes mortalium falsis et
mendacibus visis concitare? sin vera visa divina sunt,
falsa autem et inania humana, quae est ista designandi
licentia, ut hoc deus, hoc natura fecerit potius quam 
aut omnia deus, quod negatis, aut omnia natura?
quodquoniam illud negatis, hoc necessario confitendum
est.

Naturam autem eam dico, qua numquam animus
insistens agitatione et motu esse vacuus potest. Is
cum languore corporis nec membris uti nec sensibus
potest, incidit in visa varia et incerta ex reliquiis, ut
ait Aristoteles, inhaerentibus earum rerum, quas vigilans gesserit aut cogitaverit; quarum perturbatione
mirabiles interdum existunt species somniorum; quae si
alia falsa, alia vera, qua nota internoscantur, scire sane
velim. Si nulla est, quid istos interpretes audiamus?
sin quaepiam est, aveo audire, quae sit; sed haerebunt.

Venit enim iam in contentionem, utrum sit probabilius, deosne inmortalis, rerum omnium praestantia
excellentis, concursare circum omnium mortalium, qui
ubique sunt, non modo lectos, verum etiam grabatos
et, cum stertentem aliquem viderint, obicere iis visa
quaedam tortuosa et obscura, quae illi exterriti somno
ad coniectorem mane deferant, an natura fieri, ut mobiliter animus agitatus, quod vigilans viderit, dormiens videre videatur. Utrum philosophia dignius, sagarum superstitione ista interpretari an explicatione
naturae? ut, si iam fieri possit vera coniectura somniorum, tamen isti, qui profitentur, eam facere non
possint; ex levissimo enim et indoctissimo genere
constant. Stoici autem tui negant quemquam nisi sapientem divinum esse posse.

Chrysippus quidem divinationem definit his verbis: vim cognoscentem et
videntem et explicantem signa, quae a dis hominibus portendantur; officium autem esse eius
praenoscere, dei erga homines mente qua sint quidque
significent, quem ad modumque ea procurentur atque
expientur. Idemque somniorum coniectionem definit
hoc modo: esse vim cernentem et explanantem,
quae a dis hominibus significentur in somnis.
Quid ergo? ad haec mediocri opus est prudentia an
et ingenio praestanti et eruditione perfecta? Talem 
autem cognovimus neminem.

Vide igitur, ne, etiamsi
divinationem tibi esse concessero, quod numquam faciam, neminem tamen divinum reperire possimus.
Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea nobis significant in somnis, quae ipsi per nos intellegamus, neque ea, quorum interpretes habere possimus?
similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum
nec scientiam neque explanatorem habeamus, tamquam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loquerentur sine interprete.

Iam vero quo pertinent obscuritates et aenigmata somniorum? intellegi enim a
nobis di velle debebant ea, quae nostra causa nos
monerent. Quid? poe+ta nemo, nemo physicus obscurus?

Ille vero nimis etiam obscurus Euphorion; at
non Homerus. Uter igitur melior? Valde Heraclitus
obscurus, minime Democritus. Num igitur conferendi?
Mea causa me mones, quod non intellegam? Quid me
igitur mones? ut si quis medicus aegroto imperet, ut
sumat
 
 Terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam, 
 
potius quam hominum more cocleam diceret. Nam
Pacuvianus Amphio
 
 Quadrupés tardigrada, agréstis, humilis, áspera, 
 Capité brevi, cervice ánguina, aspectú truci, 
 Evíscerata, inánima, cum animalí sono 
 
cum dixisset obscurius, tum Attici respondent:
 
 Non íntellegimus, nísi si aperte díxeris. 
 
At ille uno verbo: Testudo. Non potueras hoc igitur a principio, citharista, dicere?

Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum
pendere ex fascea lecti sui cubicularis (est hoc in Chrysippi libro somnium); respondit coniector thensaurum
defossum esse sub lecto. Fodit, invenit auri aliquantum, idque circumdatum argento, misit coniectori, 
quantulum visum est de argento. Tum ille: Nihilne ,
inquit, de vitello? id enim ei ex ovo videbatur
aurum declarasse, reliquum argentum. Nemone igitur
umquam alius ovum somniavit? cur ergo hic nescio
qui thensaurum solus invenit? quam multi inopes digni
praesidio deorum nullo somnio ad thensaurum reperiendum admonentur! Quam autem ob causam tam
est obscure admonitus, ut ex ovo nasceretur thensauri
similitudo, potius quam aperte thensaurum quaerere
iuberetur, sicut aperte Simonides vetitus est navigare?

Ergo obscura somnia minime consentanea maiestati
deorum. 
 
 Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo interfecto a caupone Megaris, quale de Simonide, qui
ab eo, quem humarat, vetitus est navigare, quale
etiam de Alexandro, quod a te praeteritum esse miror,
Quinte. Cum Ptolomaeus, familiaris eius, in proelio
telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum
dolore moreretur, Alexander adsidens somno est consopitus. Tum secundum quietem visus ei dicitur draco
is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre
et simul dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe
aberat ab eo loco), eius autem esse vim tantam, ut
Ptolomaeum facile sanaret. Cum Alexander experrectus narrasset amicis somnium, emissi sunt, qui illam
radiculam quaererent; qua inventa et Ptolomaeus sanatus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere
teli vulnerati.

Multa etiam sunt a te ex historiis prolata somnia, matris Phalaridis, Cyri superioris, matris
Dionysii, Poeni Hamilcaris, Hannibalis, P. Decii; pervulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi etiam et
recens Caeciliae, Baliarici filiae, somnium. Sed haec
externa ob eamque causam ignota nobis sunt, non
nulla etiam ficta fortasse. Quis enim auctor istorum?
De nostris somniis quid habemus dicere? tu de emerso
me et equo ad ripam, ego de Mario cum fascibus
laureatis me in suum deduci iubente monumentum. 
	 Omnium somniorum, Quinte, una ratio est; quae, per
deos inmortalis! videamus ne nostra superstitione et
depravatione superetur.

Quem enim tu Marium visum
a me putas? Speciem, credo, eius et imaginem, ut
Democrito videtur. Unde profectam imaginem? a corporibus enim solidis et a certis figuris vult fluere
imagines; quod igitur Marii corpus erat? Ex eo, inquit, quod fuerat. Ista igitur me imago Marii in
campum Atinatem persequebatur?—Plena sunt imaginum omnia; nulla enim species cogitari potest nisi
pulsu imaginum.

—Quid ergo? istae imagines ita nobis dicto audientes sunt, ut, simul atque velimus, accurrant? etiamne earum rerum, quae nullae sunt?
quae est enim forma tam invisitata, tam nulla, quam
non sibi ipse fingere animus possit? ut, quae numquam vidimus, ea tamen informata habeamus, oppidorum situs, hominum figuras.

Num igitur, cum aut
muros Babylonis aut Homeri faciem cogito, imago
illorum me aliqua pellit? Omnia igitur, quae volumus, nota nobis esse possunt; nihil est enim, de quo
cogitare nequeamus; nullae ergo imagines obrepunt
in animos dormientium extrinsecus, nec omnino fluunt
ullae, nec cognovi quemquam, qui maiore auctoritate
nihil diceret. Animorum est ea vis eaque natura, ut
vigeant vigilantes nullo adventicio pulsu, sed suo motu
incredibili quadam celeritate. Hi cum sustinentur membris et corpore et sensibus, omnia certiora cernunt, cogitant, sentiunt. Cum autem haec subtracta sunt desertusque animus languore corporis, tum agitatur ipse
per sese. Itaque in eo et formae versantur et actiones,
et multa audiri, multa dici videntur.

Haec scilicet in
inbecillo remissoque animo multa omnibus modis confusa et variata versantur, maxumeque reliquiae rerum
earum moventur in animis et agitantur, de quibus vigilantes aut cogitavimus aut egimus, ut mihi temporibus illis multum in animo Marius versabatur recordanti, quam ille gravem suum casum magno animo, 
quam constanti tulisset. Hanc credo causam de illo
somniandi fuisse. 
	 Tibi autem de me cum sollicitudine
cogitanti subito sum visus emersus e flumine. Inerant
enim in utriusque nostrum animis vigilantium cogitationum vestigia. At quaedam adiuncta sunt, ut mihi
de monumento Marii, tibi, quod equus, in quo ego
vehebar, mecum una demersus rursus apparuit.

An
tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse,
ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte
temere concurrerent? Alexandro draco loqui visus est.
Potest omnino hoc esse falsum, potest verum; sed
utrum est, non est mirabile; non enim audivit ille
draconem loquentem, sed est visus audire, et quidem,
quo maius sit, cum radicem ore teneret, locutus est.
Sed nihil est magnum somnianti. Quaero autem, cur
Alexandro tam inlustre somnium, tam certum, nec
huic eidem alias, nec multa ceteris; mihi quidem praeter hoc Marianum nihil sane, quod meminerim. Frustra
igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate.

Nunc quidem propter intermissionem forensis operae
et lucubrationes detraxi et meridiationes addidi, quibus uti antea non solebam, nec tam multum dormiens
ullo somnio sum admonitus, tantis praesertim de rebus, nec mihi magis umquam videor, quam cum aut
in foro magistratus aut in curia senatum video, somniare. 
 
 Etenim (ex divisione hoc secundum est) quae est
continuatio coniunctioque naturae, quam, ut dixi, vocant sumpa/qeian , eius modi, ut thensaurus ex ovo intellegi debeat? Nam medici ex quibusdam rebus et advenientis et crescentis morbos intellegunt, non nullas
etiam valetudinis significationes, ut hoc ipsum, pleni
enectine simus, ex quodam genere somniorum intellegi
posse dicunt. Thensaurus vero et hereditas et honos et
victoria et multa generis eiusdem qua cum somniis
naturali cognatione iunguntur?

Dicitur quidam, cum
in somnis complexu Venerio iungeretur, calculos eiecisse.
 
 Video sympathian; visum est enim tale obiectum dormienti, ut id, quod evenit, naturae vis, non
opinio erroris effecerit. Quae igitur natura obtulit
illam speciem Simonidi, a qua vetaretur navigare?
aut quid naturae copulatum habuit Alcibiadis quod
scribitur somnium? qui paulo ante interitum visus est
in somnis amicae esse amictus amiculo. Is cum esset
proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret,
amica corpus eius texit suo pallio. Ergo hoc inerat
in rebus futuris et causas naturalis habebat, an, et
ut videretur et ut eveniret, casus effecit?

Quid? ipsorum interpretum coniecturae nonne magis ingenia declarant eorum quam vim consensumque
naturae? Cursor ad Olympia proficisci cogitans visus
est in somnis curru quadrigarum vehi. Mane ad coniectorem. At ille: Vinces , inquit; id enim celeritas significat et vis equorum. Post idem ad
Antiphontem. Is autem: Vincare , inquit, necesse
est; an non intellegis quattuor ante te cucurrisse? Ecce alius cursor (atque horum somniorum
et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri)
—sed ad cursorem redeo: Ad interpretem detulit aquilam se in somnis visum esse factum. At ille: Vicisti; ista enim avi volat nulla vehementius. 
Huic eidem Antipho: Baro , inquit, victum
te esse non vides? ista enim avis insectans
alias avis et agitans semper ipsa postrema 
est . Parere quaedam matrona cupiens dubitans,

essetne praegnans, visa est in quiete obsignatam habere
naturam. Rettulit. Negavit eam, quoniam obsignata
fuisset, concipere potuisse. At alter praegnantem
esse dixit; nam inane obsignari nihil solere. Quae est
ars coniectoris eludentis ingenio? an ea, quae dixi,
et innumerabilia, quae conlecta habent Stoici, quicquam significant nisi acumen hominum ex similitudine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc ducentium? Medici signa quaedam habent ex venis et 
spiritu aegroti multisque ex aliis futura praesentiunt;
gubernatores cum exsultantis lolligines viderunt aut
delphinos se in portum conicientes, tempestatem significari putant. Haec ratione explicari et ad naturam
revocari facile possunt, ea vero, quae paulo ante dixi,
nullo modo.

At enim observatio diuturna (haec enim pars una
restat) notandis rebus fecit artem. Ain tandem? somnia observari possunt? quonam modo? sunt enim
innumerabiles varietates. Nihil tam praepostere, tam
incondite, tam monstruose cogitari potest, quod non
possimus somniare; quo modo igitur haec infinita et
semper nova aut memoria conplecti aut observando
notare possumus? Astrologi motus errantium stellarum notaverunt; inventus est enim ordo in iis stellis,
qui non putabatur. Cedo tandem, qui sit ordo aut
quae concursatio somniorum; quo modo autem distingui possunt vera somnia a falsis? cum eadem et
aliis aliter evadant et isdem non semper eodem modo;
ut mihi mirum videatur, cum mendaci homini ne verum quidem dicenti credere soleamus, quo modo isti,
si somnium verum evasit aliquod, non ex multis potius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia
confirment.

Si igitur neque deus est effector somniorum neque naturae societas ulla cum somniis neque observatione inveniri potuit scientia, effectum est, ut nihil
prorsus somniis tribuendum sit, praesertim cum illi
ipsi, qui ea vident, nihil divinent, ii, qui interpretantur, coniecturam adhibeant, non naturam, casus autem
innumerabilibus paene saeculis in omnibus plura mirabilia quam in somniorum visis effecerit, neque coniectura, quae in varias partis duci possit, non numquam etiam in contrarias, quicquam sit incertius.

Explodatur igitur haec quoque somniorum divinatio
pariter cum ceteris. Nam, ut vere loquamur, superstitio fusa per gentis oppressit omnium fere animos 
atque hominum inbecillitatem occupavit. Quod et in
iis libris dictum est, qui sunt de natura deorum, et
hac disputatione id maxume egimus. Multum enim et
nobismet ipsis et nostris profuturi videbamur, si eam
funditus sustulissemus. Nec vero (id enim diligenter
intellegi volo) superstitione tollenda religio tollitur.
Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque
retinendis sapientis est, et esse praestantem aliquam
aeternamque naturam, et eam suspiciendam admirandamque hominum generi pulchritudo mundi ordoque rerum caelestium cogit confiteri.

Quam ob rem, ut religio
propaganda etiam est, quae est iuncta cum cognitione
naturae, sic superstitionis stirpes omnes eligendae. Instat enim et urget et, quo te cumque verteris, persequitur, sive tu vatem sive tu omen audieris, sive immolaris
sive avem aspexeris, si Chaldaeum, si haruspicem videris,
si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo,
si ostenti simile natum factumve quippiam; quorum
necesse est plerumque aliquid eveniat, ut numquam
liceat quieta mente consistere.

Perfugium videtur
omnium laborum et sollicitudinum esse somnus. At
ex eo ipso plurumae curae metusque nascuntur; qui
quidem ipsi per se minus valerent et magis contemnerentur, nisi somniorum patrocinium philosophi suscepissent, nec ii quidem contemptissimi, sed in primis acuti et consequentia et repugnantia videntes,
qui prope iam absoluti et perfecti putantur. Quorum
licentiae nisi Carneades restitisset, haud scio an soli
iam philosophi iudicarentur. Cum quibus omnis fere
nobis disceptatio contentioque est, non quod eos maxume contemnamus, sed quod videntur acutissime sententias suas prudentissimeque defendere. Cum autem
proprium sit Academiae iudicium suum nullum interponere, ea probare, quae simillima veri videantur,
conferre causas et, quid in quamque sententiam dici
possit, expromere, nulla adhibita sua auctoritate iudicium audientium relinquere integrum ac liberum, tenebimus
 
 hanc consuetudinem a Socrate traditam eaque inter nos, si tibi, Quinte frater, placebit, quam
saepissime utemur. Mihi vero, inquit ille, nihil potest esse iucundius. Quae cum essent dicta, surreximus.