Magnum ingenium L. Luculli magnumque optimarum artium studium, turn omnis liberalis et digna
homine nobili ab eo percepta doctrina quibus temporibus florere in foro maxume potuit caruit omnino
rebus urbanis. ut enim urbanis 
 
 admodum adulescens
cum fratre pari pietate et industria praedito paternas
inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam
quaestor profectus ibi permultos annos admirabili quadam laude provinciae praefuit; deinde absens factus
aedilis, continuo praetor (licebat enim celerius legis
praemio), post in Africam, inde ad consulatum; quem
ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes ingenium
agnoscerent. post ad Mithridaticum bellum missus a
senatu non modo opinionem vicit omnii, quae de
virtute eius erat sed etiam gloriam superiorum;

idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus imperatoria non admodum expectabatur, qui adulescentiam 
in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena
bellum in Ponto gerente in Asiae pace consumpserat.
sed incredibilis quaedam ingenii magnitude non desideravit indocilem usus disciplinam. itaque cum totum
iter et navigationem consumpsisset partim in percontando 
 a peritis partim in rebus gestis legendis, in
Asiam factus imperator venit, cum esset Roma profectus rei militaris rudis. habuit enim divinam quandam memoriam rerum — verborum maiorem Horten-

 

sius; sed quo plus in negotiis gerendis res quaint verba
prosunt, hoc erat memoria illa praestantior. quam
fuisse in Themistocle, quem facile Graeciae principem
ponimus, singularem ferunt; qui quidem etiam pollicenti cuidam se artem ei memoriae, quae tum primum
proferebatur, traditurum respondisse dicitur oblivisci
se malle discere, credo quod haerebant in memorial
quaecumque audierat et viderat. tali ingenio praeditus Lucullus adiunxerat etiam illam quam Themistocles spreverat disciplinam; itaque ut litteris consignamus quae monimentis mandare volumus sic
ille in animo res insculptas habebat.

tantus ergo imperator in omni genere belli fuit, proeliis oppugnationibus navalibus pugnis totiusque belli instrunmento
et adparatu, ut ille rex post Alexandrum maxumus
hunc a se maiorem ducem cognitum quam quemquam
eorum quos legisset fateretur. in eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus.
tanta aequitas, ut hodie stet Asia Luculli institutis servandis et quasi vestigiis persequendis. Sed etsi magna
cum utilitate rei publicae, tamen diutius quam vellem
tanta vis virtutis atque ingenii peregrinata afuit ab
oculis et fori et curiae. quin etiam cum victor a
Mithridatico bello revertisset, inimicorum calumnia
triennio tardius quam debuerat triumphavit; nos
enim consules introduximus paene in urbem currum
clarissimi viri. cuius mihi consilium et auctoritas quid
tum in maximis rebus profuisset dicerem, nisi de me
ipso dicendum esset, quod hoc tempore non est necesse; ita privabo potius illum debito testimonio quam
id cum mea laude communicenm.

Sed quae populari gloria decorari in Lucullo debuerunt, ea fere sunt et Graecis litteris celebrata et
Latinis. nos autem illa externa cum multis, haec

 

interiora cum paucis ex ipso saepe cognovimus. maiore
enim studio Lucullus cum omni litterarum generi 
tum philosophiae deditus fuit quam qui ilium ignorabant arbitrabantur, nec vero ineunte aetate solum
sed et pro quaestore aliquot annos et in ipso bello, in
quo ita magna rei militaris esse occupatio solet ut
non multum imperatori sub ipsis pellibus otii relinquatur. Cum autem e philosophis ingenio scientiaque
putaretur Antiochus Philonis auditor excellere, eum
secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, quique esset ea memoria quam ante dixi ea 
saepe audiendo facile cognovit quae vel semel audita
meminisse potuisset. delectabatur autem mirifice lectione librorum de quibus audiebat.

Ac vereor interdum ne talium personarum cum
amplificare velim minuam etiam gloriam. sunt enim
multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures
qui philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus
civitatis non ita decoram putent. Ego autem cum
Graecas litteras M. Catonem in senectute didicisse acceperim, P. autem Africani historiae loquantur in
legatione illa nobili, quam ante censuram obiit,
Panaetium unum omnino comitem fuisse, nec litterarum Graecarum nec philosophiae iam ullum auctorem
requiro.

Restat ut iis respondeam qui sermonibus
eius modi nolint personas tam graves inligari. quasi
vero clarorum virorum aut tacitos congressus esse
oporteat aut ludicros sermones aut rerum conloquia
leviorum. etenim si quodam in libro vere est a nobis
philosophia laudata, profecto eius tractatio optimo
atque amplissimo quoque dignissima est, nec quic-

 

quam aliud ut 
 videndum est nobis, quos populus Romanus hoc in gradu conlocavit, nisi ne quid privatis
studiis de opera publica detrahamus. quod si cum
fungi munere debebamus non modo operam nostram
umquam a populari coetu removimus sed ne litteram
quidem ullam fecimus nisi forensem, quis reprendet
otium nostrum, qui in eo non modo nosmet ipsos
hebescere et languere nolumus sed etiam ut plurimis
prosimus enitimur. Gloriam vero non modo non minui
sed etiam augeri arbitramur eorum quorum ad populares inlustrisque laudes has etiam minus notas minusque pervolgatas adiungimus.

Sunt etiam, qui negent in is qui in 
 nostris libris
disputent fuisse earum rerum de quibus disputatur
15 scientiam. qui mihi videntur non solum vivis sed etiam
mortuis invidere. 
 
 Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur. quod gravius ferremus,
si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret
praeter eam quam ipse sequeretur; nos autem quoniam contra omnes qui ** dicere quae videntur solemus, non possumus quin alii a nobis dissentiant recusare. Quamquam nostra quidem causa facilis est,
qui verum invenire sine ulla contentione volumus idque
summa cura studioque conquirimus. etsi enim omnis
cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est
et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi
invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec
illi defecerunt neque nos studium exquirendi defatigati
relinquemus. neque nostrae disputationes quicquam
aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo et

 

audiendo eliciant et tamquam exprimant aliquid quod
aut verum sit aut ad id quam proxime accedat;

nec
inter nos et eos qui se scire arbitrantur quicquam
interest nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint
quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae 5
sequi facile, adfirmare vix possumus. hoc autem
liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est
iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta et
quibus 
 et quasi imperata sint defendamus necessitate
ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur adstricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt;
deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico
cuidam aut una aliquoius quem primum audierunt
oratione capti de rebus incognitis iudicant et ad quanicumque sunt disciplinam quasi tempestate delati ad
eam tamquam ad saxum adhaerescunt.

nam quod
dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare
potuissent (statuere enim qui sit sapiens vel maxime
videtur esse sapientis). sled ut potuerint, 
 aut omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis
iudicaverunt, aut re semel audita ad unius se auctoritatem contulerunt; sed nescio quo modo pleriqueerrare
malunt eamque sententiam quam adamaverunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere. 
 Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa
quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus
nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum
fuissemus. quo quidem etiam maturius venimus, quod
erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum navigare. cum igitur

 

pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio
consedimus.

Hic Catulus 'Etsi heri' inquit 'id quod quaerebatur
paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata
videatur, tamen expecto ea quae te pollicitus es Luculle
ab Antiocho audita dicturum.' 
 'Equidem' inquit Hortensius 'feci plus quam vellem;
totam enim rem Catule Lucullo integram servatam
oportuit. et tamen fortasse servata est; a me enim
ea quae in promptu erant dicta sunt, a Lucullo autem
reconditiora desidero.' 
 Tum ille 'Non sane' inquit 'Hortensi conturbat me
expectatio tua, etsi nihil est iis qui placere volunt tam
adversarium; sed quia non laboro quam quam 
 valde
ea quae dico probaturus sim, eo minus conturbor.
dicam enim nec mea nec ea, in quibus non si non 
fuerint vinci me malim quam vincere. sed mehercule,
ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone
labefacta est, mihi tamen videtur esse verissima. agam
igitur sicut Antiochus agebat. nota enim mihi res
est; nam et vacuo animo ilium audiebam et magno
studio, eadem de re etiam saepius: ut etiam maiorer
expectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius.' 
 Cum ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus.

LUC. At ille 'Cum Alexandriae pro quaestore' inquit
'essem, fuit Antiochus mecum, et erat iam antea
Alexandriae familiaris Antiochi Heraclitus Tyrius, qui
et Clitomachum multos annos et Philonem audierat,
homo sane in ista philoisophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et nobilis; cum quo et An-

 

tiochum saepe disputantem audiebam — sed utrumque leniter; et quidem isti libri duo Philonis, de quibus
heri dictum a Catulo est, turn erant allati Alexandriam tumque primum in Antiochi manus venerant;
et homo natura lenissumus (nihil enim poterat fieri
illo mitius) stomachari tamen coepit. mirabar; nec
enim umquam ante videram. at ille Heracliti medriam inplorans quaerere ex eo viderenturne illa
Philonis aut ea num vel e Philone vel ex ullo
Academico audivisset aliquando. negabat, Philonis
tamen scriptum agnoscebat; nec id quidem dubitari 
poterat, nam aderant mei familiares docti homines 
P. et C. Selii et Tetrilius Rogus, qui se illa audivisse
Romae de Philone et ab eo ipso duo illos libros
dicerent descripsisse.

tum et illi dixit Antiochus
quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta
Philoni et alia plura; nec se tenuit quin contra suum
doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur.
tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra
Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam
ex eo totam cognoscerem. itaque conplures dies adhibito Heraclito doctisque conpluribus et in is Antiochi fratre Aristo et praeterea Aristone et Dione,
quibus ille secundum fratrem plurumum tribuebat,
multum temporis in ista una disputatione consumpsimus. sed ea pars quae contra Philonem erat
praetermittenda est; minus enim acer est adversarius
is qui ista quae sunt heri defensa negat Academicos
omnino dicere; etsi enim mentitur, tamen est adversarius lenior. ad Arcesilan Carneademque veniamus.'

Quae cum dixisset, sic rursus exorsus est: 'Primum mihi videmini' (me autem nomine appellabat)
'cum veteres physicos nominatis facere idem quod

 

seditiosi cives solent cum aliquos ex antiquis claros
viros proferunt quos dicant fuisse populares, ut eorum
ipsi similes esse videantur. repetunt i a P. Valerio
qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos qui leges populares de provocationibus tulerint cum consules essent; turn ad hos notiores,
C. Flaminium qui legem agrariam aliquot annis ante
secundum Punicum bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Cassium
Q. Pompeium. illi quidem etiam P. Africanum referre
in eundem numerum solent; duo vero sapientissimos
et clarissimos fratres P. Crassum et P. Scaevolam
aiunt Tib. Graccho legum auctores fuisse, alterum
quidem ut videmus palam, alterum ut suspicantur
obscurius. addunt etiam C. Marium; et de hoc
quidem nihil mentiuntur. horum nominibus tot virorum atque tantorum expositis eorum se institutum
sequi dicunt.

similiter vos cum perturbare ut illi
rem publicam sic vos philosophiam bene iam constitutam velitis, Empedoclen Anaxagoran Democritum Parmeniden Xenophanen, Platonem etiam et Socratem profertis. Sed neque Saturninus, ut nostram
inimicum potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum illorum, nec Arcesilae calumnia conferenda est cum Democriti verecundia. Et tamen isti
physici raro admodum, cum haerent aliquo loco,
exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem
ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia,
nihil nos sentire nihil cernere nihil omnino quale
it posse reperire; maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant.

Quod si

 

illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis summis ingeniis maxumis
studiis explicatum putamus? nonne cum iam philosophorum disciplinae gravissimae constitissent turn
exortus est ut 
 in optuma re publica Tib. Gracchus
qui otium perturbaret sic Arcesilas qui constitutam
philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret qui negavissent quicquam sciri aut percipi
posse. Quorum e numero tollendusest et Plato et
Socrates, alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos nominibus differentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis
magis quam sententiis dissenserunt, — Socrates autem
de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat is
quos volebat refellere; ita cum aliud diceret atque
sentiret, libenter uti solitus est ea dissimulatione
quam Graeci ei)rwnei/an vocant; quam ait etiam in
Africano fuisse Fannius, idque propterea vitiosum in
illo non putandum quod idem fuerit in Socrate.

Sed fuerint illa vetera si voltis incognita: nihilne
est igitur actum, quod investigata sunt, postea quam
Arcesilas Zenoni ut putatur obtrectans nihil novi
reperienti sed emendanti superiores inmutatione verborum, dum huius definitiones labefactare volt, conatus est clarissimis rebus tenebras obducere. cuius
primo non admodum probata ratio (quamquam floruit
cum acumine ingeni turn admirabili quodam lepore
dicendi) proxime a Lacyde solo retenta est, post autem
confecta a Carneade. qui est quartus ab Arcesila;
audivit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat Lacydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset. sed

 

ipse Carneades diu tenuit, nam nonaginta vixit annos,
et qui ilium audierant admodum floruerunt. e quibus
industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat multitudo librorum), ingenii non minus in Hagnone, in
Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis; bene autem nosse Carneaden Stratoniceus Metrodorus putabatur.

iam Clitomacho Philo vester operam
multos annos dedit. Philone autem vivo patrocinium
Academiae non defuit. 
 Sed, quod nos facere nunc ingredinur, ut contra
Academicos disseramus, id quidam e philosophis et
i quidem non mediocres faciundum omnino non putabant, nec vero esse ullam rationem disputare cum is
qui nihil probarent, Antipatrumque Stoicum qui
multus in eo fuisset reprehendebant; nec definiri
aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio
aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam
 kata/lhmyin illi vocant; eosque qui persuadere vellent
esse aliquid quod conprehendi et percipi posset inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset
clarius e)nargei/a| 
 
 — ut Graeci, perspicuitatem aut evidentiam nos si placet nominemus fabricemurque si
opus erit verba, nec hic sibi' (me appellabat iocans)
'hoc licere soli putet — sed tamen orationem nullam
putabant inlustriorem ipsa evidentia reperiri posse,
nec ea quae tam clara essent definienda censebant. 
Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam
priores fuisse dicturos, sed ad ea quae contra dicerentur dici oportere putabant, ne qui fallerentur.

Plerique
tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum

 

non inprobant et rem idoneam de qua quaeratur et
homines dignos quibuscum disseratur putant. 
 Philo autem dum nova quaedam commovet, quod
ea sustinere vix poterat quae contra Academicorum
pertinaciam dicebantur, et aperte mentitur ut est reprehensus a patre Catulo, et ut docuit Antiochus in id
ipsum se induit quod timebat. cum enim ita negaret
quicquam esse quod conprehendi posset (id enim volumus esse a)kata/lhmpton ), si illud esset, sicut Zeno
definiret, tale visum (iam enim hoc pro famtasi/a| verbum satis hesterno sermone trivimus) — visum igitur
inpressum effictumque ex eo unde esset quale esse
non posset ex eo unde non esset (id nos a Zenone 
definitum rectissime dicimus; qui enim potest quicquam conprehendi, ut plane confidas perceptum id
cognitumque esse, quod est tale quale vel falsum
esse possit?) — hoc cum infirmat tollitque Philo,
iudicium tollit incogniti et cogniti; ex quo efficitur
nihil posse conprehendi. ita inprudens co quo
minime volt revolvitur. Quare omnis oratio contra
Academiam suscipitur a nobis, ut retineamus eam
definitionem quam Philo voluit evertere; quam nisi
optinemus, percipi nihil posse concedimus.

Ordiamur igitur a sensibus. quorum ita clara
iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae
detur et ab ea deus aliqui requirat contentane sit
suis integris incorruptisque sensibus an postulet
melius aliquid, non videam quid quaerat amplius.
nec vero hoc loco expectandum est dum de remo
inflexo aut de collo columbae respondeam; non enim

 

is sum qui quidquid videtur tale dicam esse quale
videatur; Epicurus hoc viderit et alia multa. meo
autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si
et sani sunt ac valentes et omnia removentur quae
obstant et inpediunt. itaque et lumen mutari saepe
volumus et situs earum rerum quas intuemur, et
intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque
facimus usque eo dum aspectus ipse fidem faciat
sui iudicii. quod idem fit in vocibus in odore in
sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui
cuiusque generis iudicium requirat acrius.

Adhibita
vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur
aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit
in sensibus. quam multa vident pictores in umbris
et in eminentia quae nos non videmus; quam multa
quae nos fugiunt in cantu exaudiunt in eo genere
exercitati, qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse
aiunt aut Andromacham, cum id nos ne suspicemur
quidem. nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui,
in quibus intellegentia etsi vitiosa est quaedam
tamen. quid de tactu et eo quidem quem philosophi interiorem vocant aut doloris aut voluptatis,
in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia
sentiatur —

potestne igitur quisquam dicere inter
eum qui doleat et inter eum qui in voluptate sit
nihil interesse, aut ita qui sentiet non apertissime
insaniat? 
 
 Atqui qualia sunt haec quae sensibus percipi dicimus
talia secuntur ea quae non sensibus ipsis percipi dicuntur sed quodam modo sensibus, ut haec: 'illud
est album, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens.
hoc asperum': animo iam haec tenemus conprehensa
non sensibus. 'ille' deinceps 'equus est, ille canis'.

 

cetera series deinde sequitur maiora nectens, ut haec
quae quasi expletam rerum conprehensionem amplectuntur: 'si homo est, animal est mortale rationis
particeps'. Quo e genere nobis notitiae rerum inprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri
 nec disputari potest.

quod si essent falsae notitiae
( e)nnoi/as enim notitias appellare tu videbare) — si
igitur essent eae falsae aut eius modi visis inpressae
qualia visa a falsis discerni non possent, quo tandem
his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei
consentaneum esset quid repugnaret videremus? 
Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam
sed omnis vitae usum omnesque artes una maxime
continet, nihil omnino loci relinquitur. quae potest
enim esse memoria falsorum, aut quid quisquam meminit quod non animo conprehendit et tenet? Ars
vero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus
sed ex multis animi perceptionibus constat? quam si 
subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio: non
enim fortuito hunc artificem dicemus esse illum negabimus, sed cum alterum percepta et conprehensatenere
videmus alterum non item. cumque artium aliud eius
modi genus sit ut tantum modo animo rem cernat,
aliud ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut 
geometres cernere ea potest quae aut nulla sunt aut
internosci a falsis non possunt, aut is qui fidibus
utitur explere numeros et conficere versus; quod idem
in similibus quoque artibus continget, quarum omne
opus est in faciendo atque agendo. quid enim est
quod arte effici possit nisi is qui artem tractabit multa
perceperit?

Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi 

 

et conprendi multa posse. in quibus solis inesse
etiam scientiam dicimus, quam nos non conprehensionem modo rerum sed eam stabilem quoque
et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam
5artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam;
ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti,
quaero unde nata sit aut quo modo. quaero etiam,
ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre,
intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium
prodat aut fidem, cur has sibi tam graves leges
inposuerit, cum quam ob rem ita oporteret nihil
haberet conprehensi percepti cogniti constituti. nullo
igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet 
aequitatem et fidem ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisi is rebus adsensus sit
quae falsae esse non possint.

Ipsa vero sapientia si
se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum
obtinebit nomen sapientiae? deinde quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, cum
certi nihil erit quod sequatur? cum vero dubitabit 
quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo
omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque
etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium
quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque
initium esse naturae accommodatum. nam aliter adpetitio (eam enim volumus esse o(rmh\n qua ad agendum impellimur et id adpetimus quod est visum)
moveri non potest.

illud autem quod movet prius
oportet videri eique credi; quod fieri non potest, si
id quod visum erit discerni non poterit a falso. quo
modo autem moveri animus ad adpetendum potest,
si id quod videtur non percipitur adcommodatumne
naturae sit an alienum? itemque, si quid officii sui
sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget,

 

ad nullam rem umquam inpelletur, numquam movebitur. quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est
id ei verum quod occurrit videri.

Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur
quasi quaedam lux lumenque vitae: tamenne in ista
pravitate perstabitis? nam quaerendi initium ratio
attulit, quae perfecit virtutem, cum esset ipsa ratio 
confirmata quaerendo; quaestio autem est adpetitio
cognitionis quaestionisque finis inventio; at nemo
invenit falsa, nec ea quae incerta permanent inventa
esse possunt, sed cum ea quae quasi involuta ante 
fuerunt aperta sunt, turn inventa dicuntur: sic et
initium quaerendi et exitus percipiundi et conprendendi 
tenet. itaque argumenti conclusio, quae est Graece
 a)po/deicis , ita definitur: 'ratio quae ex rebus perceptis
ad id quod non percipiebatur adducit'.

quod si omnia
visa eius modi essent qualia isti dicunt, ut ea vel falsa
esse possent neque ea posset ulla notio discernere,
quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus, aut quae esset conclusi argumenti
fides? ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum? sapientiae vero
quid futurum est, quae neque de se ipsa dubitare
debet neque de suis decretis (quae philosophi vocant
 do/gmata ), quorum nullum sine scelere prodi poterit;
cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum
publicarum nasci solent; non potest igitur dubitari
quin decretum nullum falsum possit esse sapientis
neque 
 satis sit non esse falsum sed etiam stabile fixum

 

ratum esse debeat, quod movere nulla ratio queat;
talia autem neque esse neque videri possunt eorum
ratione qui illa visa e quibus omnia decreta sunt nata
negant quicquam a falsis interesse.

Ex hoc illud est natum, quod postulabat Hortensius,
ut id ipsum saltem perceptum a sapiente dioeretis,
nihil posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti,
cum diceret ei qui adfirmaret nihil posse percipi 
 consentaneum esse 
 unum tamen illud dicere percipi posse
consentaneum esse ut alia non possent, Carneades
acutius resistebat. nam tantum abesse dicebat ut id 
consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret. qui
enim negaret quicquam esse quod perciperetur, eum
nihil excipere; ita necesse esse ne id ipsum quidem
quod exceptum non esset conprendi et percipi ullo
modo posse.

Antiochus ad istum locum pressius videbatur accedere. quoniam enim id haberent Academici
decretum (sentitis enim iam hoc me do/gma dicere),
nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto
sicut in ceteris rebus fluctuari, praesertim cum in eo
summa consisteret: hanc enim esse regulam totius
philosophiae, constitutionem veri falsi; cogniti incogniti;
quam rationem quoniam susciperent docereque vellent
quae visa accipi oporteret quae repudiari, certe hoc
ipsum, ex quo omne veri falsique iudicium esset,
percipere eos debuisse; etenim duo esse haec maxima
in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec
sapientem posse esse qui aut cognoscendi esse initium
ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat;haecautem
habere dubia nec is ita confidere ut moveri non possint
abhorrere a sapientia plurimum. hoc igitur modo
potius erat ab his postulandum ut hoc unum saltem,

 

percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de
inconstantia totius illorum sententiae — si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil adprobantis — sit ut
opinor dictum satis.

Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo
abstrusior — habet enim aliquantum a physicis, ut
verear ne maiorem largiar ei qui contra dicturus
est libertatem et licentiam; nam quid eum facturum
putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere
conetur? — sed disputari poterat subtiliter quanto
quasi artificio natura fabricata esset primum animal
omne deinde hominem maxime, quae vis esset in
sensibus, quem ad modum prima visa nos pellerent,
deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut
sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim
ipsa, quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus
est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea quibus movetur. itaque alia visa sic arripit ut iis statim
utatur, alia quasi recondit, e quibus memoria oritur;
cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum e)nnoi/as tum
 prolh/myeis vocant; eo cum accessit ratio argumentique
conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et
perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.

ad rerum
igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum
sit mens hominis amplectitur maxime cognitionem et
istam kata/lhmyin , quam ut dixi verbum e verbo exprimentes conprensionem dicemus, cum ipsam per se
amat (nihil enim est ei veritatis luce dulcius) tum
etiam propter usum. quocirca et sensibus utitur et
artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philosophiam ipsam corroborat ut virtutem efficiat, ex qua

 

re una vita omnis apta sit. Ergo i qui negant quicquam posse oonprendi haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae, vel potius etiam totam
vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo.
ut difficile sit de temeritate eorum perinde ut causa
postulat dicere.

Nec vero satis constituere possum quod sit eorum
consilium aut quid velint. interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi, si ea quae
disputentur vera sint turn omnia fore incerta, respondent: 'quid ergo istud ad nos? num nostra culpa
est? naturam accusa, quae in profundo veritatem ut
ait Democritus penitus abstruserit'. alii autem elegantius, qui etiam queruntur quod eos insimulemus
omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id quod percipi non possit docere conantur
eaque distinguere. Cum his igitur agamus, qui haec
distingunt, illos, qui omnia sic incerta dicunt ut
stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos
aliquos relinquamus. Volunt enim (et hoc quidem
vel maxime vos animadvertebam moveri) probabile
aliquid esse et quasi veri simile, eaque se uti regula
et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.

Quae
ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi 
propterea quod ea non possunt internosci nullam habemus? nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et pravum sic inter verum et falsum. si nihil
interest, nulla regula est, nec potest is cui est visio
veri falsique communis ullum habere iudicium aut
ullam omnino veritatis notam. Nam cum dicunt hoc
se unum tollere, ut quicquam possit ita verum videri

 

ut non eodem modo falsum etiam possit ita 
 videri,
cetera autem concedere, faciunt pueriliter. quo enim
omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere;
ut si quis quem oculis privaverit dicat ea quae cerni
possent se ei non ademisse. ut enim illa oculis modo
agnoscuntur sic reliqua visis, sed propria veri non
communi veri et falsi nota. quam ob rem sivetu probabilem visionem sive in 
 probabilem et quae non inpediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes quod sequare, ad visum illud de quo agimus
tibi erit revertendum.

in eo autem si erit communitas
cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in 
communi signo notari non potest. sin autem commune nihil erit, habeo quod volo; id enim quaero
quod ita mihi videatur verum ut non possit item
falsum videri. Simili in errore versantur cum convicio veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui,
verum illud quidem et inpressum in animo atque
mente, neque tamen id percipi ac conprendi posse. quo
enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum
possit accidere ut id quod nigrum sit album esse
videatur, aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut
inpressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne 
moveatur: ita neque color neque corpus nec veritas
nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum
relinquitur.

Ex hoc illud is usu venire solet, ut
quicquid dixerint a quibusdam interrogentur 'ergo
istuc quidem percipis?'. sed qui ita interrogant ab iis

 

inridentur. non enim urguent ut coarguant neminem
ulla de re posse contendere nec adseverare sine aliqua
eius rei quam sibi quisque placere dicit certa et propria nota. Quod est igitur istuc vestrum probabile?
nam si quod cuique occurrit et primo quasi aspectu
probabile videtur id confirmatur, quid eo levius;
 sin
ex circumspectione aliqua et accurata consideratione
quod visum sit id se dicent sequi, tamen exitum non
habebunt,

primum quia is visis inter quae nihil interest
aequaliter omnibus abrogatur fides; deinde, cum dicant
posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit existat aliquid quod et veri
simile videatur et absit longissime a vero, ne 
 si
magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum
ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi
poterunt. ut enim confidant, notum iis esse debebit
insigne veri; quo obscuro et oppresso quod tandem
verum sibi videbuntur attingere? quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur: 'est hoc
quidem illius rei signum aut argumentum, et ea re
id sequor, sed fieri potest ut id quod significatur aut
falsum sit aut nihil sit omnino'. 
 Sed de perception hactenus; si quis enim ea quae
dicta sunt labefactare volet, facile etiam absentibus
nobis veritas se ipsa defendet.

His satis cognitis quae iam explicata sunt nunc de
adsensione atque adprobatione, quam Graeci sugkata/qesin 
vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus
sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. nam cum
vim quae esset in sensibus explicabamus, simul illud
aperiebatur, conprendi multa et percipi sensibus, quod
fieri sine adsensione non potest. deinde cum inter
inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal
agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest

 

quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea quae
est in nostra potestate sita reddenda adsensio.

et vero
animus quodam modo eripitur iis quos neque sentire
neque adsentiri volunt. ut enim necesse est lancem
in libram ponderibus inpositis deprimi sic animum
perspicuis cedere. nam quo modo non potest animal
ullum non adpetere id quod adcommodatum ad naturam
adpareat (Graeci id oi)kei=on 
 appellant), sic non potest 
obiectam rem perspicuam non adprobare. Quamquam si illa de quibus disputatum est vera sunt, nihil
attinet de adsensione omnino loqui; qui enim quid
percipit adsentitur statim. Sed haec etiam secuntur,
nec memoriam sine adsensione posse constare nec
notitias rerum nec artes; idque quod maximum est,
ut sit aliquid in nostra potestate, in eo qui rei nulli 
adsentietur non erit.

ubi igitur virtus, si nihil situm
est in ipsis nobisi? maxime autem absurdum vitia in
ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi
adsensione, hoc idem in virtute non esse, cuius omnis
constantia et firmitas ex is rebus constat quibus adsensa est et quas adprobavit. Omninoque ante videri
aliquid quam agamus necesse est eique quod visum
sit adsentiatur. quare qui aut visum aut adsenseum
tollit is omnem actionem tollit e vita.

Nunc ea videamus quae contra ab his disputari
solent. sed prius potestis totius eorum rationis quasi
fundamenta cognoscere. Conponunt igitur primum
artem quandam de his quae visa dicimus, eorumque
et vim et genera definiunt, in his quale sit id quod
percipi et conprendi possit, totidem verbis quot Stoici.

 

Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant omnem
hanc quaestionem: quae ita videantur ut etiam alia
eodem modo videri possint nec in is quicquam intersit,
non posse eorum alia percipi alia non percipi; nihil
interesse autem non modo si omni ex parte eiusdem
modi sint sed etiam si discerni non possint. Quibus
positis unius argumenti conclusione tota ab his causa
conprenditur. conposita autem ea conclusio sic est:
'eorum quae videntur alia vera sunt alia falsa; et
quod falsum est id percipi non potest, quod autem
verum visum est, id omne tale est ut eiusdem modi
falsum etiam possit videri'; et quae visa sint eius
modi ut in is nihil intersit, non posse accidere ut
eorum alia percipi possint alia non possint; 'nullum
igitur est visum quod percipi possit'.

Quae autem
sumunt ut concludant id quod volunt, ex his duo sibi
putant concedi (neque enim quisquam repugnat); ea
sunt haec: quae visa falsa sint ea percipi non posse;
et alterum: inter quae visa nihil intersit, ex is non
posse alia talia esse ut percipi possint alia ut non
possint. reliqua vero multa et varia oratione defendunt, quae sunt item duo: unum, quae videantur eorum
alia vera esse alia falsa; alterum, omne visum quod
sit a vero tale esse quale etiam a falso possit esse.

haec duo proposita non praetervolant sed ita dilatant
ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam.
dividunt enim in partes et eas quidem magnas, primum in sensus, deinde in ea quae ducuntur a sensibus
et ab omni consuetudine, quam obscurari volunt; tum
perveniunt ad eam partem ut ne ratione quidem et
coniectura ulla res percipi possit. haec autem universa
concidunt etiam minutius. ut enim de sensibushesterno
sermone vidistis item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere

 

iis omnibus quae visa sint veris adiuncta esse falsa
quae a veris nihil differant; ea cum talia sint non
posse conprendi.

Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt
remotissimam. definitiones enim et partitiones et
horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio
fidentium est hominum illa vera et firma et certa
esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo
magis vera illa esse quam falsa. quid enim agant, si
cum aliquid definierint roget eos quispiam num illa
definitio possit in aliam rem transferri quamlubet: si
posse dixerint, quid enim 
 dicere habeant cur ila vera
definitio sit; si negaverint, fatendum sit, quoniam †vel
illa vera† definitio transferri non possit in falsum,
quod ea definitione explicetur id percipi posse; quod
minime illi volunt. Eadem dici poterunt in omnibus
partibus.

si enim dicent ea de quibus disserent se
dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur; sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt
longius progredi: occurretur enim, sicut occursum est.
Nam concludi argumentum non potest nisi is quae
ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa
eiusdem modi nulla possint esse. ergo si rebus conprensis et perceptis nisa et progressa ratio hoc efficiet,
nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam
quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis

 

est istorum oratio qui omnia non tarn esse quam
videri volunt? Maxime autem convincuntur cum haec
duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia, primum esse quaedam falsa visa (quod cum
volunt, declarant quaedam esse vera), deinde ibidem,
inter falsa visa et vera nihil interesse. at primum
sumpseras tamquam interesset: ita priore posterius,
posteriore superius convincitur.

Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil
nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus.
Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis
magnam habet vim, ut ipsa per sese ea quae sint
nobis ita ut sint indicet. sed tamen ut maneamus
in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam
opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara
sint ipsa per sese quasi praestrigiis quibusdam et
captionibus depellamur. nam qui voluit subvenire
erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri
cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit; ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.

Quam ob rem cum
duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra conparanda. adversantur enim primum quod parum defigunt animos
et intendunt in ea quae perspicua sunt, ut quanta
luce ea circumfusa sint possint agnoscere; alterum
est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere
non possunt desciscunt a veritate. oportet igitur et
ea quae pro perspicuitate responderi possunt in
promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum

 

captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.

Exponam igitur generatim argumenta eorum,
quoniam ipsi etiam illi solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse quae
omnino nulla sint, cum animi inaniter moveantur,
eodem modo rebus iis quae nullae sint ut is quae sint.
'nam cum dicatis' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo,
velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis
auspiciis extis declarentur' (haec enim aiunt probari
a Stoicis, quos contra disputant) — quaerunt quonam
modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit
probabilia, quae autem plane proxume ad verum
accedant efficere non possit, aut si ea quoque possit
cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur
tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit omnino.

'Deinde cum mens moveatur ipsa per sese, ut et ea
declarant quae cogitatione depingimus et ea quae vel
dormientibus vel furiosis videntur non †inquam veri
simile sit sic etiam mentem moveri ut non modo non
internoscat vera illa visa sint anne falsa, sed ut in
is nihil intersit omnino', ut si qui tremerent et
exalbescerent vel ipsi per se motu mentis aliquo vel
obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset qui
distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam
interesset inter 
 intestinum et oblatum. 'Postremo
si nulla visa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio
est; sin autem sunt, cur non etiam quae non facile
internoscantur, cur non ut plane nihil intersit, praesertim cum ipsi dicatis sapientem in furore sustinere
se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio
appareat.'

Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem

 

et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei
disputatio. mihi autem non idem faciundum puto sed
ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur
aut demitur: soritas hoc vocant, qui acervum efficiunt
uno addito grano, vitiosum sane et captiosum genus.
sic enim ascenditis: 'si tale visum obiectum est a
deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut valde
veri simile; cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur, deinde ut ne internoscatur quidem, postremo
ut nihil inter hoc et illud intersit.' huc si perveneris
me tibi primum quidque concedente, meum vitium
fuerit, sin ipse tua sponte processeris, tuum.

quis enim
tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum
esse si possit? quo modo autem sumis ut si quid
cui simile esse possit; sequatur ut etiam difficiliter
internosci possit, deinde ut ne internosci quidem,
postremo ut eadem sit? 
 et si lupi canibus similes,
eosdem dices ad extremum? et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et
artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur
adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia
quidem videmus? nihil est enim quod e suo genere
in aliud genus transferri possit; at si efficeretur ut
inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno;

quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive
per vinum sive per insaniam. nam ab omnibus eius-

 

dem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere
debemus, abesse dicemus. quis enim, cum sibi fingit
aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse
commovit atque ad se revocavit sentit quid intersit
inter perspicua et inania? eadem ratio est somniorum.
num censes Ennium, cum in hortis cum Ser. Galba
vicino suo ambulavisset, dixisse 'visus sum mihi cum
Galba ambulare'? at cum somniavit ita narravit 'visus
Homerus adesse poeta', idemque in Epicharmo 'nam
videbar somniare med ego esse mortuum'. itaque simul
ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita
habemus ut ea quae in foro gessimus.

'At enim dum
videntur, eadem est in somnis species eorum quae 
vigilantes videmus.' Primum interest, sed id omittamus; illud enim dicimus, non eandem esse vim
neque integritatem dormientium et vigilantium nec
mente nec sensu. ne vinulenti quidem quae faciunt
eadem adprobatione faciunt qua sobrii: dubitant haesitant revocant se interdum iisque quae videntur inbecillius adsentiuntur, cumque edormierunt illa visa
quam levia fuerint intellegunt. quod idem contingit
insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid quod non sit id videri sibi, et cum relaxentur
sentiant atque illa dicant Alcmeonis 'sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu'.

'At enim
ipse sapiens sustinet se in furore ne adprobet falsa
pro veris.' Et alias quidem saepe, si aut in sensibus
ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos
est. si enim inter visa ** nihil interesset , aut semper

 

sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum qui omnia cupiunt
confundere. quaerimus gravitatis constantiae firmitatis sapientiae iudicium, utimur exemplis somniantium
furiosorum ebriosorum: illud adtendimus, in hoc omni
genere quam inconstanter loquamur? non enim proferremus vino aut somno oppresses aut mente captos
tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum qui
essent aliter adfecti, turn nihil interesse.

Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt?
(ea dico incerta quae a)/dhla Graeci.) si enim res se
ita habeat ut nihil intersit utrum ita cui videatur ut
insano an sano, cui possit exploratum esse de sua
sanitate? quod velle efficere non mediocris insania 
est. Similitudines vero aut geminorum aut signoruni
anulis inpressorum pueriliter consectantur. quis enim
nostrum similitudines negat esse, cum eae plurimis
in rebus appareant. sed si satis est ad tollendam
cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non
estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur
id potius contenditis quod rerum natura non patitur,
ut non suo quidque genere sit tale quale est, nec sit 
in duobus aut pluribus nulla re different ulla communitas? ut †sibi sint et ova ovorum et apes apium
simillimae: quid pugnas igitur aut quid tibi vis in
geminis? conceditur enim similes esse, quo contentus esse potueras;

tu autem vis eosdem plane esse
non similes, quod fieri nullo modo potest.
 Dein confugis ad physicos eos qui maxime in Academia inridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et
ais Democritum dicere innumerabiles esse mundos, et
quidem sic quosdam inter sese non solum similes sed

 

undique perfecte et absolute ita pares ut inter eos
nihil prorsus intersit, et eo quidem mnumerabiles ** 
itemque homines. deinde postulas ut, si mundus ita
sit par alteri mundo ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro
mundo aliquid alicui sic sit par ut nihil differat nihil
intersit. 'cur enim' inquies 'ex illis individuis, unde
omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis
et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse sed etiam sint, in
hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?'
Primum quiderm me ad Democritum vocas;

cui non
adsentior potius †quare fallar† potest id quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum
singulas proprietates esse. fac enim antiquos illos
Servilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse? 'non cognoscebantur foris': at domi; 'non ab alienis': at a suis.
an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam
putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine 20
adhibita tam facile internosceremus ut ne minimum 
quidem similes viderentur.

Hic pugnes licet, non repugnabo, quin etiam concedam ilium ipsum sapientem,
de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes occurrant quas non habeat dinotatas, retenturum adsensun
nec umquam ulli viso adsensurum nisi quod tale
fuerit quale falsum esse non possit. sed et ad ceteras
res habet quandam artem qua vera a falsis possit
distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus

 

est: ut mater geminos. internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces si adsueveris. videsne ut
in proverbio sit ovorum inter se similitudo: tamen
hoc accepimus, Deli fuisse complures salvis rebus illis,
qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent;
ii cum ovum inspexerant quae id gallina peperisset
dicere solebant.

Neque id est contra vos; nam vobis 
satis esset ova illa non internoscere; nihilo enim magis
adsentirer hoc illud esse quam si inter illa omnino
nihil interesset. habeo enim regulam, ut talia visa
vera iudicem qualia falsa esse non possint; ab hac
mihi non licet transversum ut aiunt digitum discedere,
ne confundam omnia; veri enim et falsi non modo
cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit. Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis
dicere, cum visa in animos inprimantur, non vos id
dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter
species et quasdam formas eorum. quasi vero non specie visa iudicentur; quae fidem nullam habebunt
sublata veri et falsi nota.

Illud vero perabsurdum
quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini. primum qui potestis non inpediri, cum a veris
falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, cum
sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est
 e)poxh\ 
 id est adsensionis retentio, in qua melius sibi
constitit Arcesilas, si vera stunt quae de Carneade
non nulli existimant. si enim percipi nihil potest,

 

quod utrique visum est, tollendus adsensus est; quid
enim est tam futtile quam quicquam adprobare non
cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus
solitum esse eo 
 delabi interdum ut diceret opinaturum id est peccaturum esse sapientem. mihi porro
non tam certum est esse aliquid quod conprendi possit,
de quo iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari id est numquam adsentiri rei vel
falsae vel incognitae.

Restat illud quod dicunt veri
inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro
omnibus. volo igitur videre quid invenerint. 'Non
solemus' inquit 'ostendere'. Quae sunt tandem ista
mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam vestram? 'Ut qui audient' inquit 'ratione
potius quam auctoritate ducantur'. Quid si utrumque, num peius est? Unum tamen illud non celant,
nihil esse quod percipi possit. an in eo auctoritas nihil
obest? mihi quidem videtur vel plurimum. quis enim
ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa
secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior
in Carneade et copia rerum et dicendi vis fuisset?

Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis
annis post multo etiam adseverantius, in Syria cum
esset mecum paulo ante quam est mortuus. Sed
iam confirmata causa te hominem amicissimum' (me
autem appellabat) 'et aliquot annis minorem natu
non dubitabo monere. Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere quae
confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat
adprobatione omni, orbat sensibus? et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis sive deus aliquis sive na-

 

tura ademerat sive eius loci quem incolebant situs,
ignes tamen aderant quorum illis uti lumine licebat:
isti autem quos tu probas tantis offusis tenebris ne
scintillam quidem ullam nobis ad dispiciendum reliquerunt; quos si sequamur iis vinclis simus astricti
ut nos commovere nequeamus.

sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem rerum
sustulerunt; quod non modo recte fieri sed omnino
fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. an tu, cum res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque
dixeris ea te conperisse (quod mihi quoque licebat qui
ex te illa cognoveram), negabis esse rem ullam quae
cognosci conprendi percipi possit? vide quaeso etiam
atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum
a te ipso minuatur auctoritas.'

Quae cum dixisset ille, finem fecit. Hortensius autem
vehementer admirans (quod quidem perpetuo Lucullo
loquente fecerat, ut etiam manus saepe tolleret: nec
mirum; nam numquam arbitror contra Academiam
dictum esse subtilius) me quoque, iocansne an ita
sentiens (non enim satis intellegebam), coepit hortari
ut sententia desisterem. 
 Tum mihi Catulus 'Si te' inquit 'Luculli oratio flexit,
quae est habita memoriter accurate copiose, taceo
neque te quo minus si tibi ita videatur sententiam
mutes deterrendum puto. illud vero non censuerim,
ut eius auctoritate moveare. tantum enim te non 
 
modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis
inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia
semper futura sit, arriperet te et in contione quaereret

 

qui tibi constares cum idem negares quicquam certi
posse reperiri idem te conperisse dixisses. hoc quaeso
cave ne te terreat. de causa autem ipsa malim quidem te ab hoc dissentire; sin cesseris, non magnopere
mirabor: memini enim Antiochum ipsum, cum annos
multos alia sensisset, simul ac visum sit sententia
destitisse.'

Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri. tum
ego non minus conmotus quam soleo in causis maioribus huius modi quadam oratione sum exorsus. 
 'Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut
docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis
eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen
ut ei respondere posse diffiderem; auctoritas autem
tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non,
minorem tuam. adgrediar igitur, si pauca ante quasi
de fama mea dixero.

Ego enim si aut ostentatione
aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me adplicavi, non modo stultitiam meam sed etiam mores et naturam condemnandam puto. nam si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu
consilioque totius vitae aut certare cu'm aliis pugnaciter aut frustrari cum alios tum etiam me ipsum
velim? itaque nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod cum de re publica disceptatur
fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire
quae dicerem.

qui enim possum non cupere verum
invenire, cum gaudeam si simile veri quid invenerim? 
sed ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre,

 

sic pro veris probare falsa turpissimum est. Nec
tamen ego is sum qui nihil umquam falsi adprobem
qui numquam adsentiar qui nihil opiner; sed quaerimus de sapiente. ego vero ipse et magnus quidam 
sum opinator (non enim sum sapiens) et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram, 
qua 'fidunt duce nocturna Phoenices in alto', ut ait
Aratus, eoque directius gubernant quod earn tenent
quae 'cursu interiore brevi convertitur orbe' — sed 
Helicen et clarissimos Septentriones id est rationes
has latiore specie non ad tenue limatas; eo fit ut
errem et vager latius. Sed non de me, ut dixi, sed 
de sapiente quaeritur. visa enim ista cum acriter
mentem sensumve pepulerunt accipio iisque interdum
etiam adsentior. nec percipio tamen: nihil enim arbitror posse percipi. non sum sapiens; itaque visis
cedo nec possum resistere. sapientis autem hanc
censet Arcesilas vim esse maximam Zenoni adsentiens,
cavere ne capiatur, ne fallatur videre; nihil est enim
ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore levitate temeritate diiunctius. Quid
 quid 
 igitur loquar de firmitate sapientis? quem quidem nihil opinari tu quoque Luculle concedis. quod
quoniam a te probatur, ut praepostere tecum agam
iam (mox referam me ad ordinem), haec primum
conclusio quam habeat vim considera:

'si ulli rei
sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur; numquam autem opinabitur; nulli igitur rei
adsentietur'. hanc conclusionem Arcesilas probabat;

 

confirmabat enim et primum et secundum. Carneades non numquam secundum illud dabat, adsentiri
aliquando; ita sequebatur etiam opinari, quod tu non
vis, et recte ut mihi videris. sed illud primum, sapientem si adsensurus esset etiam opinaturum, falsum esse
Stoici dicunt et eorum adstipulator Antiochus; posse
enim eum falsa a veris et quae non possint percipi
ab iis quae possint distinguere.

Nobis autem primum
etiam si quid percipi possit tamen ipsa consuetudo
adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica. quam
ob rem cum tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius
omnis adsensio, ne praecipitet si temere processerit.
ita enim finitima sunt falsa veris eaque quake percipi
non possunt iis quae possunt 
 (si modo ea sunt
quaedam; iam enim videbimus), ut tam in praecipitem
locum non debeat se sapiens committere. Sin autem
omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero
et quod tu mihi das accepero, sapientem nihil opinari,
effectum illud erit, sapientem adsensus omnes cohibiturum, ut videndum tibi sit idne malis an aliquid
opinaturum esse sapientem. 'Neutrum' inquies 'illorum' nitamur 
 . Nitamur igitur nihil posse percipi;
etenim de eo omnis est controversia.

Sed prius pauca cum Antiocho, qui haec ipsa quae
a me defenduntur et didicit apud Philonem tam diu
ut constaret diutius didicisse neminem, et scripsit de
iis rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit
in senectute quam antea defensitaverat. quamvis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia levatur
auctoritas. quis quam 
 enim iste dies inluxerit quaero,

 

qui illi ostenderit eam quam quam 
 multos annos
esse negitavisset veri et falsi notam. excogitavit aliquid? eadem dicit quae Stoici. paenituit illa sensisse? cur non se transtulit ad alios, et maxime ad
Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. quid
eum Mnesarchi paenitebat, quid Dardani; qui erant
Athenis tum principes Stoicorum. numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se
audirent habere.

Unde autem subito vetus Academia
revocata est? nominis dignitatem videtur, cum a re
ipsa descisceret, retinere voluisse. quod erant qui
illum gloriae causa facere dicerent, sperare etiam fore
ut i qui se sequerentur Antiochii vocarentur; mihi
autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. etenim de ceteris sunt
inter illos non nulla communia; haec Academicorum
est una sententia quam reliquorum philosophorum
nemo probet. itaque cessit, et ut ii qui sub novis solem
non ferunt item ille cum aestuaret veterum ut maenianorum sic Academicorum umbram secutus est.

quoque solebat uti argumento turn cum ei placebat nihil
posse percipi, cum quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum conprehendisset certa illa nota qua adsentiri dicitis oportere, illudne quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod
esset id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse
summum bonum — qui ex illius commutata sententia
dooere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero
posse quod non eodem modo possit a falso, is curavit
quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset ex eo

 

ceteri sumerent. Sed cum hoc alio loco plura; nunc
ad ea quae a te Luculle dicta sunt.

Et primum quod initio dixisti videamus quale sit,
similiter a nobis de antiquis philosophis commemorari
atque seditiosi solerent claros viros sed tamen populares aliquos nominare. illi cum res non bonas 
tractent similes bonorum videri volunt; nos autem ea
dicimus nobis videri quae vosmet ipsi nobilissimis
philosophis placuisse conceditis. Anaxagoras 
 nivem
nigram dixit esse. ferres me si ego idem dicerem?
tu ne si dubitarem quidem. at quis est? num hic sophistes (sic enim appellabantur ii qui ostentationis
aut quaestus causa philosophantur )? maxima fuit et
gravitatis et ingeni gloria.

Quid loquar de Democrito? quem cum eo conferre possumus non modo
ingenii magnitudine sed etiam animi, qui ita sit ausus
ordiri 'haec loquor de universis': nihil excipit de quo
non profiteatur, quid enim esse potest extra universa;
quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi Chrysippo reliquis inferioris aetatis, qui mihi cum illo collati quintae classis videntur. atque is non hoc dicit
quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi
posse negamus; ille esse verum plane negat esse ;
sensus quidem non obscuros dicit sed tenebricosos (sic
enim appellat eos). Is qui hunc maxime est admiratus,
Chius Metrodorus initio libri qui est de natura 'nego'
inquit 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus,
ne id ipsum quidem nescire aut scire nos, nec omnino
sitne aliquid an nihil sit'.

Furere tibi Empedocles videtur: at mihi dignissimum rebus is de quibus loquitur

 

sonum fundere. num ergo is excaecat nos aut orbat
sensibus, si parum magnam vim censet in is esse ad
ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda? Parmenides
Xenophanes minus bonis quamquam versibus sed
tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi
irati, qui cum sciri nihil possit audeant se scire dicere. Et ab iis aiebat removendum Socratem et Platonem cur, an de ullis certius possum dicere? vixisse
cum iis equidem videor, ita multi sermones perscripti
sunt e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil
sit visum sciri posse; excepit unum tantum, scire se
nihil se scire, nihil amplius. quid dicam de Platone,
qui certe tam multis libris haec persecutus non esset
nisi probavisset; ironeam enim alterius, perpetuam
praesertim, nulla fuit ratio persequi.

Videorne tibi
non ut Saturninus nominare modo inlustres homines,
sed etiam imitari numquam nisi clarum nisi nobilem?
atqui habebam molestos vobis sed minutos, Stilbonem 
Diodorum Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata
quaedam sophismata (sic enim appellantur fallaces
conclusiunculae ). Sed quid eos colligam, cum habeam
Chrysippum, qui fulcire putatur porticum Stoicorum: 
quam multa ille contra sensus, quam multa contra
omnia quae in consuetudine probantur. 'At dissolvit
idem.' Mihi quidem non videtur, sed dissolverit sane:
certe tam multa non collegisset quae nos fallerent
probabilitate magna, nisi videret is resisti non facile
posse.

Quid Cyrenaei videntur, minime contempti

 

philosophi, qui negant esse quicquam quod percipi
possit extrinsecus, ea se sola percipere quae tactu
intumo sentiant, ut dolorem ut voluptatem; neque se
quo quid colore aut quo sono sit scire, sed tantum 
sentire adfici se quodam modo. 
 Satis multa de auctoribus. quamquam ex me quaesieras, nonne putarem post illos veteres tot saeculis
inveniri verum potuisse tot ingeniis tantisque studiis
quaerentibus. quid inventum sit paulo post videro,
te ipso quidem iudice. Arcesilan vero non obtrectandi
causa cum Zenone pugnavisse sed verum invenire
voluisse sic intellegitur.

nemo umquam superiorum
non modo expresserat sed ne dixerat quidem posse
hominem nihil opinari, nec solum posse sed ita necesse esse sapienti. visa est Arcesilae cum vera sententia tum honesta et digna sapienti; quaesivit de
Zenone fortasse quid futurum esset si nec percipere
quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset.
ille credo nihil opinaturum, quoniam esset quod percipi posset. quid ergo id esset. 'visum' credo. 'quale
igitur visum?' turn ilum ita definisse: ex eo quod
esset sicut esset inpressum et signatum et effictum. 
post requisitum etiamne si eius modi esset visum
verum quale vel falsum. hic Zenonem vidisse acute
nullum esse visum quod percipi posset, si id tale
esset ab eo quod est cuius modi ab eo quod non
est posset esse. recte consensit Arcesilas ad definitionem additum, neque enim falsum percipi posse
neque verum si esset tale quale vel falsum; incubuit autem in eas disputationes ut doceret nullum

 

tale esse visum a vero ut non eiusdem modi etiam
a falso possit esse.

Haec est una contentio quae adhuc
permanserit. nam illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. licebat enim 'nihil percipere et tamen opinari'; quod a
Carneade dicitur probatum: equidem Clitomacho plus
quam Philoni aut Metrodoro credens hoc magis ab
eo disputatum quam probatum puto. 
 Sed id omittamus. illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut si ostendero nihil posse percipi tu concedas
numquam adsensurum esse.

Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus
quidem vera nuntiant? quos tu Luculle communi loco
defendis. quod ne id facere posses, idcirco heri non
necessario loco contra sensus tam multa dixeram; tu
autem te negas infracto remo neque columbae collo
commoveri. primum cur? nam et in remo sentio non
esse id quod videatur, et in columba pluris videri
colores nec esse plus uno. deinde nihilne praeterea
diximus? 'Maneant illa omnia; †lacerat ista causa;
veracis suos esse sensus dicit Epicurus '. Igitur
semper auctorem habes, et eum qui magno suo periculo causam agat; eo enim rem demittit Epicurus, si
unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam
esse credendum.

hoc est verum esse, confidere suis
testibus et †inportata insistere; itaque Timagoras
Epicureus negat sibi umquam cum oculum torsisset
duas ex lucerna flammulas esse visas; opinionis enim
esse mendacium non oculorum: quasi quaeratur quid

 

sit, non quid videatur. Sic hic quidem, maiorum similis; tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse
alia falsa, qui ea distinguis? Et desine quaeso communibus locis; domi nobis ista nascuntur. 'Si' inquis
'deus te interroget sanis modo et integris sensibus
num amplius quid desideras , quid respondeas?' Utinam quidem roget: audies quam nobiscum male †agerent. ut enim vera videamus, quam longe videmus? 
ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno; regionem
video Pompeiani, ipsum 
 Pompeianum non cerno,
neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. o praeclarum prospectum: Puteolos videmus; at familiarem nostrum P. Avianium fortasse in porticu Neptuni ambulantem non
videmus.

'At ille nescio qui, qui in scholis nominari
solet, mille et octingenta stadia quod abesset videbat.' Quaedam volucres longius; responderem igitur
audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse
contentum. dicit me acrius videre quam illos pisces
fortasse, qui neque videntur a nobis (et nunc quidem
sub oculis sunt) neque ipsi nos suspicere possunt;
ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur.
'At amplius non desideramus.' Quid talpam num desiderare lumen putas? Neque tam quererer cum deo
quod parum longe quam quod falsum viderem. videsne navem illam: stare nobis videtur; at iis qui
in nave sunt moveri haec villa. quaere rationem cur

 

ita videatur; quam ut maxime inveneris, quod haut
scio an non possis, non tu verum testem habere, sed
eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.

Quid ego de nave; vidi enim a te remum contemni: maiora fortasse quaeris. Quid potest sole maius,
quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram: quantulus nobis
videtur; mihi quidem quasi pedalis; Epicurus autem
posse putat etiam minorem esse eum quam videatur,
sed non multo; ne maiorem quidem multo putat esse,
vel tantum esse quantus videatur, ut oculi aut nihil
mentiantur tamen aut non multum — mentiantur 
 tamen : ubi igitur illud est 'semel'? — sed ab hoc
credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari
quidem possit, tamen nobis stare videatur.

Sed ut
minuam controversiam, videte quaeso quam in parvo 
lis sit. Quattuor sunt capita quae concludant nihil
esse quod nosci percipi conprehendi possit, de quo
haec tota quaestio est. e quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi,
tertium inter quae visa nihil intersit fieri non posse
ut eorum alia percipi possint alia non possint, quartum
nullum esse visum verum a sensu profectum cui non
adpositum sit visum aliud quod ab eo nihil intersit
quodque percipi non possit. horum quattuor capitum
secundum et tertium omnes concedunt; primum Epicurus non dat, vos, quibuscum res est, id quoque

 

conceditis; omnis pugna de quarto est.

Qui igitur
P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre
putabat, incidebat in eius modi visum quod percipi
non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a
falso; qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta,
qui bis cum Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi
notam quae falsa esse non possit? negas tantam similitudinem in rerum natura esse; pugnas omnino,
sed cum adversario facili. ne sit sane: videri certe
potest; fallet igitur sensum. et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit; sublato enim iudicio
illo quo oportet agnosci, etiam si ipse erit quem videris
qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis qua
dicis oportere ut non possit esse eiusdem modi falsa.

quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri,
quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri
qui non sit, quoniam aliquid videtur esse quod non
est? Omnia dicis sui generis esse, nihil esse idem
quod sit aliud. Stoicumst id quidem nec admodum
credibile, nullum esse pilum omnibus rebus talem
qualis sit pilus alius, nullum granum. haec refelli
possunt, sed pugnare nolo; ad id enim quod agitur
nihil interest omnibusne partibus visa re nihil differat
an internosci non possit etiam si differat. Sed si hominum similitudo tanta esse non potest, ne signorum
quidem? dic mihi: Lysippus eodem aere eadem temperatione, eodem caelo aqua ceteris omnibus centum 
Alexandrus eiusdem modi facere non posset? qua
igitur notione discereres?

quid si in eius modi cera
centum sigilla hoc anulo inpressero, ecquae poterit
in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus

 

anularius aliqui, quoniam gallinarium invenisti Deliacum ilium, qui ova cognosceret? Sed adhibes artem
advocatam etiam sensibus: 'pictor videt quae nos non
videmus' et 'simul inflavit tibicen a perito carmen
adnoscitur'. Quid hoc nonne videtur contra te valere,
si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedupt, nostri
quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura —

cur non extimescam opinandi temeritatem? etiamne hoc adfirmare potes Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio
scilicet, quae finxerit vel ut tuo verbo utar quae fabricata sit hominem? qualis ista fabrica est, ubi adhibita,
quando cur quo modo? tractantur ista ingeniose, disputantur etiam eleganter; denique videantur sane, ne
adfirmentur modo. Sed de physicis mox, et quidem 
ob eam causam, ne tu, qui id me facturum paulo ante
dixeris, videare menititus. Sed ut ad ea quae clariora
sunt veniam, res iam universas profundam, de quibus
volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam
a Chrysippo (de quo queri solent Stoici, dum studiose
omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem
contraque omnem consuetudinem contraque rationed,
ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab
eo armatum esse Carneadem);

ea sunt eius modi, quae
a te diligentissime tractata sunt. Dormientium et vinulentorum et furiosorum visa inbecilliora ess,e dicebas
quam vigilantium siccorum sanorum. quo modo? quia
cum experrectus esset Ennius non diceret se vidisse
Homerum sed visum esse, Alcmeo autem 'sed mihi

 

neutiquam cor consentit'; similia de vinulentis. quasi
quisquam neget et qui experrectus sit eum non 
 
somniare, et cuius furor consederit putare non fuisse
ea vera quae essent sibi visa in furore. sed non id
agitur; tum cum videbantur quo modo viderentur, id
quaeritur. nisi vero Ennium non putamus ita totum
illud audivisse 'o pietas animi', si modo id somniavit,
ut si vigilans audiret. experrectus enim potuit illa
visa putare, ut erant, et somnia; dormienti vero aeque
ac vigilanti probabantur. quid Iliona somno illo 'mater
te appello' nonne ita credit filium locutum ut experrecta etiam crederet? unde enim illa 'age asta, mane
audi; iteradum eadem istaec mihi': num videtur minorem habere visis quam vigilantis fidem?

Quid loquar
de insanis: qualis tandem fuit adfinis tuus Catule
Tuditanus, quisquam sanislsimus tam certa putat quae
videt quam is putabat quae videbantur? quid ille
qui 'video video te; vive Ulixes dum licet' nonne
etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non videret; quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei
filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde
movebatur falsis ut veris moveretur; quid ipse Alcmeo
tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire, nonne
ibidem incitato furore 'unde haec flamma oritur' et
illa deinceps 'incede incede, adsunt me expetunt'; quid
cum virginis fidem implorat:

 

 
 'fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam 
 hanc vim, quae me excruciat, 
 caeruleae incinctae angui incedunt, circumstant cum 
 ardentibus taedis', 
 
num dubitas quin sibi haec videre videatur? itemque
cetera 
 
 'intendit crinitus Apollo 
 arcum auratum, luna innixus, 
 Diana facem iacit a laeva':

qui magis
haec crederet si essent quam credebat quia
videbantur; apparet enim iam cor cum oculis consentire. Omnia autem haec proferuntur ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera
et falsa ad animi adsensum nihil interesse. vos autem
nihil agitis, cum illa falsa vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. non enim id
quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum qui experrecti sunt aut eorum qui furere destiterint, sed
quails visio fuerit aut furentium aut somniantium tum
cum movebantur.

Sed abeo a sensibus; quid est quod ratione percipi
possit? dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi
quasi disceptatricem et iudicem. cuius veri et falsi,
et in qua re? in geometriane quid sit verum aut falsum
dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis? at ea
non novit. in philosophia igitur: sol quantus sit quid
ad ilium? quod sit summum bonum quid habet ut
queat iudicare? quid igitur iudicabit? quae coniunctio
quae diiunctio vera sit, quid ambigue dictum sit, quid
sequatur quamque rem quid repugnet: si haec et

 

horum similia iudicat, de se ipsa iudicat; plus autem
pollicebatur. nam haec quidem iudicare ad ceteras
res, quae sunt in philosophia multae atque magnae,
non est satis.

Sed quoniam tantum in ea arte ponitis,
videte ne contra vos tota nata sit; quae primo
progressa festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum
paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum
	interrogandi genus. quid ergo istius vitii num nostra
culpa est? rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus,
nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed
nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper
clarus obscurus sit, multa pauca magna parva longa
brevia lata angusta, quanto aut addito aut dempto
certum respondeamus non habemus.

'At vitiosi sunt
soritae.' Frangite igitur eos si potestis, ne molesti
sint;erunt enim nisi cavetis. 'Cautum est' inquit; 'placet
enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur verbi causa
tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad
multa perveniat quiescere' (id est quod ab his dicitur
 h(suxa/zein 
 ). 'Per me vel stertas licet' inquit Carneades
'non modo quiescas. Sed quid proficit? sequitur enim
qui te ex somno excitet et eodem modo interroget:
'quo in numero conticuisti, si ad eum numerum unum
addidero, multane erunt?' progrediere rursus quoad
videbitur. quid plura; hoc enim fateris, neque ultimum
te paucorum neque primum multorum respondere
posse. cuius generis error ita manat, ut non videam 30
quo non possit accedere.

'Nihil me laedit' inquit;
'ego enim ut agitator callidus priusquam ad finem

 

veniam equos sustinebo, eoque magis si locus is quo
ferentur equi praeceps erit. sic me' inquit 'ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo.'
Si habes quod liqueat neque respondes, superbe; si
non habes, ne tu quidem percipis. si quia obscura, concedo; sed negas te usque ad obscura progredi; in 
 
inlustribus igitur rebus insistis. si id tantum modo ut
taceas, nihil adsequeris; quid enim ad ilium qui te
captare vult, utrum tacentem inretiat te an loquentem? sin autem usque ad novem verbi gratia sine
dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis,
etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum; hoc
idem me in obscuris facere non sinis. nihil igitur te
contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augendi nec
minuendi quid aut primum sit aut postremum docet.

Quid quod eadem illa ars quasi Penelopae telam 
retexens tollit ad extremum superiora: utrum ea
vestra an nostra culpa est? nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant
 a)ci/wma, quod est quasi ecfatum ) aut verum esse aut
falsum. quid igitur haec vera an falsa sunt: 'si te
mentiri dicis idque verum dicis, mentiris * verum 
dicis'? haec scilicet inexplicabilia esse dicitis; quod
est odiosius quam illa quae nos non conprehensa et
non percepta dicimus — sed hoc omitto, illud quaero:
	 si ista explicari non possunt nec eorum ullum iudicium
invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint,
ubi est illa definitio, effatum esse id quod aut verum

 

aut falsum sit? Rebus sumptis adiungam †ex iis sequendas esse alias inprobandas† quae sint in genere
contrario.

Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas: 'si dicis nunc lucere et verum dicis, lucet;
dicis autem nunc lucere et verum dicis; 
 lucet igitur'?
probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis
itaque in docendo eum primum concludendi modum
traditis. aut quidquid igitur eodem modo concluditur
probabitis, aut ars ista nulla est. vide ergo hanc conclusionem probaturusne sis: 'si dicis te mentiri verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque
dicis; mentiris igitur'. qui potes hanc non probare,
cum probaveris eiusdem generis superiorem? haec
Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. quid
enim faceret huic conclusioni 'si lucet, lucet; 
 lucet
autem; lucet igitur'? cederet scilicet; ipsa enim ratio
conexi cum concesseris superius cogit inferius concedere. quid ergo haec ab illa conclusione differt 'si
mentiris, mentiris; mentiris autem; mentiris igitur'?
hoc negas te posse nec adprobare nec inprobare; qui
igitur magis illud? si ars si ratio si via si vis denique
conclusionis valet, eadem est in utroque.

Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. tribunum aliquem censeo videant; a me
istam exceptionem numquam inpetrabunt. etenim cum
ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et
inridet, non inpetrent ut verum esse concedat quod
ita effabimur 'aut vivet cras Hermarchus aut non
vivet', cum dialectici sic statuant, omne quod ita

 

disiunctum sit quasi 'aut etiam aut non' non 
 modo
verum esse sed etiam necessarium (vide quam sit
cautus is quem isti tardum putant: 'si enim' inquit
'alterutrum conoessero necessarium esse, necesse erit
cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla
autem est in natura rerum talis necessitas') — cum
hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et
Stoici; totam enim evertit dialecticam: nam si e contrariis disiunctio (contraria autem ea dico, cum alterum aiat alterum neget) — si talis disiunctio falsa
potest esse, nulla vera est.

mecum vero quid habent
litium, qui ipsorum disciplinam sequor? cum aliquid
huius modi inciderat, sic ludere Carneades solebat:
'si recte conclusi, teneo; sin vitiose, minam Diogenes 
,reddet'; ab eo enim Stoico dialectica didicerat, haec
autem meroes erat dialecticorum. sequor igitur eas
vias quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo
iudicem 'si lucet, lucet ' verum esse ob eam causam
quod ita didici, omne quod ipsum ex se conexum sit
verum esse, non iudicem 'si mentiris, mentiris' eodem
modo esse conexum: aut igitur hoc ut illud, aut nisi
hoc ne illud quidem iudicabo. 
 
 Sed ut omnes istos aculeos et toturn tortuosum
genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea ista conruent universa. nec vero quicquam
ita dicam ut quisquam id fingi suspicetur; a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade
fuit, homo et acutus ut Poenus et valde studiosus

 

ac diligens; et quattuor eius libri sunt de sustinendis
adsensionibus, haec autem quae iam dicam quae 
 sunt
sumpta de primo.

Duo placet esseCarneadi genera
visorum; in uno hanc divisionem, alia visa esse quae
percipi possint alia quae non possint, in altero
autem, alia visa esse probabilia alia non probabilia. 
itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem
dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem, contra
posteriorem nihil dici oportere. quare ita placere, tale
visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut
autem probatio multa. Etenim contra naturam esset,
 si probabile nihil esset; sequitur 
 omnis vitae ea
quam tu Luculle commemorabas eversio. itaque et
sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud,
non inesse in is quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit — sic quidquid accident specie probabile, si nihil se offeret quod
sit probabilitati illi contrarium, utetur eo sapiens, ac
sic omnis ratio vitae gubernabitur. Etenim is quoque
qui a vobis sapiens inducitur multa sequitur probabilia non conprehensa neque percepta neque adsensa
sed similia veri quae nisi probet omnis vita tollatur.

quid enim conscendens
navem sapiens num conprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia navigaturum? qui potest? sed si iam ex hoc
loco proficiscatur Puteolos stadia triginta probo navigio bono gubernatore hac tranquillitate, probabile
videatur se illuc venturum esse salvum. Huius modi
igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi
faciliorque erit ut albam esse nivem probet quam

 

erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat,
sed sibi, quia sciret aquam nigram esse under illa
concreta esset, albam ipsam esse ne videri quidem,

et quaecumque
res eum sic attinget ut sit visum illud
probabile neque ulla re impeditum, movebitur. non
enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus, habet
corpus habet animum, movetur mente movetur sensibus, ut ei vera multa videantur neque tamen habere
insignem illam et propriam percipiendi notam. eoque
sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi
existere falsum aliquod cuius modihocverum. Neque
nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa
falsa esse dicunt longeque aliter se habere ac sensibus
videantur. hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus
falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi posse sensibus. ita nobis tacentibus ex uno Epicuri
capite altero vestro perceptio et conprehensio tollitur.
quod est caput Epicuri? 'si ullum sensus visum falsum
est, nihil potest percipi.' quod vestrum? 'sunt falsa
sensus visa.' quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa
loquitur: 'nihil posse percipi'. 'Non concedo' inquit
'Epicuro'. Certa igitur cum illo, qui a te totus diversus
est, noli mecum, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus,, tibi adsentior.

Quamquam nihil mihi
tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem
maxime, cui erant ea quae paulo ante dixi notissima.
licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat quod
negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est, quod tamen dicimus esse quaedam probabilia. non videtur hoc satis esse vobis. ne sit; illa
certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata

 

sunt: 'nihil igitur cernis, nihil audis, nihil tibi est
perspicuum'. Explicavi paulo ante Clitomacho auctore
quo modo ista Carneades diceret; accipe quem ad
modum eadem dicantur a Clitomacho in eo libro quem
ad C. Lucilium scripsit poetam, cum scripsisset isdem
de rebus ad L. Censorinum eum qui consul cum M'. 
Manilio fuit. scripsit igitur his fere verbis (sunt enim
mihi nota propterea quod earum ipsarum rerum de
quibus agimus prima institutio et quasi disciplina illo
libro continetur) — sed scriptum est ita:——

Academicis
placere esse rerum eius modi dissimilitudines ut aliae
probabiles videantur aliae contra. id autem non esse
satis cur alia posse percipi dicas alia non posse,
propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem
falsi perceptum et cognitum possit esse. itaque ait
vehementer errare eos qui dicant ab Academia sensus
eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut
saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum,
non inesse in iis propriam quae nusquam alibi esset
veri et certi notam.

quae cum exposuisset, adiungit
dupliciter dici adsensus sustinere sapientem, uno modo
cum hoc intellegatur, omnino eum rei nulli adsentiri,
altero cum se a respondendo ut aut adprobet quid aut
inprobet sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat. 
id cum ita sit, alterum placere ut numquam adsentiatur, alterum tenere ut sequens probabilitatem, ubicumque haec aut occurrat aut deficiat, aut 'etiam'
aut 'non' respondere possit. †nec ut† placeat eum qui
de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo moveri
tamen et agere aliquid, reliquit eius modi visa quibus
ad actionem excitemur, item ea quae interrogati in

 

utramque partem respondere possimus sequentes tantum modo quod ita visum sit, dum sine adsensu;
neque tamen omnia eius modi visa adprobari sed ea
quae nulla re inpedirentur.

Haec si vobis non probamus, sint falsa sane, invidiosa certe non sunt. non
enim lucem eripimus sed ea quae vos percipi conprehendique eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus. 
 
 Sic igitur inducto et constituto probabili, et.eo quidem expedito soluto libero nulla re inplicato, vides
profecto Luculle iacere iam illud tuum perspicuitatis
patrocinium. isdem enim hic sapiens de quo loquor
oculis quibus iste vester caelum terram mare intuebitur, isdem sensibus reliqua quae sub quemque sensum
cadunt sentiet. mare illud, quod nunc favonio nascente
purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec
tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a
sole conlucet albescit etvibrat dissimileque estproximo
ei continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur
id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.

'Unde memoria, si nihil percipimus?' sic enim quaerebas. quid meminisse visa
nisi conprensa non possumus? quid Polyaenus, qui
magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam
Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse
credidit, num illa etiam quae sciebat oblitus est? atqui falsum quod est id percipi non potest, ut vobismet
ipsis placet. si igitur memoria perceptarum conprensarumque rerum est, omnia quae quisque meminit

 

habet ea conprensa atque percepta; falsi autem conprendi nihil potest; et omnia meminit Seiron Epicuri
dogmata; vera igitur illa sunt nunc omnia. hoc per
me licet; sed tibi aut concedendum est ita esse, quod
minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare esse ei locum etiam si conprehensio perceptioque nulla sit.

'Quid fiet artibus?' Quibus? iisne quae 
ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia,
an iis quae tantum id quod videtur secuntur nec
habent istam artem vestram qua vera et falsa diiudicent? 
 Sed illa sunt lumina duo quae maxime causam
istam continent. Primum enim negatis fieri posse ut
quisquam nulli rei adsentiatur. at id quidem perspicuum est, cum Panaetius, princeps prope meo quidem
iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat quam 
omnes praeter eum Stoici certissimam putant, vera
esse responsa haruspicum auspicia oracula somnia
vaticinationes, seque ab adsensu sustineat — quod
is potest facere vel de iis rebus quas illi a quibus
ipse didicit certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit? an est aliquid quod
positum vel inprobare vel adprobare possit, dubitare 
non possit? an tu in soritis poteris hoc cum voles,
ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim cum possit sine adsensione ipsam veri
similitudinem non inpeditam sequi.

Alterum est
quod negatis actionem ullius rei posse in eo esse
qui nullam rem adsensu suo conprobet. Primum enim

 

videri oportet, in quo sit etiam adsensus (dicunt enim
Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam adpetitio consequatur actionem sequi) — tolli autem
omnia si visa tollantur. hac de re in utramque partem
5et dicta sunt et scripta multa †vide superiore†, sed
brevi res potest tota confici. ego enim etsi maximam
actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus
adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita
scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex
animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis
relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente?

'Hoc' inquit 'ipsum
inpediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse
percipi'. lam istuc te quoque impediet in navigando
et in conserendo, in uxore ducenda in liberis procreandis, plurumisque in rebus, in quibus nihil sequere
praeter probabile. Et tamen illud usitatum et saepe
repudiatum refers, non ut Antipater, sed ut ais pressius; nam Antipatrum reprensum quod diceret consentaneum esse ei qui adfirmaret nihil posse conprendi id ipsum saltem dicere posse conprendi. quod
ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum contrarium; non enim potest convenienter dici nihil conprendi posse, si quicquam conprendi posse 
 dicatur.
illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem,
cum sapientis nullum decretum esse possit nisi conprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decre-

 

tum qui sapientis esse diceret , nihil posse percipi,
fateretur esse perceptum. proinde quasi sapiens nullum aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere
possit.

sed ut illa habet probabilia non percepta, sic
hoc ipsum nihil posse percipi. nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris; quam
quoniam non habet, utitur probabilibus. itaque non
metuit ne confundere omnia videatur et incerta reddere. non enim quem ad modum si quaesitum ex
eo sit stellarum numerus par an impar sit, item si
de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus
exercitatus que sit , nescire se dicat. in incertis enim
nihil est probabile; in quibus autem est, in iis non
deerit sapienti nec quid faciat nec quid respondeat.

Ne illam quidem praetermisisti Luculle reprehensionem Antiochi (nec mirum, in primis enim est nobilis),
qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. cum enim sumeretur unum esse quaedam falsa
visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere
superius illud ea re esse conoessum quod videretur
esse quaedam in visis differentia, eam tolli altero quo
neget visa a falsis vera differre — nihil tam repugnare. id ita esset, si nos verum omnino tolleremus.
non facimus; nam tam vera quam falsa cernimus.
sed probandi species est, percipiendi signum nullum
habemus.

Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. cum
sit enim campus in quo exultare possit oratio, cur
eam tantas in angustias et Stoicorum dumeta compellimus? Si enim mihi cum Peripatetico res esset,
qui id percipi posse diceret quod inpressum esset

 

e vero, neque adhaerere illam magnam accessionem
'quo modo inprimi non posset a falso', cum simplici
homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam si, cum ego nihil dicerem posse
conprendi, diceret ille sapientem interdum opinari,
non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic
loco valde repugnante. Nunc quid facere possum?
quaero enim quid sit quod conprendi possit.

respondet
mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne Xenocrates
quidem aut Polemo, sed hi minores, tale verum quale
falsum esse non possit. nihil eius modi invenio: itaque incognito nimirum adsentiar id est opinabor. hoc
mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit, vos
negatis, Antiochus in primis. qui me valde movet,
vel quod amavi hominem sicut ille me, vel quod ita
iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae
memoriae philosophorum. A quo primum quaero, quo
tandem modo sit eius Academiae cuius esse se profiteatur. ut omittam alia, haec duo de quibus agitur
quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse quod esset
verum tale quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari: certo nemo. horum neutrum ante
Zenonem magno opere defensum est; ego tamen
utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed
ita plane probo.

Illud ferre non possum: tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas,
mores fingas, fines bonorum malorumque constituas,
officia describas, quam vitam ingrediar definias, idem-

 

que etiarn disputandi et intellegeadi iudicium dicas te
et artificium traditurum — perficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner?
quae tandem ea est disciplina ad quam me deducas
si ab hac abstraxeris? vereor ne subadroganter facias
si dixeris tuam; atqui ita dicas necesse est. Neque
vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet.

age restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem
esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos
familiares, tam bonos tam inter se amantes viros:
Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi,
qui mecum vivit tot annos, qui habitat apud me, quem
et admiror et diligo, qui ista Antiochea contemnit.
'Nostra' inquies 'sola vera sunt'. Certe sola, si vera;
plura enim vera discrepantia esse non possunt. utrum
igitur nos inpudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia?
'Non me quidem' inquit 'sed sapientem dico scire.'
Optime: nempe ista scire quae sunt in tua disciplina.
hoc primum quale est, a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente
loquamur, de quo ut saepe iam dixi omnis haec quaestio est.

In tres igitur partes et a plerisque et a vobismet
ipsis distributa sapientia est. Primum ergo si planet
quae de natura rerum sint quaesita videamus — vel,
ut illud ante: estne quisquam tanto inflatus errore
ut sibi se ilia scire persuaserit? non quaero rationes
eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus
huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi
necessitatem; geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere sed cogere, et qui omnia vobis
quae describunt probant. non quaero ex his illa initia

 

mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem
nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in
quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum 
 longitudinem sine ulla latitudine ** carentem. haec cum
vera esse concessero, si adigam ius iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnes descripserit eas quibus efficitur multis
partibus solem maiorem esse quam terrain, iuraturum
putas? si fecerit, solem ipsum, quem deum censet
esse, contempserit.

Quod si geometricis rationibus
non est crediturus, quae vim adferunt in docendo vos
ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat
philosophorum — aut si est crediturus, quorum potissimum? omnia enim physicorum licet explicare, sed
longum est; quaero tamen quem sequatur. finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse; quam potissimum sententiam 
 melius 
 eliget et 
 disciplinam?
etsi quamcumque eliget insipiens eliget; sed sit ingenio divino: quem unum e physicis potissimum probabit? nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas; tantum de principiis rerum e quibus
omnia constant videamus quem probet; est enim inter
magnos homines summa dissensio.

Princeps Thales
unus e septem, cui sex reliquos concessisse primas 
ferunt, ex aqua dixit constare omnia. at hoc Anaximandro populari et sodali suo non persuasit; is enin
infinitatem naturae dixit esse e qua omnia gigneren-

 

tur. post eius auditor Anaximenes infinitum aera,
sed ea quae ex eo orerentur definita; gigni autem
terram aquam ignem, tum ex iis omnia. Anaxagoras
materiam infinitam, sed ex ea particulas similes inter
se minutas, eas primum confusas postea in ordinem 5
adductas mente divina. Xenophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia, neque id esse mutabile, et
id esse deum neque natum umquam et sempiternum,
conglobata figura. Parmenides ignem qui moveat, terram quae ab eo formetur. Leucippus plenum et inane.
Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris.
Empedocles haec pervolgata et nota quattuor. Heraclitus ignem. Melissus hoc quod esset infinitum et
inmutabile et fuisse semper et fore. Plato ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse
censet a deo sempiternum. Pythagorei e numeris et
mathematicorum initials proficisci volunt omnia. Ex
is eliget vester sapiens unum aliquem credo quem
sequatur, ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent.

quamcumque vero sententiam
probaverit eam sic animo conprensam habebit ut ea
quae sensibus, nec magis adprobabit nunc lucere quam,
quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem,
habere mentem quae et se et ipsum fabricata sit et
omnia moderetur moveat regat; erit ei persuasum
etiam solemn lunam stellas omnes terram mare deos
esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia
ea permanet et transeat; fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret. 
	 sint ista vera (rides
enim iam me fateri aliquid esse veri), conprendi ea
tamen et percipi nego. cum enim tuus iste Stoicus

 

sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet flumen orationis aureum fundens Aristoteles qui ilium desipere
dicat; neque enim ortum esse umquam mundum, quod
nulla tuerit novo oonsilio inito tam praeclari operis
inceptio, et ita esse eum undique aptum ut nulla vis
tantos queat motus mutationemque moliri, nulla senectus diuturnitate temporum existere ut hic ornatus
umquam dilapsus occidat. tibi hoc repudiare, illud
autem superius sicut caput et famam tuam defendere
necesse erit: mihi ne ut dubitem quidem relinquatur?

ut omittam levitatem temere adsentientium,
quanti
libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse
quod tibi est. quaero enim cur deus, omnia nostra
causa cum faceret (sic enim vultis), tantam vim natricum viperarumque fecerit, cur mortifera tam multa
 ac 
 perniciosa terra marique disperserit. negatis haec
tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina
aliqua sollertia; cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut
etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur.

Negas sine deo
posse quicquam: ecce tibi e transverso Lampsacenus
Strato, qui det isti deo inmunitatem — magni quidem
muneris; sed cum sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos —: negat

 

opera deorum se uti ad fabricandum mundum, quaecumque sint docet omnia effecta esse natura, nec ut
ille qui asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat interiecto inani: somnia censet haec esse Democriti non docentis sed optantis, ipse autem singulas mundi partes persequens quidquid aut sit aut fiat naturalibus fieri aut factum esse
docet ponderibus et motibus. ne ille et deum opere
magno liberat et me timore. quis enim potest, cum
existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen horrere et si quid adversi acciderit, quod
cui non accidit, extimescere ne id iure evenerit? nee
Stratoni tamen adsentior nec vero tibi; modo hoc modo
illud probabilius videtur.

Latent ista omnia Luculle
crassis occultata et circumfusa tenebris, 
 ut nulla acies
humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum,
terram intrare possit. Corpora nostra non novimus,
qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat
ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea
nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt
empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur. sed ecquid nos eodem modo
rerum naturas persecare aperire dividere possumus,
ut videamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat.

Habitari ait
Xenophanes in luna, eamque 
 esse terram multarum
urbium et montium: portenta videntur; sed tamen nec
ille qui dixit iurare posset ita se rem habere, neque

 

ego non ita. Vos 
 
 enim 
 etiam dicitis esse e regione nobis, e contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos a)nti/podas vocatis: cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor
quam is qui cum audiunt desipere vos arbitrantur?
Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus, caelum solem
lunam stellas supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri; quae 
cum circum axem se summa celeritate convertat et
torqueat, eadem effici omnia quasi stante terra caelum
moveretur. atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid
tu Epicure, loquere: putas solem esse tantulum?
'Egone? nobis quidem ** tantum'. Et vos ab illo inridemini et ipsi ilium vicissim eluditis. liber igitur
a tali inrisione Socrates, liber Aristo Chius qui nihil
istorum sciri putat posse.

Sed redeo ad animum et
corpus. satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit quae venarum? tenemusne quid sit
animus ubi sit, denique sitne an ut Dicaearcho visum
est ne sit quidem ullus; si est, trisne partes habeat
ut Platoni placuit, rationis irae cupiditatis, an simplex unusque sit; si simplex, utrum sit ignis an anima
an sanguis an ut Xenocrates numerus nullo oorpore,
quod intellegi quale sit vix potest; et quidquid est,

 

mortale sit an aeternum, nam utramque in partem 
multa dicuntur. horum aliquid vestro sapienti certum
videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit
occurrit; ita sunt in plerisque contrariarum rationum
paria momenta.

Sin agis verecundius et me accusas
25non quod tuis rationibus non adsentiar sed quod nullis, vincam animum cuique adsentiar deligam - quem
potissimum, quem? Democritum; semper enim ut scitis studiosus nobilitatis fui. urgebor iam omnium vestrum convicio: 'tune aut inane quicquam putes esse,
cum ita conpleta et conferta sint omnia, ut et quod
movebitur corpus 
 ** corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur, aut atomos ullas,
e quibus quidquid efficiatur illarum sit dissimillimum,
aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram; et, cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra dextra sinistra ante
post alios dissimiles alios eiusdem modi mundos esse;
et ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus 
sic innumerabiles paribus in locis esse isdem nominibus honoribus rebus gestis ingeniis formis aetatibus isdem de rebus disputantes; et, si nunc aut si
etiam dormientes aliquid animo videre videamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus inrumpere. tu vero ista ne asciveris neve fueris commenticiis rebus adsensus; nihil sentire est melius quam
tam prava sentire.'

Non ergo id agitur ut aliquid
adsensu meo comprobem, sed
 ut eadem quae tu

 

vide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia
quidem videantur. nec enim divinationem quam probatis ullam esse arbitror, fatumque illud esse quo
omnia contineri dicitis contemno; ne exaedificatum
quidem hunc mundum divino consilio existimo. Atque 
	haud scio an ita sit; sed cur rapior in invidiam?
licetne per vos nescire quod nescio, an Stoicis ipsis
inter se disceptare, cum is non licebit? Zenoni et
reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente
praeditus qua omnia regantur; Cleanthes, qui quasi
maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem
dominari et rerum potiri putat: ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe
qui nesciamus soli an aetheri serviamus. Solis autem
magnitudinem (ipse enim hic radiatus me intueri videtur admonens ut crebro faciam mentionem sui) —
vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis; ego me, quasi malis architectis, mensurae vestrae nego credere: dubium est uter nostrum
sit, leviter ut dicam, verecundior?

Nec tamen istas
quaestiones physicorum exterminandas puto. est enim
animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae: erigimur, altiores fieri videmur, humana despicimus cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua
et minima contemnimus. indagatio ipsa rerum cum
maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem; si vero aliquid occurrit quod veri simile vi-

 

deatur, humanissima conpletur animus voluptate.
quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster.

sed
vester ut adsentiatur credat adfirmet, noster ut vereatur temere opinari praeclareque agi secum putet si in
eius modi rebus veri simile quod sit invenerit. 
 Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem;
et paulum ante dicendum est. Non mihi videntur
considerare cum physici ista valde adfirmant earum
etiam rerum auctoritatem si quae inlustriores videantur amittere. non enim magis adsentiuntur nec adprobant lucere nunc quam cum cornix cecinerit tum
aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud si erunt mensi sex pedum esse,
quam solem, quem metiri non possunt, plus quam
duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. ex 
quo illa conclusio nascitur: 'si sol quantus sit percipi non potest; qui ceteras res eodem modo quo 
 
magnitudinem solis adprobat is eas res non percipit;
magnitude autem solis percipi non potest; qui igitur
id adprobat quasi percipiat, nullam rem percipit'. respondebunt posse percipi quantus sol sit: non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi conprehendique dicant. nec enim possunt dicere aliud
alio magis minusve conprendi, quoniam omnium rerum una est definitio conprehendendi.

Sed quod coeperam: quid habemus in rebus bonis et malis explorati? nempe fines constituendi sunt ad quos et
bonorum et malorum summa referatur. qua de re
est igitur inter summos viros maior dissensio? Et
omitto illa quae relicta iam videntur, Erillum qui in
cognitione et scientia summum bonum ponit; qui cum

 

Zenonis auditor esset vides quantum ab eo dissenserit
et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit
nobilis disciplina, cuius ut scriptum video princeps
Xenophanes quem modo nominavi, deinde eum secuti
Parmenides et Zeno (** itaque ab is Eleatici 
 philosophy
nominabantur ), post Euclides Socratis discipulus Megareus, a quo idem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant quod esset unum et simile
et idem semper; hi quoque multa a Platone. a Menedemo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellate,
quorum omne bonum in mente positum et mentis acie
qua verum cerneretur, Erilli similia, sed opinor explicata uberius et ornatius.

Hos si contemnimus et iam
abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus:
Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor re probavit
ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem
nec malum nisi quod virtuti esset contrarium; in
mediis ea momenta quae Zeno voluit nulla esse censuit. huic summum bonum est in is rebus neutram
in partem moveri, quae a)diafori/a ab ipso dicitur.
Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae
 a)pa/qeia 
 nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus, haec videamus, quae nunc diu multumque defensa sunt.

Alii voluptatem finem esse voluerunt,
quorum princeps Aristippus, qui Socratem audierat,
unde Cyrenaici, post Epicurus, cuius est disciplinanunc
 disciplina 
 notior nec tamen cum Cyrenaicis de ipsa

 

voluptate consentiens. voluptatem autem et honestatem finis esse Callipho censuit, vacare omni molestia
Hieronymus, hoc idem cum honestate Diodorus, ambo
hi Peripatetici. honeste autem vivere fruentem rebus
is quas primas homini natura conciliet et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis quem
Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici
huc proxime videntur accedere. introducebat etiam
Carneades, non quo probaret sed ut opponeret Stoicis,
summum bonum esse frui rebus is quas primas natura conciliavisset. honeste autem vivere, quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit fine esse
bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit.

iam
illud perspicuum est, omnibus is finibus bonorum quos
exposui malorum fines esse contrarios. Ad vos nunc
refero quem sequar; modo ne quis illud tam ineruditum
absurdumque respondeat 'quemlubet, modo aliquem':
nihil potest dici inconsideratius. Cupio sequi Stoicos.
licetne — omitto per Aristotelem, meo iudicio in philosophia prope singularem — per ipsum Antiochum, qui
appellabatur Academicus, erat quidem si perpauca
mutavisset germanissimus Stoicus. erit igitur res iam
in discrimine; nam aut Stoicus constituatur sapiens 
aut veteris Academiae — utrumque non potest; est
enim inter eos non de terminis sed de tota possessione
contentio; nam omnis ratio vitae definitione summi
boni continetur, de qua qui dissident de omni vitae
ratione dissident; non potest igitur uterque esse sa-

 

piens, quoniam tanto opere dissentiunt, sed alter —: si
Polemoneus, peccat Stoicus rei falsae adsentiens (vos 
quidem nihil esse dicitis a sapiente tam alienum esse );
sin vera sunt Zenonis, eadem in veteres Academicos
Peripateticosque dicenda. hic igitur neutri adsentiens 
** si numquam, uter est prudentior?

Quid cum ipse
Antiochus dissentit quibusdam in rebus ab his quos
amat Stoicis, nonne indicat non posse illa probanda
esse sapienti? Placet Stoicis omnia peccata esse paria;
at hoc Antiocho vehementissime displicet. liceat tandem mihi considerare utram sententiam sequar. Praecide' inquit, 'statue aliquando quidlibet.' Quid quae
dicuntur quom et acuta mihi videntur in utramque
partem et paria, nonne caveam ne scelus faciam? scelus enim dicebas esse Luculle dogma prodere; contineo
igitur me, ne incognito adsentiar, quod mihi tecum
est dogma commune.

Ecce multo maior etiam dissensio. Zeno in una virtute positam beatam vitam
putat. quid Antiochus? 'etiam' inquit 'beatam, sed
non beatissimam'. deus ille qui nihil censuit deesse
virtuti, homuncio hic qui multa putat praeter virtutem homini partim cara esse partim etiam necessaria. sed et 
 ille vereor ne virtuti plus tribuat quam
natura patiatur, praesertim Theophrasto multa diserte
copioseque dicente, et hic metuo ne vix sibi constet,
qui cum dicat esse quaedam et corporis et fortunae
mala tamen eum qui in his omnibus sit beatum fore
censeat si sapiens sit: distrahor, tum hoc mihi proba-

 

bilius tum illud videtur, et tamen nisi alterutrum sit
virtutem iacere plane puto. Verum in his discrepant.

quid illa in quibus consentiunt num pro veris probare
possumus, sapientis animum numquam nec cupiditate
moveri nec laetitia ecferri? age haec probabilia sane 5
sint; num etiam ilia, numquam timere numquam dolere: sapiensne non timeat ne patria deleatur, non
doleat si deleta sit? durum, sed Zenoni necessarium,
cui praeter honestum nihil est in bonis, tibi vero Antioche minime, cui praeter honestatem multa bona,
praeter turpitudinem multa mala videntur, quae et
venientia metuat sapiens necesse est et venisse doleat.
Sed quaero quando ista fuerint Academia vetere
†dunttia, ut animum sapientis commoveri et conturbari negarent: mediocritates illi probabant et in omni
permotione naturalem volebant esse quendam modum.
legimus omnes Crantoris veteris Academici de luctu;
est enim non magnus verum aureolus et ut Tuberoni
Panaetius praecipit ad verbum ediscendus libellus.
atque illi quidem etiam utiliter a natura dicebant permotiones istas animis nostris datas, metum cavendi
causa, misericordiam aegritudinemque clementiae; ipsam iracundiam fortitudinis quasi cotem esse dicebant — recte secusne alias viderimus;
atrocitas quidem ista tua quo modo in veterem Academiam inruperitnescio. Ilia vero ferre non possum — non quo
mihi displiceant, sunt enim Socratica pleraque mirabilia Stoicorum, quae para/doca nominantur; sed ubi
Xenocrates, ubi Aristoteles ista tetigit (hos enim quasi
eosdem esse vultis): illi umquam dicerent sapientes
solos reges solos divites solos formosos; omnia quae
ubique essent sapientis esse; neminem consulem prae-

 

torem imperatorem, nescio an ne quinquevirum quidem quemquam nisi sapientem; postremo solum civem
solum liberum, insipientes omnes peregrinos exules
servos, furiosos denique; scripta Lycurgi Solonis, duodecim tabulas nostras non esse leges, ne urbis quidem 
aut civitatis nisi quae essent sapientium.

haec tibi
Luculle, si es adsensus Antiocho familiari tuo, tam
sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo
tantum quantum videbitur. Legi apud Clitomachum,
cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et 
M. Marcello cos. praetor esset, eum qui cum avo tuo
Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat
ipsius historia scripta Graece, iocantem dixisse Carneadi: 'ego tibi Carneade praetor esse non video,
quia sapiens non sum, nec haec urbs nec in ea civitas?'; turn ille: 'huic Stoico non videris'. Aristoteles
aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non
dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs
et eam civitas incoleret; sed ille noster est plane ut
supra dixi Stoicus perpauca balbutiens.

vos autem
mihi verenti ne labar ad opinionem et aliquid adsciscam et conprobem incognitum, quod minime vultis, quid consilii datis? Testatur saepe Chrysippus
tris solas esse sententias quae defendi possint de finibus bonorum; circumcidit et amputat multitudinem.
aut enim honestatem esse finem aut voluptatem aut
utrum que . nam qui summum bonum dicant id esse,
si vacemus omni molestia, eos invidiosum nomen vo-

 

luptatis fugere sed in vicinitate versari; quod facere
eos etiam qui illud idem cum honestate coniungerent,
nec multo secus eos qui ad honestatem prima naturae
commoda adiungerent. ita tris relinquit sententias quas
putet probabiliter posse defendi.

Sit sane ita — quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor nec quicquam habeo adhuc
probabilius. verum tamen video quam suaviter voluptas sensibus nostris blandiatur; labor eo ut adsentiar Epicuro aut Aristippo: revocat virtus vel potius
reprendit manu, pecudum illos motus esse dicit, hominem iungit deo. possum esse medius, ut, quoniam
Aristippus quasi animum nullum habeamus corpus
solum tuetur, Zeno quasi corporis simus expertes animum solum conplectitur, ut Calliphontem sequar —
cuius quidem sententiam Carneades ita studiose defensitabat ut eam probare etiam videretur; quamquam
Clitomachus adfirmabat numquam se intellegere potuisse quid Carneadi probaretur — sed si eum ipsum
finem velim sequi, nonne ipsa severitas et gravitas 
et recta ratio mihi obversetur: 'tune, cum honestas in
voluptate contemnenda consistat, honestatem cum voluptate tamquam hominem cum belua copulabis?'

Unum igitur par quod depugnet relicum est, voluptas
cum honestate; de quo Chrysippo sunt, quantum ego
sentio, non ** magna contentio. alteram si sequare,
multa ruunt et maxime communitas cum hominum
genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita; nam quae voluptate quasi mercede aliqua ad officium inpellitur,
ea non est virtus sed fallax imitatio simulatioque vir-

 

tutis. audi contra illos qui nomen honestatis a se ne
intellegi quidem dicant (nisi forte quod gloriosum sit
in volgus id honestum velimus dicere), fontem omnium bonorum in corpore esse, hanc normam hanc
regulam hanc praescriptionem esse naturae, a qua qui
aberravisset eum numquam quid in vita sequeretur
habiturum.

Nihil igitur me putatis, haec et alia innumerabilia cum audiam, moveri? tam moveor quam
tu Luculle, nec me minus hominem quam te 
 putaveris; tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse vis
deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes,
ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim 
non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo
visi discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista
dialecticae nulla sint.

Venio enim iam ad tertiam partem philosophiae.
Aliud iudicium Protagorae est qui putet id cuique
verum esse quod cuique videatur, aliud Cyrenaicorum,
qui praeter permotiones intumas nihil putant esse iudicii, aliud Epicuri qui omne iudicium in sensibus
et in rerum notitiis et in voluptate constituit; Plato
autem omne iudicium veritatis veritatemque ipsam abaductam ab opinionibus et a sensibus cogitationis ipsius et mentis esse voluit.

num quid horum probat
noster Antiochus? ille vero ne maiorum quidem suorum. ubi enim et 
 Xenocraten sequitur, cuius libri
sunt de ratione loquendi multi et multum probati, aut
ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius ni-

 

hil politius; a Chrysippo pedem nusquam. Qui ergo
Academici appellamur (an abutimur gloria nominis?)
aut cur cogimur eos sequi qui inter se dissident? In
hoc ipso quod in elementis dialectici docent, quo modo
iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio
est: aliter Diodoro, aliter Philoni, Chrysippo aliter
placet. Quid cum Cleanthe doctore suo quam multis
rebus Chrysippus dissidet; quid duo vel principes
dialecticorum Antipater et Archidemus spinosissimi 
homines nonne multis in rebus dissentiunt?

Quid me
igitur Luculle in invidiam et tamquam in contionem
vocas, et quidem ut seditiosi tribuni solent occludi
tabernas iubes? quo enim spectat illud cum artificia
tolli quereris a nobis nisi ut opifices concitentur; qui
si undique omnes convenerint facile contra vos incitabuntur. Expromam primum illa invidiosa, quod eos
omnes qui in contione stabunt exules servos insanos
esse dicatis. deinde ad illa veniam, quae iam non ad
multitudinem sed ad vosmet ipsos qui adestis pertinent. negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire
quicquam. 'Quo modo?' inquies; 'nos enim defendimus etiam insipientem multa conprendere'.

At scire
negatis quemquam rem ullam nisi sapientem. et hoc
quidem Zeno gestu conficiebat. nam cum extensis digitis adversam manum ostenderat, 'visum' inquiebat
'huius modi est'; dein cum paulum digitos contraxerat, 
'adsensus huius modi'; tum cum plane conpresserat
pugnumque fecerat, conprensionem illam esse dicebat,
qua ex similitudine etiam nomen ei rei, quod ante non

 

fuerat, kata/lhmyin imposuit; cum autem laevam manum admoverat et ilium pugnum arte vehementerque
conpresserat, scientiam talem esse dicebat, cuius compotem nisi sapientem esse neminem. sed qui sapiens
sit aut fuerit ne ipsi quidem solent dicere. ita tu nunc
Catule lucere nescis, nec tu Hortensi in tua villa nos
esse.

num minus haec invidiose dicuntur? nec tamen
nimis eleganter; illa subtilius. Sed quo modo tu si
conprendi nihil posset artificia concidere dicebas nec
mihi dabas id quod probabile esset satis magnam vim
habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine
scientia esse non posse. an pateretur hoc Zeuxis aut
Phidias aut Polyclitus, nihil se scire, cum in iis esset
tanta sollertia? quod si eos docuisset aliquis quam vim
habere diceretur scientia, desinerent irasci; ne nobis
quidem suscenserent, cum didicissent id tollere nos
quod nusquam esset, quod autem satis esset ipsis
relinquere. Quam rationem maiorum etiam conprobat
diligentia, qui primum iurare ex sui animi sententia
quemque voluerunt, deinde ita teneri si sciens falleret,
quod inscientia multa versaretur in vita; tum qui testimonium diceret ut arbitrari se diceret etiam quod ipse
vidisset, quaeque iurati iudices cognovissent ut ea non
aut esse aut non esse 
 facta sed ut videri pronuntiarentur.

Verum quoniam non solum nauta significat sed
etiam favonius ipse insusurrat navigandi nobis Luculle
tempus esse, et quoniam satis multa dixi, sit mihi
perorandum. posthac tamen cum haec tamen 
 quaeremus, potius de dissensionibus tantis summorum virorum disseramus de 
 obscuritate naturae, deque errore

 

tot philosophorum qui de in 
 bonis contrariisque rebus
tanto opere discrepant ut, cum plus uno verum esse
non possit, iacere necesse sit tot tam nobiles disciplinas, quam de oculorum sensuumque reliquorum mendaciis et de sorite aut pseudomeno, quas plagas, ipsi
contra se Stoici texuerunt.'

Tum Lucullus 'Non moleste' inquit 'fero nos haec
contulisse. saepius enim congredientes nos, et maxume
in Tusculanis nostris, si quae videbuntur requiremus.' 
 'Optume' inquam, 'sed quid Catulus sentit, quid Hortensius?' 
 Tum Catulus 'Egone' inquit, 'ad patris revolvor sententiam, quam quidem ille Carneadeam esse dicebat,
ut percipi nihil putem posse, adsensurum autem non
percepto id est opinaturum sapientem existumem, sed
ita ut intellegat se opinari sciatque nihil esse quod
conprehendi et percipi possit. †per epochen illam omnium rerum conprobans† 
 illi alteri sententiae, nihil
esse quod percipi possit, vehementer adsentior.' 
 'Habeo' inquam 'sententiam tuam nec eam admodum
aspernor. sed tibi quid tandem videtur Hortensi?' 
 Tum ille ridens 'Tollendum'. 
 'Teneo te' inquam; 'nam ista Academia est propria
sententia'. 
 Ita sermone confecto Catulus remansit, nos ad naviculas nostras descendimus.