Cum multae res in philosophia nequaquam satis
adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu
minime ignoras, et perobscura quaestio est de natura
deorum, quae et ad cognitionem animi pulcherrima
est et ad moderandam religionem necessaria. De qua
 cum tam variae sint doctissimorum hominum tamque discrepantes sententiae, magno argumento esse
debeat ea causa, principium philosophiae ad h * scientiam, prudenterque Academici a rebus incertis adsensionem cohibuisse. quid est enim temeritate turpius
aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis
gravitate atque constantia quam aut falsum sentire aut
quod non satis explorate perceptum sit et cognitum
sine ulla dubitatione defendere?

Velut in hac quaestione plerique, quod maxime veri simile est et quo 
omnes †sese duce natura venimus, deos esse dixerunt,
dubitare se Protagoras, nullos esse omnino Diagoras
Melius et Theodorus Cyrenaicus putaverunt. Qui vero
deos esse dixerunt tanta sunt in varietate et dissensione,
ut eorum infinitum sit enumerare sententias. nam et de
figuris deorum et de locis atque sedibus et de actione
vitae multa dicuntur, deque is summa philosophorum
dissensione certatur; quod vero maxime rem causamque continet, utrum nihil agant nihil moliantur omni
curatione et administratione rerum vacent, an contra
ab iis et a principio omnia facta et constituta sint et
ad infinitum tempus regantur atque moveantur, in primis quae magna dissensio est, eaque nisi diiudicatur
in summo errore necesse est homines atque in maximarum rerum ignoratione versari.

Sunt enim philosophi et fuerunt qui omnino nullam habere censerent
rerum humanarum procurationem deos. quorum si vera
sententia est, quae potest esse pietas quae sanctitas
quae religio? haec enim omnia pure atque caste tribuenda deorum numini ita sunt, si animadvertuntur
ab is et si est aliquid a deis inmortalibus hominum
generi tributum; sin autem dei neque possunt nos iuvare nec volunt nec omnino curant nec quid agamus
animadvertunt nec est quod ab is ad hominum vitam
permanare possit, quid est quod ullos deis inmortalibus cultus honores preces adhibeamus? in specie
autem fictae simulationis sicut reliquae virtutes item
pietas inesse non potest; cum qua simul sanctitatem
et religionem tolli necesse est, quibus sublatis perturbatio vitae sequitur et magna confusio;

atque haut scio
an pietate adversus deos sublata fides etiam et societas
 
 generis humani et una excellentissuma virtus iustitia tollatur. Sunt autem alii philosophi, et hi quidem magni atque nobiles, qui deorum mente atque
ratione omnem mundum administrari et regi censeant,
neque vero id solum, sed etiam ab isdem hominum
vitae consuli et provideri; nam et fruges et reliqua
quae terra pariat et tempestates ac temporum varietates caelique mutationes, quibus omnia quae terra
gignat maturata pubescant, a dis inmortalibus tribui
generi humano putant, multaque quae dicentur in his
libris colligunt, quae talia sunt ut ea ipsa dei inmortales ad usum hominum fabricati paene videantur.
Contra quos Carneades ita multa disseruit, ut excitaret homines non socordes ad veri investigandi cupiditatem.

res enim nulla est de qua tantopere non solum indocti sed etiam docti dissentiant; quorum opiniones cum tam variae sint tamque inter se dissidentes,
alterum fieri profecto potest ut earum nulla, alterum
certe non potest ut plus una vera sit. 
 Qua quidem in causa et benivolos obiurgatores placare et invidos vituperatores confutare possumus, ut
alteros reprehendisse paeniteat, alteri didicisse se gaudeant; nam qui admonent amice docendi sunt, qui
inimice insectantur repellendi.

Multum autem fluxisse
video de libris nostris, quos compluris brevi tempore
edidimus, variumque sermonem partim admirantium
unde hoc philosophandi nobis subito studium extitisset, partim quid quaque de re certi haberemus scire
cupientium; multis etiam sensi mirabile videri eam
nobis potissimum probatam esse philosophiam, quae
lucem eriperet et quasi noctem quandam rebus offunderet, desertaeque disciplinae et iam pridem relictae 
patrocinium necopinatum a nobis esse susceptum. Nos
autem nec subito coepimus philosophari nec mediocrem a primo tempore aetatis in eo studio operam
curamque consumpsimus, et cum minime videbamur
tum maxime philosophabamur; quod et orationes declarant refertae philosophorum sententiis et doctissimorum hominum familiaritates, quibus semper domus
nostra floruit, et principes illi Diodotus Philo Antiochus Posidonius, a quibus instituti sumus.

et si omnia philosophiae praecepta referuntur ad vitam, arbitramur nos et publicis et privatis in rebus ea praestitisse quae ratio et doctrina praescripserit. Sin autem
quis requirit quae causa nos inpulerit ut haec tam
sero litteris mandaremus, nihil est quod expedire tam
facile possimus. Nam cum otio langueremus et is
esset rei publicae status ut eam unius consilio atque
cura gubernari necesse esset, primum ipsius rei publicae causa philosophiam nostris hominibus explicandam putavi, magni existimans interesse ad decus et
ad laudem civitatis res tam gravis tamque praeclaras
Latinis etiam litteris contineri.

eoque me minus instituti mei paenitet, quod facile sentio quam multorum
non modo discendi sed etiam scribendi studia commoverim. complures enim Graecis institutionibus eruditi ea quae didicerant cum civibus suis communicare
non poterant, quod illa quae a Graecis accepissent Latine dici posse diffiderent; quo in genere tantum profecisse videmur, ut a Graecis ne verborum quidem
copia vinceremur.

Hortata etiam est ut me ad haec
conferrem animi aegritudo fortunae magna et gravi
commota iniuria; cuius si maiorem aliquam levationem
reperire potuissem, non ad hanc potissimum confugissem. ea vero ipsa nulla ratione melius frui potui
quam si me non modo ad legendos libros sed etiam
ad totam philosophiam pertractandam dedissem. omnes
 
 autem eius partes atque omnia membra tum facillume noscuntur, cum totae quaestiones scribendo
explicantur; est enim admirabilis quaedam continuatio
seriesque rerum, ut alia ex alia nexa et omnes inter se
aptae conligataeque videantur.

Qui autem requirunt
quid quaque de re ipsi sentiamus, curiosius id faciunt
quam necesse est; non enim tam auctoritatis in disputando quam rationis momenta quaerenda sunt. quin
etiam obest plerumque iis qui discere volunt auctoritas eorum qui se docere profitentur; desinunt enim
suum iudicium adhibere, id habent ratum quod ab eo
quem probant iudicatum vident. nec vero probare soleo id quod de Pythagoreis accepimus, quos ferunt,
si quid adfirmarent in disputando, cum ex iis quaereretur quare ita esset, respondere solitos ipse dixit ;
ipse autem erat Pythagoras: tantum opinio praeiudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas.

Qui autem admirantur nos hanc potissimum disciplinam secutos, his quattuor Academicis libris satis responsum videtur. Nec vero desertarum relictarumque
rerum patrocinium suscepimus; non enim hominum interitu sententiae quoque occidunt, sed lucem auctoris
fortasse desiderant. ut haec in philosophia ratio contra
omnia disserendi nullamque rem aperte iudicandi profecta a Socrate repetita ab Arcesila confirmata a Carneade usque ad nostram viguit aetatem; quam nunc
prope modum orbam esse in ipsa Graecia intellego.
quod non Academiae vitio sed tarditate hominum arbitror contigisse. nam si singulas disciplinas percipere
magnum est, quanto maius omnis; quod facere is necesse est quibus propositum est veri reperiendi causa
et contra omnes philosophos et pro omnibus dicere.

cuius rei tantae tamque difficilis facultatem consecutum
 
 esse me non profiteor, secutum esse prae me fero.
Nec tamen fieri potest ut qui hac ratione philosophentur hi nihil habeant quod sequantur. dictum est omnino de hac re alio loco diligentius, sed quia nimis
indociles quidam tardique sunt admonendi videntur
saepius. non enim sumus i quibus nihil verum esse
videatur, sed i qui omnibus veris falsa quaedam adiuncta esse dicamus tanta similitudine ut in is nulla
insit certa iudicandi et adsentiendi nota. ex quo exsistit
et illud, multa esse probabilia, quae quamquam non
perciperentur, tamen, quia visum quendam haberent
insignem et inlustrem, his sapientis vita regeretur.

Sed iam, ut omni me invidia liberem, ponam in medio sententias philosophorum de natura deorum. quo
quidem loco convocandi omnes videntur, qui quae sit
earum vera iudicent; tum demum mihi procax Academia videbitur, si aut consenserint omnes aut erit
inventus aliquis qui quid verum sit invenerit. itaque
mihi libet exclamare ut in Synephebis:
 
 pro deum, popularium omnium, omnium adulescentium 
 clamo postulo obsecro oro ploro atque inploro fidem 
 
non levissuma de re, ut queritur ille in civitate fieri
facinora capitalia: ab amico amante argentum accipere
meretrix non vult , sed ut adsint cognoscant animadvertant, quid de religione pietate sanctitate caerimoniis
fide iure iurando, quid de templis delubris sacrificiisque sollemnibus, quid de ipsis auspiciis, quibus nos
praesumus, existimandum sit (haec enim omnia ad
hanc de dis inmortalibus quaestionem referenda sunt):

profecto eos ipsos, qui se aliquid certi habere arbitrantur, addubitare coget doctissimorum hominum
de maxuma re tanta dissensio.

Quod cum saepe alias tum maxime animadverti cum
apud C. Cottam familiarem meum accurate sane et diligenter de dis inmortalibus disputatumst. nam cum
feriis Latinis ad eum ipsius rogatu arcessituque venissem, offendi eum sedentem in exedra et cum C. Velleio
senatore disputantem, ad quem tum Epicurei primas
ex nostris hominibus deferebant. aderat etiam Q. Lucilius Balbus, qui tantos progressus habebat in Stoicis,
ut cum excellentibus in eo genere Graecis compararetur. 
 Tum ut me Cotta vidit Peroportune inquit venis;
oritur enim mihi magna de re altercatio cum Velleio,
cui pro tuo studio non est alienum te interesse.

Atqui mihi quoque videor inquam venisse, ut dicis,
oportune. tres enim trium disciplinarum principes convenistis. M. enim Piso si adesset, nullius philosophiae,
earum quidem quae in honore sunt, vacaret locus. 
 
 Tum Cotta Si inquit liber Antiochi nostri, qui ab
eo nuper ad hunc Balbum missus est, vera loquitur,
nihil est quod Pisonem familiarem tuum desideres;
Antiocho enim Stoici cum Peripateticis re concinere
videntur verbis discrepare; quo de libro Balbe velim
scire quid sentias. 
 
 
 Egone inquit ille, miror Antiochum hominem in
primis acutum non vidisse interesse plurimum inter
Stoicos, qui honesta a commodis non nomine sed genere toto diiungerent, et Peripateticos, qui honesta
commiscerent cum commodis, ut ea inter se magnitudine et quasi gradibus non genere differrent. haec
enim est non verborum parva sed rerum permagna
dissensio.

verum hoc alias; nunc quod coepimus, si
videtur .

Mihi vero inquit Cotta videtur. sed ut hic qui intervenit 
 
 me intuens ne ignoret quae res agatur, de natura
agebamus deorum, quae cum mihi videretur perobscura, ut semper videri solet, Epicuri ex Velleio sciscitabar sententiam. quam ob rem inquit Vellei, nisi
molestum est, repete quae coeperas. 
 
 
 Repetam vero, quamquam non mihi sed tibi hic
venit adiutor; ambo enim inquit adridens ab eodem
Philone nihil scire didicistis. 
 
 Tum ego: Quid didicerimus Cotta viderit, tu autem
nolo existimes me adiutorem huic venisse sed auditorem, et quidem aecum, libero iudicio, nulla eius modi
adstrictum necessitate, ut mihi velim nolim sit certa
quaedam tuenda sententia.

Tum Velleius fidenter sane, ut solent isti, nihil tam
verens quam ne dubitare aliqua de re videretur, tamquam modo ex deorum concilio et ex Epicuri intermundiis descendisset, Audite inquit “non futtilis commenticiasque sententias, non opificem aedificatoremque mundi Platonis de Timaeo deum, nec anum fatidicam Stoicorum Pronoeam, quam Latine licet Providentiam dicere, neque vero mundum ipsum animo et
sensibus praeditum rutundum ardentem volubilem
deum, portenta et miracula non disserentium philosophorum sed somniantium.

Quibus enim oculis animi
intueri potuit vester Plato fabricam illam tanti operis,
qua construi a deo atque aedificari mundum facit; quae
molitio quae ferramenta qui vectes quae machinae qui
ministri tanti muneris fuerunt; quem ad modum autem
oboedire et parere voluntati architecti aer ignis aqua
terra potuerunt; unde vero ortae illae quinque formae,
ex quibus reliqua formantur, apte cadentes ad animum
afficiendum pariendosque sensus? longum est ad omnia,
 
 quae talia sunt ut optata magis quam inventa
videantur;

sed illa palmaris, quod, qui non modo natum mundum introduxerit sed etiam manu paene factum, is eum dixerit fore sempiternum. hunc censes
primis ut dicitur labris gustasse physiologiam id est
naturae rationem, qui quicquam quod ortum sit putet
aeternum esse posse? quae est enim coagmentatio non
dissolubilis, aut quid est cuius principium aliquod sit
nihil sit extremum? Pronoea vero si vestra est Lucili
eadem, requiro quae paulo ante, ministros machinas
omnem totius operis dissignationem atque apparatum;
sin alia est, cur mortalem fecerit mundum, non, quem
ad modum Platonicus deus, sempiternum.

Ab utroque
autem sciscitor cur mundi aedificatores repente exstiterint, innumerabilia saecla dormierint; non enim si
mundus nullus erat saecla non erant (saecla nunc dico
non ea quae dierum noctiumque numero annuis cursibus conficiuntur; nam fateor ea sine mundi conversione effici non potuisse; sed fuit quaedam ab infinito
tempore aeternitas, quam nulla circumscriptio temporum metiebatur, spatio tamen qualis ea fuerit intellegi
potest, quod ne in cogitationem quidem cadit ut fuerit

tempus aliquod nullum cum tempus esset)—isto igitur tam inmenso spatio quaero Balbe cur Pronoea
vestra cessaverit. laboremne fugiebat? at iste nec attingit deum nec erat ullus, cum omnes naturae numini
divino, caelum ignes terrae maria, parerent. Quid
autem erat quod concupisceret deus mundum signis
et luminibus tamquam aedilis ornare? si ut deus ipse
melius habitaret, antea videlicet tempore infinito in
tenebris tamquam in gurgustio habitaverat. post autem:
varietatene eum delectari putamus, qua caelum et terras
 
 exornatas videmus? quae ista potest esse oblectatio deo? quae si esset, non ea tam diu carere potuisset.

an haec, ut fere dicitis, hominum causa a deo
constituta sunt? sapientiumne? propter paucos igitur
tanta est rerum facta molitio. an stultorum? at primum causa non fuit cur de inprobis bene mereretur;
deinde quid est adsecutus, cum omnes stulti sint sine
dubio miserrimi, maxime quod stulti sunt (miserius
enim stultitia quid possumus dicere), deinde quod ita
multa sunt incommoda in vita, ut ea sapientes commodorum conpensatione leniant, stulti nec vitare venientia possint nec ferre praesentia. Qui vero mundum ipsum animantem sapientemque esse dixerunt,
nullo modo viderunt animi natura intellegentis in
quam figuram cadere posset. de quo dicam equidem
paulo post, nunc autem hactenus:

admirabor eorum
tarditatem qui animantem inmortalem et eundem beatum rutundum esse velint, quod ea forma neget ullam
esse pulchriorem Plato: at mihi vel cylindri vel quadrati vel coni vel pyramidis videtur esse formosior.
Quae vero vita tribuitur isti rutundo deo? nempe ut
ea celeritate contorqueatur cui par nulla ne cogitari
quidem possit; in qua non video ubinam mens constans et vita beata possit insistere. Quodque in nostro
corpore si minima ex parte significetur molestum sit,
cur hoc idem non habeatur molestum in deo? terra
enim profecto, quoniam mundi pars est, pars est etiam
dei; atqui terrae maxumas regiones inhabitabilis atque incultas videmus, quod pars earum adpulsu solis
exarserit, pars obriguerit nive pruinaque longinquo
solis abscessu; quae, si mundus est deus, quoniam
mundi partes sunt, dei membra partim ardentia partim
refrigerata ducenda sunt.

Atque haec quidem vestra Lucili;

qualia vero * est,
ab ultimo repetam superiorum. Thales enim Milesius,
qui primus de talibus rebus quaesivit, aquam dixit
esse initium rerum, deum autem eam mentem quae
ex aqua cuncta fingeret: si dei possunt esse sine sensu;
et mentem cur aquae adiunxit, si ipsa mens constare
potest vacans corpore? Anaximandri autem opinio est
nativos esse deos longis intervallis orientis occidentisque, eosque innumerabilis esse mundos. sed nos
deum nisi sempiternum intellegere qui possumus?

Post
Anaximenes aera deum statuit, eumque gigni esseque
inmensum et infinitum et semper in motu: quasi aut
aer sine ulla forma deus esse possit, cum praesertim
deum non modo aliqua sed pulcherrima specie deceat
esse, aut non omne quod ortum sit mortalitas consequatur. Inde Anaxagoras, qui accepit ab Anaximene
disciplinam, primus omnium rerum discriptionem et
modum mentis infinitae vi ac ratione dissignari et confici voluit. in quo non vidit neque motum sensu iunctum et in continentem infinito ullum esse posse, neque sensum omnino quo non ipsa natura pulsa sentiret.
deinde si mentem istam quasi animal aliquod voluit
esse, erit aliquid interius ex quo illud animal nominetur;
quid autem interius mente: cingatur igitur corpore externo;

quod quoniam non placet, aperta simplexque
mens nulla re adiuncta, quae sentire possit, fugere intellegentiae
 
 nostrae vim et notionem videtur. Crotoniates autem Alcmaeo, qui soli et lunae reliquisque sideribus animoque praeterea divinitatem dedit, non sensit sese mortalibus rebus inmortalitatem dare. Nam
Pythagoras, qui censuit animum esse per naturam rerum omnem intentum et commeantem, ex quo nostri
animi carperentur, non vidit distractione humanorum
animorum discerpi et lacerari deum, et cum miseri
animi essent, quod plerisque contingeret, tum dei partem esse miseram, quod fieri non potest.

cur autem
quicquam ignoraret animus hominis, si esset deus? quo
modo porro deus iste, si nihil esset nisi animus, aut
infixus aut infusus esset in mundo? Tum Xenophanes,
qui mente adiuncta omne praeterea, quod esset infinitum, deum voluit esse, de ipsa mente item reprehendetur ut ceteri, de infinitate autem vehementius, in qua
nihil neque sentiens neque coniunctum potest esse.
Nam Parmenides quidem commenticium quiddam: coronae similem efficit ( stefa/nhn appellat) continentem
ardorum lucis orbem, qui cingit caelum, quem appellat deum; in quo neque figuram divinam neque sensum quisquam suspicari potest. multaque eiusdem
monstra, quippe qui bellum qui discordiam qui cupiditatem ceteraque generis eiusdem ad deum revocet, quae
vel morbo vel somno vel oblivione vel vetustate delentur; eademque de sideribus, quae reprehensa in alio
iam in hoc omittantur.

Empedocles autem multa alia
peccans in deorum opinione turpissume labitur. quattuor enim naturas, ex quibus omnia constare censet, 
divinas esse vult; quas et nasci et extingui perspicuum
est et sensu omni carere. Nec vero Protagoras, qui
sese negat omnino de deis habere quod liqueat, sint
non sint qualesve sint, quicquam videtur de natura
deorum suspicari. Quid Democritus, qui tum imagines
eorumque circumitus in deorum numero refert, tum
illam naturam quae imagines fundat ac mittat, tum
sententiam intellegentiamque nostram, nonne in maximo
errore versatur? cum idem omnino, quia nihil semper
suo statu maneat, neget esse quicquam sempiternum,
nonne deum omnino ita tollit, ut nullam opinionem
eius reliquam faciat? Quid aer, quo Diogenes Apolloniates utitur deo, quem sensum habere potest aut
quam formam dei?

Iam de Platonis inconstantia longum est dicere, qui in Timaeo patrem huius mundi
nominari neget posse, in Legum autem libris quid sit
omnino deus anquiri oportere non censeat. quod vero
sine corpore ullo deum vult esse (ut Graeci dicunt
 a)sw/maton ), id quale esse possit intellegi non potest:
careat enim sensu necesse est, careat etiam prudentia,
careat voluptate; quae omnia una cum deorum notione conprehendimus. idem et in Timaeo dicit et in
Legibus et mundum deum esse et caelum et astra et
terram et animos et eos quos maiorum institutis accepimus. quae et per se sunt falsa perspicue et inter
se vehementer repugnantia.

Atque etiam Xenophon
paucioribus verbis eadem fere peccat; facit enim in his
quae a Socrate dicta rettulit Socratem disputantem formam
 
 dei quaeri non oportere, eundemque et solem et
animum deum dicere, et modo unum tum autem plures deos; quae sunt isdem in erratis fere quibus ea
quae de Platone dicimus.

Atque etiam Antisthenes in
eo libro qui physicus inscribitur popularis deos multos
naturalem unum esse dicens tollit vim et naturam
deorum. Nec multo secus Speusippus Platonem avunculum subsequens et vim quandam dicens, qua omnia
regantur, eamque animalem, evellere ex animis conatur
cognitionem deorum.

Aristotelesque in tertio de philosophia libro multa turbat a magistro suo Platone dissentiens; modo enim menti tribuit omnem divinitatem,
modo mundum ipsum deum dicit esse, modo alium
quendam praeficit mundo eique eas partis tribuit ut
replicatione quadam mundi motum regat atque tueatur,
tum caeli ardorem deum dicit esse non intellegens
caelum mundi esse partem, quem alio loco ipse designarit deum. quo modo autem caeli divinus ille sensus
in celeritate tanta conservari potest? ubi deinde illi
tot dii, si numeramus etiam caelum deum? cum autem
sine corpore idem vult esse deum, omni illum sensu
privat, etiam prudentia. quo porro modo mundus moveri carens corpore aut quo modo semper se movens
esse quietus et beatus potest?

Nec vero eius condiscipulus Xenocrates in hoc genere prudentior est, cuius
in libris qui sunt de natura deorum nulla species divina
describitur; deos enim octo esse dicit, quinque eos qui
in stellis vagis nominantur, unum qui ex omnibus sideribus quae infixa caelo sint ex dispersis quasi membris simplex sit putandus deus, septimum solem adiungit octavamque lunam; qui quo sensu beati esse
possint intellegi non potest. Ex eadem Platonis schola 
Ponticus Heraclides puerilibus fabulis refersit libros,
et tamen modo mundum tum mentem divinam esse putat, errantibus etiam stellis divinitatem tribuit sensuque deum privat et eius formam mutabilem esse vult,
eodemque in libro rursus terram et caelum refert in
deos.

Nec vero Theophrasti inconstantia ferenda est;
modo enim menti divinum tribuit principatum modo
caelo, tum autem signis sideribusque caelestibus. Nec
audiendus eius auditor Strato is qui physicus appellatur, qui omnem vim divinam in natura sitam esse
censet, quae causas gignendi augendi minuendi habeat
sed careat omni et sensu et figura.

Zeno autem, ut iam
ad vestros Balbe veniam, naturalem legem divinam
esse censet, eamque vim obtinere recta imperantem
prohibentemque contraria. quam legem quo modo efficiat animantem intellegere non possumus; deum autem animantem certe volumus esse. atque hic idem
alio loco aethera deum dicit: si intellegi potest nihil
sentiens deus, qui numquam nobis occurrit neque in
precibus neque in optatis neque in votis. aliis autem
libris rationem quandam per omnium naturam rerum
pertinentem vi divina esse adfectam putat. idem astris
hoc idem tribuit, tum annis mensibus annorumque mutationibus. cum vero Hesiodi Theogoniam id est originem deorum interpretatur, tollit omnino usitatas perceptasque cognitiones deorum; neque enim Iovem neque Iunonem neque Vestam neque quemquam qui ita
appelletur in deorum habet numero, sed rebus inanimis
atque mutis per quandam significationem haec docet
tributa nomina.

Cuius discipuli Aristonis non minus
magno in errore sententiast, qui neque formam dei intellegi
 
 posse censeat neque in dis sensum esse dicat
dubitetque omnino deus animans necne sit. Cleanthes
autem, qui Zenonem audivit una cum eo quem proxime
nominavi, tum ipsum mundum deum dicit esse, tum totius naturae menti atque animo tribuit hoc nomen, tum
ultimum et altissimum atque undique circumfusum et
extremum omnia cingentem atque conplexum ardorem,
qui aether nominetur, certissimum deum iudicat; idemque quasi delirans in his libris quos scripsit contra voluptatem tum fingit formam quandam et speciem deorum, tum divinitatem omnem tribuit astris, tum nihil
ratione censet esse divinius. ita fit ut deus ille, quem
mente noscimus atque in animi notione tamquam in
vestigio volumus reponere, nusquam prorsus appareat.

At Persaeus eiusdem Zenonis auditor eos esse habitos
deos a quibus aliqua magna utilitas ad vitae cultum
esset inventa, ipsasque res utiles et salutares deorum
esse vocabulis nuncupatas, ut ne hoc quidem diceret,
illa inventa esse deorum, sed ipsa divina;

quo quid
absurdius quam aut res sordidas atque deformis deorum honore adficere aut homines iam morte deletos
reponere in deos, quorum omnis cultus esset futurus in
luctu.

Iam vero Chrysippus, qui Stoicorum somniorum
vaferrumus habetur interpres, magnam turbam congregat ignotorum deorum, atque ita ignotorum ut eos
ne coniectura quidem informare possimus, cum mens
nostra quidvis videatur cogitatione posse depingere.
ait enim vim divinam in ratione esse positam et in universae naturae animo atque mente, ipsumque mundum
deum dicit esse et eius animi fusionem universam, tum
eius ipsius principatum qui in mente et ratione versetur,
 
 communemque rerum naturam universam atque
omnia continentem, tum fatalem †umbram et necessitatem rerum futurarum, ignem praeterea et eum quem
ante dixi aethera, tum ea quae natura fluerent atque
manarent, ut et aquam et terram et aera, solem lunam
sidera universitatemque rerum qua omnia continerentur, atque etiam homines eos qui inmortalitatem essent
consecuti.

idemque disputat aethera esse eum quem
homines Iovem appellarent, quique aer per maria manaret eum esse Neptunum, terramque eam esse quae
Ceres diceretur, similique ratione persequitur vocabula
reliquorum deorum. idemque etiam legis perpetuae et
aeternae vim, quae quasi dux vitae et magistra officiorum sit, Iovem dicit esse, eandemque fatalem necessitatem appellat sempiternam rerum futurarum veritatem; quorum nihil tale est ut in eo vis divina inesse
videatur.

et haec quidem in primo libro de natura deorum; in secundo autem volt Orphei Musaei Hesiodi
Homerique fabellas accommodare ad ea quae ipse
primo libro de deis inmortalibus dixerit, ut etiam veterrimi poetae, qui haec ne suspicati quidem sint, Stoici
fuisse videantur. Quem Diogenes Babylonius consequens in eo libro qui inscribitur de Minerva partum
Iovis ortumque virginis ad physiologiam traducens
deiungit a fabula.

Exposui fere non philosophorum iudicia sed delirantium somnia. Nec enim multo absurdiora sunt ea quae
poetarum vocibus fusa ipsa suavitate nocuerunt, qui
et ira inflammatos et libidine furentis induxerunt deos
feceruntque ut eorum bella proelia pugnas vulnera
videremus, odia praeterea discidia discordias, ortus 
interitus, querellas lamentationes, effusas in omni intemperantia libidines, adulteria vincula, cum humano
genere concubitus mortalisque ex inmortali procreatos.

Cum poetarum autem errore coniungere licet portenta magorum Aegyptiorumque in eodem genere dementiam, tum etiam vulgi opiniones, quae in maxima
inconstantia veritatis ignoratione versantur. 
 Ea qui consideret quam inconsulte ac temere dicantur, venerari Epicurum et in eorum ipsorum numero
de quibus haec quaestio est habere debeat. Solus enim
vidit primum esse deos, quod in omnium animis eorum
notionem inpressisset ipsa natura. quae est enim gens
aut quod genus hominum quod non habeat sine doctrina anticipationem quandam deorum, quam appellat pro/lhmyin Epicurus id est anteceptam animo rei
quandam informationem, sine qua nec intellegi quicquam nec quaeri nec disputari potest. quoius rationis
vim atque utilitatem ex illo caelesti Epicuri de regula
et iudicio volumine accepimus.

quod igitur fundamentum huius quaestionis est, id praeclare iactum videtis.
cum enim non instituto aliquo aut more aut lege sit
opinio constituta maneatque ad unum omnium firma
consensio, intellegi necesse est esse deos, quoniam insitas eorum vel potius innatas cognitiones habemus; de
quo autem omnium natura consentit, id verum esse
necesse est; esse igitur deos confitendum est. Quod
quoniam fere constat inter omnis non philosophos solum sed etiam indoctos, fatemur constare illud etiam,
hanc nos habere sive anticipationem, ut ante dixi, sive
praenotionem deorum (sunt enim rebus novis nova
ponenda nomina, ut Epicurus ipse pro/lhyin appellavit,

quam antea nemo eo verbo nominarat)—hanc
igitur habemus, ut deos beatos et inmortales putemus. 
quae enim nobis natura informationem ipsorum deorum dedit, eadem insculpsit in mentibus ut eos aeternos et beatos haberemus. Quod si ita est, vere exposita
illa sententia est ab Epicuro, quod beatum aeternumque sit id nec habere ipsum negotii quicquam nec
exhibere alteri, itaque neque ira neque gratia teneri,
quod quae talia essent inbecilla essent omnia. 
 Si nihil aliud quaereremus nisi ut deos pie coleremus
et ut superstitione liberaremur, satis erat dictum; nam
et praestans deorum natura hominum pietate coleretur, cum et aeterna esset et beatissima (habet enim
venerationem iustam quicquid excellit), et metus omnis a vi atque ira deorum pulsus esset; intellegitur
enim a beata inmortalique natura et iram et gratiam
segregari; quibus remotis nullos a superis inpendere
metus. sed ad hanc confirmandam opinionem anquirit animus et formam et vitam et actionem mentis atque agitationem in deo.

Ac de forma quidem partim natura nos admonet
partim ratio docet. Nam a natura habemus omnes omnium gentium speciem nullam aliam nisi humanam
deorum; quae enim forma alia occurrit umquam aut
vigilanti cuiquam aut dormienti? Sed ne omnia revocentur ad primas notiones, ratio hoc idem ipsa declarat.

nam cum praestantissumam naturam, vel quia
beata est vel quia sempiterna, convenire videatur eandem esse pulcherrimam, quae conpositio membrorum,
quae conformatio liniamentorum, quae figura, quae species humana potest esse pulchrior? Vos quidem Lucili soletis (nam Cotta meus modo hoc modo illud),
cum artificium effingitis fabricamque divinam, quam 
sint omnia in hominis figura non modo ad usum verum
etiam ad venustatem apta describere;

quod si omnium
animantium formam vincit hominis figura, deus autem
animans est, ea figura profecto est quae pulcherrimast
omnium. quoniamque deos beatissimos esse constat,
beatus autem esse sine virtute nemo potest nec virtus
sine ratione constare nec ratio usquam inesse nisi in
hominis figura, hominis esse specie deos confitendum
est.

Nec tamen ea species corpus est sed quasi corpus,
nec habet sanguinem sed quasi sanguinem. Haec quamquam et inventa sunt acutius et dicta subtilius ab Epicuro quam ut quivis ea possit agnoscere, tamen fretus
intellegentia vestra dissero brevius quam causa desiderat. Epicurus autem, qui res occultas et penitus abditas non modo videat animo sed etiam sic tractet ut
manu, docet eam esse vim et naturam deorum, ut primum non sensu sed mente cernatur, nec soliditate quadam nec ad numerum, ut ea quae ille propter firmitatem stere/mnia appellat, sed imaginibus similitudine
et transitione perceptis, cum infinita simillumarum
imaginum species ex innumerabilibus individuis existat
et ad deos adfluat, cum maximis voluptatibus in eas
imagines mentem intentam infixamque nostram intellegentiam capere quae sit et beata natura et aeterna.

Summa vero vis infinitatis et magna ac diligenti contemplatione dignissima est. in qua intellegi necesse est
eam esse naturam ut omnia omnibus paribus paria respondeant; hanc i)sonomi/an appellat Epicurus id est aequabilem tributionem. ex hac igitur illud efficitur, si 
mortalium tanta multitudo sit, esse inmortalium non
minorem, et si quae interimant innumerabilia sint,
etiam ea quae conservent infinita esse debere. 
 Et quaerere a nobis Balbe soletis quae vita deorum
sit quaeque ab is degatur aetas.

ea videlicet qua nihil
beatius nihil omnibus bonis affluentius cogitari potest. nihil enim agit, nullis occupationibus est inplicatus, nulla opera molitur, sua sapientia et virtute gaudet, habet exploratum fore se semper cum in maximis
tum in aeternis voluptatibus.

Hunc deum rite beatum
dixerimus, vestrum vero laboriosissimum. sive enim
ipse mundus deus est, quid potest esse minus quietum
quam nullo puncto temporis intermisso versari circum
axem caeli admirabili celeritate: nisi quietum autem
nihil beatum est; sive in ipso mundo deus inest aliquis, qui regat qui gubernet qui cursus astrorum mutationes temporum rerum vicissitudines ordinesque
conservet, terras et maria contemplans hominum commoda vitasque tueatur, ne ille est inplicatus molestis
negotiis et operosis.

nos autem beatam vitam in animi
securitate et in omnium vacatione munerum ponimus.
docuit enim nos idem qui cetera, natura effectum esse
mundum, nihil opus fuisse fabrica, tamque eam rem
esse facilem, quam vos effici negetis sine divina posse
sollertia, ut innumerabiles natura mundos effectura sit
efficiat effecerit. quod quia quem ad modum natura
efficere sine aliqua mente possit non videtis, ut tragici poetae cum explicare argumenti exitum non potestis confugitis ad deum.

cuius operam profecto non
desideraretis, si inmensam et interminatam in omnis
partis magnitudinem regionum videretis, in quam se
iniciens animus et intendens ita late longeque peregrinatur, ut nullam tamen oram ultimi videat in qua possit
 
 insistere. in hac igitur inmensitate latitudinum longitudinum altitudinum infinita vis innumerabilium volitat atomorum, quae interiecto inani cohaerescunt tamen inter se et aliae alias adprehendentes continuantur; ex quo efficiuntur eae rerum formae et figurae,
quas vos effici posse sine follibus et incudibus non
putatis. itaque inposuistis in cervicibus nostris sempiternum dominum, quem dies et noctes timeremus. quis
enim non timeat omnia providentem et cogitantem et
animadvertentem et omnia ad se pertinere putantem
curiosum et plenum negotii deum?

Hinc vobis extitit
primum illa fatalis necessitas, quam ei(marme/nhn dicitis, ut quicquid accidat id ex aeterna veritate causarumque continuatione fluxisse dicatis. quanti autem
haec philosophia aestimandast, cui tamquam aniculis,
et his quidem indoctis, fato fieri videantur omnia. sequitur mantikh\ vestra, quae Latine divinatio dicitur,
qua tanta inbueremur superstitione si vos audire vellemus, ut haruspices augures harioli vates coniectores
nobis essent colendi.

His terroribus ab Epicuro soluti
et in libertatem vindicati nec metuimus eos quos intellegimus nec sibi fingere ullam molestiam nec alteri
quaerere, et pie sancteque colimus naturam excellentem atque praestantem. 
 Sed elatus studio vereor ne longior fuerim. erat autem difficile rem tantam tamque praeclaram inchoatam relinquere; quamquam non tam dicendi ratio mihi
habenda fuit quam audiendi.”

Tum Cotta comiter ut solebat Atqui inquit “Vellei
nisi tu aliquid dixisses, nihil sane ex me quidem audire potuisses. mihi enim non tam facile in mentem
venire solet quare verum sit aliquid quam quare falsum;
 
 idque cum saepe tum cum te audirem paulo ante
contigit. roges me qualem naturam deorum esse dicam: nihil fortasse respondeam; quaeras putemne talem esse qualis modo a te sit exposita: nihil dicam
mihi videri minus. 
 Sed ante quam adgrediar ad ea quae a te disputata
sunt de te ipso dicam quid sentiam.

Saepe enim de
L. Crasso illo familiari tuo videor audisse, cum te togatis omnibus sine dubio anteferret, paucos tecum Epicureos e Graecia compararet, sed, quod ab eo te mirifice diligi intellegebam, arbitrabar illum propter benivolentiam uberius id dicere. ego autem, etsi vereor
laudare praesentem, iudico tamen de re obscura atque
difficili a te dictum esse dilucide, neque sententiis solum copiose sed verbis etiam ornatius quam solent
vestri.

Zenonem, quem Philo noster coryphaeum appellare Epicureorum solebat, cum Athenis essem audiebam frequenter, et quidem ipso auctore Philone, credo
ut facilius iudicarem quam illa bene refellerentur, cum
a principe Epicureorum accepissem quem ad modum
dicerentur. non igitur ille ut plerique, sed isto modo
ut tu, distincte graviter ornate. Sed quod in illo mihi
usu saepe venit, idem modo cum te audirem accidebat,
ut moleste ferrem tantum ingenium (bona venia me
audies) in tam leves ne dicam in tam ineptas sententias incidisse.

Nec ego nunc ipse aliquid adferam melius. ut enim modo dixi, omnibus fere in rebus sed
maxime in physicis quid non sit citius quam quid sit
dixerim. roges me quid aut quale sit deus: auctore
utar Simonide, de quo cum quaesivisset hoc idem tyrannus Hiero, deliberandi sibi unum diem postulavit; 
cum idem ex eo postridie quaereret, biduum petivit;
cum saepius duplicaret numerum dierum admiransque
Hiero requireret cur ita faceret, "quia quanto diutius
considero" inquit "tanto mihi spes videtur obscurior".
Sed Simoniden arbitror (non enim poeta solum suavis
verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur),
quia multa venirent in mentem acuta atque subtilia,
dubitantem quid eorum esset verissimum desperasse
omnem veritatem.

Epicurus vero tuus (nam cum illo
malo disserere quam tecum) quid dicit quod non modo
philosophia dignum esset sed mediocri prudentia? 
 Quaeritur primum in ea quaestione quae est de natura deorum, sintne dei necne sint. "Difficile est negare." Credo si in contione quaeratur, sed in huius
modi sermone et in consessu familiari facillimum.
itaque ego ipse pontifex, qui caerimonias religionesque publicas sanctissime tuendas arbitror, is hoc quod
primum est, esse deos, persuaderi mihi non opinione
solum sed etiam ad veritatem plane velim. multa enim
occurrunt quae conturbent, ut interdum nulli esse videantur.

Sed vide quam tecum agam liberaliter: quae
communia sunt vobis cum ceteris philosophis non
attingam, ut hoc ipsum; placet enim omnibus fere
mihique ipsi in primis deos esse. itaque non pugno; rationem tamen eam quae a te adfertur non satis firmam
puto. Quod enim omnium gentium generumque hominibus ita videretur, id satis magnum argumentum
esse dixisti cur esse deos confiteremur. quod cum leve
per se tum etiam falsum est. Primum enim unde tibi
notae sunt opiniones nationum? equidem arbitror
multas esse gentes sic inmanitate efferatas, ut apud
eas nulla suspicio deorum sit.

Quid Diagoras, Atheos 
qui dictus est, posteaque Theodorus nonne aperte deorum naturam sustulerunt? nam Abderites quidem Protagoras, cuius a te modo mentio facta est, sophistes
temporibus illis vel maximus, cum in principio libri sic
posuisset "de divis neque ut sint neque ut non sint
habeo dicere", Atheniensium iussu urbe atque agro est
exterminatus librique eius in contione combusti; ex
quo equidem existimo tardioris ad hanc sententiam
profitendam multos esse factos, quippe cum poenam
ne dubitatio quidem effugere potuisset. Quid de sacrilegis, quid de impiis periurisque dicemus?
 
 Tubulus si Lucius umquam, 
 si Lupus aut Carbo aut Neptuni filius, 
 
ut ait Lucilius, putasset esse deos, tam periurus aut
tam inpurus fuisset?

Non est igitur tam explorata ista
ratio ad id quod vultis confirmandum quam videtur.
sed quia commune hoc est argumentum aliorum etiam
philosophorum, omittam hoc tempore; ad vestra propria venire malo.

Concedo esse deos;

doce me igitur unde sint ubi sint
quales sint corpore animo vita; haec enim scire desidero. Abuteris ad omnia atomorum regno et licentia;
hinc quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis atque efficis. Quae primum nullae sunt. nihil est enim
* * quod vacet corpore, corporibus autem omnis obsidetur locus; ita nullum inane, nihil esse individuum potest.

Haec ego nunc physicorum oracla fundo, vera an falsa
nescio, sed veri simile tamen similiora quam vestra.
ista enim flagitia Democriti sive etiam ante Leucippi,
esse corpuscula quaedam levia alia aspera, rutunda 
alia, partim autem angulata et hamata, curvata quaedam et quasi adunca, ex iis effectum esse caelum atque terram nulla cogente natura sed concursu quodam
fortuito—hanc tu opinionem C. Vellei usque ad hanc
aetatem perduxisti, priusque te quis de omni vitae
statu quam de ista auctoritate deiecerit; ante enim iudicasti Epicureum te esse oportere quam ista cognovisti:
ita necesse fuit aut haec flagitia concipere animo aut
susceptae philosophiae nomen amittere.

quid enim
mereas, ut Epicureus esse desinas? "Nihil equidem"
inquis "ut rationem vitae beatae veritatemque deseram".
Ista igitur est veritas? nam de vita beata nihil repugno,
quam tu ne in deo quidem esse censes nisi plane otio
langueat. sed ubi est veritas? in mundis credo innumerabilibus omnibus minimis temporum punctis aliis nascentibus aliis cadentibus; an in individuis corpusculis tam praeclara opera nulla moderante natura
nulla ratione fingentibus? Sed oblitus liberalitatis meae,
qua tecum paulo ante uti coeperam, plura complector.
Concedam igitur ex individuis constare omnia; quid ad
rem?

deorum enim natura quaeritur. sint sane ex atomis; non igitur aeterni. †quia enim ex atomis, id natum aliquandost; si natum, nulli dei ante quam nati; et
si ortus est deorum, interitus sit necesse est, ut tu
paulo ante de Platonis mundo disputabas. ubi igitur
illud vestrum beatum et aeternum, quibus duobus verbis significatis deum? Quod cum efficere vultis, in dumeta conrepitis. ita enim dicebas, non corpus esse
in deo sed quasi corpus, nec sanguinem sed tamquam
sanguinem.

Hoc persaepe facitis, ut, cum aliquid non veri simile
dicatis et effugere reprehensionem velitis, adferatis
aliquid quod omnino ne fieri quidem possit, ut satius
fuerit illud ipsum de quo ambigebatur concedere quam
tam inpudenter resistere. Velut Epicurus cum videret,
si atomi ferrentur in locum inferiorem suopte pondere,
nihil fore in nostra potestate, quod esset earum motus
certus et necessarius, invenit quo modo necessitatem
effugeret, quod videlicet Democritum fugerat: ait atomum, cum pondere et gravitate directo deorsus feratur, declinare paululum.

hoc dicere turpius est quam
illud quod vult non posse defendere. Idem facit contra
dialecticos; a quibus cum traditum sit in omnibus diiunctionibus, in quibus "aut etiam aut non" poneretur,
alterum utrum esse verum, pertimuit ne, si concessum
esset huius modi aliquid "aut vivet cras aut non vivet
Epicurus", alterutrum fieret necessarium: totum hoc
"aut etiam aut non" negavit esse necessarium; quo quid
dici potuit obtusius? Urguebat Arcesilas Zenonem,
cum ipse falsa omnia diceret quae sensibus viderentur,
Zenon autem non nulla visa esse falsa non omnia; timuit Epicurus ne, si unum visum esset falsum, nullum
esset verum: omnes sensus veri nuntios dixit esse.
Nihil horum nisi †valde; graviorem enim plagam accipiebat ut leviorem repelleret.

Idem facit in natura deorum:

dum individuorum corporum concretionem fugit ne interitus et dissipatio
consequatur, negat esse corpus deorum sed tamquam
corpus, nec sanguinem sed tamquam sanguinem. Mirabile videtur quod non rideat haruspex cum haruspicem
viderit; hoc mirabilius quam ut vos inter vos risum 
tenere possitis? non est corpus sed quasi corpus :
hoc intellegerem quale esset, si in cereis fingeretur aut
fictilibus figuris; in deo quid sit quasi corpus aut quid
sit quasi sanguis intellegere non possum. ne tu quidem Vellei, sed non vis fateri.

Ista enim a vobis quasi dictata redduntur, quae Epicurus oscitans halucinatus est, cum quidem gloriaretur, ut videmus in scriptis, se magistrum habuisse nullum. quod et non praedicanti tamen facile equidem
crederem, sicut mali aedificii domino glorianti se architectum non habuisse; nihil enim olet ex Academia, nihil
 ne ex Lycio, nihil ne e puerilibus quidem disciplinis.
Xenocraten audire potuit (quem virum, dii inmortales), et sunt qui putent audisse; ipse non vult: credo,
plus nemini. Pamphilum quendam Platonis auditorem
ait a se Sami auditum (ibi enim adulescens habitabat
cum patre et fratribus, quod in eam pater eius Neocles
agripeta venerat, sed cum agellus eum non satis aleret
ut opinor, ludi magister fuit);

sed hunc Platonicum mirifice contemnit Epicurus: ita metuit ne quid umquam
didicisse videatur. In Nausiphane Democriteo tenetur;
quem cum a se non neget auditum vexat tamen omnibus contumeliis. atqui si haec Democritea non audisset,
quid audierat, quid est in physicis Epicuri non a Democrito? nam etsi quaedam commutavit, ut quod paulo
ante de inclinatione atomorum dixi, tamen pleraque
dicit eadem, atomos inane, imagines infinitatem locorum innumerabilitatemque mundorum, eorum ortus
interitus, omnia fere quibus naturae ratio continetur. 
 Nunc istuc quasi corpus et quasi sanguinem quid
intellegis?

ego enim te scire ista melius quam me non 
fateor solum sed etiam facile patior; cum quidem semel
dicta sunt, quid est quod Velleius intellegere possit
Cotta non possit? itaque corpus quid sit sanguis quid
sit intellego, quasi corpus et quasi sanguis quid sit
nullo prorsus modo intellego. neque tu me celas ut
Pythagoras solebat alienos, nec consulto dicis occulte
tamquam Heraclitus, sed, quod inter nos liceat, ne tu
quidem intellegis.

Illud video pugnare te, species ut
quaedam sit deorum, quae nihil concreti habeat nihil
solidi nihil expressi nihil eminentis, sitque pura levis
perlucida. dicemus igitur idem quod in Venere Coa:
corpus illud non est sed simile corporis, nec ille fusus
et candore mixtus rubor sanguis est sed quaedam sanguinis similitudo; sic in Epicureo deo non rem sed
similitudines esse rerum. 
 Fac id quod ne intellegi quidem potest mihi esse persuasum; cedo mihi istorum adumbratorum deorum liniamenta atque formas.

Non deest hoc loco copia rationum, quibus docere velitis humanas esse formas
deorum; primum quod ita sit informatum anticipatum-
 que mentibus nostris, ut homini, cum de deo cogitet,
forma occurrat humana; deinde cum, quoniam rebus
omnibus excellat natura divina, forma quoque esse
pulcherrima debeat, nec esse humana ullam pulchriorem; tertiam rationem adfertis, quod nulla in alia figura domicilium mentis esse possit.

primum igitur
quidque considera quale sit; arripere enim mihi videmini quasi vestro iure rem nullo modo probabilem. 
 
 Primum omnium quis tam caecus in contemplandis rebus umquam fuit, ut non videret species istas hominum
 
 conlatas in deos aut consilio quodam sapientium, quo facilius animos imperitorum ad deorum cultum a vitae pravitate converterent, aut superstitione,
ut essent simulacra quae venerantes deos ipsos se adire
crederent. auxerunt autem haec eadem poetae pictores
opifices; erat enim non facile agentis aliquid et molientes deos in aliarum formarum imitatione servare. 
 Accessit etiam ista opinio fortasse, quod homini homine pulchrius nihil videatur. Sed tu hoc physice non
vides, quam blanda conciliatrix et quasi sui sit lena
natura? an putas ullam esse terra marique beluam
quae non sui generis belua maxime delectetur? quod
ni ita esset, cur non gestiret taurus equae contrectatione, equus vaccae? an tu aquilam aut leonem aut
delphinum ullam anteferre censes figuram suae? quid
igitur mirum si hoc eodem modo homini natura praescripsit, ut nihil pulchrius quam hominem putaret? * *
eam esse causam cur deos hominum similis putaremus:
quid censes, si ratio esset in beluis, non suo quasque
generi plurimum tributuras fuisse?

At mehercule ego
(dicam enim ut sentio) quamvis amem ipse me tamen
non audeo dicere pulchriorem esse me quam ille fuerit
taurus qui vexit Europam; non enim hoc loco de ingeniis aut de orationibus nostris sed de specie figuraque quaeritur. quod si fingere nobis et iungere formas
velimus, qualis ille maritimus Triton pingitur, natantibus invehens beluis adiunctis humano corpori, nolis
esse. Difficili in loco versor; est enim vis tanta naturae, ut homo nemo velit nisi hominis similis esse—
et quidem formica formicae.

Sed tamen cuius hominis?
quotus enim quisque formonsus est: Athenis cum essem,
 
 e gregibus epheborum vix singuli reperiebantur
—video quid adriseris, sed ita tamen se res habet.
Deinde nobis, qui concedentibus philosophis antiquis
adulescentulis delectamur, etiam vitia saepe iucunda
sunt. naevos in articulo pueri delectat Alcaeum; at est
corporis macula naevos; illi tamen hoc lumen videbatur. Q. Catulus, huius collegae et familiaris nostri pater,
dilexit municipem tuum Roscium, in quem etiam illud
est eius:
 
 
 constiteram exorientem Auroram forte salutans, 
 cum subito a laeva Roscius exoritur. 
 pace mihi liceat caelestes dicere vestra: 
 mortalis visus pulchrior esse deo. 
 
 
huic deo pulchrior; at erat, sicuti hodie est, perversissimis oculis: quid refert, si hoc ipsum salsum illi et venustum videbatur?

Redeo ad deos. ecquos si non tam
strabones at paetulos esse arbitramur, ecquos naevum
habere, ecquos silos flaccos frontones capitones, quae
sunt in nobis, an omnia emendata in illis? Detur id
vobis; num etiam una est omnium facies? nam si plures, aliam esse alia pulchriorem necesse est, igitur aliquis non pulcherrimus deus; si una omnium facies
est, florere in caelo Academiam necesse est: si enim
nihil inter deum et deum differt, nulla est apud deos
cognitio, nulla perceptio.

Quid si etiam Vellei falsum illud omnino est, nullam
aliam nobis de deo cogitantibus speciem nisi hominis
occurrere:

tamenne ista tam absurda defendes? Nobis
fortasse sic occurrit ut dicis; a parvis enim Iovem 
Iunonem Minervam Neptunum Vulcanum Apollinem reliquos deos ea facie novimus qua pictores fictoresque
voluerunt, neque solum facie sed etiam ornatu aetate
vestitu. at non Aegyptii nec Syri nec fere cuncta barbaria; firmiores enim videas apud eos opiniones esse
de bestiis quibusdam quam apud nos de sanctissimis
templis et simulacris deorum.

etenim fana multa spoliata et simulacra deorum de locis sanctissimis ablata
videmus a nostris, at vero ne fando quidem auditumst
crocodilum aut ibin aut faelem violatum ab Aegyptio.
quid igitur censes Apim illum sanctum Aegyptiorum
bovem nonne deum videri Aegyptiis? tam hercle quam
tibi illam vestram Sospitam. Quam tu numquam ne in
somnis quidem vides nisi cum pelle caprina cum hasta
cum scutulo cum calceolis repandis. at non est talis
Argia nec Romana Iuno. ergo alia species Iunonis Argivis alia Lanuinis. et quidem alia nobis Capitolini alia
Afris Hammonis Iovis.

Non pudet igitur physicum id
est speculatorem venatoremque naturae ab animis consuetudine inbutis petere testimonium veritatis? isto
enim modo dicere licebit Iovem semper barbatum,
Apollinem semper inberbem, caesios oculos Minervae,
caeruleos esse Neptuni. et quidem laudamus esse Athenis Volcanum eum quem fecit Alcamenes, in quo stante
atque vestito leviter apparet claudicatio non deformis:
claudum igitur habebimus deum, quoniam de Volcano
sic accepimus. Age et his vocabulis esse deos facimus
quibus a nobis nominantur?

at primum quot hominum
linguae tot nomina deorum; non enim ut tu Velleius
quocumque veneris sic idem in Italia Volcanus idem in
Africa idem in Hispania. deinde nominum non magnus
numerus ne in pontificiis quidem nostris, deorum autem
 
 innumerabilis. an sine nominibus sunt? istud quidem ita vobis dicere necesse est; quid enim attinet,
cum una facies sit, plura esse nomina? Quam bellum
erat Vellei confiteri potius nescire quod nescires quam
ista effutientem nauseare atque ipsum sibi displicere.
An tu mei similem putas esse aut tui deum? profecto
non putas. 
 "Quid ergo, solem dicam aut lunam aut caelum
deum? ergo etiam beatum: quibus fruentem voluptatibus? et sapientem: qui potest esse in eius modi
trunco sapientia?

" haec vestra sunt. Si igitur nec humano * , quod docui, nec tali aliquo, quod tibi ita persuasum est, quid dubitas negare deos esse? non audes.
sapienter id quidem, etsi hoc loco non populum metuis
sed ipsos deos. novi ego Epicureos omnia sigilla venerantes. Quamquam video non nullis videri Epicurum,
ne in offensionem Atheniensium caderet, verbis reliquisse deos re sustulisse. itaque in illis selectis eius
brevibusque sententiis, quas appellatis kuri/as do/cas ,
haec ut opinor prima sententia est: "quod beatum et inmortale est id nec habet nec exhibet cuiquam negotium"; in hac ita exposita sententia sunt qui existiment,
quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fecisse consulto:

de homine minime vafro male existimant. dubium est enim utrum dicat aliquid esse beatum et inmortale an si quod sit id esse tale. non animadvertunt
hic eum ambigue locutum esse, sed multis aliis locis et
illum et Metrodorum tam aperte quam paulo ante te.
Ille vero deos esse putat, nec quemquam vidi qui magis
 
 ea quae timenda esse negaret timeret, mortem dico
et deos: quibus mediocres homines non ita valde moventur, his ille clamat omnium mortalium mentes esse
perterritas; tot milia latrocinantur morte proposita,
alii omnia quae possunt fana conpilant: credo aut illos
mortis timor terret aut hos religionis.
 
 Sed quoniam non audes (iam enim cum ipso Epicuro
loquar) negare esse deos, quid est quod te inpediat aut
solem aut mundum aut mentem aliquam sempiternam
in deorum numero ponere?

"Numquam vidi" inquit
"animam rationis consilique participem in ulla alia nisi
humana figura". Quid solis numquidnam aut lunae aut
quinque errantium siderum simile vidisti? sol duabus
unius orbis ultimis partibus definiens motum cursus
annuos conficit; huius hanc lustrationem eiusdem incensa radiis menstruo spatio luna complet; quinque
autem stellae eundem orbem tenentes, aliae propius
a terris aliae remotius, ab isdem principiis disparibus
temporibus eadem spatia conficiunt. num quid tale
Epicure vidisti?

ne sit igitur sol ne luna ne stellae,
quoniam nihil esse potest nisi quod attigimus aut vidimus. Quid deum ipsum numne vidisti? cur igitur credis
esse? Omnia tollamus ergo quae aut historia nobis
aut ratio nova adfert. ita fit ut mediterranei mare esse
non credant. quae sunt tantae animi angustiae ut, si
Seriphi natus esses nec umquam egressus ex insula,
in qua lepusculos vulpeculasque saepe vidisses, non
crederes leones et pantheras esse, cum tibi quales
essent dicerentur, si vero de elephanto quis diceret,
etiam rideri te putares.

Et tu quidem Vellei non vestro more sed dialecticorum, quae funditus gens vestra non novit, angustia 
 
 argumenti sententiam conclusisti. Beatos esse
deos sumpsisti: concedimus. beatum autem esse
sine virtute neminem posse: id quoque damus, et
libenter quidem. virtutem autem sine ratione constare non posse: conveniat id quoque necesse est.
Adiungis nec rationem esse nisi in hominis figura.
quem tibi hoc daturum putas? si enim ita esset, quid
opus erat te gradatim istuc pervenire? sumpsisses tuo
iure. quod autem est istuc gradatim? nam a beatis ad
virtutem, a virtute ad rationem video te venisse gradibus; a ratione ad humanam figuram quo modo accedis? praecipitare istuc quidem est, non descendere.

Nec vero intellego cur maluerit Epicurus deos hominum similes dicere quam homines deorum. quaeres
quid intersit; si enim hoc illi simile sit, esse illud huic.
video, sed hoc dico, non ab hominibus formae figuram
venisse ad deos; di enim semper fuerunt, nati numquam sunt, si quidem aeterni sunt futuri; at homines
nati; ante igitur humana forma quam homines, eaque
erant forma dii inmortales: non ergo illorum humana
forma sed nostra divina dicenda est. 
 Verum hoc quidem ut voletis; illud quaero, quae fuerit tanta fortuna (nihil enim ratione in rerum natura

factum esse vultis)—sed tamen quis iste tantus casus,
unde tam felix concursus atomorum, ut repente homines deorum forma nascerentur? Seminane deorum
decidisse de caelo putamus in terras et sic homines
patrum similes extitisse? vellem diceretis; deorum
cognationem agnoscerem non invitus. nihil tale dicitis, sed casu esse factum ut essemus similes deorum.
Et nunc argumenta quaerenda sunt quibus hoc refellatur.
 
 utinam tam facile vera invenire possim quam falsa
convincere. 
 Etenim enumerasti memoriter et copiose, ut mihi quidem admirari luberet in homine esse Romano tantam
scientiam, usque a Thale Milesio de deorum natura philosophorum sententias.

omnesne tibi illi delirare visi
sunt qui sine manibus et pedibus constare deum posse
decreverint? 
 Ne hoc quidem vos movet considerantis, quae sit
utilitas quaeque oportunitas in homine membrorum,
ut iudicetis membris humanis deos non egere? quid
enim pedibus opus est sine ingressu, quid manibus
si nihil conprehendendum est, quid reliqua discriptione omnium corporis partium, in qua nihil inane nihil sine causa nihil supervacuaneum est, itaque nulla
ars imitari sollertiam naturae potest. habebit igitur
linguam deus et non loquetur, dentes palatum fauces
nullum ad usum, quaeque procreationis causa natura
corpori adfinxit ea frustra habebit deus; nec externa
magis quam interiora, cor pulmones iecur cetera—
quae detracta utilitate quid habent venustatis (quando
quidem haec esse in deo propter pulchritudinem
voltis)?

Istisne fidentes somniis non modo Epicurus et
Metrodorus et Hermarchus contra Pythagoram Platonem Empedoclemque dixerunt, sed meretricula
etiam Leontium contra Theophrastum scribere ausast
—scito illa quidem sermone et Attico, sed tamen:
tantum Epicuri hortus habuit licentiae. Et soletis
queri; Zeno quidem etiam litigabat; quid dicam
Albucium; nam Phaedro nihil elegantius nihil humanius, sed stomachabatur senex si quid asperius 
dixeram, cum Epicurus Aristotelem vexarit contumeliosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit,
Metrodori sodalis sui fratrem Timocraten, quia nescio
quid in philosophia dissentiret, totis voluminibus conciderit, in Democritum ipsum quem secutus est fuerit
ingratus, Nausiphanem magistrum suum, a quo non 
nihil didicerat, tam male acceperit. Zeno quidem non
eos solum qui tum erant, Apollodorum Sillim ceteros, figebat maledictis, sed Socraten ipsum parentem
philosophiae Latino verbo utens scurram Atticum
fuisse dicebat, Chrysippum numquam nisi Chrysippam
vocabat.

tu ipse paulo ante cum tamquam senatum
philosophorum recitares, summos viros desipere delirare dementis esse dicebas. quorum si nemo verum
vidit de natura deorum, verendum est ne nulla sit
omnino. 
 Nam ista quae vos dicitis sunt tota commenticia, vix digna lucubratione anicularum. non enim
sentitis quam multa vobis suscipienda sint si inpetraritis ut concedamus eandem hominum esse et deorum figuram. omnis cultus et curatio corporis erit
eadem adhibenda deo quae adhibetur homini, ingressus cursus accubitio inclinatio sessio conprehensio, ad
extremum etiam sermo et oratio.

nam quod et maris
deos et feminas esse dicitis, quid sequatur videtis.
equidem mirari satis non possum unde ad istas opiniones vester ille princeps venerit. 
 Sed clamare non desinitis retinendum hoc esse, deus
ut beatus inmortalisque sit. quid autem obstat quo minus sit beatus si non sit bipes, aut ista sive beatitas sive
beatitudo dicendast (utrumque omnino durum, sed usu 
mollienda nobis verba sunt)—verum ea quaecumque
est cur aut in solem illum aut in hunc mundum aut in
aliquam mentem aeternam figura membrisque corporis
vacuam cadere non potest?

nihil aliud dicis nisi "Numquam vidi solem aut mundum beatum". Quid mundum
praeter hunc umquamne vidisti? negabis. cur igitur
non sescenta milia esse mundorum sed innumerabilia
ausus es dicere? "Ratio docuit." Ergo hoc te ratio non
docebit, cum praestantissima natura quaeratur eaque
beata et aeterna, quae sola divina naturast, ut inmortalitate vincamur ab ea natura sic animi praestantia
vinci, atque ut animi item corporis? cur igitur, cum
ceteris rebus inferiores simus, forma pares sumus; ad
similitudinem enim deorum propius accedebat humana
virtus quam figura.

An quicquam tam puerile dici
potest (ut eundem locum diutius urgeam) quam si ea
genera beluarum, quae in rubro mari Indiave gignantur,
nulla esse dicamus? atqui ne curiosissimi quidem
homines exquirendo audire tam multa possunt quam
sunt multa quae terra mari paludibus fluminibus
existunt; quae negemus esse, quia numquam vidimus? 
 Ipsa vero quam nihil ad rem pertinet, quae vos delectat maxime, similitudo. quid canis nonne similis lupo
(atque, ut Ennius, "simia quam similis turpissuma bestia
nobis"); at mores in utroque dispares. elephanto beluarum nulla prudentior;

ad figuram quae vastior? de
bestiis loquor; quid inter ipsos homines nonne et
simillimis formis dispares mores et moribus paribus 
figura dissimilis? 
 Etenim si semel Vellei suscipimus genus hoc
argumenti, attende quo serpat. tu enim sumebas nisi 
in hominis figura rationem inesse non posse; sumet
alius nisi in terrestri, nisi in eo qui natus sit, nisi in eo
qui adoleverit, nisi in eo qui didicerit, nisi in eo qui ex
animo constet et corpore caduco et infirmo, postremo nisi in homine atque mortali. quod si in omnibus his rebus obsistis, quid est quod te forma una
conturbet? his enim omnibus quae proposui adiunctis in homine rationem esse et mentem videbas; quibus
detractis deum tamen nosse te dicis, modo liniamenta
maneant. hoc est non considerare sed quasi sortiri
quid loquare.

Nisi forte ne hoc quidem adtendis, non modo
in homine sed etiam in arbore quicquid supervacuaneum sit aut usum non habeat obstare. quam molestum est uno digito plus habere; quid ita? quia nec
speciem nec usum alium quinque desiderant. tuus
autem deus non digito uno redundat sed capite collo
cervicibus lateribus alvo tergo poplitibus manibus pedibus feminibus cruribus. si ut inmortalis sit, quid haec
ad vitam membra pertinent, quid ipsa facies? magis
illa, cerebrum cor pulmones iecur: haec enim sunt domicilia vitae; oris quidem habitus ad vitae firmitatem
nihil pertinet.

Et eos vituperabas, qui ex operibus
magnificis atque praeclaris, cum ipsum mundum, cum
eius membra caelum terras maria, cumque horum insignia solem lunam stellasque vidissent, cumque temporum maturitates mutationes vicissitudinesque cognovissent, suspicati essent aliquam excellentem esse
praestantemque naturam, quae haec effecisset moveret
regeret gubernaret. qui etiam si aberrant a coniectura,
video tamen quid sequantur: tu quod opus tandem
magnum et egregium habes quod effectum divina
mente videatur, ex quo esse deos suspicere? "Habebam" 
inquis "in animo insitam informationem quandam dei".
Et barbati quidem Iovis, galeatae Minervae: num igitur
esse talis putas?

Quanto melius haec vulgus imperitorum, qui non membra solum hominis deo tribuant
sed usum etiam membrorum; dant enim arcum sagittas hastam clipeum fuscinam fulmen, et si actiones
quae sint deorum non vident, nihil agentem tamen deum
non queunt cogitare. ipsi qui inridentur Aegyptii nullam beluam nisi ob aliquam utilitatem quam ex ea caperent consecraverunt; velut ibes maximam vim serpentium conficiunt, cum sint aves excelsae cruribus rigidis corneo proceroque rostro; avertunt pestem ab
Aegypto, cum volucris anguis ex vastitate Libyae vento
Africo invectas interficiunt atque consumunt, ex quo
fit ut illae nec morsu vivae noceant nec odore mortuae.
possum de ichneumonum utilitate de crocodilorum de
faelium dicere, sed nolo esse longus. ita concludam, tamen beluas a barbaris propter beneficium consecratas,
vestrorum deorum non modo beneficium nullum extare, sed ne factum quidem omnino.

"Nihil habet" inquit "negotii". Profecto Epicurus quasi pueri delicati nihil cessatione melius existimat. at ipsi tamen pueri
etiam cum cessant exercitatione aliqua ludicra delectantur: deum sic feriatum volumus cessatione torpere, ut,
si se commoverit, vereamur ne beatus esse non possit?
haec oratio non modo deos spoliat motu et actione divina, sed etiam homines inertis efficit, si quidem agens
aliquid ne deus quidem esse beatus potest.

Verum sit sane, ut vultis, deus effigies hominis et
imago:

quod eius est domicilium quae sedes qui locus,
quae deinde actio vitae, quibus rebus, id quod vultis,
beatus est? utatur enim suis bonis oportet et fruatur 
qui beatus futurus est. nam locus quidem his etiam naturis, quae sine animis sunt, suus est cuique proprius,
ut terra infimum teneat, hanc inundet aqua, superior
 aeri , aetheriis ignibus altissima ora reddatur; bestiarum autem terrenae sunt aliae, partim aquatiles, aliae
quasi ancipites in utraque sede viventes, sunt quaedam
etiam quae igne nasci putentur appareantque in ardentibus fornacibus saepe volitantes.

Quaero igitur vester
deus primum ubi habitet, deinde quae causa eum loco
moveat, si modo movetur aliquando, post, cum hoc
proprium sit animantium ut aliquid adpetant quod sit
naturae accommodatum, deus quid appetat, ad quam
denique rem motu mentis ac rationis utatur, postremo
quo modo beatus sit quo modo aeternus. quicquid enim
horum attigeris ulcus est: ita male instituta ratio exitum
reperire non potest.

Sic enim dicebas, speciem dei percipi cogitatione non
sensu, nec esse in ea ullam soliditatem, neque eandem
ad numerum permanere, eamque esse eius visionem ut
similitudine et transitione cernatur neque deficiat umquam ex infinitis corporibus similium accessio, ex eoque
fieri ut in haec intenta mens nostra beatam illam naturam et sempiternam putet. hoc, per ipsos deos de
quibus loquimur, quale tandem est? nam si tantum
modo ad cogitationem valent nec habent ullam soliditatem nec eminentiam, quid interest utrum de hippocentauro an de deo cogitemus; omnem enim talem conformationem animi ceteri philosophi motum inanem
vocant, vos autem adventum in animos et introitum
imaginum dicitis.

ut igitur, Ti. Gracchum cum videor 
contionantem in Capitolio videre de M. Octavio deferentem sitellam, tum eum motum animi dico esse
inanem, tu autem et Gracchi et Octavi imagines remanere, quae in Capitolium cum pervenerint tum ad animum meum referantur—hoc idem fieri in deo, cuius
crebra facie pellantur animi, ex quo esse beati atque
aeterni intellegantur.

Fac imagines esse quibus pulsentur animi: species dumtaxat obicitur quaedam; num
etiam cur ea beata sit cur aeterna? 
 Quae autem istae imagines vestrae aut unde? a Democrito omnino haec licentia; sed et ille reprehensus a
multis est, nec vos exitum reperitis, totaque res vacillat et claudicat. nam quid est quod minus probari possit, omnium in me incidere imagines, Homeri Archilochi Romuli Numae Pythagorae Platonis—nec ea
forma qua illi fuerunt: quo modo illi ergo? et quorum
imagines: Orpheum poetam docet Aristoteles numquam
fuisse, et hoc Orphicum carmen Pythagorei ferunt cuiusdam fuisse Cerconis; at Orpheus, id est imago eius ut
vos vultis, in animum meum saepe incurrit.

Quid quod
eiusdem hominis in meum aliae aliae in tuum; quid
quod earum rerum quae numquam omnino fuerunt neque esse potuerunt, ut Scyllae ut Chimaerae; quid quod
hominum locorum urbium earum quas numquam vidimus; quid quod simul ac mihi collibitum est praesto
est imago; quid quod etiam ad dormientem veniunt
invocatae. tota res Vellei nugatoria est. Vos autem non
modo oculis imagines sed etiam animis inculcatis: tanta est inpunitas garriendi. At quam licenter.

"Fluentium frequenter transitio fit visionum, ut e multis una 
videatur." Puderet me dicere non intellegere, si vos ipsi
intellegeretis qui ista defenditis. quo modo enim probas continenter imagines ferri, aut si continenter, quo
modo aeterne? "Innumerabilitas" inquit "suppeditat
atomorum". Num eadem ergo ista faciet ut sint omnia
sempiterna? Confugis ad aequilibritatem (sic enim
 i)sonomi/an si placet appellemus) et ais, quoniam sit
natura mortalis, inmortalem etiam esse oportere. isto
modo, quoniam homines mortales sunt, sint aliqui inmortales, et quoniam nascuntur in terra, nascantur in
aqua. "Et quia sunt quae interimant, sint quae conservent." Sint sane, sed ea conservent quae sunt; deos
istos esse non sentio.

Omnis tamen ista rerum effigies
ex individuis quo modo corporibus oritur? quae etiam
si essent, quae nulla sunt, pellere sepse et agitari inter
se concursu fortasse possent, formare figurare colorare
animare non possent. Nullo igitur modo inmortalem
deum efficitis. 
 Videamus nunc de beato. Sine virtute certe nullo
modo; virtus autem actuosa; et deus vester nihil agens;
expers virtutis igitur;

ita ne beatus quidem. Quae ergo
vita? "Suppeditatio" inquis "bonorum nullo malorum
interventu". Quorum tandem bonorum? voluptatum
credo, nempe ad corpus pertinentium; nullam enim novistis nisi profectam a corpore et redeuntem ad corpus
animi voluptatem. non arbitror te velle similem esse
Epicureorum reliquorum, quos pudeat quarundam Epicuri vocum, quibus ille testatur se ne intellegere quidem
 
 ullum bonum quod sit seiunctum a delicatis et
obscenis voluptatibus; quas quidem non erubescens
persequitur omnis nominatim.

quem cibum igitur aut
quas potiones aut quas vocum aut florum varietates
aut quos tactus quos odores adhibebis ad deos, ut eos
perfundas voluptatibus? ac poetae quidem nectar ambrosiam epulas conparant et aut Iuventatem aut Ganymedem pocula ministrantem, tu autem Epicure quid
facies? neque enim unde habeat ista deus tuus video
nec quo modo utatur. locupletior igitur hominum natura ad beate vivendum est quam deorum, quod pluribus generibus fruitur voluptatum.

At has levioris ducis voluptates, quibus quasi titillatio (Epicuri enim hoc
verbum est) adhibetur sensibus. quo usque ludis? nam
etiam Philo noster ferre non poterat aspernari Epicureos mollis et delicatas voluptates. summa enim memoria pronuntiabat plurimas Epicuri sententias is ipsis
verbis quibus erant scriptae. Metrodori vero, qui est
Epicuri collega sapientiae, multa inpudentiora recitabat; accusat enim Timocratem fratrem suum Metrodorus, quod dubitet omnia quae ad beatam vitam pertineant ventre metiri, neque id semel dicit sed saepius.
adnuere te video, nota enim tibi sunt; proferrem libros
si negares. Neque nunc reprehendo quod ad voluptatem omnia referantur (alia est ea quaestio), sed doceo
deos vestros esse voluptatis expertes, ita vestro iudicio
ne beatos quidem. "At dolore vacant.

" Satin est id ad
illam abundantem bonis vitam beatissimam? "Cogitat"
inquiunt "adsidue beatum esse se; habet enim nihil
aliud quod agitet in mente". Conprehende igitur animo
et propone ante oculos deum nihil aliud in omni aeternitate nisi "mihi pulchre est" et "ego beatus sum" cogitantem.
 
 Nec tamen video quo modo non vereatur iste
deus beatus ne intereat, cum sine ulla intermissione
pulsetur agiteturque atomorum incursione sempiterna,
cumque ex ipso imagines semper afluant. Ita nec
beatus est vester deus nec aeternus.

"At etiam de sanctitate de pietate adversus deos libros scripsit Epicurus." At quo modo in his loquitur:
ut Ti. Coruncanium aut P. Scaevolam pontifices maximos te audire dicas, non eum qui sustulerit omnem
funditus religionem nec manibus ut Xerses sed rationibus deorum inmortalium templa et aras everterit. quid
est enim cur deos ab hominibus colendos dicas, cum
dei non modo homines non colant sed omnino nihil
curent nihil agant?

"At est eorum eximia quaedam praestansque natura, ut ea debeat ipsa per se ad se colendam elicere sapientem." An quicquam eximium potest
esse in ea natura, quae sua voluptate laetans nihil nec
actura sit umquam neque agat neque egerit? Quae
porro pietas ei debetur a quo nihil acceperis, aut quid
omnino cuius nullum meritum sit ei deberi potest?
est enim pietas iustitia adversum deos; cum quibus
quid potest nobis esse iuris, cum homini nulla cum deo
sit communitas? Sanctitas autem est scientia colendorum deorum; qui quam ob rem colendi sint non intellego nullo nec accepto ab his nec sperato bono.

Quid
est autem quod deos veneremur propter admirationem
eius naturae in qua egregium nihil videmus? 
 Nam superstitione, quod gloriari soletis, facile est
liberare, cum sustuleris omnem vim deorum. Nisi forte 
Diagoram aut Theodorum, qui omnino deos esse negabant, censes superstitiosos esse potuisse; ego ne Protagoram quidem, cui neutrum licuerit, nec esse deos
nec non esse. horum enim sententiae omnium non modo
superstitionem tollunt, in qua inest timor inanis deorum, sed etiam religionem, quae deorum cultu pio continetur.

Quid i qui dixerunt totam de dis inmortalibus
opinionem fictam esse ab hominibus sapientibus
rei publicae causa, ut quos ratio non posset eos ad officium religio duceret, nonne omnem religionem funditus sustulerunt? Quid Prodicus Cius, qui ea quae
prodessent hominum vitae deorum in numero habita
esse dixit, quam tandem religionem reliquit?

Quid qui
aut fortis aut claros aut potentis viros tradunt post
mortem ad deos pervenisse, eosque esse ipsos quos
nos colere precari venerarique soleamus, nonne expertes sunt religionum omnium? quae ratio maxime tractata ab Euhemero est, quem noster et interpretatus est
et secutus praeter ceteros Ennius; ab Euhemero autem
et mortes et sepulturae demonstrantur deorum; utrum
igitur hic confirmasse videtur religionem an penitus
totam sustulisse? Omitto Eleusinem sanctam illam et
augustam, "ubi initiantur gentes orarum ultimae", praetereo Samothraciam eaque quae Lemni "nocturno aditu
occulta coluntur silvestribus saepibus densa"; quibus
explicatis ad rationemque revocatis rerum magis natura cognoscitur quam deorum.



Mihi quidem etiam Democritus vir magnus in primis, cuius fontibus Epicurus hortulos suos inrigavit, 
nutare videtur in natura deorum. tum enim censet
imagines divinitate praeditas inesse in universitate rerum, tum principia mentis quae sunt in eodem universo
deos esse dicit, tum animantes imagines quae vel prodesse nobis solent vel nocere, tum ingentes quasdam
imagines tantasque ut universum mundum conplectantur extrinsecus. quae quidem omnia sunt patria Democriti quam Democrito digniora;

quis enim istas imagines conprehendere animo potest, quis admirari, quis
aut cultu aut religione dignas iudicare? 
 Epicurus vero ex animis hominum extraxit radicitus
religionem, cum dis inmortalibus et opem et gratiam
sustulit. cum enim optimam et praestantissumam naturam dei dicat esse, negat idem esse in deo gratiam:
tollit id quod maxime proprium est optimae praestantissimaeque naturae. quid enim melius aut quid praestantius bonitate et beneficentia; qua cum carere deum
vultis, neminem deo nec deum nec hominem carum, neminem ab eo amari neminem diligi vultis: ita fit ut
non modo homines a deis sed ipsi dei inter se ab aliis
alii neglegantur. Quanto Stoici melius, qui a vobis reprehenduntur: censent autem sapientes sapientibus
etiam ignotis esse amicos; nihil est enim virtute amabilius, quam qui adeptus erit ubicumque erit gentium a
nobis diligetur.

Vos autem quid mali datis, cum in 
inbecillitate gratificationem et benivolentiam ponitis.
ut enim omittam vim et naturam deorum, ne homines
quidem censetis, nisi inbecilli essent, futuros beneficos
et benignos fuisse? nulla est caritas naturalis inter bonos? carum ipsum verbum est amoris, ex quo amicitiae
nomen est ductum; quam si ad fructum nostrum referemus,
 
 non ad illius commoda quem diligemus, non
erit ista amicitia sed mercatura quaedam utilitatum
suarum. prata et arva et pecudum greges diliguntur
isto modo, quod fructus ex is capiuntur, hominum caritas et amicitia gratuita est; quanto igitur magis deorum, qui nulla re egentes et inter se diligunt et hominibus consulunt. Quod ni ita sit, quid veneramur quid
precamur deos, cur sacris pontifices cur auspiciis augures praesunt, quid optamus a deis inmortalibus quid
vovemus? "At etiam liber est Epicuri de sanctitate."

Ludimur ab homine non tam faceto quam ad scribendi
licentiam libero. quae enim potest esse sanctitas si dii
humana non curant, quae autem animans natura nihil
curans? Verius est igitur nimirum illud quod familiaris omnium nostrum Posidonius disseruit in libro
quinto de natura deorum, nullos esse deos Epicuro videri, quaeque is de deis inmortalibus dixerit invidiae
detestandae gratia dixisse; neque enim tam desipiens
fuisset ut homunculi similem deum fingeret, liniamentis dumtaxat extremis non habitu solido, membris hominis praeditum omnibus usu membrorum ne minimo
quidem, exilem quendam atque perlucidum, nihil cuiquam tribuentem nihil gratificantem, omnino nihil curantem nihil agentem. quae natura primum nulla esse
potest, idque videns Epicurus re tollit oratione relinquit deos;

deinde si maxime talis est deus ut nulla gratia nulla hominum caritate teneatur, valeat—quid enim
dicam "propitius sit"; esse enim propitius potest nemini,
quoniam ut dicitis omnis in inbecillitate est et gratia
et caritas.'”

Quae cum Cotta dixisset, tum Velleius Ne ego 
inquit incautus, qui cum Academico et eodem rhetore
congredi conatus sim. nam neque indisertum Academicum pertimuissem nec sine ista philosophia rhetorem quamvis eloquentem; neque enim flumine conturbor inanium verborum nec subtilitate sententiarum si
orationis est siccitas. tu autem Cotta utraque re valuisti; corona tibi et iudices defuerunt. Sed ad ista
alias, nunc Lucilium, si ipsi commodum est, audiamus.

Tum Balbus:

'Eundem equidem mallem audire Cottam, dum qua eloquentia falsos deos sustulit eadem veros inducat. est enim et philosophi et pontificis et Cottae de dis inmortalibus habere non errantem et vagam
ut Academici sed ut nostri stabilem certamque sententiam. nam contra Epicurum satis superque dictum est;
sed aveo audire tu ipse Cotta quid sentias.' 
 
 An inquit oblitus es quid initio dixerim, facilius
me, talibus praesertim de rebus, quid non sentirem
quam quid sentirem posse dicere?

quod si haberem aliquid quod liqueret, tamen te vicissim audire vellem,
cum ipse tam multa dixissem.

Tum Balbus: Geram tibi morem et agam quam brevissume potero; etenim convictis Epicuri erroribus
longa de mea disputatione detracta oratio est. Omnino
dividunt nostri totam istam de dis inmortalibus quaestionem in partis quattuor. primum docent esse deos,
deinde quales sint, tum mundum ab his administrari,
postremo consulere eos rebus humanis. nos autem hoc
sermone quae priora duo sunt sumamus; tertium et 
quartum, quia maiora sunt, puto esse in aliud tempus
differenda. 
 
 
 Minime vero inquit Cotta; nam et otiosi sumus et
his de rebus agimus, quae sunt etiam negotiis anteponenda.

Tum Lucilius Ne egere quidem videtur inquit “oratione prima pars. Quid enim potest esse tam apertum
tamque perspicuum, cum caelum suspeximus caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen
praestantissimae mentis quo haec regantur? quod ni
ita esset, qui potuisset adsensu omnium dicere Ennius
"aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes
Iovem"—illum vero et Iovem et dominatorem rerum
et omnia motu regentem et, ut idem Ennius, "patrem divumque hominumque" et praesentem ac praepotentem
deum? quod qui dubitet, haud sane intellego cur non
idem sol sit an nullus sit dubitare possit;

qui enim est
hoc illo evidentius? Quod nisi cognitum conprehensumque animis haberemus, non tam stabilis opinio permaneret nec confirmaretur diuturnitate temporis nec
una cum saeclis aetatibusque hominum inveterare potuisset. etenim videmus ceteras opiniones fictas atque
vanas diuturnitate extabuisse. quis enim hippocentaurum fuisse aut Chimaeram putat, quaeve anus tam
excors inveniri potest quae illa quae quondam credebantur apud inferos portenta extimescat? opinionis
enim commenta delet dies, naturae iudicia confirmat.

Itaque et in nostro populo et in ceteris deorum cultus
religionumque sanctitates existunt in dies maiores atque meliores;

idque evenit non temere nec casu, sed 
quod et praesentes saepe di vim suam declarant, ut
et apud Regillum bello Latinorum, cum A. Postumius
dictator cum Octavio Mamillio Tusculano proelio dimicaret, in nostra acie Castor et Pollux ex equis pugnare visi sunt, et recentiore memoria idem Tyndaridae Persem victum nuntiaverunt. P. enim Vatinius
avus huius adulescentis, cum e praefectura Reatina Romam venienti noctu duo iuvenes cum equis albis dixissent regem Persem illo die captum, cum senatui nuntiavisset, primo quasi temere de re publica locutus in
carcerem coniectus est, post a Paulo litteris allatis cum
idem dies constitisset, et agro a senatu et vacatione donatus est. atque etiam cum ad fluvium Sagram Crotoniatas Locri maximo proelio devicissent, eo ipso die
auditam esse eam pugnam ludis Olympiae memoriae
proditum est. saepe Faunorum voces exauditae, saepe
visae formae deorum quemvis aut non hebetem aut
impium deos praesentes esse confiteri coegerunt.

Praedictiones vero et praesensiones rerum futurarum
quid aliud declarant nisi hominibus ea quae sint ostendi
monstrari portendi praedici, ex quo illa ostenta monstra portenta prodigia dicuntur. Quod si ea ficta credimus licentia fabularum, Mopsum Tiresiam Amphiaraum Calchantem Helenum (quos tamen augures ne
ipsae quidem fabulae adscivissent, si res omnino repudiarent), ne domesticis quidem exemplis docti numen
deorum conprobabimus? Nihil nos P. Clodi bello Punico
 
 primo temeritas movebit, qui etiam per iocum
deos inridens, cum cavea liberati pulli non pascerentur,
mergi eos in aquam iussit, ut biberent, quoniam esse
nollent? qui risus classe devicta multas ipsi lacrimas,
magnam populo Romano cladem attulit. quid collega
eius L. Iunius eodem bello nonne tempestate classem
amisit, cum auspiciis non paruisset? itaque Clodius
a populo condemnatus est, Iunius necem sibi ipse conscivit.

C. Flaminium Coelius religione neglecta cecidisse
apud Transumenum scribit cum magno rei publicae
vulnere. quorum exitio intellegi potest eorum imperiis
rem publicam amplificatam qui religionibus paruissent. et si conferre volumus nostra cum externis, ceteris rebus aut pares aut etiam inferiores reperiemur,
religione id est cultu deorum multo superiores.

An
Atti Navi lituus ille, quo ad investigandum suem regiones vineae terminavit, contemnendus est? crederem, nisi eius augurio rex Hostilius maxima bella gessisset. Sed neglegentia nobilitatis augurii disciplina
omissa veritas auspiciorum spreta est, species tantum
retenta; itaque maximae rei publicae partes, in is bella
quibus rei publicae salus continetur, nullis auspiciis
administrantur, nulla peremnia servantur, nulla ex acuminibus, nulli viri vocantur ex quo in procinctu testamenta perierunt; tum enim bella gerere nostri duces
incipiunt, cum auspicia posuerunt.

at vero apud maiores tanta religionis vis fuit, ut quidam imperatores
etiam se ipsos dis inmortalibus capite velato verbis
certis pro re publica devoverent. Multa ex Sibyllinis
vaticinationibus, multa ex haruspicum responsis commemorare
 
 possum quibus ea confirmentur quae dubia
nemini debent esse. Atqui et nostrorum augurum et
Etruscorum haruspicum disciplinam P. Scipione C. Figulo consulibus res ipsa probavit. quos cum Ti. Gracchus consul iterum crearet, primus rogator, ut eos rettulit, ibidem est repente mortuus. Gracchus cum comitia
nihilo minus peregisset remque illam in religionem populo venisse sentiret, ad senatum rettulit. senatus quos
ad soleret referendum censuit. haruspices introducti
responderunt non fuisse iustum comitiorum rogatorem.

tum Gracchus, ut e patre audiebam, incensus ira:

"itane
vero, ego non iustus, qui et consul rogavi et augur et
auspicato? an vos Tusci ac barbari auspiciorum populi
Romani ius tenetis et interpretes esse comitiorum potestis?" itaque tum illos exire iussit. post autem e provincia litteras ad collegium misit, se cum legeret libros
recordatum esse vitio sibi tabernaculum captum fuisse
hortos Scipionis, quod, cum pomerium postea intrasset
habendi senatus causa, in redeundo cum idem pomerium transiret auspicari esset oblitus; itaque vitio
creatos consules esse. augures rem ad senatum; senatus ut abdicarent consules; abdicaverunt. quae quaerimus exempla maiora: vir sapientissimus atque haud
sciam an omnium praestantissimus peccatum suum,
quod celari posset, confiteri maluit quam haerere in re
publica religionem, consules summum imperium statim
deponere quam id tenere punctum temporis contra religionem.

magna augurum auctoritas; quid haruspicum
ars nonne divina? Haec et innumerabilia ex eodem
genere qui videat nonne cogatur confiteri deos esse?
quorum enim interpretes sunt, eos ipsos esse certe necesse est; deorum autem interpretes sunt; deos igitur
esse fateamur. At fortasse non omnia eveniunt quae 
praedicta sunt. ne aegri quidem quia non omnes convalescunt idcirco ars nulla medicina est. signa ostenduntur a dis rerum futurarum; in his si qui erraverunt,
non deorum natura sed hominum coniectura peccavit. 
 Itaque inter omnis omnium gentium summa constat;
omnibus enim innatum est et in animo quasi insculptum
esse deos. quales sint varium est, esse nemo negat.

Cleanthes quidem noster quattuor de causis dixit in
animis hominum informatas deorum esse notiones. primam posuit eam de qua modo dixi, quae orta esset ex
praesensione rerum futurarum; alteram quam ceperimus ex magnitudine commodorum, quae percipiuntur
caeli temperatione fecunditate terrarum aliarumque
commoditatum complurium copia;

tertiam quae terreret animos fulminibus tempestatibus nimbis nivibus
grandinibus vastitate pestilentia terrae motibus et
saepe fremitibus lapideisque imbribus et guttis imbrium quasi cruentis, tum labibus aut repentinis terrarum hiatibus tum praeter naturam hominum pecudumque portentis, tum facibus visis caelestibus tum stellis
is quas Graeci komh/tas nostri cincinnatas vocant, quae
nuper bello Octaviano magnarum fuerunt calamitatum
praenuntiae, tum sole geminato, quod ut e patre audivi
Tuditano et Aquilio consulibus evenerat, quo quidem
anno P. Africanus sol alter extinctus est, quibus exterriti homines vim quandam esse caelestem et divinam suspicati sunt;

quartam causam esse eamque vel
maximam aequabilitatem motus constantissimamque 
conversionem caeli, solis lunae siderumque omnium
distinctionem utilitatem pulchritudinem ordinem, quarum rerum aspectus ipse satis indicaret non esse ea
fortuita: ut, si quis in domum aliquam aut in gymnasium
 
 aut in forum venerit, cum videat omnium rerum
rationem modum disciplinam, non possit ea sine causa
fieri iudicare, sed esse aliquem intellegat qui praesit et
cui pareatur, multo magis in tantis motionibus tantisque vicissitudinibus, tam multarum rerum atque tantarum ordinibus, in quibus nihil umquam inmensa et
infinita vetustas mentita sit, statuat necesse est ab aliqua mente tantos naturae motus gubernari.

Chrysippus
quidem, quamquam est acerrimo ingenio, tamen ea
dicit ut ab ipsa natura didicisse, non ut ipse repperisse videatur. "Si enim" inquit "est aliquid in rerum natura quod hominis mens quod ratio quod vis quod potestas humana efficere non possit, est certe id quod illud
efficit homine melius; atqui res caelestes omnesque eae
quarum est ordo sempiternus ab homine confici non
possunt; est igitur id quo illa conficiuntur homine melius. id autem quid potius dixeris quam deum? Etenim
si di non sunt, quid esse potest in rerum natura homine
melius; in eo enim solo est ratio, qua nihil potest esse
praestantius; esse autem hominem qui nihil in omni
mundo melius esse quam se putet desipientis adrogantiae est; ergo est aliquid melius. est igitur profecto
deus.

" An vero, si domum magnam pulchramque videris, non possis adduci ut, etiam si dominum non videas, muribus illam et mustelis aedificatam putes—:
tantum ergo ornatum mundi, tantam varietatem pulchritudinemque rerum caelestium, tantam vim et magnitudinem maris atque terrarum si tuum ac non deorum inmortalium domicilium putes, nonne plane desipere videare? An ne hoc quidem intellegimus, omnia
supera esse meliora, terram autem esse infimam, quam
crassissimus circumfundat aer: ut ob eam ipsam causam,
 
 quod etiam quibusdam regionibus atque urbibus
contingere videmus, hebetiora ut sint hominum ingenia
propter caeli pleniorem naturam, hoc idem generi humano evenerit, quod in terra hoc est in crassissima regione mundi conlocati sint.

Et tamen ex ipsa hominum
sollertia esse aliquam mentem et eam quidem acriorem et divinam existimare debemus. unde enim hanc
homo "arripuit", ut ait apud Xenophontem Socrates.
quin et umorem et calorem, qui est fusus in corpore,
et terrenam ipsam viscerum soliditatem, animum denique illum spirabilem si quis quaerat unde habeamus,
apparet; quorum aliud a terra sumpsimus aliud ab
umore aliud ab igni aliud ab aere eo quem spiritum
dicimus. illud autem quod vincit haec omnia, rationem
dico et, si placet pluribus verbis, mentem consilium
cogitationem prudentiam, ubi invenimus unde sustulimus? An cetera mundus habebit omnia, hoc unum
quod plurimi est non habebit? atqui certe nihil omnium
rerum melius est mundo nihil praestabilius nihil pulchrius, nec solum nihil est sed ne cogitari quidem quicquam melius potest. et si ratione et sapientia nihil est
melius, necesse est haec inesse in eo quod optimum
esse concedimus.

Quid vero tanta rerum consentiens
conspirans, continuata cognatio quem non coget ea quae
dicuntur a me conprobare? possetne uno tempore florere, dein vicissim horrere terra, aut tot rebus ipsis se
inmutantibus solis accessus discessusque solstitiis brumisque cognosci, aut aestus maritimi fretorumque angustiae ortu aut obitu lunae commoveri, aut una totius 
caeli conversione cursus astrorum dispares conservari?
haec ita fieri omnibus inter se concinentibus mundi
partibus profecto non possent, nisi ea uno divino et
continuato spiritu continerentur.

Atque haec cum uberius disputantur et fusius, ut
mihi est in animo facere, facilius effugiunt Academicorum calumniam;

cum autem, ut Zeno solebat, brevius
angustiusque concluduntur, tum apertiora sunt ad reprendendum. nam ut profluens amnis aut vix aut nullo
modo, conclusa autem aqua facile conrumpitur, sic orationis flumine reprensoris convicia diluuntur, angustia
autem conclusae rationis non facile se ipsa tutatur.
Haec enim quae dilatantur a nobis Zeno sic premebat:

"Quod ratione utitur id melius est quam id quod ratione non utitur; nihil autem mundo melius; ratione
igitur mundus utitur". similiter effici potest sapientem
esse mundum, similiter beatum, similiter aeternum;
omnia enim haec meliora sunt quam ea quae sunt his
carentia, nec mundo quicquam melius. ex quo efficietur esse mundum deum.

Idemque hoc modo: "Nullius
sensu carentis pars aliqua potest esse sentiens; mundi
autem partes sentientes sunt; non igitur caret sensu
mundus". Pergit idem et urguet angustius: "Nihil" inquit "quod animi quodque rationis est expers, id generare ex se potest animantem compotemque rationis;
mundus autem generat animantis compotesque rationis; animans est igitur mundus composque rationis". Idemque similitudine, ut saepe solet, rationem
conclusit hoc modo: "Si ex oliva modulate canentes
tibiae nascerentur, num dubitares quin inesset in oliva
tibicini quaedam scientia? quid si platani fidiculas ferrent numerose sonantes: idem scilicet censeres in platanis
 
 inesse musicam. cur igitur mundus non animans
sapiensque iudicetur, cum ex se procreet animantis
atque sapientis?"

Sed quoniam coepi secus agere atque initio dixeram
(negaram enim hanc primam partem egere oratione,
quod esset omnibus perspicuum deos esse), tamen id
ipsum rationibus physicis id est naturalibus confirmari
volo. Sic enim res se habet, ut omnia quae alantur et
quae crescant contineant in se vim caloris, sine qua neque ali possent nec crescere. nam omne quod est calidum et igneum cietur et agitur motu suo; quod autem alitur et crescit motu quodam utitur certo et aequabili; qui quam diu remanet in nobis tam diu sensus
et vita remanet, refrigerato autem et extincto calore
occidimus ipsi et extinguimur.

Quod quidem Cleanthes his etiam argumentis docet, quanta vis insit caloris in omni corpore: negat enim esse ullum cibum
tam gravem quin is nocte et die concoquatur; cuius
etiam in reliquiis inest calor iis quas natura respuerit.
iam vero venae et arteriae micare non desinunt quasi
quodam igneo motu, animadversumque saepe est cum
cor animantis alicuius evolsum ita mobiliter palpitaret
ut imitaretur igneam celeritatem. Omne igitur quod
vivit, sive animal sive terra editum, id vivit propter
inclusum in eo calorem. ex quo intellegi debet eam caloris naturam vim habere in se vitalem per omnem
mundum pertinentem.

Atque id facilius cernemus toto genere hoc igneo
quod tranat omnia subtilius explicato. Omnes igitur
partes mundi (tangam autem maximas) calore fultae
sustinentur. Quod primum in terrena natura perspici
potest. nam et lapidum conflictu atque tritu elici
ignem videmus et recenti fossione terram fumare calentem,
 
 atque etiam ex puteis iugibus aquam calidam
trahi, et id maxime fieri temporibus hibernis, quod
magna vis terrae cavernis contineatur caloris eaque
hieme sit densior ob eamque causam calorem insitum
in terris contineat artius.

longa est oratio multaeque
rationes, quibus doceri possit omnia quae terra concipiat semina quaeque ipsa ex se generata stirpibus infixa contineat ea temperatione caloris et oriri et augescere. Atque aquae etiam admixtum esse calorem
primum ipse liquor aquae declarat et fusio, quae neque conglaciaret frigoribus neque nive pruinaque concresceret, nisi eadem se admixto calore liquefacta et
dilapsa diffunderet; itaque et aquilonibus reliquisque
frigoribus adiectis durescit umor, et idem vicissim mollitur tepefactus et tabescit calore. atque etiam maria
agitata ventis ita tepescunt ut intellegi facile possit in
tantis illis umoribus esse inclusum calorem; nec enim
ille externus et adventicius habendus est tepor, sed ex
intumis maris partibus agitatione excitatus, quod nostris quoque corporibus contingit cum motu atque exercitatione recalescunt. Ipse vero aer, qui natura est
maxime frigidus, minime est expers caloris;

ille vero
et multo quidem calore admixtus est: ipse enim oritur
ex respiratione aquarum; earum enim quasi vapor
quidam aer habendus est, is autem existit motu eius
caloris qui aquis continetur, quam similitudinem cernere possumus in his aquis quae effervescunt subiectis
ignibus. Iam vero reliqua quarta pars mundi: ea et
ipsa tota natura fervida est et ceteris naturis omnibus
salutarem inpertit et vitalem calorem.

Ex quo concluditur, cum omnes mundi partes sustineantur calore,
mundum etiam ipsum simili parique natura in tanta
diuturnitate servari, eoque magis quod intellegi debet 
calidum illud atque igneum ita in omni fusum esse natura, ut in eo insit procreandi vis et causa gignendi,
a quo et animantia omnia et ea quorum stirpes terra
continentur et nasci sit necesse et augescere.

Natura est igitur quae contineat mundum omnem
eumque tueatur, et ea quidem non sine sensu atque
ratione. Omnem enim naturam necesse est, quae non
solitaria sit neque simplex sed cum alio iuncta atque
conexa, habere aliquem in se principatum, ut in homine mentem, in belua quiddam simile mentis unde
oriantur rerum adpetitus; in arborum autem et earum
rerum quae gignuntur e terra radicibus inesse principatus putatur. principatum autem id dico quod Graeci h(gemoniko\n vocant, quo nihil in quoque genere
nec potest nec debet esse praestantius. ita necesse est
illud etiam in quo sit totius naturae principatus esse
omnium optumum omniumque rerum potestate dominatuque dignissimum.

videmus autem in partibus mundi
(nihil est enim in omni mundo quod non pars universi
sit) inesse sensum atque rationem. in ea parte igitur,
in qua mundi inest principatus, haec inesse necessest,
et acriora quidem atque maiora. quocirca sapientem
esse mundum necesse est, naturamque eam quae res
omnes conplexa teneat perfectione rationis excellere,
eoque deum esse mundum omnemque vim mundi natura divina contineri. 
 Atque etiam mundi ille fervor purior perlucidior
mobiliorque multo ob easque causas aptior ad sensus
commovendos quam hic noster calor, quo haec quae
nota nobis sunt retinentur et vigent.

absurdum igitur
est dicere, cum homines bestiaeque hoc calore teneantur et propterea moveantur ac sentiant, mundum esse
sine sensu, qui integro et libero et puro eodemque acerrimo
 
 et mobilissimo ardore teneatur, praesertim cum
is ardor qui est mundi non agitatus ab alio neque
externo pulsu sed per se ipse ac sua sponte moveatur;
nam quid potest esse mundo valentius, quod pellat
atque moveat calorem eum quo ille teneatur.

Audiamus enim Platonem quasi quendam deum philosophorum; cui duo placet esse motus, unum suum alterum externum, esse autem divinius quod ipsum ex se
sua sponte moveatur quam quod pulsu agitetur alieno.
hunc autem motum in solis animis esse ponit, ab isque principium motus esse ductum putat. quapropter
quoniam ex mundi ardore motus omnis oritur, is autem
ardor non alieno inpulsu sed sua sponte movetur,
animus sit necesse est; ex quo efficitur animantem esse
mundum. 
 Atque ex hoc quoque intellegi poterit in eo inesse
intellegentiam, quod certe est mundus melior quam
ulla natura. ut enim nulla pars est corporis nostri
quae non minoris sit quam nosmet ipsi sumus, sic
mundum universum pluris esse necesse est quam partem aliquam universi. quod si ita est, sapiens sit mundus necesse est. nam ni ita esset, hominem qui esset
mundi pars, quoniam rationis esset particeps, pluris
esse quam mundum omnem oporteret.

Atque etiam si a primis incohatisque naturis ad
ultimas perfectasque volumus procedere, ad deorum
naturam perveniamus necesse est. Prima enim animadvertimus a natura sustineri ea quae gignantur e
terra, quibus natura nihil tribuit amplius quam ut ea
alendo atque augendo tueretur.

bestiis autem sensum
et motum dedit et cum quodam adpetitu accessum ad
res salutares a pestiferis recessum. hoc homini amplius,
 
 quod addidit rationem, qua regerentur animi
adpetitus, qui tum remitterentur tum continerentur.
quartus autem est gradus et altissimus eorum qui natura boni sapientesque gignuntur, quibus a principio
innascitur ratio recta constansque, quae supra hominem putanda est deoque tribuenda id est mundo,
in quo necesse est perfectam illam atque absolutam inesse rationem.

Neque enim dici potest in ulla rerum
institutione non esse aliquid extremum atque perfectum. ut enim in vite ut in pecude, nisi quae vis obstitit,
videmus naturam suo quodam itinere ad ultimum pervenire, atque ut pictura et fabrica ceteraeque artes habent quendam absoluti operis effectum, sic in omni
natura ac multo etiam magis necesse est absolvi aliquid ac perfici. etenim ceteris naturis multa externa
quo minus perficiantur possunt obsistere, universam
autem naturam nulla res potest impedire propterea
quod omnis naturas ipsa cohibet et continet. Quocirca necesse est esse quartum illum et altissimum gradum quo nulla vis possit accedere.

is autem est gradus
in quo rerum omnium natura ponitur; quae quoniam
talis est ut et praesit omnibus et eam nulla res possit
inpedire, necesse est intellegentem esse mundum et
quidem etiam sapientem. 
 Quid autem est inscitius quam eam naturam quae
omnis res sit conplexa non optumam dici, aut, cum sit
optuma, non primum animantem esse, deinde rationis
et consilii compotem, postremo sapientem. qui enim
potest aliter esse optima? neque enim si stirpium similis sit aut etiam bestiarum, optuma putanda sit potius
quam deterruma. Nec vero, si rationis particeps sit nec
sit tamen a principio sapiens, non sit deterior mundi
potius quam humana condicio. homo enim sapiens fieri 
potest, mundus autem, si in aeterno praeteriti temporis
spatio fuit insipiens, numquam profecto sapientiam
consequetur; ita erit homine deterior. quod quoniam
absurdum est, et sapiens a principio mundus et deus
habendus est.

Neque enim est quicquam aliud praeter mundum
quoi nihil absit quodque undique aptum atque perfectum expletumque sit omnibus suis numeris et partibus.
Scite enim Chrysippus, ut clipei causa involucrum vaginam autem gladii, sic praeter mundum cetera omnia
aliorum causa esse generata, ut eas fruges atque fructus quos terra gignit animantium causa, animantes
autem hominum, ut ecum vehendi causa arandi bovem
venandi et custodiendi canem; ipse autem homo ortus
est ad mundum contemplandum et imitandum—nullo
modo perfectus sed est quaedam particula perfecti.

sed
mundus quoniam omnia conplexus est neque est quicquam quod non insit in eo, perfectus undique est; qui
igitur potest ei desse id quod est optimum? nihil autem
est mente et ratione melius; ergo haec mundo deesse
non possunt. Bene igitur idem Chrysippus, qui similitudines adiungens omnia in perfectis et maturis docet esse meliora, ut in equo quam in eculeo in cane
quam in catulo in viro quam in puero; item quod in
omni mundo optimum sit id in perfecto aliquo atque
absoluto esse debere;

est autem nihil mundo perfectius
nihil virtute melius; igitur mundi est propria virtus.
Nec vero hominis natura perfecta est, et efficitur tamen
in homine virtus; quanto igitur in mundo facilius; est
ergo in eo virtus. sapiens est igitur et propterea deus. 
 Atque hac mundi divinitate perspecta tribuenda est
sideribus eadem divinitas; quae ex mobilissima purissimaque
 
 aetheris parte gignuntur neque ulla praeterea
sunt admixta natura totaque sunt calida atque perlucida, ut ea quoque rectissime et animantia esse et
sentire atque intellegere dicantur.

Atque ea quidem
tota esse ignea duorum sensuum testimonio confirmari
Cleanthes putat, tactus et oculorum. nam solis calor et
candor inlustrior est quam ullius ignis, quippe qui inmenso mundo tam longe lateque conluceat, et is eius
tactus est, non ut tepefaciat solum sed etiam saepe
comburat, quorum neutrum faceret nisi esset igneus.
"ergo" inquit "cum sol igneus sit Oceanique alatur umoribus" (quia nullus ignis sine pastu aliquo possit permanere) "necesse est aut ei similis sit igni quem adhibemus ad usum atque victum, aut ei qui corporibus
animantium continetur.

atqui hic noster ignis, quem
usus vitae requirit, confector est et consumptor omnium idemque quocumque invasit cuncta disturbat ac
dissipat; contra ille corporeus vitalis et salutaris omnia
conservat alit auget sustinet sensuque adficit." negat
ergo esse dubium horum ignium sol utri similis sit, cum
is quoque efficiat ut omnia floreant et in suo quaeque
genere pubescant. quare cum solis ignis similis eorum
ignium sit qui sunt in corporibus animantium, solem
quoque animantem esse oportet, et quidem reliqua
astra quae oriantur in ardore caelesti qui aether vel
caelum nominatur.

Cum igitur aliorum animantium ortus in terra sit
aliorum in aqua in aere aliorum, absurdum esse Aristoteli videtur in ea parte quae sit ad gignenda animantia aptissima animal gigni nullum putare. sidera
autem aetherium locum optinent; qui quoniam tenuissimus est et semper agitatur et viget, necesse est 
quod animal in eo gignatur id et sensu acerrumo et
mobilitate celerrima esse. quare cum in aethere astra
gignantur, consentaneum est in his sensum inesse et
intellegentiam, ex quo efficitur in deorum numero astra
esse ducenda. Etenim licet videre acutiora ingenia et
ad intellegendum aptiora eorum qui terras incolant eas
in quibus aer sit purus ac tenuis quam illorum qui
utantur crasso caelo atque concreto.

quin etiam cibo
quo utare interesse aliquid ad mentis aciem putant.
probabile est igitur praestantem intellegentiam in sideribus esse, quae et aetheriam partem mundi incolant
et marinis terrenisque umoribus longo intervallo extenuatis alantur. Sensum autem astrorum atque intellegentiam maxume declarat ordo eorum atque constantia (nihil est enim quod ratione et numero moveri
possit sine consilio), in quo nihil est temerarium nihil
varium nihil fortuitum. ordo autem siderum et in omni
aeternitate constantia neque naturam significat (est
enim plena rationis) neque fortunam, quae amica varietati constantiam respuit. sequitur ergo ut ipsa sua
sponte suo sensu ac divinitate moveantur.

Nec vero
Aristoteles non laudandus in eo quod omnia quae moventur aut natura moveri censuit aut vi aut voluntate; moveri autem solem et lunam et sidera omnia;
quae autem natura moverentur, haec aut pondere deorsum aut levitate in sublime ferri, quorum neutrum
astris contingeret propterea quod eorum motus in orbem circumque ferretur; nec vero dici potest vi quadam maiore fieri ut contra naturam astra moveantur
(quae enim potest maior esse?); restat igitur ut motus
astrorum sit voluntarius. 
 
 Quae qui videat non indocte solum verum etiam
impie faciat si deos esse neget. nec sane multum interest utrum id neget an eos omni procuratione atque
actione privet; mihi enim qui nihil agit esse omnino
non videtur. esse igitur deos ita perspicuum est, ut id
qui neget vix eum sanae mentis existimem.

Restat ut qualis eorum natura sit consideremus;

in
quo nihil est difficilius quam a consuetudine oculorum
aciem mentis abducere ea difficultas induxit et vulgo
imperitos et similes philosophos imperitorum, ut nisi
figuris hominum constitutis nihil possent de dis inmortalibus cogitare; cuius opinionis levitas confutata
a Cotta non desiderat orationem meam. Sed cum talem
esse deum certa notione animi praesentiamus, primum
ut sit animans, deinde ut in omni natura nihil eo sit
praestantius, ad hanc praesensionem notionemque nostram nihil video quod potius accommodem quam ut
primum hunc ipsum mundum, quo nihil excellentius
fieri potest, animantem esse et deum iudicem.

Hic quam volet Epicurus iocetur, homo non aptissimus ad iocandum minimeque resipiens patriam, et
dicat se non posse intellegere qualis sit volubilis et
rutundus deus, tamen ex hoc, quod etiam ipse probat,
numquam me movebit. Placet enim illi esse deos, quia
necesse sit praestantem esse aliquam naturam qua
nihil sit melius. mundo autem certe nihil est melius;
nec dubium quin quod animans sit habeatque sensum
et rationem et mentem id sit melius quam id quod is
careat.

ita efficitur animantem, sensus mentis rationis
mundum esse compotem; qua ratione deum esse mundum concluditur. Sed haec paulo post facilius cognoscentur ex is rebus ipsis quas mundus efficit. interea
 
 Vellei noli quaeso prae te ferre vos plane expertes esse doctrinae. conum tibi ais et cylindrum et pyramidem pulchriorem quam sphaeram videri. novum
etiam oculorum iudicium habetis. sed sint ista pulchriora dumtaxat aspectu—quod mihi tamen ipsum non
videtur; quid enim pulchrius ea figura quae sola omnis
alias figuras complexa continet, quaeque nihil asperitatis habere nihil offensionis potest, nihil incisum angulis nihil anfractibus, nihil eminens nihil lacunosum;
cumque duae formae praestantissimae sint, ex solidis
globus (sic enim sfai=ran interpretari placet), ex planis autem circulus aut orbis, qui ku/klos Graece dicitur,
his duabus formis contingit solis ut omnes earum partes sint inter se simillumae a medioque tantum absit 
extremum,

quo nihil fieri potest aptius—sed si haec
non videtis, quia numquam eruditum illum pulverem
attigistis, ne hoc quidem physici intellegere potuistis,
hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum
in alia figura non potuisse servari? Itaque nihil potest
indoctius quam quod a vobis adfirmari solet. nec enim
hunc ipsum mundum pro certo rutundum esse dicitis,
nam posse fieri ut sit alia figura, innumerabilesque
mundos alios aliarum esse formarum.

quae si bis bina
quot essent didicisset Epicurus certe non diceret; sed
dum palato quid sit optimum iudicat, "caeli palatum",
ut ait Ennius, non suspexit. 
 Nam cum duo sint genera siderum, quorum alterum 
spatiis inmutabilibus ab ortu ad occasum commeans
nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum
autem continuas conversiones duas isdem spatiis cursibusque conficiat, ex utraque re et mundi volubilitas,
quae nisi in globosa forma esse non posset, et stellarum rutundi ambitus cognoscuntur. 
 Primusque sol, qui astrorum tenet principatum, ita
movetur ut, cum terras larga luce compleverit, easdem modo his modo illis ex partibus opacet; ipsa enim
umbra terrae soli officiens noctem efficit. nocturnorum
autem spatiorum eadem est aequabilitas quae diurnorum. eiusdemque solis tum accessus modici tum recessus et frigoris et caloris modum temperant. circumitus enim solis orbium quinque et sexaginta et trecentorum quarta fere diei parte addita conversionem
conficiunt annuam; inflectens autem sol cursum tum
ad septem triones tum ad meridiem aestates et hiemes
efficit et ea duo tempora quorum alterum hiemi senescenti adiunctum est alterum aestati: ita ex quattuor
temporum mutationibus omnium quae terra marique
gignuntur initia causaeque ducuntur.

Iam solis annuos
cursus spatiis menstruis luna consequitur, cuius tenuissimum lumen facit proximus accessus ad solem,
digressus autem longissimus quisque plenissimum. neque solum eius species ac forma mutatur tum crescendo tum defectibus in initia recurrendo, sed etiam
regio; quae cum est aquilonia aut australis, in lunae
quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii similitudo, multaque ab ea manant et fluunt quibus et animantes alantur augescantque et pubescant maturitatemque adsequantur quae oriuntur e terra.

Maxume vero sunt admirabiles motus earum quinque stellarum quae falso vocantur errantes;

nihil enim
errat quod in omni aeternitate conservat progressus
et regressus reliquosque motus constantis et ratos. quod
eo est admirabilius in is stellis quas dicimus, quia tum
occultantur tum rursus aperiuntur, tum adeunt tum
recedunt, tum antecedunt tum autem subsecuntur, tum
celerius moventur tum tardius, tum omnino ne moventur quidem sed ad quoddam tempus insistunt. quarum
ex disparibus motionibus magnum annum mathematici nominaverunt, qui tum efficitur cum solis et lunae
et quinque errantium ad eandem inter se comparationem confectis omnium spatiis est facta conversio;

quae quam longa sit magna quaestio est, esse vero
certam et definitam necesse est. Nam ea quae Saturni
stella dicitur *fai/nwn que a Graecis nominatur, quae a
terra abest plurimum, xxx fere annis cursum suum
conficit, in quo cursu multa mirabiliter efficiens tum
antecedendo tum retardando, tum vespertinis temporibus delitiscendo tum matutinis rursum se aperiendo nihil inmutat sempiternis saeclorum aetatibus quin eadem
isdem temporibus efficiat. Infra autem hanc propius
a terra Iovis stella fertur, quae *fae/qwn dicitur, eaque
eundem duodecim signorum orbem annis duodecim
conficit easdemque quas Saturni stella efficit in cursu
varietates.

Huic autem proximum inferiorem orbem
tenet *puro/eis , quae stella Martis appellatur, eaque
quattuor et viginti mensibus sex ut opinor diebus minus eundem lustrat orbem quem duae superiores. Infra hanc autem stella Mercuri est (ea *sti/lbwn appellatur a Graecis), quae anno fere vertenti signiferum
lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi
 
 intervallo discedit tum antevertens tum subsequens.
Infima est quinque errantium terraeque proxuma stella
Veneris, quae *fwsfo/ros Graece Lucifer Latine dicitur
cum antegreditur solem, cum subsequitur autem *(/esperos ; ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi orbis et longitudinem, quod idem faciunt stellae
superiores, neque umquam ab sole duorum signorum
intervallo longius discedit tum antecedens tum subsequens.

Hanc igitur in stellis constantiam, hanc tantam tam variis cursibus in omni aeternitate convenientiam temporum non possum intellegere sine mente ratione consilio. quae cum in sideribus inesse videamus,
non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere. 
 Nec vero eae stellae quae inerrantes vocantur non
significant eandem mentem atque prudentiam. quarum
est cotidiana conveniens constansque conversio, nec
habent aetherios cursus neque caelo inhaerentes, ut
plerique dicunt physicae rationis ignari; non est enim
aetheris ea natura ut vi sua stellas conplexa contorqueat, nam tenuis ac perlucens et aequabili calore suffusus aether non satis aptus ad stellas continendas videtur;

habent igitur suam sphaeram stellae inerrantes
ab aetheria coniunctione secretam et liberam. earum
autem perennes cursus atque perpetui cum admirabili
incredibilique constantia declarant in his vim et mentem
esse divinam, ut haec ipsa qui non sentiat deorum vim
habere is nihil omnino sensurus esse videatur.

Nulla igitur in caelo nec fortuna nec temeritas nec
erratio nec vanitas inest contraque omnis ordo veritas
ratio constantia, quaeque his vacant ementita et falsa
plenaque erroris, ea circum terras infra lunam, quae
omnium ultima est, in terrisque versantur. caelestem 
ergo admirabilem ordinem incredibilemque constantiam, ex qua conservatio et salus omnium omnis oritur,
qui vacare mente putat is ipse mentis expers habendus
est.

Haut ergo ut opinor erravero, si a principe investigandae veritatis huius disputationis principium duxero.
Zeno igitur naturam ita definit ut eam dicat ignem esse
artificiosum ad gignendum progredientem via. censet
enim artis maxume proprium esse creare et gignere,
quodque in operibus nostrarum artium manus efficiat
id multo artificiosius naturam efficere, id est ut dixi
ignem artificiosum magistrum artium reliquarum. Atque hac quidem ratione omnis natura artificiosa est,
quod habet quasi viam quandam et sectam quam sequatur.

ipsius vero mundi, qui omnia conplexu suo
coercet et continet, natura non artificiosa solum sed
plane artifex ab eodem Zenone dicitur, consultrix et
provida utilitatum oportunitatumque omnium. atque
ut ceterae naturae suis seminibus quaeque gignuntur
augescunt continentur, sic natura mundi omnis motus
habet voluntarios, conatusque et adpetitiones, quas
 o(rma\s Graeci vocant, et is consentaneas actiones sic adhibet ut nosmet ipsi qui animis movemur et sensibus.
Talis igitur mens mundi cum sit ob eamque causam vel
prudentia vel providentia appellari recte possit (Graece
enim pro/noia dicitur), haec potissimum providet et in
is maxime est occupata, primum ut mundus quam aptissimus sit ad permanendum, deinde ut nulla re egeat,
maxume autem ut in eo eximia pulchritudo sit atque
omnis ornatus.

Dictum est de universo mundo, dictum etiam est de
sideribus, ut iam prope modum appareat multitudo nec
cessantium deorum nec ea quae agant molientium cum 
labore operoso ac molesto. non enim venis et nervis
et ossibus continentur nec his escis aut potionibus vescuntur, ut aut nimis acres aut nimis concretos umores
colligant, nec is corporibus sunt ut casus aut ictus extimescant aut morbos metuant ex defetigatione membrorum, quae verens Epicurus monogrammos deos et
nihil agentes commentus est.

illi autem pulcherruma
forma praediti purissimaque in regione caeli collocati
ita feruntur moderanturque cursus, ut ad omnia conservanda et tuenda consensisse videantur. 
 Multae autem aliae naturae deorum ex magnis beneficiis eorum non sine causa et a Graeciae sapientissimis et a maioribus nostris constitutae nominataeque
sunt. quicquid enim magnam utilitatem generi adferret
humano, id non sine divina bonitate erga homines fieri
arbitrabantur. itaque tum illud quod erat a deo natum
nomine ipsius dei nuncupabant, ut cum fruges Cererem
appellamus vinum autem Liberum, ex quo illud Te-

renti "sine Cerere et Libero friget Venus", tum autem
res ipsa, in qua vis inest maior aliqua, sic appellatur ut
ea ipsa vis nominetur deus, ut Fides ut Mens, quas in
Capitolio dedicatas videmus proxume a M. Aemilio
Scauro, ante autem ab A. Atilio Calatino erat Fides
consecrata. vides Virtutis templum vides Honoris a
M. Marcello renovatum, quod multis ante annis erat
bello Ligustico a Q. Maxumo dedicatum. quid Opis
quid Salutis quid Concordiae Libertatis Victoriae; quarum omnium rerum quia vis erat tanta ut sine deo regi
non posset, ipsa res deorum nomen optinuit. quo ex
genere Cupidinis et Voluptatis et Lubentinae Veneris
vocabula consecrata sunt, vitiosarum rerum neque naturalium—quamquam Velleius aliter existimat, sed 
tamen ea ipsa vitia naturam vehementius saepe pulsant.

Utilitatum igitur magnitudine constituti sunt ei
di qui utilitates quasque gignebant, atque is quidem
nominibus quae paulo ante dicta sunt quae vis sit in
quoque declaratur deo. 
 Suscepit autem vita hominum consuetudoque communis ut beneficiis excellentis viros in caelum fama ac
voluntate tollerent. hinc Hercules hinc Castor et Pollux
hinc Aesculapius hinc Liber etiam (hunc dico Liberum
Semela natum, non eum quem nostri maiores auguste
sancteque Liberum cum Cerere et Libera consecraverunt, quod quale sit ex mysteriis intellegi potest; sed
quod ex nobis natos liberos appellamus, idcirco Cerere
nati nominati sunt Liber et Libera, quod in Libera servant, in Libero non item)—hinc etiam Romulum, quem
quidam eundem esse Quirinum putant. quorum cum
remanerent animi atque aeternitate fruerentur, rite di
sunt habiti, cum et optimi essent et aeterni.

Alia quoque ex ratione et quidem physica magna
fluxit multitudo deorum, qui induti specie humana fabulas poetis suppeditaverunt, hominum autem vitam
superstitione omni referserunt. atque hic locus a Zenone tractatus post a Cleanthe et Chrysippo pluribus
verbis explicatus est. Nam vetus haec opinio Graeciam
opplevit, esse exsectum Caelum a filio Saturno, vinctum
autem Saturnum ipsum a filio Iove:

physica ratio non
inelegans inclusa est in impias fabulas. caelestem enim
altissimam aetheriamque naturam id est igneam, quae
per sese omnia gigneret, vacare voluerunt ea parte corporis
 
 quae coniunctione alterius egeret ad procreandum. Saturnum autem eum esse voluerunt qui cursum
et conversionem spatiorum ac temporum contineret.
qui deus Graece id ipsum nomen habet: *kro/nos enim
dicitur, qui est idem xro/nos id est spatium temporis.
Saturnus autem est appellatus quod saturaretur annis;
ex se enim natos comesse fingitur solitus, quia consumit aetas temporum spatia annisque praeteritis insaturabiliter expletur. vinctus autem a Iove, ne inmoderatos cursus haberet, atque ut eum siderum vinclis alligaret. sed ipse Iuppiter, id est iuvans pater, quem conversis casibus appellamus a iuvando Iovem, a poetis
"pater divomque hominumque" dicitur, a maioribus autem nostris optumus maxumus, et quidem ante optimus
id est beneficentissimus quam maximus, quia maius
est certeque gratius prodesse omnibus quam opes mag-

nas habere—hunc igitur Ennius, ut supra dixi, nuncupat ita dicens "aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem" planius quam alio loco idem "cui
quod in me est exsecrabor hoc quod lucet quicquid est";
hunc etiam augures nostri cum dicunt "Iove fulgente
tonante": dicunt enim "caelo fulgente et tonante". Euripides autem ut multa praeclare sic hoc breviter:
 
 vides sublime fusum immoderatum aethera, 
 qui terram tenero circumiectu amplectitur: 
 hunc summum habeto divum, hunc perhibeto Iovem.

Aer autem, ut Stoici disputant, interiectus inter mare 
et caelum Iunonis nomine consecratur, quae est soror
et coniux Iovis, quod ei et similitudo est aetheris et
cum eo summa coniunctio. effeminarunt autem eum
Iunonique tribuerunt, quod nihil est eo mollius. sed
Iunonem a iuvando credo nominatam. Aqua restabat
et terra, ut essent ex fabulis tria regna divisa. datum
est igitur Neptuno alterum, Iovis ut volumus fratri, maritimum omne regnum, nomenque productum ut Portunus a porta sic Neptunus a nando, paulum primis litteris immutatis. Terrena autem vis omnis atque natura
Diti patri dedicata est, qui dives ut apud Graecos *plou/-
twn , quia et recidunt omnia in terras et oriuntur e
terris. †Cui Proserpinam (quod Graecorum nomen est,
ea enim est quae *persefo/nh Graece nominatur)—quam
frugum semen esse volunt absconditamque quaeri a
matre fingunt.

Mater autem est a gerendis frugibus
Ceres tamquam geres, casuque prima littera itidem immutata ut a Graecis; nam ab illis quoque *dhmh/thr 
quasi gh= mh/thr nominata est. Iam qui magna verteret
Mavors, Minerva autem quae vel minueret vel minaretur. Cumque in omnibus rebus vim haberent maxumam prima et extrema, principem in sacrificando
Ianum esse voluerunt, quod ab eundo nomen est ductum, ex quo transitiones perviae iani foresque in liminibus profanarum aedium ianuae nominantur. Nam
Vestae nomen a Graecis (ea est enim quae ab illis
 *(esti/a dicitur); vis autem eius ad aras et focos pertinet, itaque in ea dea, quod est rerum custos intumarum,
 
 omnis et precatio et sacrificatio extrema est.

Nec
longe absunt ab hac vi di Penates, sive a penu ducto
nomine (est enim omne quo vescuntur homines penus)
sive ab eo quod penitus insident; ex quo etiam penetrales a poetis vocantur. Iam Apollinis nomen est
Graecum. quem solem esse volunt, Dianam autem et
lunam eandem esse putant, cum sol dictus sit vel quia
solus ex omnibus sideribus est tantus vel quia cum est
exortus obscuratis omnibus solus apparet, luna a lucendo nominata sit; eadem est enim Lucina, itaque
ut apud Graecos Dianam eamque Luciferam sic apud
nostros Iunonem Lucinam in pariendo invocant. quae
eadem Diana Omnivaga dicitur non a venando sed
quod in septem numeratur tamquam vagantibus;

Diana
dicta quia noctu quasi diem efficeret. adhibetur autem
ad partus, quod i maturescunt aut septem non numquam aut ut plerumque novem lunae cursibus, qui
quia mensa spatia conficiunt menses nominantur; concinneque ut multa Timaeus, qui cum in historia dixisset qua nocte natus Alexander esset eadem Dianae
Ephesiae templum deflagravisse, adiunxit minime id
esse mirandum, quod Diana quom in partu Olympiadis adesse voluisset afuisset domo. Quae autem dea
ad res omnes veniret Venerem nostri nominaverunt, 
atque ex ea potius venustas quam Venus ex venustate.

Videtisne igitur ut a physicis rebus bene atque utiliter inventis tracta ratio sit ad commenticios et fictos
deos. Quae res genuit falsas opiniones erroresque turbulentos et superstitiones paene aniles. et formae enim
nobis deorum et aetates et vestitus ornatusque noti
sunt, genera praeterea coniugia cognationes, omniaque
traducta ad similitudinem inbecillitatis humanae. nam
et perturbatis animis inducuntur: accepimus enim
deorum cupiditates aegritudines iracundias; nec vero,
ut fabulae ferunt, bellis proeliisque caruerunt, nec solum ut apud Homerum cum duo exercitus contrarios
alii dei ex alia parte defenderent, sed etiam ut cum
Titanis ut cum Gigantibus sua propria bella gesserunt.
haec et dicuntur et creduntur stultissime et plena sunt
futtilitatis summaeque levitatis.

Sed tamen is fabulis
spretis ac repudiatis deus pertinens per naturam cuiusque rei, per terras Ceres per maria Neptunus alii per
alia, poterunt intellegi qui qualesque sint quoque eos
nomine consuetudo nuncupaverit. Quos deos et venerari et colere debemus. cultus autem deorum est optumus idemque castissimus atque sanctissimus plenissimusque pietatis, ut eos semper pura integra incorrupta
et mente et voce veneremur. non enim philosophi solum
 
 verum etiam maiores nostri superstitionem a religione separaverunt.

nam qui totos dies precabantur et
immolabant, ut sibi sui liberi superstites essent, superstitiosi sunt appellati, quod nomen patuit postea latius; qui autem omnia quae ad cultum deorum pertinerent diligenter retractarent et tamquam relegerent, i 
sunt dicti religiosi ex relegendo, tamquam elegantes
ex eligendo, tamquam 
 ex diligendo diligentes, ex
intellegendo intellegentes; his enim in verbis omnibus
inest vis legendi eadem quae in religioso. ita factum
est in superstitioso et religioso alterum vitii nomen
alterum laudis. Ac mihi videor satis et esse deos
et quales essent ostendisse.

Proximum est ut doceam deorum providentia mundum administrari. magnus sane locus est et a vestris
Cotta vexatus, ac nimirum vobiscum omne certamen
est. Nam vobis Vellei minus notum est quem ad
modum quidque dicatur; vestra enim solum legitis
vestra amatis, ceteros causa incognita condemnatis.
velut a te ipso hesterno die dictumst anum fatidicam
Pronoean a Stoicis induci id est Providentiam. quod eo
errore dixisti, quia existumas ab is providentiam fingi
quasi quandam deam singularem, quae mundum omnem gubernet et regat.

sed id praecise dicitur: ut, si 
quis dicat Atheniensium rem publicam consilio regi,
desit illud "Arii pagi", sic, cum dicimus providentia
mundum administrari, deesse arbitrato "deorum", plene
autem et perfecte sic dici existumato, providentia
deorum mundum administrari. Ita salem istum, quo
caret vestra natio, in inridendis nobis nolitote consumere, et mercule si me audiatis ne experiamini quidem; non decet non datum est non potestis. nec vero
hoc in te unum convenit moribus domesticis ac nostrorum hominum urbanitate limatum, sed cum in reliquos vestros tum in eum maxime qui ista peperit, hominem sine arte sine litteris, insultantem in omnes,
sine acumine ullo sine auctoritate sine lepore.

Dico igitur providentia deorum mundum et omnes
mundi partes et initio constitutas esse et omni tempore
administrari. Eamque disputationem tris in partes
nostri fere dividunt. quarum prima pars est quae ducitur ab ea ratione quae docet esse deos; quo concesso
confitendum est eorum consilio mundum administrari.
secunda est autem quae docet omnes res subiectas esse
naturae sentienti ab eaque omnia pulcherrume geri;
quo constituto sequitur ab animantibus principiis eam
esse generatam. tertius est locus qui ducitur ex admiratione rerum caelestium atque terrestrium.

Primum igitur aut negandum est esse deos, quod
et Democritus simulacra et Epicurus imagines inducens quodam pacto negat, aut qui deos esse concedant
is fatendum est eos aliquid agere idque praeclarum;

nihil est autem praeclarius mundi administratione; 
deorum igitur consilio administratur. Quod si aliter
est, aliquid profecto sit necesse est melius et maiore
vi praeditum quam deus, quale id cumque est, sive
inanima natura sive necessitas vi magna incitata haec
pulcherrima opera efficiens quae videmus;

non est igitur natura deorum praepotens neque excellens, si quidem ea subiecta est ei vel necessitati vel naturae, qua
caelum maria terrae regantur. nihil est autem praestantius deo; ab eo igitur mundum necesse est regi;
nulli igitur est naturae oboediens aut subiectus deus;
omnem ergo regit ipse naturam. Etenim si concedimus intellegentes esse deos, concedimus etiam providentes et rerum quidem maxumarum. ergo utrum
ignorant quae res maxumae sint quoque eae modo
tractandae et tuendae, an vim non habent qua tantas
res sustineant et gerant? at et ignoratio rerum aliena
naturae deorum est, et sustinendi muneris propter inbecillitatem difficultas minime cadit in maiestatem
deorum. ex quo efficitur id quod volumus, deorum
providentia mundum administrari.

Atqui necesse est
cum sint di (si modo sunt, ut profecto sunt) animantis
esse, nec solum animantes sed etiam rationis compotes inter seque quasi civili conciliatione et societate
coniunctos, unum mundum ut communem rem publicam atque urbem aliquam regentis.

sequitur ut eadem
sit in is quae humano in genere ratio, eadem veritas
utrobique sit eademque lex, quae est recti praeceptio
pravique depulsio. ex quo intellegitur prudentiam quoque et mentem a deis ad homines pervenisse (ob eamque causam maiorum institutis Mens Fides Virtus Concordia consecratae et publice dedicatae sunt; quae qui
convenit penes deos esse negare, cum eorum augusta 
et sancta simulacra veneremur: quod si inest in hominum genere mens fides virtus concordia, unde haec
in terram nisi ab superis defluere potuerunt?), cumque
sint in nobis consilium ratio prudentia, necesse est
deos haec ipsa habere maiora, nec habere solum sed
etiam his uti in maxumis et optumis rebus.

nihil autem
nec maius nec melius mundo; necesse est ergo eum
deorum consilio et providentia administrari. Postremo
cum satis docuerimus hos esse deos, quorum insignem
vim et inlustrem faciem videremus, solem dico et lunam et vagas stellas et inerrantes et caelum et mundum
ipsum et earum rerum vim quae inessent in omni
mundo cum magno usu et commoditate generis humani, efficitur omnia regi divina mente atque prudentia. Ac de prima quidem parte satis dictum est.

Sequitur ut doceam omnia subiecta esse naturae,
eaque ab ea pulcherrime geri. Sed quid sit ipsa natura explicandum est ante breviter, quo facilius id
quod docere volumus intellegi possit. namque alii
naturam esse censent vim quandam sine ratione cientem motus in corporibus necessarios, alii autem vim
participem rationis atque ordinis tamquam via progredientem declarantemque quid cuiusque rei causa
efficiat quid sequatur, cuius sollertiam nulla ars nulla
manus nemo opifex consequi possit imitando; seminis
enim vim esse tantam, ut id, quamquam sit perexiguum, tamen, si inciderit in concipientem conprendentemque naturam nanctumque sit materiam qua ali
augerique possit, ita fingat et efficiat in suo quidque
genere, partim ut tantum modo per stirpes alantur
suas, partim ut moveri etiam et sentire et appetere
possint et ex sese similia sui gignere.

Sunt autem qui 
omnia naturae nomine appellent, ut Epicurus qui ita
dividit, omnium quae sint naturam esse corpora et
inane quaeque is accidant. Sed nos cum dicimus natura constare administrarique mundum, non ita dicimus ut glaebam aut fragmentum lapidis aut aliquid
eius modi nulla cohaerendi natura, sed ut arborem
ut animal, in quibus nulla temeritas sed ordo apparet
et artis quaedam similitudo.

Quod si ea quae a terra stirpibus continentur arte
naturae vivunt et vigent, profecto ipsa terra eadem
vi continetur arte naturae, quippe quae gravidata
seminibus omnia pariat et fundat ex sese, stirpes amplexa alat et augeat ipsaque alatur vicissim a superis
externisque naturis;

eiusdemque exspirationibus et aer
alitur et aether et omnia supera. Ita si terra natura
tenetur et viget, eadem ratio in reliquo mundo est;
stirpes enim terrae inhaerent, animantes autem adspiratione aeris sustinentur; ipseque aer nobiscum videt
nobiscum audit nobiscum sonat, nihil enim eorum sine
eo fieri potest; quin etiam movetur nobiscum, quacumque enim imus qua movemur videtur quasi locum
dare et cedere.

quaeque in medium locum mundi, qui
est infimus, et quae a medio in superum quaeque conversione rutunda circum medium feruntur, ea continentem mundi efficiunt unamque naturam. Et cum quattuor genera sint corporum, vicissitudine eorum mundi
continuata natura est. nam ex terra aqua ex aqua oritur
aer ex aere aether, deinde retrorsum vicissim ex aethere
aer inde aqua ex aqua terra infima. sic naturis is ex
quibus omnia constant sursus deorsus ultro citro commeantibus mundi partium coniunctio continetur.

Quae
aut sempiterna sit necessest hoc eodem ornatu quem
videmus, aut certe perdiuturna, permanens ad longinquum
 
 et inmensum paene tempus. quorum utrumvis
ut sit, sequitur natura mundum administrari. Quae
enim classium navigatio aut quae instructio exercitus
aut, rursus ut ea quae natura efficit conferamus, quae
procreatio vitis aut arboris, quae porro animantis figura conformatioque membrorum tantam naturae sollertiam significat quantam ipse mundus? aut igitur nihil
est quod sentiente natura regatur, aut mundum regi
confitendum est.

Etenim qui reliquas naturas omnes
earumque semina contineat, qui potest ipse non natura
administrari; ut, si qui dentes et pubertatem natura
dicat existere, ipsum autem hominem cui ea existant
non constare natura, non intellegat ea quae ecferant
aliquid ex sese perfectiores habere naturas quam ea
quae ex his efferantur. omnium autem rerum quae
natura administrantur seminator et sator et parens ut
ita dicam atque educator et altor est mundus omniaque
sicut membra et partes suas nutricatur et continet.
quod si mundi partes natura administrantur, necesse
est mundum ipsum natura administrari. Cuius quidem
administratio nihil habet in se quod reprehendi possit;
ex his enim naturis quae erant quod effici optimum
potuit effectum est.

doceat ergo aliquis potuisse melius; sed nemo umquam docebit, et si quis corrigere
aliquid volet aut deterius faciet aut id quod fieri non 
potuerit desiderabit. 
 Quod si omnes mundi partes ita constitutae sunt ut
neque ad usum meliores potuerint esse neque ad
speciem pulchriores, videamus utrum ea fortuitane sint
an eo statu quo cohaerere nullo modo potuerint nisi
sensu moderante divinaque providentia. Si igitur meliora sunt ea quae natura quam illa quae arte perfecta
 
 sunt nec ars efficit quicquam sine ratione, ne
natura quidem rationis expers est habenda. Qui igitur
convenit, signum aut tabulam pictam cum aspexeris,
scire adhibitam esse artem, cumque procul cursum navigii videris, non dubitare quin id ratione atque arte
moveatur, aut cum solarium vel descriptum vel ex
aqua contemplere, intellegere declarari horas arte non
casu, mundum autem, qui et has ipsas artes et earum
artifices et cuncta conplectatur, consilii et rationis esse
expertem putare.

quod si in Scythiam aut in Brittanniam sphaeram aliquis tulerit hanc quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conversiones idem efficiunt in sole et in luna et in quinque
stellis errantibus quod efficitur in caelo singulis diebus
et noctibus, quis in illa barbaria dubitet quin ea
sphaera sit perfecta ratione; hi autem dubitant de
mundo, ex quo et oriuntur et fiunt omnia, casune ipse
sit effectus aut necessitate aliqua an ratione ac mente
divina, et Archimedem arbitrantur plus valuisse in imitandis sphaerae conversionibus quam naturam in efficiendis; praesertim cum multis partibus sint illa perfecta quam haec simulata sollertius.

utque ille apud
Accium pastor, qui navem numquam ante vidisset, ut
procul divinum et novum vehiculum Argonautarum e
monte conspexit, primo admirans et perterritus hoc
modo loquitur:
 
 tanta moles labitur 
 fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu: 
 prae se undas volvit, vertices vi suscitat, 
 ruit prolapsa, pelagus respergit reflat; 
 
 ita dum interruptum credas nimbum volvier, 
 dum quod sublime ventis expulsum rapi 
 saxum aut procellis, vel globosos turbines 
 existere ictos undis concursantibus— 
 nisi quas terrestres pontus strages conciet 
 aut forte Triton fuscina evertens specus 
 subter radices penitus undanti in freto 
 molem ex profundo saxeam ad caelum eruit: 
 
dubitat primo quae sit ea natura quam cernit ignotam;
idemque iuvenibus visis auditoque nautico cantu:
"sicut †inciti atque alacres rostris perfremunt delphini"
—item alia multa—
 
 Silvani melo 
 consimilem ad aures cantum et auditum refert 
 
—

ergo ut hic primo aspectu inanimum quiddam sensuque vacuum se putat cernere, post autem signis certioribus quale sit id de quo dubitaverat incipit suspicari, sic philosophi debuerunt, si forte eos primus
aspectus mundi conturbaverat, postea cum vidissent
motus eius finitos et aequabiles omniaque ratis ordinibus moderata inmutabilique constantia, intellegere inesse aliquem non solum habitatorem in hac caelesti ac
divina domo sed etiam rectorem et moderatorem et
tamquam architectum tanti operis tantique muneris. 
 Nunc autem mihi videntur ne suspicari quidem quanta sit admirabilitas caelestium rerum atque terrestrium.

Principio enim terra sita in media parte mundi circumfusa undique est hac animali spirabilique natura 
cui nomen est aer—Graecum illud quidem sed perceptum iam tamen usu a nostris; tritum est enim pro
Latino. hunc rursus amplectitur inmensus aether, qui
constat ex altissimis ignibus (mutuemur hoc quoque
verbum, dicaturque tam aether Latine quam dicitur aer,
etsi interpretatur Pacuvius: "hoc, quod memoro, nostri
caelum Grai perhibent aethera"—quasi vero non
Graius hoc dicat. "at Latine loquitur." si quidem nos
non quasi Graece loquentem audiamus; docet idem alio
loco:

"Graiugena: de isto aperit ipsa oratio")—sed ad
maiora redeamus. ex aethere igitur innumerabiles
flammae siderum existunt, quorum est princeps sol
omnia clarissima luce conlustrans, multis partibus
maior atque amplior quam terra universa, deinde reliqua sidera magnitudinibus inmensis. atque hi tanti
ignes tamque multi non modo nihil nocent terris rebusque terrestribus, sed ita prosunt ut si mota loco sint
conflagrare terras necesse sit a tantis ardoribus moderatione et temperatione sublata.

Hic ego non mirer esse quemquam qui sibi persuadeat corpora quaedam solida atque individua vi et gravitate ferri mundumque effici ornatissimum et pulcherrimum ex eorum corporum concursione fortuita?

hoc
qui existimat fieri potuisse, non intellego cur non idem
putet, si innumerabiles unius et viginti formae litterarum vel aureae vel qualeslibet aliquo coiciantur, posse
ex is in terram excussis annales Enni ut deinceps legi
possint effici; quod nescio an ne in uno quidem versu possit tantum valere fortuna.

isti autem quem ad
modum adseverant ex corpusculis non colore non qualitate aliqua (quam poio/thta Graeci vocant) non sensu
praeditis sed concurrentibus temere atque casu mundum esse perfectum, vel innumerabiles potius in omni 
puncto temporis alios nasci alios interire: quod si mundum efficere potest concursus atomorum, cur porticum
cur templum cur domum cur urbem non potest, quae
sunt minus operosa; et multa quidem faciliora. certe
ita temere de mundo effuttiunt, ut mihi quidem numquam hunc admirabilem caeli ornatum (qui locus est
proxumus) suspexisse videantur.

Praeclare ergo Aristoteles "Si essent" inquit "qui sub terra semper habitavissent bonis et inlustribus domiciliis, quae essent ornata signis atque picturis instructaque rebus his omnibus quibus abundant i qui beati putantur, nec tamen
exissent umquam supra terram, accepissent autem fama
et auditione esse quoddam numen et vim deorum,
deinde aliquo tempore patefactis terrae faucibus ex
illis abditis sedibus evadere in haec loca quae nos incolimus atque exire potuissent: cum repente terram et
maria caelumque vidissent, nubium magnitudinem ventorumque vim cognovissent aspexissentque solem eiusque cum magnitudinem pulchritudinemque tum etiam
efficientiam cognovissent, quod is diem efficeret toto
caelo luce diffusa, cum autem terras nox opacasset tum
caelum totum cernerent astris distinctum et ornatum
lunaeque luminum varietatem tum crescentis tum senescentis, eorumque omnium ortus et occasus atque in
omni aeternitate ratos inmutabilesque cursus—quae
cum viderent, profecto et esse deos et haec tanta opera

deorum esse arbitrarentur". atque haec quidem ille;
nos autem tenebras cogitemus tantas quantae quondam
eruptione Aetnaeorum ignium finitimas regiones obscuravisse dicuntur, ut per biduum nemo hominem
homo agnosceret, cum autem tertio die sol inluxisset
tum ut revixisse sibi viderentur: quod si hoc idem ex
aeternis tenebris contingeret ut subito lucem aspiceremus,
 
 quaenam species caeli videretur? sed adsiduitate
cotidiana et consuetudine oculorum adsuescunt animi,
neque admirantur neque requirunt rationes earum rerum quas semper vident, proinde quasi novitas nos
magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas
causas excitare.

Quis enim hunc hominem dixerit, qui,
cum tam certos caeli motus tam ratos astrorum ordines
tamque inter se omnia conexa et apta viderit, neget in
his ullam inesse rationem eaque casu fieri dicat, quae
quanto consilio gerantur nullo consilio adsequi possumus. an, cum machinatione quadam moveri aliquid videmus, ut sphaeram ut horas ut alia permulta, non dubitamus quin illa opera sint rationis, cum autem impetum caeli cum admirabili celeritate moveri vertique
videamus constantissime conficientem vicissitudines
anniversarias cum summa salute et conservatione rerum omnium, dubitamus quin ea non solum ratione
fiant sed etiam excellenti divinaque ratione?

Licet enim iam remota subtilitate disputandi oculis quodam modo contemplari pulchritudinem rerum
earum quas divina providentia dicimus constitutas. 
 Ac principio terra universa cernatur, locata in media sede mundi, solida et globosa et undique ipsa in
sese nutibus suis conglobata, vestita floribus herbis
arboribus frugibus, quorum omnium incredibilis multitudo insatiabili varietate distinguitur. adde huc fontum gelidas perennitates, liquores perlucidos amnium,
riparum vestitus viridissimos, speluncarum concavas
altitudines, saxorum asperitates, inpendentium montium altitudines inmensitatesque camporum; adde
etiam reconditas auri argentique venas infinitamque
vim marmoris.

quae vero et quam varia genera bestiarum
 
 vel cicurum vel ferarum, qui volucrium lapsus
atque cantus, qui pecudum pastus, quae vita silvestrium. quid iam de hominum genere dicam, qui quasi
cultores terrae constituti non patiuntur eam nec inmanitate beluarum efferari nec stirpium asperitate vastari, quorumque operibus agri insulae litoraque collucent distincta tectis et urbibus. quae si ut animis sic
oculis videre possemus, nemo cunctam intuens terram
de divina ratione dubitaret.

At vero quanta maris est pulchritudo, quae species
universi, quae multitudo et varietas insularum, quae
amoenitates orarum ac litorum, quot genera quamque
disparia partim submersarum partim fluitantium et innantium beluarum partim ad saxa nativis testis inhaerentium. ipsum autem mare sic terram appetens litoribus eludit, ut una ex duabus naturis conflata videatur.

Exin mari finitumus aer die et nocte distinguitur, isque tum fusus et extenuatus sublime fertur, tum autem
concretus in nubes cogitur umoremque colligens terram
auget imbribus, tum effluens huc et illuc ventos efficit.
idem annuas frigorum et calorum facit varietates,
idemque et volatus alitum sustinet et spiritu ductus
alit et sustentat animantes. 
 Restat ultimus et a domiciliis nostris altissimus omnia cingens et coercens caeli complexus, qui idem
aether vocatur, extrema ora et determinatio mundi, in
quo cum admirabilitate maxima igneae formae cursus
ordinatos definiunt.

E quibus sol, cuius magnitudine 
multis partibus terra superatur, circum eam ipsam volvitur, isque oriens et occidens diem noctemque conficit
et modo accedens tum autem recedens binas in singulis
annis reversiones ab extremo contrarias facit, quarum
in intervallo tum quasi tristitia quadam contrahit terram tum vicissim laetificat ut cum caelo hilarata videatur.

Luna autem, quae est, ut ostendunt mathematici, maior quam dimidia pars terrae, isdem spatiis vagatur quibus sol, sed tum congrediens cum sole tum
degrediens et eam lucem quam a sole accepit mittit in
terras et varias ipsa lucis mutationes habet, atque etiam
tum subiecta atque opposita soli radios eius et lumen
obscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est
e regione solis, interpositu interiectuque terrae repente
deficit. Isdemque spatiis eae stellae quas vagas dicimus circum terram feruntur eodemque modo oriuntur
et occidunt, quarum motus tum incitantur tum retardantur,

saepe etiam insistunt, quo spectaculo nihil potest admirabilius esse nihil pulchrius. Sequitur stellarum inerrantium maxima multitudo, quarum ita descripta distinctio est, ut ex notarum figurarum similitudine nomina invenerint.” 
 Atque hoc loco me intuens Utar inquit “carminibus
Arateis, quae a te admodum adulescentulo conversa ita
me delectant quia Latina sunt, ut multa ex is memoria
teneam. Ergo, ut oculis adsidue videmus, sine ulla
mutatione aut varietate
 
 cetera labuntur celeri caelestia motu 
 cum caeloque simul noctesque diesque feruntur,

quorum contemplatione nullius expleri potest animus
naturae constantiam videre cupientis.
 
 extremusque adeo duplici de cardine vertex 
 dicitur esse polus." 
 
 
Hunc circum Arctoe duae feruntur numquam occidentes.
 
 ex is altera apud Graios Cynosura vocatur, 
 altera dicitur esse Helice, 
 
cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cernimus, quas
 
 nostri Septem soliti vocitare Triones;

paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli verticem lustrat parva Cynosura.
 
 hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto. 
 sed prior illa magis stellis distincta refulget 
 et late prima confestim a nocte videtur. 
 haec vero parva est, sed nautis usus in hac est; 
 nam cursu interiore brevi convertitur orbe. 
 
Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus,
 
 has inter veluti rapido cum gurgite flumen 
 torvus Draco serpit supter supraque revolvens 
 sese conficiensque sinus e corpore flexos.

eius cum totius est praeclara species tum in primis
aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum:
 
 huic non una modo caput ornans stella relucet, 
 verum tempora sunt duplici fulgore notata 
 e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant 
 atque uno mentum radianti sidere lucet; 
 opstipum caput, a t tereti cervice reflexum 
 optutum in cauda maioris figere dicas.

et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus,
 
 hoc caput hic paulum sese subitoque recondit, 
 ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una. 
 
 
Id autem caput attingens
 
 defessa velut maerentis imago 
 vertitur, 
 
quam quidem Graeci
 
 Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur. 
 
 
 hic illa eximio posita est fulgore Corona. 
 
Atque haec quidem a tergo, propter caput autem Anguitenens,
 
 quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii.

hic pressu duplici palmarum continet Anguem, 
 atque eius ipse manet religatus corpore torto; 
 namque virum medium Serpens sub pectora cingit. 
 ille tamen nitens graviter vestigia ponit 
 atque oculos urget pedibus pectusque Nepai. 
 
Septentriones autem sequitur
 
 Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes, 
 quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum. 
 
Dein quae sequuntur:

"huic" enim Booti
 
 subter praecordia fixa videtur 
 stella micans radiis, Arcturus nomine claro; 
 
cuius pedibus subiecta fertur
 
 Spicum inlustre tenens splendenti corpore Virgo. 
 
Atque ita demetata signa sunt, ut in tantis descriptionibus divina sollertia appareat:
 
 et Natos Geminos invisses sub caput Arcti; 
 subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur 
 magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam. 
 
 
Auriga
 
 sub laeva Geminorum obductus parte feretur. 
 adversum caput huic Helicae truculenta tuetur. 
 at Capra laeum umerum clara obtinet. 
 
Tum quae secuntur:
 
 verum haec est magno atque inlustri praedita signo, 
 contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem. 
 
Cuius sub pedibus
 
 corniger est valido conixus corpore Taurus. 
 
eius caput stellis conspersum est frequentibus;

has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt 
 
a pluendo ( u(/ein enim est pluere), nostri imperite Suculas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae.
Minorem autem Septentrionem Cepheus passis palmis
 post terga subsequitur;
 
 namque ipsum ad tergum Cynosurae vertitur Arcti. 
 
Hunc antecedit
 
 obscura specie stellarum Cassiepia. 
 
 
 Hanc autem inlustri versatur corpore propter 
 Andromeda aufugiens aspectu maesta parentis. 
 
 
 Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti 
 summum contingit caput alvo, stellaque iungens 
 una tenet duplices communi lumine formas 
 aeternum ex astris cupiens conectere nodum. 
 
 
 exin contortis Aries cum cornibus haeret. 
 
quem propter
 
 Pisces, quorum alter paulum praelabitur ante 
 et magis horriferis aquilonis tangitur auris.

Ad pedes Andromedae Perseus describitur,
 
 quem summa a regione aquilonis flamina pulsant. 
 
cuius
 
 propter laeum genum 
 
 
 Vergilias tenui cum luce videbis. 
 
 
 inde Fides leviter posita et convexa videtur. 
 
inde
 
 est ales Avis lato sub tegmine caeli. 
 
Capiti autem Equi proxima est Aquari dextra totusque
deinceps Aquarius. Tum
 
 gelidum valido de pectore frigus anhelans 
 corpore semifero magno Capricornus in orbe; 
 quem cum perpetuo vestivit lumine Titan, 
 brumali flectens contorquet tempore currum.

Hic autem aspicitur
 
 sese ostendens emergit Scorpios alte 
 posteriore trahens flexum vi corporis Arcum. 
 
quem
 
 propter nitens pinnis convolvitur Ales. 
 
 
 at propter se Aquila ardenti cum corpore portat. 
 
Deinde Delphinus.
 
 exinde Orion obliquo corpore nitens.

quem subsequens
 
 fervidus ille Canis stellarum luce 
 
refulget. post Lepus subsequitur
 
 curriculum numquam defesso corpore sedans 
 at Canis ad caudam serpens prolabitur Argo. 
 
 
 hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces 
 Fluminis inlustri tangentem corpore ripas. 
 
quem longe "serpentem" et manantem aspicies
 
 proceraque Vincla videbis, 
 quae retinent Pisces caudarum a parte locata 
 
 
 Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen 
 Aram, quam flatu permulcet spiritus austri. 
 
Propter quae Centaurus
 
 cedit Equi partis properans subiungere Chelis. 
 hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tenetur, 
 
 
 tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram. 
 Hic sese infernis e partibus erigit Hydra, 
 
cuius longe corpus est fusum,
 
 in medioque sinu fulgens Cretera relucet. 
 extremam nitens plumato corpore Corvus 
 rostro tundit, et hic Geminis est ille sub ipsis 
 Ante Canem, Procyon Graio qui nomine fertur.

Haec omnis descriptio siderum atque hic tantus caeli 
ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere cursantibus potuisse effici cuiquam sano videri potest,
aut vero alia quae natura mentis et rationis expers
haec efficere potuit quae non modo ut fierent ratione
eguerunt sed intellegi qualia sint sine summa ratione
non possunt? 
 Nec vero haec solum admirabilia, sed nihil maius
quam quod ita stabilis est mundus atque ita cohaeret,
ad permanendum ut nihil ne excogitari quidem possit aptius. omnes enim partes eius undique medium
locum capessentes nituntur aequaliter. maxime autem
corpora inter se iuncta permanent cum quasi quodam
vinculo circumdato colligantur; quod facit ea natura
quae per omnem mundum omnia mente et ratione conficiens funditur et ad medium rapit et convertit extrema.

Quocirca si mundus globosus est ob eamque
causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae
per se atque inter se continentur, contingere idem
terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium
vergentibus (id autem medium infimum in sphaera est)
nihil interrumpat quo labefactari possit tanta contentio gravitatis et ponderum. Eademque ratione mare,
cum supra terram sit, medium tamen terrae locum expetens conglobatur undique aequabiliter, neque redundat umquam neque effunditur.

Huic autem continens
aer fertur ille quidem levitate sublimi, sed tamen in
omnes partes se ipse fundit; itaque et mari continuatus et iunctus est et natura fertur ad caelum, cuius
tenuitate et calore temperatus vitalem et salutarem
spiritum praebet animantibus. Quem complexa summa
pars caeli, quae aetheria dicitur, et suum retinet ardorem tenuem et nulla admixtione concretum et cum
aeris extremitate coniungitur. In aethere autem astra 
volvuntur, quae se et nisu suo conglobata continent
et forma ipsa figuraque sua momenta sustentant; sunt
enim rutunda, quibus formis, ut ante dixisse videor,
minime noceri potest.

Sunt autem stellae natura flammeae; quocirca terrae maris aquarum que reliquarum vaporibus aluntur is qui a sole ex agris tepefactis
et ex aquis excitantur; quibus altae renovataeque
stellae atque omnis aether effundunt eadem et rursum
trahunt indidem, nihil ut fere intereat aut admodum
paululum, quod astrorum ignis et aetheris flamma consumat. ex quo eventurum nostri putant id de quo
Panaetium addubitare dicebant, ut ad extremum omnis
mundus ignesceret, cum umore consumpto neque terra
ali posset nec remearet aer, cuius ortus aqua omni exhausta esse non posset: ita relinqui nihil praeter ignem,
a quo rursum animante ac deo renovatio mundi fieret
atque idem ornatus oreretur.

Nolo in stellarum ratione
multus vobis videri, maximeque earum quae errare
dicuntur; quarum tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media
Martis incendat, is interiecta Iovis inlustret et temperet,
infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum
omnem sua luce compleat, ab eoque luna inluminata
graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi.
Quae copulatio rerum et quasi consentiens ad mundi 
incolumitatem coagmentatio naturae quem non movet,
hunc horum nihil umquam reputavisse certo scio.

Age ut a caelestibus rebus ad terrestres veniamus,
quid est in his in quo non naturae ratio intellegentis appareat. Principio eorum quae gignuntur e terra
stirpes et stabilitatem dant is quae sustinentur, et e
terra sucum trahunt quo alantur ea quae radicibus
continentur; obducunturque libro aut cortice trunci,
quo sint a frigoribus et caloribus tutiores. iam vero
vites sic claviculis adminicula tamquam manibus adprehendunt atque ita se erigunt ut animantes; quin
etiam a caulibus brassicae, si propter sati sint, ut a
pestiferis et nocentibus refugere dicuntur nec eos ulla
ex parte contingere.

Animantium vero quanta varietas est, quanta ad eam
rem vis ut in suo quaeque genere permaneat. Quarum
aliae coriis tectae sunt aliae villis vestitae aliae spinis
hirsutae; pluma alias alias squama videmus obductas, alias esse cornibus armatas, alias habere effugia
pinnarum. Pastum autem animantibus large et copiose
natura eum qui cuique aptus erat comparavit. Enumerare possum ad eum pastum capessendum conficiendumque quae sit in figuris animantium et quam sollers
subtilisque descriptio partium quamque admirabilis
fabrica membrorum. omnia enim, quae quidem intus
inclusa sunt, ita nata atque ita locata sunt, ut nihil
eorum supervacuaneum sit, nihil ad vitam retinendam
non necessarium.

Dedit autem eadem natura beluis
et sensum et appetitum, ut altero conatum haberent
ad naturales pastus capessendos, altero secernerent
pestifera a salutaribus. Iam vero alia animalia gradiendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando
alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus 
ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt
partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt
alia vorant alia mandunt. atque etiam aliorum east
humilitas ut cibum terrestrem rostris facile contingant,
quae autem altiora sunt, ut anseres ut cygni ut grues
ut camelli, adiuvantur proceritate collorum;

manus
etiam data elephantost, quia propter magnitudinem
corporis difficiles aditus habebat ad pastum. at quibus
bestiis erat is cibus ut †aliis generis escis vescerentur,
aut vires natura dedit aut celeritatem. data est quibusdam etiam machinatio quaedam atque sollertia, ut in
araneolis aliae quasi rete texunt, ut si quid inhaeserit
conficiant, aliae autem ut * * ex inopinato observant
et si quid incidit arripiunt idque consumunt. pina vero
(sic enim Graece dicitur) duabus grandibus patula conchis cum parva squilla quasi societatem coit comparandi cibi; itaque cum pisciculi parvi in concham
hiantem innataverunt, tum admonita a squilla pina
morsu comprimit conchas: sic dissimillimis bestiolis
communiter cibus quaeritur;

in quo admirandum est,
congressune aliquo inter se an iam inde ab ortu natura
ipsa congregatae sint. Est etiam admiratio non nulla
in bestiis aquatilibus is quae gignuntur in terra; veluti
crocodili fluviatilesque testudines quaedamque serpentes ortae extra aquam simul ac primum niti possunt
aquam persequuntur. quin etiam anitum ova gallinis
saepe supponimus; e quibus pulli orti primo aluntur
ab his ut a matribus, a quibus exclusi fotique sunt,
deinde eas relinquunt et effugiunt sequentes, cum primum
 
 aquam quasi naturalem domum videre potuerunt:
tantam ingenuit animantibus conservandi sui natura
custodiam. Legi etiam scriptum, esse avem quandam
quae platalea nominaretur; eam sibi cibum quaerere
advolantem ad eas avis quae se in mari mergerent,
quae cum emersissent piscemque cepissent usque eo
premere earum capita mordicus, dum illae captum
amitterent, in quod ipsa invaderet. eademque haec avis
scribitur conchis se solere complere, eas cum stomachi
calore concoxerit evomere, atque ita eligere ex his quae
sunt esculenta.

Ranae autem marinae dicuntur obruere
sese harena solere et moveri prope aquam, ad quas
quasi ad escam pisces cum accesserint confici a ranis
atque consumi. Miluo est quoddam bellum quasi naturale cum corvo; ergo alter alterius ubicumque nanctus est ova frangit. Illud vero (ab Aristotele animadversum, a quo pleraque) quis potest non mirari: grues
cum loca calidiora petentes maria transmittant trianguli efficere formam; eius autem summo angulo aer ab
is adversus pellitur, deinde sensim ab utroque latere
tamquam remis ita pinnis cursus avium levatur; basis
autem trianguli, quam efficiunt grues, ea tamquam a
puppi ventis adiuvatur; eaeque in tergo praevolantium
colla et capita reponunt; quod quia ipse dux facere
non potest, quia non habet ubi nitatur, revolat ut ipse
quoque quiescat, in eius locum succedit ex his quae
adquierunt, eaque vicissitudo in omni cursu conservatur.

Multa eius modi proferre possum, sed genus
ipsum videtis. Iam vero illa etiam notiora, quanto se
opere custodiant bestiae, ut in pastu circumspectent,
ut in cubilibus delitiscant. Atque illa mirabilia, quod
—ea quae nuper id est paucis ante saeclis medicorum 
ingeniis reperta sunt—vomitione canes, purgando autem
alvo se ibes Aegyptiae curant. auditum est pantheras,
quae in barbaria venenata carne caperentur, remedium
quoddam habere, quo cum essent usae non morerentur,
capras autem in Creta feras, cum essent confixae venenatis sagittis, herbam quaerere quae dictamnus vocaretur, quam cum gustavissent sagittas excidere dicunt
e corpore;

cervaeque paulo ante partum perpurgant
se quadam herbula quae seselis dicitur. Iam illa cernimus, ut contra vim et metum suis se armis quaeque
defendat: cornibus tauri, apri dentibus, cursu leones,
aliae fuga se aliae occultatione tutantur, atramenti
effusione saepiae torpore torpedines, multae etiam insectantes odoris intolerabili foeditate depellunt. 
 Ut vero perpetuus mundi esset ornatus, magna adhibita cura est a providentia deorum, ut semper essent
et bestiarum genera et arborum omniumque rerum
quae a terra stirpibus continerentur; quae quidem
omnia eam vim seminis habent in se ut ex uno plura
generentur. Idque semen inclusum est in intuma parte
earum bacarum quae ex quaque stirpe funduntur, isdemque seminibus et homines adfatim vescuntur et
terrae eiusdem generis stirpium renovatione conplentur.

Quid loquar quanta ratio in bestiis ad perpetuam
conservationem earum generis appareat? nam primum
aliae mares aliae feminae sunt, quod perpetuitatis
causa machinata natura est, deinde partes corporis et
ad procreandum et ad concipiendum aptissimae, et in
mari et in femina commiscendorum corporum mirae libidines, cum autem in locis semen insedit rapit omnem fere cibum ad sese eoque saeptum fingit animal; 
quod cum ex utero elapsum excidit, in is animantibus
quae lacte aluntur omnis fere cibus matrum lactescere
incipit, eaque quae paulo ante nata sunt sine magistro
duce natura mammas adpetunt earumque ubertate saturantur. atque ut intellegamus nihil horum esse fortuitum et haec omnia esse opera providae sollertisque
naturae, quae multiplices fetus procreant, ut sues ut
canes, is mammarum data est multitudo, quas easdem
paucas habent eae bestiae quae pauca gignunt.

Quid
dicam quantus amor bestiarum sit in educandis custodiendisque is quae procreaverunt, usque ad eum finem
dum possint se ipsa defendere. etsi pisces, ut aiunt,
ova cum genuerunt relinquunt, facile enim illa aqua et
sustinentur et fetum fundunt; testudines autem et crocodilos dicunt, cum in terra partum ediderint, obruere
ova, deinde discedere: ita et nascuntur et educantur
ipsa per sese. iam gallinae avesque reliquae et quietum
requirunt ad pariendum locum et cubilia sibi nidosque
construunt eosque quam possunt mollissume substernunt, ut quam facillume ova serventur; e quibus pullos
cum excuderunt ita tuentur ut et pinnis foveant ne
frigore laedantur et si est calor a sole se opponant;
cum autem pulli pinnulis uti possunt, tum volatus
eorum matres prosequuntur, reliqua cura liberantur.

Accedit etiam ad non nullorum animantium et earum
rerum quas terra gignit conservationem et salutem hominum etiam sollertia et diligentia. nam multae et
pecudes et stirpes sunt quae sine procuratione hominum salvae esse non possunt. 
 Magnae etiam oportunitates ad cultum hominum atque abundantiam aliae aliis in locis reperiuntur.
Aegyptum Nilus inrigat, et cum tota aestate obrutam
oppletamque tenuit tum recedit mollitosque et oblimatos
 
 agros ad serendum relinquit. Mesopotamiam
fertilem efficit Euphrates, in quam quotannis quasi novos agros invehit. Indus vero, qui est omnium fluminum maximus, non aqua solum agros laetificat et mitigat, sed eos etiam conserit; magnam enim vim seminum secum frumenti similium dicitur deportare.

multaque alia in aliis locis commemorabilia proferre possum, multos fertiles agros alios aliorum fructuum. Sed
illa quanta benignitas naturae, quod tam multa ad vescendum tam varie tam iucunda gignit, neque ea uno
tempore anni, ut semper et novitate delectemur et copia.
Quam tempestivos autem dedit quam salutares non
modo hominum sed etiam pecudum generi, is denique
omnibus quae oriuntur e terra, ventos etesias; quorum
flatu nimii temperantur calores, ab isdem etiam maritimi cursus celeres et certi diriguntur. Multa praetereunda sunt et tamen multa dicuntur.

enumerari enim
non possunt fluminum oportunitates, aestus maritimi
†multum accedentes et recedentes, montes vestiti atque silvestres, salinae ab ora maritima remotissimae,
medicamentorum salutarium plenissumae terrae, artes
denique innumerabiles ad victum et ad vitam necessariae. Iam diei noctisque vicissitudo conservat animantes tribuens aliud agendi tempus aliud quiescendi. 
 Sic undique omni ratione concluditur mente consilioque divino omnia in hoc mundo ad salutem omnium
conservationemque admirabiliter administrari.

Sin quaeret quispiam cuiusnam causa tantarum rerum molitio facta sit—arborumne et herbarum, quae
quamquam sine sensu sunt tamen a natura sustinentur:
at id quidem absurdum est; an bestiarum: nihilo probabilius deos mutarum et nihil intellegentium causa
tantum laborasse. quorum igitur causa quis dixerit 
effectum esse mundum? eorum scilicet animantium
quae ratione utuntur; hi sunt di et homines; quibus
profecto nihil est melius, ratio est enim quae praestet
omnibus ita fit credibile deorum et hominum causa
factum esse mundum quaeque in eo mundo sint omnia. 
 Faciliusque intellegetur a dis inmortalibus hominibus esse provisum, si erit tota hominis fabricatio perspecta omnisque humanae naturae figura atque perfectio.

Nam cum tribus rebus animantium vita teneatur, cibo potione spiritu, ad haec omnia percipienda os
est aptissimum quod adiunctis naribus spiritu augetur,
dentibus autem in ore constructis mandatur atque ab is
extenuatur et mollitur cibus. eorum adversi acuti morsu
dividunt escas, intimi autem conficiunt qui genuini vocantur; quae confectio etiam a lingua adiuvari videtur.

linguam autem ad radices eius haerens excipit stomachus, quo primum inlabuntur ea quae accepta sunt ore.
is utraque ex parte tosillas attingens palato extremo
atque intimo terminatur atque is agitatione et motibus
linguae cum depulsum et quasi detrusum cibum accepit
depellit. ipsius autem partes eae quae sunt infra quam
id quod devoratur dilatantur, quae autem supra contrahuntur.

Sed cum aspera arteria (sic enim a medicis
appellatur) ostium habeat adiunctum linguae radicibus
paulo supra quam ad linguam stomachus adnectitur,
eaque ad pulmones usque pertineat excipiatque animam
eam quae ductast spiritu eandemque a pulmonibus respiret et reddat, tegitur quodam quasi operculo, quod
ob eam causam datum est, ne si quid in eam cibi forte 
incidisset spiritus impediretur. Sed cum alvi natura
subiecta stomacho cibi et potionis sit receptaculum,
pulmones autem et cor extrinsecus spiritum ducant, in
alvo multa sunt mirabiliter effecta, quae constant fere
e nervis; est autem multiplex et tortuosa arcetque et
continet sive illud aridum est sive umidum quod recepit, ut id mutari et concoqui possit, eaque tum adstringitur tum relaxatur, atque omne quod accepit cogit et confundit, ut facile et calore, quem multum habet,
et terendo cibo et praeterea spiritu omnia cocta atque
confecta in reliquum corpus dividantur. in pulmonibus
autem inest raritas quaedam et adsimilis spongiis mollitudo ad hauriendum spiritum aptissima, qui tum se
contrahunt adspirantes tum †inre spiritu dilatantur, ut
frequenter ducatur cibus animalis, quo maxime aluntur animantes.

Ex intestinis autem †alvo secretus a
reliquo cibo sucus is quo alimur permanat ad iecur per
quasdam a medio intestino usque ad portas iecoris (sic
enim appellantur) ductas et directas vias, quae pertinent ad iecur eique adhaerent; atque inde aliae * *
pertinentes sunt, per quas cadit cibus a iecore dilapsus.
ab eo cibo cum est secreta bilis eique umores qui e
renibus profunduntur, reliqua se in sanguinem vertunt
ad easdemque portas iecoris confluunt ad quas omnes
eius viae pertinent; per quas lapsus cibus in hoc ipso
loco in eam venam quae cava appellatur confunditur
perque eam ad cor confectus iam coctusque perlabitur;
a corde autem in totum corpus distribuitur per venas 
admodum multas in omnes partes corporis pertinentes.

Quem ad modum autem reliquiae cibi depellantur tum
astringentibus se intestinis tum relaxantibus, haud sane
difficile dictu est, sed tamen praetereundum est, ne
quid habeat iniucunditatis oratio. Illa potius explicetur incredibilis fabrica naturae: nam quae spiritu in
pulmones anima ducitur, ea calescit primum ipso ab
spiritu, deinde contagione pulmonum, ex eaque pars
redditur respirando, pars concipitur cordis parte quadam quam ventriculum cordis appellant, cui similis alter
adiunctus est, in quem sanguis a iecore per venam
illam cavam influit. eoque modo ex is partibus et
sanguis per venas in omne corpus diffunditur et spiritus per arterias; utraeque autem crebrae multaeque
toto corpore intextae vim quandam incredibilem artificiosi operis divinique testantur.

Quid dicam de ossibus; quae subiecta corpori mirabiles commissuras habent et ad stabilitatem aptas et ad artus finiendos adcommodatas et ad motum et ad omnem corporis actionem. Huc adde nervos, a quibus artus continentur,
eorumque inplicationem corpore toto pertinentem, qui
sicut venae et arteriae a corde tractae et profectae in
corpus omne ducuntur.

Ad hanc providentiam naturae tam diligentem tamque sollertem adiungi multa possunt, e quibus intellegatur quantae res hominibus a dis quamque eximiae
tributae sint. Qui primum eos humo excitatos celsos
et erectos constituit, ut deorum cognitionem caelum intuentes capere possent. sunt enim ex terra homines
non ut incolae atque habitatores sed quasi spectatores
superarum rerum atque caelestium, quarum spectaculum ad nullum aliud genus animantium pertinet. Sensus
 
 autem interpretes ac nuntii rerum in capite tamquam in arce mirifice ad usus necessarios et facti et
conlocati sunt. nam oculi tamquam speculatores altissimum locum optinent, ex quo plurima conspicientes
fungantur suo munere;

et aures, cum sonum percipere
debeant qui natura in sublime fertur, recte in altis corporum partibus collocatae sunt; itemque nares et, quod
omnis odor ad supera fertur, recte sursum sunt et,
quod cibi et potionis iudicium magnum earum est, non
sine causa vicinitatem oris secutae sunt. iam gustatus,
qui sentire eorum quibus vescimur genera deberet, habitat in ea parte oris qua esculentis et posculentis iter
natura patefecit. tactus autem toto corpore aequabiliter
fusus est, ut omnes ictus omnesque nimios et frigoris
et caloris adpulsus sentire possimus. atque ut in aedificiis architecti avertunt ab oculis naribusque dominorum ea quae profluentia necessario taetri essent aliquid habitura, sic natura res similis procul amandavit
a sensibus.

Quis vero opifex praeter naturam, qua nihil potest
esse callidius, tantam sollertiam persequi potuisset in
sensibus?

Quae primum oculos membranis tenuissimis vestivit et saepsit; quas primum perlucidas fecit
ut per eas cerni posset, firmas autem ut continerentur.
sed lubricos oculos fecit et mobiles, ut et declinarent
si quid noceret et aspectum quo vellent facile converterent; aciesque ipsa qua cernimus, quae pupula vocatur, ita parva est ut ea quae nocere possint facile vitet;
palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad
claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas,
idque providit ut identidem fieri posset cum maxima 
celeritate.

munitaeque sunt palpebrae tamquam vallo
pilorum, quibus et apertis oculis si quid incideret repelleretur et somno coniventibus, cum oculis ad cernendum non egeremus, ut qui tamquam involuti quiescerent. latent praeterea utiliter et excelsis undique
partibus saepiuntur. primum enim superiora superciliis obducta sudorem a capite et fronte defluentem
repellunt; genae deinde ab inferiore parte tutantur subiectae leviterque eminentes; nasusque ita locatus est
ut quasi murus oculis interiectus esse videatur.

Auditus autem semper patet, eius enim sensu etiam dormientes egemus, a quo cum sonus est acceptus etiam e
somno excitamur. flexuosum iter habet, ne quid intrare
possit si simplex et directum pateret; provisum etiam
ut si qua minima bestiola conaretur inrumpere in sordibus aurium tamquam in visco inhaeresceret. extra
autem eminent quae appellantur aures, et tegendi causa
factae tutandique sensus, et ne adiectae voces laberentur atque errarent prius quam sensus ab his pulsus
esset. sed duros et quasi corneolos habent introitus
multisque cum flexibus, quod his naturis relatus amplificatur sonus; quocirca et in fidibus testudine resonatur aut cornu, et ex tortuosis locis et inclusis referuntur ampliores.

Similiter nares, quae semper propter
necessarias utilitates patent, contractiores habent introitus, ne quid in eas quod noceat possit pervadere;
umoremque semper habent ad pulverem multaque alia 
depellenda non inutilem. Gustatus praeclare saeptus
est; ore enim continetur et ad usum apte et ad incolumitatis custodiam. 
 Omnesque sensus hominum multo antecellunt sensibus bestiarum. Primum enim oculi in his artibus,
quarum iudicium est oculorum, in pictis fictis caelatisque formis, in corporum etiam motione atque gestu
multa cernunt subtilius, colorum etiam et figurarum
†tum venustatem atque ordinem et ut ita dicam decentiam oculi iudicant, atque etiam alia maiora: nam
et virtutes et vitia cognoscunt, iratum propitium, laetantem dolentem, fortem ignavum, audacem timidumque cognoscunt.

Auriumque item est admirabile quoddam artificiosumque iudicium, quo iudicatur et in vocis
et in tibiarum nervorumque cantibus varietas sonorum
intervalla distinctio, et vocis genera permulta, canorum
fuscum, leve asperum, grave acutum, flexibile durum,
quae hominum solum auribus iudicantur. Nariumque
item et gustandi et †parte tangendi magna iudicia
sunt. ad quos sensus capiendos et perfruendos plures
etiam quam vellem artes repertae sunt; perspicuum
est enim quo conpositiones unguentorum, quo ciborum
conditiones, quo corporum lenocinia processerint.

Iam vero animum ipsum mentemque hominis rationem consilium prudentiam qui non divina cura perfecta esse perspicit, is his ipsis rebus mihi videtur
carere. De quo dum disputarem tuam mihi dari vellem Cotta eloquentiam. quo enim tu illa modo diceres,
quanta primum intellegentia deinde consequentium rerum cum primis coniunctio et conprehensio esset in
nobis; ex quo videlicet iudicamus quid ex quibusque 
rebus efficiatur, idque ratione concludimus, singulasque res definimus circumscripteque conplectimur; ex
quo scientia intellegitur quam vim habeat qualis que 
sit, qua ne in deo quidem est res ulla praestantior.
quanta vero illa sunt, quae vos Academici infirmatis
et tollitis, quod et sensibus et animo ea quae extra sunt
percipimus atque conprendimus;

ex quibus conlatis inter se et conparatis artes quoque efficimus partim ad
usum vitae partim ad oblectationem necessarias. Iam
vero domina rerum, ut vos soletis dicere, eloquendi vis
quam est praeclara quamque divina. quae primum efficit ut et ea quae ignoramus discere et ea quae scimus
alios docere possimus; deinde hac cohortamur hac persuademus, hac consolamur afflictos hac deducimus
perterritos a timore, hac gestientes conprimimus hac
cupiditates iracundiasque restinguimus, haec nos iuris
legum urbium societate devinxit, haec a vita inmani et
fera segregavit.

Ad usum autem orationis incredibile
est, nisi diligenter attenderis, quanta opera machinata
natura sit. primum enim a pulmonibus arteria usque
ad os intimum pertinet, per quam vox principium a
mente ducens percipitur et funditur. deinde in ore sita
lingua est finita dentibus; ea vocem inmoderate profusam fingit et terminat atque sonos vocis distinctos
et pressos efficit, cum et dentes et alias partes pellit
oris; itaque plectri similem linguam nostri solent dicere, chordarum dentes, nares cornibus is quae ad nervos resonant in cantibus.

Quam vero aptas quamque multarum artium ministras manus natura homini dedit. Digitorum enim contractio facilis facilisque porrectio propter molles commissuras
 
 et artus nullo in motu laborat. itaque ad pingendum fingendum, ad scalpendum, ad nervorum eliciendos sonos ad tibiarum apta manus est admotione
digitorum. Atque haec oblectationis, illa necessitatis,
cultus dico agrorum extructionesque tectorum, tegumenta corporum vel texta vel suta omnemque fabricam aeris et ferri; ex quo intellegitur ad inventa animo
percepta sensibus adhibitis opificum manibus omnia
nos consecutos, ut tecti ut vestiti ut salvi esse possemus, urbes muros domicilia delubra haberemus.

Iam
vero operibus hominum id est manibus cibi etiam varietas invenitur et copia. nam et agri multa efferunt
manu quaesita, quae vel statim consumantur vel mandentur condita vetustati, et praeterea vescimur bestiis
et terrenis et aquatilibus et volantibus partim capiendo
partim alendo. Efficimus etiam domitu nostro quadripedum vectiones, quorum celeritas atque vis nobis
ipsis adfert vim et celeritatem. nos onera quibusdam
bestiis nos iuga inponimus; nos elephantorum acutissumis sensibus nos sagacitate canum ad utilitatem nostram abutimur; nos e terrae cavernis ferrum elicimus
rem ad colendos agros necessariam, nos aeris argenti
auri venas penitus abditas invenimus et ad usum aptas
et ad ornatum decoras. Arborum autem confectione
omnique materia et culta et silvestri partim ad calficiendum corpus igni adhibito et ad mitigandum cibum
utimur, partim ad aedificandum, ut tectis saepti frigora
caloresque pellamus;

magnos vero usus adfert ad navigia facienda, quorum cursibus suppeditantur omnes
undique ad vitam copiae; quasque res violentissimas
natura genuit earum moderationem nos soli habemus,
maris atque ventorum, propter nauticarum rerum scientiam,
 
 plurimisque maritimis rebus fruimur atque utimur. Terrenorum item commodorum omnis est in homine dominatus: nos campis nos montibus fruimur,
nostri sunt amnes nostri lacus, nos fruges serimus nos
arbores; nos aquarum inductionibus terris fecunditatem damus, nos flumina arcemus derigimus avertimus;
nostris denique manibus in rerum natura quasi alteram
naturam efficere conamur.

Quid vero hominum ratio non in caelum usque penetravit?

soli enim ex animantibus nos astrorum ortus
obitus cursusque cognovimus, ab hominum genere finitus est dies mensis annus, defectiones solis et lunae
cognitae praedictaeque in omne posterum tempus,
quae quantae quando futurae sint. Quae contuens animus accedit ad cognitionem deorum, e qua oritur pietas, cui coniuncta iustitia est reliquaeque virtutes, e
quibus vita beata existit par et similis deorum, nulla
alia re nisi immortalitate, quae nihil ad bene vivendum
pertinet, cedens caelestibus. 
 Quibus rebus expositis satis docuisse videor hominis
natura quanto omnis anteiret animantes. ex quo debet
intellegi nec figuram situmque membrorum nec ingenii mentisque vim talem effici potuisse fortuna.

Restat ut doceam atque aliquando perorem, omnia
quae sint in hoc mundo, quibus utantur homines, hominum causa facta esse et parata. 
 Principio ipse mundus deorum hominumque causa
factus est, quaeque in eo sunt ea parata ad fructum
hominum et inventa sunt. Est enim mundus quasi
communis deorum atque hominum domus aut urbs
utrorumque; soli enim ratione utentes iure ac lege 
vivunt. ut igitur Athenas et Lacedaemonem Atheniensium Lacedaemoniorumque causa putandum est
conditas esse, omniaque quae sint in his urbibus
eorum populorum recte esse dicuntur, sic quaecumque sunt in omni mundo deorum atque hominum
putanda sunt.

Iam vero circumitus solis et lunae reliquorumque siderum, quamquam etiam ad mundi cohaerentiam pertinent, tamen et spectaculum hominibus
praebent; nulla est enim insatiabilior species, nulla
pulchrior et ad rationem sollertiamque praestantior;
eorum enim cursus dimetati maturitates temporum et
varietates mutationesque cognovimus. quae si hominibus solis nota sunt, hominum facta esse causa iudicandum est.

Terra vero feta frugibus et vario leguminum genere, quae cum maxuma largitate fundit, ea
ferarumne an hominum causa gignere videtur? quid
de vitibus olivetisque dicam, quarum uberrumi laetissumique fructus nihil omnino ad bestias pertinent;
neque enim serendi neque colendi nec tempestive
demetendi percipiendique fructus neque condendi ac
reponendi ulla pecudum scientia est, earumque omnium rerum hominum est et usus et cura.

ut fides
igitur et tibias eorum causa factas dicendum est qui
illis uti possent, sic ea quae dixi is solis confitendum
est esse parata qui utuntur, nec, si quae bestiae furantur aliquid ex is aut rapiunt, illarum quoque causa
ea nata esse dicemus. neque enim homines murum
aut formicarum causa frumentum condunt sed coniugum et liberorum et familiarum suarum; itaque
bestiae furtim ut dixi fruuntur, domini palam et libere;

hominum igitur causa eas rerum copias comparatas
fatendum est. nisi forte tanta ubertas varietas que pomorum eorumque iucundus non gustatus solum sed 
odoratus etiam et aspectus dubitationem adfert quin
hominibus solis ea natura donaverit. Tantumque abest ut haec bestiarum etiam causa parata sint, ut
ipsas bestias hominum gratia generatas esse videamus. quid enim oves aliud adferunt nisi ut earum
villis confectis atque contextis homines vestiantur;
quae quidem neque ali neque sustentari neque ullum
fructum edere ex se sine cultu hominum et curatione
potuissent. canum vero tam fida custodia tamque
amans dominorum adulatio tantumque odium in externos et tam incredibilis ad investigandum sagacitas
narium tanta alacritas in venando quid significat aliud
nisi se ad hominum commoditates esse generatos.

quid
de bubus loquar; quorum ipsa terga declarant non
esse se ad onus accipiendum figurata, cervices autem
natae ad iugum, tum vires umerorum et latitudines ad
aratra †extrahenda. quibus cum terrae subigerentur fissione glebarum ab illo aureo genere, ut poetae loquuntur, vis nulla umquam adferebatur:
 
 ferrea tum vero proles exorta repentest 
 ausaque funestum primast fabricarier ensem 
 et gustare manu iunctum domitumque iuvencum: 
 
tanta putabatur utilitas percipi e bubus, ut eorum visceribus vesci scelus haberetur. longum est mulorum
persequi utilitates et asinorum, quae certe ad hominum
usum paratae sunt.

sus vero quid habet praeter escam;
cui quidem ne putesceret animam ipsam pro sale datam dicit esse Chrysippus; qua pecude, quod erat ad
vescendum hominibus apta, nihil genuit natura fecundius. quid multitudinem suavitatemque piscium dicam, 
quid avium; ex quibus tanta percipitur voluptas, ut
interdum Pronoea nostra Epicurea fuisse videatur,
atque eae ne caperentur quidem nisi hominum ratione
atque sollertia; quamquam avis quasdam, et alites et
oscines, ut nostri augures appellant, rerum augurandarum causa esse natas putamus.

iam vero immanes
et feras beluas nanciscimur venando, ut et vescamur
is et exerceamur in venando ad similitudinem bellicae
disciplinae et utamur domitis et condocefactis, ut elephantis, multaque ex earum corporibus remedia morbis
et vulneribus eligamus, sicut ex quibusdam stirpibus
et herbis, quarum utilitates longinqui temporis usu et
periclitatione percepimus. Totam licet animis tamquam oculis lustrare terram mariaque omnia: cernes
iam spatia frugifera atque inmensa camporum vestitusque densissimos montium, pecudum pastus, tum incredibili cursus maritimos celeritate.

Nec vero supra
terram sed etiam in intumis eius tenebris plurimarum
rerum latet utilitas, quae ad usum hominum orta ab
hominibus solis invenitur. 
 Illud vero, quod uterque vestrum arripiet fortasse
ad reprendendum, Cotta quia Carneades lubenter in
Stoicos invehebatur, Velleius quia nihil tam inridet
Epicurus quam praedictionem rerum futurarum, mihi
videtur vel maxume confirmare deorum prudentia consuli rebus humanis. est enim profecto divinatio, quae
multis locis rebus temporibus apparet cum in privatis
tum maxume publicis:

multa cernunt haruspices multa
augures provident, multa oraclis declarantur multa vaticinationibus
 
 multa somniis multa portentis; quibus
cognitis multae saepe res ex hominum sententia
atque utilitate partae, multa etiam pericula depulsa
sunt. haec igitur sive vis sive ars sive natura ad scientiam rerum futurarum homini profecto est nec ali cuiquam a dis inmortalibus data. 
 Quae si singula vos forte non movent, universa certe
tamen inter se conexa atque coniuncta movere debebant.

Nec vero universo generi hominum solum sed etiam
singulis a dis inmortalibus consuli et provideri solet.
Licet enim contrahere universitatem generis humani
eamque gradatim ad pauciores postremo deducere ad
singulos. nam si omnibus hominibus, qui ubique sunt
quacumque in ora ac parte terrarum ab huiusce terrae
quam nos incolimus continuatione distantium, deos
consulere censemus ob has causas quas ante diximus,
his quoque hominibus consulunt qui has nobiscum
terras ab oriente ad occidentem colunt.

sin autem consulunt qui quasi magnam quandam insulam incolunt
quam nos orbem terrae vocamus, etiam illis consulunt
qui partes eius insulae tenent, Europam Asiam Africam. ergo et earum partes diligunt, ut Romam Athenas
Spartam Rhodum, et earum urbium separatim ab universis singulos diligunt, ut Pyrrhi bello Curium Fabricium Coruncanium, primo Punico Calatinum Duellium
Metellum Lutatium, secundo Maxumum Marcellum
Africanum, post hos Paulum Gracchum Catonem, patrumve memoria Scipionem Laelium; multosque praeterea et nostra civitas et Graecia tulit singulares viros,
quorum neminem nisi iuvante deo talem fuisse credendum est.

quae ratio poetas maxumeque Homerum inpulit ut principibus heroum Ulixi Diomedi Agamemnoni
 
 Achilli certos deos discriminum et periculorum
comites adiungeret. praeterea ipsorum deorum saepe
praesentiae, quales supra commemoravi, declarant ab
is et in civitatibus et singulis hominibus consuli quod
quidem intellegitur etiam significationibus rerum futurarum, quae tum dormientibus tum vigilantibus portenduntur; multa praeterea ostentis, multa in extis admonemur multisque rebus aliis, quas diuturnus usus
ita notavit ut artem divinationis efficeret.

nemo igitur
vir magnus sine aliquo adflatu divino umquam fuit.
Nec vero ita refellendum est ut, si segetibus aut vinetis
cuiuspiam tempestas nocuerit, aut si quid e vitae commodis casus abstulerit, eum cui quid horum acciderit
aut invisum deo aut neglectum a deo iudicemus.
magna di curant, parva neglegunt. magnis autem viris
prosperae semper omnes res, si quidem satis a nostris
et a principe philosophiae Socrate dictum est de ubertatibus virtutis et copiis.

Haec mihi fere in mentem veniebant quae dicenda
putarem de natura deorum. tu autem Cotta si me
audias eandem causam agas teque et principem civem
et pontificem esse cogites et, quoniam in utramque
partem vobis licet disputare, hanc potius sumas eamque facultatem disserendi, quam tibi a rhetoricis exercitationibus acceptam amplificavit Academia, potius
huc conferas. mala enim et impia consuetudo est contra deos disputandi, sive ex animo id fit sive simulate.”

Quae cum Balbus dixisset, tum adridens Cotta
 Sero inquit mihi Balbe praecipis quid defendam. ego
enim te disputante quid contra dicerem mecum ipse
meditabar, neque tam refellendi tui causa quam ea
quae minus intellegebam requirendi. cum autem suo
cuique iudicio sit utendum, difficile factu est me id
sentire quod tu velis.

Hic Velleius Nescis inquit quanta cum expectatione Cotta sim te auditurus. iucundus enim Balbo
nostro sermo tuus contra Epicurum fuit; praebebo
igitur ego me tibi vicissim attentum contra Stoicos
auditorem. spero enim te ut soles bene paratum venire.

Tum Cotta Sic mehercule inquit Vellei;

neque enim
mihi par ratio cum Lucilio est ac tecum fuit. 
 
 
 Qui tandem inquit ille. 
 “Quia mihi videtur Epicurus vester de dis immortalibus non magnopere pugnare: tantum modo negare
deos esse non audet, ne quid invidiae subeat aut criminis; cum vero deos nihil agere nihil curare confirmat
membrisque humanis esse praeditos sed eorum membrorum usum nullum habere, ludere videtur satisque
putare si dixerit esse quandam beatam naturam et
aeternam.

A Balbo autem animadvertisti credo quam
multa dicta sint quamque etiam si minus vera tamen
apta inter se et cohaerentia. itaque cogito ut dixi non
tam refellere eius orationem quam ea quae minus intellexi requirere. quare Balbe tibi permitto, responderene mihi malis de singulis rebus quaerenti ex te
ea quae parum accepi an universam audire orationem
meam.” 
 
 Tum Balbus: Ego vero, si quid explanari tibi voles, respondere malo, sin me interrogare non tam intellegendi causa quam refellendi, utrum voles faciam,
vel ad singula quae requires statim respondebo vel
cum peroraris ad omnia.

Tum Cotta Optime inquit;

'quam ob rem sic agamus
ut nos ipsa ducit oratio. Sed ante quam de re, pauca
de me. non enim mediocriter moveor auctoritate tua
Balbe orationeque ea quae me in perorando cohortabatur ut meminissem me et Cottam esse et pontificem; quod eo credo valebat, ut opiniones, quas a
maioribus accepimus de dis immortalibus, sacra caerimonias religionesque defenderem. ego vero eas defendam semper semperque defendi, nec me ex ea
opinione, quam a maioribus accepi de cultu deorum
inmortalium, ullius umquam oratio aut docti aut indocti movebit. sed cum de religione agitur, Ti. Coruncanium P. Scipionem P. Scaevolam pontifices maximos, non Zenonem aut Cleanthen aut Chrysippum sequor, habeoque C. Laelium augurem eundemque sapientem quem potius audiam dicentem de religione
in illa oratione nobili quam quemquam principem Stoicorum. cumque omnis populi Romani religio in sacra
et in auspicia divisa sit, tertium adiunctum sit si quid
praedictionis causa ex portentis et monstris Sibyllae
interpretes haruspicesve monuerunt, harum ego religionum nullam umquam contemnendam putavi mihique ita persuasi, Romulum auspiciis Numam sacris
constitutis fundamenta iecisse nostrae civitatis, quae
numquam profecto sine summa placatione deorum inmortalium tanta esse potuisset.

Habes Balbe quid
Cotta quid pontifex sentiat; fac nunc ego intellegam 
tu quid sentias; a te enim philosopho rationem accipere
debeo religionis, maioribus autem nostris etiam nulla
ratione reddita credere.' 
 Tum Balbus Quam igitur a me rationem inquit
 Cotta desideras? 
 
 Et ille Quadripertita inquit fuit divisio tua, primum
ut velles docere deos esse, deinde quales essent, tum
ab is mundum regi, postremo consulere eos rebus humanis. haec, si recte memini, partitio fuit. 
 
 
 Rectissume inquit Balbus; sed expecto quid requiras.

Tum Cotta Primum quidque videamus inquit et
si id est primum, quod inter omnis nisi admodum
impios convenit, mihi quidem ex animo exuri non potest, esse deos, id tamen ipsum, quod mihi persuasum
est auctoritate maiorum, cur ita sit nihil tu me doces. 
 
 
 Quid est inquit Balbus, si tibi persuasum est, cur
a me velis discere? 
 
 Tum Cotta Quia sic adgredior inquit ad hanc disputationem, quasi nihil umquam audierim de dis immortalibus nihil cogitaverim; rudem me et integrum
discipulum accipe et ea quae requiro doce.

Dic igitur inquit quid requiras . 
 
 Egone, primum illud, cur, quom perspicuum in 
istam partem ne egere quidem oratione dixisses, quod
esset perspicuum et inter omnis constaret deos esse ,
de eo ipso tam multa dixeris. 
 
 
 Quia te quoque inquit animadverti Cotta saepe
cum in foro diceres quam plurimis posses argumentis
onerare iudicem, si modo eam facultatem tibi daret
causa. atque hoc idem et philosophi faciunt et ego ut 
potui feci. tu autem quod quaeris similiter facis ac
si me roges cur te duobus contuear oculis et non altero
coniveam, cum idem uno adsequi possim. 
 
 Tum Cotta Quam simile istud sit inquit “tu videris.

nam ego neque in causis, si quid est evidens de quo
inter omnis conveniat, argumentari soleo (perspicuitas
enim argumentatione elevatur) nec si id facerem in
causis forensibus idem facerem in hac suptilitate sermonis. cur coniveres autem altero oculo causa non
esset, cum idem obtutus esset amborum et cum rerum
natura, quam tu sapientem esse vis, duo lumina ab
animo ad oculos perforata nos habere voluisset. sed
quia non confidebas tam esse id perspicuum quam tu
velis, propterea multis argumentis deos esse docere
voluisti. mihi enim unum sat erat, ita nobis maioris
nostros tradidisse. sed tu auctoritates contemnis, ratione pugnas;

patere igitur rationem meam cum tua
ratione contendere. 
 Adfers haec omnia argumenta cur dii sint, remque
mea sententia minime dubiam argumentando dubiam
facis; mandavi enim memoriae non numerum solum
sed etiam ordinem argumentorum tuorum. Primum
fuit, cum caelum suspexissemus statim nos intellegere
esse aliquod numen quo haec regantur. ex hoc illud
etiam "aspice hoc sublime candens, quem invocant

omnes Iovem": quasi vero quisquam nostrum istum potius quam Capitolinum Iovem appellet, aut hoc perspicuum sit constetque inter omnes, eos esse deos quos
tibi Velleius multique praeterea ne animantis quidem
esse concedant. Grave etiam argumentum tibi videbatur, quod opinio de dis inmortalibus et omnium esset 
et cottidie cresceret: placet igitur tantas res opinione
stultorum iudicari, vobis praesertim qui illos insanos
esse dicatis? "At enim praesentis videmus deos, ut
apud Regillum Postumius, in Salaria Vatinius"—nescio quid etiam de Locrorum apud Sagram proelio.
quos igitur tu Tyndaridas appellabas id est homines
homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum
aetate fuit, sepultos esse dicit Lacedaemone, eos tu
cum cantheriis albis nullis calonibus obviam Vatinio
venisse existimas et victoriam populi Romani Vatinio
potius homini rustico quam M. Catoni qui tum erat
princeps nuntiavisse? ergo et illud in silice quod hodie
apparet apud Regillum tamquam vestigium ungulae
Castoris equi credis esse?

nonne mavis illud credere,
quod probari potest, animos praeclarorum hominum,
quales isti Tyndaridae fuerunt, divinos esse et aeternos, quam eos qui semel cremati essent equitare et in
acie pugnare potuisse; aut si hoc fieri potuisse dicis,
doceas oportet quo modo, nec fabellas aniles proferas.”

Tum Lucilius An tibi inquit fabellae videntur?

nonne ab A. Postumio aedem Castori et Polluci in
foro dedicatam, nonne senatus consultum de Vatinio
vides? nam de Sagra Graecorum etiam est volgare
proverbium, qui quae adfirmant certiora esse dicunt
quam illa quae apud Sagram. his igitur auctoribus
nonne debes moveri? 
 
 Tum Cotta Rumoribus inquit “mecum pugnas Balbe,
ego autem a te rationes requiro *
* * * 
* secuntur quae futura sunt;

effugere enim nemo id
potest quod futurum est. saepe autem ne utile quidem est scire quid futurum sit; miserum est enim
nihil proficientem angi nec habere ne spei quidem extremum et tamen commune solacium; praesertim cum
vos idem fato fieri dicatis omnia, quod autem semper
ex omni aeternitate verum fuerit id esse fatum: quid
igitur iuvat aut quid adfert ad cavendum scire aliquid
futurum, cum id certe futurum sit? Unde porro ista
divinatio, quis invenit fissum iecoris, quis cornicis cantum notavit quis sortis? quibus ego credo, nec possum Atti Navi quem commemorabas lituum contemnere, sed qui ista intellecta sint a philosophis debeo discere, praesertim cum plurimis de rebus divini
isti mentiantur.

"At medici quoque" (ita enim dicebas)
"saepe falluntur". Quid simile medicina, cuius ego rationem video, et divinatio, quae unde oriatur non intellego? Tu autem etiam Deciorum devotionibus placatos deos esse censes. quae fuit eorum tanta iniquitas, ut placari populo Romano non possent nisi viri
tales occidissent? consilium illud imperatorium fuit,
quod Graeci strath/ghma appellant, sed eorum imperatorum qui patriae consulerent vitae non parcerent; rebantur enim fore ut exercitus imperatorem equo incitato se in hostem inmittentem persequeretur, id quod
evenit. Nam Fauni vocem equidem numquam audivi; 
tibi, si audivisse te dicis, credam, etsi Faunus omnino
quid sit nescio. Non igitur adhuc, quantum quidem in
te est Balbe, intellego deos esse; quos equidem credo
esse, sed nil docent Stoici.

Nam Cleanthes ut dicebas quattuor modis informatas in animis hominum putat deorum esse notiones.
unus is modus est de quo satis dixi, qui est susceptus
ex praesensione rerum futurarum; alter ex perturbationibus tempestatum et reliquis motibus; tertius ex
commoditate rerum quas percipimus et copia; quartus
ex astrorum ordine caelique constantia. De praesensione diximus. De perturbationibus caelestibus et maritimis et terrenis non possumus dicere cum ea fiant
non esse multos qui illa metuant et a dis inmortalibus
fieri existument;

sed non id quaeritur, sintne aliqui
qui deos esse putent: di utrum sint necne sint quaeritur. Nam reliquae causae quas Cleanthes adfert,
quarum una est de commodorum quae capimus copia,
altera de temporum ordine caelique constantia, tum
tractabuntur a nobis, cum disputabimus de providentia
deorum, de qua plurima a te Balbe dicta sunt;

eodemque illa etiam differemus, quod Chrysippum dicere
aiebas, quoniam esset aliquid in rerum natura quod
ab homine effici non posset, esse aliquid homine melius, quaeque in domo pulchra cum pulchritudine mundi comparabas, et cum totius mundi convenientiam
consensumque adferebas; Zenonisque brevis et acutulas conclusiones in eam partem sermonis quam modo
dixi differemus; eodemque tempore illa omnia quae
a te physice dicta sunt de vi ignea deque eo calore
ex quo omnia generari dicebas loco suo quaerentur;
omniaque quae a te nudius tertius dicta sunt, cum 
docere velles deos esse, quare et mundus universus et
sol et luna et stellae sensum ac mentem haberent, in
idem tempus reservabo.

A te autem idem illud etiam
atque etiam quaeram, quibus rationibus tibi persuadeas deos esse.” 
 Tum Balbus: Equidem attulisse rationes mihi videor, sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus
esse videare et ego me ad respondendum compararim,
repente avertas orationem nec des respondendi locum.
itaque maximae res tacitae praeterierunt, de divinatione de fato, quibus de quaestionibus tu quidem strictim nostri autem multa solent dicere, sed ab hac ea
quaestione quae nunc in manibus est separantur; quare
si videtur noli agere confuse, ut hoc explicemus, hac
disputatione quod quaeritur. 
 
 
 Optime inquit Cotta.

'Itaque quoniam quattuor in
partes totam quaestionem divisisti de primaque diximus, consideremus secundam; quae mihi talis videtur
fuisse, ut, cum ostendere velles quales di essent, ostenderes nullos esse. A consuetudine oculorum animum
abducere difficillimum dicebas, sed, cum deo nihil
praestantius esset, non dubitabas quin mundus esset
deus, quo nihil in rerum natura melius esset: modo
possemus eum animantem cogitare vel potius ut cetera oculis sic animo hoc cernere.

Sed cum mundo
negas quicquam esse melius, quid dicis melius? si pulchrius, adsentior; si aptius ad utilitates nostras, id
quoque adsentior; sin autem id dicis, nihil esse mundo
sapientius, nullo modo prorsus adsentior, non quod
difficile sit mentem ab oculis sevocare, sed quo magis
sevoco eo minus id quod tu vis possum mente comprendere.
 
 "Nihil est mundo melius in rerum natura."
Ne in terris quidem urbe nostra; num igitur idcirco in
urbe esse rationem cogitationem mentem putas, aut,
quoniam non sit, num idcirco existimas formicam anteponendam esse huic pulcherrumae urbi, quod in urbe
sensus sit nullus, in formica non modo sensus sed
etiam mens ratio memoria? videre oportet Balbe quid
tibi concedatur, non te ipsum quod velis sumere.

Istum
enim locum totum illa vetus Zenonis brevis et ut tibi
videbatur acuta conclusio dilatavit * . Zeno enim ita
concludit: "Quod ratione utitur id melius est quam id
quod ratione non utitur; nihil autem mundo melius;

ratione igitur mundus utitur". Hoc si placet, iam efficies ut mundus optime librum legere videatur; Zenonis enim vestigiis hoc modo rationem poteris concludere: "quod litteratum est id est melius quam quod non
est litteratum; nihil autem mundo melius; litteratus
igitur est mundus"—isto modo etiam disertus et quidem mathematicus musicus, omni denique doctrina
eruditus, postremo philosophus. Saepe dixisti nihil fieri
sine deo, nec ullam vim esse naturae ut sui dissimilia
posset effingere: concedam non modo animantem et
sapientem esse mundum sed fidicinem etiam et tubicinem, quoniam earum quoque artium homines ex eo
procreantur? Nihil igitur adfert pater iste Stoicorum
quare mundum ratione uti putemus, ne cur animantem
quidem esse. non est igitur mundus deus; et tamen
nihil est eo melius: nihil est enim eo pulchrius nihil
salutarius nobis, nihil ornatius aspectu motuque constantius. 
 Quod si mundus universus non est deus, ne stellae
quidem, quas tu innumerabilis in deorum numero reponebas.
 
 quarum te cursus aequabiles aeternique delectabant, nec mehercule iniuria, sunt enim admirabili
incredibilique constantia.

sed non omnia Balbe quae
cursus certos et constantis habent ea deo potius tribuenda sunt quam naturae. quid Chalcidico Euripo in
motu identidem reciprocando putas fieri posse constantius, quid freto Siciliensi, quid Oceani fervore illis
in locis, "Europam Libyamque rapax ubi dividit unda"?
quid aestus maritimi vel Hispanienses vel Brittannici
eorumque certis temporibus vel accessus vel recessus
sine deo fieri nonne possunt? vide quaeso, si omnis
motus omniaque quae certis temporibus ordinem suum
conservant divina dicimus, ne tertianas quoque febres
et quartanas divinas esse dicendum sit, quarum reversione et motu quid potest esse constantius. sed omnium talium rerum ratio reddenda est;

quod vos cum
facere non potestis, tamquam in aram confugitis ad
deum. 
 Et Chrysippus tibi acute dicere videbatur, homo sine
dubio versutus et callidus (versutos eos appello quorum celeriter mens versatur, callidos autem quorum
tamquam manus opere sic animus usu concalluit); is
igitur "Si aliquid est" inquit "quod homo efficere non
possit, qui id efficit melior est homine; homo autem
haec quae in mundo sunt efficere non potest; qui potuit igitur is praestat homini; homini autem praestare
quis possit nisi deus; est igitur deus". Haec omnia in
eodem quo illa Zenonis errore versantur.

quid enim
sit melius quid praestabilius, quid inter naturam et
rationem intersit, non distinguitur. Idemque, si dei non 
sint, negat esse in omni natura quicquam homine
melius; id autem putare quemquam hominem, nihil
homine esse melius, summae adrogantiae censet esse.
Sit sane adrogantis pluris se putare quam mundum; at
illud non modo non adrogantis sed potius prudentis,
intellegere se habere sensum et rationem, haec eadem
Orionem et Caniculam non habere. Et "Si domus
pulchra sit, intellegamus eam dominis" inquit "aedificatam esse non muribus; sic igitur mundum deorum
domum existimare debemus". Ita prorsus existimarem,
si illum aedificatum, non quem ad modum docebo a
natura conformatum putarem.

At enim quaerit apud
Xenophontem Socrates unde animum arripuerimus si
nullus fuerit in mundo. Et ego quaero unde orationem
unde numeros unde cantus; nisi vero loqui solem cum
luna putamus cum propius accesserit, aut ad harmoniam canere mundum ut Pythagoras existimat. Naturae ista sunt Balbe, naturae non artificiose ambulantis ut ait Zeno, quod quidem quale sit iam videbimus, sed omnia cientis et agitantis motibus et mutationibus suis.

Itaque illa mihi placebat oratio de convenientia consensuque naturae, quam quasi cognatione
continuatam conspirare dicebas, illud non probabam,
quod negabas id accidere potuisse nisi ea uno divino
spiritu contineretur. illa vero cohaeret et permanet
naturae viribus non deorum, estque in ea iste quasi
consensus, quam sunpa/qeian Graeci vocant; sed ea
quo sua sponte maior est eo minus divina ratione fieri
existimanda est.

Illa autem, quae Carneades adferebat, quem ad 
modum dissolvitis: si nullum corpus inmortale sit,
nullum esse corpus sempiternum: corpus autem inmortale nullum esse, ne individuum quidem nec quod
dirimi distrahive non possit; cumque omne animal
patibilem naturam habeat, nullum est eorum quod
effugiat accipiendi aliquid extrinsecus id est quasi
ferendi et patiendi necessitatem, et si omne animal
tale est inmortale nullum est. Ergo itidem, si omne
animal secari ac dividi potest, nullum est eorum individuum nullum aeternum; atqui omne animal ad
accipiendam vim externam et ferundam paratum est;
mortale igitur omne animal et dissolubile et dividuum
sit necesse est.

Ut enim, si omnis cera commutabilis
esset, nihil esset cereum quod commutari non posset,
item nihil argenteum nihil aeneum, si commutabilis
esset, natura argenti et aeris—similiter igitur, si omnia
quae sunt * * e quibus cuncta constant mutabilia sunt,
nullum corpus esse potest non mutabile; mutabilia
autem sunt illa ex quibus omnia constant, ut vobis
videtur; omne igitur corpus mutabile est. at si esset
corpus aliquod immortale, non esset omne mutabile;
ita efficitur ut omne corpus mortale sit. Etenim
omne corpus aut aqua aut aer aut ignis aut terra
est aut id quod est concretum ex is aut ex aliqua parte
eorum.

horum autem nihil est quin intereat; nam et
terrenum omne dividitur, et umor ita mollis est ut
facile premi conlidique possit; ignis vero et aer omni
pulsu facillime pellitur naturaque cedens est maxime
et dissupabilis. praetereaque omnia haec tum intereunt
cum in naturam aliam convertuntur, quod fit cum terra
in aquam se vertit et cum ex aqua oritur aer ex aere 
aether, cumque eadem vicissim retro commeant. quod
si ita est, ut ea intereant e quibus constet omne
animal, nullum est animal sempiternum.

Et ut haec
omittamus, tamen animal nullum inveniri potest quod
neque natum umquam sit et semper sit futurum. omne
enim animal sensus habet; sentit igitur et calida et
frigida et dulcia et amara nec potest ullo sensu iucunda accipere non accipere contraria; si igitur voluptatis sensum capit, doloris etiam capit; quod autem
dolorem accipit id accipiat etiam interitum necesse
est; omne igitur animal confitendum est esse mortale.

Praeterea, si quid est quod nec voluptatem sentiat nec
dolorem, id animal esse non potest;

sin autem quod
animal est, id illa necesse est sentiat, et quod ea sentiat
non potest esse aeternum; et omne animal sentit; nullum igitur animal aeternum est. Praeterea nullum potest esse animal in quo non et adpetitio sit et declinatio
naturalis. adpetuntur autem quae secundum naturam
sunt, declinantur contraria; et omne animal adpetit
quaedam et fugit a quibusdam, quod autem refugit
id contra naturam est, et quod est contra naturam id
habet vim interemendi. omne ergo animal intereat
necesse est.

Innumerabilia sunt ex quibus effici cogique possit nihil esse quod sensum habeat quin id
intereat; etenim ea ipsa quae sentiuntur, ut frigus ut
calor ut voluptas ut dolor ut cetera, cum amplificata
sunt interimunt; nec ullum animal est sine sensu;
nullum igitur animal aeternum est. Etenim aut simplex est natura animantis, ut vel terrena sit vel ignea
vel animalis vel umida, quod quale sit ne intellegi
quidem potest, aut concretum ex pluribus naturis, quarum suum quaeque locum habeat quo naturae vi
feratur, alia infimum alia summum alia medium. 
haec ad quoddam tempus cohaerere possunt, semper
autem nullo modo possunt; necesse est enim in suum
quaeque locum natura rapiatur. nullum igitur animal
est sempiternum.

Sed omnia vestri Balbe solent ad igneam vim referre
Heraclitum ut opinor sequentes, quem ipsum non omnes interpretantur uno modo, †quoniam quid diceret
quod intellegi noluit† omittamus; vos autem ita dicitis, omnem vim esse ignem, itaque et animantis cum
calor defecerit tum interire, et in omni natura rerum
id vivere id vigere quod caleat. Ego autem non intellego quo modo calore extincto corpora intereant, non
intereant umore aut spiritu amisso, praesertim cum
intereant etiam nimio calore.

quam ob rem id quidem
commune est de calido; verum tamen videamus exitum.
ita voltis opinor, nihil esse animal extrinsecus in natura atque mundo praeter ignem: qui magis quam
praeter animam, unde animantium quoque constet animus, ex quo animal dicitur? quo modo autem hoc
quasi concedatur sumitis, nihil esse animum nisi
ignem; probabilius enim videtur tale quiddam esse animum, ut sit ex igni atque anima temperatum. "Quod
si ignis ex sese ipse animal est nulla se alia admiscente
natura, quoniam is, cum inest in corporibus nostris,
efficit ut sentiamus, non potest ipse esse sine sensu."
Rursus eadem dici possunt: quidquid est enim quod
sensum habeat, id necesse est sentiat et voluptatem
et dolorem, ad quem autem dolor veniat ad eundem
etiam interitum venire. ita fit ut ne ignem quidem efficere
 
 possitis aeternum.

Quid enim, non eisdem vobis
placet omnem ignem pastus indigere nec permanere
ullo modo posse nisi alatur, ali autem solem lunam reliqua astra aquis, alia dulcibus alia marinis; eamque
causam Cleanthes adfert cur se sol referat nec longius
progrediatur solstitiali orbi itemque brumali, ne longius
discedat a cibo. Hoc totum quale sit mox; nunc autem
concludatur illud: quod interire possit id aeternum
non esse natura; ignem autem interiturum esse nisi
alatur; non esse igitur natura ignem sempiternum.

Qualem autem deum intellegere nos possumus nulla
virtute praeditum?

Quid enim, prudentiamne deo tribuemus, quae constat ex scientia rerum bonarum et
malarum et nec bonarum nec malarum? cui mali nihil
est nec esse potest, quid huic opus est dilectu bonorum et malorum, quid autem ratione quid intellegentia: quibus utimur ad eam rem ut apertis obscura adsequamur; at opscurum deo nihil potest esse. Nam
iustitia, quae suum cuique distribuit, quid pertinet ad
deos; hominum enim societas et communitas, ut vos
dicitis, iustitiam procreavit. Temperantia autem constat ex praetermittendis voluptatibus corporis: cui si
locus in caelo est, est etiam voluptatibus. Nam fortis
deus intellegi qui potest, in dolore an in labore an in
periculo:

quorum deum nihil attingit. Nec ratione igitur utentem nec virtute ulla praeditum deum intellegere
qui possumus? 
 Nec vero volgi atque imperitorum inscitiam despicere possum, cum ea considero quae dicuntur a Stoicis.
sunt enim illa imperitorum: piscem Syri venerantur,
omne fere genus bestiarum Aegyptii consecraverunt;
iam vero in Graecia multos habent ex hominibus deos, 
Alabandum Alabandis, Tenedi Tenen, Leucotheam quae
fuit Ino et eius Palaemonem filium cuncta Graecia—
Herculem Aesculapium Tyndaridas Romulum nostrum
aliosque compluris, quos quasi novos et adscripticios
cives in caelum receptos putant.

Haec igitur indocti;
quid vos philosophi, qui meliora? Omitto illa, sunt
enim praeclara: sit sane deus ipse mundus. hoc credo
illud esse "sublime candens, quem invocant omnes
Iovem". Quare igitur pluris adiungimus deos? quanta
autem est eorum multitudo: mihi quidem sane multi
videntur; singulas enim stellas numeras deos eosque
aut beluarum nomine appellas, ut Capram ut Nepam
ut Taurum ut Leonem, aut rerum inanimarum, ut Argo
ut Aram ut Coronam.

Sed ut haec concedantur, reliqua qui tandem non modo concedi sed omnino intellegi possunt? Cum fruges Cererem vinum Liberum
dicimus, genere nos quidem sermonis utimur usitato,
sed ecquem tam amentem esse putas qui illud quo
vescatur deum credat esse? Nam quos ab hominibus
pervenisse dicis ad deos, tu reddes rationem quem ad
modum id fieri potuerit aut cur fieri desierit, et ego
discam libenter; quo modo nunc quidem est, non video
quo pacto ille, cui "in monte Oetaeo inlatae lampades"
fuerint ut ait Accius, "in domum aeternam patris" ex
illo ardore pervenerit; quem tamen Homerus apud inferos conveniri facit ab Ulixe sicut ceteros qui excesserant vita.

Quamquam quem potissimum Herculem colamus
scire sane velim;

pluris enim tradunt nobis i qui interiores
 
 scrutantur et reconditas litteras, antiquissimum
Iove natum—sed item Iove antiquissimo, nam Ioves
quoque pluris in priscis Graecorum litteris invenimus:
ex eo igitur et Lysithoe est is Hercules quem concertavisse cum Apolline de tripode accepimus. alter traditur Nilo natus Aegyptius, quem aiunt Phrygias litteras
conscripsisse. tertius est ex Idaeis Digitis, cui inferias
adferunt †cui. quartus Iovis est et Asteriae Latonae
sororis, qui Tyri maxime colitur, cuius Carthaginem
filiam ferunt, quintus in India qui Belus dicitur, sextus
hic ex Alcmena quem Iuppiter genuit, sed tertius Iuppiter, quoniam ut iam docebo pluris Ioves etiam accepimus.

Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo meliora me didicisse de colendis diis inmortalibus
iure pontificio et more maiorum capedunculis his, quas
Numa nobis reliquit, de quibus in illa aureola oratiuncula dicit Laelius, quam rationibus Stoicorum. Si
enim vos sequar, dic quid ei respondeam qui me sic
roget: "Si di sunt * * , suntne etiam Nymphae deae? si
Nymphae, Panisci etiam et Satyri; hi autem non sunt;
ne Nymphae deae quidem igitur. at earum templa
sunt publice vota et dedicata. ne ceteri quidem ergo
di, quorum templa sunt dedicata. Age porro: Iovem
et Neptunum deum numeras; ergo etiam Orcus frater
eorum deus, et illi qui fluere apud inferos dicuntur,
Acheron Cocytus Pyriphlegethon, tum Charon tum
Cerberus di putandi.

at id quidem repudiandum; ne
Orcus quidem igitur; quid dicitis ergo de fratribus?"
Haec Carneades aiebat, non ut deos tolleret (quid enim 
philosopho minus conveniens), sed ut Stoicos nihil de
dis explicare convinceret; itaque insequebatur: "Quid
enim" aiebat, "si hi fratres sunt in numero deorum, num
de patre eorum Saturno negari potest, quem volgo maxime colunt ad occidentem? qui si est deus, patrem
quoque eius Caelum esse deum confitendum est. quod
si ita est, Caeli quoque parentes dii habendi sunt Aether
et Dies eorumque fratres et sorores, qui a genealogis
antiquis sic nominantur, Amor Dolus †modus Labor
Invidentia Fatum Senectus Mors Tenebrae Miseria
Querella Gratia Fraus Pertinacia Parcae Hesperides
Somnia; quos omnis Erebo et Nocte natos ferunt. aut
igitur haec monstra probanda sunt aut prima illa tollenda.

" Quid Apollinem Volcanum Mercurium ceteros
deos esse dices, de Hercule Aesculapio Libero Castore
Polluce dubitabis? at hi quidem coluntur aeque atque
illi, apud quosdam etiam multo magis. ergo hi dei sunt
habendi mortalibus nati matribus. Quid Aristaeus qui
olivae dicitur inventor Apollinis filius, Theseus qui
Neptuni, reliqui quorum patres di, non erunt in deorum
numero? quid quorum matres? opinor etiam magis;
ut enim in iure civili qui est matre libera liber est, item
iure naturae qui dea matre est deus sit necesse est. itaque Achillem Astypalenses insulani sanctissume colunt; qui si deus est, et Orpheus et Rhesus di sunt Musa
matre nati; nisi forte maritumae nuptiae terrenis anteponuntur. si hi di non sunt, quia nusquam coluntur,
quo modo illi sunt?

vide igitur ne virtutibus hominum
isti honores habeantur non immortalitatibus; quod tu
quoque Balbe visus es dicere. Quo modo autem potes, 
si Latonam deam putas, Hecatam non putare, quae matre Asteria est sorore Latonae? an haec quoque dea
est; vidimus enim eius aras delubraque in Graecia.
sin haec dea est, cur non Eumenides? quae si deae
sunt, quarum et Athenis fanumst et apud nos ut ego
interpretor lucus Furinae, Furiae deae sunt, speculatrices credo et vindices facinorum et sceleris.

Quod si
tales dei sunt ut rebus humanis intersint, Natio quoque
dea putanda est, cui cum fana circumimus in agro Ardeati rem divinam facere solemus; quae quia partus
matronarum tueatur a nascentibus Natio nominata est.
ea si dea est, di omnes illi qui commemorabantur a te,
Honos Fides Mens Concordia, ergo etiam Spes Moneta omniaque quae cogitatione nobismet ipsis possumus fingere. quod si veri simile non est, ne illud
quidem est haec unde fluxerunt. Quid autem dicis, si
di sunt illi quos colimus et accepimus, cur non eodem
in genere Serapim Isimque numeremus? quod si facimus, cur barbarorum deos repudiemus? boves igitur et equos, ibis accipitres, aspidas crocodilos pisces,
canes lupos faelis, multas praeterea beluas in deorum
numerum reponemus. quae si reiciamus, illa quoque
unde haec nata sunt reiciemus.

Quid deinde, Ino dea
ducetur et *leukoqe/a a Graecis a nobis Matuta dicetur, cum sit Cadmi filia, Circe autem et Pasiphae et
Aeeta e Perseide Oceani filia natae patre Sole in deorum numero non habebuntur? quamquam Circen quoque coloni nostri Cercienses religiose colunt. ergo hanc 
deam ducis: quid Medeae respondebis, quae duobus
 dis avis Sole et Oceano Aeeta patre matre Idyia procreata est, quid huius Absyrtio fratri (qui est apud
Pacuvium Aegialeus, sed illud nomen veterum litteris usitatius)? qui si di non sunt, vereor quid agat Ino;
haec enim omnia ex eodem fonte fluxerunt.

An Amphiaraus erit deus et Trophonius? nostri quidem publicani, cum essent agri in Boeotia deorum inmortalium excepti lege censoria, negabant immortalis esse
ullos qui aliquando homines fuissent. sed si sunt i
di, est certe Erectheus, cuius Athenis et delubrum vidimus et sacerdotem. quem si deum facimus, quid aut
de Codro dubitare possumus aut de ceteris qui pugnantes pro patriae libertate ceciderunt? quod si probabile non est, ne illa quidem superiora unde haec
manant probanda sunt.

Atque in plerisque civitatibus
intellegi potest augendae virtutis gratia, quo libentius
rei publicae causa periculum adiret optimus quisque,
virorum fortium memoriam honore deorum immortalium consecratam. ob eam enim ipsam causam Erectheus Athenis filiaeque eius in numero deorum sunt,
itemque Leonaticum est delubrum Athenis quod *lewko/rion nominatur. Alabandenses quidem sanctius Alabandum colunt, a quo est urbs illa condita, quam
quemquam nobilium deorum; apud quos non inurbane
Stratonicus ut multa, cum quidam ei molestus Alabandum deum esse confirmaret Herculem negaret, "ergo"

inquit "mihi Alabandus tibi Hercules sit iratus". Illa
autem Balbe, quae tu a caelo astrisque ducebas, quam 
longe serpant non vides: solem deum esse lunamque,
quorum alterum Apollinem Graeci alteram Dianam putant. quod si luna dea est, ergo etiam Lucifer ceteraeque errantes numerum deorum optinebunt; igitur etiam
inerrantes. cur autem arqui species non in deorum numero reponatur; est enim pulcher (et ob eam speciem,
quia causam habeat admirabilem, Thaumante dicitur
esse nata). cuius si divina natura est, quid facies nubibus; arcus enim ipse e nubibus efficitur quodam modo coloratis; quarum una etiam Centauros peperisse
dicitur. quod si nubes rettuleris in deos, referendae
certe erunt tempestates, quae populi Romani ritibus
consecratae sunt. ergo imbres nimbi procellae turbines dei putandi; nostri quidem duces mare ingredientes inmolare hostiam fluctibus consuerunt.

Iam
si est Ceres a gerendo (ita enim dicebas), terra ipsa
dea est (et ita habetur; quae est enim alia Tellus); sin
terra, mare etiam, quem Neptunum esse dicebas; ergo
et flumina et fontes. itaque et Fontis delubrum Masso
ex Corsica dedicavit, et in augurum precatione Tiberinum Spinonem Anemonem Nodinum alia propinquorum fluminum nomina videmus. Ergo hoc aut in inmensum serpet, aut nihil horum recipiemus; nec illa
infinita ratio superstitionis probabitur; nihil ergo horum probandum est.

Dicamus igitur Balbe oportet contra illos etiam, qui
hos deos ex hominum genere in caelum translatos
non re sed opinione esse dicunt, quos auguste omnes
sancteque veneramur. Principio Ioves tres numerant 
i qui theologi nominantur, ex quibus primum et secundum natos in Arcadia, alterum patre Aethere, ex
quo etiam Proserpinam natam ferunt et Liberum, alterum patre Caelo, qui genuisse Minervam dicitur,
quam principem et inventricem belli ferunt, tertium
Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulcrum ostenditur. Dioscoroe etiam apud Graios multis modis nominantur: primi tres, qui appellantur
Anactes Athenis, ex rege Iove antiquissimo et Proserpina nati Tritopatreus Eubuleus Dionysus, secundi
Iove tertio nati et Leda Castor et Pollux; tertii dicuntur a non nullis Alco et Melampus †euiolus, Atrei filii,
qui Pelope natus fuit.

Iam Musae primae quattuor
 natae Iove altero †nata et Thelxinoe† Aoede Arche
Melete, secundae Iove tertio et Mnemosyne procreatae
novem, tertiae Iove tertio Piero natae et Antiopa,
quas Pieridas et Pierias solent poetae appellare, isdem
nominibus et eodem numero quo proxumae superiores.
Cumque tu solem quia solus esset appellatum esse dicas, Soles ipsi quam multi a theologis proferuntur.
unus eorum Iove natus nepos Aetheris, alter Hyperione,
tertius Volcano Nili filio, cuius urbem Aegyptii volunt esse eam quae Heliopolis appellatur, quartus is
quem heroicis temporibus Acantho Rhodi peperisse dicitur, pater Ialysi Camiri Lindi, unde Rhodii, quintus qui Colchis fertur Aeetam et Circam procreavisse. 
Volcani item complures:

primus Caelo natus, ex quo
et Minerva Apollinem eum cuius in tutela Athenas antiqui historici esse voluerunt, secundus in Nilo natus
Opas ut Aegyptii appellant, quem custodem esse Aegypti volunt, tertius ex tertio Iove et Iunone, qui Lemni
fabricae traditur praefuisse, quartus Maemalio natus,
qui tenuit insulas propter Siciliam quae Volcaniae nominabantur.

Mercurius unus Caelo patre Die matre
natus, cuius obscenius excitata natura traditur quod
aspectu Proserpinae commotus sit, alter Valentis et
Phoronidis filius is qui sub terris habetur idem Trophonius, tertius Iove tertio natus et Maia, ex quo et
Penelopa Pana natum ferunt, quartus Nilo patre, quem
Aegyptii nefas habent nominare, quintus quem colunt
Pheneatae, qui Argum dicitur interemisse ob eamque
causam Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges
et litteras tradidisse: hunc Aegyptii Theyt appellant,
eodemque nomine anni primus mensis apud eos vocatur.

Aesculapiorum primus Apollinis, quem Arcades
colunt, qui specillum invenisse primusque volnus dicitur obligavisse, secundus secundi Mercuri frater: is
fulmine percussus dicitur humatus esse Cynosuris; tertius Arsippi et Arsinoae, qui primus purgationem alvi
dentisque evolsionem ut ferunt invenit, cuius in Arcadia non longe a Lusio flumine sepulcrum et lucus
ostenditur. Apollinum antiquissimus is quem paulo
antea e Volcano natum esse dixi custodem Athenarum, 
alter Corybantis filius natus in Creta, cuius de illa
insula cum Iove ipso certamen fuisse traditur, tertius
Iove tertio natus et Latona, quem ex Hyperboreis Delphos ferunt advenisse, quartus in Arcadia, quem Arcades Nomionem appellant quod ab eo se leges ferunt
accepisse.

Dianae item plures, prima Iovis et Proserpinae, quae pinnatum Cupidinem genuisse dicitur, secunda notior quam Iove tertio et Latona natam accepimus; tertiae pater Upis traditur Glauce mater: eam
saepe Graeci Upim paterno nomine appellant. Dionysos multos habemus, primum Iove et Proserpina natum, secundum Nilo, qui Nysam dicitur interemisse,
tertium Cabiro patre, eumque regem Asiae praefuisse
dicunt, cui Sabazia sunt instituta, quartum Iove et
Luna, cui sacra Orphica putantur confici, quintum
Nyso natum et Thyone, a quo trieterides constitutae
putantur.

Venus prima Caelo et Die nata, cuius Eli
delubrum vidimus, altera spuma procreata, ex qua et
Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus, tertia Iove nata et Diona, quae nupsit Volcano, sed ex ea
et Marte natus Anteros dicitur, quarta Syria Cyproque
concepta, quae Astarte vocatur, quam Adonidi nupsisse
proditum est. Minerva prima quam Apollinis matrem
supra diximus, secunda orta Nilo, quam Aegyptii Saietae colunt, tertia illa quam a Iove generatam supra diximus, quarta Iove nata et Coryphe Oceani filia, quam 
Arcades *kori/an nominant et quadrigarum inventricem
ferunt, quinta Pallantis, quae patrem dicitur interemisse virginitatem suam violare conantem, cui pinnarum talaria adfigunt.

Cupido primus Mercurio et Diana
prima natus dicitur, secundus Mercurio et Venere secunda, tertius qui idem est Anteros Marte et Venere
tertia. Atque haec quidem et alia eius modi ex vetere Graeciae fama collecta sunt. quibus intellegis resistendum esse, ne perturbentur religiones; vestri autem non modo haec non refellunt verum etiam confirmant interpretando quorsum quidque pertineat. 
 Sed eo iam unde huc digressi sumus revertamur.

Num censes igitur subtiliore ratione opus esse ad haec
refellenda?

Nam mentem fidem spem virtutem honorem victoriam salutem concordiam ceteraque huius
modi rerum vim habere videmus non deorum. aut
enim in nobismet insunt ipsis, ut mens ut spes ut
fides ut virtus ut concordia, aut optandae nobis sunt,
ut honos ut salus ut victoria; quarum rerum utilitatem
video, video etiam consecrata simulacra; quare autem in is vis deorum insit tum intellegam cum cognovero. quo in genere vel maxime est fortuna numeranda, quam nemo ab inconstantia et temeritate seiunget,
quae digna certe non sunt deo.

Iam vero quid vos illa delectat explicatio fabularum
et enodatio nominum?

exsectum a filio Caelum, vinctum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eiusdem ita defenditis, ut i qui ista finxerunt non modo
non insani sed etiam fuisse sapientes videantur. in 
enodandis autem nominibus quod miserandum sit laboratis: "Saturnus quia se saturat annis, Mavors quia
magna vertit, Minerva quia minuit aut quia minatur,
Venus quia venit ad omnia, Ceres a gerendo". quam
periculosa consuetudo. in multis enim nominibus haerebitis: quid Veiovi facies quid Volcano? quamquam,
quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum
erit nomen quod non possis una littera explicare unde
ductum sit; in quo quidem magis tu mihi natare visus
es quam ipse Neptunus.

Magnam molestiam suscepit
et minime necessariam primus Zeno post Cleanthes
deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem, vocabulorum cur quidque ita appellatum sit causas explicare. quod cum facitis illud profecto confitemini, longe aliter se rem habere atque hominum opinio sit; eos enim qui di appellantur rerum
naturas esse non figuras deorum. Qui tantus error fuit,
ut perniciosis etiam rebus non nomen deorum tribueretur sed etiam sacra constituerentur. Febris enim fanum in Palatio et Orbonae ad aedem Larum et aram
Malae Fortunae Exquiliis consecratam videmus.

Omnis igitur talis a philosophia pellatur error, ut, cum
de dis inmortalibus disputemus, dicamus digna dis
inmortalibus. de quibus habeo ipse quid sentiam, non
habeo autem quid tibi adsentiar. Neptunum esse dicis
animum cum intellegentia per mare pertinentem, idem
de Cerere; istam autem intellegentiam aut maris aut 
terrae non modo comprehendere animo sed ne suspicione quidem possum attingere. itaque aliunde mihi
quaerendum est et ut esse deos et quales sint dii
discere possim, qualis tu eos esse vis * * .

* videamus ea quae secuntur, primum deorum ne prudentia mundus regatur, deinde consulantne di rebus
humanis. haec enim mihi ex tua partitione restant duo;
de quibus si vobis videtur accuratius disserendum
puto.' 
 
 Mihi vero inquit Velleius valde videtur; nam et
maiora exspecto et is quae dicta sunt vehementer adsentior. 
 
 Tum Balbus Interpellare te inquit Cotta nolo, sed
sumemus tempus aliud; efficiam profecto ut fateare.
sed * * 
 
* * * 
Primum igitur non est probabile eam materiam rerum unde omnia orta sunt esse divina providentia
effectam, sed et habere et habuisse vim et naturam
suam. ut igitur faber cum quid aedificaturus est non
ipse facit materiam sed utitur ea quae sit parata, fictorque item cera, sic isti providentiae divinae materiam
 
 praesto esse oportuit non quam ipse faceret sed
quam haberet paratam. quod si materia non est a deo
facta, ne terra quidem et aqua et aer et ignis a deo factus est. 
 * * * 
 
 
 homines omnibus bestiis antecedunt
 
 
 
 nequaquam istuc istac ibit; magna inest certatio.

 
 nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia, 
 ni ob rem: 
 
parumne ratiocinari videtur et sibi ipsa nefariam pestem machinari?

illud vero quam callida ratione:
 
 qui volt quod volt, ita dat se res ut operam dabit, 
 
qui est versus omnium seminator malorum.
 
 ille traversa mente mihi hodie tradidit repagula, 
 quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo, 
 mihi maerores illi luctum, exitium illi exilium mihi. 
 
hanc videlicet rationem, quam vos divino beneficio
homini solum tributam dicitis, bestiae non habent;
videsne igitur quanto munere deorum simus adfecti?

Atque eadem Medea patrem patriamque fugiens,
 
 postquam pater 
 adpropinquat iamque paene ut conprehendatur parat, 
 
 puerum interea obtruncat membraque articulatim dividit 
 perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia 
 ut, dum nati dissipatos artus captaret parens, 
 ipsa interea effugeret, illum ut maeror tardaret sequi, 
 sibi salutem ut familiari pareret parricidio. 
 
huic ut scelus sic ne ratio quidem defuit.

Quid ille
funestas epulas fratri conparans nonne versat huc et
illuc cogitatione rationem:
 
 maior mihi moles, maius miscendumst malum, 
 qui illius acerbum cor contundam et conprimam. 
 
Nec tamen ille ipse est praetereundus,
 
 qui non sat habuit coniugem inlexe in stuprum, 
 
de quo recte et verissume loquitur Atreus:
 
 quod re in summa summum esse arbitror 
 periclum, matres coinquinari regias, 
 contaminari stirpem, admisceri genus. 
 
at id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quaereret:
 
 addo" inquit "huc, quod mihi portento caelestum pater 
 prodigium misit, regni stabilimen mei, 
 agnum inter pecudes aurea clarum coma 
 quondam Thyestem clepere ausum esse e regia, 
 
 a qua in re adiutricem coniugem cepit sibi. 
 
videturne summa inprobitate usus non sine summa
esse ratione?

Nec vero scaena solum referta est his
sceleribus sed multo vita communis paene maioribus.
sentit domus unius cuiusque sentit forum, sentit curia
campus socii provinciae, ut quem ad modum ratione 
recte fiat sic ratione peccetur, alterumque et a paucis
et raro, alterum et semper et a plurimis, ut satius
fuerit nullam omnino nobis a dis immortalibus datam
esse rationem quam tanta cum pernicie datam. ut vinum aegrotis, quia prodest raro nocet saepissime, melius est non adhibere omnino quam spe dubiae salutis
in apertam perniciem incurrere, sic haud scio an melius
fuerit humano generi motum istum celerem cogitationis acumen sollertiam, quam rationem vocamus, quoniam pestifera sit multis admodum paucis salutaris,
non dari omnino quam tam munifice et tam large dari.

Quam ob rem si mens voluntasque divina idcirco consuluit hominibus quod is est largita rationem, is solis
consuluit quos bona ratione donavit, quos videmus si
modo ulli sint esse perpaucos. non placet autem paucis a diis inmortalibus esse consultum; sequitur ergo
ut nemini consultum sit. 
 Huic loco sic soletis occurrere: non idcirco non optume nobis a dis esse provisum, quod multi eorum beneficio perverse uterentur; etiam patrimoniis multos
male uti, nec ob eam causam eos beneficium a patribus
nullum habere. Quisquam istuc negat, aut quae est in
collatione ista similitudo? nec enim Herculi nocere
Deianira voluit cum ei tunicam sanguine Centauri tinctam dedit, nec prodesse Pheraeo Iasoni is qui gladio
vomicam eius aperuit, quam sanare medici non potuerant. multi enim et cum obesse vellent profuerunt et
cum prodesse offuerunt; ita non fit ex eo quod datur
ut voluntas eius qui dederit appareat, nec si is qui
accepit bene utitur idcirco is qui dedit amice dedit.

Quae enim libido quae avaritia quod facinus aut suscipitur nisi consilio capto aut sine animi motu et cogitatione di est ratione perficitur;

nam omnis opinio ratio 
est, et quidem bona ratio si vera, mala autem si falsa
est opinio. sed a deo tantum rationem habemus, si
modo habemus, bonam autem rationem aut non bonam
a nobis. Non enim ut patrimonium relinquitur sic ratio
est homini beneficio deorum data; quid enim potius
hominibus dii dedissent si is nocere voluissent, iniustitiae autem intemperantiae timiditatis quae semina essent si is vitiis ratio non subesset? 
 Medea modo et Atreus commemorabatur a nobis,
heroicae personae inita subductaque ratione nefaria
scelera meditantes.

quid levitates comicae parumne
semper in ratione versantur? parumne subtiliter disputat ille in Eunucho:
 
 quid igitur faciam? 
 
 
 exclusit, revocat; redeam? non si me obsecret. 
 
ille vero in Synephebis Academicorum more contra
communem opinionem non dubitat pugnare ratione,
qui "in amore summo summaque inopia suave" esse
dicit
 
 parentem habere avarum inlepidum in liberos 
 difficilem, qui te nec amet nec studeat tui, 
 
atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit:

aut tu illum fructu fallas aut per litteras 
 avertas aliquod nomen aut per servolum 
 percutias pavidum; postremo a parco patre 
 quod sumas, quanto dissipes libentius; 
 
idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse
amanti filio disputat:
 
 quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam 
 
 nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar 
 scio quicquam: ita omnes meos dolos fallacias 
 praestrigias praestrinxit commoditas patris. 
 
quid ergo isti doli, quid machinae, quid fallaciae
praestrigiaeque num sine ratione esse potuerunt? o
praeclarum munus deorum; ut Phormio possit dicere:
 
 cedo senem; iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia. 
 
Sed exeamus e theatro, veniamus in forum.

sessum
it praetor. quid ut iudicetur? qui tabularium incenderit. quod facinus occultius: at se Q. Sosius splendidus eques Romanus ex agro Piceno fecisse confessus est. qui transscripserit tabulas publicas: id quoque L. Alenus fecit, cum chirographum sex primorum
imitatus est; quid hoc homine sollertius? cognosce
alias quaestiones, auri Tolossani coniurationis Iugurthinae; repete superiora: Tubuli de pecunia capta ob
rem iudicandam; posteriora: de incestu rogatione Peducaea; tum haec cotidiana: sicae venena peculatus,
testamentorum etiam lege nova quaestiones. inde illa
actio "ope consilioque tuo furtum aio factum esse",
inde tot iudicia de fide mala, tutelae mandati pro socio
fiduciae, reliqua quae ex empto aut vendito aut conducto aut locato contra fidem fiunt, inde iudicium publicum rei privatae lege Laetoria, inde everriculum
malitiarum omnium iudicium de dolo malo, quod
C. Aquillius familiaris noster protulit, quem dolum
idem Aquillius tum teneri putat cum aliud sit simulatum aliud actum.

Hanc igitur tantam a dis inmortalibus
 
 arbitramur malorum sementim esse factam?
si enim rationem hominibus di dederunt, malitiam dederunt; est enim malitia versuta et fallax ratio nocendi; idem etiam di fraudem dederunt facinus ceteraque quorum nihil nec suscipi sine ratione nec effici
potest. Utinam igitur, ut illa anus optat
 
 ne in nemore Pelio securibus 
 caesae accidissent abiegnae ad terram trabes 
 
sic istam calliditatem hominibus di ne dedissent, qua
perpauci bene utuntur, qui tamen ipsi saepe a male
utentibus opprimuntur, innumerabiles autem improbe
utuntur, ut donum hoc divinum rationis et consilii ad
fraudem hominibus non ad bonitatem impertitum esse
videatur.

Sed urgetis identidem hominum esse istam culpam
non deorum. Ut si medicus gravitatem morbi, gubernator vim tempestatis accuset; etsi hi quidem homunculi, sed tamen ridiculi: "quis enim te adhibuisset" dixerit quispiam "si ista non essent". contra deum licet
disputare liberius: "in hominum vitiis ais esse culpam:
eam dedisses hominibus rationem quae vitia culpamque excluderet". Ubi igitur locus fuit errori deorum?
nam patrimonia spe bene tradendi relinquimus, qua
possumus falli; deus falli qui potuit? an ut Sol in currum quom Phaethontem filium sustulit, aut Neptunus
cum Theseus Hippolytum perdidit, cum ter optandi a
Neptuno patre habuisset potestatem:

poetarum ista
sunt, nos autem philosophi esse volumus, rerum auctores non fabularum. atque hi tamen ipsi di poetici,
si scissent perniciosa fore illa filiis, peccasse in beneficio putarentur. Et si verum est quod Aristo Chius
dicere solebat, nocere audientibus philosophos is qui 
bene dicta male interpretarentur (posse enim asotos
ex Aristippi, acerbos e Zenonis schola exire)—prorsus, si qui audierunt vitiosi essent discessuri, quod perverse philosophorum disputationem interpretarentur,
tacere praestaret philosophis quam iis qui se audissent
nocere;

sic, si homines rationem bono consilio a dis
immortalibus datam in fraudem malitiamque convertunt, non dari illam quam dari humano generi melius
fuit. Ut si medicus sciat eum aegrotum, qui iussus sit
vinum sumere, meracius sumpturum statimque periturum, magna sit in culpa, sic vestra ista Providentia
reprendenda, quae rationem dederit is quos scierit ea
perverse et inprobe ussuros. Nisi forte dicitis eam
nescisse. Utinam quidem; sed non audebitis, non enim
ignoro quanti eius nomen putetis.

Sed hic quidem locus concludi iam potest. nam si
stultitia consensu omnium philosophorum maius est
malum quam si omnia mala et fortunae et corporis ex
altera parte ponantur, sapientiam autem nemo adsequitur, in summis malis omnes sumus, quibus vos optume consultum a dis inmortalibus dicitis. nam ut nihil
interest utrum nemo valeat an nemo possit valere, sic
non intellego quid intersit utrum nemo sit sapiens an
nemo esse possit. 
 Ac nos quidem nimis multa de re apertissuma; Telamo autem uno versu totum locum conficit cur di
homines neglegant:
 
 nam si curent, bene bonis sit, male malis; quod nunc abest. 
 
debebant illi quidem omnis bonos efficere, si quidem
hominum generi consulebant;

sin id minus, bonis quidem certe consulere debebant. Cur igitur duo Scipiones
fortissimos et optimos viros in Hispania Poenus oppressit, cur Maximus extulit filium consularem, cur
Marcellum Annibal interemit, cur Paulum Cannae sustulerunt,
 
 cur Poenorum crudelitati Reguli corpus est
praebitum, cur Africanum domestici parietes non texerunt? Sed haec vetera et alia permulta; propiora
videamus. cur avunculus meus vir innocentissumus
idemque doctissumus P. Rutilius in exilio est, cur
sodalis meus interfectus domi suae Drusus, cur
temperantiae prudentiaeque specimen ante simulacrum Vestae pontifex maximus est Q. Scaevola trucidatus, cur ante etiam tot civitatis principes a Cinna
interempti, cur omnium perfidiosissimus C. Marius Q.
Catulum praestantissuma dignitate virum mori potuit
iubere?

Dies deficiat si velim numerare quibus bonis
male evenerit, nec minus si commemorem quibus improbis optime. Cur enim Marius tam feliciter septimum consul domi suae senex est mortuus, cur omnium
crudelissimus tam diu Cinna regnavit? "At dedit poenas." Prohiberi melius fuit impedirique ne tot summos
viros interficeret quam ipsum aliquando poenas dare.
Summo cruciatu supplicioque Q. Varius homo importunissumus periit; si quia Drusum ferro Metellum veneno sustulerat, illos conservari melius fuit quam poenas sceleris Varium pendere. Duodequadraginta Dionysius tyrannus annos fuit opulentissumae et beatissumae civitatis;

quam multos ante hunc in ipso Graeciae
flore Pisistratus. "At Phalaris, at Apollodorus poenas
sustulit." Multis quidem ante cruciatis et necatis. Et
praedones multi saepe poenas dant, nec tamen possumus dicere non pluris captivos acerbe quam praedones
necatos. Anaxarchum Democriteum a Cyprio tyranno
excarnificatum accepimus, Zenonem Eleatem in tormentis necatum; quid dicam de Socrate, cuius morti
inlacrimare soleo Platonem legens? Videsne igitur 
deorum iudicio, si vident res humanas, discrimen esse
sublatum?

Diogenes quidem Cynicus dicere solebat
Harpalum, qui temporibus illis praedo felix habebatur,
contra deos testimonium dicere, quod in illa fortuna
tam diu viveret. Dionysius, de quo ante dixi, cum fanum Proserpinae Locris expilavisset, navigabat Syracusas; isque cum secundissumo vento cursum teneret,
ridens "videtisne" inquit "amici quam bona a dis inmortalibus navigatio sacrilegis detur". atque homo acutus
cum bene planeque percepisset, in eadem sententia
perseverabat. qui quom ad Peloponnesum classem appulisset et in fanum venisset Iovis Olympii, aureum ei
detraxit amiculum grandi pondere, quo Iovem ornarat
e manubiis Carthaginiensium tyrannus Gelo, atque in
eo etiam cavillatus est aestate grave esse aureum amiculum hieme frigidum, eique laneum pallium iniecit,
cum id esse ad omne anni tempus diceret. idemque
Aesculapi Epidauri barbam auream demi iussit; neque
enim convenire barbatum esse filium, cum in omnibus
fanis pater imberbis esset.

iam mensas argenteas de
omnibus delubris iussit auferri, in quibus quod more
veteris Graeciae inscriptum esset "bonorum deorum",
uti se eorum bonitate velle dicebat. idem Victoriolas
aureas et pateras coronasque, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, sine dubitatione tollebat
 
 eaque se accipere non auferre dicebat; esse enim
stultitiam a quibus bona precaremur ab is porrigentibus et dantibus nolle sumere. eundemque ferunt haec
quae dixi sublata de fanis in forum protulisse et per
praeconem vendidisse exactaque pecunia edixisse ut
quod quisque a sacris haberet id ante diem certam in
suum quicque fanum referret: ita ad impietatem in
deos in homines adiunxit iniuriam. Hunc igitur nec
Olympius Iuppiter fulmine percussit nec Aesculapius
misero diuturnoque morbo tabescentem interemit, atque in suo lectulo mortuus in †tyrannidis rogum inlatus est, eamque potestatem, quam ipse per scelus
erat nanctus, quasi iustam et legitimam hereditatis
loco filio tradidit.

Invita in hoc loco versatur oratio,
videtur enim auctoritatem adferre peccandi; recte videretur, nisi et virtutis et vitiorum sine ulla divina ratione grave ipsius conscientiae pondus esset, qua sublata iacent omnia. ut enim nec domus nec res publica
ratione quadam et disciplina dissignata videatur, si
in ea nec recte factis praemia extent ulla nec supplicia
peccatis, sic mundi divina in homines moderatio profecto nulla est, si in ea discrimen nullum est bonorum
et malorum.

"At enim minora di neglegunt, neque agellos singulorum nec viticulas persequuntur, nec, si uredo aut
grando cuipiam nocuit, id Iovi animadvertendum fuit;
ne in regnis quidem reges omnia minima curant": sic
enim dicitis. Quasi ego paulo ante de fundo Formiano
P. Rutili sim questus non de amissa salute. Atque hoc
quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates,
 
 vineta segetes oliveta, ubertatem frugum et
fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque vitae a dis se habere; virtutem autem nemo
umquam acceptam deo rettulit.

nimirum recte; propter
virtutem enim iure laudamur et in virtute recte gloriamur; quod non contingeret, si id donum a deo non
a nobis haberemus. at vero aut honoribus aucti aut
re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus fortuiti boni aut depulimus mali, tum dis gratias agimus,
tum nihil nostrae laudi adsumptum arbitramur. num
quis quod bonus vir esset gratias dis egit umquam?
at quod dives quod honoratus quod incolumis, Iovemque optimum et maximum ob eas res appellant, non
quod nos iustos temperantes sapientes efficiat, sed
quod salvos incolumis opulentos copiosos;

neque Herculi quisquam decumam vovit umquam, si sapiens
factus esset—quamquam Pythagoras, cum in geometria quiddam novi invenisset, Musis bovem immolavisse dicitur; sed id quidem non credo, quoniam ille
ne Apollini quidem Deli hostiam immolare voluit, ne
aram sanguine aspergeret. ad rem autem ut redeam,
iudicium hoc omnium mortalium est, fortunam a deo
petendam, a se ipso sumendam esse sapientiam. quamvis licet Menti delubra et Virtuti et Fidei consecremus,
tamen haec in nobis ipsis sita videmus; spei salutis
opis victoriae facultas a dis expetenda est. 
 Inproborum igitur prosperitates secundaeque res redarguunt, ut Diogenes dicebat, vim omnem deorum
ac potestatem.

"At non numquam bonos exitus habent
boni." Eos quidem arripimus adtribuimusque sine ulla
ratione dis inmortalibus. at Diagoras cum Samothracam venisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam 
amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne
animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim
tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint",
"ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui naufragia fecerunt in marique perierunt". idemque, cum
ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et perterriti dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum
in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem
cursu multas alias laborantis quaesivitque num etiam
in is navibus Diagoram vehi crederent. Sic enim res se
habet, ut ad prosperam adversamve fortunam qualis
sis aut quem ad modum vixeris nihil intersit.

"Non animadvertunt" inquit "omnia di, ne reges
quidem". Quid est simile; reges enim si scientes praetermittunt, magna culpa est; at deo ne excusatio quidem est inscientiae. Quem vos praeclare defenditis,
cum dicitis eam vim deorum esse, ut etiam si quis
morte poenas sceleris effugerit expetantur eae poenae
a liberis a nepotibus a posteris. O miram aequitatem
deorum: ferretne civitas ulla latorem istius modi legis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut
avus deliquisset?
 
 quinam Tantalidarum internecioni modus 
 paretur, aut quaenam umquam ob mortem Myrtili 
 poenis luendis dabitur satias supplici? 
 
Utrum poetae Stoicos depravarint an Stoici poetis dederint auctoritatem non facile dixerim;

portenta enim
ab utrisque et flagitia dicuntur. neque enim quem Hipponactis iambus laeserat aut qui erat Archilochi versu
volneratus a deo immissum dolorem non conceptum
a se ipso continebat, nec cum Aegisthi libidinem aut
cum Paridis videmus a deo causam requirimus, cum 
culpae paene vocem audiamus, nec ego multorum
aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab
Aesculapio datam iudico, nec Lacedaemoniorum disciplinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae
quam a Lycurgo datam. Critolaus inquam evertit Corinthum, Carthaginem Asdrubal; hi duo illos oculos
orae maritumae effoderunt, non iratus aliqui, quem
omnino irasci posse negatis, deus.

At subvenire certe
potuit et conservare urbis tantas atque talis; vos enim
ipsi dicere soletis nihil esse quod deus efficere non
possit, et quidem sine labore ullo; ut enim hominum
membra nulla contentione mente ipsa ac voluntate moveantur, sic numine deorum omnia fingi moveri mutarique posse. neque id dicitis superstitiose atque aniliter
sed physica constantique ratione; materiam enim rerum, ex qua et in qua omnia sint, totam esse flexibilem
et commutabilem, ut nihil sit quod non ex ea quamvis
subito fingi convertique possit, eius autem universae
fictricem et moderatricem divinam esse providentiam;
haec igitur quocumque se moveat, efficere posse quicquid velit. Itaque aut nescit quid possit, aut neglegit
res humanas, aut quid sit optimum non potest iudicare.

"Non curat singulos homines." Non mirum: ne civitates
quidem; non eas: ne nationes quidem et gentis. quod
si has etiam contemnet, quid mirum est omne ab ea
genus humanum esse contemptum? 
 Sed quo modo idem dicitis non omnia deos persequi,
idem voltis a diis inmortalibus hominibus dispertiri ac
dividi somnia (idcirco haec tecum, quia vestra est de
somniorum veritate sententia), atque idem etiam vota
suscipi dicitis oportere? Nempe singuli vovent, audit
igitur mens divina etiam de singulis; videtis ergo non 
esse eam tam occupatam quam putabatis. Fac esse
distentam, caelum versantem terram tuentem maria
moderantem: cur tam multos deos nihil agere et cessare patitur, cur non rebus humanis aliquos otiosos
deos praeficit, qui a te Balbe innumerabiles explicati
sunt? 
 Haec fere dicere habui de natura deorum, non ut
eam tollerem sed ut intellegeretis quam esset obscura
et quam difficiles explicatus haberet.' 
 Quae cum dixisset, Cotta finem.

Lucilius autem Vehementius inquit Cotta tu quidem invectus es in eam
Stoicorum rationem quae de providentia deorum ab
illis sanctissume et prudentissume constituta est. sed
quoniam advesperascit, dabis nobis diem aliquem ut
contra ista dicamus. est enim mihi tecum pro aris et
focis certamen et pro deorum templis atque delubris
proque urbis muris, quos vos pontifices sanctos esse
dicitis diligentiusque urbem religione quam ipsis moenibus cingitis; quae deseri a me, dum quidem spirare
potero, nefas iudico.

Tum Cotta:

'Ego vero et opto redargui me Balbe,
et ea quae disputavi disserere malui quam iudicare, et
facile me a te vinci posse certo scio.' 
 
 Quippe inquit Velleius qui etiam somnia putet ad
nos mitti ab Iove, quae ipsa tamen tam levia non sunt
quam est Stoicorum de natura deorum oratio. 
 
 Haec cum essent dicta, ita discessimus, ut Velleio
Cottae disputatio verior, mihi Balbi ad veritatis similitudinem videretur esse propensior.