Animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum
tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos gravis ex
philosophia tractare abhorrentis ab hoc usu forensi et
publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam populo probabilia viderentur;

quod eo maius est illi quam
aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus utimur,
quae peperit dicendi copiam et in qua dicuntur ea, quae
non multum discrepent ab opinione populari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus, et ea sentit, quae
non sane probantur in volgus, et in ea est haeresi, quae
nullum sequitur florem orationis neque dilatat argumentum: minutis interrogatiunculis quasi punctis quod proposuit efficit.

sed nihil est tam incredibile, quod non
dicendo fiat probabile, nihil tam horridum, tam incultum, quod non splendescat oratione et tamquam excolatur. quod cum ita putarem, feci etiam audacius quam
ille ipse, de quo loquor: Cato enim dum taxat de magnitudine animi, de continentia, de morte, de omni laude
virtutis, de dis inmortalibus, de caritate patriae Stoice
solet oratoriis ornamentis adhibitis dicere; ego tibi illa
ipsa, quae vix in gymnasiis et in otio Stoici probant,
ludens conieci in communis locos.

quae quia sunt admirabilia contraque opinionem omnium ab ipsis etiam
 para/doca appellantur , temptare volui possentne proferri in lucem id est in forum et ita dici, ut probarentur, an alia quaedam esset erudita, alia popularis oratio,
eoque hos locos scripsi libentius, quod mihi ista para/doca 
quae appellant maxime videntur esse Socratica
longeque verissima.

accipies igitur hoc parvum opusculum, lucubratum his iam contractioribus noctibus,
quoniam illud maiorum vigiliarum munus in tuo nomine
adparuit, et degustabis genus exercitationum earum,
quibus uti consuevi, cum ea, quae dicuntur in scholis
 qetikw=s , ad nostrum hoc oratorium transfero dicendi
genus. hoc tamen opus in acceptum ut referas nihil
postulo; non enim est tale, ut in arce poni possit, quasi
Minerva illa Phidiae, sed tamen, ut ex eadem officina
exisse adpareat.

o(/ti mo/non to\ kalo\n a)gaqo/n. 
 
 vereor ne cui vestrum ex Socraticorum hominum
disputationibus, non ex meo sensu deprompta haec videatur oratio; dicam quod sentio tamen et dicam brevius
quam res tanta dici potest. numquam hercule ego neque pecunias istorum neque tecta magnifica neque opes
neque imperia neque eas, quibus maxime astricti sunt,
voluptates in bonis rebus aut expetendis esse duxi,
quippe cum viderem rebus his circumfluentis ea tamen
desiderare maxime, quibus abundarent; neque enim umquam expletur nec satiatur cupiditatis sitis, neque solum ea qui habent libidine augendi cruciantur, sed etiam
amittendi metu.

in quo equidem continentissimorum
hominum, maiorum nostrorum, saepe requiro prudentiam, qui haec inbecilla et conmutabilia pecuniae membra verbo bona putaverunt appellanda, cum re ac
factis longe aliter iudicavissent. potestne bonum cuiquam malo esse aut potest quisquam in abundantia bonorum ipse esse non bonus? atqui ista omnia talia videmus, ut et inprobi habeant et absint probis.

quam ob
rem licet inrideat si qui volt, plus apud me tamen vera
ratio valebit quam volgi opinio; neque ego umquam
bona perdidisse dicam, si quis pecus aut supellectilem
amiserit, nec non saepe laudabo sapientem illum, Biantem, ut opinor, qui numeratur in septem: cuius cum
patriam Prienam cepisset hostis ceterique ita fugerent,
ut multa de suis rebus asportarent, cum esset admonitus
a quodam ut idem ipse faceret, ego vero inquit facio;
nam omnia mecum porto mea.

ille haec ludibria fortunae ne sua quidem putavit, quae nos appellamus etiam
bona. quid est igitur, quaeret aliquis, bonum? si, quod
recte fit et honeste et cum virtute, id bene fieri vere
dicitur, quod rectum et honestum et cum virtute est, id
solum opinor bonum.

sed haec videri possunt odiosiora,
cum lentius disputantur: vita atque factis inlustrata sunt
summorum virorum haec quae verbis subtilius quam
satis est, disputari videntur ; quaero enim a vobis, num
ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rein


 


publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut
argenti ad avaritiam aut amoenitatum ad delectationem
aut supellectilis ad delicias aut epularum ad voluptates?
ponite ante oculos unum quemque regum .

voltis a
Romulo? voltis post liberam civitatem ab iis ipsis, qui
liberaverunt? quibus tandem Romulus gradibus escendit
in caelum? iisne, quae isti bona appellant, an rebus
gestis atque virtutibus? quid? a Numa Pompilio minusne gratas dis inmortalibus capudines ac fictilis urnulas fuisse quam felicatas Saliorum pateras arbitramur?
omitto reliquos; sunt enim omnes pares inter se praeter
Superbum.

Brutum si qui roget, quid egerit in patria
liberanda, si quis item reliquos eiusdem consilii socios,
quid spectaverint, quid secuti sint: num quis exsistat,
cui voluptas, cui divitiae, cui denique praeter officium
fortis et magni viri quicquam aliud propositum fuisse
videatur? quae res ad necem Porsennae C. Mucium
inpulit sine ulla spe salutis suae? quae vis Coclitem
contra omnis hostium copias tenuit in ponte solum?
quae patrem Decium, quae filium devota vita inmisit in
armatas hostium copias? quid continentia C. Fabricii,
quid tenuitas victus M'. Curii sequebatur? quid duo
propugnacula belli Punici, Cn. et P. Scipiones, qui
Karthaginiensium adventum corporibus suis intercludendum putaverunt? quid Africanus maior? quid minor?
quid inter horum aetates interiectus Cato? quid innumerabiles alii? - nam domesticis exemplis abundamus -:
cogitassene quicquam in vita sibi esse expetendum nisi
quod laudabile esse et praeclarum videretur?

veniant
igitur isti inrisores huius orationis ac sententiae, et iam
vel ipsi iudicent, utrum se horum alicuius, qui marmoreis tectis ebore et auro fulgentibus, qui signis, qui
tabulis, qui caelato auro et argento, qui Corinthiis operibus abundant, an C. Fabricii, qui nihil habuit eorum,
nihil habere voluit, similis malint?

atque haec quidem,
quae modo huc, modo illuc transferuntur, facile adduci
solent ut in bonis rebus esse negent; illud arte tenent
accurateque defendunt, voluptatem esse summum bonum: quae quidem mihi vox pecudum videtur esse, non
hominum. tu, cum tibi sive deus sive mater, ut ita



 


dicam, rerum omnium natura dederit animum, quo nihil
est praestantius neque divinius, sic te ipse abicies atque
prosternes, ut nihil inter te atque inter quadripedem aliquam putes interesse? quicquam bonum est, quod non
eum, qui id possidet, meliorem facit?

ut enim est quisque maxime boni particeps, ita est laudabilis maxime,
neque est ullum bonum, de quo non is, qui id habeat,
honeste possit gloriari. quid autem est horum in voluptate? melioremne efficit aut laudabiliorem virum? an
quisquam in potiendis voluptatibus gloriando se et praedicatione ecfert? atqui si voluptas, quae plurimorum patrociniis defenditur, in rebus bonis habenda non est,
eaque quo est maior, eo magis mentem ex sua sede et
statu demovet, profecto nihil est aliud bene et beate
vivere nisi honeste et recte vivere.

o(/ti au)ta/rkhs h( a)reth\ pro\s eu)daimoni/an 
 
 In quo virtus sit, ei nihil deesse ad beate vivendum. 
 
 nec vero ego M. Regulum aerumnosum nec infelicem nec miserum umquam putavi; non enim magnitudo
animi cruciabatur eius a Poenis, non gravitas, non fides,
non constantia, non ulla virtus, non denique animus
ipse, qui tot virtutum praesidio tantoque comitatu, cum
corpus eius caperetur, capi certe ipse non potuit. C.
vero Marium vidimus, qui mihi secundis rebus unus ex
fortunatis hominibus, adversis unus ex summis viris
videbatur, quo beatius esse mortali nihil potest.

nescis,
insane, nescis, quantas viris virtus habeat; nomen tantum virtutis usurpas, quid ipsa valeat ignoras: nemo
potest non beatissimus esse, qui est totus aptus ex sese
quique in se uno sua ponit omnia. cui spes omnis et
ratio et cogitatio pendet ex fortuna, huic nihil potest
esse certi, nihil quod exploratum habeat permansurum
sibi unum diem; eum tu hominem terreto, si quem eris
nanctus, istis mortis aut exsilii minis: mihi vero quicquid acciderit in tam ingrata civitate, ne recusanti quidem evenerit, non modo non repugnanti. quid enim

 


ego laboravi aut quid egi aut in quo evigilarunt curae
et cogitationes meae, si quidem nihil peperi tale, nihil
consecutus sum, ut eo statu essem, quem neque fortunae temeritas neque inimicorum labefactaret iniuria?
mortemne mihi minitaris,

ut omnino ab hominibus, an
exsilium, ut ab inprobis demigrandum sit? mors terribilis iis, quorum cum vita omnia exstinguuntur, non
iis, quorum laus emori non potest; exsilium autem illis,
quibus quasi circumscriptus est habitandi locus, non iis,
qui omnem orbem terrarum unam urbem esse ducunt.
te miseriae, te aerumnae premunt omnes, qui te beatum,
qui florentem putas; te lubidines torquent; tu dies noctisque cruciaris, cui nec sat est quod est et id ipsum ne
non diuturnum sit futurum times; te conscientiae stimulant maleficiorum tuorum; te metus exanimant iudiciorum atque legum; quocumque adspexisti, ut furiae sic
tuae tibi occurrunt iniuriae, quae te suspirare libere non
sinunt.

quam ob rem ut inprobo et stulto et inerti nemini bene esse potest, sic bonus vir et sapiens et fortis
miser esse nemo potest; nec vero, cuius virtus moresque
laudandi sunt, eius non laudanda vita est, neque porro
fugienda vita est quae laudanda est, esset autem fugienda, si esset misera. quam ob rem quicquid est
laudabile, idem et beatum et florens et expetendum videri decet.

o(/ti i)/sa ta\ a(marth/mata kai\ ta\ katorqw/mata 
 
 
 parva inquit est res. at magna culpa; nec enim
peccata rerum eventis, sed vitiis hominum metienda
sunt: in quo peccatur, id potest aliud alio maius esse
aut minus, ipsum quidem illud peccare, quoquo verteris,
unum est. auri navem evertat gubernator an paleae, in
re aliquantum, in gubernatoris inscitia nihil interest.
lapsa est lubido in muliere ignota, dolor ad pauciores
pertinet, quam si petulans fuisset in aliqua generosa ac
nobili virgine; peccavit vero nihilo minus, si quidem est
peccare tamquam transire lineas, quod cum feceris, culpa
commissa est: quam longe progrediare, cum semel transieris,

 

ad augendam transeundi culpam nihil pertinet.
peccare certe licet nemini; quod autem non licet, id hoc
uno tenetur, si arguitur non licere: id si nec maius nec
minus umquam fieri potest, quoniam in eo est peccatum,
si non licuit, quod semper unum et idem est, quae ex
eo peccata nascuntur aequalia sint oportet.

quod si virtutes sunt pares inter se, paria esse etiam vitia necesse
est: atqui paris esse virtutes nec bono viro meliorem nec
temperante temperantiorem nec. forti fortiorem nec sapienti sapientiorem posse fieri, facillume potest perspici.
an virum bonum dices, qui depositum nullo teste, cum
lucrari inpune posset auri pondo decem, reddiderit, si
idem in decem milibus non idem fecerit? aut temperantem, qui se in aliqua libidine continuerit, in aliqua
effuderit?

una virtus est consentiens cum ratione et perpetua constantia; nihil huc addi potest, quo magis virtus
sit, nihil demi, ut virtutis nomen relinquatur: etenim si
bene facta recte facta sunt et nihil recto rectius, certe
ne bono quidem melius quicquam inveniri potest. sequitur igitur ut etiam vitia sint paria, si quidem pravitates animi recte vitia dicuntur. atqui quoniam pares
virtutes sunt, recte facta, quoniam a virtutibus proficiscuntur, paria esse debent, itemque peccata, quoniam ex
vitiis manant, sint aequalia necesse est.

a philosophis 
inquit ista sumis. metuebam ne a lenonibus diceres.
 Socrates disputabat isto modo. bene hercule narras;
nam istum doctum et sapientem virum fuisse memoriae
traditum est. sed tamen quaero ex te, quoniam verbis
inter nos contendimus, non pugnis: utrum nobis est
quaerendum quid baioli atque operarii an quid homines
doctissimi senserint? praesertim cum hac sententia non
modo verior, sed ne utilior quidem hominum vitae reperiri ulla possit. quae vis est enim quae magis arceat
homines ab inprobitate omni, quam si senserint nullum
in delictis esse discrimen? aeque peccare se, si privatis
ac si magistratibus manus adferant? quamcumque in
domum stuprum intulerint, eandem esse labem lubidinis?

nihilne igitur interest -- nam hoc dicet aliquis -- patrem quis necet anne servum? nuda ista si ponas,
iudicare qualia sint non facile possim. patrem vita privare

 

si per se scelus est, Saguntini, qui parentes suos
liberos emori quam servos vivere maluerunt, parricidae
fuerunt: ergo et parenti non numquam adimi vita sine
scelere potest et servo saepe sine iniuria non potest.
causa igitur haec, non natura distinguit, quae quoniam
utro accessit, id fit propensius, si utroque adiuncta est,
paria fiant necesse est.

illud tamen interest, quod in
servo necando, si id fit iniuria, semel peccatur, in patris
vita violanda multa peccantur: violatur is qui procreavit, is qui aluit, is qui erudivit, is qui in sede ac domo
atque in re publica conlocavit; multitudine peccatorum
praestat eoque poena maiore dignus est. sed nos in
vita non quae cuique peccato poena sit, sed quantum
cuique liceat spectare debemus: quicquid non oportet
scelus esse, quicquid non licet nefas putare debemus.
etiamne in minimis rebus? etiam, si quidem rerum modum figere non possumus, animorum modum tenere
possumus.

histrio si paulum se movit extra numerum
aut si versus pronuntiatus est syllaba una brevior aut
longior, exsibilatur, exploditur: in vita tu, quae omni
gestu moderatior, omni versu aptior esse debet, in
syllaba te peccasse dices? poetam non audio in nugis:
in vitae societate audiam civem digitis peccata dimetientem sua? si vis, sane sint breviora, leviora qui
possunt videri? cum quicquid peccatur perturbatione
peccetur rationis atque ordinis, perturbata autem semel
ratione et ordine nihil possit addi, quo magis peccari
posse videatur.

o(/ti pa=s a)/frwn mai/netai 
 
 Omnis stultos insanire. 
 
 
 ego vero te non stultum, ut saepe, non inprobum,
ut semper, sed dementem * * * 
 * * * rebus ad victum necessariis esse invictus * *
potest. sapientis animus magnitudine consilii, tolerantia
rerum humanarum, contemptione fortunae, virtutibus
denique omnibus ut moenibus saeptus vincetur et expugnabitur, qui ne civitate quidem pelli potest? quae


 


est enim civitas? omnisne conventus etiam ferorum et
inmanium? omnisne etiam fugitivorum ac latronum congregata unum in locum multitude? certe negabis. non
igitur erat illa tum civitas, cum leges in ea nihil valebant, cum iudicia iacebant, cum mos patrius occiderat,
cum ferro pulsis magistratibus senatus nomen in re publica non erat; praedonum ille concursus et te duce
latrocinium in foro constitutum et reliquiae coniurationis
a Catilinae furiis ad tuum scelus furoremque conversae
non civitas erat.

itaque pulsus ego civitate non sum, 
quae nulla erat: accersitus in civitatem sum, cum esset
in re publica consul, qui tum nullus fuerat, esset senatus, qui tum occiderat, esset consensus populi liber,
esset iuris et aequitatis, quae vincla sunt civitatis, repetita memoria. ac vide quam ista tui latrocinii tela contempserim: iactam et inmissam a te nefariam in me
iniuriam semper duxi; pervenisse ad me numquam putavi, nisi forte, cum parietes disturbabas aut cum tectis
sceleratas faces inferebas, meorum aliquid ruere aut
deflagrare arbitrabare:

nihil neque meum est neque
cuiusquam, quod auferri, quod eripi, quod amitti potest.
si mihi eripuisses divinam animi mei conscientiam, meis
curis, vigiliis, consiliis stare te invitissimo rem publicam, si huius aeterni beneficii inmortalem memoriam
delevisses, multo etiam magis, si illam mentem, unde
haec consilia manarunt, mihi eripuisses, tum ego accepisse me confiterer iniuriam; sed si haec nec fecisti nec
facere potuisti, reditum mihi gloriosum iniuria tua dedit,
non exitum calamitosum. ergo ego semper civis, et tum
maxime, cum meam salutem senatus exteris nationibus,
 ut civis optumi, commendabat, tu ne nunc quidem, nisi
forte idem hostis esse et civis potest. an tu civem ab
hoste natura ac loco, non animo factisque distinguis?

caedem in foro fecisti, armatis latronibus templa tenuisti, privatorum domos, aedis sacras incendisti: cur
hostis Spartacus, si tu civis? potes autem esse tu civis,
propter quem aliquando civitas non fuit? et me tuo nomine appellas, cum omnes meo discessu exsulasse rem
publicam putent? numquamne, homo amentissime, te
circumspicies? numquam nec quid facias considerabis

 



nec quid loquare? nescis exsilium scelerum esse poenam, meum illud iter ob praeclarissimas res a me gestas
esse susceptum?

omnes scelerati atque inpii, quorum tu
te ducem esse profiteris, quos leges exsilio adfici volunt,
exsules sunt, etiam si solum non mutarunt. an cum
omnes te leges exsulem esse iubeant, non eris tu exsul?
exsul non appelletur is, qui cum telo fuerit? ante senatum tua sica deprehensa est. qui hominem occiderit?
plurimos occidisti. qui incendium fecerit? aedes Nympharum manu tua deflagravit. qui templa occupaverit?
in foro castra posuisti.

sed quid ego communis leges
profero, quibus omnibus es exsul? familiarissimus tuus
de te privilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae
accessisses, exsulares: at te id fecisse etiam gloriari
soles. quo modo igitur tot legibus eiectus in exsilium
nomen exsulis non perhorrescis? Romae sum inquit.
et quidem in operto fuisti. non igitur ubi quisque
erit, eius loci ius tenebit, si ibi eum legibus esse non
oportebit.

o(/ti mo/nos o( sofo\s e)leu/qeros kai\ pa=s a)/frwn dou=los 
 
 Omnis sapientis liberos esse et stultos omnis servos. 
 
 
 laudetur vero hic imperator aut etiam appelletur
aut hoc nomine dignus putetur. quo modo aut cui tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditatibus
suis imperare? refrenet primum libidines, spernat voluptates, iracundiam teneat, coerceat avaritiam, ceteras
animi labis repellat; tum incipiat aliis imperare, cum
ipse inprobissimis dominis, dedecori ac turpitudini, parere desierit: dum quidem iis oboediet, non modo imperator, sed liber habendus omnino non erit. praeclare
enim est hoc usurpatum a doctissimis - quorum ego
auctoritate non uterer, si mihi apud aliquos agrestis haec
habenda esset oratio; cum vero apud prudentissimos
loquar, quibus haec inaudita non sint, cur ego simulem
me, si quid in his studiis operae posuerim, perdidisse?

 


— dictum est igitur ab eruditissimis viris nisi sapientem
liberum esse neminem.

quid est enim libertas? potestas
vivendi, ut velis. quis igitur vivit, ut volt, nisi qui recte
vivit, qui gaudet officio, cui vivendi via considerata atque provisa est? qui ne legibus quidem propter metum
paret, sed eas sequitur et colit, quod id salutare esse
maxime iudicat; qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat
denique nisi lubenter ac libere; cuius omnia consilia resque omnes, quas gerit, ab ipso proficiscuntur eodemque
referuntur, nec est ulla res, quae plus apud eum polleat
quam ipsius voluntas atque iudicium; cui quidem etiam,
quae vim habere maximam dicitur, Fortuna ipsa cedit,
si, ut sapiens poeta dixit, suis ea cuique fingitur moribus. soli igitur hoc contingit sapienti, ut nihil faciat
invitus, nihil dolens, nihil coactus.

quod etsi ita esse
pluribus verbis disserendum est, illud tamen et breve et
confitendum est, nisi qui ita sit adfectus, esse liberum
neminem. servi igitur omnes inprobi; nec hoc tam re
est quam dictu inopinatum atque mirabile: non enim ita
dicunt eos esse servos, ut mancipia, quae sunt dominorum facta nexo aut aliquo iure civili, sed, si servitus
sit, sicut est, oboedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo, quis neget omnis levis, omnis cupidos,
omnis denique inprobos esse servos?

an ille mihi liber,
cui mulier imperat? cui leges inponit, praescribit, iubet,
vetat quod videtur? qui nihil imperanti negare potest,
nihil recusare audet? poscit, dandum est; vocat, veniendum; eicit, abeundum; minatur, extimescendum. ego
vero istum non modo servum, sed nequissimum servum,
etiam si in amplissima familia natus sit, appellandum
puto. atque in pari stultitia sunt, quos signa, quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia opera,
quos aedificia magnifica nimio opere delectant. at sumus inquit principes civitatis. vos vero ne conservorum quidem vestrorum principes estis;

sed ut in magna
familia sunt alii lautiores, ut sibi videntur, servi, sed
tamen servi, ut atrienses, at qui tractant ista, qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civitate, qui
se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, ipsius servitutis

 

locum paene infimum obtinent. magna inquit
 bella gessi, magnis imperiis et provinciis praefui. gere
igitur animum laude dignum: Aetionis tabula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti; mitto unde
sustuleris, quo modo habeas: intuentem te, admirantem,
clamores tollentem cum video, servum esse ineptiarum
omnium iudico.

nonne igitur sunt illa festiva? sunt;
nam nos quoque oculos eruditos habemus. sed, obsecro te, ita venusta habeantur ista, non ut vincla virorum
sint, sed ut oblectamenta puerorum. quid enim censes?
si L. Mummius aliquem istorum videret matellionem
Corinthium cupidissime tractantem, cum ipse totam Corinthum contempsisset, utrum illum civem excellentem
an atriensem diligentem putaret? revivescat M'. Curius
aut eorum aliquis, quorum in villa ac domo nihil splendidum, nihil ornatum fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi beneficiis usum barbatulos mullos
exceptantem de piscina et pertractantem et murenarum
copia gloriantem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne in familia quidem dignum maiore aliquo
negotio putet?

an eorum servitus dubia est, qui cupiditate peculii nullam condicionem recusant durissimae
servitutis? hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo
non suscipit? quem nutum locupletis orbi senis non observat? loquitur ad voluntatem, quicquid denuntiatum
est facit, adsectatur, adsidet, muneratur. quid horum
est liberi?

quid denique servi non inertis? quid? iam
illa cupiditas, quae videtur esse liberalior, honoris, imperii, provinciarum, quam dura est domina, quam imperiosa, quam vehemens! Cethego, homini non probatissimo, servire coegit eos, qui sibi esse amplissimi
videbantur, munera mittere, noctu venire domum ad
eum, precari, denique supplicare. quae servitus est, si
haec libertas existimari potest? quid? cum cupiditatis
dominatus excessit et alius est dominus exortus ex conscientia peccatorum, timor, quam est illa misera, quam
dura servitus? adulescentibus paulo loquacioribus est
serviendum; omnes, qui aliquid scire videntur, tamquam
domini timentur; iudex vero quantum habet dominatum,
quo timore nocentis adficiti an non est omnis metus servitus?

quid valet igitur illa eloquentissimi viri, L. Crassi,
copiosa magis quam sapiens oratio eripite nos ex servitute ? quae est ista servitus tam claro homini tamque
nobili? omnis animi debilitati et humilis et fracti timiditas servitus est. nolite sinere nos cuiquam servire. 
in libertatem vindicari volt? minime; quid enim adiungit? nisi vobis universis. dominum mutare, non liber
esse volt. quibus et possumus et debemus. nos vero,
si quidem animo excelso et alto et virtutibus exaggerato
sumus, nec debemus nec possumus: tu posse te dicito,
quoniam quidem potes, debere ne dixeris, quoniam nihil
quisquam debet nisi quod est turpe non reddere. sed
haec hactenus. ille videat, quo modo imperator esse
possit, cum eum ne liberum quidem esse ratio et veritas
ipsa convincat.

o(/ti mo/nos o( sofo\s plou/sios 
 
 Quod solus sapiens dives. 
 
 
 quae est ista in commemoranda pecunia tua tam insolens ostentatio? solusne tu dives? pro di inmortales!
egone me audisse aliquid et didicisse non gaudeam? solusne dives? quid, si ne dives quidem? quid, si pauper
etiam? quem enim intellegimus divitem aut hoc verbum
in quo homine ponimus? opinor in eo, cui tanta possessio sit, ut ad liberaliter vivendum facile contentus sit,
qui nihil quaerat, nihil adpetat, nihil optet amplius.

animus oportet tuus se iudicet divitem, non hominum 
sermo, neque possessiones tuae. nihil sibi deesse putat,
nihil curat amplius, satiatus est aut contentus etiam pecunia: concedo, dives est. sin autem propter aviditatem
pecuniae nullum quaestum turpem putas, cum isti ordini
ne honestus quidem possit esse ullus; si cotidie fraudas,
decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum ne exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt?

animus hominis dives, non
arca appellari solet. quamvis ilia sit plena, dum te
inanem videbo, divitem non putabo; etenim ex eo, quantum

 

cuique satis est, metiuntur homines divitiarum modum. filiam quis habet, pecunia est opus; duas, maiore;
pluris, maiore etiam; si, ut aiunt Danao, quinquaginta
sint filiae, tot dotes magnam quaerunt pecuniam: quantum enim cuique opus est, ad id accommodatur, ut ante
dixi, divitiarum modus. qui igitur non filias pluris, sed
innumerabilis cupiditates habet, quae brevi tempore maximas copias exhaurire possint, hunc quo modo ego
appellabo divitem, cum ipse egere se sentiat?

multi ex te audierunt cum diceres, neminem esse divitem, nisi
qui exercitum alere posset suis fructibus, quod populus
Romanus tantis vectigalibus iam pridem vix potest:
ergo hoc proposito numquam eris dives ante, quam tibi
ex tuis possessionibus tantum reficietur, ut eo tueri sex
legiones et magna equitum ac peditum auxilia possis.
iam fateris igitur non esse te divitem, cui tantum desit,
ut expleas id quod exoptas. itaque istam paupertatem vel potius egestatem ac mendicitatem tuam numquam
obscure tulisti.

nam ut iis, qui honeste rem quaerunt
mercaturis faciendis, operis dandis, publicis sumendis,
intellegimus opus esse quaesito, sic, qui videt domi tuae
pariter accusatorum atque indicum consociatos greges,
qui nocentis et pecuniosos reos eodem te actore corruptelam iudicii molientis, qui tuas mercedum pactiones
in patrociniis, † intercidas pecuniarum in coitionibus
candidatorum, dimissiones libertorum ad defaenerandas
diripiendasque provincias, qui expulsiones vicinorum, qui
latrocinia in agris, qui cum servis, cum libertis, cum
clientibus societates, qui possessiones vacuas, qui proscriptiones locupletium, qui cladis municipiorum, qui
illam Sullani temporis messem recordetur, qui testamenta subiecta, tot qui sublatos homines, qui denique
omnia venalia, edictum, decretum, alienam suam sententiam, forum, domum, vocem, silentium: quis hunc non
putet confiteri sibi quaesito opus esse? cui quaesito autem opus sit, quis umquam hunc vere dixerit divitem?

etenim divitiarum est fructus in copia, copiam autem
declarat satietas rerum atque abundantia: quam tu quoniam numquam adsequere, numquam omnino es dives
futurus. meam autem quoniam pecuniam contemnis, et


 

recte—est enim ad volgi opinionem mediocris, ad tuam
nulla, ad meam modica—, de me silebo, de re loquar.

si censenda nobis sit atque aestimanda res, utrum tandem pluris aestimemus pecuniam Pyrrhi, quam Fabricio
dabat, an continentiam Fabricii, qui illam pecuniam repudiabat? utrum aurum Samnitium an responsum M'.
Curii? hereditatem L. Pauli an liberalitatem Africani,
qui eius hereditatis Q. Maximo fratri partem suam concessit? haec profecto, quae sunt summarum virtutum,
pluris aestimanda sunt quam illa, quae sunt pecuniae.
quis igitur, si quidem, ut quisque quod plurimi est possidet, ita divitissimus habendus est, dubitet quin in virtute divitiae sint? quoniam nulla possessio, nulla vis
auri et argenti pluris quam virtus aestimanda est.

o di 
inmortales! non intellegunt homines quam magnum vectigal sit parsimonia. venio enim iam ad sumptuosos,
relinquo istum quaestuosum. capit ille ex suis praediis
sescena sestertia, ego centena ex meis; illi aurata tecta
in villis et sola marmorea facienti et signa, tabulas, supellectilem et vestem infinite concupiscenti non modo ad
sumptum ille est fructus, sed etiam ad faenus exiguus:
ex meo tenui vectigali detractis sumptibus cupiditatis
aliquid etiam redundabit. uter igitur est divitior, cui
deest an cui superat? qui eget an qui abundat? cuius
possessio quo est maior, eo plus requirit ad se tuendam,
an quae suis se viribus sustinet?

sed quid ego de me
loquor, qui morum ac temporum vitio aliquantum etiam
ipse fortasse in huius saeculi errore verser? M'. Manilius
patrum nostrorum memoria, ne semper Curios et Luscinos loquamur, pauper tandem fuit? habuit enim aediculas in Carinis et fundum in Labicano. nos igitur
divitiores, qui plura habemus? utinam quidem! sed non
aestimatione census, verum victu atque cultu terminatur
pecuniae modus.

non esse cupidum pecunia est, non esse
emacem vectigal est: contentum vero suis rebus esse
maximae sunt certissimaeque divitiae. etenim si isti
callidi rerum aestimatores prata et areas quasdam magno
aestimant, quod ei generi possessionum minime quasi
noceri potest, quanti est aestimanda virtus, quae nec
eripi nec subripi potest, neque naufragio neque incendio

 


amittitur, nec tempestatum nec temporum perturbatione
mutatur!

qua praediti qui sunt, soli sunt divites. soli
enim possident res et fructuosas et sempiternas solique,
quod est proprium divitiarum, contenti sunt rebus suis,
satis esse putant quod est, nihil adpetunt, nulla re egent,
nihil sibi deesse sentiunt, nihil requirunt: inprobi autem
et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui quod haberet esset satis,
non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac
pauperes existinandi sunt.