Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis
exquisitaque doctrina philosophi Graeco sermone tractavissent, ea Latinis litteris mandaremus, fore ut hic
noster labor in varias reprehensiones incurreret. nam
quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, totum hoc displicet philosophari. quidam autem non tam
id reprehendunt, si remissius agatur, sed tantum studium tamque multam operam ponendam in eo non
arbitrantur. erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis
litteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis
legendis operam malle consumere. postremo aliquos
futuros suspicor, qui me ad alias litteras vocent, genus
hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et dignitatis esse negent.

contra quos omnis dicendum breviter existimo. 
 Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus satis responsum est eo libro, quo a nobis philosophia defensa et collaudata est, cum esset accusata et vituperata ab Hortensio. qui liber cum et tibi probatus videretur et iis, quos ego posse iudicare arbitrarer, plura
suscepi veritus ne movere hominum studia viderer, retinere non posse. Qui autem, si maxime hoc placeat, 
moderatius tamen id volunt fieri, difficilem quandam
temperantiam postulant in eo, quod semel admissum 
 
coe+rceri reprimique non potest, ut propemodum iustioribus utamur illis, qui omnino avocent a philosophia,
quam his, qui rebus infinitis modum constituant in reque eo meliore, quo maior sit, mediocritatem desiderent.

sive enim ad sapientiam perveniri potest, non
paranda nobis solum ea, sed fruenda etiam sapientia 
 
est; sive hoc difficile est, tamen nec modus est ullus 
investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi defatigatio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum.
etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam invidus, qui ab eo nos abducat? sin laboramus, quis est,
qui alienae modum statuat industriae? nam ut Terentianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum
non vult 'fodere au/t arare aut a/liquid ferre de/nique'—
non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore
deterret—, sic isti curiosi, quos offendit noster minime
nobis iniucundus labor.

Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina 
scripta dicunt contemnere. in quibus hoc primum est
in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet
eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad verbum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim
tam inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Medeam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod
se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas litteras oderit? Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut
Andriam Terentii quam utramque Menandri legam?

A quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel optime scripserit Electram, tamen male conversam Atilii 
mihi legendam putem, de quo Lucilius:

'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus
sit. rudem enim esse omnino in nostris poe+tis aut inertissimae
 
 segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi
quidem nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota
sunt. an Utina/m ne in nemore 
 nihilo minus legimus
quam hoc idem Graecum, quae autem de bene beateque vivendo a Platone disputata sunt, haec explicari
non placebit Latine?

Quid? si nos non interpretum
fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta sunt ab iis,
quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum
scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca
anteponant iis, quae et splendide dicta sint neque sint
conversa de Graecis? nam si dicent ab illis has res esse
tractatas, ne ipsos quidem Graecos est cur tam multos
legant, quam legendi sunt. quid enim est a Chrysippo
praetermissum in Stoicis? legimus tamen Diogenem,
Antipatrum, Mnesarchum, Panaetium, multos alios in
primisque familiarem nostrum Posidonium. quid? Theophrastus mediocriterne delectat, cum tractat locos ab
Aristotele ante tractatos? quid? Epicurei num desistunt
de isdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab
antiquis, ad arbitrium suum scribere? quodsi Graeci leguntur a Graecis isdem de rebus alia ratione compositis, quid est, cur nostri a nostris non legantur?

Quamquam, si plane sic verterem Platonem aut Aristotelem, ut verterunt nostri poe+tae fabulas, male, credo,
mererer de meis civibus, si ad eorum cognitionem divina illa ingenia transferrem. sed id neque feci adhuc
nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos
quidem quosdam, si videbitur, transferam, et maxime
ab iis, quos modo nominavi, cum inciderit, ut id apte
fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a Menandro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo 
minus omnes mea legant. utinam esset ille Persius,
Scipio vero et Rutilius multo etiam magis, quorum ille
iudicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis
et Siculis scribere. facete is quidem, sicut alia; sed neque tam docti tum erant, ad quorum iudicium elaboraret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa
appareat, doctrina mediocris.

ego autem quem timeam
lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in
philosophia audeam scribere? quamquam a te ipso id
quidem facio provocatus gratissimo mihi libro, quem
ad me de virtute misisti. 
 Sed ex eo credo quibusdam usu venire, ut abhorreant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et
horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius. quibus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne Graecos quidem legendos putent. res vero bonas verbis
electis graviter ornateque dictas quis non legat? nisi
qui se plane Graecum dici velit, ut a Scaevola est praetore salutatus Athenis Albucius.

quem quidem locum
comit multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud
quem praeclare Scaevola:
 
 Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum, 
 municipem Ponti, Tritani, centurionum, 
 praeclarorum hominum ac primorum signiferumque, 
 maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis, 
 id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto: 
 'chaere,' inquam, Tite! lictores, turma omnis chorusque: 
 
 'chaere, Tite!' hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus. 
 
 
 
 Sed iure Mucius.

ego autem mirari satis 
 non queo
unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fastidium. non est omnino hic docendi locus; sed ita sentio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non
inopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse
quam Graecam. quando enim nobis, vel dicam aut oratoribus bonis aut poe+tis, postea quidem quam fuit quem
imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel elegantis
ornatus defuit? 
 
 Ego vero, quoniam forensibus operis, laboribus, periculis non deseruisse mihi videor praesidium, in quo a
populo Romano locatus sum, debeo profecto, quantumcumque possum, in eo quoque elaborare, ut sint opera,
studio, labore meo doctiores cives mei, nec cum istis
tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, modo legant illa ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utrisque litteris uti velint vel, si suas habent, illas non magnopere desiderent.

qui autem alia malunt scribi a nobis, aequi esse debent, quod et scripta multa sunt, sic
ut plura nemini e nostris, et scribentur fortasse plura,
si vita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae de
philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudicabit nulla ad legendum his esse potiora. quid est enim
in vita tantopere quaerendum quam cum omnia in philosophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui sit finis,
quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene
vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid sequatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid
fugiat ut extremum malorum? qua de re cum sit inter
doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius 
esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni
munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere?

an, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur
inter principes civitatis, P. Scaevolam M'. que Manilium,
ab iisque M. Brutus dissentiet—quod et acutum genus
est et ad usus civium non inutile, nosque ea scripta
reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et legemus—, haec, quae vitam omnem continent, neglegentur? nam, ut sint illa vendibiliora, haec uberiora certe
sunt. quamquam id quidem licebit iis existimare, qui
legerint. nos autem hanc omnem quaestionem de finibus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse
his litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus,
non modo quid nobis probaretur, sed etiam quid a singulis philosophiae disciplinis diceretur, persecuti sumus.

Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in medium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est. quam
a nobis sic intelleges expositam, ut ab ipsis, qui eam
disciplinam probant, non soleat accuratius explicari;
verum enim invenire volumus, non tamquam adversarium aliquem convincere. accurate autem quondam a
L. Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est
Epicuri sententia de voluptate, a meque ei responsum,
cum C. Triarius, in primis gravis et doctus adolescens,
ei disputationi interesset.

nam cum ad me in Cumanum
salutandi causa uterque venisset, pauca primo inter nos 
de litteris, quarum summum erat in utroque studium,
deinde Torquatus: Quoniam nacti te, inquit, sumus aliquando otiosum, certe audiam, quid sit, quod Epicurum
nostrum non tu quidem oderis, ut fere faciunt, qui ab
eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego
arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus animos
 
 hominum liberavisse et omnia tradidisse, quae pertinerent ad bene beateque vivendum. sed existimo te,
sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari, quod
ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis ornamenta
neglexerit. nam illud quidem adduci vix possum, ut
ea, quae senserit ille, tibi non vera videantur.

Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me
istius philosophi non offendit; nam et complectitur verbis, quod vult, et dicit plane, quod intellegam; et tamen ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non
asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re
mihi non aeque satisfacit, et quidem locis pluribus. sed
quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus. 
 Quam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? te enim
iudicem aequum puto, modo quae dicat ille bene noris.

Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Zenonem putas, quorum utrumque audivi, cum mihi nihil
sane praeter sedulitatem probarent, omnes mihi Epicuri sententiae satis notae sunt. atque eos, quos nominavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum miraretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam
amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, conferebamus, neque erat umquam controversia, quid ego
intellegerem, sed quid probarem.

Quid igitur est?

inquit; audire enim cupio, quid non
probes. 
 Principio, inquam, in physicis, quibus maxime gloriatur, primum totus est alienus. Democritea dicit perpauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere vult, mihi
quidem depravare videatur. ille atomos quas appellat, 
id est corpora individua propter soliditatem, censet in
infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum
nec medium nec ultimum nec extremum sit, ita ferri, 
ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo efficiantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eumque motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno
tempore intellegi convenire.

Epicurus autem, in quibus
sequitur Democritum, non fere labitur. quamquam utriusque cum multa non probo, tum illud in primis, quod,
cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae
materia sit, ex qua quaeque res efficiatur, alterum, quae
vis sit, quae quidque efficiat, de materia disseruerunt,
vim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc commune
vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem
illa individua et solida corpora ferri deorsum suo pondere ad lineam, hunc naturalem esse omnium corporum
motum.

deinde ibidem homo acutus, cum illud occurreret, si omnia deorsus e regione ferrentur et, ut dixi,
ad lineam, numquam fore ut atomus altera alteram
posset attingere itaque * * attulit rem commenticiam: declinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset fieri
minus; ita effici complexiones et copulationes et adhaesiones atomorum inter se, ex quo efficeretur mundus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent.
Quae cum tota res 
 est ficta pueriliter, tum ne efficit 
 quidem , quod vult. nam et ipsa declinatio ad libidinem fingitur—ait enim declinare atomum sine causa;
quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine
causa dicere,—et illum motum naturalem omnium ponderum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum
petentium sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius
causa haec finxerat, assecutus est.

nam si omnes atomi
declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae
declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit
hoc quasi provincias atomis dare, quae recte, quae oblique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo
etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc
mundi ornatum efficere non poterit. ne illud quidem
physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto
numquam putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geometrica discere maluisset quam illum etiam ipsum dedocere. sol Democrito magnus videtur, quippe homini
erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse;
tantum enim esse censet, quantus videtur, vel paulo
aut maiorem aut minorem.

ita, quae mutat, ea corrumpit, quae sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane,
imagines, quae ei)/dwla 
 nominant, quorum incursione 
non solum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio
ipsa, quam a)peiri/an 
 vocant, tota ab illo est, tum innumerabiles mundi, qui et oriantur et intereant cotidie. 
quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democritum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus
esset, nollem vituperatum.

Iam in altera philosophiae parte, quae est quaerendi
ac disserendi, quae logikh/ 
 dicitur, iste vester plane, ut 
mihi quidem videtur, inermis ac nudus est. tollit definitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non
quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit, non
qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur ostendit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel
aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne
iudicium veri et falsi putat.

Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura,
ut ait ille, sciscat et probet, id est voluptatem et dolorem. ad haec et quae sequamur et quae fugiamus refert omnia. quod quamquam Aristippi est a Cyrenaicisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi
esse iudico, ut nihil homine videatur indignius. ad maiora enim quaedam nos natura genuit et conformavit,
ut mihi quidem videtur. ac fieri potest, ut errem, sed
ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc
primus cognomen invenerit, aut torquem illum hosti
detraxisse, ut aliquam ex eo perciperet corpore voluptatem, aut cum Latinis tertio consulatu conflixisse apud
Veserim propter voluptatem; quod vero securi percussit filium, privavisse se etiam videtur multis voluptatibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius
maiestatis atque imperii.

quid? T. Torquatus, is qui
consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam severitatem in
eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano emancipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus,
quod pecunias praetorem in provincia cepisse arguerent,
causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte
audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in imperio, quales eius maiores fuissent, et in conspectum
suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptatibus suis cogitavisse? 
 Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam,
quem optimus quisque pro patria et pro suis suscipit, 
 
ut non modo nullam captet, sed etiam praetereat omnes
voluptates, dolores denique quosvis suscipere malit
quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc
non minus declarant, sed videntur leviora, veniamus.

quid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae, quid historiae cognitioque rerum, quid poe+tarum evolutio, quid
tanta tot versuum memoria voluptatis affert?

nec mihi
illud dixeris: Haec enim ipsa mihi sunt voluptati, et
erant illa Torquatis. 
 Numquam hoc ita defendit Epicurus neque Metrodorus aut quisquam eorum, qui aut
saperet aliquid aut ista didicisset. et quod quaeritur
saepe, cur tam multi sint Epicurei, sunt aliae quoque
causae, sed multitudinem haec maxime allicit, quod ita
putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea facere
ipsa per se laetitiam, id est voluptatem. homines optimi non intellegunt totam rationem everti, si ita res se
habeat. nam si concederetur, etiamsi ad corpus nihil
referatur, ista sua sponte et per se esse iucunda, per
se esset et virtus et cognitio rerum, quod minime ille
vult, expetenda.

Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero
vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior—
est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis
politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur
—aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te
quidem video minime esse deterritum. 
 
 Quae cum dixissem, magis ut illum provocarem
quam ut ipse loquerer, tum Triarius leniter arridens:
Tu quidem, inquit, totum Epicurum paene e philosophorum choro sustulisti. quid ei reliquisti, nisi te, quoquo modo loqueretur, intellegere, quid diceret? aliena 
dixit in physicis nec ea ipsa, quae tibi probarentur; si
qua in iis corrigere voluit, deteriora fecit. disserendi
artem nullam habuit. voluptatem cum summum bonum
diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc
quoque alienum; nam ante Aristippus, et ille melius. 
addidisti ad extremum etiam indoctum fuisse.

Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas,
quid non probes eius, a quo dissentias. quid enim me
prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille diceret? cum praesertim illa perdiscere ludus esset. quam
ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt
vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae,
contentiones concertationesque in disputando pertinaces
indignae philosophia mihi videri solent.

Tum Torquatus:

Prorsus, inquit, assentior; neque
enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia
aut pertinacia recte disputari potest. sed ad haec, nisi
molestum est, habeo quae velim. 
 An me, inquam, nisi te audire vellem, censes haec
dicturum fuisse? 
 Utrum igitur percurri omnem Epicuri disciplinam
placet an de una voluptate quaeri, de qua omne certamen est? 
 Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu. 
 Sic faciam igitur, inquit: unam rem explicabo, eamque maximam, de physicis alias, et quidem tibi et declinationem istam atomorum et magnitudinem solis probabo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et correcta
 
 permulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet
novi, ea tamen, quae te ipsum probaturum esse confidam.

Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi probabis ea, quae dices, libenter assentiar. 
 Probabo, inquit, modo ista sis aequitate, quam ostendis. sed uti oratione perpetua malo quam interrogare
aut interrogari. 
 Ut placet, inquam. 
 
 Tum dicere exorsus est. Primum igitur, inquit, sic
agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet: constituam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo
ignorare vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat
oratio. quaerimus igitur, quid sit extremum et ultimum
bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale
debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum
autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit,
quod summum bonum esse vult, summumque malum
dolorem, idque instituit docere sic:

omne animal, simul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gaudere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum
malum et, quantum possit, a se repellere, idque facere
nondum depravatum ipsa natura incorrupte atque integre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque
disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugiendus dolor sit. sentiri haec putat, ut calere ignem, nivem esse albam, dulce mel. quorum nihil oportere exquisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admonere. interesse enim inter argumentum conclusionemque rationis et inter mediocrem animadversionem atque
admonitionem. altera occulta quaedam et quasi involuta aperiri, altera prompta et aperta iudicari. etenim
quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil est, 
necesse est quid aut ad naturam aut contra sit a natura ipsa iudicari. ea quid percipit aut quid iudicat,
quo aut petat aut fugiat aliquid, praeter voluptatem et 
dolorem?

Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et negent satis esse quid bonum
sit aut quid malum sensu iudicari, sed animo etiam ac
ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse
expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum. 
itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda
nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos
causae confidere, sed et argumentandum et accurate
disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et
dolore disputandum putant.

Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit 
voluptatem accusantium doloremque laudantium, totam
rem aperiam eaque ipsa, quae ab illo inventore veritatis et quasi architecto beatae vitae dicta sunt, explicabo. nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas sit, 
aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur 
magni dolores eos, qui ratione voluptatem sequi nesciunt, neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum,
quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit, sed quia
non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore
et dolore magnam aliquam quaerat voluptatem. Ut enim
ad minima veniam, quis nostrum exercitationem ullam 
corporis suscipit laboriosam, nisi ut aliquid ex ea commodi consequatur? quis autem vel eum iure reprehenderit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae
consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo
voluptas nulla pariatur?

At vero eos et accusamus et
iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium voluptatum deleniti atque corrupti, quos dolores
et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate
non provident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga.
et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi
optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime placeat, facere possimus, omnis voluptas assumenda
est, omnis dolor repellendus. temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus
saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a sapiente delectus, ut aut reiciendis voluptatibus
maiores alias consequatur aut perferendis doloribus asperiores repellat.
 
 Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur verear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos
nostros?

quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam
erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen
laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad
respondendum reddidisti. quorum facta quem ad modum, quaeso, interpretaris? sicine eos censes aut in
armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque 
in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut de utilitatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at id ne
ferae quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut 
earum motus et impetus quo pertineant non intellegamus, tu tam egregios viros censes tantas res gessisse
sine causa?

quae fuerit causa, mox videro; interea hoc
tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio
praeclara sunt, fecerint, virtutem iis per se ipsam causam non fuisse.—Torquem detraxit hosti.—Et quidem se texit, ne interiret.—At magnum periculum
adiit.—In oculis quidem exercitus.—Quid ex eo est
consecutus?—Laudem et caritatem, quae sunt vitae
sine metu degendae praesidia firmissima.—Filium
morte multavit.—Si sine causa, nollem me ab eo ortum, tam inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo
sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque in
gravissimo bello animadversionis metu contineret, saluti prospexit civium, qua intellegebat contineri suam.

atque haec ratio late patet. in quo enim maxime consuevit iactare vestra se oratio, tua praesertim, qui studiose antiqua persequeris, claris et fortibus viris commemorandis eorumque factis non emolumento aliquo,
sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum evertitur eo delectu rerum, quem modo dixi, constituto, ut
aut voluptates omittantur maiorum voluptatum adipiscendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum dolorum effugiendorum gratia.

Sed de clarorum hominum factis illustribus et gloriosis satis hoc loco dictum sit. erit enim iam de omnium
virtutum cursu ad voluptatem proprius disserendi locus.
nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae qualisque
sit, ut tollatur error omnis imperitorum intellegaturque
ea, quae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina, 
quam gravis, quam continens, quam severa sit. Non
enim hanc solam sequimur, quae suavitate aliqua naturam
 
 ipsam movet et cum iucunditate quadam percipitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus,
quae percipitur omni dolore detracto. nam quoniam,
cum privamur dolore, ipsa liberatione et vacuitate omnis molestiae gaudemus, omne autem id, quo gaudemus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, doloris omnis privatio recte nominata est voluptas. ut
enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est,
ipsa detractio molestiae consecutionem affert voluptatis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit
voluptatis.

itaque non placuit Epicuro medium esse
quiddam inter dolorem et voluptatem; illud enim ipsum, quod quibusdam medium videretur, cum omni
dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam
summam voluptatem. quisquis enim sentit, quem ad
modum sit affectus, eum necesse est aut in voluptate
esse aut in dolore. omnis autem privatione doloris
putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut postea
variari voluptas distinguique possit, augeri amplificarique non possit.

At etiam Athenis, ut e patre audiebam
facete et urbane Stoicos irridente, statua est in Ceramico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus
significet illum in hac esse rogatiuncula delectatum:
'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum
affecta nunc est, desiderat?'—Nihil sane.—'At, si
voluptas esset bonum, desideraret.'—Ita credo.—
 Non est igitur voluptas bonum. 
 Hoc ne statuam quidem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum
est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicurum. nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titillaret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate afflueret et illaberetur, nec manus esse contenta posset nec 
ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu voluptatis. sin autem summa voluptas est, ut Epicuro
placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, concessum est nihil desiderare manum, cum ita esset affecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum,
fuisse desideraturam. idcirco enim non desideraret,
quia, quod dolore caret, id in voluptate est.

Extremum autem esse bonorum voluptatem ex hoc
facillime perspici potest:

Constituamus aliquem magnis,
multis, perpetuis fruentem et animo et corpore voluptatibus nullo dolore nec impediente nec inpendente, quem
tandem hoc statu praestabiliorem aut magis expetendum possimus dicere? inesse enim necesse est in eo,
qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec mortem nec
dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in
longinquitate levis, in gravitate brevis soleat esse, ut
eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio consoletur.

ad ea cum accedit, ut neque divinum numen
horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur
earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod
huc possit, quod melius sit, accedere? Statue contra
aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus,
quanti in hominem maximi cadere possunt, nulla spe
proposita fore levius aliquando, nulla praeterea neque
praesenti nec expectata voluptate, quid eo miserius
dici aut fingi potest? quodsi vita doloribus referta
maxime fugienda est, summum profecto malum est vivere cum dolore, cui sententiae consentaneum est ultimum esse bonorum cum voluptate vivere. nec enim
habet nostra mens quicquam, ubi consistat tamquam
in extremo, omnesque et metus et aegritudines ad dolorem referuntur, nec praeterea est res ulla, quae sua
natura aut sollicitare possit aut angere.

Praeterea et
appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum 
initia proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. quod
cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res atque
laudabilis eo referri, ut cum voluptate vivatur. quoniam
autem id est vel summum bonorum vel ultimum vel
extremum —quod Graeci te/los nominant—, quod
ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur 
omnes, fatendum est summum esse bonum iucunde
vivere. 
 
 Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis
capti quid natura postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire voluerint, liberabuntur. istae
enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi voluptatem efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas
arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius
artis, sed bonae valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars vivendi
putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc
expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et

comparandae voluptatis—quam autem ego dicam
voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur
oratio mea—. nam cum ignoratione rerum bonarum
et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus maximis saepe priventur
et durissimis animi doloribus torqueantur, sapientia est
adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis
et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem. sapientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis,
quae nos exhorrescere metu non sinat. qua praeceptrice
 
in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum
ardore restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles,
quae non modo singulos homines, sed universas familias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publicam.

ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, seditiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant
nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus
etiam in animis inclusae inter se dissident atque discordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici,
ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni
et errore naturae finibus contentus sine aegritudine possit et sine metu vivere.

quae est enim aut utilior aut
ad bene vivendum aptior partitio quam illa, qua est
usus Epicurus? qui unum genus posuit earum cupiditatum, quae essent et naturales et necessariae, alterum,
quae naturales essent nec tamen necessariae, tertium,
quae nec naturales nec necessariae. quarum ea ratio
est, ut necessariae nec opera multa nec impensa expleantur; ne naturales quidem multa desiderant, propterea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et
parabilis et terminatas habet; inanium autem cupiditatum nec modus ullus nec finis inveniri potest.

quodsi 
vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia,
sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae
modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias,
quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est
cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates
expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?

Eademque ratione ne temperantiam quidem propter
se expetendam esse dicemus, sed quia pacem animis 
afferat et eos quasi concordia quadam placet ac leniat.
temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis aut
fugiendis ut rationem sequamur monet. nec enim satis
est iudicare quid faciendum non faciendumve sit, sed
stare etiam oportet in eo, quod sit iudicatum. plerique
autem, quod tenere atque servare id, quod ipsi statuerunt, non possunt, victi et debilitati obiecta specie voluptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid
eventurum sit provident ob eamque causam propter
voluptatem et parvam et non necessariam et quae vel
aliter pararetur et qua etiam carere possent sine dolore
tum in morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora
incurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis
obligantur.

Qui autem ita frui volunt voluptatibus, ut
nulli propter eas consequantur dolores, et qui suum
iudicium retinent, ne voluptate victi faciant id, quod
sentiant non esse faciendum, ii voluptatem maximam
adipiscuntur praetermittenda voluptate. idem etiam
dolorem saepe perpetiuntur, ne, si id non faciant, incidant in maiorem. ex quo intellegitur nec intemperantiam propter se esse fugiendam temperantiamque expetendam, non quia voluptates fugiat, sed quia maiores
consequatur.

Eadem fortitudinis ratio reperietur. nam neque laborum perfunctio neque perpessio dolorum per se ipsa
allicit nec patientia nec assiduitas nec vigiliae nec ea 
ipsa, quae laudatur, industria, ne fortitudo quidem, sed
ista sequimur, ut sine cura metuque vivamus animumque et corpus, quantum efficere possimus, molestia liberemus. ut enim mortis metu omnis quietae vitae status
perturbatur, et ut succumbere doloribus eosque humili
animo inbecilloque ferre miserum est, ob eamque debilitatem animi multi parentes, multi amicos, non nulli 
patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt,
sic robustus animus et excelsus omni est liber cura et
angore, cum et mortem contemnit, qua qui affecti sunt
in eadem causa sunt, qua ante quam nati, et ad dolores ita paratus est, ut meminerit maximos morte finiri,
parvos multa habere intervalla requietis, mediocrium
nos esse dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si
minus, animo aequo e vita, cum ea non placeat, tamquam e theatro exeamus. quibus rebus intellegitur nec
timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem
patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia
dolorem pariant, has optari, quia voluptatem.

Iustitia restat, ut de omni virtute sit dictum. sed similia fere
dici possunt. ut enim sapientiam, temperantiam, fortitudinem
copulatas esse docui cum voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli
nec distrahi possint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo
numquam nocet cuiquam, sed contra semper afficit 
cum vi sua atque natura, quod
tranquillat animos,
tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura non depravata desiderat. 
 Et 
 quem ad modum temeritas et libido et ignavia semper
animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque sunt, sic
 inprobitas si 
 cuius in mente
consedit, hoc ipso, quod adest, turbulenta est ; si vero molita
quippiam est, quamvis occulte fecerit, numquam tamen id confidet fore
semper occultum. plerumque improborum facta primo suspicio
insequitur, dein sermo atque fama, tum accusator, tum iudex; multi
etiam, ut te consule, ipsi se indicaverunt.

quodsi qui 
satis sibi contra hominum conscientiam saepti esse et 
muniti videntur, deorum tamen horrent easque ipsas
sollicitudines, quibus eorum animi noctesque diesque 
exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa importari putant. quae autem tanta ex improbis factis ad
minuendas vitae molestias accessio potest fieri, quanta
ad augendas, cum conscientia factorum, tum poena legum odioque civium? et tamen in quibusdam neque
pecuniae modus est neque honoris neque imperii nec
libidinum nec epularum nec reliquarum cupiditatum,
quas nulla praeda umquam improbe parta minuit, 
 sed 
 
potius inflammat, ut coe+rcendi magis quam dedocendi
esse videantur.

Invitat igitur vera ratio bene sanos ad
iustitiam, aequitatem, fidem, neque homini infanti aut
inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec facile efficere
possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et opes
vel fortunae vel ingenii liberalitati magis conveniunt,
qua qui utuntur, benivolentiam sibi conciliant et, quod
aptissimum est ad quiete vivendum, caritatem, praesertim cum omnino nulla sit causa peccandi.

quae enim
cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine
ulla iniuria, quae autem inanes sunt, iis parendum non
est. nihil enim desiderabile concupiscunt, plusque in
ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam quidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia
iucunditatis vel plurimum afferat. nam diligi et carum
esse iucundum est propterea, quia tutiorem vitam et
voluptatem pleniorem efficit. itaque non ob ea solum
incommoda, quae eveniunt inprobis, fugiendam inprobitatem
 
 putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius
in animo versatur, numquam sinit eum respirare, numquam adquiescere.

Quodsi ne ipsarum quidem virtutum laus, in qua
maxime ceterorum philosophorum exultat oratio, reperire exitum potest, nisi derigatur ad voluptatem, voluptas autem est sola, quae nos vocet ad se et alliciat
suapte natura, non potest esse dubium, quin id sit
summum atque extremum bonorum omnium, beateque
vivere nihil aliud sit nisi cum voluptate vivere.

Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta
explicabo brevi. nullus in ipsis error est finibus bonorum et malorum, id est in voluptate aut in dolore, sed
in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur
ignorant. animi autem voluptates et dolores nasci fatemur e corporis voluptatibus et doloribus—itaque
concedo, quod modo dicebas, cadere causa, si qui e
nostris aliter existimant, quos quidem video esse multos, sed imperitos—, quamquam autem et laetitiam
nobis voluptas animi et molestiam dolor afferat, eorum
tamen utrumque et ortum esse e corpore et ad corpus
referri, nec ob eam causam non multo maiores esse et
voluptates et dolores animi quam corporis. nam corpore nihil nisi praesens et quod adest sentire possumus,
animo autem et praeterita et futura. ut enim aeque
doleamus animo, cum corpore dolemus, fieri tamen
permagna accessio potest, si aliquod aeternum et infinitum impendere malum nobis opinemur. quod idem
licet transferre in voluptatem, ut ea maior sit, si nihil
tale metuamus.

Iam illud quidem perspicuum est, maximam animi aut voluptatem aut molestiam plus aut ad
beatam aut ad miseram vitam afferre momenti quam
eorum utrumvis, si aeque diu sit in corpore. Non placet
 
 autem detracta voluptate aegritudinem statim consequi, nisi in voluptatis locum dolor forte successerit,
at contra gaudere nosmet omittendis doloribus, etiamsi
voluptas ea, quae sensum moveat, nulla successerit,
eoque intellegi potest quanta voluptas sit non dolere.

Sed ut iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laetamur iis, quae recordamur. stulti autem malorum memoria torquentur, sapientes bona praeterita grata recordatione renovata delectant. est autem situm in nobis
ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et
secunda iucunde ac suaviter meminerimus. sed cum
ea, quae praeterierunt, acri animo et attento intuemur,
tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala sint, laetitia,
si bona. 
 
 
 O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem
et directam viam! cum enim certe nihil homini possit
melius esse quam vacare omni dolore et molestia perfruique maximis et animi et corporis voluptatibus, videtisne quam nihil praetermittatur quod vitam adiuvet,
quo facilius id, quod propositum est, summum bonum
consequamur? clamat Epicurus, is quem vos nimis
voluptatibus esse deditum dicitis, non posse iucunde
vivi, nisi sapienter, honeste iusteque vivatur, nec sapienter, honeste, iuste, nisi iucunde.

neque enim civitas
in seditione beata esse potest nec in discordia dominorum domus; quo minus animus a se ipse dissidens
secumque discordans gustare partem ullam liquidae
voluptatis et liberae potest. atqui pugnantibus et contrariis studiis consiliisque semper utens nihil quieti videre, nihil tranquilli potest.

Quodsi corporis gravioribus morbis vitae iucunditas
impeditur, quanto magis animi morbis impediri necesse
est! animi autem morbi sunt cupiditates inmensae et 
inanes divitiarum, gloriae, dominationis, libidinosarum
etiam voluptatum. accedunt aegritudines, molestiae,
maerores, qui exedunt animos conficiuntque curis hominum non intellegentium nihil dolendum esse animo,
quod sit a dolore corporis praesenti futurove seiunctum.
nec vero quisquam stultus non horum morborum aliquo
laborat, nemo igitur est non miser.

accedit etiam mors,
quae quasi saxum Tantalo semper impendet, tum superstitio, qua qui est imbutus quietus esse numquam potest. praeterea bona praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur, futura modo expectant, quae
quia certa esse non possunt, conficiuntur et angore et
metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra
se aut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut
gloriae. nullas enim consequuntur voluptates, quarum
potiendi spe inflammati multos labores magnosque susceperant.

ecce autem alii minuti et angusti aut omnia
semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, lucifugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis
levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi,
idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia
permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est
intercapedo molestiae. igitur neque stultorum quisquam
beatus neque sapientium non beatus. Multoque hoc melius
nos veriusque quam Stoici. illi enim negant esse bonum
quicquam nisi nescio quam illam umbram, quod appellant
honestum non tam solido quam splendido nomine, virtutem autem nixam hoc honesto nullam requirere voluptatem atque ad beate vivendum se ipsa esse contentam.

Sed possunt haec quadam ratione dici non modo
non repugnantibus, verum etiam approbantibus nobis.
sic enim ab Epicuro sapiens semper beatus inducitur:
finitas habet cupiditates, neglegit mortem, de diis inmortalibus sine ullo metu vera sentit, non dubitat, si
ita melius sit, migrare de vita. his rebus instructus
semper est in voluptate. neque enim tempus est ullum,
quo non plus voluptatum habeat quam dolorum. nam
et praeterita grate meminit et praesentibus ita potitur,
ut animadvertat quanta sint ea quamque iucunda, neque pendet ex futuris, sed expectat illa, fruitur praesentibus ab iisque vitiis, quae paulo ante collegi, abest
plurimum et, cum stultorum vitam cum sua comparat,
magna afficitur voluptate. dolores autem si qui incurrunt, numquam vim tantam habent, ut non plus habeat
sapiens, quod gaudeat, quam quod angatur.

optime
vero Epicurus, quod exiguam dixit fortunam intervenire
sapienti maximasque ab eo et gravissimas res consilio
ipsius et ratione administrari neque maiorem voluptatem ex infinito tempore aetatis percipi posse, quam ex
hoc percipiatur, quod videamus esse finitum. In dialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad
melius vivendum nec ad commodius disserendum viam. 
In physicis plurimum posuit. ea scientia et verborum
vis et natura orationis et consequentium repugnantiumve
ratio potest perspici. omnium autem rerum natura cognita levamur superstitione, liberamur mortis metu, non
conturbamur ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles
existunt saepe formidines. denique etiam morati melius erimus, cum didicerimus quid natura desideret. tum
vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata
illa, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem
omnium, regula, ad quam omnia iudicia rerum dirigentur,
 
 numquam ullius oratione victi sententia desistemus.

nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo
poterimus sensuum iudicia defendere. quicquid porro
animo cernimus, id omne oritur a sensibus; qui si omnes veri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique poterit aliquid cognosci et percipi. quos qui tollunt et
nihil posse percipi dicunt, ii remotis sensibus ne id ipsum quidem expedire possunt, quod disserunt. praeterea sublata cognitione et scientia tollitur omnis ratio
et vitae degendae et rerum gerendarum. sic e physicis
et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constantia contra metum religionis et sedatio animi omnium
rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio natura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut
modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem
illa constituto veri a falso distinctio traditur.

Restat locus huic disputationi vel maxime necessarius
de amicitia, quam, si voluptas summum sit bonum, affirmatis nullam omnino fore. de qua Epicurus quidem
ita dicit, omnium rerum, quas ad beate vivendum sapientia comparaverit, nihil esse maius amicitia, nihil
uberius, nihil iucundius. nec vero hoc oratione solum,
sed multo magis vita et factis et moribus comprobavit.
quod quam magnum sit fictae veterum fabulae declarant, in quibus tam multis tamque variis ab ultima
antiquitate repetitis tria vix amicorum paria reperiuntur, ut ad Orestem pervenias profectus a Theseo. at vero
Epicurus una in domo, et ea quidem angusta, quam magnos quantaque amoris conspiratione consentientis tenuit
amicorum greges! quod fit etiam nunc ab Epicureis. sed
ad rem redeamus; de hominibus dici non necesse est.

Tribus igitur modis video esse a nostris de amicitia
disputatum. alii cum eas voluptates, quae ad amicos 
pertinerent, negarent esse per se ipsas tam expetendas,
quam nostras expeteremus, quo loco videtur quibusdam
stabilitas amicitiae vacillare, tuentur tamen eum locum
seque facile, ut mihi videtur, expediunt. ut enim virtutes, de quibus ante dictum est, sic amicitiam negant
posse a voluptate discedere. nam cum solitudo et vita
sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa
monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur 
animus et a spe pariendarum voluptatum seiungi non
potest.

atque ut odia, invidiae, despicationes adversantur voluptatibus, sic amicitiae non modo fautrices
fidelissimae, sed etiam effectrices sunt voluptatum tam
amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus fruuntur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri
temporis. quod quia nullo modo sine amicitia firmam
et perpetuam iucunditatem vitae tenere possumus neque vero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque amicos et
nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur
in amicitia, et amicitia cum voluptate conectitur. nam
et laetamur amicorum laetitia aeque atque nostra et
pariter dolemus angoribus.

quocirca eodem modo sapiens erit affectus erga amicum, quo in se ipsum, quosque labores propter suam voluptatem susciperet, eosdem
suscipiet propter amici voluptatem. quaeque de virtutibus dicta sunt, quem ad modum eae semper voluptatibus inhaererent, eadem de amicitia dicenda sunt.
praeclare enim Epicurus his paene verbis: 'Eadem', inquit,
 
 scientia confirmavit animum, ne quod aut sempiternum aut diuturnum timeret malum, quae perspexit
in hoc ipso vitae spatio amicitiae praesidium esse firmissimum.

Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra
vestra convicia, sed tamen satis acuti, qui verentur ne,
si amicitiam propter nostram voluptatem expetendam
putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur. itaque primos congressus copulationesque et consuetudinum instituendarum voluntates fieri propter voluptatem; 
 
cum autem usus progrediens familiaritatem effecerit,
tum amorem efflorescere tantum, ut, etiamsi nulla sit
utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se ipsos
amentur. etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia,
si campum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut
venandi consuetudine adamare solemus, quanto id in
hominum consuetudine facilius fieri poterit et iustius?

Sunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sapientium, ut ne minus amicos quam se ipsos diligant.
quod et posse fieri intellegimus et saepe etiam videmus, et perspicuum est nihil ad iucunde vivendum reperiri posse, quod coniunctione tali sit aptius. 
 Quibus ex omnibus iudicari potest non modo non
impediri rationem amicitiae, si summum bonum in voluptate ponatur, sed sine hoc institutionem omnino
amicitiae non posse reperiri.

Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et
clariora sunt, si omnia dixi hausta e fonte naturae, si
tota oratio nostra omnem sibi fidem sensibus confirmat,
 
 id est incorruptis atque integris testibus, si infantes pueri, mutae etiam bestiae paene loquuntur magistra
ac duce natura nihil esse prosperum nisi voluptatem,
nihil asperum nisi dolorem, de quibus neque depravate
iudicant neque corrupte, nonne ei maximam gratiam
habere debemus, qui hac exaudita quasi voce naturae
sic eam firme graviterque comprehenderit, ut omnes
bene sanos in viam placatae, tranquillae, quietae, beatae
vitae deduceret? Qui quod tibi parum videtur eruditus,
ea causa est, quod nullam eruditionem esse duxit, nisi
quae beatae vitae disciplinam iuvaret.

an ille tempus
aut in poe+tis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore
facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas
omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in
musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et
a falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si
essent vera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo
melius viveremus, eas ergo artes persequeretur, vivendi
artem tantam tamque et operosam et perinde fructuosam relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed ii
indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea
putant usque ad senectutem esse discenda. 
 Quae cum dixisset, Explicavi, inquit, sententiam
meam, et eo quidem consilio, tuum iudicium ut cognoscerem, quoniam mihi ea facultas, ut id meo arbitratu facerem, ante hoc tempus numquam est data.

Hic cum uterque me intueretur seseque ad audiendum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor,
ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis
aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philosophis magnopere umquam probavi. quando enim
Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quicquam tale fecit? eorum erat iste mos qui tum sophistae nominabantur, quorum e numero primus est
ausus Leontinus Gorgias in conventu poscere quaestionem, id est iubere dicere, qua de re quis vellet audire.
audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum
postea translatum ad philosophos nostros esset.

sed et
illum, quem nominavi, et ceteros sophistas, ut e Platone intellegi potest, lusos videmus a Socrate. is enim
percontando atque interrogando elicere solebat eorum
opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea, quae ii respondissent, si quid videretur, diceret. qui mos cum a posterioribus non esset retentus, Arcesilas eum revocavit instituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quaererent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum
dixissent, ille contra. sed eum qui audiebant, quoad
poterant, defendebant sententiam suam. apud ceteros
autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet; quod
quidem iam fit etiam in Academia. ubi enim is, qui
audire vult, ita dixit: 'Voluptas mihi videtur esse summum bonum', perpetua oratione contra disputatur, ut 
facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi videri dicant,
non ipsos in ea sententia esse, sed audire velle contraria. Nos commodius agimus.

non enim solum Torquatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem
arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius oratione perpetua, tamen commodius, cum in rebus singulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid
abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad
exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens oratio,
quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen teneas, nihil apprehendas, nusquam orationem rapidam
cœrceas. 
 Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et
ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut
quibusdam in formulis ea res agetur , ut, inter quos
disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur.

hoc
positum in Phaedro a Platone probavit Epicurus sensitque in omni disputatione id fieri oportere. sed quod
proximum fuit non vidit. negat enim definiri rem placere, sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos,
qui ambigunt, conveniat quid sit id, de quo agatur,
velut in hoc ipso, de quo nunc disputamus. quaerimus
enim finem bonorum. possumusne hic scire qualis sit, 
nisi contulerimus inter nos, cum finem bonorum dixerimus, quid finis, quid etiam sit ipsum bonum?

atqui
haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quidque sit aperitur, definitio est. qua tu etiam inprudens
utebare non numquam. nam hunc ipsum sive finem
sive extremum sive ultimum definiebas id esse, quo
omnia, quae recte fierent, referrentur neque id ipsum
usquam referretur. praeclare hoc quidem. bonum ipsum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definisses
 
 aut quod esset natura adpetendum aut quod prodesset aut quod iuvaret aut quod liberet modo. nunc
idem, nisi molestum est, quoniam tibi non omnino
displicet definire et id facis, cum vis, velim definias 
quid sit voluptas, de quo omnis haec quaestio est.
 
 Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit voluptas nesciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem aliquam desideret?

Me ipsum esse dicerem, inquam, nisi mihi viderer
habere bene cognitam voluptatem et satis firme conceptam animo atque comprehensam. Nunc autem dico
ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui
crebro dicat diligenter oportere exprimi quae vis subiecta sit vocibus, non intellegere interdum, quid sonet
haec vox voluptatis, id est quae res huic voci subiciatur. 
 
 Tum ille ridens: Hoc vero, inquit, optimum, ut is,
qui finem rerum expetendarum voluptatem esse dicat,
id extremum, id ultimum bonorum, id ipsum quid et 
quale sit, nesciat! 
 Atqui, inquam, aut Epicurus quid sit voluptas aut
omnes mortales, qui ubique sunt, nesciunt. 
 Quonam, inquit, modo? 
 Quia voluptatem hanc esse sentiunt omnes, quam
sensus accipiens movetur et iucunditate quadam perfunditur.
 
 Quid ergo?

istam voluptatem, inquit, Epicurus
ignorat? 
 Non semper, inquam; nam interdum nimis etiam
novit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se 
posse ubi sit aut quod sit ullum bonum praeter illud,
quod cibo et potione et aurium delectatione et obscena voluptate capiatur. an haec ab eo non dicuntur? 
 Quasi vero me pudeat, inquit, istorum, aut non possim quem ad modum ea dicantur ostendere! 
 Ego vero non dubito, inquam, quin facile possis,
nec est quod te pudeat sapienti adsentiri, qui se unus,
quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. nam Metrodorum non puto ipsum professum, sed, cum appellaretur ab Epicuro, repudiare tantum beneficium noluisse;
septem autem illi non suo, sed populorum suffragio
omnium nominati sunt.

Verum hoc loco sumo verbis 
his eandem certe vim voluptatis Epicurum nosse quam
ceteros. omnes enim iucundum motum, quo sensus hilaretur. Graece h(donh/n , Latine voluptatem vocant. 
 
 Quid est igitur, inquit, quod requiras? 
 Dicam, inquam, et quidem discendi causa magis,
quam quo te aut Epicurum reprehensum velim. 
 Ego quoque, inquit, didicerim libentius si quid attuleris, quam te reprehenderim. 
 Tenesne igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quid 
dicat esse summum bonum, quo putet omnia referri
oportere? 
 Teneo, inquit, finem illi videri nihil dolere. 
 Quid? idem iste, inquam, de voluptate quid sentit?

Negat esse eam, inquit, propter se expetendam. 
 Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non dolere. 
 Et quidem, inquit, vehementer errat; nam, ut paulo
ante docui, augendae voluptatis finis est doloris omnis
amotio. 
 
 Non dolere, inquam, istud quam vim habeat postea
videro; aliam vero vim voluptatis esse, aliam nihil dolendi, nisi valde pertinax fueris, concedas necesse est. 
 Atqui reperies, inquit, in hoc quidem pertinacem;
dici enim nihil potest verius. 
 Estne, quaeso, inquam, sitienti in bibendo voluptas? 
 Quis istud possit, inquit, negare? 
 Eademne, quae restincta siti? 
 Immo alio genere; restincta enim sitis stabilitatem
voluptatis habet, inquit, illa autem voluptas ipsius
restinctionis in motu est. 
 Cur igitur, inquam, res tam dissimiles eodem nomine
appellas?
 
 Quid paulo ante, inquit, dixerim nonne meministi,
cum omnis dolor detractus esset, variari, non augeri
voluptatem?

Memini vero, inquam; sed tu istuc dixti bene Latine,
parum plane. varietas enim Latinum verbum est,
idque proprie quidem in disparibus coloribus dicitur,
sed transfertur in multa disparia: varium poe+ma, varia oratio, varii mores, varia fortuna, voluptas etiam
varia dici solet, cum percipitur e multis dissimilibus
rebus dissimilis efficientibus voluptates. eam si varietatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente te
intellego; ista varietas quae sit non satis perspicio,
quod ais, cum dolore careamus, tum in summa voluptate nos esse, cum autem vescamur iis rebus, quae
dulcem motum afferant sensibus, tum esse in motu
voluptatem, qui faciat varietatem voluptatum, sed non
augeri illam non dolendi voluptatem, quam cur voluptatem appelles nescio. 
 
 An potest, inquit ille, quicquam esse suavius quam
nihil dolere?

Immo sit sane nihil melius, inquam—nondum enim
id quaero—, num propterea idem voluptas est, quod,
ut ita dicam, indolentia? 
 Plane idem, inquit, et maxima quidem, qua fieri nulla
maior potest. 
 Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita
constituto, ut id totum in non dolendo sit, id tenere
unum, id tueri, id defendere?

quid enim necesse est,
tamquam meretricem in matronarum coetum, sic voluptatem in virtutum concilium adducere? invidiosum
nomen est, infame, suspectum. itaque hoc frequenter
dici solet a vobis, non intellegere nos, quam dicat Epicurus voluptatem. quod quidem mihi si quando dictum
est—est autem dictum non parum saepe—, etsi satis
clemens sum in disputando, tamen interdum soleo subirasci. egone non intellego, quid sit h(donh/ Graece, Latine voluptas? utram tandem linguam nescio? deinde
qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes, quicumque Epicurei esse voluerunt? quod vestri quidem vel optime
disputant, nihil opus esse eum, qui philosophus futurus
sit, scire litteras. itaque ut maiores nostri ab aratro
adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic
vos de pagis omnibus colligitis bonos illos quidem viros, sed certe non pereruditos.

ergo illi intellegunt
quid Epicurus dicat, ego non intellego? ut scias me
intellegere, primum idem esse dico voluptatem, quod
ille h(donh/n . et quidem saepe quaerimus verbum Latinum par Graeco et quod idem valeat; hic nihil fuit,
quod quaereremus. nullum inveniri verbum potest
quod magis idem declaret Latine, quod Graece, quam
declarat voluptas. huic verbo omnes, qui ubique sunt, 
qui Latine sciunt, duas res subiciunt, laetitiam in animo,
commotionem suavem iucunditatis in corpore. nam et
ille apud Trabeam voluptatem animi nimiam laetitiam
dicit eandem, quam ille Caecilianus, qui omnibus laetitiis laetum esse se narrat. sed hoc interest, quod
voluptas dicitur etiam in animo—vitiosa res, ut Stoici
putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine
ratione opinantis se magno bono frui—, non dicitur
laetitia nec gaudium in corpore.

in eo autem voluptas
omnium Latine loquentium more ponitur, cum percipitur ea, quae sensum aliquem moveat, iucunditas. hanc
quoque iucunditatem, si vis, transfer in animum; iuvare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum,
modo intellegas inter illum, qui dicat: 'Ta/nta laetitia
au/ctus sum, ut nihil co/nstet', et eum, qui: 'Nunc demum mihi animus ardet', quorum alter laetitia gestiat,
alter dolore crucietur, esse illum medium: 'Quamquam hae/c inter nos nu/per notitia a/dmodum est',
qui nec laetetur nec angatur, itemque inter eum, qui
potiatur corporis expetitis voluptatibus, et eum, qui
crucietur summis doloribus, esse eum, qui utroque
careat.

Satisne igitur videor vim verborum tenere, an sum
etiam nunc vel Graece loqui vel Latine docendus?
et
tamen vide, ne, si ego non intellegam quid Epicurus
loquatur, cum Graece, ut videor, luculenter sciam, sit
aliqua culpa eius, qui ita loquatur, ut non intellegatur.
quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de
industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento qui skoteino/s perhibetur, quia de natura nimis obscure memoravit', aut cum rerum obscuritas, non verborum, facit ut
non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis.
Epicurus autem, ut opinor, nec non vult, si possit, plane
et aperte loqui, nec de re obscura, ut physici, aut artificiosa,
 
 ut mathematici, sed de illustri et facili et iam 
in vulgus pervagata loquitur. 
 
 Quamquam non negatis nos intellegere quid sit voluptas, sed quid ille dicat. e quo efficitur, non ut nos
non intellegamus quae vis sit istius verbi, sed ut ille
suo more loquatur, nostrum neglegat.

si enim idem
dicit, quod Hieronymus, qui censet summum bonum
esse sine ulla molestia vivere, cur mavult dicere voluptatem quam vacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid
dicat intellegit? sin autem voluptatem putat adiungendam eam, quae sit in motu—sic enim appellat
hanc dulcem: 'in motu', illam nihil dolentis 'in stabilitate'—, quid tendit? cum efficere non possit ut cuiquam, qui ipse sibi notus sit, hoc est qui suam naturam sensumque perspexerit, vacuitas doloris et voluptas
idem esse videatur. hoc est vim afferre, Torquate, sensibus, extorquere ex animis cognitiones verborum, quibus inbuti sumus. quis enim est, qui non videat haec
esse in natura rerum tria? unum, cum in voluptate sumus, alterum, cum in dolore, tertium hoc, in quo nunc
equidem sum, credo item vos, nec in dolore nec in voluptate; ut in voluptate sit, qui epuletur, in dolore, qui
torqueatur. tu autem inter haec tantam multitudinem
hominum interiectam non vides nec laetantium nec dolentium?

Non prorsus, inquit, omnisque, qui sine dolore sint,
in voluptate, et ea quidem summa, esse dico. 
 Ergo in eadem voluptate eum, qui alteri misceat
mulsum ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens
bibat? 
 
 
 Tum ille: Finem, inquit, interrogandi, si videtur, quod
quidem ego a principio ita me malle dixeram hoc ipsum providens, dialecticas captiones. 
 Rhetorice igitur, inquam, nos mavis quam dialectice
disputare? 
 Quasi vero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum,
non etiam philosophorum sit. 
 Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem vim loquendi,
ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes,
rhetoricam palmae, dialecticam pugni similem esse dicebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem
compressius. obsequar igitur voluntati tuae dicamque,
si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum,
non nostra illa forensi, quam necesse est, cum populariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem.

sed
dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae
una continet omnem et perspiciendi quid in quaque
re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit et ratione
ac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem videtur, nec ea, quae docere vult, ulla arte distinguit, ut
haec ipsa, quae modo loquebamur. summum a vobis
bonum voluptas dicitur. aperiendum est igitur, quid
sit voluptas; aliter enim explicari, quod quaeritur, non
potest. quam si explicavisset, non tam haesitaret. aut
enim eam voluptatem tueretur, quam Aristippus, id est,
qua sensus dulciter ac iucunde movetur, quam etiam
pecudes, si loqui possent, appellarent voluptatem, aut,
si magis placeret suo more loqui, quam ut
 
 Omnés Danai atque Mycénenses. 
 
 Attica pubes 
 
reliquique Graeci, qui hoc anapaesto citantur, hoc non
dolere solum voluptatis nomine appellaret, illud Aristippeum contemneret, aut, si utrumque probaret, ut 
 
probat, coniungeret doloris vacuitatem cum voluptate et
duobus ultimis uteretur.

multi enim et magni philosophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristoteles virtutis usum cum vitae perfectae prosperitate coniunxit, Callipho adiunxit ad honestatem voluptatem,
Diodorus ad eandem honestatem addidit vacuitatem
doloris. idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc,
quae nunc Hieronymi est, coniunxisset cum Aristippi
vetere sententia. illi enim inter se dissentiunt. propterea
singulis finibus utuntur et, cum uterque Graece egregie
loquatur, nec Aristippus, qui voluptatem summum bonum dicit, in voluptate ponit non dolere, neque Hieronymus, qui summum bonum statuit non dolere, voluptatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe
qui ne in expetendis quidem rebus numeret voluptatem.

duae sunt enim res quoque, ne tu verba solum putes.
unum est sine dolore esse, alterum cum voluptate. vos
ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum
—nam id facilius paterer—, sed etiam rem unam ex
duabus facere conamini, quod fieri nullo modo potest.
hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut
facit re, neque tamen dividit verbis. cum enim eam
ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appellamus, laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari
quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo
genere voluptatis, atque ibi hoc dicit, ubi omnis eius
est oratio de summo bono. in alio vero libro, in quo
breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi oracula edidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae
nota tibi profecto, Torquate, sunt—quis enim vestrum
non edidicit Epicuri kuri/as do/cas , id est quasi maxime
ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter
enuntiatae sententiae?—animadverte igitur rectene
hanc sententiam interpreter:

'Si ea, quae sunt luxuriosis
 
 efficientia voluptatum, liberarent eos deorum et
mortis et doloris metu docerentque qui essent fines
cupiditatum, nihil haberemus quod reprehenderemus , 
cum undique complerentur voluptatibus nec haberent
ulla ex parte aliquid aut dolens aut aegrum, id est
autem malum.' 
 Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, inquit, Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem
visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire
Torquatum. 
 At ille non pertimuit saneque fidenter: Istis quidem
ipsis verbis, inquit; sed quid sentiat, non videtis. 
 Si alia sentit, inquam, alia loquitur, numquam intellegam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit. idque si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos,
si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non
reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos
metuant nec mortem nec dolorem. et tamen quid attinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere aliquos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho
non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera caverent?

sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxuriosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut
persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset
praesertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere?
atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut
edint de patella, deinde ita mortem non timentes, ut
illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex menses
sa/tis sunt vitae, se/ptimum Orco spo/ndeo'. iam doloris
medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio proment: Si gravis, brevis; si longus, levis. Unum nescio,
quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates
habere.

quid ergo attinet dicere: 'Nihil haberem, quod
reprehenderem, si finitas cupiditates haberent'? hoc est 
dicere: Non reprehenderem asotos, si non essent asoti. 
isto modo ne improbos quidem, si essent boni viri.
hic homo severus luxuriam ipsam per se reprehendendam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loquamur, si summum bonum voluptas est, rectissime non
putat. 
 Noli enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in mensam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique
postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec
occidentem umquam viderint nec orientem, qui consumptis patrimoniis egeant. nemo nostrum istius generis asotos iucunde putat vivere. mundos, elegantis,
optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione,
his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vinum defusum e pleno sit chrysizon, ut ait Lucilius,
cui nihildum situlus et sacculus abstulerit, adhibentis
ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat
Epicurus se nescire quid sit bonum; adsint etiam formosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argentum, Corinthium, locus ipse, aedificium—hos ergo 
asotos bene quidem vivere aut beate numquam dixerim.

ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed
ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Diogenem Stoicum adolescens, post autem Panaetium audierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intellegeret quid suavissimum esset—nec enim sequitur,
ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus—, sed quia
parvi id duceret. 
 
 O lapathe, ut iactare, nec es satis cognitu' qui sis! 
 In quo cognitu 
 Laelius clamores sofo\s ille solebat 
 Edere compellans gumias ex ordine nostros. 
 
praeclare Laelius, et recte sofo/s , illudque vere:
 
 O Publi, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit. 
 Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in ista 
 
 Consumis squilla atque acupensere cum decimano. 
 
is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat
eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen non negat libenter cenasse umquam Gallonium—
mentiretur enim—, sed bene. ita graviter et severe
voluptatem secrevit a bono. ex quo illud efficitur, qui
bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non
continuo bene. semper Laelius bene.

quid bene? dicet Lucilius: 'cocto, condito', sed cedo caput cenae:
'sermone bono', quid ex eo? 'si quaeris, libenter'; veniebat enim ad cenam, ut animo quieto satiaret desideria
naturae. recte ergo is negat umquam bene cenasse
Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne
studium consumeret. quem libenter cenasse nemo negat.
cur igitur non bene? quia, quod bene, id recte, frugaliter,
honeste; ille porro male 
 prave, nequiter, turpiter cenabat; non igitur bene. 
 nec lapathi suavitatem acupenseri Galloni Laelius anteponebat, sed suavitatem
ipsam neglegebat; quod non faceret, si in voluptate
summum bonum poneret.

Semovenda est igitur voluptas, non solum ut recta
sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter. possumusne ergo in vita summum bonum dicere, cum id ne
in cena quidem posse videamur? Quo modo autem
philosophus loquitur? 
 Tria genera cupiditatum, naturales et necessariae, 
 naturales et non necessariae, nec
naturales nec necessariae. 
 
 
 primum divisit ineleganter; 
duo enim genera quae erant, fecit tria. hoc est non
dividere, sed frangere. qui haec didicerunt, quae ille
contemnit, sic solent: Duo genera cupiditatum, naturales et inanes, naturalium duo, necessariae et non necessariae. confecta res esset. vitiosum est enim in
dividendo partem in genere numerare.

sed hoc sane
concedamus. contemnit enim disserendi elegantiam,
confuse loquitur. gerendus est mos, modo recte sentiat. et quidem illud ipsum non nimium probo et tantum patior, philosophum loqui de cupiditatibus finiendis. an potest cupiditas finiri? tollenda est atque extrahenda radicitus. quis est enim, in quo sit cupiditas,
quin recte cupidus dici possit? ergo et avarus erit, sed
finite, et adulter, verum habebit modum, et luxuriosus
eodem modo. qualis ista philosophia est, quae non 
interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocritate vitiorum? quamquam in hac divisione rem ipsam 
prorsus probo, elegantiam desidero. appellet haec desideria naturae, cupiditatis nomen servet alio, ut eam,
cum de avaritia, cum de intemperantia, cum de maximis vitiis loquetur, tamquam capitis accuset.

Sed haec quidem liberius ab eo dicuntur et saepius.
quod equidem non reprehendo; est enim tanti philosophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere.
sed tamen ex eo, quod eam voluptatem, quam omnes
gentes hoc nomine appellant, videtur amplexari saepe 
vehementius, in magnis interdum versatur angustiis, ut
hominum conscientia remota nihil tam turpe sit, quod
voluptatis causa non videatur esse facturus. deinde,
ubi erubuit—vis enim est permagna naturae—, confugit illuc, ut neget accedere quicquam posse ad voluptatem nihil dolentis. at iste non dolendi status non
vocatur voluptas. 'Non laboro', inquit, 'de nomine'.
Quid, quod res alia tota est? Reperiam multos, vel
innumerabilis potius, non tam curiosos nec tam molestos, quam vos estis, quibus, quid velim, facile persuadeam. quid ergo dubitamus, quin, si non dolere
voluptas sit summa, non esse in voluptate dolor sit
maximus? cur id non ita fit? Quia dolori non voluptas contraria est, sed doloris privatio.

Hoc vero non videre, maximo argumento esse voluptatem illam, qua sublata neget se intellegere omnino quid sit bonum—eam autem ita persequitur: 
quae palato percipiatur, quae auribus; cetera addit, 
quae si appelles, honos praefandus sit—hoc igitur, 
quod solum bonum severus et gravis philosophus novit, idem non videt ne expetendum quidem esse, quod
eam voluptatem hoc eodem auctore non desideremus,
cum dolore careamus.

quam haec sunt contraria! hic
si definire, si dividere didicisset, 
 si loquendi vim, si
denique consuetudinem verborum teneret, numquam
in tantas salebras incidisset. nunc vides, quid faciat.
quam nemo umquam voluptatem appellavit, appellat;
quae duo sunt, unum facit. hanc in motu voluptatem
—sic enim has suaves et quasi dulces voluptates appellat—interdum ita extenuat, ut M'. Curium putes 
loqui, interdum ita laudat, ut quid praeterea sit bonum
neget se posse ne suspicari quidem. quae iam oratio
non a philosopho aliquo, sed a censore opprimenda
est. non est enim vitium in oratione solum, sed etiam
in moribus. luxuriam non reprehendit, modo sit vacua
infinita cupiditate et timore. hoc loco discipulos quaerere videtur, ut, qui asoti esse velint, philosophi ante
fiant.

A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo
summi boni. Simul atque natum animal est, gaudet
voluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem
ut malum. De malis autem et bonis ab iis animalibus,
quae nondum depravata sint, ait optime iudicari. haec
et tu ita posuisti, et verba vestra sunt. quam multa
vitiosa! summum enim bonum et malum vagiens puer
utra voluptate diiudicabit, stante an movente? quoniam, 
 
si dis placet, ab Epicuro loqui discimus. si stante, hoc
natura videlicet vult, salvam esse se, quod concedimus;
si movente, quod tamen dicitis, nulla turpis voluptas
erit, quae praetermittenda sit, et simul non proficiscitur
animal illud modo natum a summa voluptate, quae
est a te posita in non dolendo.

Nec tamen argumentum hoc Epicurus a parvis petivit aut etiam a bestiis, quae putat esse specula naturae,
ut diceret ab iis duce natura hanc voluptatem expeti
nihil dolendi. nec enim haec movere potest appetitum
animi, nec ullum habet ictum, quo pellat animum, status hic non dolendi, itaque in hoc eodem peccat Hieronymus. at ille pellit, qui permulcet sensum voluptate. itaque Epicurus semper hoc utitur, ut probet voluptatem natura expeti, quod ea voluptas, quae in motu
sit, et parvos ad se alliciat et bestias, non illa stabilis,
in qua tantum inest nihil dolere. qui igitur convenit
ab alia voluptate dicere naturam proficisci, in alia summum bonum ponere?

Bestiarum vero nullum iudicium puto. quamvis enim
depravatae non sint, pravae tamen esse possunt. ut
bacillum aliud est inflexum et incurvatum de industria, 
aliud ita natum, sic ferarum natura non est illa quidem
depravata mala disciplina, sed natura sua. nec vero
ut voluptatem expetat, natura movet infantem, sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum se salvumque velit.
omne enim animal, simul et ortum est, se ipsum et
omnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt,
in primis amplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. nam sunt et in animo praecipua quaedam 
et in corpore, quae cum leviter agnovit, tum discernere
incipit, ut ea, quae prima data sunt natura, appetat
asperneturque contraria.

in his primis naturalibus voluptas insit necne, magna quaestio est. nihil vero putare esse praeter voluptatem, non membra, non sensus,
non ingenii motum, non integritatem corporis, non valitudinem corporis , summae mihi videtur inscitiae. 
 Atque ab isto capite fluere necesse est omnem rationem bonorum et malorum. Polemoni et iam ante Aristoteli ea prima visa sunt, quae paulo ante dixi. ergo nata
est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum,
ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere,
id est virtute adhibita frui primis a natura datis. Callipho ad virtutem nihil adiunxit nisi voluptatem, Diodorus vacuitatem doloris. * * his omnibus, quos dixi,
consequentes fines sunt bonorum, Aristippo simplex
voluptas, Stoicis consentire naturae, quod esse volunt
e virtute, id est honeste, vivere, quod ita interpretantur:
vivere cum intellegentia rerum earum, quae natura
evenirent, eligentem ea, quae essent secundum naturam, reicientemque contraria.

ita tres sunt fines expertes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hieronymi, Carneadi tertius, tres, in quibus honestas cum
aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una
simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id 
est in honestate; nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu
abiecti. reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiis
convenirent, ut Aristippo voluptas, Hieronymo doloris
vacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset extremum. Epicurus autem cum in prima commendatione
voluptatem dixisset, si eam, quam Aristippus, idem tenere debuit ultimum bonorum, quod ille; sin eam, quam
Hieronymus, ne 
 fecisset idem, ut voluptatem illam
Aristippi in prima commendatione poneret.

Nam quod ait sensibus ipsis iudicari voluptatem bonum esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam
nobis leges permittunt, cum 
 privatarum litium iudices
sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod est
nostri iudicii—in quo frustra iudices solent, cum sententiam pronuntiant, addere: 'si quid mei iudicii est';
si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non
addito illud est iudicatum—. quid iudicant sensus?
dulce amarum, leve asperum, prope longe, stare movere, quadratum rotundum.

aequam igitur pronuntiabit
sententiam ratio adhibita primum divinarum humanarumque rerum scientia, quae potest appellari rite sapientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum
omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras
esse voluisti. quarum adeo omnium sententia pronuntiabit primum de voluptate nihil esse ei loci, non modo
ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus,
sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur.

de vacuitate doloris eadem sententia erit. reicietur 
etiam Carneades, nec ulla de summo bono ratio aut
voluptatis non dolendive particeps aut honestatis expers probabitur. ita relinquet duas, de quibus etiam
atque etiam consideret. aut enim statuet nihil esse bonum nisi honestum, nihil malum nisi turpe, cetera aut
omnino nihil habere momenti aut tantum, ut nec expetenda nec fugienda, sed eligenda modo aut reicienda
sint, aut anteponet eam, quam cum honestate ornatissimam, tum etiam ipsis initiis naturae et totius perfectione vitae locupletatam videbit. quod eo liquidius
faciet, si perspexerit rerum inter eas verborumne sit
controversia.

Huius ego nunc auctoritatem sequens idem faciam.
quantum enim potero, minuam contentiones omnesque
simplices sententias eorum, in quibus nulla inest virtutis adiunctio, omnino a philosophia semovendas putabo, primum Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos
non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulcedine sensum moveret, summum bonum ponere contemnentis istam vacuitatem doloris.

hi non viderunt,
ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagandum canem, sic hominem ad duas res, ut ait Aristoteles, ad intellegendum et agendum, esse natum quasi
mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et languidam pecudem ad pastum et ad procreandi voluptatem hoc divinum animal ortum esse voluerunt, quo
nihil mihi videtur absurdius.

Atque haec contra Aristippum, qui eam voluptatem non modo summam, sed
solam etiam ducit, quam omnes unam appellamus voluptatem. aliter autem vobis placet. sed ille, ut dixi,
vitiose. nec enim figura corporis nec ratio excellens
ingenii humani significat ad unam hanc rem natum
hominem, ut frueretur voluptatibus. Nec vero audiendus
 
 Hieronymus, cui summum bonum est idem, quod
vos interdum vel potius nimium saepe dicitis, nihil dolere. non enim, si malum est dolor, carere eo malo
satis est ad bene vivendum. hoc dixerit potius Ennius:
'Nimium boni est, cui nihil est mali'. nos beatam vitam non depulsione mali, sed adeptione boni iudicemus, nec eam cessando, sive gaudentem, ut Aristippus,
sive non dolentem, ut hic, sed agendo aliquid considerandove quaeramus.

quae possunt eadem contra Carneadeum illud summum bonum dici, quod is non tam,
ut probaret, protulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum
gerebat, opponeret. id autem eius modi est, ut additum
ad virtutem auctoritatem videatur habiturum et expleturum cumulate vitam beatam, de quo omnis haec
quaestio est. nam qui ad virtutem adiungunt vel voluptatem, quam unam virtus minimi facit, vel vacuitatem doloris, quae etiamsi malo caret, tamen non est
summum bonum, accessione utuntur non ita probabili,
nec tamen, cur id tam parce tamque restricte faciant,
intellego. quasi enim emendum eis sit, quod addant
ad virtutem, primum vilissimas res addunt, dein singulas potius, quam omnia, quae prima natura approbavisset, ea cum honestate coniungerent.

Quae quod 
Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt pro nihilo, ut
inter optime valere et gravissime aegrotare nihil prorsus dicerent interesse, recte iam pridem contra eos desitum est disputari. dum enim in una virtute sic omnia esse voluerunt, ut eam rerum selectione expoliarent 
nec ei quicquam, aut unde oriretur, darent, aut ubi niteretur, virtutem ipsam, quam amplexabantur, sustulerunt.
 
 Erillus autem ad scientiam omnia revocans unum
quoddam bonum vidit, sed nec optimum nec quo vita
gubernari possit. itaque hic ipse iam pridem est reiectus; post enim Chrysippum contra eum 
 non sane est
disputatum. 
 
 Restatis igitur vos; nam cum Academicis incerta luctatio est, qui nihil affirmant et quasi desperata cognitione certi id sequi volunt, quodcumque veri simile
videatur.

cum Epicuro autem hoc plus est negotii, quod
e duplici genere voluptatis coniunctus est, quodque et
ipse et amici eius et multi postea defensores eius sententiae fuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem
minimam habet, maximam vim, populus cum illis facit.
quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, omnis vera laus deserenda est. ita ceterorum sententiis
semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuti
cum voluptate certatio. quam quidem certationem homo
et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totumque discrimen summi boni in earum comparatione positum putat. ego autem existimo, si honestum esse
aliquid ostendero, quod sit ipsum vi sua propter seque
expetendum, iacere vestra omnia. itaque eo, quale sit,
breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad
omnia tua, Torquate, nisi memoria forte defecerit.

Honestum igitur id intellegimus, quod tale est, ut
detracta omni utilitate sine ullis praemiis fructibusve
per se ipsum possit iure laudari. quod quale sit, non
tam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quamquam aliquantum potest, quam communi omnium iudicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui permulta
 
 ob eam unam causam faciunt, quia decet, quia
rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturum
emolumentum vident. homines enim, etsi aliis multis,
tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod rationem habent a natura datam mentemque acrem et
vigentem celerrimeque multa simul agitantem et, ut ita
dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones
videat et similitudines transferat et disiuncta coniungat
et cum praesentibus futura copulet omnemque complectatur vitae consequentis statum. eademque ratio
fecit hominem hominum adpetentem cumque iis natura et sermone et usu congruentem, ut profectus a
caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se
implicet primum civium, deinde omnium mortalium 
societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi
se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut perexigua pars ipsi relinquatur.

et quoniam eadem natura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod
facillime apparet, cum vacui curis etiam quid in caelo
fiat scire avemus, his initiis inducti omnia vera diligimus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa,
fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, iniuriam. eadem ratio habet in se quiddam amplum
atque magnificum, ad imperandum magis quam ad
parendum accommodatum, omnia humana non tolerabilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam
et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper invictum.

atque his tribus generibus honestorum notatis
quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum
ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. cuius
similitudine perspecta in formarum specie ac dignitate
transitum est ad honestatem dictorum atque factorum. 
nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeritatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto protervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere
aut eloqui, quod parum virile videatur.

Habes undique expletam et perfectam, Torquate, formam honestatis, quae tota quattuor his virtutibus, quae
a te quoque commemoratae sunt, continetur. hanc se
tuus Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem
esse velint qui honestate summum bonum metiantur.
Si enim ad honestatem omnia referant neque in ea
voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani sonare—
his enim ipsis verbis utitur—neque intellegere nec
videre sub hanc vocem honestatis quae sit subicienda
sententia. ut enim consuetudo loquitur, id solum dicitur honestum, quod est populari fama gloriosum.
'Quod', inquit, quamquam voluptatibus quibusdam est
saepe iucundius, tamen expetitur propter voluptatem. 
Videsne quam sit magna dissensio?

philosophus nobilis, a quo non solum Graecia et Italia, sed etiam omnis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non
sit in voluptate, negat se intellegere, nisi forte illud,
quod multitudinis rumore laudetur. ego autem hoc
etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non
sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur,
quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob
eam causam tamen illud dici esse honestum, quia laudetur a multis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent
id homines, vel si obmutuissent, sua tamen pulchritudine esset specieque laudabile. itaque idem natura
victus, cui obsisti non potest, dicit alio loco id, quod 
a te etiam paulo ante dictum est, non posse iucunde
vivi nisi etiam honeste.

quid nunc honeste dicit?
idemne, quod iucunde? ergo ita: non posse honeste
vivi, nisi honeste vivatur? an nisi populari fama? sine
ea igitur iucunde negat posse se 
 vivere? quid turpius quam sapientis vitam ex insipientium sermone
pendere? quid ergo hoc loco intellegit honestum? certe
nihil nisi quod possit ipsum propter se iure laudari.
nam si propter voluptatem, quae est ista laus, quae
possit e macello peti? non is vir est, ut, cum honestatem eo loco habeat, ut sine ea iucunde neget posse
vivi, illud honestum, quod populare sit, sentiat et sine
eo neget iucunde vivi posse, aut quicquam aliud honestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per
se sua vi, sua natura, sua sponte laudabile.

Itaque, Torquate, cum diceres clamare Epicurum non
posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienter et iuste
viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare. tanta vis inerat in verbis propter earum rerum, quae significabantur
his verbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum insisteres, ut nos intuens quasi testificarere laudari honestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro. quam te
decebat iis verbis uti, quibus si philosophi non uterentur, philosophia omnino non egeremus! istorum enim
verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro,
sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestantissimis ingeniis homines se ad philosophiae studium
contulerunt.

'Oculorum', inquit Plato, 
 est in nobis
sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus.
quam illa ardentis amores excitaret sui! 
 Cur tandem? 
an quod ita callida est, ut optime possit architectari
voluptates? Cur iustitia laudatur? aut unde est hoc
contritum vetustate proverbium: 'quicum in tenebris'?
hoc dictum in una re latissime patet, ut in omnibus
factis re, non teste moveamur.

sunt enim levia et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos
excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando.
non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bonum illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet
omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad
utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut excogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio
fallat.

an tu me de L. Tubulo putas dicere? qui cum
praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, ita aperte
cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo
P. Scaevola tribunus plebis ferret ad plebem vellentne
de ea re quaeri. quo plebiscito decreta a senatu est consuli quaestio Cn. Caepioni. profectus in exilium Tubulus
statim nec respondere ausus; erat enim res aperta. 
 
 Non igitur de improbo, sed de 
 callido improbo
quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino
infitiando fuit, nec vero omnia timente, sed primum
qui animi conscientiam non curet, quam scilicet comprimere nihil est negotii. is enim, qui occultus et tectus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam
ut dolere alterius improbe facto videatur. quid est enim
aliud esse versutum?

memini me adesse P. Sextilio
Rufo, cum is rem ad amicos ita deferret, se esse heredem Q. Fadio Gallo, cuius in testamento scriptum esset
se ab eo rogatum ut omnis hereditas ad filiam perveniret. id Sextilius factum negabat. poterat autem inpune;
 
 quis enim redargueret? nemo nostrum credebat,
eratque veri similius hunc mentiri, cuius interesset,
quam illum, qui id se rogasse scripsisset, quod debuisset rogare. addebat etiam se in legem Voconiam iuratum contra eam facere non audere, nisi aliter amicis
videretur. aderamus nos quidem adolescentes, sed multi
amplissimi viri, quorum nemo censuit plus Fadiae dandum, quam posset ad eam lege Voconia pervenire.
tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si secutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta
emolumentis omnibus et commodis anteponerent, nummum nullum attigisset. num igitur eum postea censes
anxio animo aut sollicito fuisse? nihil minus, contraque illa hereditate dives ob eamque rem laetus. magni
enim aestimabat pecuniam non modo non contra leges,
sed etiam legibus partam. quae quidem vel cum periculo est quaerenda vobis; est enim effectrix multarum
et magnarum voluptatum.

ut igitur illis, qui, recta et
honesta quae sunt, ea statuunt per se expetenda, adeunda sunt saepe pericula decoris honestatisque causa,
sic vestris, qui omnia voluptate metiuntur, pericula
adeunda sunt, ut adipiscantur magnas voluptates. si
magna res, magna hereditas agetur, cum pecunia voluptates pariantur plurimae, idem erit Epicuro vestro
faciendum, si suum finem bonorum sequi volet, quod
Scipioni magna gloria proposita, si Hannibalem in
Africam retraxisset. itaque quantum adiit periculum!
ad honestatem enim illum omnem conatum suum referebat, non ad voluptatem. sic vester sapiens magno
aliquo emolumento commotus cicuta, si opus erit, dimicabit.

occultum facinus esse potuerit, gaudebit; deprehensus omnem poenam contemnet. erit enim instructus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad 
ipsum etiam dolorem. quem quidem vos, cum improbis poenam proponitis, inpetibilem facitis, cum sapientem semper boni plus habere vultis, tolerabilem. 
 
 Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid improbe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus
fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est noster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda;
esse enim quam vellet iniquus iustus poterat inpune.
quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo possit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit,
ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam id scripserit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid facies?

tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redderet, ut Sextus Peducaeus, Sex. F., is qui hunc nostrum
reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium,
cum doctus, tum omnium vir optimus et iustissimus,
cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio, equite
Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit
eique nihil opinanti viri mandatum exposuit hereditatemque reddidit. sed ego ex te quaero, quoniam idem
tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem vim esse
naturae, quod ipsi vos, qui omnia ad vestrum commodum et, ut ipsi dicitis, ad voluptatem referatis, tamen
ea faciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed
officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem
pravam valere.

si scieris, inquit Carneades, aspidem
occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem
super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbe feceris, nisi monueris ne assidat, sed
inpunite tamen; scisse enim te quis coarguere possit?
Sed nimis multa. perspicuum est enim, nisi aequitas,
fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec
ad utilitatem referantur, virum bonum non posse reperiri;
 
 deque his rebus satis multa in nostris de re
publica libris sunt dicta a Laelio.

Transfer idem ad modestiam vel temperantiam,
quae est moderatio cupiditatum rationi oboediens. satisne ergo pudori consulat, si quis sine teste libidini
pareat? an est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi
nulla comitetur infamia? 
 Quid? fortes viri voluptatumne calculis subductis
proelium ineunt, sanguinem pro patria profundunt, an
quodam animi ardore atque impetu concitati? utrum
tandem censes, Torquate, Imperiosum illum, si nostra
verba audiret, tuamne de se orationem libentius auditurum fuisse an meam, cum ego dicerem nihil eum fecisse sua causa omniaque rei publicae, tu contra nihil
nisi sua? si vero id etiam explanare velles apertiusque
diceres nihil eum fecisse nisi voluptatis causa, quo
modo eum tandem laturum fuisse existimas?

esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates—
malo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim
viro—, num etiam eius collega P. Decius, princeps in
ea familia consulatus, cum se devoverat et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de
voluptatibus suis cogitabat? ubi ut eam caperet aut
quando? cum sciret confestim esse moriendum eamque
mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus voluptatem petendam putat. quod quidem eius factum
nisi esset iure laudatum, non esset imitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho 
bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e continenti genere tertiam victimam rei publicae praebuisset.

Contineo me ab exemplis. Graecis hoc modicum est:
Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; ego
si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut 
se virtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me
deficiet, et, ut Aulus Varius, qui est habitus iudex durior, dicere consessori solebat, cum datis testibus alii
tamen citarentur: Aut hoc testium satis est, aut nescio,
quid satis sit, sic a me satis datum est testium. Quid
enim? te ipsum, dignissimum maioribus tuis, voluptasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullae consulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses, fortissimum virum, qualis ille vel consul vel civis cum
semper, tum post consulatum fuit! quo quidem auctore
nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potius quam ipsis
nobis consuluerimus.

At quam pulchre dicere videbare,
cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem plurimis et maximis voluptatibus nullo nec praesenti nec
futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto
corpore nulla nec adiuncta nec sperata voluptate, et
quaerebas, quis aut hoc miserior aut superiore illo beatior; deinde concludebas summum malum esse dolorem,
summum bonum voluptatem! 
 
 Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem meminisse tu non potes. is ita vivebat, ut nulla tam exquisita posset inveniri voluptas, qua non abundaret. erat
et cupidus voluptatum et eius generis intellegens et
copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua
patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus
ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus.

cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed sua satietate. habebat tamen rationem valitudinis: utebatur iis 
exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens veniret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facillimus ad concoquendum, vino et ad voluptatem et ne
noceret. cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se 
Epicurus intellegere quid sit bonum. aberat omnis dolor, qui si adesset, nec molliter ferret et tamen medicis
plus quam philosophis uteretur. color egregius, integra
valitudo, summa gratia, vita denique conferta voluptatum omnium varietate.

hunc vos beatum; ratio quidem
vestra sic cogit. at ego quem huic anteponam non
audeo dicere; dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit
isti vestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem,
cum sua voluntate, nulla vi coactus praeter fidem, quam
dederat hosti, ex patria Karthaginem revertisset, tum
ipsum, cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus
beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium. bella 
magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec tamen sua illa superiora tam magna neque tam praeclara ducebat quam illum ultimum casum, quem propter fidem constantiamque susceperat, qui nobis miserabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat voluptarius. non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut
ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et
constantia sunt beati.

stuprata per vim Lucretia a regis filio testata civis se ipsa interemit. hic dolor populi
Romani duce et auctore Bruto causa civitati libertatis
fuit, ob eiusque mulieris memoriam primo anno et vir
et pater eius consul est factus. tenuis Lucius Verginius
unusque de multis sexagesimo anno post libertatem
receptam virginem filiam sua manu occidit potius, quam
ea Ap. Claudii libidini, qui tum erat summo cum 
 imperio, dederetur.

Aut haec tibi, Torquate, sunt vituperanda aut patrocinium voluptatis repudiandum. quod autem patrocinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec
testes ullos e claris viris nec laudatores poterit adhibere? ut enim nos ex annalium monimentis testes excitamus eos, quorum omnis vita consumpta est in laboribus gloriosis, qui voluptatis nomen audire non
possent, sic in vestris disputationibus historia muta est.
numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem,
Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui
in ore sunt ceterorum omnium philosophorum. nunc
vero, quoniam haec nos etiam tractare coepimus, suppeditabit nobis Atticus noster e thesauris suis quos et
quantos viros! nonne melius est de his aliquid quam
tantis voluminibus de Themista loqui?

sint ista Graecorum; quamquam ab iis philosophiam et omnes ingenuas disciplinas habemus; sed tamen est aliquid,
quod nobis non liceat, liceat illis. 
 Pugnant Stoici cum Peripateticis. alteri negant quicquam esse bonum, nisi quod honestum sit, alteri plurimum se et longe longeque plurimum tribuere honestati,
sed tamen et in corpore et extra esse quaedam bona.
et certamen honestum et disputatio splendida! omnis
est enim de virtutis dignitate contentio. at cum tuis cum
disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis voluptatibus, de quibus ab Epicuro saepissime dicitur.

non
potes ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse
et tuas cogitationes et studia perspexeris; pudebit te,
inquam, illius tabulae, quam Cleanthes sane commode
verbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant,
secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pulcherrimo vestitu et ornatu regali in solio sedentem,
praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud agerent,
 
 nullum suum officium ducerent, nisi ut Voluptati
ministrarent et eam tantum ad aurem admonerent, si
modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quid
faceret inprudens, quod offenderet animos hominum,
aut quicquam, e quo oriretur aliquis dolor. Nos quidem Virtutes sic natae sumus, ut tibi serviremus, aliud
negotii nihil habemus.

At negat Epicurus —hoc enim vestrum lumen est—
quemquam, qui honeste non vivat, iucunde posse vivere. quasi ego id curem, quid ille aiat aut neget. illud
quaero, quid ei, qui in voluptate summum bonum ponat, consentaneum sit dicere. quid affers, cur Thorius,
cur Caius Postumius, cur omnium horum magister, Orata, non iucundissime vixerit? ipse negat, ut ante dixi,
luxuriosorum vitam reprehendendam, nisi plane fatui
sint, id est nisi aut cupiant aut metuant. quarum ambarum rerum cum medicinam pollicetur, luxuriae licentiam pollicetur. his enim rebus detractis negat se reperire in asotorum vita quod reprehendat.

Non igitur potestis voluptate omnia dirigentes aut
tueri aut retinere virtutem. nam nec vir bonus ac iustus
haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab iniuria. nosti, credo, illud: 'Ne/mo pius est, qui/ pietatem—';
cave putes quicquam esse verius. nec enim, dum metuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non erit;
non metuet autem, sive celare poterit, sive opibus
magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet existimari bonus vir, ut non sit, quam esse, ut non putetur. ita, quod certissimum est, pro vera certaque iustitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque 
quodam modo ut nostram stabilem conscientiam contemnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur.

Quae dici eadem de ceteris virtutibus possunt, quarum omnium fundamenta vos in voluptate tamquam
in aqua ponitis. quid enim? fortemne possumus dicere
eundem illum Torquatum?—delector enim, quamquam te non possum, ut ais, corrumpere, delector, inquam, et familia vestra et nomine. et hercule mihi vir
optimus nostrique amantissimus, Aulus Torquatus, versatur ante oculos, cuius quantum studium et quam insigne fuerit erga me temporibus illis, quae nota sunt
omnibus, scire necesse est utrumque vestrum. quae
mihi ipsi, qui volo et esse et haberi gratus, grata non
essent, nisi eum perspicerem mea causa mihi amicum
fuisse, non sua, nisi hoc dicis sua, quod interest omnium recte facere. si id dicis, vicimus. id enim volumus, id contendimus, ut officii fructus sit ipsum officium.

hoc ille tuus non vult omnibusque ex rebus voluptatem
quasi mercedem exigit. sed ad illum redeo. si voluptatis causa cum Gallo apud Anienem depugnavit provocatus et ex eius spoliis sibi et torquem et cognomen
induit ullam aliam ob causam, nisi quod ei talia facta
digna viro videbantur, fortem non puto. iam si pudor,
si modestia, si pudicitia, si uno verbo temperantia
poenae aut infamiae metu coe+rcebuntur, non sanctitate
sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae
libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione proposita aut inpunitate aut licentia?

Quid? illud, Torquate, quale tandem videtur, te isto nomine, ingenio,
gloria, quae facis, quae cogitas, quae contendis quo
referas, cuius rei causa perficere quae conaris velis,
quid optimum denique in vita iudices non audere in
conventu dicere? quid enim mereri velis, iam cum
magistratum inieris et in contionem ascenderis—est
enim tibi edicendum quae sis observaturus in iure dicendo,
 
 et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid de
maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum—,
quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse
in vita nisi voluptatis causa? 'An me', inquis, tam
amentem putas, ut apud imperitos isto modo loquar? 
At tu eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times,
dic in senatu. numquam facies. cur, nisi quod turpis
oratio est? mene ergo et Triarium dignos existimas, 
apud quos turpiter loquare?

Verum esto:

verbum ipsum voluptatis non habet
dignitatem, nec nos fortasse intellegimus. hoc enim
identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis voluptatem. rem videlicet difficilem et obscuram! individua cum dicitis et intermundia, quae nec sunt ulla
nec possunt esse, intellegimus, voluptas, quae passeribus omnibus nota est, a nobis intellegi non potest?
quid, si efficio ut fateare me non modo quid sit voluptas scire—est enim iucundus motus in sensu—, sed
etiam quid eam tu velis esse? tum enim eam ipsam
vis, quam modo ego dixi, et nomen inponis, in motu
ut sit et faciat aliquam varietatem, tum aliam quandam
summam voluptatem, quo addi nihil possit; eam tum
adesse, cum dolor omnis absit; eam stabilem appellas.

sit sane ista voluptas. dic in quovis conventu te omnia facere, ne doleas. si ne hoc quidem satis ample,
satis honeste dici putas, dic te omnia et in isto magistratu et in omni vita utilitatis tuae causa facturum,
nihil nisi quod expediat, nihil denique nisi tua causa:
quem clamorem contionis aut quam spem consulatus
eius, qui tibi paratissimus est, futuram putas? eamne 
rationem igitur sequere, qua tecum ipse et cum tuis
utare, profiteri et in medium proferre non audeas? at
vero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper
tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu. officium, aequitatem, dignitatem, fidem, recta, honesta, digna imperio,
digna populo Romano, omnia pericula pro re publica,
mori pro patria, haec cum loqueris, nos barones stupemus, tu videlicet tecum ipse rides.

nam inter ista tam
magnifica verba tamque praeclara non habet ullum
voluptas locum, non modo illa, quam in motu esse dicitis, quam omnes urbani rustici, omnes, inquam, qui
Latine loquuntur, voluptatem vocant, sed ne haec quidem stabilis, quam praeter vos nemo appellat voluptatem. 
 
 Vide igitur ne non debeas verbis nostris uti, sententiis tuis. quodsi vultum tibi, si incessum fingeres, quo
gravior viderere, non esses tui similis; verba tu fingas
et ea dicas, quae non sentias? aut etiam, ut vestitum,
sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam forensem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur?
vide, quaeso, rectumne sit. mihi quidem eae verae
videntur opiniones, quae honestae, quae laudabiles,
quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum,
quae in omni coetu concilioque profitendae sint, ne id
non pudeat sentire, quod pudeat dicere.
 
 Amicitiae vero locus ubi esse potest aut quis amicus
esse cuiquam, quem non ipsum amet propter ipsum?

quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae
est, nisi velle bonis aliquem affici quam maximis,
etiamsi ad se ex iis nihil redundet? 'Prodest', inquit, 
 mihi eo esse animo. Immo videri fortasse. esse enim,
nisi eris, non potes. qui autem esse poteris, nisi te
amor ipse ceperit? quod non subducta utilitatis ratione
effici solet, sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur.
 At enim sequor utilitatem. Manebit ergo amicitia tam
diu, quam diu sequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam
constituet, tollet eadem.

sed quid ages tandem, si utilitas ab amicitia, ut fit saepe, defecerit? relinquesne?
quae ista amicitia est? retinebis? qui convenit? quid
enim de amicitia statueris utilitatis causa expetenda
vides. Ne in odium veniam, si amicum destitero tueri. 
Primum cur ista res digna odio est, nisi quod est turpis? quodsi, ne quo incommodo afficiare, non relinques amicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut
moriatur optabis. Quid, si non modo utilitatem tibi
nullam afferet, sed iacturae rei familiaris erunt faciendae, labores suscipiendi, adeundum vitae periculum?
ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemque
natum esse et suis voluptatibus? vadem te ad mortem
tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus ille Siculo fecit 
tyranno? aut, Pylades cum sis, dices te esse Orestem, 
ut moriare pro amico? aut, si esses Orestes, Pyladem
refelleres, te indicares et, si id non probares, quo minus ambo una necaremini non precarere?

Faceres tu
quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse
magna laude dignum, quod te praetermissurum credam
aut mortis aut doloris metu. non quaeritur autem quid 
naturae tuae consentaneum sit, sed quid disciplinae.
ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae
probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus. 
 At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso, illum negat
et bonum virum et comem et humanum fuisse? de ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui
maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit, tamen, si haec vera sunt—nihil enim affirmo—, non
satis acutus fuit. At multis se probavit.

Et quidem
iure fortasse, sed tamen non gravissimum est testimonium multitudinis. in omni enim arte vel studio vel
quavis scientia vel in ipsa virtute optimum quidque
rarissimum est. ac mihi quidem, quod et ipse bonus
vir fuit et multi Epicurei et fuerunt et hodie sunt et in
amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves
nec voluptate, sed officio consilia moderantes, hoc videtur maior vis honestatis et minor voluptatis. ita enim
vivunt quidam, ut eorum vita refellatur oratio. atque
ut ceteri dicere existimantur melius quam facere, sic
hi mihi videntur facere melius quam dicere.

Sed haec nihil sane ad rem;

illa videamus, quae a
te de amicitia dicta sunt. e quibus unum mihi videbar
ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a voluptate non posse divelli ob eamque rem colendam esse,
quod, quoniam 
 sine ea tuto et sine metu vivi non 
posset, ne iucunde quidem posset. satis est ad hoc
responsum. Attulisti aliud humanius horum recentiorum,
numquam dictum ab ipso illo, quod sciam, primo utilitatis causa amicum expeti, cum autem usus accessisset,
tum ipsum amari per se etiam omissa spe voluptatis. 
hoc etsi multimodis reprehendi potest, tamen accipio,
quod dant. mihi enim satis est, ipsis non satis. nam
aliquando posse recte fieri dicunt nulla expectata nec
quaesita voluptate.

Posuisti etiam dicere alios foedus
quoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum
sint in se ipsos animati, eodem modo sint erga amicos;
id et fieri posse et saepe esse factum et ad voluptates
percipiendas maxime pertinere. hoc foedus facere si
potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam,
virtutes omnes per se ipsas gratis diligant. an vero, si
fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias colemus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam
sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam,
dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus?

Licet hic rursus ea commemores, quae optimis verbis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. non
quaero, quid dicat, sed quid convenienter possit rationi 
et sententiae suae dicere. Utilitatis causa amicitia est
quaesita. 
 Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium putas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria? 
collige omnia, quae soletis: Praesidium amicorum. 
Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus 
amicitiis praesidii. iam contemni non poteris. odium
autem et invidiam facile vitabis. ad eas enim res ab
Epicuro praecepta dantur. et tamen tantis vectigalibus
ad liberalitatem utens etiam sine hac Pyladea amicitia
multorum te benivolentia praeclare tuebere et munies. 

 At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, quicum occulta omnia?

Tecum optime, deinde etiam cum
mediocri amico. sed fac ista esse non inportuna; quid
ad utilitatem tantae pecuniae? vides igitur, si amicitiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin
emolumento, summas familiaritates praediorum fructuosorum mercede superari. me igitur ipsum ames oportet, non mea, si veri amici futuri sumus. 
 
 Sed in rebus apertissimis nimium longi sumus. perfecto enim et concluso neque virtutibus neque amicitiis
usquam locum esse, si ad voluptatem omnia referantur,
nihil praeterea est magnopere dicendum. ac tamen, ne
cui loco non videatur esse responsum, pauca etiam
nunc dicam ad reliquam orationem tuam.

quoniam 
igitur omnis summa philosophiae ad beate vivendum
refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc
studium contulerunt, beate autem vivere alii in alio,
vos in voluptate ponitis, item contra miseriam omnem
in dolore, id primum videamus, beate vivere vestrum
quale sit. atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit aliquid esse beatum, id oportere totum poni in potestate
sapientis. nam si amitti vita beata potest, beata esse
non potest. quis enim confidit semper sibi illud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum
sit? qui autem diffidet perpetuitati bonorum suorum, 
timeat necesse est, ne aliquando amissis illis sit miser.
beatus autem esse in maximarum rerum timore nemo
potest. nemo igitur esse beatus potest.

neque enim in
aliqua parte, sed in perpetuitate temporis vita beata
dici solet, nec appellatur omnino vita, nisi confecta atque absoluta, nec potest quisquam alias beatus esse,
alias miser; qui enim existimabit posse se miserum
esse beatus non erit. nam cum suscepta semel est
beata vita, tam permanet quam ipsa illa effectrix beatae
vitae sapientia neque expectat ultimum tempus aetatis,
quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone.
At enim, quem ad modum tute dicebas, negat Epicurus
diuturnitatem quidem temporis ad beate vivendum
aliquid afferre, nec minorem voluptatem percipi in brevitate temporis, quam si illa sit sempiterna.

haec dicuntur inconstantissime. cum enim summum bonum
in voluptate ponat, negat infinito tempore aetatis voluptatem fieri maiorem quam finito atque modico. qui
bonum omne in virtute ponit, is potest dicere perfici
beatam vitam perfectione virtutis; negat enim summo
bono afferre incrementum diem. qui autem voluptate
vitam effici beatam putabit, qui sibi is conveniet, si
negabit voluptatem crescere longinquitate? igitur ne
dolorem quidem. an dolor longissimus quisque miserrimus, voluptatem non optabiliorem diuturnitas facit?
quid est igitur, cur ita semper deum appellet Epicurus
beatum et aeternum? dempta enim aeternitate nihilo
beatior Iuppiter quam Epicurus; uterque enim summo
bono fruitur, id est voluptate. At enim hic etiam dolore. At eum nihili facit; ait enim se, si uratur, 
 Quam
hoc suave! dicturum.

qua igitur re ab deo vincitur, 
si aeternitate non vincitur? in qua quid est boni praeter summam voluptatem, et eam sempiternam? quid
ergo attinet gloriose loqui, nisi constanter loquare? In
voluptate corporis—addam, si vis, 'animi', dum ea
ipsa, ut vultis, sit e corpore—situm est vivere beate.
Quid? istam voluptatem perpetuam quis potest praestare sapienti? nam quibus rebus efficiuntur voluptates,
eae non sunt in potestate sapientis. non enim in ipsa
sapientia positum est beatum esse, sed in iis rebus,
quas sapientia comparat ad voluptatem. totum autem
id externum est, et quod externum, id in casu est. ita
fit beatae vitae domina fortuna, quam Epicurus ait exiguam intervenire sapienti.

Age, inquies, ista parva sunt. Sapientem locupletat
ipsa natura, cuius divitias Epicurus parabiles esse docuit. Haec bene dicuntur, nec ego repugno, sed inter
sese ipsa pugnant. negat enim tenuissimo victu, id est
contemptissimis escis et potionibus, minorem voluptatem percipi quam rebus exquisitissimis ad epulandum.
huic ego, si negaret quicquam interesse ad beate vivendum quali uteretur victu, concederem, laudarem
etiam; verum enim diceret, idque Socratem, qui voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim. sed qui ad voluptatem omnia referens vivit ut Gallonius, loquitur ut
Frugi ille Piso, non audio nec eum, quod sentiat, dicere existimo.

naturales divitias dixit parabiles esse,
quod parvo esset natura contenta. Certe, nisi voluptatem tanti aestimaretis. Non minor, inquit, voluptas
percipitur ex vilissimis rebus quam ex pretiosissimis.
Hoc est non modo cor non habere, sed ne palatum
quidem. qui enim voluptatem ipsam contemnunt, iis 
 
licet dicere se acupenserem maenae non anteponere. 
cui vero in voluptate summum bonum est, huic omnia
sensu, non ratione sunt iudicanda, eaque dicenda optima, quae sint suavissima.

Verum esto;

consequatur summas voluptates non
modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sit voluptas
non minor in nasturcio illo, quo vesci Persas esse solitos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis,
quae a Platone graviter vituperantur; sit, inquam, tam
facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de dolore dicemus? cuius tanta tormenta sunt, ut in iis beata
vita, si modo dolor summum malum est, esse non possit. ipse enim Metrodorus, paene alter Epicurus, beatum esse describit his fere verbis: cum corpus bene
constitutum sit et sit exploratum ita futurum. an id
exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hoc habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad vesperum? dolor ergo, id est summum malum, metuetur
semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit.
qui potest igitur habitare in beata vita summi mali metus?

Traditur, inquit, ab Epicuro ratio neglegendi doloris. Iam id ipsum absurdum, maximum malum neglegi. sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor,
inquit, brevis est. Primum quid tu dicis breve? deinde
dolorem quem maximum? quid enim? summus dolor
plures dies manere non potest? vide, ne etiam menses! nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, interficit. quis istum dolorem timet? illum mallem levares,
quo optimum atque humanissimum virum, Cn. Octavium, Marci filium, familiarem meum, confici vidi,
nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe 
et plane diu. quos ille, di inmortales, cum omnes artus
ardere viderentur, cruciatus perferebat! nec tamen miser
esse, quia summum id malum non erat, tantum modo
laboriosus videbatur; at miser, si in flagitiosa et vitiosa
vita afflueret voluptatibus.

Quod autem magnum dolorem brevem, longinquum
levem esse dicitis, id non intellego quale sit. video enim
et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum 
alia toleratio est verior, qua uti vos non potestis, qui
honestatem ipsam per se non amatis. fortitudinis quaedam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari
virum vetant in dolore. quam ob rem turpe putandum
est, non dico dolere—nam id quidem est interdum 
necesse—, sed saxum illud Lemnium clamore Philocteteo funestare,
 
 Quod éiulatu, quéstu, gemitu, frémitibus 
 Resonándo mutum flébiles vocés refert. 
 
Huic Epicurus praecentet, si potest, cui
 
 
 E 
 víperino mórsu venae víscerum 
 Venéno inbutae taétros cruciatús cient! 
 
 
 Sic Epicurus: Philocteta, st! brevis dolor. 
 At iam
decimum annum in spelunca iacet. Si longus, levis; 
dat enim intervalla et relaxat.

Primum non saepe,
deinde quae est ista relaxatio, cum et praeteriti doloris
memoria recens est et futuri atque inpendentis torquet 
timor? 'Moriatur', inquit. Fortasse id optimum, sed
ubi illud: 'Plus semper voluptatis'? si enim ita est,
vide ne facinus facias, cum mori suadeas. potius ergo
illa dicantur: turpe esse, viri non esse debilitari dolore,
frangi, succumbere. nam ista vestra: Si gravis, brevis;
si longus, levis dictata sunt. virtutis, magnitudinis
animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari
solet.

Audi, ne longe abeam, moriens quid dicat Epicurus,
ut intellegas facta eius cum dictis discrepare:

'Epicurus
Hermarcho salutem. Cum ageremus', inquit, vitae beatum et eundem supremum diem, scribebamus haec.
tanti autem aderant vesicae et torminum morbi, ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere. Miserum
hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non
potest. sed audiamus ipsum: 'Compensabatur', inquit,
 tamen cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam
memoria rationum inventorumque nostrorum. sed tu,
ut dignum est tua erga me et philosophiam voluntate
ab adolescentulo suscepta, fac ut Metrodori tueare liberos.

non ego iam Epaminondae, non Leonidae mortem huius morti antepono, quorum alter cum vicisset
Lacedaemonios apud Mantineam atque ipse gravi vulnere exanimari se videret, ut primum dispexit, quaesivit salvusne esset clipeus. cum salvum esse flentes sui
respondissent, rogavit essentne fusi hostes. cum id quoque, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam, qua erat
transfixus, hastam. ita multo sanguine profuso in laetitia et in victoria est mortuus. Leonidas autem, rex
Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos,
quos eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga turpis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. praeclarae 
mortes sunt imperatoriae; philosophi autem in suis lectulis plerumque moriuntur. refert tamen, quo modo.
 beatus 
 sibi videtur esse moriens. magna laus. 'Compensabatur', inquit, cum summis doloribus laetitia.

Audio equidem philosophi vocem, Epicure, sed quid
tibi dicendum sit oblitus es. primum enim, si vera sunt
ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si
vera sunt tua scripta et inventa, gaudere non potes.
nihil enim iam habes, quod ad corpus referas; est autem
a te semper dictum nec gaudere quemquam nisi propter corpus nec dolere. 'Praeteritis', inquit, gaudeo. 
Quibusnam praeteritis? si ad corpus pertinentibus, rationes tuas te video compensare cum istis doloribus,
non memoriam corpore perceptarum voluptatum; sin
autem ad animum, falsum est, quod negas animi ullum
esse gaudium, quod non referatur ad corpus. cur deinde
Metrodori liberos commendas? quid in 
 isto egregio
tuo officio et tanta fide—sic enim existimo—ad
corpus refers?

Huc et illuc, Torquate, vos versetis licet, nihil in hac
praeclara epistula scriptum ab Epicuro congruens et
conveniens decretis eius reperietis. ita redarguitur ipse
a sese, convincunturque scripta eius probitate ipsius ac
moribus. nam ista commendatio puerorum, memoria
et caritas amicitiae, summorum officiorum in extremo
spiritu conservatio indicat innatam esse homini probitatem gratuitam, non invitatam voluptatibus nec praemiorum mercedibus evocatam. quod enim testimonium
maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse
optabilia per sese, cum videamus tanta officia morientis?

Sed ut epistulam laudandam arbitror eam, quam
modo totidem fere verbis interpretatus sum, quamquam
ea cum summa eius philosophia nullo modo congruebat, sic eiusdem testamentum non solum a 
 philosophi gravitate, sed etiam ab ipsius sententia iudico discrepare. scripsit enim et multis saepe verbis et breviter
arteque in eo libro, quem modo nominavi, mortem
nihil ad nos pertinere. quod enim dissolutum
sit, id esse sine sensu, quod autem sine sensu
sit, id nihil ad nos pertinere omnino. hoc ipsum
elegantius poni meliusque potuit. nam quod ita positum est, quod dissolutum sit, id esse sine sensu,
id eius modi est, ut non satis plane dicat quid sit dissolutum. sed tamen intellego quid velit.

quaero autem
quid sit, quod, cum dissolutione, id est morte, sensus
omnis extinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino, quod
pertineat ad nos, tam accurate tamque diligenter caveat
et sanciat ut Amynomachus et Timocrates, heredes sui, de Hermarchi sententia dent quod
satis sit ad diem agendum natalem suum quotannis mense Gamelione itemque omnibus mensibus vicesimo die lunae dent ad eorum epulas,
qui una secum philosophati sint, ut et sui et
Metrodori memoria colatur.

haec ego non possum
dicere non esse hominis quamvis et belli et humani,
sapientis vero nullo modo, physici praesertim, quem se
ille esse vult, putare ullum esse cuiusquam diem natalem. quid? idemne potest esse dies saepius, qui semel
fuit? certe non potest. an eiusdem modi? ne id quidem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem, unde profecta sint, fiat ad unum
tempus reversio. nullus est igitur cuiusquam dies natalis. At habetur! Et ego id scilicet nesciebam! Sed
ut sit, etiamne post mortem coletur? idque testamento 
cavebit is, qui nobis quasi oraculum ediderit nihil post
mortem ad nos pertinere? haec non erant eius, qui innumerabilis mundos infinitasque regiones, quarum nulla
esset ora, nulla extremitas, mente peragravisset. num
quid tale Democritus? ut alios omittam, hunc appello,
quem ille unum secutus est.

quodsi dies notandus fuit,
eumne potius, quo natus, an eum, quo sapiens factus
est? Non potuit, inquies, fieri sapiens, nisi natus esset.
 et 
 Isto modo, ne si avia quidem eius nata non esset.
res tota, Torquate, non doctorum hominum, velle post
mortem epulis celebrari memoriam sui nominis. quos
quidem dies quem ad modum agatis et in quantam hominum facetorum urbanitatem incurratis, non dico—
nihil opus est litibus—; tantum dico, magis fuisse vestrum agere Epicuri diem natalem, quam illius testamento cavere ut ageretur.

Sed ut ad propositum —de dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus—, nunc totum
illud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum, 
cum in eo est, non est beatus; sapiens autem semper
beatus est et est aliquando in dolore; non est igitur
summum malum dolor. 
 Iam illud quale tandem est, bona praeterita non effluere sapienti, mala meminisse non oportere? primum
in nostrane potestate est, quid meminerimus? Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem
memoriae polliceretur, 'Oblivionis', inquit, mallem. Nam
memini etiam quae nolo, oblivisci non possum quae
volo.

Magno hic ingenio, sed res se tamen sic habet,
ut nimis imperiosi philosophi sit vetare meminisse. vide
ne ista sint Manliana vestra aut maiora etiam, si imperes quod facere non possim. quid, si etiam iucunda
memoria est praeteritorum malorum? ut proverbia non 
nulla veriora sint quam vestra dogmata. vulgo enim
dicitur: 'Iucundi acti labores', nec male Euripides—
concludam, si potero, Latine; Graecum enim hunc versum nostis omnes—: Suavi/s laborum est praeteritorum
me/moria. 
 Sed ad bona praeterita redeamus. quae si
a vobis talia dicerentur, qualibus Caius Marius uti poterat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeorum recordatione levaret dolorem suum, audirem et plane
probarem. nec enim absolvi beata vita sapientis neque
ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab
eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur.

sed
vobis voluptatum perceptarum recordatio vitam beatam
facit, et quidem corpore perceptarum. nam si quae sunt
aliae, falsum est omnis animi voluptates esse e corporis
societate. corporis autem voluptas si etiam praeterita
delectat, non intellego, cur Aristoteles Sardanapalli epigramma tantopere derideat, in quo ille rex Syriae glorietur se omnis secum libidinum voluptates abstulisse. 
Quod enim ne vivus quidem, inquit, diutius sentire poterat, quam dum fruebatur, quo modo
id potuit mortuo permanere? effluit igitur voluptas
corporis et prima quaeque avolat saepiusque relinquit causam paenitendi quam recordandi. itaque beatior Africanus cum patria illo modo loquens: Desine,
Roma, tuos hostes reliquaque praeclare: Nam tibi 
moenimenta mei peperere labores. 
 Laboribus hic praeteritis gaudet, tu iubes voluptatibus, et hic se ad ea
revocat, e quibus nihil umquam rettulerit ad corpus,
tu totus haeres in corpore.
 
 Illud autem ipsum qui optineri potest, quod dicitis, 
omnis animi et voluptates et dolores ad corporis voluptates ac dolores pertinere?

nihilne te delectat umquam
—video, quicum loquar—, te igitur, Torquate, ipsum
per se nihil delectat? omitto dignitatem, honestatem,
speciem ipsam virtutum, de quibus ante dictum est,
haec leviora ponam: poe+ma, orationem cum aut scribis
aut legis, cum omnium factorum, cum regionum conquiris historiam, signum, tabula, locus amoenus, ludi,
venatio, villa Luculli —nam si tuam dicerem, latebram haberes; ad corpus diceres pertinere—, sed ea,
quae dixi, ad corpusne refers? an est aliquid, quod te
sua sponte delectet? aut pertinacissimus fueris, si in
eo perstiteris ad corpus ea, quae dixi, referri, aut deserueris totam Epicuri voluptatem, si negaveris.
 
 Quod vero a te disputatum est maiores esse voluptates et dolores animi quam corporis, quia trium temporum particeps animus sit, corpore autem praesentia
solum sentiantur, qui id probari potest, ut is, qui propter me aliquid gaudeat, plus quam ego ipse gaudeat?

animo voluptas oritur propter voluptatem corporis, et
maior est animi voluptas quam corporis. ita fit, ut gratulator laetior sit quam is, cui gratulatur. Sed dum 
efficere vultis beatum sapientem, cum maximas animo
voluptates percipiat omnibusque partibus maiores quam
corpore, quid occurrat non videtis. animi enim quoque
dolores percipiet omnibus partibus maiores quam corporis. ita miser sit aliquando necesse est is, quem vos
beatum semper vultis esse, nec vero id, dum omnia ad
voluptatem doloremque referetis, efficietis umquam.

Quare aliud aliquod, Torquate, hominis summum bonum reperiendum est, voluptatem bestiis concedamus,
quibus vos de summo bono testibus uti soletis. quid,
si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque natura partim indulgenter vel cum labore, ut in gignendo,
in educando, perfacile ut 
 appareat aliud quiddam iis
propositum, non voluptatem? partim cursu et peragratione laetantur, congregatione aliae coetum quodam
modo civitatis imitantur;

videmus in quodam volucrium 
genere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memoriam, in multis etiam desideria videmus. ergo in bestiis
erunt secreta e voluptate humanarum quaedam simulacra virtutum, in ipsis hominibus virtus nisi voluptatis
causa nulla erit? et homini, qui ceteris animantibus
plurimum praestat, praecipue a natura nihil datum esse
dicemus?

Nos vero, siquidem in voluptate sunt omnia, longe
multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fundit ex sese pastus varios atque abundantes nihil laborantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem suppetunt multo labore quaerentibus. nec tamen ullo modo
summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri
potest. quid enim tanto opus est instrumento in optimis
 
 artibus comparandis? quid tanto concursu honestissimorum studiorum, tanto virtutum comitatu, si ea nullam
ad aliam rem nisi ad voluptatem conquiruntur?

ut, si
Xerxes, cum tantis classibus tantisque equestribus et
pedestribus copiis Hellesponto iuncto Athone perfosso
mari ambulavisset terra navigavisset, si, cum tanto impetu in Graeciam venisset, causam quis ex eo quaereret tantarum copiarum tantique belli, mel se auferre ex
Hymetto voluisse diceret, certe sine causa videretur
tanta conatus, sic nos sapientem plurimis et gravissimis
artibus atque virtutibus instructum et ornatum non, ut
illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes,
sed omne caelum totamque cum universo mari terram
mente complexum voluptatem petere si dicemus, mellis
causa dicemus tanta molitum.

ad altiora quaedam et
magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec
id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria
rerum innumerabilium, in te quidem infinita, inest coniectura consequentium non multum a divinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio—ergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera,
qui tibi, ut reliquae corporis partes, non comites solum
virtutum, sed ministri etiam videbuntur.

Quid? si in
ipso corpore multa voluptati praeponenda sunt, ut vires,
valitudo, velocitas, pulchritudo, quid tandem in animis
censes? in quibus doctissimi illi veteres inesse quiddam caeleste et divinum putaverunt. 
 Quodsi esset in voluptate summum bonum, ut dicitis, optabile esset maxima in voluptate nullo intervallo 
interiecto dies noctesque versari, cum omnes sensus
dulcedine omni quasi perfusi moverentur. quis est autem
dignus nomine hominis, qui unum diem totum velit esse
in genere isto voluptatis? Cyrenaici quidem non recusant; vestri haec verecundius, illi fortasse constantius.

sed lustremus animo non has maximas artis, quibus
qui carebant inertes a maioribus nominabantur, sed
quaero num existimes, non dico Homerum, Archilochum, Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim ad
voluptatem artes suas direxisse. ergo opifex plus sibi
proponet ad formarum quam civis excellens ad factorum pulchritudinem? quae autem est alia causa erroris
tanti tam longe lateque diffusi, nisi quod is, qui voluptatem summum bonum esse decernit, non cum ea parte
animi, in 
 qua inest ratio atque consilium, sed cum
cupiditate, id est cum animi levissima parte, deliberat?
Quaero enim de te, si sunt di, ut vos etiam putatis, qui
possint esse beati, cum voluptates corpore percipere 
non possint, aut, si sine eo genere voluptatis beati sint,
cur similem animi usum in sapiente esse nolitis.

Lege laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab
Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidi
aut Themistocli, non Philippi aut Alexandri, lege nostrorum hominum, lege vestrae familiae;

neminem videbis
ita laudatum, ut artifex callidus comparandarum voluptatum diceretur. non elogia monimentorum id significant, velut hoc ad portam: Hunc unum plurimae consentiunt gentes populi primarium fuisse virum.

Idne 
consensisse de Calatino plurimas gentis arbitramur, primarium populi fuisse, quod praestantissimus fuisset in
conficiendis voluptatibus? ergo in iis adolescentibus
bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos
suis commodis inservituros et quicquid ipsis expediat
facturos arbitrabimur? nonne videmus quanta perturbatio rerum omnium consequatur, quanta confusio?
tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt vincla concordiae. nec enim, cum tua causa cui commodes, beneficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia
deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit. maximas vero virtutes iacere omnis necesse est voluptate
dominante. sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi
honestas natura plurimum valeat, cur non cadant in
sapientem non est facile defendere.

Ac ne plura complectar—sunt enim innumerabilia—,
bene laudata virtus voluptatis aditus intercludat necesse
est. quod iam a me expectare noli. tute introspice in
mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus
perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate
degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam
illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non
potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus
optime mererere, cum opem indigentibus salutemque
ferres, vel Herculis perpeti aerumnas. sic enim maiores
nostri labores non fugiendos tristissimo tamen verbo
aerumnas etiam in deo nominaverunt.

elicerem ex te
cogeremque, ut responderes, nisi vererer ne Herculem 
ipsum ea, quae pro salute gentium summo labore gessisset, voluptatis causa gessisse diceres. 
 Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad
quos ista referam, et, quamquam aliquid ipse poteram,
tamen invenire malo paratiores. 
 Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philodemum, cum optimos viros, tum homines doctissimos. 
 Recte, inquit, intellegis. 
 Age sane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid
de dissensione nostra iudicare. 
 Eiuro, inquit adridens, iniquum, hac quidem de re;
tu enim ista lenius, hic Stoicorum more nos vexat. 
 Tum Triarius: Posthac quidem, inquit, audacius. nam
haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audivi,
nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instructum videro. 
 Quae cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi
et disputandi.

Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquatur
nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram arbitror convictam superiore libro dignitati. etenim sit inpudens, si virtuti diutius repugnet, aut si honestis iucunda anteponat aut pluris esse contendat dulcedinem
corporis ex eave natam laetitiam quam gravitatem animi
atque constantiam. quare illam quidem dimittamus et
suis se finibus tenere iubeamus, ne blanditiis eius inlecebrisque
 
 impediatur disputandi severitas.

quaerendum est enim, ubi sit illud summum bonum, quod reperire volumus, quoniam et voluptas ab eo remota est,
et eadem fere contra eos dici possunt, qui vacuitatem
doloris finem bonorum esse voluerunt, nec vero ullum
probetur oportet 
 summum bonum, quod virtute careat, qua nihil potest esse praestantius. itaque quamquam in eo sermone, qui cum Torquato est habitus,
non remissi fuimus, tamen haec acrior est cum Stoicis
parata contentio. quae enim de voluptate dicuntur, ea
nec acutissime nec abscondite disseruntur; neque enim
qui defendunt eam versuti in disserendo sunt nec qui
contra dicunt causam difficilem repellunt.

ipse etiam
dicit Epicurus ne argumentandum quidem esse de voluptate, quod sit positum iudicium eius in sensibus, ut
commoneri nos satis sit, nihil attineat doceri. quare illa
nobis simplex fuit in utramque partem disputatio. nec
enim in Torquati sermone quicquam implicatum aut tortuosum fuit, nostraque, ut mihi videtur, dilucida oratio.
Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spinosum potius disserendi genus, idque cum Graecis tum
magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt inponendaque nova rebus novis nomina. quod quidem nemo
mediocriter doctus mirabitur cogitans in omni arte, cuius usus vulgaris communisque non sit, multam novitatem nominum esse, cum constituantur earum rerum
vocabula, quae in quaque arte versentur.

itaque et dialectici et physici verbis utuntur iis, quae ipsi Graeciae
nota non sint, geometrae vero et musici, grammatici
etiam more quodam loquuntur suo. ipsae rhetorum artes, quae sunt totae forenses atque populares, verbis
tamen in docendo quasi privatis utuntur ac suis. atque 
ut omittam has artis elegantes et ingenuas, ne opifices 
quidem tueri sua artificia possent, nisi vocabulis uterentur nobis incognitis, usitatis sibi. quin etiam agri
cultura, quae abhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas res, in quibus versatur, nominibus notavit novis. quo magis hoc philosopho faciendum est. ars est
enim philosophia vitae, de qua disserens arripere verba
de foro non potest.

Quamquam ex omnibus philosophis
Stoici plurima novaverunt, Zenoque, eorum princeps,
non tam rerum inventor fuit quam verborum novorum.
quodsi in ea lingua, quam plerique uberiorem putant,
concessum a Graecia est ut doctissimi homines de rebus non pervagatis inusitatis verbis uterentur, quanto
id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum
audemus attingere? et quoniam saepe diximus, et quidem cum aliqua querela non Graecorum modo, sed
eorum etiam, qui se Graecos magis quam nostros haberi volunt, nos non modo non vinci a Graecis verborum copia, sed esse in ea etiam superiores, elaborandum est ut hoc non in nostris solum artibus, sed
etiam in illorum ipsorum adsequamur. quamquam ea
verba, quibus instituto veterum utimur pro Latinis, ut
ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica,
geometria, musica, quamquam Latine ea dici poterant,
tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus.

Atque haec quidem de rerum nominibus. de ipsis
rebus autem saepenumero, Brute, vereor ne reprehendar, cum haec ad te scribam, qui cum in philosophia,
tum in optimo genere philosophiae tantum processeris.
quod si facerem quasi te erudiens, iure reprehenderer.
sed ab eo plurimum absum neque, ut ea cognoscas,
quae tibi notissima sunt, ad te mitto, sed quia facillime 
in nomine tuo adquiesco, et quia te habeo aequissimum
eorum studiorum, quae mihi communia tecum sunt,
existimatorem et iudicem. attendes igitur, ut soles, diligenter eamque controversiam diiudicabis, quae mihi
fuit cum avunculo tuo, divino ac singulari viro.

nam
in Tusculano cum essem vellemque e bibliotheca pueri
Luculli quibusdam libris uti, veni in eius villam, ut eos
ipse, ut solebam, depromerem. quo cum venissem,
M. Catonem, quem ibi esse nescieram, vidi in bibliotheca sedentem multis circumfusum Stoicorum libris.
erat enim, ut scis, in eo aviditas legendi, nec satiari
poterat, quippe qui ne reprehensionem quidem vulgi inanem reformidans in ipsa curia soleret legere saepe, dum
senatus cogeretur, nihil operae rei publicae detrahens.
quo magis tum in summo otio maximaque copia quasi
helluari libris, si hoc verbo in tam clara re utendum
est, videbatur.

quod cum accidisset ut alter alterum
necopinato videremus, surrexit statim. deinde prima
illa, quae in congressu solemus: Quid tu, inquit, huc?
a villa enim, credo, et: Si ibi te esse scissem, ad te
ipse venissem. 
 Heri, inquam, ludis commissis ex urbe profectus veni
ad vesperum. causa autem fuit huc veniendi ut quosdam hinc libros promerem. et quidem, Cato, hanc totam
copiam iam Lucullo nostro notam esse oportebit; nam
his libris eum malo quam reliquo ornatu villae delectari. est enim mihi magnae curae—quamquam hoc
quidem proprium tuum munus est—, ut ita erudiatur,
ut et patri et Caepioni nostro et tibi tam propinquo
respondeat. laboro autem non sine causa; nam et avi 
 
eius memoria moveor—nec enim ignoras, quanti fecerim Caepionem, qui, ut opinio mea fert, in principibus
iam esset, si viveret—, et Lucullus mihi versatur ante
oculos, vir cum virtutibus omnibus excellens, tum mecum
et amicitia et omni voluntate sententiaque coniunctus.

Praeclare, inquit, facis, cum et eorum memoriam tenes, quorum uterque tibi testamento liberos suos commendavit, et puerum diligis. quod autem meum munus dicis non equidem recuso, sed te adiungo socium.
addo etiam illud, multa iam mihi dare signa puerum
et pudoris et ingenii, sed aetatem vides. 
 Video equidem, inquam, sed tamen iam infici debet
iis artibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maiora
veniet paratior. 
 
 Sic, et quidem diligentius saepiusque ista loquemur
inter nos agemusque communiter. sed residamus, inquit, si placet. Itaque fecimus.

Tum ille:

Tu autem cum ipse tantum librorum habeas, quos hic tandem requiris? 
 Commentarios quosdam, inquam, Aristotelios, quos
hic sciebam esse, veni ut auferrem, quos legerem, dum
essem otiosus; quod quidem nobis non saepe contingit. 
 Quam vellem, inquit, te ad Stoicos inclinavisses! erat
enim, si cuiusquam, certe tuum nihil praeter virtutem
in bonis ducere. 
 Vide, ne magis, inquam, tuum fuerit, cum re idem
tibi, quod mihi, videretur, non nova te rebus nomina
inponere. ratio enim nostra consentit, pugnat oratio. 
 
 Minime vero, inquit ille, consentit. quicquid enim
praeter id, quod honestum sit, expetendum esse dixeris
in bonisque numeraveris, et honestum ipsum quasi virtutis lumen extinxeris et virtutem penitus everteris.
 
 Dicuntur ista, Cato, magnifice, inquam, sed videsne
verborum gloriam tibi cum Pyrrhone et cum Aristone,
qui omnia exaequant, esse communem?

de quibus cupio scire quid sentias. 
 Egone quaeris, inquit, quid sentiam? quos bonos
viros, fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re publica fuisse aut ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina naturam ipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius
a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a
philosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam,
quae nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihil
nisi turpe in malis; ceterae philosophorum disciplinae,
omnino alia magis alia, sed tamen omnes, quae rem
ullam virtutis expertem aut in bonis aut in malis numerent, eas non modo nihil adiuvare arbitror neque
firmare, quo meliores simus, sed ipsam depravare naturam. nam nisi hoc optineatur, id solum bonum esse,
quod honestum sit, nullo modo probari possit beatam
vitam virtute effici. quod si ita sit, cur opera philosophiae sit danda nescio. si enim sapiens aliquis miser
esse possit, ne ego istam gloriosam memorabilemque
virtutem non magno aestimandam putem.

Quae adhuc, Cato, a te dicta sunt, eadem, inquam,
dicere posses, si sequerere Pyrrhonem aut Aristonem.
nec enim ignoras his istud honestum non summum 
modo, sed etiam, ut tu vis, solum bonum videri. quod
si ita est, sequitur id ipsum, quod te velle video, omnes
semper beatos esse sapientes. hosne igitur laudas et hanc
eorum, inquam, sententiam sequi nos censes oportere? 
 Minime vero istorum quidem, inquit. cum enim virtutis hoc proprium sit, earum rerum, quae secundum
naturam sint, habere delectum, qui omnia sic exaequaverunt, ut in utramque partem ita paria redderent,
uti nulla selectione uterentur, hi virtutem ipsam sustulerunt.

Istud quidem, inquam, optime dicis, sed quaero nonne
tibi faciendum idem sit nihil dicenti bonum, quod non
rectum honestumque sit, reliquarum rerum discrimen
omne tollenti. 
 Si quidem, inquit, tollerem, sed relinquo.
 
 Quonam modo?

inquam. si una virtus, unum istud,
quod honestum appellas, rectum, laudabile, decorum—
erit enim notius quale sit pluribus notatum vocabulis
idem declarantibus—, id ergo, inquam, si solum est
bonum, quid habebis praeterea, quod sequare? aut, si
nihil malum, nisi quod turpe, inhonestum, indecorum,
pravum, flagitiosum, foedum—ut hoc quoque pluribus
nominibus insigne faciamus—, quid praeterea dices esse
fugiendum? 
 Non ignoranti tibi, inquit, quid sim dicturus, sed aliquid, ut ego suspicor, ex mea brevi responsione arripere cupienti non respondebo ad singula, explicabo
potius, quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totam
Zenonis Stoicorumque sententiam. 
 Minime id quidem, inquam, alienum, multumque ad
ea, quae quaerimus, explicatio tua ista profecerit.

Experiamur igitur, inquit, etsi habet haec Stoicorum
ratio difficilius quiddam et obscurius. nam cum in
Graeco sermone haec ipsa quondam rerum nomina novarum * * non videbantur, quae nunc consuetudo diuturna trivit; quid censes in Latino fore? 
 Facillimum id quidem est, inquam. si enim Zenoni
licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inauditum quoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Catoni? nec tamen exprimi verbum e verbo necesse erit,
ut interpretes indiserti solent, cum sit verbum, quod
idem declaret, magis usitatum. equidem soleo etiam
quod uno Graeci, si aliter non possum, idem pluribus
verbis exponere. et tamen puto concedi nobis oportere
ut Graeco verbo utamur, si quando minus occurret Latinum, ne hoc ephippiis et acratophoris potius
quam proe+gmenis et apoproe+gmenis concedatur;
quamquam haec quidem praeposita recte et reiecta
dicere licebit.

Bene facis, inquit, quod me adiuvas, et istis quidem,
quae modo dixisti, utar potius Latinis, in ceteris subvenies, si me haerentem videbis. 
 Sedulo, inquam, faciam. sed 'fortuna fortis'; quare
conare, quaeso. quid enim possumus hoc agere divinius? 
 
 Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal—hinc enim est ordiendum —, ipsum sibi conciliari et commendari ad se
conservandum et ad suum statum eaque, quae conservantia
 
 sint eius status, diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum videantur adferre.
id ita esse sic probant, quod ante, quam voluptas aut
dolor attigerit, salutaria appetant parvi aspernenturque
contraria, quod non fieret, nisi statum suum diligerent,
interitum timerent. fieri autem non posset ut appeterent aliquid, nisi sensum haberent sui eoque se diligerent. ex quo intellegi debet principium ductum esse
a se diligendo.

in principiis autem naturalibus diligendi sui 
 plerique Stoici non putant voluptatem esse
ponendam. quibus ego vehementer adsentior, ne, si
voluptatem natura posuisse in iis rebus videatur, quae
primae appetuntur, multa turpia sequantur. satis esse
autem argumenti videtur quam ob rem illa, quae prima
sunt adscita natura, diligamus, quod est nemo, quin,
cum utrumvis liceat, aptas malit et integras omnis partis
corporis quam, eodem usu, inminutas aut detortas habere. rerum autem cognitiones, quas vel comprehensiones vel perceptiones vel, si haec verba aut
minus placent aut minus intelleguntur, katalh/yeis appellemus licet, eas igitur ipsas propter se adsciscendas
arbitramur, quod habeant quiddam in se quasi complexum et continens veritatem. id autem in parvis intellegi potest, quos delectari videamus, etiamsi eorum
nihil intersit, si quid ratione per se ipsi invenerint.

artis
etiam ipsas propter se adsumendas putamus, cum quia
sit in iis aliquid dignum adsumptione, tum quod constent ex cognitionibus et contineant quiddam in se ratione constitutum et via. a falsa autem adsensione
magis nos alienatos esse quam a ceteris rebus, quae
sint contra naturam, arbitrantur. iam membrorum, id
est partium corporis, alia videntur propter eorum usum
a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, 
 
quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit
a medicis etiam disputatur, alia autem nullam ob utilitatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni,
plumae versicolores columbis, viris mammae atque
barba.

Haec dicuntur fortasse ieiunius; sunt enim quasi
prima elementa naturae, quibus ubertas orationis adhiberi vix potest, nec equidem eam cogito consectari.
verum tamen cum de rebus grandioribus dicas, ipsae
res verba rapiunt; ita fit cum gravior, tum etiam splendidior oratio. 
 Est, ut dicis, inquam. sed tamen omne, quod de re
bona dilucide dicitur, mihi praeclare dici videtur. istius
modi autem res dicere ornate velle puerile est, plane
autem et perspicue expedire posse docti et intellegentis viri.

Progrediamur igitur, quoniam, inquit, ab his principiis naturae discessimus, quibus congruere debent quae
sequuntur. sequitur autem haec prima divisio: Aestimabile esse dicunt—sic enim, ut opinor, appellemus —
id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid
efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod aliquod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi
 a)ci/an vocant, contraque inaestimabile, quod sit superiori contrarium. initiis igitur ita constitutis, ut ea, quae
secundum naturam sunt, ipsa propter se sumenda sint
contrariaque item reicienda, primum est officium—id
enim appello kaqh=kon —, ut se conservet in naturae
statu, deinceps ut ea teneat, quae secundum naturam
sint, pellatque contraria. qua inventa selectione et item
reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde
ea perpetua, tum ad extremum constans consentaneaque
 
 naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi, 
quid sit, quod vere bonum possit dici.

prima est enim
conciliatio hominis ad ea, quae sunt secundum naturam.
simul autem cepit intellegentiam vel notionem potius,
quam appellant e)/nnoian illi, viditque rerum agendarum
ordinem et, ut ita dicam, concordiam, multo eam pluris
aestimavit quam omnia illa, quae prima dilexerat, atque
ita cognitione et ratione collegit, ut statueret in eo collocatum summum illud hominis per se laudandum et expetendum bonum, quod cum positum sit in eo, quod
 o(mologi/an Stoici, nos appellemus convenientiam, si
placet,—cum igitur in eo sit id bonum, quo omnia
referenda sint, honeste facta ipsumque honestum, quod
solum in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen
id solum vi sua et dignitate expetendum est; eorum
autem, quae sunt prima naturae, propter se nihil est
expetendum.

cum vero illa, quae officia esse dixi, proficiscantur ab initiis naturae, necesse est ea ad haec 
referri, ut recte dici possit omnia officia eo referri, ut
adipiscamur principia naturae, nec tamen ut hoc sit
bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis
naturae conciliationibus honesta actio; consequens enim
est et post oritur, ut dixi. est tamen ea secundum naturam multoque nos ad se expetendam magis hortatur quam superiora omnia. 
 Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi
existimet, ut duo sint ultima bonorum. etenim, si cui
propositum sit conliniare hastam aliquo aut sagittam,
sicut nos ultimum in bonis dicimus, sic illi facere omnia, quae possit, ut conliniet 
 huic in eius modi similitudine
 
 omnia sint facienda, ut conliniet, et tamen, ut
omnia faciat, quo propositum adsequatur, sit hoc quasi
ultimum, quale nos summum in vita bonum dicimus,
illud autem, ut feriat, quasi seligendum, non expetendum.

Cum autem omnia officia a principiis naturae proficiscantur, ab isdem necesse est proficisci ipsam sapientiam. sed quem ad modum saepe fit, ut is, qui commendatus sit alicui, pluris eum faciat, cui commendatus
sit, quam illum, a quo, sic minime mirum est primo
nos sapientiae commendari ab initiis naturae, post autem
ipsam sapientiam nobis cariorem fieri, quam illa sint,
a quibus ad hanc venerimus. atque ut membra nobis
ita data sunt, ut ad quandam rationem vivendi data
esse appareant, sic appetitio animi, quae o(rmh/ Graece
vocatur, non ad quodvis genus vitae, sed ad quandam
formam vivendi videtur data, itemque et ratio et perfecta ratio.

ut enim histrioni actio, saltatori motus non
quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est
certo genere quodam, non quolibet; quod genus conveniens consentaneumque dicimus. nec enim gubernationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitramur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et saltationi, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id
est artis effectio. et tamen est etiam aliqua cum his
ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod
in illis quae recte facta sunt non continent tamen omnes partes, e quibus constant; quae autem nos aut recta
aut recte facta dicamus, si placet, illi autem appellant
 katorqw/mata , omnes numeros virtutis continent. sola
enim sapientia in se tota conversa est, quod idem in
ceteris artibus non fit.

Inscite autem medicinae et gubernationis ultimum cum ultimo sapientiae comparatur. 
sapientia enim et animi magnitudinem complectitur et
iustitiam, et ut omnia, quae homini accidant, infra se
esse iudicet, quod idem ceteris artibus non contingit. 
tenere autem virtutes eas ipsas, quarum modo feci mentionem, nemo poterit, nisi statuerit nihil esse, quod intersit aut differat aliud ab alio, praeter honesta et turpia.

Videamus nunc, quam sint praeclare illa his, quae
iam posui, consequentia. cum enim hoc sit extremum
—sentis enim, credo, me iam diu, quod te/los 
 Graeci
dicant, id dicere tum extremum, tum ultimum, tum
summum; licebit etiam finem pro extremo aut ultimo
dicere—, cum igitur hoc sit extremum, congruenter
naturae convenienterque vivere, necessario sequitur omnes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere,
nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere. quod
autem continet non magis eam disciplinam, de qua loquor, quam vitam fortunasque nostras, id est ut, quod
honestum sit, id solum bonum iudicemus, potest id
quidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbis
gravissimisque sententiis rhetorice et augeri et ornari,
sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta delectant.

concluduntur igitur eorum argumenta sic:

Quod est
bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est,
omne est honestum; bonum igitur quod est, honestum
est. satisne hoc conclusum videtur? certe; quod enim
efficiebatur ex iis duobus, quae erant sumpta, in eo
vides esse conclusum. duorum autem, e quibus effecta
conclusio est, contra superius dici solet non omne bonum esse laudabile. nam quod laudabile sit honestum
esse conceditur. illud autem perabsurdum, bonum esse
aliquid, quod non expetendum sit, aut expetendum,
quod non placens, aut, si id, non etiam diligendum;
ergo et probandum; ita etiam laudabile; id autem honestum.
 
 ita fit, ut, quod bonum sit, id etiam honestum
sit.

Deinde quaero, quis aut de misera vita possit gloriari aut de non beata. de sola igitur beata. ex quo efficitur gloriatione, ut ita dicam, dignam esse beatam
vitam, quod non possit nisi honestae vitae iure contingere. ita fit, ut honesta vita beata vita sit. Et quoniam is, cui contingit ut iure laudetur, habet insigne
quiddam ad decus et ad gloriam, ut ob ea, quae tanta
sint, beatus dici iure possit, idem de vita talis viri rectissime dicetur. ita, si beata vita honestate cernitur,
quod honestum est, id bonum solum habendum est.

Quid vero?

negarine ullo modo possit numquam 
 
quemquam stabili et firmo et magno animo, quem fortem virum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit non
esse malum dolorem? ut enim qui mortem in malis
ponit non potest eam non timere, sic nemo ulla in re
potest id, quod malum esse decreverit, non curare idque contemnere. quo posito et omnium adsensu adprobato illud adsumitur, eum, qui magno sit animo atque forti, omnia, quae cadere in hominem possint, despicere ac pro nihilo putare. quae cum ita sint, effectum
est nihil esse malum, quod turpe non sit. Atque iste
vir altus et excellens, magno animo, vere fortis, infra
se omnia humana ducens, is, inquam, quem efficere
volumus, quem quaerimus, certe et confidere sibi debet
ac suae vitae et actae et consequenti et bene de sese
iudicare statuens nihil posse mali incidere sapienti. ex
quo intellegitur idem illud, solum bonum esse, quod
honestum sit, idque esse beate vivere: honeste, id est
cum virtute, vivere.

Nec vero ignoro varias philosophorum fuisse sententias, eorum dico, qui summum bonum, quod ultimum
 
 appello, in animo ponerent. quae quamquam
vitiose quidam secuti sunt, tamen non modo iis tribus,
qui virtutem a summo bono segregaverunt, cum aut
voluptatem aut vacuitatem doloris aut prima naturae
in summis bonis ponerent, sed etiam alteris tribus, qui
mancam fore putaverunt sine aliqua accessione virtutem ob eamque rem trium earum rerum, quas supra
dixi, singuli singulas addiderunt,—his tamen omnibus
eos antepono, cuicuimodi sunt, qui summum bonum
in animo atque in virtute posuerunt.

sed sunt tamen
perabsurdi et ii, qui cum scientia vivere ultimum bonorum, et qui nullam rerum differentiam esse dixerunt,
atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii momento ullo anteponentem, et qui , ut quidam Academici constituisse dicuntur, extremum bonorum et summum munus esse sapientis obsistere visis adsensusque
suos firme sustinere. his singulis copiose responderi
solet, sed quae perspicua sunt longa esse non debent.
quid autem apertius quam, si selectio nulla sit ab iis
rebus, quae contra naturam sint, earum rerum, quae
sint secundum naturam, fore ut 
 tollatur omnis ea,
quae quaeratur laudeturque, prudentia? 
 Circumscriptis igitur iis sententiis, quas posui, et iis,
si quae similes earum sunt, relinquitur ut summum bonum sit vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae
natura eveniant, seligentem quae secundum naturam
et quae contra naturam sint reicientem, id est convenienter congruenterque naturae vivere.

Sed in ceteris artibus cum dicitur artificiose, posterum quodam modo et consequens putandum est, quod 
illi e)pigennhmatiko/n appellant; cum autem in quo sapienter dicimus, id a primo rectissime dicitur. quicquid enim a sapientia proficiscitur, id continuo debet
expletum esse omnibus suis partibus; in eo enim positum est id, quod dicimus esse expetendum. nam ut
peccatum est patriam prodere, parentes violare, fana
depeculari, quae sunt in effectu, 
 sic timere, sic maerere,
sic in libidine esse peccatum est etiam sine effectu.
verum ut haec non in posteris et in consequentibus,
sed in primis continuo peccata sunt, sic ea, quae proficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione
recta sunt iudicanda.

Bonum autem, quod in hoc sermone totiens usurpatum est, id etiam definitione explicatur. sed eorum
definitiones paulum oppido inter se differunt et tamen
eodem spectant. ego adsentior Diogeni, qui bonum
definierit id, quod esset natura absolutum. id autem
sequens illud etiam, quod prodesset— w)fe/lhma enim
sic appellemus—, motum aut statum esse dixit e natura absoluto. cumque rerum notiones in animis fiant,
si aut usu aliquid cognitum sit aut coniunctione aut
similitudine aut collatione rationis, hoc quarto, quod
extremum posui, boni notitia facta est. cum enim ab
iis rebus, quae sunt secundum naturam, ascendit animus collatione rationis, tum ad notionem boni pervenit.

hoc autem ipsum bonum non accessione neque crescendo
aut cum ceteris comparando, sed propria vi sua et sentimus et appellamus bonum. ut enim mel, etsi dulcissimum est, suo tamen proprio genere saporis, non comparatione
 
 cum aliis dulce esse sentitur, sic bonum hoc,
de quo agimus, est illud quidem plurimi aestimandum,
sed ea aestimatio genere valet, non magnitudine. nam
cum aestimatio, quae a)ci/a dicitur, neque in bonis numerata sit nec rursus in malis, quantumcumque eo addideris, in suo genere manebit. alia est igitur propria
aestimatio virtutis, quae genere, non crescendo valet.

Nec vero perturbationes animorum, quae vitam insipientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci pa/-
qh appellant—poteram ego verbum ipsum interpretans
morbos appellare, sed non conveniret ad omnia; quis
enim misericordiam aut ipsam iracundiam morbum solet
dicere? at illi dicunt pa/qos . sit igitur perturbatio, quae
nomine ipso vitiosa declarari videtur nec eae perturbationes vi aliqua naturali moventur . omnesque eae 
sunt genere quattuor, partibus plures, aegritudo, formido,
libido, quamque Stoici communi nomine corporis et
animi h(donh/n appellant, ego malo laetitiam appellare,
quasi gestientis animi elationem voluptariam. perturbationes autem nulla naturae vi commoventur, omniaque ea sunt opiniones ac iudicia levitatis. itaque his
sapiens semper vacabit.

Omne autem, quod honestum sit, id esse propter se
expetendum commune nobis est cum multorum aliorum
philosophorum sententiis. praeter enim tres disciplinas,
quae virtutem a summo bono excludunt, ceteris omnibus philosophis haec est tuenda sententia, maxime tamen his Stoicis , qui nihil aliud in bonorum numero 
nisi honestum esse voluerunt. sed haec quidem est
perfacilis et perexpedita defensio. quis est enim, aut
quis umquam fuit aut avaritia tam ardenti aut tam effrenatis cupiditatibus, ut eandem illam rem, quam adipisci
 
 scelere quovis velit, non multis partibus malit ad
sese etiam omni inpunitate proposita sine facinore quam
illo modo pervenire?

quam vero utilitatem aut quem
fructum petentes scire cupimus illa, quae occulta nobis
sunt, quo modo moveantur quibusque de causis ea
 quae versantur in caelo? quis autem tam agrestibus
institutis vivit, aut quis se contra studia naturae tam 
vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis abhorreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non
requirat et pro nihilo putet? aut quis est, qui maiorum,
aut Africanorum aut eius, quem tu in ore semper habes,
proavi mei, ceterorumque virorum fortium atque omni 
virtute praestantium facta, dicta, consilia cognoscens
nulla animo afficiatur voluptate?

quis autem honesta
in familia institutus et educatus ingenue non ipsa turpitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur? quis
animo aequo videt eum, quem inpure ac flagitiose putet
vivere? quis non odit sordidos, vanos, leves, futtiles?
quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam per
se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tenebras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant,
nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat?
Innumerabilia dici possunt in hanc sententiam, sed non
necesse est. Nihil est enim, de quo minus dubitari possit,
quam et honesta expetenda per se et eodem modo turpia per se esse fugienda.

Constituto autem illo, de quo ante diximus, quod
honestum esset, id esse solum bonum, intellegi necesse
est pluris id, quod honestum sit, aestimandum esse
quam illa media, quae ex eo comparentur. stultitiam
autem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam 
cum dicimus esse fugiendas propter eas res, quae ex
ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod positum est, solum id esse malum, quod turpe sit, haec
pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum referuntur, sed ad turpes actiones,
quae oriuntur e vitiis. quas enim kaki/as Graeci appellant, vitia malo quam malitias nominare.

Ne tu, inquam, Cato, verbis illustribus et id, quod
vis, declarantibus! itaque mihi videris Latine docere
philosophiam et ei quasi civitatem dare. quae quidem
adhuc peregrinari Romae videbatur nec offerre sese
nostris sermonibus, et ista maxime propter limatam
quandam et rerum et verborum tenuitatem. scio enim
esse quosdam, qui quavis lingua philosophari possint;
nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur
ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura tacita adsentiatur. itaque in rebus minime obscuris non
multus est apud eos disserendi labor. quare attendo
te studiose et, quaecumque rebus iis, de quibus hic
sermo est, nomina inponis, memoriae mando; mihi enim
erit isdem istis fortasse iam utendum. Virtutibus igitur
rectissime mihi videris et ad consuetudinem nostrae
orationis vitia posuisse contraria. quod enim vituperabile est per se ipsum, id eo ipso vitium nominatum
puto, vel etiam a vitio dictum vituperari. sin kaki/an 
malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum vitium
consuetudo Latina traduceret. nunc omni virtuti vitium
contrario nomine opponitur.

Tum ille:

His igitur ita positis, inquit, sequitur magna
contentio, quam tractatam a Peripateticis mollius—est
enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter 
ignorationem dialecticae—Carneades tuus egregia quadam exercitatione in dialecticis summaque eloquentia
rem in summum discrimen adduxit, propterea quod
pugnare non destitit in omni hac quaestione, quae de
bonis et malis appelletur, non esse rerum Stoicis cum
Peripateticis controversiam, sed nominum. mihi autem
nihil tam perspicuum videtur, quam has sententias eorum
philosophorum re inter se magis quam verbis dissidere;
maiorem multo inter Stoicos et Peripateticos rerum esse
aio discrepantiam quam verborum, quippe cum Peripatetici omnia, quae ipsi bona appellant, pertinere dicant ad beate vivendum, nostri non ex omni, quod 
aestimatione aliqua dignum sit, compleri vitam beatam
putent.

An vero certius quicquam potest esse quam illorum
ratione, qui dolorem in malis ponunt, non posse sapientem beatum esse, cum eculeo torqueatur?

eorum
autem, qui dolorem in malis non habent, ratio certe
cogit ut in omnibus tormentis conservetur beata vita 
sapienti. etenim si dolores eosdem tolerabilius patiuntur qui excipiunt eos pro patria quam qui leviore de
causa, opinio facit, non natura, vim doloris aut maiorem
aut minorem.

Ne illud quidem est consentaneum, ut,
si, cum tria genera bonorum sint, quae sententia est
Peripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corporis aut externis bonis plenior, ut hoc idem adprobandum sit nobis, ut, qui plura habeat ea, quae in corpore
magni aestimantur, sit beatior. illi enim corporis commodis compleri vitam beatam putant, nostri nihil minus.
nam cum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae 
nos bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam
fieri aut magis expetendam aut pluris aestimandam,
certe minus ad beatam vitam pertinet multitudo corporis commodorum.

etenim, si et sapere expetendum
sit et valere, coniunctum utrumque magis expetendum
sit quam sapere solum, neque tamen, si utrumque sit
aestimatione dignum, pluris sit coniunctum quam sapere ipsum separatim. nam qui valitudinem aestimatione
aliqua dignam iudicamus neque eam tamen in bonis
ponimus, idem censemus nullam esse tantam aestimationem, ut ea virtuti anteponatur. quod idem Peripatetici non tenent, quibus dicendum est, quae et honesta
actio sit et sine dolore, eam magis esse expetendam,
quam si esset eadem actio cum dolore. nobis aliter
videtur, recte secusne, postea; sed potestne rerum maior
esse dissensio?

Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen
lucernae, et ut interit in magnitudine maris Aegaei 
stilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et
gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic,
cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis
ista rerum corporearum aestimatio splendore virtutis et
magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse est. et quem ad modum oportunitas—sic enim
appellemus eu)kairi/an —non fit maior productione temporis—habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur—, sic recta effectio— kato/rqwsin enim ita
appello, quoniam rectum factum kato/rqwma —, recta
igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum,
quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi 
accessionem nullam habet.

ut enim oportunitas illa,
sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productione
maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam
si brevis, utunturque simili: ut, si cothurni laus illa esset,
ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis
anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne
bonum convenientia atque oportunitate finitur, nec plura
paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent. 

Nec vero satis acute dicunt:

si bona valitudo pluris
aestimanda sit longa quam brevis, sapientiae quoque
usus longissimus quisque sit plurimi. non intellegunt
valitudinis aestimationem spatio iudicari, virtutis oportunitate, ut videantur qui illud dicant idem hoc esse
dicturi, bonam mortem et bonum partum meliorem
longum esse quam brevem. non vident alia brevitate
pluris aestimari, alia diuturnitate.

itaque consentaneum
est his, quae dicta sunt, ratione illorum, qui illum bonorum finem, quod appellamus extremum, quod ultimum, crescere putent posse—isdem placere esse alium
alio et sapientiorem itemque alium magis alio vel peccare vel recte facere, quod nobis non licet dicere, qui
crescere bonorum finem non putamus. ut enim qui
demersi sunt in aqua nihilo magis respirare possunt,
si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint
emergere, quam si etiam tum essent in profundo, nec
catulus ille, qui iam adpropinquat ut videat, plus cernit
quam is, qui modo est natus, item qui processit aliquantum ad virtutis habitum nihilo minus in miseria
est quam ille, qui nihil processit. 
 
 Haec mirabilia videri intellego, sed cum certe superiora firma ac vera sint, his autem ea consentanea 
et consequentia, ne de horum quidem est veritate dubitandum. sed quamquam negant nec virtutes nec vitia
crescere, tamen utrumque eorum fundi quodam modo
et quasi dilatari putant.
 
 Divitias autem Diogenes censet eam modo vim habere, ut quasi duces sint ad voluptatem et ad valitudinem bonam;

sed, etiam uti ea contineant, non idem
facere eas in virtute neque in ceteris artibus, ad quas
esse dux pecunia potest, continere autem non potest,
itaque, si voluptas aut si bona valitudo sit in bonis,
divitias quoque in bonis esse ponendas, at, si sapientia
bonum sit, non sequi ut etiam divitias bonum esse
dicamus. neque ab ulla re, quae non sit in bonis, id, 
quod sit in bonis, contineri potest, ob eamque causam,
quia cognitiones comprehensionesque rerum, e quibus
efficiuntur artes, adpetitionem movent, cum divitiae non
sint in bonis, nulla ars divitiis contineri potest.

quod
si de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem
ratio, propterea quod haec plurimae commentationis et
exercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit,
et quod virtus stabilitatem, firmitatem, constantiam totius vitae complectatur, nec haec eadem in artibus esse
videamus. 
 Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non
ullam esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab
Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus inveniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam
pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum dilectum adhiberi oporteret. itaque cum esset satis constitutum
 
 id solum esse bonum, quod esset honestum,
et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae
nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid tamen, quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum
alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum.

quae autem
aestimanda essent, eorum in aliis satis esse causae,
quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in valitudine, ut in integritate sensuum, ut in doloris vacuitate,
ut gloriae, divitiarum, similium rerum, alia autem non
esse eius modi, itemque eorum, quae nulla aestimatione
digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem
reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum amissionem,
paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non
item. hinc est illud exortum, quod Zeno prohgme/non ,
contraque quod a)poprohgme/non nominavit, cum uteretur
in lingua copiosa factis tamen nominibus ac novis, quod
nobis in hac inopi lingua non conceditur; quamquam
tu hanc copiosiorem etiam soles dicere. Sed non alienum est, quo facilius vis verbi intellegatur, rationem
huius verbi faciendi Zenonis exponere.

Ut enim, inquit, nemo dicit in regia regem ipsum
quasi productum esse ad dignitatem (id est enim 
 prohgme/non ), sed eos, qui in aliquo honore sunt, quorum ordo
proxime accedit, ut secundus sit, ad regium principatum,
sic in vita non ea, quae primo loco sunt, sed ea, quae 
secundum locum optinent, prohgme/na , id est producta, 
nominentur; quae vel ita appellemus—id erit verbum
e verbo—vel promota et remota vel, ut dudum
diximus, praeposita vel praecipua, et illa reiecta.
re enim intellecta in verborum usu faciles esse debemus.

quoniam autem omne, quod est bonum, primum locum
tenere dicimus, necesse est nec bonum esse nec malum
hoc, quod praepositum vel praecipuum nominamus.
idque ita definimus; quod sit indifferens cum aestimatione mediocri; quod enim illi a)dia/foron dicunt, id mihi
ita occurrit, ut indifferens dicerem. neque enim illud
fieri poterat ullo modo, ut nihil relinqueretur in mediis,
quod aut secundum naturam esset aut contra, nec, cum
id relinqueretur, nihil in his poni, quod satis aestimabile esset, nec hoc posito non aliqua esse praeposita.

recte igitur haec facta distinctio est, atque etiam ab
iis, quo facilius res perspici possit, hoc simile ponitur:

Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et
ultimum, ita iacere talum, ut rectus adsistat, qui ita talus
erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam habebit ad finem, qui aliter, contra, neque tamen illa praepositio tali ad eum, quem dixi, finem pertinebit, sic ea,
quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad finem,
sed ad eius vim naturamque nihil pertinent.

Sequitur
illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum pertinentia (sic enim appello, quae telika/ dicuntur; nam
hoc ipsum instituamus, ut placuit, pluribus verbis dicere, quod uno non poterimus, ut res intellegatur), alia
autem efficientia, quae Graeci poihtika/ , alia utrumque. de pertinentibus nihil est bonum praeter actiones
honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et
pertinentem et efficientem sapientiam volunt esse. nam
quia sapientia est conveniens actio, est in illo pertinenti
 
 genere, quod dixi; quod autem honestas actiones
adfert et efficit, id efficiens dici potest.

Haec, quae praeposita dicimus, partim sunt per se
ipsa praeposita, partim quod aliquid efficiunt, partim
utrumque, per se, ut quidam habitus oris et vultus, ut
status, ut motus, in quibus sunt et praeponenda quaedam et reicienda;

alia ob eam rem praeposita dicentur,
quod ex se aliquid efficiant, ut pecunia, alia autem ob
utramque rem, ut integri sensus, ut bona valitudo.

De
bona autem fama—quam enim appellant eu)doci/an ,
aptius est bonam famam hoc loco appellare quam
gloriam—Chrysippus quidem et Diogenes detracta 
utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum
esse dicebant; quibus ego vehementer assentior. qui
autem post eos fuerunt, cum Carneadem sustinere non
possent, hanc, quam dixi, bonam famam ipsam propter
se praepositam et sumendam esse dixerunt, esseque 
hominis ingenui et liberaliter educati velle bene audire
a parentibus, a propinquis, a bonis etiam viris, idque
propter rem ipsam, non propter usum, dicuntque, ut 
liberis consultum velimus, etiamsi postumi futuri sint,
propter ipsos, sic futurae post mortem famae tamen
esse propter rem, etiam detracto usu, consulendum.

Sed cum, quod honestum sit, id solum bonum esse
dicamus, consentaneum tamen est fungi officio, cum id
officium nec in bonis ponamus nec in malis. est enim
aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius
ratio reddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio
reddi possit. est autem officium, quod ita factum est,
ut eius facti probabilis ratio reddi possit. ex quo intellegitur officium medium quiddam esse, quod neque
in bonis ponatur neque in contrariis. quoniamque in 
iis rebus, quae neque in virtutibus sunt neque in vitiis,
est tamen quiddam, quod usui possit esse, tollendum
id non est. est autem eius generis actio quoque quaedam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et
facere eorum. quod autem ratione actum est, id officium
appellamus. est igitur officium eius generis, quod nec
in bonis ponatur nec in contrariis.

Atque perspicuum etiam illud est, in istis rebus mediis aliquid agere sapientem. iudicat igitur, cum agit,
officium illud esse. quod quoniam numquam fallitur
in iudicando, erit in mediis rebus officium. quod efficitur hac etiam conclusione rationis: Quoniam enim
videmus esse quiddam, quod recte factum appellemus,
id autem est perfectum officium, erit autem etiam 
inchoatum, ut, si iuste depositum reddere in recte factis
sit, in officiis ponatur depositum reddere; illo enim
addito iuste fit recte factum, per se autem hoc ipsum
reddere in officio ponitur. quoniamque non dubium
est quin in iis, quae media dicimus, sit aliud sumendum,
aliud reiciendum, quicquid ita fit aut dicitur, omne officio continetur. ex quo intellegitur, quoniam se ipsi 
omnes natura diligant, tam insipientem quam sapientem
sumpturum, quae secundum naturam sint, reiecturumque contraria. ita est quoddam commune officium sapientis et insipientis, ex quo efficitur versari in iis, quae
media dicamus.

Sed cum ab his omnia proficiscantur officia, non sine
causa dicitur ad ea referri omnes nostras cogitationes,
in his et excessum e vita et in vita mansionem. in quo
enim plura sunt quae secundum naturam sunt, huius
officium est in vita manere; in quo autem aut sunt 
plura contraria aut fore videntur, huius officium est de
vita excedere. ex quo apparet et sapientis esse aliquando officium excedere e vita, cum beatus sit, et
stulti manere in vita, cum sit miser.

nam bonum illud
et malum, quod saepe iam dictum est, postea consequitur, prima autem illa naturae sive secunda sive contraria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque
illa subiecta quasi materia sapientiae. itaque et manendi
in vita et migrandi ratio omnis iis rebus, quas supra
dixi, metienda. nam neque virtute retinetur ille in 
vita, nec iis, qui sine virtute sunt, mors est oppetenda.
et saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum
sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est
convenienter naturae. sic enim censent, oportunitatis
esse beate vivere. itaque a sapientia praecipitur se
ipsam, si usus sit, sapiens ut relinquat. quam ob rem
cum vitiorum ista vis non sit, ut causam afferant mortis
voluntariae, perspicuum est etiam stultorum, qui idem
miseri sint, officium esse manere in vita, si sint in maiore parte rerum earum, quas secundum naturam esse
dicimus. et quoniam excedens e vita et manens aeque
miser est nec diuturnitas magis ei vitam fugiendam
facit, non sine causa dicitur iis, qui pluribus naturalibus
frui possint, esse in vita manendum.

Pertinere autem ad rem arbitrantur intellegi natura
fieri ut liberi a parentibus amentur. a quo initio profectam communem humani generis societatem persequimur. quod primum intellegi debet figura membrisque corporum, quae ipsa declarant procreandi a natura
habitam esse rationem. neque vero haec inter se congruere possent, ut natura et procreari vellet et diligi
procreatos non curaret. atque etiam in bestiis vis naturae
 
 perspici potest; quarum in fetu et in educatione
laborem cum cernimus, naturae ipsius vocem videmur
audire. quare ut perspicuum est natura nos a dolore 
abhorrere, sic apparet a natura ipsa, ut eos, quos genuerimus, amemus, inpelli.

ex hoc nascitur ut etiam 
communis hominum inter homines naturalis sit commendatio, ut oporteat hominem ab homine ob id ipsum,
quod homo sit, non alienum videri. ut enim in membris alia sunt tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures,
alia etiam ceterorum membrorum usum adiuvant, ut
crura, ut manus, sic inmanes quaedam bestiae sibi solum natae sunt, at illa, quae in concha patula pina dicitur, isque, qui enat e concha, qui, quod eam custodit,
pinoteres vocatur in eandemque cum se recepit includitur, ut videatur monuisse ut caveret, itemque formicae, apes, ciconiae aliorum etiam causa quaedam faciunt.
multo haec coniunctius homines. itaque natura sumus
apti ad coetus, concilia, civitates.

mundum autem censent regi numine deorum, eumque esse quasi communem urbem et civitatem hominum et deorum, et unum
quemque nostrum eius mundi esse partem; ex quo illud
natura consequi, ut communem utilitatem nostrae anteponamus. ut enim leges omnium salutem singulorum
saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus
parens et civilis officii non ignarus utilitati omnium
plus quam unius alicuius aut suae consulit. nec magis
est vituperandus proditor patriae quam communis utilitatis aut salutis desertor propter suam utilitatem aut
salutem. ex quo fit, ut laudandus is sit, qui mortem
oppetat pro re publica, quod deceat cariorem nobis 
esse patriam quam nosmet ipsos. quoniamque illa vox
inhumana et scelerata ducitur eorum, qui negant se
recusare quo minus ipsis mortuis terrarum omnium deflagratio consequatur—quod vulgari quodam versu
Graeco pronuntiari solet—, certe verum est etiam iis,
qui aliquando futuri sint, esse propter ipsos consulendum.

ex hac animorum affectione testamenta commendationesque morientium natae sunt. quodque nemo in
summa solitudine vitam agere velit ne cum infinita
quidem voluptatum abundantia, facile intellegitur nos
ad coniunctionem congregationemque hominum et ad
naturalem communitatem esse natos. Inpellimur autem
natura, ut prodesse velimus quam plurimis in primisque
docendo rationibusque prudentiae tradendis.

itaque
non facile est invenire qui quod sciat ipse non tradat
alteri; ita non solum ad discendum propensi sumus,
verum etiam ad docendum. Atque ut tauris natura
datum est ut pro vitulis contra leones summa vi impetuque contendant, sic ii, qui valent opibus atque id
facere possunt, ut de Hercule et de Libero accepimus,
ad servandum genus hominum natura incitantur. Atque
etiam Iovem cum Optimum et Maximum dicimus cumque eundem Salutarem, Hospitalem, Statorem, hoc intellegi volumus, salutem hominum in eius esse tutela.
minime autem convenit, cum ipsi inter nos viles neglectique simus, postulare ut diis inmortalibus cari simus et ab iis diligamur. Quem ad modum igitur membris utimur prius, quam didicimus, cuius ea causa utilitatis habeamus, sic inter nos natura ad civilem communitatem coniuncti et consociati sumus. quod ni ita
se haberet, nec iustitiae ullus esset nec bonitati locus.

Et quo modo hominum inter homines iuris esse vincula
putant, sic homini nihil iuris esse cum bestiis. praeclare enim Chrysippus, cetera nata esse hominum causa 
et deorum, eos autem communitatis et societatis suae,
ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possint sine
iniuria. Quoniamque ea natura esset hominis, ut ei 
cum genere humano quasi civile ius intercederet, qui
id conservaret, eum iustum, qui migraret, iniustum fore.
sed quem ad modum, theatrum cum commune sit, recte
tamen dici potest eius esse eum locum, quem quisque
occuparit, sic in urbe mundove communi non adversatur ius, quo minus suum quidque cuiusque sit.

Cum
autem ad tuendos conservandosque homines hominem
natum esse videamus, consentaneum est huic naturae,
ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam
atque, ut e natura vivat, uxorem adiungere et velle ex
ea liberos. ne amores quidem sanctos a sapiente alienos
esse arbitrantur. Cynicorum autem rationem atque vitam alii cadere in sapientem dicunt, si qui eius modi
forte casus inciderit, ut id faciendum sit, alii nullo modo.

Ut vero conservetur omnis homini erga hominem
societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detrimenta, quae w)felh/mata et bla/mmata appellant, communia esse voluerunt; quorum altera prosunt, nocent
altera. neque solum ea communia, verum etiam paria
esse dixerunt. incommoda autem et commoda—ita
enim eu)xrhsth/mata et dusxrhsth/mata appello—communia esse voluerunt, paria noluerunt. illa enim, quae
prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala, quae
sint paria necesse est. commoda autem et incommoda
in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta diximus; 
ea possunt paria non esse. sed emolumenta communia 
esse dicuntur, recte autem facta et peccata non habentur communia.

Amicitiam autem adhibendam esse censent, quia sit
ex eo genere, quae prosunt. quamquam autem in amicitia
 
 alii dicant aeque caram esse sapienti rationem
amici ac suam, alii autem sibi cuique cariorem suam,
tamen hi quoque posteriores fatentur alienum esse a
iustitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid
de aliquo, quod sibi adsumat. minime vero probatur
huic disciplinae, de qua loquor, aut iustitiam aut amicitiam propter utilitates adscisci aut probari. eaedem
enim utilitates poterunt eas labefactare atque pervertere. etenim nec iustitia nec amicitia esse omnino poterunt, nisi ipsae per se expetuntur.

Ius autem, quod ita dici appellarique possit, id esse
natura, alienumque esse a sapiente non modo iniuriam
cui facere, verum etiam nocere. nec vero rectum est
cum amicis aut bene meritis consociare aut coniungere
iniuriam, gravissimeque et verissime defenditur numquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et quicquid aequum iustumque esset, id etiam honestum vicissimque, quicquid esset honestum, id iustum etiam
atque aequum fore.

Ad easque virtutes, de quibus disputatum est, dialecticam etiam adiungunt et physicam, easque ambas virtutum nomine appellant, alteram, quod habeat rationem,
ne cui falso adsentiamur neve umquam captiosa probabilitate fallamur, eaque, quae de bonis et malis didicerimus, ut tenere tuerique possimus. nam sine hac
arte quemvis arbitrantur a vero abduci fallique posse.
recte igitur, si omnibus in rebus temeritas ignoratioque
vitiosa est, ars ea, quae tollit haec, virtus nominata est.

physicae quoque non sine causa tributus idem est honos, propterea quod, qui convenienter naturae victurus 
sit, ei proficiscendum est ab omni mundo atque ab eius
procuratione. nec vero potest quisquam de bonis et
malis vere iudicare nisi omni cognita ratione naturae
et vitae etiam deorum, et utrum conveniat necne natura hominis cum universa. quaeque sunt vetera praecepta sapientium, qui iubent tempori parere et sequi deum et se noscere et nihil nimis, haec sine
physicis quam vim habeant—et habent maximam—
videre nemo potest. atque etiam ad iustitiam colendam,
ad tuendas amicitias et reliquas caritates quid natura
valeat haec una cognitio potest tradere. nec vero pietas
adversus deos nec quanta iis gratia debeatur sine explicatione naturae intellegi potest.

Sed iam sentio me esse longius provectum, quam
proposita ratio postularet. verum admirabilis compositio disciplinae incredibilisque rerum me traxit ordo;
quem, per deos inmortales! nonne miraris? quid enim
aut in natura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, aut
in operibus manu factis tam compositum tamque compactum et coagmentatum inveniri potest? quid posterius priori non convenit? quid sequitur, quod non
respondeat superiori? quid non sic aliud ex alio nectitur, ut, si ullam litteram moveris, labent omnia? nec
tamen quicquam est, quod moveri possit.

quam gravis vero, quam magnifica, quam constans conficitur
persona sapientis! qui, cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse
est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae
irrideri ab inperitis solent. rectius enim appellabitur 
rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit,
rectius magister populi—is enim est dictator —quam
Sulla, qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriae, avaritiae, crudelitatis, magister fuit, rectius dives quam Crassus,
qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa
transire voluisset. recte eius omnia dicentur, qui scit
uti solus omnibus, recte etiam pulcher appellabitur—
animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis —,
recte solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec
oboediens cupiditati, recte invictus, cuius etiamsi corpus constringatur, animo tamen vincula inici nulla possint, nec expectet ullum tempus aetatis, uti tum denique
iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem
morte confecerit, quod ille unus e septem sapientibus
non sapienter Croesum monuit;

nam si beatus umquam
fuisset, beatam vitam usque ad illum a Cyro extructum
rogum pertulisset. quod si ita est, ut neque quisquam
nisi bonus vir et omnes boni beati sint, quid philosophia magis colendum aut quid est virtute divinius?

Quae cum dixisset, finem ille. ego autem: Ne tu,
inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa memoriter,
ut tam obscura, dilucide. itaque aut omittamus contra
omnino velle aliquid aut spatium sumamus ad cogitandum;
 
 tam enim diligenter, etiam si minus vere—
nam nondum id quidem audeo dicere—, sed tamen 
accurate non modo fundatam, verum etiam extructam
disciplinam non est facile perdiscere. 
 Tum ille: Ain tandem? inquit, cum ego te hac nova
lege videam eodem die accusatori respondere et tribus
horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum putas? quae tamen a te agetur non melior, quam illae
sunt, quas interdum optines. quare istam quoque aggredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso
saepe, ut tibi deesse non possit oratio.

Tum ego:

Non mehercule, inquam, soleo temere 
contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed
pudore impedior; ita multa dicunt, quae vix intellegam. 
 Obscura, inquit, quaedam esse confiteor, nec tamen
ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis
obscuritas. 
 Cur igitur easdem res, inquam, Peripateticis dicentibus verbum nullum est, quod non intellegatur? 
 Easdemne res? inquit, an parum disserui non verbis
Stoicos a Peripateticis, sed universa re et tota sententia
dissidere? 
 Atqui, inquam, Cato, si istud optinueris, traducas me
ad te totum licebit. 
 Putabam equidem satis, inquit, me dixisse. quare
ad ea primum, si videtur; sin aliud quid voles, postea. 
 Immo istud quidem, inquam, quo loco quidque, nisi
iniquum postulo, arbitratu meo. 
 Ut placet, inquit. etsi enim illud erat aptius, aequum
cuique concedere.

Existimo igitur, inquam, Cato, veteres illos Platonis
auditores, Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde 
eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et
eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset
causa Zenoni, cum Polemonem audisset, cur et ab eo
ipso et a superioribus dissideret. quorum fuit haec institutio, in qua animadvertas velim quid mutandum
putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a te 
dicta sunt; universa enim illorum ratione cum tota
vestra confligendum puto.

qui cum viderent ita nos
esse natos, ut et communiter ad eas virtutes apti essemus, quae notae illustresque sunt, iustitiam dico, temperantiam, ceteras generis eiusdem—quae omnes similes artium reliquarum materia tantum ad meliorem
partem et tractatione differunt—, easque ipsas virtutes
viderent nos magnificentius appetere et ardentius, habere etiam insitam quandam vel potius innatam cupiditatem scientiae natosque esse ad congregationem hominum et ad societatem communitatemque generis humani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam
philosophiam tris in partis diviserunt, quam partitionem
a Zenone esse retentam videmus.

quarum cum una
sit, qua mores conformari putantur, differo eam partem,
quae quasi stirps est huius quaestionis. qui sit enim
finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a veteribus
Peripateticis Academicisque, qui re consentientes vocabulis differebant, eum locum, quem civilem recte appellaturi videmur, Graeci politiko/n , graviter et copiose
esse tractatum. 
 
 Quam multa illi de re publica scripserunt, quam
multa de legibus! quam multa non solum praecepta
in artibus, sed etiam exempla in orationibus bene dicendi reliquerunt! primum enim ipsa illa, quae subtiliter disserenda erant, polite apteque dixerunt tum
definientes, tum partientes, ut vestri etiam; sed vos 
squalidius, illorum vides quam niteat oratio.

deinde ea,
quae requirebant orationem ornatam et gravem, quam
magnifice sunt dicta ab illis, quam splendide! de iustitia,
 de temperantia, de fortitudine, de amicitia, de aetate 
degenda, de philosophia, de capessenda re publica, de 
temperantia de fortitudine hominum non spinas vellentium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed eorum, qui grandia ornate vellent, enucleate minora dicere. itaque quae
sunt eorum consolationes, quae cohortationes, quae
etiam monita et consilia scripta ad summos viros! erat
enim apud eos, ut est rerum ipsarum natura, sic dicendi exercitatio duplex. nam, quicquid quaeritur, id
habet aut generis ipsius sine personis temporibusque
aut his adiunctis facti aut iuris aut nominis controversiam.
ergo in utroque exercebantur, eaque disciplina effecit 
tantam illorum utroque in genere dicendi copiam.

Totum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt aut non potuerunt tueri aut noluerunt, certe reliquerunt. quamquam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus
etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil
aliud legere debeat. itaque vides, quo modo loquantur.
nova verba fingunt, deserunt usitata. 
 At quanta conantur! mundum hunc omnem oppidum
esse nostrum! incendi igitur eos, qui audiunt, vides.
quantam rem agas, 
 ut Circeiis qui habitet totum hunc
mundum suum municipium esse existimet? 
 Quid? ille incendat? restinguet citius, si ardentem
acceperit. Ista ipsa, quae tu breviter: regem, dictatorem,
divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac
rotunde; quippe; habes enim a rhetoribus; illorum vero
ista ipsa quam exilia de virtutis vi! quam tantam volunt
 
 esse, ut beatum per se efficere possit. pungunt
quasi aculeis interrogatiunculis angustis, quibus etiam
qui assentiuntur nihil commutantur animo et idem
abeunt, qui venerant. res enim fortasse verae, certe
graves, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto minutius.

Sequitur disserendi ratio cognitioque naturae;

nam
de summo bono mox, ut dixi, videbimus et ad id explicandum disputationem omnem conferemus. in his
igitur partibus duabus nihil erat, quod Zeno commutare gestiret. res enim se praeclare habebat, et quidem
in utraque parte. quid enim ab antiquis ex eo genere,
quod ad disserendum valet, praetermissum est? qui et
definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quodque est definitioni adiunctum, ut res in partes dividatur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat
traditur; item de contrariis, a quibus ad genera formasque generum venerunt. Iam argumenti ratione conclusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt,
deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in singulis, extrema conclusio est.

quanta autem ab illis
varietas argumentorum ratione concludentium eorumque cum captiosis interrogationibus dissimilitudo! Quid,
quod plurimis locis quasi denuntiant, ut neque sensuum
fidem sine ratione nec rationis sine sensibus exquiramus, atque ut eorum alterum ab altero ne separemus? Quid? ea, quae dialectici nunc tradunt et docent, nonne ab illis instituta aut inventa sunt? de quibus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a
Zenone minus multo quam ab antiquis; ab hoc autem
quaedam non melius quam veteres, quaedam omnino
relicta.

Cumque duae sint artes, quibus perfecte ratio
et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi, 
hanc posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem
illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt quidem. nam e quibus locis quasi thesauris argumenta
depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, superiores autem artificio et via tradiderunt. quae quidem
res efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi
dictata decantare neque a commentariolis suis discedere. nam qui sciet ubi quidque positum sit quaque
eo veniat, is, etiamsi quid obrutum erit, poterit eruere
semperque esse in disputando suus. quod etsi ingeniis
magnis praediti quidam dicendi copiam sine ratione
consequuntur, ars tamen est dux certior quam natura.
aliud est enim poe+tarum more verba fundere, aliud ea,
quae dicas, ratione et arte distinguere.

Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et
hi utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas,
quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et religionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio
rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam
apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem
animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam,
cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac domini numen, quod consilium, quae voluntas;

cuius ad
naturam apta ratio vera illa et summa lex a philosophis dicitur.

inest in eadem explicatione naturae insatiabilis quaedam e cognoscendis rebus voluptas, in qua
una confectis rebus necessariis vacui negotiis honeste
ac liberaliter possimus vivere. Ergo in hac ratione tota
de maximis fere rebus Stoici illos secuti sunt, ut et
deos esse et quattuor ex rebus omnia constare dicerent.
cum autem quaereretur res admodum difficilis, num
quinta quaedam natura videretur esse, ex qua ratio et
intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cuius generis
 
 essent quaereretur, Zeno id dixit esse ignem, non
nulla deinde aliter, sed ea pauca; de maxima autem
re eodem modo, divina mente atque natura mundum
universum et eius maximas partis administrari. Materiam vero rerum et copiam apud hos exilem, apud
illos uberrimam reperiemus.

quam multa ab iis conquisita et collecta sunt de omnium animantium genere,
ortu, membris, aetatibus! quam multa de rebus iis,
quae gignuntur e terra! quam multae quamque de
variis rebus et causae, cur quidque fiat, et demonstrationes, quem ad modum quidque fiat! qua ex omni
copia plurima et certissima argumenta sumuntur ad
cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quantum equidem intellego, causa non videtur fuisse mutandi nominis. non enim, si omnia non sequebatur,
idcirco non erat ortus illinc. equidem etiam Epicurum, 
in physicis quidem, Democriteum puto. pauca mutat
vel plura sane; at cum de plurimis eadem dicit, tum
certe de maximis. quod idem cum vestri faciant, non
satis magnam tribuunt inventoribus gratiam.

Sed haec hactenus. nunc videamus, quaeso, de summo
bono, quod continet philosophiam, quid tandem attulerit, quam ob rem ab inventoribus tamquam a parentibus dissentiret. hoc igitur loco, quamquam a te, Cato,
diligenter est explicatum, finis hic bonorum qui continet philosophiam et quis a Stoicis et quem ad modum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut perspiciamus, si potuerimus, quidnam a Zenone novi sit
allatum. cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse
dixissent, his verbis tria significari Stoici dicunt, unum 
eius modi, vivere adhibentem scientiam earum rerum,
quae natura evenirent. hunc ipsum Zenonis aiunt esse
finem declarantem illud, quod a te dictum est, convenienter naturae vivere.

alterum significari idem, ut
si diceretur, officia media omnia aut pleraque servantem
vivere. hoc sic expositum dissimile est superiori. illud
enim rectum est—quod kato/rqwma dicebas—contingitque sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii
est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes
potest. tertium autem omnibus aut maximis rebus iis,
quae secundum naturam sint, fruentem vivere. hoc non
est positum in nostra actione. completur enim et ex
eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus,
quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra
potestate. sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono
degitur, quia coniuncta ei virtus est, in sapientem solum
cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum
videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus
est. itaque ab iis constitutio illa prima naturae, a qua
tu quoque ordiebare, his prope verbis exponitur:

Omnis natura vult esse conservatrix sui, ut et salva
sit et in genere conservetur suo. ad hanc rem aiunt
artis quoque requisitas, quae naturam adiuvarent in
quibus ea numeretur in primis, quae est vivendi 
 ars,
ut tueatur, quod a natura datum sit, quod desit, adquirat. idemque diviserunt naturam hominis in animum
et corpus. cumque eorum utrumque per se expetendum
esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se
expetendas esse dicebant, et cum animum infinita 
quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque
animi bonis corporis anteponebant.

Sed cum sapientiam 
totius hominis custodem et procuratricem esse vellent,
quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae
munus esse dicebant, ut, cum eum tueretur, qui constaret ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac
contineret. atque ita re simpliciter primo collocata reliqua subtilius persequentes corporis bona facilem quandam rationem habere censebant; de animi bonis accuratius exquirebant in primisque reperiebant inesse in
iis iustitiae semina primique ex omnibus philosophis
natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati essent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum
ordine antiquius est, ut coniugia virorum et uxorum
natura coniuncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur
amicitiae cognationum. Atque ab his initiis profecti
omnium virtutum et originem et progressionem persecuti sunt. ex quo magnitudo quoque animi existebat,
qua facile posset repugnari obsistique fortunae, quod
maximae res essent in potestate sapientis. varietates
autem iniuriasque fortunae facile veterum philosophorum praeceptis instituta vita superabat.

Principiis autem
a natura datis amplitudines quaedam bonorum excitabantur partim profectae a contemplatione rerum occultiorum, quod erat insitus menti cognitionis amor, e quo
etiam rationis explicandae disserendique cupiditas consequebatur; quodque hoc solum animal natum est pudoris ac verecundiae particeps appetensque coniunctionum hominum ad societatem animadvertensque in omnibus rebus, quas ageret aut diceret, ut ne quid ab eo
fieret nisi honeste ac decore, his initiis, ut ante dixi, 
 et 
 seminibus a natura datis temperantia, modestia,
iustitia et omnis honestas perfecte absoluta est.

Habes, inquam, Cato, formam eorum, de quibus loquor, philosophorum. qua exposita scire cupio quae
causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum; quodne
omnem naturam conservatricem sui dixerint, an quod
omne animal ipsum sibi commendatum, ut se et salvum
in suo genere et incolume vellet, an quod , cum omnium artium finis is esset, quem natura maxime quaereret, idem statui debere de totius arte vitae, an quod,
cum ex animo constaremus et corpore, et haec ipsa et
eorum virtutes per se esse sumendas. an vero displicuit ea, quae tributa est animi virtutibus tanta praestantia? an quae de prudentia, de cognitione rerum,
de coniunctione generis humani, quaeque ab eisdem 
de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de
omni honestate dicuntur? fatebuntur Stoici haec omnia dicta esse praeclare, neque eam causam Zenoni
desciscendi fuisse.

Alia quaedam dicent, credo, magna
antiquorum esse peccata, quae ille veri investigandi
cupidus nullo modo ferre potuerit. quid enim perversius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam valitudinem, quam dolorum omnium vacuitatem, quam integritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in
bonis potius, quam dicerent nihil omnino inter eas res
iisque contrarias interesse? ea enim omnia, quae illi
bona dicerent, praeposita esse, non bona, itemque illa,
quae in corpore excellerent, stulte antiquos dixisse
per se esse expetenda; sumenda potius quam expetenda.
 
 ea denique omni vita, quae in una virtute consisteret, illam vitam, quae etiam ceteris rebus, quae
essent secundum naturam, abundaret, magis expetendam non esse. sed magis sumendam. cumque ipsa
virtus efficiat ita beatam vitam, ut beatior esse non
possit, tamen quaedam deesse sapientibus tum, cum
sint beatissimi; itaque eos id agere, ut a se dolores,
morbos, debilitates repellant.

O magnam vim ingenii causamque iustam, cur nova
existeret disciplina! Perge porro. sequuntur enim ea,
quae tu scientissime complexus es, omnium insipientiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque peccata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe
ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti
essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam
et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut
Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihilo melius
quam quivis improbissimus nec beatius vixerit. haec
videlicet est correctio philosophiae veteris et emendatio, quae omnino aditum habere nullum potest in urbem,
in forum, in curiam. quis enim ferre posset ita loquentem eum, qui se auctorem vitae graviter et sapienter
agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cumque idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem
vim tribueret, alia nomina inponentem, verba modo
mutantem, de opinionibus nihil detrahentem?

patronusne
causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum
exilium, publicationem bonorum? haec reicienda esse,
non fugienda? nec misericordem iudicem esse oportere? in contione autem si loqueretur, si Hannibal ad
portas venisset murumque iaculo traiecisset, negaret
esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere?
an senatus, cum triumphum Africano decerneret, quod
eius virtute aut felicitate posset dicere, si neque virtus
 
 in ullo nisi in sapiente nec felicitas vere dici potest? quae est igitur ista philosophia, quae communi
more in foro loquitur, in libellis suo? praesertim cum,
quod illi suis verbis significent, in eo nihil novetur, 
 de 
ipsis rebus nihil mutetur eaedem res maneant alio
modo.

quid enim interest, divitias, opes, valitudinem
bona dicas anne praeposita, cum ille, qui ista bona
dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa
praeposita nominas? itaque homo in primis ingenuus
et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis et Laelii,
Panaetius, cum ad Q. Tuberonem de dolore patiendo
scriberet, quod esse caput debebat, si probari posset,
nusquam posuit, non esse malum dolorem, sed quid
esset et quale, quantumque in eo inesset alieni, deinde
quae ratio esset perferendi; cuius quidem, quoniam
Stoicus fuit, sententia condemnata mihi videtur esse
inanitas ista verborum.

Sed ut propius ad ea, Cato, accedam, quae a te dicta
sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum
iis conferamus, quae tuis antepono. quae sunt igitur
communia vobis cum antiquis, iis sic utamur quasi
concessis; quae in controversiam veniunt, de iis, si
placet, disseramus. 
 Mihi vero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti,
pressius. quae enim adhuc protulisti, popularia sunt, ego
autem a te elegantiora desidero. 
 A mene tu? inquam. sed tamen enitar et, si minus
multa mihi occurrent, non fugiam ista popularia.

sed
primum positum sit nosmet ipsos commendatos esse
nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem, 
ut conservemus nosmet ipsos. hoc convenit; sequitur
illud, ut animadvertamus qui simus ipsi, ut nos, quales
oportet esse, servemus. sumus igitur homines. ex
animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi,
nosque oportet, ut prima appetitio naturalis postulat,
haec diligere constituereque ex his finem illum summi
boni atque ultimi. quem, si prima vera sunt, ita constitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum
naturam, quam plurima et quam maxima adipisci.

hunc
igitur finem illi tenuerunt, quodque ego pluribus verbis,
illi brevius secundum naturam vivere, hoc iis bonorum
videbatur extremum. 
 
 Age nunc isti doceant, vel tu potius—quis enim
ista melius?—, quonam modo ab isdem principiis profecti efficiatis, ut honeste vivere—id est enim vel e
virtute vel naturae congruenter vivere—summum bonum sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito
deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum
sint, absint a nostra potestate, ipsum denique officium.
quaero igitur, quo modo hae tantae commendationes
a natura profectae subito a sapientia relictae sint.

quodsi non hominis summum bonum quaereremus, sed
cuiusdam animantis, is autem esset nihil nisi animus
—liceat enim fingere aliquid eius modi, quo verum
facilius reperiamus—, tamen illi animo non esset hic
vester finis. desideraret enim valitudinem, vacuitatem
doloris, appeteret etiam conservationem sui earumque
rerum custodiam finemque sibi constitueret secundum
naturam vivere, quod est, ut dixi, habere ea, quae
secundum naturam sint, vel omnia vel plurima et maxima.

cuiuscumque enim modi animal constitueris,
necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut fingimus,
tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae 
sunt in corpore, ut nullo modo, nisi ut exposui, constitui possit finis bonorum. Chrysippus autem exponens differentias animantium ait alias earum corpore
excellere, alias autem animo, non nullas valere utraque re; deinde disputat, quod cuiusque generis animantium statui deceat extremum. cum autem hominem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi excellentiam, summum bonum id constituit, non ut excellere animus, sed ut nihil esse praeter animum videretur. 
	 uno autem modo in virtute sola summum
bonum recte poneretur, si quod esset animal, quod
totum ex mente constaret, id ipsum tamen sic, ut ea
mens nihil haberet in se, quod esset secundum naturam, ut valitudo est.

sed id ne cogitari quidem potest
quale sit, ut non repugnet ipsum sibi. 
 Sin dicit obscurari quaedam nec apparere, quia valde
parva sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epicurus etiam de voluptate, quae minimae sint voluptates,
eas obscurari saepe et obrui. sed non sunt in eo genere
tantae commoditates corporis tamque productae temporibus tamque multae. itaque in quibus propter
eorum exiguitatem obscuratio consequitur, saepe accidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne
sint, ut in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere
nihil interest aut teruncium adicere Croesi pecuniae.

quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit, fieri
tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit
magnum. ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si
aeque vita iucunda menstrua addatur, quia momentum
aliquod habeat ad iucundum accessio, bonum sit; si 
autem id non concedatur, non continuo vita beata tollitur. bona autem corporis huic sunt, quod posterius
posui, similiora. habent enim accessionem dignam, in
qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur
interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum
virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sumpturum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta
sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore.

hoc
simile tandem est? non risu potius quam oratione
eiciendum? ampulla enim sit necne sit, quis non iure
optimo irrideatur, si laboret? at vero pravitate membrorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, magnam ineat gratiam, nec si ille sapiens ad tortoris eculeum a tyranno ire cogatur, similem habeat vultum
et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile
certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, dolore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes
fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud
difficile, ut dixi, magnumque proelium. deinde non
quaerimus, quid obscuretur aut intereat, quia sit admodum parvum, sed quid tale sit, ut expleat summam.
una voluptas e multis obscuratur in illa vita voluptaria,
sed tamen ea, quamvis parva sit, pars est eius vitae,
quae posita est in voluptate. nummus in Croesi divitiis obscuratur, pars est tamen divitiarum. quare
obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse
dicimus, in vita beata; sint modo partes vitae beatae.

Atqui si, ut convenire debet inter nos, est quaedam appetitio naturalis ea, quae secundum naturam
sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa 
facienda. quo constituto tum licebit otiose ista
quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, quanta
in quoque sit ad beate vivendum, de istis ipsis obscurationibus,
 
 quae propter exiguitatem vix aut ne
vix quidem appareant. quid, de quo nulla dissensio
est? nemo enim est, qui aliter dixerit quin omnium
naturarum simile esset id, ad quod omnia referrentur, 
quod est ultimum rerum appetendarum. omnis enim
est natura diligens sui. quae est enim, quae se umquam deserat aut partem aliquam sui aut eius partis
habitum aut vim aut ullius earum rerum, quae secundum naturam sunt, aut motum aut statum? quae
autem natura suae primae institutionis oblita est?
nulla profecto est , quin suam vim retineat a primo
ad extremum. quo modo igitur evenit, ut hominis
natura sola esset, quae hominem relinqueret, quae
oblivisceretur corporis, quae summum bonum non in
toto homine, sed in parte hominis poneret?

quo
modo autem, quod ipsi etiam fatentur constatque inter
omnis, conservabitur ut simile sit omnium naturarum 
illud ultimum, de quo quaeritur? tum enim esset
simile, si in ceteris quoque naturis id cuique esset
ultimum, quod in quaque excelleret. tale enim visum
est ultimum Stoicorum.

Quid dubitas igitur mutare
principia naturae? quid enim dicis omne animal,
simul atque sit ortum, applicatum esse ad se diligendum esseque in se conservando occupatum? quin
potius ita dicis, omne animal applicatum esse ad id,
quod in eo sit optimum, et in eius unius occupatum
esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere,
nisi ut id conservent, quod in quaque optimum sit?
quo modo autem optimum, si bonum praeterea nullum
est? sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod
est ultimum rerum appetendarum, id non aut ex 
omnium earum aut ex plurimarum et maximarum
appetitione concluditur? ut Phidias potest a primo
instituere signum idque perficere, potest ab alio inchoatum accipere et absolvere, huic est sapientia similis; non enim ipsa genuit hominem, sed accepit
a natura inchoatum. hanc ergo intuens debet institutum illud quasi signum absolvere.
 
 Qualem igitur hominem natura inchoavit?

et quod
est munus, quod opus sapientiae? quid est, quod ab
ea absolvi et perfici debeat? si est nihil in eo, quod
perficiendum est, praeter motum ingenii quendam, id
est rationem, necesse est huic ultimum esse ex virtute
agere; rationis enim perfectio est virtus; si est nihil nisi
corpus, summa erunt illa: valitudo, vacuitas doloris,
pulchritudo, cetera.

nunc de hominis summo bono
quaeritur; quid igitur dubitamus in tota eius natura
quaerere quid sit effectum? cum enim constet inter
omnes omne officium munusque sapientiae in hominis
cultu esse occupatum, alii—ne me existimes contra
Stoicos solum dicere—eas sententias afferunt, ut
summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra
nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo loquantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis,
ita praeter animum nihil curant, cum praesertim ipse
quoque animus non inane nescio quid sit—neque
enim id possum intellegere—, sed in quodam genere
corporis, ut ne is quidem virtute una contentus sit,
sed appetat vacuitatem doloris. quam ob rem utrique idem faciunt, ut si laevam partem neglegerent,
dexteram tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit Erillus,
 
 cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent.
eorum enim omnium multa praetermittentium, dum
eligant aliquid, quod sequantur, quasi curta sententia;
at vero illa perfecta atque plena eorum, qui cum de
hominis summo bono quaererent, nullam in eo neque
animi neque corporis partem vacuam tutela reliquerunt.

Vos autem, Cato, quia virtus, ut omnes fatemur,
altissimum locum in homine et maxime excellentem
tenet, et quod eos, qui sapientes sunt, absolutos et
perfectos putamus, aciem animorum nostrorum virtutis splendore praestringitis. in omni enim animante
est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in
canibus, quibus tamen et dolore vacare opus est et
valere; sic igitur in homine perfectio ista in eo potissimum, quod est optimum, id est in virtute, laudatur. itaque mihi non satis videmini considerare
quod iter sit naturae quaeque progressio. non enim,
quod facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit
ab herba, relinquat et pro nihilo habeat herbam,
idem facit in homine, cum eum ad rationis habitum
perduxit. semper enim ita adsumit aliquid, ut ea,
quae prima dederit, non deserat.

itaque sensibus
rationem adiunxit et ratione effecta sensus non reliquit. Ut si cultura vitium, cuius hoc munus est, ut
efficiat, ut vitis cum partibus suis omnibus quam
optime se habeat—, sed sic intellegamus—licet enim,
ut vos quoque soletis, fingere aliquid docendi causa—:
si igitur illa cultura vitium in vite insit ipsa, cetera,
credo, velit, quae ad colendam vitem attinebunt, sicut
antea, se autem omnibus vitis partibus praeferat statuatque nihil esse melius in vite quam se. similiter
sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem, 
sed etiam se tuetur; cum autem assumpta ratio est, 
tanto in dominatu locatur, ut omnia illa prima naturae huius tutelae subiciantur.

itaque non discedit
ab eorum curatione, quibus praeposita vitam omnem
debet gubernare, ut mirari satis istorum inconstantiam non possim. naturalem enim appetitionem, quam
vocant o(rmh/n , itemque officium, ipsam etiam virtutem
tuentem volunt esse earum rerum, quae secundum
naturam sunt. cum autem ad summum bonum volunt
pervenire, transiliunt omnia et duo nobis opera pro
uno relinquunt, ut alia sumamus, alia expetamus,
potius quam uno fine utrumque concluderent.

At enim iam dicitis virtutem non posse constitui,
si ea, quae extra virtutem sint, ad beate vivendum
pertineant. quod totum contra est. introduci enim virtus nullo modo potest, nisi omnia, quae leget quaeque reiciet, unam referentur ad summam. nam si
†omnino nos† neglegemus, in Aristonea vitia incidemus et peccata obliviscemurque quae virtuti ipsi
principia dederimus; sin ea non neglegemus neque
tamen ad finem summi boni referemus, non multum
ab Erilli levitate aberrabimus. duarum enim vitarum
nobis erunt instituta capienda. facit enim ille duo
seiuncta ultima bonorum, quae ut essent vera, coniungi debuerunt; nunc ita separantur, ut disiuncta 
 
sint, quo nihil potest esse perversius.

Itaque contra
est, ac dicitis; nam constitui virtus nullo modo potest,
nisi ea, quae sunt prima naturae, ut ad summam pertinentia tenebit. quaesita enim virtus est, non quae
relinqueret naturam, sed quae tueretur. at illa, ut
vobis placet, partem quandam tuetur, reliquam deserit. 
 Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc
diceret, primos suos quasi coeptus appetendi fuisse,
ut se conservaret in ea natura, in qua ortus esset.
nondum autem explanatum satis erat, quid maxime
natura vellet. explanetur igitur. quid ergo aliud intellegetur nisi uti ne quae pars naturae neglegatur?
in qua si nihil est praeter rationem, sit in una virtute
finis bonorum; sin est etiam corpus, ista explanatio
naturae nempe hoc effecerit, ut ea, quae ante explanationem tenebamus, relinquamus. ergo id est convenienter naturae vivere, a natura discedere.

ut quidam philosophi, cum a sensibus profecti maiora quaedam et diviniora vidissent, sensus reliquerunt, sic isti,
cum ex appetitione rerum virtutis pulchritudinem
aspexissent, omnia, quae praeter virtutem ipsam viderant, abiecerunt obliti naturam omnem appetendarum rerum ita late patere, ut a principiis permanaret ad fines, neque intellegunt se rerum illarum
pulchrarum atque admirabilium fundamenta subducere.

Itaque mihi videntur omnes quidem illi errasse,
qui finem bonorum esse dixerunt honeste vivere, sed
alius alio magis, Pyrrho scilicet maxime, qui virtute
constituta nihil omnino, quod appetendum sit, relinquat, deinde Aristo, qui nihil relinquere non est ausus,
introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret 
aliquid, quodcumque in mentem incideret, et quodcumque tamquam occurreret. is hoc melior quam
Pyrrho, quod aliquod genus appetendi dedit, deterior
quam ceteri, quod penitus a natura recessit. Stoici
autem, quod finem bonorum in una virtute ponunt,
similes sunt illorum; quod autem principium officii
quaerunt, melius quam Pyrrho; quod ea non occurrentia fingunt, vincunt Aristonem; quod autem ea,
quae ad naturam accommodata et per se assumenda
esse dicunt, non adiungunt ad finem bonorum, desciscunt a natura et quodam modo sunt non dissimiles
Aristonis. ille enim occurrentia nescio quae comminiscebatur; hi autem ponunt illi quidem prima naturae,
sed ea seiungunt a finibus et a summa bonorum; quae
cum praeponunt, ut sit aliqua rerum selectio, naturam
videntur sequi; cum autem negant ea quicquam ad
beatam vitam pertinere, rursus naturam relinquunt.

Atque adhuc ea dixi, causa cur Zenoni non fuisset,
quam ob rem a superiorum auctoritate discederet.
nunc reliqua videamus, nisi aut ad haec, Cato, dicere
aliquid vis aut nos iam longiores sumus. 
 Neutrum vero, inquit ille. nam et a te perfici istam
disputationem volo, nec tua mihi oratio longa videri
potest. 
 Optime, inquam. quid enim mihi potest esse optatius quam cum Catone, omnium virtutum auctore, de
virtutibus disputare?

sed primum illud vide, gravissimam illam vestram sententiam, quae familiam ducit,
honestum quod sit, id esse bonum solum honesteque
vivere bonorum finem, communem fore vobis cum 
omnibus, qui in una virtute constituunt finem bonorum,
quodque dicitis, informari non posse virtutem, si quicquam, nisi quod honestum sit, numeretur, idem dicetur
ab illis, modo quos nominavi. mihi autem aequius
videbatur Zenonem cum Polemone disceptantem, a
quo quae essent principia naturae acceperat, a communibus initiis progredientem videre ubi primum insisteret et unde causa controversiae nasceretur, non
stantem cum iis, qui ne dicerent quidem sua summa
bona esse a natura profecta, uti isdem argumentis,
quibus illi uterentur, isdemque sententiis.

Minime vero illud probo, quod, cum docuistis, ut
vobis videmini, bonum solum esse, quod honestum sit,
tum rursum dicitis initia proponi necesse esse apta 
et accommodata naturae, quorum ex selectione virtus possit existere. non enim in selectione virtus
ponenda erat, ut id ipsum, quod erat bonorum ultimum, aliud aliquid adquireret. nam omnia, quae
sumenda quaeque legenda aut optanda sunt, inesse
debent in summa bonorum, ut is, qui eam adeptus
sit, nihil praeterea desideret. videsne ut, quibus summa
est in voluptate, perspicuum sit quid iis faciendum sit
aut non faciendum? ut nemo dubitet, eorum omnia
officia quo spectare, quid sequi, quid fugere debeant?
sit hoc ultimum bonorum, quod nunc a me defenditur;
apparet statim, quae sint officia, quae actiones. vobis
autem, quibus nihil est aliud propositum nisi rectum
atque honestum, unde officii, unde agendi principium
nascatur non reperietis.

Hoc igitur quaerentes omnes,
et ii, qui quodcumque in mentem veniat aut quodcumque occurrat se sequi dicent, et vos ad naturam 
revertemini. quibus natura iure responderit non esse
verum aliunde finem beate vivendi, a se principia rei
gerendae peti; esse enim unam rationem, qua et principia rerum agendarum et ultima bonorum continerentur, atque ut Aristonis esset explosa sententia dicentis nihil differre aliud ab alio, nec esse res ullas
praeter virtutes et vitia, inter quas quicquam omnino
interesset, sic errare Zenonem, qui nulla in re nisi in
virtute aut vitio propensionem ne minimi quidem momenti ad summum bonum adipiscendum esse diceret
et, cum ad beatam vitam nullum momentum cetera
haberent, ad appetitionem tamen rerum esse in iis
momenta diceret; quasi vero haec appetitio non ad
summi boni adeptionem pertineret! Quid autem minus consentaneum est quam quod aiunt cognito summo
bono reverti se ad naturam, ut ex ea petant agendi
principium, id est officii?

non enim actionis aut officii ratio impellit ad ea, quae secundum naturam sunt,
petenda, sed ab iis et appetitio et actio commovetur. 
 
 Nunc venio ad tua illa brevia, quae consectaria esse
dicebas, et primum illud, quo nihil potest brevius:
Bonum omne laudabile, laudabile autem honestum, 
bonum igitur omne honestum. O plumbeum pugionem!
quis enim tibi primum illud concesserit?—quo quidem concesso nihil opus est secundo; si enim omne
bonum laudabile est,

omne honestum est—quis tibi
ergo istud dabit praeter Pyrrhonem, Aristonem eorumve similes, quos tu non probas? Aristoteles, Xenocrates, tota illa familia non dabit, quippe qui valitudinem, vires, divitias, gloriam, multa alia bona esse 
dicant, laudabilia non dicant. et hi quidem ita non
sola virtute finem bonorum contineri putant, ut rebus
tamen omnibus virtutem anteponant; quid censes eos
esse facturos, qui omnino virtutem a bonorum fine
segregaverunt, Epicurum, Hieronymum, illos etiam, si
qui Carneadeum finem tueri volunt?

iam aut Callipho
aut Diodorus quo modo poterunt tibi istud concedere,
qui ad honestatem aliud adiungant, quod ex eodem
genere non sit? placet igitur tibi, Cato, cum res
sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod velis?
Iam ille sorites est , quo nihil putatis esse vitiosius: 
quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id
expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde 
reliqui gradus. sed ego in hoc resisto; eodem modo
enim tibi nemo dabit, quod expetendum sit, id esse
laudabile. Illud vero minime consectarium, sed in
primis hebes, illorum scilicet, non tuum, gloriatione
dignam esse beatam vitam, quod non possit sine
honestate contingere, ut iure quisquam glorietur.

dabit
hoc Zenoni Polemo, etiam magister eius et tota illa
gens et reliqui, qui virtutem omnibus rebus multo
anteponentes adiungunt ei tamen aliquid summo in
bono finiendo. si enim virtus digna est gloriatione,
ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut dici vix
possit, et beatus esse poterit virtute una praeditus
carens ceteris, nec tamen illud tibi concedetur, praeter
virtutem nihil in bonis esse ducendum. illi autem,
quibus summum bonum sine virtute est, non dabunt
fortasse vitam beatam habere, in quo iure possit gloriari, etsi illi quidem etiam voluptates faciunt interdum
 
 gloriosas.

vides igitur te aut ea sumere, quae
non concedantur, aut ea, quae etiam concessa te nihil
iuvent. 
 Equidem in omnibus istis conclusionibus hoc putarem philosophia nobisque dignum, et maxime, cum
summum bonum quaereremus, vitam nostram, consilia, voluntates, non verba corrigi. quis enim potest
istis, quae te, ut ais, delectant, brevibus et acutis
auditis de sententia decedere? nam cum expectant 
et avent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi
asperum esse dolere, molestum, odiosum, contra naturam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore
nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec
turpitudo, non esse illud malum. haec qui audierit,
ut ridere non curet, discedet tamen nihilo firmior ad
dolorem ferendum, quam venerat.

tu autem negas 
fortem esse quemquam posse, qui dolorem malum
putet. cur fortior sit, si illud, quod tute concedis,
asperum et vix ferendum putabit? ex rebus enim
timiditas, non ex vocabulis nascitur. 
 Et ais, si una littera commota sit, fore tota ut labet
disciplina. utrum igitur tibi litteram videor an totas
paginas commovere? ut enim sit apud illos, id quod
est a te laudatum, ordo rerum conservatus et omnia
inter se apta et conexa—sic enim aiebas—, tamen
persequi non debemus, si a falsis principiis profecta
congruunt ipsa sibi et a proposito non aberrant.

in
prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit,
cumque summum bonum posuisset in ingenii praestantia,
 
 quam virtutem vocamus, nec quicquam aliud bonum esse dixisset, nisi quod esset honestum, nec virtutem posse constare, si in ceteris rebus esset quicquam, quod aliud alio melius esset aut peius, his propositis tenuit prorsus consequentia. recte dicis; negare
non possum. sed ita falsa sunt ea, quae consequuntur,
ut illa, e quibus haec nata sunt, vera esse non possint.

docent enim nos, ut scis, dialectici, si ea, quae rem
aliquam sequantur, falsa sint, falsam illam ipsam esse,
quam sequantur. ita fit illa conclusio non solum vera,
sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem
reddi putent oportere: si illud, hoc; non autem hoc;
igitur ne illud quidem. sic consequentibus vestris sublatis prima tolluntur. quae sequuntur igitur? omnes,
qui non sint sapientes, aeque miseros esse, sapientes
omnes summe beatos, recte facta omnia aequalia, omnia peccata paria; quae cum magnifice primo dici viderentur, considerata minus probabantur. sensus enim
cuiusque et natura rerum atque ipsa veritas clamabat
quodam modo non posse se adduci, ut inter eas res, 
quas Zeno exaequaret, nihil interesset.

Postea tuus ille Poenulus—scis enim Citieos, 
clientes tuos, e Phoenica profectos—, homo igitur
acutus, causam non optinens repugnante natura verba
versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas
ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles et ad
naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc
est summe beato, commodius tamen esse si ea quoque habeat, quae bona non audet appellare, naturae
accommodata esse concedit, negatque Platonem, si
sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum 
Dionysium; huic mori optimum esse propter desperationem sapientiae, illi propter spem vivere. peccata 
autem partim esse tolerabilia, partim nullo modo,
propterea quod alia peccata plures, alia pauciores
quasi numeros officii praeterirent. iam insipientes
alios ita esse, ut nullo modo ad sapientiam possent
pervenire, alios, qui possent, si id egissent, sapientiam
consequi.

hic loquebatur aliter atque omnes, sentiebat idem, quod ceteri. nec vero minoris aestimanda
ducebat ea, quae ipse bona negaret esse, quam illi,
qui ea bona esse dicebant. 
 quid igitur voluit sibi,
qui illa mutaverit? saltem aliquid de pondere detraxisset et paulo minoris aestimavisset ea quam
Peripatetici, ut sentire quoque aliud, non solum dicere
videretur. Quid? de ipsa beata vita, ad quam omnia
referuntur, quae dicitis? negatis eam esse, quae expleta sit omnibus iis rebus, quas natura desideret,
totamque eam in una virtute ponitis; cumque omnis
controversia aut de re soleat aut de nomine esse,
utraque earum nascitur, si aut res ignoratur aut
erratur in nomine. quorum si neutrum est, opera
danda est, ut verbis utamur quam usitatissimis et
quam maxime aptis, id est rem declarantibus.

num
igitur dubium est, quin, si in re ipsa nihil peccatur
a superioribus, verbis illi commodius utantur? videamus igitur sententias eorum, tum ad verba redeamus. 
 
 Dicunt appetitionem animi moveri, cum aliquid
ei secundum naturam esse videatur, omniaque, quae
secundum naturam sint, aestimatione aliqua digna
eaque pro eo, quantum in quoque sit ponderis, esse
aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim
nihil habere in sese eius appetitionis, de qua saepe 
iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia dicantur, partim, quae voluptatem habeant in omni animante, sed in homine rationem etiam. ex ea quae
sint apta, ea honesta, ea pulchra, ea laudabilia, illa
autem superiora naturalia nominantur, quae coniuncta
cum honestis vitam beatam perficiunt et absolvunt.

omnium autem eorum commodorum, quibus non illi
plus tribuunt, qui illa bona esse dicunt, quam Zeno,
qui negat, longe praestantissimum esse, quod honestum esset atque laudabile. sed si duo honesta proposita sint, alterum cum valitudine, alterum cum
morbo, non esse dubium, ad utrum eorum natura nos
ipsa deductura sit. sed tamen tantam vim esse honestatis, tantumque eam rebus omnibus praestare et
excellere, ut nullis nec suppliciis nec praemiis demoveri possit ex eo, quod rectum esse decreverit, omniaque, quae dura, difficilia, adversa videantur, ea virtutibus iis, quibus a natura essemus ornati, opteri 
posse, non faciles illas quidem res nec contemnendas 
—quid enim esset in virtute tantum?—, sed ut hoc
iudicaremus, non esse in iis partem maximam positam
beate aut secus vivendi.

Ad summam ea, quae Zeno
aestimanda et sumenda et apta naturae esse dixit,
eadem illi bona appellant, vitam autem beatam illi
eam, quae constaret ex iis rebus, quas dixi, aut plurimis aut gravissimis. Zeno autem, quod suam, quod
propriam speciem habeat, cur appetendum sit, id
solum bonum appellat, beatam autem vitam eam
solam, quae cum virtute degatur. 
 
 Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato,
potest esse dissensio. nihil est enim, de quo aliter tu
sentias atque ego, modo commutatis verbis ipsas res
conferamus. nec hoc ille non vidit, sed verborum magnificentia est et gloria delectatus. qui si ea, quae dicit, 
ita sentiret, ut verba significant, quid inter eum et 
vel Pyrrhonem vel Aristonem interesset? sin autem
eos non probabat, quid attinuit cum iis, quibuscum re
concinebat, verbis discrepare?

quid, si reviviscant
Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt,
et tecum ita loquantur? Nos cum te, M. Cato, studiosissimum philosophiae, iustissimum virum, optimum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, admirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres,
qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc
Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis,
quae prima specie admirationem, re explicata risum
moverent. tu autem, si tibi illa probabantur, cur non
propriis verbis ea tenebas? sin te auctoritas commovebat, nobisne omnibus et Platoni ipsi nescio quem
illum anteponebas? praesertim cum in re publica princeps esse velles ad eamque tuendam cum summa tua
dignitate maxime a nobis ornari atque instrui posses.
 a nobis enim ista quaesita, a nobis descripta, notata, 
praecepta sunt, omniumque rerum publicarum rectionis genera, status, mutationes, leges etiam et instituta ac mores civitatum perscripsimus. eloquentiae
vero, quae et principibus maximo ornamento est, et
qua te audimus valere plurimum, quantum tibi ex
monumentis nostris addidisses! Ea cum dixissent,
quid tandem talibus viris responderes?

Rogarem te, inquit, ut diceres pro me tu idem, qui
illis orationem dictavisses, vel potius paulum loci mihi, 
ut iis responderem, dares, nisi et te audire nunc mallem
et istis tamen alio tempore responsurus essem, tum
scilicet, cum tibi. 
 
 Atque, si verum respondere velles, Cato, haec erant
dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis
homines tantaque auctoritate, sed te animadvertisse,
quas res illi propter antiquitatem parum vidissent, eas
a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cum 
acutius disseruisse, tum sensisse gravius et fortius,
quippe qui primum valitudinem bonam expetendam
negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit
valere, sed quia sit non nihilo aestimandum—neque
tamen pluris 
 quam illis videtur, qui illud non dubitant bonum dicere—; hoc vero te ferre non potuisse,
quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris
solemus dicere, crediderint, eius, qui honeste viveret,
si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus
esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis
expetendam quam illius, qui aeque vir bonus multis
modis esset, ut Ennii Alcmaeo, 'ci/rcumventus mo/rbo,

exilio atque i/nopia'. illi igitur antiqui non tam acute
optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, beatiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in
seligendo, non quo beatior ea vita sit, sed quod ad
naturam accommodatior. 
 Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esse miseros, Stoici hoc videlicet viderunt, illos autem id
fugerat superiores, qui non arbitrabantur homines 
sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores
esse quam eos, qui, cum caste et integre viverent, nondum perfectam illam sapientiam essent consecuti.

atque hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent,
dissimillimas proferebas. quis enim ignorat, si plures 
ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad
respirandum, qui ad summam iam aquam adpropinquent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui
sint in profundo? nihil igitur adiuvat procedere et
progredi in virtute, quo minus miserrimus sit, ante
quam ad eam pervenerit, quoniam in aqua nihil
adiuvat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturi sunt,
caeci aeque et ii, qui modo nati, Platonem quoque
necesse est, quoniam nondum videbat sapientiam,
aeque caecum animo ac Phalarim fuisse?

ista similia
non sunt, Cato, in quibus quamvis multum processeris
tamen illud in eadem causa est, a quo abesse velis,
donec evaseris; nec enim ille respirat, ante quam
emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt, 
ac si ita futuri semper essent. illa sunt similia: hebes 
acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit; 
hi curatione adhibita levantur in dies, valet alter plus
cotidie, alter videt. his similes sunt omnes, qui virtuti
student; levantur vitiis, levantur erroribus, nisi forte
censes Ti. Gracchum patrem non beatiorem fuisse 
quam filium, cum alter stabilire rem publicam studuerit, alter evertere. nec tamen ille erat sapiens—
quis enim hoc aut quando aut ubi aut unde?—; sed
quia studebat laudi et dignitati, multum in virtute processerat.

conferam avum tuum Drusum cum C. Graccho, eius fere aequali? quae hic rei publicae vulnera
inponebat, eadem ille sanabat. si nihil est, quod tam
miseros faciat quam inpietas et scelus, ut iam omnes
insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est
tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui 
illam extinctam cupit. Levatio igitur vitiorum magna
fit in iis, qui habent ad virtutem progressionis aliquantum.

vestri autem progressionem ad virtutem
fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant. at quo 
utantur homines acuti argumento ad probandum,
operae pretium est considerare. quarum, inquit, artium
summae crescere possunt, earum etiam contrariorum 
 
summa poterit augeri; ad virtutis autem summam
accedere nihil potest; ne vitia quidem igitur crescere
poterunt, quae sunt virtutum contraria. utrum igitur
tandem perspicuisne dubia aperiuntur, an dubiis perspicua tolluntur? atqui hoc perspicuum est, vitia alia
 in aliis esse maiora, illud dubium, ad id, quod summum bonum dicitis, ecquaenam possit fieri accessio.
vos autem cum perspicuis dubia debeatis illustrare,
dubiis perspicua conamini tollere.

itaque rursus eadem
ratione, qua sum paulo ante usus, haerebitis. si enim
propterea vitia alia aliis maiora non sunt, quia ne
ad finem quidem bonorum eum, quem vos facitis, quicquam potest accedere, quoniam perspicuum est vitia
non esse omnium paria, finis bonorum vobis mutandus
est. teneamus enim illud necesse est, cum consequens
aliquod falsum sit, illud, cuius id consequens sit, non
posse esse verum. 
 
 Quae est igitur causa istarum angustiarum? gloriosa ostentatio in constituendo summo bono. cum
enim, quod honestum sit, id solum bonum esse confirmatur, tollitur cura valitudinis, diligentia rei familiaris, administratio rei publicae, ordo gerendorum 
negotiorum, officia vitae, ipsum denique illud honestum, in quo uno vultis esse omnia, deserendum est.
quae diligentissime contra Aristonem dicuntur a Chrysippo. ex ea difficultate illae 'fallaciloquae', ut ait
Accius, 
 malitiae natae sunt.

quod enim sapientia,
pedem ubi poneret, non habebat sublatis officiis omnibus, officia autem tollebantur dilectu omni et discrimine remoto, quae esse non poterant rebus omnibus sic exaequatis, ut inter eas nihil interesset, ex
his angustiis ista evaserunt deteriora quam Aristonis.
illa tamen simplicia, vestra versuta. roges enim Aristonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris,
divitiae, valitudo; neget. quid? quae contraria sunt
his, malane? nihilo magis. Zenonem roges; respondeat totidem verbis. admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo vitam agere possimus, si nihil
interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus,
vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus. Vives, inquit Aristo,
magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum
ages, numquam angere, numquam cupies, numquam
timebis.

Quid Zeno? Portenta haec esse dicit, neque
ea ratione ullo modo posse vivi; se dicere inter
honestum et turpe nimium quantum, nescio quid
inmensum, inter ceteras res nihil omnino interesse.

idem adhuc;

audi reliqua et risum contine, si potes:
Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eius
modi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda,
alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia velis,
alia nolis, alia non cures.—At modo dixeras nihil
in istis rebus esse, quod interesset.—Et nunc idem
dico, inquiet, sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse. 
—

Quis istud, quaeso, nesciebat? verum audiamus.—
Ista, inquit, quae dixisti, valere, locupletem esse, non
dolere, bona non dico, sed dicam Graece prohgme/na ,
Latine autem producta—sed praeposita aut
praecipua malo, sit tolerabilius et mollius—; illa
autem, morbum, egestatem, dolorem, non appello
mala, sed, si libet, reiectanea. itaque illa non
dico me expetere, sed legere, nec optare, sed
sumere, contraria autem non fugere, sed quasi
secernere. Quid ait Aristoteles reliquique Platonis
alumni? Se omnia, quae secundum naturam sint,
bona appellare, quae autem contra, mala. 
 Videsne igitur Zenonem tuum cum Aristone verbis
concinere, re dissidere, cum Aristotele et illis re consentire, verbis discrepare? cur igitur, cum de re conveniat, non malumus usitate loqui? aut doceat paratiorem me ad contemnendam pecuniam fore, si illam
in rebus praepositis quam si in bonis duxero, fortioremque in patiendo dolore, si eum asperum et difficilem perpessu et contra naturam esse quam si
malum dixero.

Facete M. Piso, familiaris noster, et
alia multa et hoc loco Stoicos irridebat: Quid enim? 
aiebat. 'Bonum negas esse divitias, praepositum esse
dicis? quid adiuvas? avaritiamne minuis? quo modo?
si verbum sequimur, primum longius verbum praepositum quam bonum'.—Nihil ad rem!—'Ne
sit sane; at certe gravius. nam bonum ex quo appellatum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod
praeponatur aliis. id mihi magnum videtur.' itaque
dicebat plus tribui divitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse
divitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae 
rectis honestisque contemnendum ac despiciendum
nec magnopere expetendum, omninoque de istis omnibus verbis a Zenone mutatis ita disputabat, et, quae
bona negarentur ab eo esse et quae mala, illa laetioribus nominibus appellari ab eo quam a nobis, haec
tristioribus. Piso igitur hoc modo, vir optimus tuique, ut scis, amantissimus. nos paucis ad haec additis
finem faciamus aliquando; longum est enim ad omnia
respondere, quae a te dicta sunt.

Nam ex eisdem verborum praestrigiis et regna nata
vobis sunt et imperia et divitiae, et tantae quidem,
ut omnia, quae ubique sint, sapientis esse dicatis.
solum praeterea formosum, solum liberum, solum
civem, stultos omnia contraria, quos etiam insanos
esse vultis. haec para/doca illi, nos admirabilia
dicamus. quid autem habent admirationis, cum prope
accesseris? conferam tecum, quam cuique verbo rem
subicias; nulla erit controversia. Omnia peccata paria
dicitis. non ego tecum iam ita iocabor, ut isdem his
de 
 rebus, cum L. Murenam te accusante defenderem.
apud imperitos tum illa dicta sunt, aliquid etiam coronae datum; nunc agendum est subtilius. Peccata
paria.

—Quonam modo?—Quia nec honesto quicquam honestius nec turpi turpius.—Perge porro; nam
de isto magna dissensio est. illa argumenta propria videamus, cur omnia sint paria peccata.—Ut, inquit, in
fidibus pluribus, nisi nulla earum non ita contenta 
nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque incontentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discrepant; paria sunt igitur.—Hic ambiguo ludimur.
aeque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae
sint, illud non continuo, ut aeque incontentae. collatio 
igitur ista te nihil iuvat. nec enim, omnes avaritias
si aeque avaritias esse dixerimus, sequetur, ut etiam
aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile.

Ut
enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum
navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui parentem et qui servum iniuria verberat.—Hoc non videre,
cuius generis onus navis vehat, id ad gubernatoris
artem nil pertinere! itaque aurum paleamne portet,
ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse!
at quid inter parentem et servulum intersit, intellegi
et potest et debet. ergo in gubernando nihil, in officio plurimum interest, quo in genere peccetur. et si
in ipsa gubernatione neglegentia est navis eversa,
maius est peccatum in auro quam in palea. omnibus
enim artibus volumus attributam esse eam, quae communis appellatur prudentia, quam omnes, qui cuique 
artificio praesunt, debent habere. ita ne hoc quidem
modo paria peccata sunt.

Urgent tamen et nihil remittunt. Quoniam, inquiunt,
omne peccatum inbecillitatis et inconstantiae est, haec
autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt,
necesse est paria esse peccata. Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia,
et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum
fuisse, qua illum, cuius is condemnatus est rogatione,
P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas,
in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut

maiora sint aut minora! Itaque—iam enim concludatur oratio—hoc uno vitio maxime mihi premi videntur tui Stoici, quod se posse putant duas contrarias
sententias optinere. quid enim est tam repugnans
quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id
bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad vivendum
 
 accommodatarum 
 a natura profectam? ita cum 
ea volunt retinere, quae superiori sententiae conveniunt, in Aristonem incidunt; cum id fugiunt, re
eadem defendunt, quae Peripatetici, verba tenent mordicus. quae rursus dum sibi evelli ex ordine nolunt,
horridiores evadunt, asperiores, duriores et oratione
et moribus.

quam illorum tristitiam atque asperitatem
fugiens Panaetius nec acerbitatem sententiarum nec
disserendi spinas probavit fuitque in altero genere
mitior, in altero illustrior semperque habuit in ore
Platonem, Aristotelem, Xenocratem, Theophrastum,
Dicaearchum, ut ipsius scripta declarant. quos quidem
tibi studiose et diligenter tractandos magnopere censeo. Sed quoniam et advesperascit et mihi ad villam
revertendum est, nunc quidem hactenus;

verum hoc
idem saepe faciamus. 
 
 Nos vero, inquit ille; nam quid possumus facere
melius? et hanc quidem primam exigam a te operam,
ut audias me quae a te dicta sunt refellentem. sed
memento te, quae nos sentiamus, omnia probare, nisi 
quod verbis aliter utamur, mihi autem vestrorum nihil
probari. 
 Scrupulum, inquam, abeunti; sed videbimus. 
 Quae cum essent dicta, discessimus.

Cum audissem Antiochum, Brute, ut solebam, cum
M. Pisone in eo gymnasio, quod Ptolomaeum vocatur, 
unaque nobiscum Q. frater et T. Pomponius Luciusque
Cicero, frater noster cognatione patruelis, amore germanus, constituimus inter nos ut ambulationem postmeridianam conficeremus in Academia, maxime quod
is locus ab omni turba id temporis vacuus esset. itaque ad tempus ad Pisonem omnes. inde sermone vario
sex illa a Dipylo stadia confecimus. cum autem venissemus in Academiae non sine causa nobilitata spatia, solitudo erat ea, quam volueramus.

tum Piso:
Naturane nobis hoc, inquit, datum dicam an errore
quodam, ut, cum ea loca videamus, in quibus memoria
dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis
moveamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta
audiamus aut scriptum aliquod legamus? velut ego
nunc moveor. venit enim mihi Platonis in mentem,
quem accepimus primum hic disputare solitum; cuius
etiam illi hortuli propinqui non memoriam solum mihi
afferunt, sed ipsum videntur in conspectu meo ponere.
hic Speusippus, hic Xenocrates, hic eius auditor Polemo, cuius illa ipsa sessio fuit, quam videmus. Equidem etiam curiam nostram—Hostiliam dico, non
hanc novam, quae minor mihi esse videtur, posteaquam
est maior—solebam intuens Scipionem, Catonem,
Laelium, nostrum vero in primis avum cogitare; tanta
vis admonitionis inest in locis; ut non sine causa ex
iis memoriae ducta sit disciplina.

Tum Quintus:

Est plane, Piso, ut dicis, inquit. nam
me ipsum huc modo venientem convertebat ad sese
Coloneus ille locus, cuius incola Sophocles ob oculos
versabatur, quem scis quam admirer quamque eo
delecter. me quidem ad altiorem memoriam Oedipodis huc venientis et illo mollissimo carmine quaenam essent ipsa haec loca requirentis species quaedam commovit, inaniter scilicet, sed commovit tamen. 
 
 Tum Pomponius: At ego, quem vos ut deditum
Epicuro insectari soletis, sum multum equidem cum
Phaedro, quem unice diligo, ut scitis, in Epicuri
hortis, quos modo praeteribamus, sed veteris proverbii admonitu vivorum memini, nec tamen Epicuri 
licet oblivisci, si cupiam, cuius imaginem non modo
in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et
in anulis 
 habent.

Hic ego:

Pomponius quidem, inquam, noster iocari
videtur, et fortasse suo iure. ita enim se Athenis
collocavit, ut sit paene unus ex Atticis, ut id etiam
cognomen videatur habiturus. Ego autem tibi, Piso,
assentior usu hoc venire, ut acrius aliquanto et
attentius de claris viris locorum admonitu cogitemus. 
scis enim me quodam tempore Metapontum venisse
tecum neque ad hospitem ante devertisse, quam Pythagorae ipsum illum locum, ubi vitam ediderat,
sedemque viderim. hoc autem tempore, etsi multa
in omni parte Athenarum sunt in ipsis locis indicia
summorum virorum, tamen ego illa moveor exhedra.
modo enim fuit Carneadis, quem videre videor—est
enim nota imago—, a sedeque ipsa tanta ingenii
magnitudine orbata desiderari illam vocem puto.

Tum Piso:

Quoniam igitur aliquid omnes, quid
Lucius noster? inquit. an eum locum libenter invisit,
ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti
sunt? suo enim quisque studio maxime ducitur. 
 Et ille, cum erubuisset: Noli, inquit, ex me quaerere,
qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad
fluctum aiunt declamare solitum Demosthenem, ut 
fremitum assuesceret voce vincere. modo etiam paulum ad dexteram de via declinavi, ut ad Pericli sepulcrum accederem. quamquam id quidem infinitum
est in hac urbe; quacumque enim ingredimur, in aliqua historia vestigium ponimus.

Tum Piso:

Atqui, Cicero, inquit, ista studia, si ad
imitandos summos viros spectant, ingeniosorum sunt;
sin tantum modo ad indicia veteris memoriae cognoscenda, curiosorum. te autem hortamur omnes, currentem quidem, ut spero, ut eos, quos novisse vis, imitari
etiam velis. 
 Hic ego: Etsi facit hic quidem, inquam, Piso, ut
vides, ea, quae praecipis, tamen mihi grata hortatio
tua est. 
 Tum ille amicissime, ut solebat: Nos vero, inquit,
omnes omnia ad huius adolescentiam conferamus, in
primisque ut aliquid suorum studiorum philosophiae
quoque impertiat, vel ut te imitetur, quem amat, vel
ut illud ipsum, quod studet, facere possit ornatius.
sed utrum hortandus es nobis, Luci, inquit, an etiam
tua sponte propensus es? mihi quidem Antiochum,
quem audis, satis belle videris attendere. 
 Tum ille timide vel potius verecunde: Facio, inquit,
equidem, sed audistine modo de Carneade? rapior
illuc, revocat autem Antiochus, nec est praeterea, quem
audiamus.

Tum Piso:

Etsi hoc, inquit, fortasse non poterit 
sic abire, cum hic assit—me autem dicebat—, tamen
audebo te ab hac Academia nova ad veterem illam 
vocare, in qua, ut dicere Antiochum audiebas, non ii 
soli numerantur, qui Academici vocantur, Speusippus,
Xenocrates, Polemo, Crantor ceterique, sed etiam Peripatetici
 
 veteres, quorum princeps Aristoteles, quem
excepto Platone haud scio an recte dixerim principem
philosophorum. ad eos igitur converte te, quaeso. ex
eorum enim scriptis et institutis cum omnis doctrina
liberalis, omnis historia, omnis sermo elegans sumi
potest, tum varietas est tanta artium, ut nemo sine
eo instrumento ad ullam rem illustriorem satis ornatus
possit accedere. ab his oratores, ab his imperatores
ac rerum publicarum principes extiterunt. ut ad minora veniam, mathematici, poe+tae, musici, medici denique ex hac tamquam omnium artificum officina profecti sunt.
 
 Atque ego:

Scis me, inquam, istud idem sentire, Piso,
sed a te oportune facta mentio est. studet enim meus
audire Cicero quaenam sit istius veteris, quam commemoras, Academiae de finibus bonorum Peripateticorumque sententia. censemus autem facillime te id
explanare posse, quod et Staseam Neapolitanum multos annos habueris apud te et complures iam menses
Athenis haec ipsa te ex Antiocho videamus exquirere. 
 Et ille ridens: Age, age, inquit,—satis enim scite
me nostri sermonis principium esse voluisti—exponamus adolescenti, si quae forte possumus. dat enim
id nobis solitudo, quod si qui deus diceret, numquam
putarem me in Academia tamquam philosophum disputaturum. sed ne, dum huic obsequor, vobis molestus
sim. 
 Mihi, inquam, qui te id ipsum rogavi? 
 Tum, Quintus et Pomponius cum idem se velle dixissent, Piso exorsus est. cuius oratio attende, quaeso,
Brute, satisne videatur Antiochi complexa esse sententiam, quam tibi, qui fratrem eius Aristum frequenter
audieris, maxime probatam existimo.

Sic est igitur locutus:

Quantus ornatus in Peripateticorum disciplina sit satis est a me, ut brevissime
potuit, paulo ante dictum. sed est forma eius disciplinae, sicut fere ceterarum, triplex: una pars est naturae, disserendi altera, vivendi tertia. Natura sic ab
iis investigata est, ut nulla pars caelo, mari, terra, ut
poe+tice loquar, praetermissa sit; quin etiam, cum de
rerum initiis omnique mundo locuti essent, ut multa
non modo probabili argumentatione, sed etiam necessaria mathematicorum ratione concluderent, maximam materiam ex rebus per se investigatis ad rerum
occultarum cognitionem attulerunt.

persecutus est 
Aristoteles animantium omnium ortus, victus, figuras,
Theophrastus autem stirpium naturas omniumque fere
rerum, quae e terra gignerentur, causas atque rationes;
qua ex cognitione facilior facta est investigatio rerum
occultissimarum. Disserendique ab isdem non dialectice solum, sed etiam oratorie praecepta sunt tradita, ab Aristoteleque principe de singulis rebus in
utramque partem dicendi exercitatio est instituta, ut
non contra omnia semper, sicut Arcesilas, diceret, et
tamen ut in omnibus rebus, quicquid ex utraque parte
dici posset, expromeret.

Cum autem tertia pars bene
vivendi praecepta quaereret, ea quoque est ab isdem
non solum ad privatae vitae rationem, sed etiam ad
rerum publicarum rectionem relata. omnium fere civitatum non Graeciae solum, sed etiam barbariae ab
Aristotele mores, instituta, disciplinas, a Theophrasto
leges etiam cognovimus. cumque uterque eorum docuisset qualem in re publica principem esse conveniret, pluribus praeterea conscripsisset qui esset optimus rei publicae status, hoc amplius Theophrastus:
quae essent in re publica rerum inclinationes et momenta temporum, quibus esset moderandum, utcumque 
res postularet. vitae autem degendae ratio maxime
quidem illis placuit quieta, in contemplatione et cognitione posita rerum, quae quia deorum erat vitae simillima, sapiente visa est dignissima. atque his de
rebus et splendida est eorum et illustris oratio.

De summo autem bono, quia duo genera librorum
sunt, unum populariter scriptum, quod e)cwteriko/n 
appellabant, alterum limatius, quod in commentariis
reliquerunt, non semper idem dicere videntur, nec in
summa tamen ipsa aut varietas est ulla apud hos
quidem, quos nominavi, aut inter ipsos dissensio. sed
cum beata vita quaeratur idque sit unum, quod philosophia spectare et sequi debeat, sitne ea tota sita
in potestate sapientis an possit aut labefactari aut
eripi rebus adversis, in eo non numquam variari inter
eos et dubitari videtur. quod maxime efficit Theophrasti de beata vita liber, in quo multum admodum
fortunae datur. quod si ita se habeat, non possit
beatam praestare vitam sapientia. Haec mihi videtur
delicatior, ut ita dicam, molliorque ratio, quam virtutis
vis gravitasque postulat. quare teneamus Aristotelem et
eius filium Nicomachum, cuius accurate scripti de
moribus libri dicuntur illi quidem esse Aristoteli, sed
non video, cur non potuerit patri similis esse filius.
Theophrastum tamen adhibeamus ad pleraque, dum
modo plus in virtute teneamus, quam ille tenuit, firmitatis et roboris. Simus igitur contenti his.

namque
horum posteri meliores illi quidem mea sententia
quam reliquarum philosophi disciplinarum, sed ita
degenerant, ut ipsi ex se nati esse videantur. primum
Theophrasti, Strato, physicum se voluit; in quo etsi
est magnus, tamen nova pleraque et perpauca de 
moribus. huius, Lyco, oratione locuples, rebus ipsis 
ieiunior. concinnus deinde et elegans huius, Aristo,
sed ea, quae desideratur a magno philosopho, gravitas, in eo non fuit; scripta sane et multa et polita,
sed nescio quo pacto auctoritatem oratio non habet.

praetereo multos, in his doctum hominem et suavem,
Hieronymum, quem iam cur Peripateticum appellem
nescio. summum enim bonum exposuit vacuitatem
doloris; qui autem de summo bono dissentit de tota
philosophiae ratione dissentit. Critolaus imitari voluit
antiquos, et quidem est gravitate proximus, et redundat oratio, ac tamen ne is quidem in patriis institutis manet. Diodorus, eius auditor, adiungit ad
honestatem vacuitatem doloris. hic quoque suus est
de summoque bono dissentiens dici vere Peripateticus
non potest. antiquorum autem sententiam Antiochus
noster mihi videtur persequi diligentissime, quam eandem Aristoteli fuisse et Polemonis docet.

Facit igitur Lucius noster prudenter, qui audire de
summo bono potissimum velit;

hoc enim constituto
in philosophia constituta sunt omnia. nam ceteris in
rebus sive praetermissum sive ignoratum est quippiam,
non plus incommodi est, quam quanti quaeque earum
rerum est, in quibus neglectum est aliquid. summum
autem bonum si ignoretur, vivendi rationem ignorari
necesse est, ex quo tantus error consequitur, ut quem
in portum se recipiant scire non possint. cognitis
autem rerum finibus, cum intellegitur, quid sit et bonorum extremum et malorum, inventa vitae via est 
conformatioque omnium officiorum, cum quaeritur, 
 
quo quodque referatur;

ex quo, id quod omnes expetunt, beate vivendi ratio inveniri et comparari potest. quod quoniam in quo sit magna dissensio est,
Carneadea nobis adhibenda divisio est, qua noster Antiochus libenter uti solet. ille igitur vidit, non modo
quot fuissent adhuc philosophorum de summo bono,
sed quot omnino esse possent sententiae. negabat igitur ullam esse artem, quae ipsa a se proficisceretur;
etenim semper illud extra est, quod arte comprehenditur. nihil opus est exemplis hoc facere longius. est
enim perspicuum nullam artem ipsam in se versari,
sed esse aliud artem ipsam, aliud quod propositum
sit arti. quoniam igitur, ut medicina valitudinis, navigationis gubernatio, sic vivendi ars est prudentia, necesse est eam quoque ab aliqua re esse constitutam
et profectam.

constitit autem fere inter omnes id, in
quo prudentia versaretur et quod assequi vellet, aptum
et accommodatum naturae esse oportere et tale, ut
ipsum per se invitaret et alliceret appetitum animi,
quem o(rmh\n 
 Graeci vocant. quid autem sit, quod ita
moveat itaque a natura in primo ortu appetatur, non
constat, deque eo est inter philosophos, cum summum
bonum exquiritur, omnis dissensio. totius enim quaestionis eius, quae habetur de finibus bonorum et malorum, cum quaeritur, in his quid sit extremum et
ultimum, fons reperiendus est, in quo sint prima invitamenta naturae; quo invento omnis ab eo quasi
capite de summo bono et malo disputatio ducitur. 
 
 Voluptatis alii primum appetitum putant et primam
depulsionem doloris. vacuitatem doloris alii censent
primum ascitam et primum declinatum dolorem.

ab
iis alii, quae prima secundum naturam nominant, proficiscuntur, in quibus numerant incolumitatem conservationemque
 
 omnium partium, valitudinem, sensus integros, doloris vacuitatem, viris, pulchritudinem, cetera
generis eiusdem, quorum similia sunt prima in animis
quasi virtutum igniculi et semina. Ex his tribus cum
unum aliquid sit, quo primum natura moveatur vel
ad appetendum vel ad repellendum, nec quicquam
omnino praeter haec tria possit esse, necesse est omnino officium aut fugiendi aut sequendi ad eorum
aliquid referri, ut illa prudentia, quam artem vitae
esse diximus, in earum trium rerum aliqua versetur,
a qua totius vitae ducat exordium.

ex eo autem, quod
statuerit esse, quo primum natura moveatur, existet
recti etiam ratio atque honesti, quae cum uno aliquo 
ex tribus illis congruere possit, ut aut id honestum
sit, facere omnia aut voluptatis causa, etiam si eam 
non consequare, aut non dolendi, etiam si id assequi
nequeas, aut eorum, quae secundum naturam sunt,
adipiscendi, etiam si nihil consequare. ita fit ut,
quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta
sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo.
alii rursum isdem a principiis omne officium referent aut ad voluptatem aut ad non dolendum aut
ad prima illa secundum naturam optinenda.

expositis
iam igitur sex de summo bono sententiis trium proximarum hi principes: voluptatis Aristippus, non dolendi Hieronymus, fruendi rebus iis, quas primas secundum naturam esse diximus, Carneades non ille
quidem auctor, sed defensor disserendi causa fuit.
superiores tres erant, quae esse possent, quarum est
una sola defensa, eaque vehementer. nam voluptatis
causa facere omnia, cum, etiamsi nihil consequamur, 
tamen ipsum illud consilium ita faciendi per se expetendum et honestum et solum bonum sit, nemo dixit.
ne vitationem quidem doloris ipsam per se quisquam
in rebus expetendis putavit, nisi etiam evitare posset.
at vero facere omnia, ut adipiscamur, quae secundum
naturam sint, etiam si ea non assequamur, id esse
et honestum et solum per se expetendum et solum
bonum Stoici dicunt.

Sex igitur hae sunt simplices de summo bonorum
malorumque sententiae, duae sine patrono, quattuor
defensae. iunctae autem et duplices expositiones
summi boni tres omnino fuerunt, nec vero plures, si
penitus rerum naturam videas, esse potuerunt. nam
aut voluptas adiungi potest ad honestatem, ut Calliphonti Dinomachoque placuit, aut doloris vacuitas, ut
Diodoro, aut prima naturae, ut antiquis, quos eosdem
Academicos et Peripateticos nominavimus. sed quoniam non possunt omnia simul dici, haec in praesentia nota esse debebunt, voluptatem semovendam
esse, quando ad maiora quaedam, ut iam apparebit,
nati sumus. de vacuitate doloris eadem fere dici solent, quae de voluptate. Quando igitur et de voluptate cum Torquato et de honestate, in qua una
omne bonum poneretur, cum Catone est disputatum,
primum, quae contra voluptatem dicta sunt, eadem
fere cadunt contra vacuitatem doloris.

nec vero alia
sunt quaerenda contra Carneadeam illam sententiam.
quocumque enim modo summum bonum sic exponitur,
ut id vacet honestate, nec officia nec virtutes in ea
ratione nec amicitiae constare possunt. coniunctio
autem cum honestate vel voluptatis vel non dolendi
id ipsum honestum, quod amplecti vult, id efficit turpe. 
ad eas enim res referre, quae agas, quarum una, si
quis malo careat, in summo eum bono dicat esse,
altera versetur in levissima parte naturae, obscurantis
est omnem splendorem honestatis, ne dicam inquinantis. Restant Stoici, qui cum a Peripateticis et Academicis omnia transtulissent, nominibus aliis easdem res
secuti sunt. hos contra singulos dici est melius. sed
nunc, quod agimus;

de illis, cum volemus. Democriti
autem securitas, quae est animi tamquam tranquillitas,
quam appellant eu)qumi/an , eo separanda fuit ab hac
disputatione, quia ista animi tranquillitas ea ipsa 
est beata vita; quaerimus autem, non quae sit, sed
unde sit. Iam explosae eiectaeque sententiae Pyrrhonis,
Aristonis, Erilli quod in hunc orbem, quem circumscripsimus, incidere non possunt, adhibendae omnino
non fuerunt. nam cum omnis haec quaestio de finibus
et quasi de extremis bonorum et malorum ab eo proficiscatur, quod diximus naturae esse aptum et accommodatum, quodque ipsum per se primum appetatur,
hoc totum et ii tollunt, qui in rebus iis, in quibus nihil
 quod non aut honestum aut turpe sit, negant esse 
ullam causam, cur aliud alii anteponatur, nec inter
eas res quicquam omnino putant interesse, et Erillus,
si ita sensit, nihil esse bonum praeter scientiam,
omnem consilii capiendi causam inventionemque officii sustulit. Sic exclusis sententiis reliquorum cum
praeterea nulla esse possit, haec antiquorum valeat
necesse est. ergo instituto veterum, quo etiam Stoici
utuntur, hinc capiamus exordium.

Omne animal se ipsum diligit ac, simul et ortum
est, id agit, se ut conservet, quod hic ei primus ad
omnem vitam tuendam appetitus a natura datur, se 
ut conservet atque ita sit affectum, ut optime secundum naturam affectum esse possit. hanc initio institutionem confusam habet et incertam, ut tantum
modo se tueatur, qualecumque sit, sed nec quid sit
nec quid possit nec quid ipsius natura sit intellegit.
cum autem processit paulum et quatenus quicquid
se attingat ad seque pertineat perspicere coepit, tum
sensim incipit progredi seseque agnoscere et intellegere quam ob causam habeat eum, quem diximus,
animi appetitum coeptatque et ea, quae naturae sentit
apta, appetere et propulsare contraria. ergo omni
animali illud, quod appetit, positum est in eo, quod
naturae est accommodatum. ita finis bonorum existit
secundum naturam vivere sic affectum, ut optime
affici possit ad naturamque accommodatissime.

Quoniam autem sua cuiusque animantis natura est, necesse
est finem quoque omnium hunc esse, ut natura expleatur—nihil enim prohibet quaedam esse et inter
se animalibus reliquis et cum bestiis homini communia, quoniam omnium est natura communis—,
sed extrema illa et summa, quae quaerimus, inter
animalium genera distincta et dispertita sint et sua
cuique propria et ad id apta, quod cuiusque natura
desideret.

quare cum dicimus omnibus animalibus
extremum esse secundum naturam vivere, non ita
accipiendum est, quasi dicamus unum esse omnium
extremum, sed ut omnium artium recte dici potest
commune esse, ut in aliqua scientia versentur, scientiam autem suam cuiusque artis esse, sic commune
animalium omnium secundum naturam vivere, sed
naturas esse diversas, ut aliud equo sit e natura, aliud
bovi, aliud homini. et tamen in omnibus est summa 
communis, et quidem non solum in animalibus, sed
etiam in rebus omnibus iis, quas natura alit, auget,
tuetur, in quibus videmus ea, quae gignuntur e terra,
multa quodam modo efficere ipsa sibi per se, quae
ad vivendum crescendumque valeant, ut 
 in suo genere 
perveniant ad extremum; ut iam liceat una comprehensione omnia complecti non dubitantemque dicere
omnem naturam esse servatricem sui idque habere
propositum quasi finem et extremum, se ut custodiat
quam in optimo sui generis statu; ut necesse sit
omnium rerum, quae natura vigeant, similem esse
finem, non eundem. ex quo intellegi debet homini
id esse in bonis ultimum, secundum naturam vivere,
quod ita interpretemur: vivere ex hominis natura
undique perfecta et nihil requirente.

haec igitur nobis
explicanda sunt, sed si enodatius, vos ignoscetis. huius
enim aetati 
 
 et huic nunc haec primum fortasse 
audientis servire debemus. 
 Ita prorsus, inquam; etsi ea quidem, quae adhuc
dixisti, quamvis ad aetatem recte isto modo dicerentur. 
 
 Exposita igitur, inquit, terminatione rerum expetendarum cur ista se res ita habeat, ut dixi, deinceps
demonstrandum est. quam ob rem ordiamur ab eo,
quod primum posui, quod idem reapse primum est,
ut intellegamus omne animal se ipsum diligere. quod
quamquam dubitationem non habet—est enim infixum in ipsa natura comprehenditur que suis 
cuiusque sensibus sic, ut, contra si quis dicere velit,
non audiatur—, tamen, ne quid praetermittamus, rationes
 
 quoque, cur hoc ita sit, afferendas puto.

etsi qui 
potest intellegi aut cogitari esse aliquod animal, quod
se oderit? res enim concurrent contrariae. nam cum
appetitus ille animi aliquid ad se trahere coeperit consulto, quod sibi obsit, quia sit sibi inimicus, cum id
sua causa faciet, et oderit se et simul diliget, quod
fieri non potest. necesseque est, si quis sibi ipsi inimicus est, eum quae bona sunt mala putare, bona contra quae mala, et quae appetenda fugere, quae fugienda appetere, quae sine dubio vitae est eversio.
neque enim, si non nulli reperiuntur, qui aut laqueos
aut alia exitia quaerant aut ut ille apud Terentium, 
qui 'decrevit tantisper se minus iniuriae suo nato
facere', ut ait ipse, 'dum fiat miser', inimicus ipse sibi
putandus est.

sed alii dolore moventur, alii cupiditate,
iracundia etiam multi efferuntur et, cum in mala
scientes inruunt, tum se optime sibi consulere arbitrantur. itaque dicunt nec dubitant: 'mihi sic usus est,
tibi ut opus est facto, fac'. et qui ipsi sibi bellum
indixissent, cruciari dies, noctes torqueri vellent, nec
vero sese ipsi accusarent ob eam causam, quod se
male suis rebus consuluisse dicerent. eorum enim est
haec querela, qui sibi cari sunt seseque diligunt. quare,
quotienscumque dicetur male quis de se mereri sibique esse inimicus atque hostis, vitam denique fugere,
intellegatur aliquam subesse eius modi causam, ut ex
eo ipso intellegi possit sibi quemque esse carum.

Nec
vero id satis est, neminem esse, qui ipse se oderit, sed
illud quoque intellegendum est, neminem esse, qui, 
quo modo se habeat, nihil sua censeat interesse. tolletur enim appetitus animi, si, ut in iis rebus, inter quas
nihil interest, neutram in partem propensiores sumus, 
item in nobismet ipsis quem ad modum affecti simus 
nihil nostra arbitrabimur interesse. 
 
 Atque etiam illud si qui dicere velit, perabsurdum
sit, ita diligi a sese quemque, ut ea vis diligendi ad
aliam rem quampiam referatur, non ad eum ipsum, 
qui sese diligat. hoc cum in amicitiis, cum in officiis,
cum in virtutibus dicitur, quomodocumque dicitur,
intellegi tamen quid dicatur potest, in nobismet autem
ipsis 
 ne 
 intellegi quidem, ut propter aliam quampiam rem, verbi gratia propter voluptatem, nos amemus; propter nos enim illam, non propter eam nosmet
ipsos diligimus.

Quamquam quid est, quod magis perspicuum sit,
 quam non modo carum sibi quemque, verum etiam 
vehementer carum esse? quis est enim aut quotus
quisque, cui, mors cum adpropinquet, non 'refugiat 
ti/mido sanguen a/tque exalbesca/t metu'? etsi hoc quidem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde
perhorrescere—quod item est reprehendendum in
dolore—, sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis
argumenti est ab interitu naturam abhorrere; idque
quo magis quidam ita faciunt, ut iure etiam reprehendantur, hoc magis intellegendum est haec ipsa nimia
in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent
modica natura. nec vero dico eorum metum mortis,
qui, quia privari se vitae bonis arbitrentur, aut quia
quasdam post mortem formidines extimescant, aut si 
metuant, ne cum dolore moriantur, idcirco mortem
fugiant; in parvis enim saepe, qui nihil eorum cogitant, si quando iis ludentes minamur praecipitaturos
alicunde, extimescunt. quin etiam 'ferae', inquit
Pacuvius, 'qui/bus abest ad prae/cavendum inte/llegendi astu/tia', iniecto terrore mortis 'horrescunt'.
quis autem de ipso sapiente aliter existimat, quin,
etiam cum decreverit esse moriendum, tamen discessu
a suis atque ipsa relinquenda luce moveatur?

maxime
autem in hoc quidem genere vis est perspicua naturae,
cum et mendicitatem multi perpetiantur, ut vivant, et
angantur adpropinquatione mortis confecti homines
senectute et ea perferant, quae Philoctetam videmus
in fabulis. qui cum cruciaretur non ferendis doloribus,
propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum 
 ictu 
 
configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud
Accium est, pennarumque contextu corpori tegumenta
faciebat.

De hominum genere aut omnino de animalium loquor, cum arborum et stirpium eadem paene
natura sit? sive enim, ut doctissimis viris visum est,
maior aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit,
sive hoc ita fit fortuito, videmus ea, quae terra gignit,
corticibus et radicibus valida servari, quod contingit
animalibus sensuum distributione et quadam compactione membrorum. Qua quidem de re quamquam
assentior iis, qui haec omnia regi natura putant,
quae si natura neglegat, ipsa esse non possit, tamen
concedo, ut, qui de hoc dissentiunt, existiment, quod
velint, ac vel hoc intellegant, si quando naturam hominis dicam, hominem dicere me; nihil enim hoc
differt. nam prius a se poterit quisque discedere
quam appetitum earum rerum, quae sibi conducant,
amittere. iure igitur gravissimi philosophi initium
summi boni a natura petiverunt et illum appetitum 
rerum ad naturam accommodatarum ingeneratum putaverunt omnibus, quia continentur ea commendatione
naturae, qua se ipsi diligunt.

Deinceps videndum est, quoniam satis apertum
est sibi quemque natura esse carum, quae sit hominis
natura. id est enim, de quo quaerimus. atqui perspicuum est hominem e corpore animoque constare,
cum primae sint animi partes, secundae corporis.
deinde id quoque videmus, et ita figuratum corpus,
ut excellat aliis, animumque ita constitutum, ut et
sensibus instructus sit et habeat praestantiam mentis,
cui tota hominis natura pareat, in qua sit mirabilis
quaedam vis rationis et cognitionis et scientiae virtutumque omnium. iam quae corporis sunt, ea nec
auctoritatem cum animi partibus comparandam et cognitionem habent faciliorem. itaque ab his ordiamur.

Corporis igitur nostri partes totaque figura et forma
et statura quam apta ad naturam sit, apparet, neque
est dubium, quin frons, oculi, aures et reliquae partes
quales propriae sint hominis intellegatur. sed certe
opus est ea valere et vigere et naturales motus ususque habere, ut nec absit quid eorum nec aegrum
debilitatumve sit; id enim natura desiderat. est autem
etiam actio quaedam corporis, quae motus et status
naturae congruentis tenet; in quibus si peccetur distortione et depravatione quadam aut motu statuve deformi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante,
sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine
exuens naturam odisse videatur. quam ob rem etiam
sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales
protervorum hominum aut mollium esse solent, contra naturam sunt, ut, etiamsi animi vitio id eveniat, 
tamen in corpore immutari hominis natura videatur.

itaque e contrario moderati aequabilesque habitus,
affectiones ususque corporis apti esse ad naturam
videntur. 
 Iam vero animus non esse solum, sed etiam cuiusdam modi debet esse, ut et omnis partis suas habeat
incolumis et de virtutibus nulla desit. atque in sensibus est sua cuiusque virtus, ut ne quid impediat quo
minus suo sensus quisque munere fungatur in iis rebus celeriter expediteque percipiendis, quae subiectae
sunt sensibus. 
	 animi autem et eius animi partis, quae
princeps est, quaeque mens nominatur, plures sunt
virtutes, sed duo prima genera, unum earum, quae
ingenerantur suapte natura appellanturque non voluntariae, alterum autem earum, quae in voluntate positae
magis proprio nomine appellari solent, quarum est excellens in animorum laude praestantia. prioris generis
est docilitas, memoria; quae fere omnia appellantur uno
ingenii nomine, easque virtutes qui habent, ingeniosi
vocantur. alterum autem genus est magnarum verarumque virtutum, quas appellamus voluntarias, ut 
prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam et
reliquas eiusdem generis. 
 
 Et summatim quidem haec erant de corpore animoque dicenda, quibus quasi informatum est quid 
hominis natura postulet.

ex quo perspicuum est, quoniam ipsi a nobis diligamur omniaque et in animo
et in corpore perfecta velimus esse, ea nobis ipsa
cara esse propter se et in iis esse ad bene vivendum momenta maxima. nam cui proposita sit conservatio sui, necesse est huic partes quoque sui caras
esse carioresque, quo perfectiores sint et magis in 
suo genere laudabiles. ea enim vita expetitur, quae
sit animi corporisque expleta virtutibus, in eoque
summum bonum poni necesse est, quandoquidem id
tale esse debet, ut rerum expetendarum sit extremum.
quo cognito dubitari non potest, quin, cum ipsi homines sibi sint per se et sua sponte cari, partes quoque et corporis et animi et earum rerum, quae sunt
in utriusque motu et statu, sua caritate colantur et
per se ipsae appetantur.

Quibus expositis facilis est
coniectura ea maxime esse expetenda ex nostris, quae
plurimum habent dignitatis, ut optimae cuiusque partis, quae per se expetatur, virtus sit expetenda maxime.
ita fiet, ut animi virtus corporis virtuti anteponatur
animique virtutes non voluntarias vincant virtutes
voluntariae, quae quidem proprie virtutes appellantur
multumque excellunt, propterea quod ex ratione gignuntur, qua nihil est in homine divinius. etenim
omnium rerum, quas et creat natura et tuetur, quae
aut sine animo sunt aut 
 non 
 multo secus, earum 
summum bonum in corpore est, ut non inscite illud
dictum videatur in sue, animum illi pecudi datum
pro sale, ne putisceret. 
 
	 sunt autem bestiae quaedam,
in quibus inest aliquid simile virtutis, ut in leonibus,
ut in canibus, in equis, in quibus non corporum
solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex
parte motus quosdam videmus. in homine autem
summa omnis animi est et in animo rationis, ex qua
virtus est, quae rationis absolutio definitur, quam
etiam atque etiam explicandam putant.

Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio
quaedam et perfectio est non dissimilis animantium. 
itaque et vivere vitem et mori dicimus arboremque
et novellam et vetulam 
 et vigere et 'senescere'.
ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et
apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque
augendarum et alendarum quandam cultricem esse,
quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo
natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui
possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur.
et nunc quidem quod eam tuetur, ut de vite potissimum loquar, est id extrinsecus; in ipsa enim parum
magna vis inest, ut quam optime se habere possit,
si nulla cultura adhibeatur.

at vero si ad vitem
sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et
per se ipsa moveatur, quid facturam putas? an ea,
quae per vinitorem antea consequebatur, per se ipsa 
curabit? sed videsne accessuram ei curam, ut sensus
quoque suos eorumque omnem appetitum et si qua
sint adiuncta ei membra tueatur? sic ad illa, quae
semper habuit, iunget ea, quae postea accesserint,
nec eundem finem habebit, quem cultor eius habebat,
sed volet secundum eam naturam, quae postea ei
adiuncta erit, vivere. ita similis erit ei finis boni,
atque antea fuerat, neque idem tamen; non enim iam
stirpis bonum quaeret, sed animalis. quid, si non
sensus modo ei sit datus, verum etiam animus hominis? non necesse est et illa pristina manere, ut 
 
tuenda sint, et haec multo esse cariora, quae accesserint, animique optimam quamque partem carissimam, in eaque expletione naturae summi boni finem
consistere, cum longe multumque praestet mens atque
ratio? sic, quod est extremum omnium appetendorum
atque ductum a prima commendatione naturae, multis
gradibus adscendit, ut ad summum perveniret, quod
cumulatur ex integritate corporis et ex mentis ratione
perfecta.

Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae,
si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque
cognosceret iudicareque posset quae vis et totius
esset naturae et partium singularum, continuo videret
quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quas
expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare
posset. nunc vero a primo quidem mirabiliter occulta
natura est nec perspici nec cognosci potest. progredientibus autem aetatibus sensim tardeve potius quasi
nosmet ipsos cognoscimus. itaque prima illa commendatio, quae a natura nostri facta est nobis, incerta
et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum
agit, ut salvi atque integri esse possimus. cum autem
dispicere coepimus et sentire quid simus et quid ab 
 
animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipimus, ad quae nati sumus.

quam similitudinem videmus
in bestiis, quae primo, in quo loco natae sunt, ex eo
se non commovent, deinde suo quaeque appetitu movetur. serpere anguiculos, nare anaticulas, evolare 
merulas, cornibus uti videmus boves, nepas aculeis,
suam denique cuique naturam esse ad vivendum
ducem. quae similitudo in genere etiam humano apparet. parvi enim primo ortu sic iacent, tamquam omnino sine animo sint. cum autem paulum firmitatis
accessit, et animo utuntur et sensibus conitunturque,
ut sese erigant, et manibus utuntur et eos agnoscunt,
a quibus educantur. deinde aequalibus delectantur
libenterque se cum iis congregant dantque se ad ludendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo,
quod ipsis superat, aliis gratificari volunt animadvertuntque ea, quae domi fiunt, curiosius incipiuntque
commentari aliquid et discere et eorum, quos vident,
volunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum
aequalibus decertant, si vicerunt, efferunt se laetitia,
victi debilitantur animosque demittunt. quorum sine
causa fieri nihil putandum est.

est enim natura sic
generata vis hominis, ut ad omnem virtutem percipiendam facta videatur, ob eamque causam parvi virtutum
simulacris, quarum in se habent semina, sine doctrina
moventur; sunt enim prima elementa naturae, quibus
auctis virtutis quasi germen efficitur. nam cum ita
nati factique simus, ut et agendi aliquid et diligendi
aliquos et liberalitatis et referendae gratiae principia
in nobis contineremus atque ad scientiam, prudentiam,
fortitudinem aptos animos haberemus a contrariisque
rebus alienos, non sine causa eas, quas dixi, in pueris
virtutum quasi scintillas videmus, e quibus accendi
philosophi ratio debet, ut eam quasi deum ducem
subsequens ad naturae perveniat extremum. nam, ut
saepe iam dixi, in infirma aetate inbecillaque mente
vis naturae quasi per caliginem cernitur; cum autem 
progrediens confirmatur animus, agnoscit ille quidem 
naturae vim, sed ita, ut progredi possit longius, per
se sit tantum inchoata.

Intrandum est igitur in rerum naturam et penitus
quid ea postulet pervidendum;

aliter enim nosmet
ipsos nosse non possumus. quod praeceptum quia
maius erat, quam ut ab homine videretur, idcirco assignatum est deo. iubet igitur nos Pythius Apollo
noscere nosmet ipsos. cognitio autem haec est una
nostri, ut vim corporis animique norimus sequamurque eam vitam, quae rebus iis ipsis perfruatur. quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea,
quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum
sit, in eo quasi in ultimo consistere naturam, atque
id esse summum bonum; quod certe universum sua
sponte ipsum expeti et propter se necesse est, quoniam
ante demonstratum est etiam singulas eius partes esse
per se expetendas.

In enumerandis autem corporis
commodis si quis praetermissam a nobis voluptatem
putabit, in aliud tempus ea quaestio differatur. utrum
enim sit voluptas in iis rebus, quas primas secundum
naturam esse diximus, necne sit ad id, quod agimus,
nihil interest. si enim, ut mihi quidem videtur, non
explet bona naturae voluptas, iure praetermissa est;
sin autem est in ea, quod quidam volunt, nihil impedit hanc nostram comprehensionem summi boni.
quae enim constituta sunt prima naturae, ad ea si
voluptas accesserit, unum aliquod accesserit commodum
 
 corporis neque eam constitutionem summi boni,
quae est proposita, mutaverit.

Et adhuc quidem ita nobis progressa ratio est, ut
ea duceretur omnis a prima commendatione naturae.
nunc autem aliud iam argumentandi sequamur genus,
ut non solum quia nos diligamus, sed quia cuiusque
partis naturae et in corpore et in animo sua quaeque
vis sit, idcirco in his rebus summe nostra sponte
moveamur. atque ut a corpore ordiar, videsne ut,
si quae in membris prava aut debilitata aut inminuta
sint, occultent homines? ut etiam contendant et elaborent, si efficere possint, ut aut non appareat corporis vitium aut quam minimum appareat? multosque etiam dolores curationis causa perferant, ut, si
ipse usus membrorum non modo non maior, verum
etiam minor futurus sit, eorum tamen species ad naturam revertatur? etenim, cum omnes natura totos se
expetendos putent, nec id ob aliam rem, sed propter
ipsos, necesse est eius etiam partis propter se expeti,
quod universum propter se expetatur.

Quid? in motu
et in statu corporis nihil inest, quod animadvertendum esse ipsa natura iudicet? quem ad modum quis
ambulet, sedeat, qui ductus oris, qui vultus in quoque sit? nihilne est in his rebus, quod dignum libero
aut indignum esse ducamus? nonne odio multos
dignos putamus, qui quodam motu aut statu videntur
naturae legem et modum contempsisse? et quoniam
haec deducuntur de corpore, quid est cur non recte
pulchritudo etiam ipsa propter se expetenda ducatur?
nam si pravitatem inminutionemque corporis propter
se fugiendam putamus, cur non etiam, ac fortasse
magis, propter se formae dignitatem sequamur? et 
si turpitudinem fugimus in statu et motu corporis,
quid est cur pulchritudinem non sequamur? atque
etiam valitudinem, vires, vacuitatem doloris non
propter utilitatem solum, sed etiam ipsas propter se
expetemus. quoniam enim natura suis omnibus expleri
partibus vult, hunc statum corporis per se ipsum
expetit, qui est maxime e natura, quae tota perturbatur, si aut aegrum corpus est aut dolet aut caret
viribus.

Videamus animi partes, quarum est conspectus
illustrior;

quae quo sunt excelsiores, eo dant clariora
indicia naturae. tantus est igitur innatus in nobis
cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit
quin ad eas res hominum natura nullo emolumento
invitata rapiatur. videmusne ut pueri ne verberibus
quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur? ut pulsi recurrant? ut aliquid scire se 
gaudeant? ut id aliis narrare gestiant? ut pompa,
ludis atque eius modi spectaculis teneantur ob eamque rem vel famem et sitim perferant? quid vero?
qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne
videmus eos nec valitudinis nec rei familiaris habere
rationem omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia
captos et cum maximis curis et laboribus compensare
eam, quam ex discendo capiant, voluptatem?

ut 
 
mihi quidem Homerus huius modi quiddam vidisse
videatur in iis, quae de Sirenum cantibus finxerit. neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui
praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur,
 
 ut homines ad earum saxa discendi cupiditate
adhaerescerent. ita enim invitant Ulixem—nam verti,
ut quaedam Homeri, sic istum ipsum locum—:
 
 O decus Argolicum, quin puppim flectis, Ulixes, 
 Auribus ut nostros possis agnoscere cantus! 
 Nam nemo haec umquam est transvectus caerula cursu, 
 Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus, 
 Post variis avido satiatus pectore musis 
 Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras. 
 Nos grave certamen belli clademque tenemus, 
 Graecia quam Troiae divino numine vexit, 
 Omniaque e latis rerum vestigia terris. 
 
 
 Vidit Homerus probari fabulam non posse, si cantiunculis tantus irretitus vir teneretur; scientiam pollicentur, quam non erat mirum sapientiae cupido patria
esse cariorem. 
 Atque omnia quidem scire, cuiuscumque modi sint,
cupere curiosorum, duci vero maiorum rerum contemplatione ad cupiditatem scientiae summorum virorum est putandum.

quem enim ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam
describit attentius, ne patriam quidem captam esse 
senserit? quantum Aristoxeni ingenium consumptum
videmus in musicis? quo studio Aristophanem putamus aetatem in litteris duxisse? quid de Pythagora?
quid de Platone aut de Democrito loquar? a quibus
propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras
esse peragratas. quae qui non vident, nihil umquam
magnum ac cognitione dignum amaverunt. 
 Atque hoc loco, qui propter animi voluptates coli
dicunt ea studia, quae dixi, non intellegunt idcirco 
esse ea propter se expetenda, quod nulla utilitate
obiecta delectentur animi atque ipsa scientia, etiamsi
incommodatura sit, gaudeant.

Sed quid attinet de
rebus tam apertis plura requirere? ipsi enim quaeramus a nobis stellarum motus contemplationesque
rerum caelestium eorumque omnium, quae naturae
obscuritate occultantur, cognitiones quem ad modum 
nos moveant, et quid historia delectet, quam solemus
persequi usque ad extremum, cum praetermissa repetimus, inchoata persequimur. nec vero sum nescius
esse utilitatem in historia, non modo voluptatem.

quid,
cum fictas fabulas, e quibus utilitas nulla elici potest,
cum voluptate legimus? quid, cum volumus nomina
eorum, qui quid gesserint, nota nobis esse, parentes,
patriam, multa praeterea minime necessaria? quid,
quod homines infima fortuna, nulla spe rerum gerendarum, opifices denique delectantur historia? maximeque eos videre possumus res gestas audire et legere
velle, qui a spe gerendi absunt confecti senectute.
quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus, quae
discuntur et cognoscuntur, invitamenta inesse, quibus
ad discendum cognoscendumque moveamur.

Ac veteres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt
qualis futura sit vita sapientium, quos cura omni
liberatos, nullum necessarium vitae cultum aut paratum requirentis, nihil aliud esse acturos putant, nisi
ut omne tempus inquirendo ac discendo in naturae
cognitione consumant. Nos autem non solum beatae
vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam levamentum
 
 miseriarum. itaque multi, cum in potestate
essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia,
multi in exilio dolorem suum doctrinae studiis levaverunt.

princeps huius civitatis Phalereus Demetrius
cum patria pulsus esset iniuria, ad Ptolomaeum se
regem Alexandream contulit. qui cum in hac ipsa philosophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrastique esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso
otio scripsit non ad usum aliquem suum, quo erat
orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam
humanitatis cibus. equidem e Cn. Aufidio, praetorio,
erudito homine, oculis capto, saepe audiebam, cum
se lucis magis quam utilitatis desiderio moveri diceret.
somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et
medicinam quandam laboris afferret, contra naturam
putaremus datum; aufert enim sensus actionemque
tollit omnem. itaque si aut requietem natura non
quaereret aut eam posset alia quadam ratione consequi, facile pateremur, qui etiam nunc agendi aliquid
discendique causa prope contra naturam vigilias suscipere soleamus.

Sunt autem etiam clariora vel plane perspicua
minimeque dubitanda indicia naturae, maxime scilicet
in homine, sed in omni animali, ut appetat animus
aliquid agere semper neque ulla condicione quietem
sempiternam possit pati. facile est hoc cernere in
primis puerorum aetatulis. quamquam enim vereor,
ne nimius in hoc genere videar, tamen omnes veteres
philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt,
quod in pueritia facillime se arbitrantur 
 naturae voluntatem posse cognoscere. videmus igitur ut conquiescere
 
 ne infantes quidem possint. cum vero paulum processerunt, lusionibus vel laboriosis delectantur, 
ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque
cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus.
itaque, ne si iucundissimis quidem nos somniis usuros
putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari,
idque si accidat, mortis instar putemus.

quin etiam
inertissimos homines nescio qua singulari segnitia 
praeditos videmus tamen et corpore et animo moveri
semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut
alveolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut
sermonem aliquem requirere, cumque non habeant
ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos
et sessiunculas consectari. quin ne bestiae quidem,
quas delectationis causa concludimus, cum copiosius
alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur sese
contineri motusque solutos et vagos a natura sibi
tributos requirunt.

itaque ut quisque optime natus
institutusque est, esse omnino nolit in vita, si gerendis negotiis orbatus possit paratissimis vesci voluptatibus. nam aut privatim aliquid gerere malunt aut,
qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam honoribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia
doctrinae conferunt. qua in vita tantum abest ut
voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines,
vigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in
nobis divina ducenda est, ingenii et mentis acie
fruuntur nec voluptatem requirentes nec fugientes
laborem. nec vero intermittunt aut admirationem
earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut
investigationem novarum. quo studio cum satiari non
possint, omnium ceterarum rerum obliti nihil abiectum,
 
 nihil humile cogitant; tantaque est vis talibus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate
dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque
naturis aetates conterere videamus.

Ergo hoc quidem apparet, nos ad agendum esse
natos. actionum autem genera plura, ut obscurentur
etiam minora maioribus, maximae autem sunt primum, ut mihi quidem videtur et iis, quorum nunc
in ratione versamur, consideratio cognitioque rerum
caelestium et earum, quas a natura occultatas et
latentes indagare ratio potest, deinde rerum publicarum administratio aut administrandi scientia, tum 
prudens, temperata, fortis, iusta ratio reliquaeque virtutes et actiones virtutibus congruentes, quae uno
verbo complexi omnia honesta dicimus; ad quorum
et cognitionem et usum iam corroborati natura ipsa
praeeunte deducimur. omnium enim rerum principia
parva sunt, sed suis progressionibus usa augentur,
nec sine causa; in primo enim ortu inest teneritas 
ac mollitia quaedam, ut nec res videre optimas nec
agere possint. virtutis enim beataeque vitae, quae
duo maxime expetenda sunt, serius lumen apparet,
multo etiam serius, ut plane qualia sint intellegantur.
praeclare enim Plato: Beatum, cui etiam in senectute
contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi
possit! Quare, quoniam de primis naturae commodis
satis dictum est, nunc de maioribus consequentibusque videamus.

Natura igitur corpus quidem hominis sic et genuit
et formavit, ut alia in primo ortu perficeret, alia progrediente
 
 aetate fingeret neque sane multum adiumentis externis et adventiciis uteretur. animum autem reliquis rebus ita perfecit, ut corpus; sensibus enim ornavit ad res percipiendas idoneis, ut nihil aut non
multum adiumento ullo ad suam confirmationem indigerent; quod autem in homine praestantissimum
atque optimum est, id deseruit. etsi dedit talem mentem, quae omnem virtutem accipere posset, ingenuitque sine doctrina notitias parvas rerum maximarum
et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant,
tamquam elementa virtutis. sed virtutem ipsam inchoavit, nihil amplius.

itaque nostrum est—quod
nostrum dico, artis est—ad ea principia, quae accepimus, consequentia exquirere, quoad sit id, quod volumus, effectum. quod quidem pluris est haud paulo
magisque ipsum propter se expetendum quam aut
sensus aut corporis ea, quae diximus, quibus tantum
praestat mentis excellens perfectio, ut vix cogitari possit quid intersit. itaque omnis honos, omnis admiratio,
omne studium ad virtutem et ad eas actiones, quae
virtuti sunt consentaneae, refertur, eaque omnia, quae
aut ita in animis sunt aut ita geruntur, uno nomine
honesta dicuntur. quorum omnium quae sint notitiae, quae quidem significentur rerum vocabulis,
quaeque cuiusque vis et natura sit mox videbimus.

Hoc autem loco tantum explicemus haec honesta,
quae dico, praeterquam quod nosmet ipsos diligamus,
praeterea suapte natura per se esse expetenda. indicant pueri, in quibus ut in speculis natura cernitur.
quanta studia decertantium sunt! quanta ipsa certamina!
 
 ut illi efferuntur laetitia, cum vicerunt! ut
pudet victos! ut se accusari nolunt! quam cupiunt
laudari! quos illi labores non perferunt, ut aequalium
principes sint! quae memoria est in iis bene merentium, quae referendae gratiae cupiditas! atque ea in
optima quaque indole maxime apparent, in qua haec
honesta, quae intellegimus, a natura tamquam adumbrantur.

Sed haec in pueris; expressa vero in iis
aetatibus, quae iam confirmatae sunt. quis est tam
dissimilis homini, qui non moveatur et offensione
turpitudinis et comprobatione honestatis? quis est,
qui non oderit libidinosam, protervam adolescentiam?
quis contra in illa aetate pudorem, constantiam, etiamsi sua nihil intersit, non tamen diligat? quis Pullum
Numitorium Fregellanum, proditorem, quamquam rei
publicae nostrae profuit, non odit? quis suae urbis 
conservatorem Codrum, quis Erechthei filias non maxime laudat? cui Tubuli nomen odio non est? quis
Aristidem non mortuum diligit? an obliviscimur,
quantopere in audiendo in legendoque moveamur, cum
pie, cum amice, cum magno animo aliquid factum
cognoscimus?

Quid loquor de nobis, qui ad laudem
et ad decus nati, suscepti, instituti sumus? qui clamores vulgi atque imperitorum excitantur in theatris,
cum illa dicuntur: 'Ego sum Orestes', contraque ab altero: Immo enimvero ego sum, inquam, Orestes! cum
autem etiam exitus ab utroque datur conturbato
errantique regi, ambo ergo se una necari cum
precantur, quotiens hoc agitur, ecquandone nisi admirationibus
 
 maximis? nemo est igitur, quin hanc
affectionem animi probet atque laudet, qua non modo
utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam
conservatur fides.

Talibus exemplis non fictae solum
fabulae, verum etiam historiae refertae sunt, et quidem
maxime nostrae. nos enim ad sacra Idaea accipienda
optimum virum delegimus, nos tutores misimus regibus, nostri imperatores pro salute patriae sua capita
voverunt, nostri consules regem inimicissimum moenibus iam adpropinquantem monuerunt, a veneno ut
caveret, nostra in re publica Lucretia et quae per 
vim oblatum stuprum voluntaria morte lueret inventa
est et qui interficeret filiam, ne stupraretur. quae quidem omnia et innumerabilia praeterea quis est quin 
intellegat et eos qui fecerint dignitatis splendore ductos inmemores fuisse utilitatum suarum nosque, cum
ea laudemus, nulla alia re nisi honestate duci? 
 
 Quibus rebus expositis breviter —nec enim sum
copiam, quam potui, quia dubitatio in re nulla erat,
persecutus—sed his rebus concluditur profecto et virtutes omnes et honestum illud, quod ex iis oritur et
in iis haeret, per se esse expetendum.

in omni autem 
honesto, de quo loquimur, nihil est tam illustre nec
quod latius pateat quam coniunctio inter homines
hominum et quasi quaedam societas et communicatio
utilitatum et ipsa caritas generis humani. quae nata
a primo satu, quod a procreatoribus nati diliguntur
et tota domus coniugio et stirpe coniungitur, serpit
sensim foras, cognationibus primum, tum affinitatibus,
deinde amicitiis, post vicinitatibus, tum civibus et iis,
qui publice socii atque amici sunt, deinde totius complexu
 
 gentis humanae. quae animi affectio suum cuique tribuens atque hanc, quam dico, societatem coniunctionis humanae munifice et aeque tuens iustitia
dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas,
benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem. atque haec ita iustitiae propria sunt, ut sint virtutum
reliquarum communia.

nam cum sic hominis natura
generata sit, ut habeat quiddam ingenitum quasi civile
atque populare, quod Graeci politiko/n vocant, quicquid aget quaeque virtus, id a communitate et ea,
quam exposui, caritate ac societate humana non abhorrebit, vicissimque iustitia, ut ipsa se fundet in 
ceteras virtutes, sic illas expetet. servari enim iustitia
nisi a forti viro, nisi a sapiente non potest. qualis est
igitur omnis haec, quam dico, conspiratio consensusque virtutum, tale est illud ipsum honestum, quandoquidem honestum aut ipsa virtus est aut res gesta
virtute; quibus rebus vita consentiens virtutibusque
respondens recta et honesta et constans et naturae
congruens existimari potest.

atque haec coniunctio
confusioque virtutum tamen a philosophis ratione quadam distinguitur. nam cum ita copulatae conexaeque
sint, ut omnes omnium participes sint nec alia ab
alia possit separari, tamen proprium suum cuiusque
munus est, ut fortitudo in laboribus periculisque cernatur, temperantia in praetermittendis voluptatibus,
prudentia in dilectu bonorum et malorum, iustitia in
suo cuique tribuendo. quando igitur inest in omni virtute cura quaedam quasi foras spectans aliosque
appetens atque complectens, existit illud, ut amici,
ut fratres, ut propinqui, ut affines, ut cives, ut omnes
denique—quoniam unam societatem hominum esse 
volumus—propter se expetendi sint. atqui eorum
nihil est eius generis, ut sit in fine atque extremo
bonorum.

ita fit, ut duo genera propter se expetendorum reperiantur, unum, quod est in iis, in quibus
completur illud extremum, quae sunt aut animi aut
corporis; haec autem, quae sunt extrinsecus, id est
quae neque in animo insunt neque in corpore, ut amici,
ut parentes, ut liberi, ut propinqui, ut ipsa patria, sunt
illa quidem sua sponte cara, sed eodem in genere,
quo illa, non sunt. nec vero umquam summum bonum
assequi quisquam posset, si omnia illa, quae sunt
extra, quamquam expetenda, summo bono continerentur.

Quo modo igitur, inquies, verum esse poterit omnia
referri ad summum bonum, si amicitiae, si propinquitates, si reliqua externa summo bono non continentur?
Hac videlicet ratione, quod ea, quae externa sunt, iis
tuemur officiis, quae oriuntur a suo cuiusque genere
virtutis. nam et amici cultus et parentis ei, qui officio
fungitur, in eo ipso prodest, quod ita fungi officio in
recte factis est, quae sunt orta a virtutibus. quae 
quidem sapientes sequuntur duce natura tanquam
videntes; non perfecti autem homines et tamen ingeniis excellentibus praediti excitantur saepe gloria,
quae habet speciem honestatis et similitudinem. quodsi
ipsam honestatem undique perfectam atque absolutam.
rem unam praeclarissimam omnium maximeque laudandam, penitus viderent, quonam gaudio complerentur, cum tantopere eius adumbrata opinione laetentur?

quem enim deditum voluptatibus, quem cupiditatum 
incendiis inflammatum in iis potiendis, quae acerrime
concupivisset, tanta laetitia perfundi arbitramur, quanta aut superiorem Africanum Hannibale victo aut
posteriorem Karthagine eversa? quem Tiberina descensio festo illo die tanto gaudio affecit, quanto L. Paulum, cum regem Persem captum adduceret, eodem
flumine invectio? 
 
 Age nunc, Luci noster, extrue animo altitudinem
excellentiamque virtutum:

iam non dubitabis, quin
earum compotes homines magno animo erectoque
viventes semper sint beati, qui omnis motus fortunae
mutationesque rerum et temporum levis et inbecillos
fore intellegant, si in virtutis certamen venerint. illa
enim, quae sunt a nobis bona corporis numerata,
complent ea quidem beatissimam vitam, sed ita, ut
sine illis possit beata vita existere. ita enim parvae
et exiguae sunt istae accessiones bonorum, ut, quem
ad modum stellae in radiis solis, sic istae in virtutum
splendore ne cernantur quidem.
 
 Atque hoc ut vere dicitur, parva esse ad beate vivendum momenta ista corporis commodorum, sic
nimis violentum est nulla esse dicere;

qui enim sic
disputant, obliti mihi videntur, quae ipsi fecerint principia naturae. tribuendum est igitur his aliquid, dum
modo quantum tribuendum sit intellegas. est enim 
philosophi non tam gloriosa quam vera quaerentis nec
pro nihilo putare ea, quae secundum naturam illi ipsi
gloriosi esse fatebantur, et videre esse tantam vim 
virtutis tantamque, ut ita dicam, auctoritatem honestatis, ut reliqua non illa quidem nulla, sed ita parva
sint, ut nulla esse videantur. haec est nec omnia
spernentis praeter virtutem et virtutem ipsam suis 
laudibus amplificantis oratio, denique haec est undique completa et perfecta explicatio summi boni. hinc
ceteri particulas arripere conati suam quisque videri
voluit afferre sententiam.

saepe ab Aristotele, a Theophrasto mirabiliter est laudata per se ipsa rerum
scientia; hoc uno captus Erillus scientiam summum
bonum esse defendit nec rem ullam aliam per se
expetendam. multa sunt dicta ab antiquis de contemnendis ac despiciendis rebus humanis; hoc unum
Aristo tenuit: praeter vitia atque virtutes negavit rem
esse ullam aut fugiendam aut expetendam. positum
est a nostris in iis esse rebus, quae secundum naturam
essent, non dolere; hoc Hieronymus summum bonum
esse dixit. at vero Callipho et post eum Diodorus, cum
alter voluptatem adamavisset, alter vacuitatem doloris,
neuter honestate carere potuit, quae est a nostris
laudata maxime.

quin etiam ipsi voluptarii deverticula 
quaerunt et virtutes habent in ore totos dies voluptatemque primo dumtaxat expeti dicunt, deinde consuetudine quasi alteram quandam naturam effici, qua
inpulsi multa faciant nullam quaerentes voluptatem.
Stoici restant. ei quidem non unam aliquam aut
alteram rem a nobis, sed totam ad se nostram philosophiam transtulerunt; atque ut reliqui fures earum
rerum, quas ceperunt, signa commutant, sic illi, ut
sententiis nostris pro suis uterentur, nomina tamquam
rerum notas mutaverunt. ita relinquitur sola haec
disciplina digna studiosis ingenuarum artium, digna
eruditis, digna claris viris, digna principibus, digna
regibus. 
 
 Quae cum dixisset paulumque institisset, Quid est?

inquit; satisne vobis videor pro meo iure in vestris
auribus commentatus? 
 
 Et ego: Tu vero, inquam, Piso, ut saepe alias, sic
hodie ita nosse ista visus es, ut, si tui nobis potestas
saepius fieret, non multum Graecis supplicandum
putarem. quod quidem eo probavi magis, quia
memini Staseam Neapolitanum, doctorem illum tuum,
nobilem sane Peripateticum, aliquanto ista secus dicere
solitum, assentientem iis, qui multum in fortuna secunda aut adversa, multum in bonis aut malis corporis
ponerent. 
 Est, ut dicis, inquit; sed haec ab Antiocho, familiari
nostro, dicuntur multo melius et fortius, quam a Stasea
dicebantur. quamquam ego non quaero, quid tibi a
me probatum sit, sed huic Ciceroni nostro, quem discipulum cupio a te abducere.

Tum Lucius:

Mihi vero ista valde probata sunt, quod
item fratri puto. 
 Tum mihi Piso: Quid ergo? inquit, dasne adolescenti
veniam? an eum discere ea mavis, quae cum plane 
perdidicerit, nihil sciat? 
 Ego vero isti, inquam, permitto. sed nonne meministi licere mihi ista probare, quae sunt a te dicta?
quis enim potest ea, quae probabilia videantur ei, non
probare? 
 An vero, inquit, quisquam potest probare, quod
perceptum, quod comprehensum, quod cognitum non
habet? 
 Non est ista, inquam, Piso, magna dissensio. nihil
enim est aliud, quam ob rem mihi percipi nihil posse
videatur, nisi quod percipiendi vis ita definitur a 
Stoicis, ut negent quicquam posse percipi nisi tale
verum, quale falsum esse non possit. itaque haec cum
illis est dissensio, cum Peripateticis nulla sane. sed
haec omittamus; habent enim et bene longam et satis
litigiosam disputationem.

illud mihi a te nimium
festinanter dictum videtur, sapientis omnis esse semper beatos; nescio quo modo praetervolavit oratio.
quod nisi ita efficitur, quae Theophrastus de fortuna,
de dolore, de cruciatu corporis dixit, cum quibus
coniungi vitam beatam nullo modo posse putavit,
vereor, ne vera sint. nam illud vehementer repugnat, 
eundem beatum esse et multis malis oppressum. haec
quo modo conveniant, non sane intellego. 
 Utrum igitur tibi non placet, inquit, virtutisne tantam esse vim, ut ad beate vivendum se ipsa contenta
sit? an, si id probas, fieri ita posse negas, ut ii, qui
virtutis compotes sint, etiam malis quibusdam affecti
beati sint? 
 Ego vero volo in virtute vim esse quam maximam;
sed quanta sit alias; nunc tantum possitne esse tanta,
si quicquam extra virtutem habeatur in bonis.

Atqui, inquit, si Stoicis concedis ut virtus sola, si
adsit, vitam efficiat beatam, concedis etiam Peripateticis. quae enim mala illi non audent appellare, aspera
autem et incommoda et reicienda et aliena naturae
esse concedunt, ea nos mala dicimus, sed exigua et
paene minima. quare si potest esse beatus is, qui est
in asperis reiciendisque rebus, potest is quoque esse,
qui est in parvis malis. 
 Et ego: Piso, inquam, si est quisquam, qui acute in
causis videre soleat quae res agatur, is es profecto
tu. quare attende, quaeso. nam adhuc, meo fortasse
vitio, quid ego quaeram non perspicis. 
 
 Istic sum, inquit, expectoque quid ad id, quod quaerebam, respondeas.

Respondebo me non quaerere, inquam, hoc tempore
quid virtus efficere possit, sed quid constanter dicatur,
quid ipsum a se dissentiat. 
 Quo igitur, inquit, modo? 
 Quia, cum a Zenone, inquam, hoc magnifice tamquam ex oraculo editur: 'Virtus ad beate vivendum se
ipsa contenta est', et Quare? inquit, respondet: 
 Quia, nisi quod honestum est, nullum est aliud bonum. Non quaero iam verumne sit; illud dico, ea,
quae dicat, praeclare inter se cohaerere.

dixerit hoc
idem Epicurus, semper beatum esse sapientem—quod
quidem solet ebullire non numquam—, quem quidem, cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum:
'Quam suave est! quam nihil curo!'; non pugnem
cum homine, cur tantum habeat in natura boni; illud
urgueam, non intellegere eum quid sibi dicendum sit,
cum dolorem summum malum esse dixerit. Eadem
nunc mea adversum te oratio est. dicis eadem omnia
et bona et mala, quae quidem dicunt ii, 
 qui numquam
philosophum pictum, ut dicitur, viderunt: valitudinem,
vires, staturam, formam, integritatem unguiculorum
omnium bona , deformitatem, morbum, debilitatem 
mala.

iam illa externa parce tu quidem; sed haec
cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in
bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, divitias,
honores, opes. contra hoc attende me nihil dicere,
 illud dicere , si ista mala sunt, in quae potest incidere 
sapiens, sapientem esse non esse ad beate vivendum 
satis. 
 Immo vero, inquit, ad beatissime vivendum parum
est, ad beate vero satis. 
 Animadverti, inquam, te isto modo paulo ante ponere, et scio ab Antiocho nostro dici sic solere; sed
quid minus probandum quam esse aliquem beatum
nec satis beatum? quod autem satis est, eo quicquid
accessit, nimium est; et nemo nimium beatus est; ita 
nemo beato beatior.

Ergo, inquit, tibi Q. Metellus, qui tris filios consules
vidit, e quibus unum etiam et censorem et triumphantem, quartum autem praetorem, eosque salvos
reliquit et tris filias nuptas, cum ipse consul, censor, 
etiam augur fuisset et triumphasset, ut sapiens
fuerit, nonne beatior quam, ut item sapiens fuerit, qui
in potestate hostium vigiliis et inedia necatus est, Regulus?

Quid me istud rogas?

inquam. Stoicos roga. 
 Quid igitur, inquit, eos responsuros putas? 
 Nihilo beatiorem esse Metellum quam Regulum. 
 Inde igitur, inquit, ordiendum est. 
 Tamen a proposito, inquam, aberramus. non enim
quaero quid verum, sed quid cuique dicendum sit.
utinam quidem dicerent alium alio beatiorem! iam
ruinas videres. in virtute enim sola et in ipso honesto
cum sit bonum positum, cumque nec virtus, ut placet
illis, nec honestum crescat, idque bonum solum sit,
quo qui potiatur, necesse est beatus sit, cum id augeri 
non possit, in quo uno positum est beatum esse, qui 
potest esse quisquam alius alio beatior? videsne, ut
haec concinant? et hercule—fatendum est enim, quod 
sentio—mirabilis est apud illos contextus rerum.
respondent extrema primis, media utrisque, omnia
omnibus. quid sequatur, quid repugnet, vident. ut in
geometria, prima si dederis, danda sunt omnia. concede nihil esse bonum, nisi quod honestum sit: concedendum est in virtute esse positam beatam vitam. 

vide rursus retro:

dato hoc dandum erit illud. Quod
vestri non item. 'Tria genera bonorum'; proclivi currit
oratio. venit ad extremum; haeret in salebra. cupit
enim dicere nihil posse ad beatam vitam deesse sapienti. honesta oratio, Socratica, Platonis etiam. Audeo
dicere, inquit. Non potes, nisi retexueris illa. paupertas
si malum est, mendicus beatus esse nemo potest,
quamvis sit sapiens. at Zeno eum non beatum modo,
sed etiam divitem dicere ausus est. dolere malum est:
in crucem qui agitur, beatus esse non potest. bonum
liberi: misera orbitas. bonum patria: miserum exilium.
bonum valitudo: miser morbus. bonum integritas corporis: misera debilitas. bonum incolumis acies: misera
caecitas. quae si potest singula consolando levare,
universa quo modo sustinebit? sit enim idem caecus,
debilis, morbo gravissimo affectus, exul, orbus, egens,
torqueatur eculeo: quem hunc appellas, Zeno? Beatum,
inquit. Etiam beatissimum? Quippe, inquiet, cum tam 
docuerim gradus istam rem non habere quam virtutem, in qua sit ipsum etiam beatum.

Tibi hoc incredibile, quod beatissimum. quid? tuum credibile? si 
enim ad populum me vocas, eum, qui ita sit affectus,
beatum esse numquam probabis; si ad prudentes,
alterum fortasse dubitabunt, sitne tantum in virtute,
ut ea praediti vel in Phalaridis tauro beati sint, alterum
non dubitabunt, quin et Stoici convenientia sibi dicant
et vos repugnantia. 
 Theophrasti igitur, inquit, tibi liber ille placet de
beata vita? 
 Tamen aberramus a proposito, et, ne longius, prorsus, inquam, Piso, si ista mala sunt, placet.
 
 Nonne igitur tibi videntur, inquit, mala?

Id quaeris, inquam, in quo, utrum respondero, verses
te huc atque illuc necesse est. 
 Quo tandem modo? inquit. 
 Quia, si mala sunt, is, qui erit in iis, beatus non
erit; si mala non sunt, iacet omnis ratio Peripateticorum. 
 Et ille ridens: Video, inquit, quid agas; ne discipulum abducam, times. 
 Tu vero, inquam, ducas licet, si sequetur; erit enim
mecum, si tecum erit. 
 
 Audi igitur, inquit, Luci; tecum enim mihi instituenda oratio est. Omnis auctoritas philosophiae,
ut ait Theophrastus, consistit in beata vita comparanda; beate enim vivendi cupiditate incensi omnes
sumus. hoc mihi cum tuo fratre convenit.

quare hoc 
videndum est, possitne nobis hoc ratio philosophorum
dare. pollicetur certe. nisi enim id faceret, cur Plato
Aegyptum peragravit, ut a sacerdotibus barbaris numeros et caelestia acciperet? cur post Tarentum ad 
Archytam? cur ad reliquos Pythagoreos, Echecratem,
Timaeum, Arionem, Locros, ut, cum Socratem expressisset, adiungeret Pythagoreorum disciplinam eaque,
quae Socrates repudiabat, addisceret? cur ipse Pythagoras et Aegyptum lustravit et Persarum magos adiit?
cur tantas regiones barbarorum pedibus obiit, tot
maria transmisit? cur haec eadem Democritus? qui
—vere falsone, quaerere mittimus —dicitur oculis
se privasse; certe, ut quam minime animus a cogitationibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros deseruit incultos, quid quaerens aliud nisi vitam beatam? 
quam si etiam in rerum cognitione ponebat, tamen ex
illa investigatione naturae consequi volebat, bono ut
esset animo. id enim ille summum bonum eu)qumi/an 
et saepe a)qambi/an appellat, id est animum terrore
liberum.

sed haec etsi praeclare, nondum tamen perpolita. pauca enim, neque ea ipsa enucleate, ab hoc 
de virtute quidem dicta. post enim haec in hac urbe
primum a Socrate quaeri coepta, deinde in hunc locum
delata sunt, nec dubitatum, quin in virtute omnis ut
bene, sic etiam beate vivendi spes poneretur. quae
cum Zeno didicisset a nostris, ut in actionibus praescribi solet, ' de eadem re 
 
 fecit 
 
 alio modo '. hoc tu 
nunc in illo probas. scilicet vocabulis rerum mutatis
inconstantiae crimen ille effugit, nos effugere non
possumus! ille Metelli vitam negat beatiorem quam
Reguli, praeponendam tamen, nec magis expetendam,
sed magis sumendam et, si optio esset, eligendam
Metelli, Reguli reiciendam; ego, quam ille praeponendam et magis eligendam, beatiorem hanc appello
nec ullo minimo momento plus ei vitae tribuo quam 
Stoici.

quid interest, nisi quod ego res notas notis
verbis appello, illi nomina nova quaerunt, quibus idem
dicant? ita, quem ad modum in senatu semper est
aliquis, qui interpretem postulet, sic isti nobis cum
interprete audiendi sunt. bonum appello quicquid secundum naturam est, quod contra malum, nec ego 
solus, sed tu etiam, Chrysippe, in foro, domi; in schola 
desinis. quid ergo? aliter homines, aliter philosophos
loqui putas oportere? quanti quidque sit aliter docti
et indocti, sed cum constiterit inter doctos quanti res
quaeque sit—si homines essent, usitate loquerentur—, dum res maneant, verba fingant arbitratu suo.

Sed venio ad inconstantiae crimen, ne saepius dicas
me aberrare;

quam tu ponis in verbis, ego positam
in re putabam. si satis erit hoc perceptum, in quo
adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse
virtutis, ut omnia, si ex altera parte ponantur, ne
appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda
certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita
—quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda
sint—, haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis
appellata, partim novis et commenticiis, ut ista producta et 'reducta', partim idem significantibus—quid
enim interest, expetas an eligas? mihi quidem etiam
lautius videtur, quod eligitur, et ad quod dilectus
adhibetur—, sed, cum ego ista omnia bona dixero,
tantum refert quam magna dicam, cum expetenda,
quam valde. sin autem nec expetenda ego magis quam
tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona,
quam tu, producta qui appellas, omnia ista necesse
est obscurari nec apparere et in virtutis tamquam in 

solis radios incurrere.

At enim, qua in vita est aliquid
mali, ea beata esse non potest. ne seges quidem igitur
spicis uberibus et crebris, si avenam uspiam videris,
nec mercatura quaestuosa, si in maximis lucris paulum aliquid damni contraxerit. an hoc usque quaque,
aliter in vita? et non ex maxima parte de tota iudicabis? an dubium est, quin virtus ita maximam partem optineat in rebus humanis, ut reliquas obruat?
Audebo igitur cetera, quae secundum naturam sint, 
bona appellare nec fraudare suo vetere nomine neque
iam aliquod potius novum exquirere, virtutis autem amplitudinem quasi in altera librae lance ponere.

terram,
mihi crede, ea lanx et maria deprimet. semper enim
ex eo, quod maximas partes continet latissimeque
funditur, tota res appellatur. dicimus aliquem hilare
vivere; ergo, si semel tristior effectus est, hilara vita
amissa est? at hoc in eo M. Crasso, quem semel ait
in vita risisse Lucilius, non contigit, ut ea re minus
 a)ge/lastos , ut ait idem, vocaretur. Polycratem Samium felicem appellabant. nihil acciderat ei, quod nollet, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiecerat. ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse
anulus in praecordiis piscis inventus est? ille vero,
si insipiens—quod certe, quoniam tyrannus—, numquam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum
ab Oroete, praetore Darei, in crucem actus est. At multis malis affectus. Quis negat? sed ea mala virtutis
magnitudine obruebantur.

An ne hoc quidem Peripateticis concedis, ut dicant
omnium bonorum virorum, id est sapientium omnibusque 
 
 virtutibus ornatorum, vitam omnibus partibus plus
habere semper boni quam mali? Quis hoc dicit?
Stoici scilicet. Minime; sed isti ipsi, qui voluptate
et dolore omnia metiuntur, nonne clamant sapienti
plus semper adesse quod velit quam quod nolit?
cum tantum igitur in virtute ponant ii, qui fatentur
se virtutis causa, nisi ea voluptatem faceret, ne
manum quidem versuros fuisse, quid facere nos oportet, qui quamvis minimam animi praestantiam omnibus bonis corporis anteire dicamus, ut ea ne in conspectu quidem relinquantur? quis est enim, qui hoc
cadere in sapientem dicere audeat, ut, si fieri possit,
virtutem in perpetuum abiciat, ut dolore omni liberetur? quis nostrum dixerit, quos non pudet ea, quae
Stoici aspera dicunt, mala dicere, melius esse turpiter
aliquid facere cum voluptate quam honeste cum dolore?

nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose descivisse videtur a Stoicis propter oculorum dolorem.
quasi vero hoc didicisset a Zenone, non dolere, cum
doleret! illud audierat nec tamen didicerat, malum
illud non esse, quia turpe non esset, et esse ferendum viro. hic si Peripateticus fuisset, permansisset,
credo, in sententia, qui dolorem malum dicunt esse,
de asperitate autem eius fortiter ferenda praecipiunt
eadem, quae Stoici. Et quidem Arcesilas tuus, etsi
fuit in disserendo pertinacior, tamen noster fuit; erat
enim Polemonis. is cum arderet podagrae doloribus
visitassetque hominem Charmides Epicureus perfamiliaris et tristis exiret, Mane, quaeso, inquit, Charmide 
 
noster; nihil illinc huc pervenit. ostendit pedes et
pectus. ac tamen hic mallet non dolere.

Haec igitur est nostra ratio, quae tibi videtur
inconstans, cum propter virtutis caelestem quandam
et divinam tantamque praestantiam, ut, ubi virtus
sit resque magnae et 
 summe laudabiles virtute
gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen
labor possit, possit molestia, non dubitem dicere omnes
sapientes esse semper beatos, sed tamen fieri posse,
ut sit alius alio beatior. atqui iste locus est, Piso, tibi
etiam atque etiam confirmandus, inquam; quem si
tenueris, non modo meum Ciceronem, sed etiam me
ipsum abducas licebit.

Tum Quintus:

Mihi quidem, inquit, satis hoc confirmatum videtur, laetorque eam philosophiam, cuius
antea supellectilem pluris aestimabam quam possessiones reliquarum —ita mihi dives videbatur, ut ab ea
petere possem, quicquid in studiis nostris concupissem—, hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam
quam ceteras, quod quidam ei deesse dicebant. 
 Non quam nostram quidem, inquit Pomponius
iocans; sed mehercule pergrata mihi oratio tua.
quae enim dici Latine posse non arbitrabar, ea dicta
sunt a te verbis aptis nec minus plane quam dicuntur a
Graecis. Sed tempus est, si videtur, et recta quidem ad me. 
 
 Quod cum ille dixisset et satis disputatum videretur,
in oppidum ad Pomponium perreximus omnes.