im petu liberavissent, nec C. Duelius, A. Atilius, L. Metellus terrore Karthaginis, non 
duo Scipiones oriens incendium belli Punici secundi 
sanguine suo restinxissent, nec id excitatum maioribus copiis aut Q. Maximus enervavisset aut M. Marcellus contudisset aut a portis huius urbis avolsum 
P. Africanus compulisset intra hostium moenia. M. vero 
Catoni, homini ignoto et novo, quo omnes, qui 
isdem rebus studemus, quasi exemplari ad industriam 
virtutemque ducimur, certe licuit Tusculi se in otio 
delectare salubri et propinquo loco. Sed homo demens, ut isti putant, cum cogeret eum necessitas nulla, 
in his undis et tempestatibus ad summam senectutem 
maluit iactari quam in illa tranquillitate atque otio 
iucundissime vivere. Omitto innumerabilis viros, quorum singuli saluti huic civitati fuerunt, et quia 
sunt haud procul ab aetatis huius memoria, commemorare eos desino, ne quis se aut suorum aliquem 
praetermissum queratur. Unum hoc definio, tantam 
esse necessitatem virtutis generi hominum a natura 
tantumque amorem ad communem salutem defendendam datum, ut ea vis omnia blandimenta voluptatis 
otiique vicerit.

Nec vero habere virtutem satis est quasi artem 
aliquam, nisi utare; etsi ars quidem, cum ea 
non utare, scientia tamen ipsa teneri potest, virtus in 
usu sui tota posita est; usus autem eius est maximus civitatis gubernatio et earum ipsarum rerum, 
quas isti in angulis personant, reapse, non oratione 
perfectio. Nihil enim dicitur a philosophis, quod quidem recte honesteque dicatur, quod non ab iis partum 
confirmatumque sit, a quibus civitatibus iura discripta 
sunt. Unde enim pietas aut a quibus religio? 
unde ius aut gentium aut hoc ipsum civile quod dicitur? unde iustitia, fides, aequitas? unde pudor, continentia, fuga turpitudinis, adpetentia laudis et honestatis? unde in laboribus et periculis fortitudo? 
Nempe ab iis, qui haec disciplinis informata alia moribus confirmarunt, sanxerunt autem alia legibus.

Quin 
etiam Xenocraten ferunt, nobilem in primis philosophum, cum quaereretur ex eo, quid adsequerentur eius discipuli, respondisse, ut id sua sponte 
facerent, quod cogerentur facere legibus. Ergo ille 
civis, qui id cogit omnis imperio legumque poena, 
quod vix paucis persuadere oratione philosophi possunt, etiam iis, qui illa disputant, ipsis est praeferendus doctoribus. Quae est enim istorum oratio tam 
exquisita, quae sit anteponenda bene constitutae civitati publico iure et moribus? Equidem quem 
ad modum 'urbes magnas atque imperiosas', ut 
appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto, 
sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate 
praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint, 
longe duco sapientia ipsa esse anteponendos. Et quoniam maxime rapimur ad opes augendas generis humani studemusque nostris consiliis et laboribus tutiorem et opulentiorem vitam hominum reddere et ad 
hanc voluptatem ipsius naturae stimulis incitamur, teneamus eum cursum, qui semper fuit optimi 
cuiusque, neque ea signa audiamus, quae receptui canunt, ut eos etiam revocent, qui iam processerint.

His rationibus tam certis tamque inlustribus opponuntur ab iis, qui contra disputant, primum labores, qui sint re publica defendenda sustinendi, leve 
sane inpedimentum vigilanti et industrio, neque solum in tantis rebus, sed etiam in mediocribus 
vel studiis vel officiis vel vero etiam negotiis contemnendum. Adiunguntur pericula vitae, turpisque ab 
his formido mortis fortibus viris opponitur, quibus magis id miserum videri solet, natura se consumi et senectute, quam sibi dari tempus, ut possint eam vitam, quae 
tamen esset reddenda naturae, pro patria potissimum 
reddere. Illo vero se loco copiosos et disertos 
putant, cum calamitates clarissimorum virorum 
iniuriasque iis ab ingratis inpositas civibus colligunt.

Hinc enim illa et apud Graecos exempla, Miltiadem, 
victorem domitoremque Persarum, nondum sanatis volneribus iis, quae corpore adverso in clarissima victoria accepisset, vitam ex hostium telis servatam in 
civium vinclis profudisse, et Themistoclem patria, quam 
liberavisset, pulsum atque proterritum non in 
Graeciae portus per se servatos, sed in barbariae sinus confugisse, quam adflixerat; nec vero levitatis 
Atheniensium crudelitatisque in amplissimos civis exempla deficiunt; quae nata et frequentata apud illos 
etiam in gravissumam civitatem nostram dicuntur 
redundasse;

nam vel exilium Camilli vel offensio commemoratur Ahalae vel invidia Nasicae vel expulsio 
Laenatis vel Opimii damnatio vel fuga Metelli 
vel acerbissima C. Marii clades principum que caedes 
vel eorum multorum pestes, quae paulo post secutae 
sunt. Nec vero iam meo nomine abstinent et, credo, 
quia nostro consilio ac periculo sese in illa vita atque otio conservatos putant, gravius etiam de nobis 
queruntur et amantius. Sed haud facile dixerim, cur, 
cum ipsi discendi aut visendi causa maria tramittant

salvam esse consulatu abiens in contione populo Romano idem iurante iuravissem, facile 
iniuriarum omnium compensarem curam et molestiam. 
Quamquam nostri casus plus honoris habuerunt quam 
laboris neque tantum molestiae, quantum gloriae, 
maioremque laetitiam ex desiderio bonorum percepimus quam ex laetitia improborum dolorem. Sed si 
aliter, ut dixi, accidisset, qui possem queri? cum 
mihi nihil inproviso nec gravius, quam exspectavissem, pro tantis meis factis evenisset. Is enim fueram, 
cui cum liceret aut maiores ex otio fructus capere 
quam ceteris propter variam suavitatem studiorum, 
in quibus a pueritia vixeram, aut si quid accideret 
acerbius universis, non praecipuam, sed parem cum 
ceteris fortunae condicionem subire, non dubitaverim 
me gravissimis tempestatibus ac paene fulminibus ipsis obvium ferre conservandorum civium causa 
meisque propriis periculis parere commune reliquis 
otium.

Neque enim hac nos patria lege genuit aut 
educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis 
ac tantum modo nostris ipsa commodis serviens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas 
nostri animi, ingenii, consilii partis ipsa sibi 
ad utilitatem suam pigneraretur tantumque nobis in 
nostrum privatum usum, quantum ipsi superesse posset, remitteret.

Iam illa perfugia, quae sumunt sibi ad excusationem, quo facilius otio perfruantur, certe minime sunt 
audienda, cum ita dicunt, accedere ad rem publicam 
plerumque homines nulla re bona dignos, cum quibus 
comparari sordidum, confligere autem multitudine praesertim incitata miserum et periculosum sit. 
Quam ob rem neque sapientis esse accipere habenas, cum 
insanos atque indomitos impetus volgi cohibere non 
possit, neque liberi cum inpuris atque inmanibus adversariis decertantem vel contumeliarum verbera subire vel 
expectare sapienti non ferendas iniurias; proinde quasi 
bonis et fortibus et magno animo praeditis ulla 
sit ad rem publicam adeundi causa iustior, quam ne 
pareant inprobis neve ab isdem lacerari rem publicam 
patiantur, cum ipsi auxilium ferre, si cupiant, non queant.

Illa autem exceptio cui probari tandem potest, 
quod negant sapientem suscepturum ullam rei publicae partem, extra quam si eum tempus et necessitas 
coegerit? quasi vero maior cuiquam necessitas accidere possit, quam accidit nobis; in qua quid facere 
potuissem, nisi tum consul fuissem? Consul 
autem esse qui potui, nisi eum vitae cursum tenuissem a pueritia, per quem equestri loco natus pervenirem ad honorem amplissimum? Non igitur potestas 
est ex tempore, aut cum velis, opitulandi rei publicae, 
quamvis ea prematur periculis, nisi eo loco sis, ut 
tibi id facere liceat.

Maximeque hoc in hominum 
doctorum oratione mihi mirum videri solet, quod, qui 
tranquillo mari gubernare se negent posse, quod 
nec didicerint nec umquam scire curaverint, iidem ad 
gubernacula se accessuros profiteantur excitatis maximis fluctibus. Isti enim palam dicere atque in eo 
multum etiam gloriari solent, se de rationibus rerum 
publicarum aut constituendarum aut tuendarum nihil 
nec didicisse umquam nec docere, earumque rerum 
scientiam non doctis hominibus ac sapientibus, 
sed in illo genere exercitatis concedendam putant. 
Quare qui convenit polliceri operam suam rei publicae tum denique, si necessitate cogantur? cum, quod 
est multo proclivius, nulla necessitate premente rem 
publicam regere nesciant. Equidem, ut verum esset 
sua voluntate sapientem descendere ad rationes civitatis non solere, sin autem temporibus cogeretur, 
tum id munus denique non recusare, tamen arbitrarer hanc rerum civilium minime neglegendam scientiam sapienti, propterea quod omnia essent ei praeparanda, quibus nesciret an aliquando uti necesse esset.

Haec pluribus a me verbis dicta sunt ob eam 
causam, quod his libris erat instituta et suscepta mihi 
de re publica disputatio; quae ne frustra haberetur, 
dubitationem ad rem publicam adeundi in primis debui tollere. Ac tamen si qui sunt, qui philosophorum auctoritate moveantur, dent operam parumper atque audiant eos, quorum summa est auctoritas 
apud doctissimos homines et gloria; quos ego existimo, 
etiamsi qui ipsi rem publicam non gesserint, tamen, 
quoniam de re publica multa quaesierint et scripserint, functos esse aliquo rei publicae munere. Eos vero 
septem, quos Graeci sapientis nominaverunt, 
omnis paene video in media re publica esse versatos. 
Neque enim est ulla res, in qua propius ad deorum 
numen virtus accedat humana, quam civitatis aut 
condere novas aut conservare iam conditas.

Quibus de rebus, quoniam nobis contigit, ut iidem 
et in gerenda re publica aliquid essemus memoria 
dignum consecuti et in explicandis rationibus rerum 
civilium quandam facultatem non modo usu, 
sed etiam studio discendi et docendi † essemus auctores, cum superiores alii fuissent in disputationibus perpoliti, quorum res gestae nullae invenirentur, alii in 
gerendo probabiles, in disserendo rudes. Nec vero 
nostra quaedam est instituenda nova et a nobis inventa ratio, sed unius aetatis clarissimorum ac sapientissimorum nostrae civitatis virorum disputatio 
repetenda memoria est, quae mihi tibique 
quondam adulescentulo est a P. Rutilio Rufo, Smyrnae 
cum simul essemus compluris dies, exposita, in qua 
nihil fere, quod magno opere ad rationes omnium 
rerum pertineret, est praetermissum.

Nam cum P. Africanus hic, Pauli filius, feriis Latinis 
Tuditano cons. et Aquilio constituisset in hortis esse 
familiarissimique eius ad eum frequenter per eos dies 
ventitaturos se esse dixissent, Latinis ipsis mane 
ad eum primus sororis filius venit Q. Tubero; quem cum 
comiter Scipio appellavisset libenterque vidisset, Quid 
tu, inquit, tam mane, Tubero? dabant enim hae feriae 
tibi oportunam sane facultatem ad explicandas tuas 
litteras. Tum ille: Mihi vero omne tempus est ad 
meos libros vacuum; numquam enim sunt illi occupati; te autem permagnum est nancisci otiosum, hoc 
praesertim motu rei publicae. Tum Scipio: 
Atqui nactus es, sed mehercule otiosiorem opera quam 
animo. Et ille: At vero animum quoque relaxes oportet; sumus enim multi, ut constituimus, parati, si tuo 
commodo fieri potest, abuti tecum hoc otio. Libente me vero, ut aliquid aliquando de doctrinae 
studiis admoneamur.

Tum ille: Visne igitur, quoniam et me quodam 
modo invitas et tui spem das, hoc primum, Africane, 
videamus, ante quam veniunt alii, quidnam sit, 
de isto altero sole quod nuntiatum est in senatu? 
neque enim pauci neque leves sunt, qui se duo soles 
vidisse dicant, ut non tam fides non habenda quam 
ratio quaerenda sit. Hic Scipio: Quam vellem Panaetium nostrum nobiscum haberemus! qui cum cetera, 
tum haec caelestia vel studiosissime solet quaerere. 
Sed ego, Tubero, (nam tecum aperte, quod 
sentio, loquar) non nimis adsentior in omni isto genere nostro illi familiari, qui, quae vix coniectura 
qualia sint possumus suspicari, sic adfirmat, ut oculis 
ea cernere videatur aut tractare plane manu. Quo 
etiam sapientiorem Socratem soleo iudicare, qui omnem 
eius modi curam deposuerit eaque, quae de natura 
quaererentur, aut maiora, quam hominum ratio consequi posset, aut nihil omnino ad vitam hominum adtinere dixerit.

Dein Tubero: Nescio, Africane, cur ita memoriae proditum sit, Socratem omnem 
istam disputationem reiecisse et tantum de vita et 
de moribus solitum esse quaerere. Quem enim auctorem de illo locupletiorem Platone laudare possumus? 
cuius in libris multis locis ita loquitur Socrates, ut 
etiam, cum de moribus, de virtutibus, denique de re 
publica disputet, numeros tamen et geometriam 
et harmoniam studeat Pythagorae more coniungere. 
Tum Scipio: Sunt ista, ut dicis; sed audisse te credo, 
Tubero, Platonem Socrate mortuo primum in Aegyptum discendi causa, post in Italiam et in Siciliam 
contendisse, ut Pythagorae inventa perdisceret, eumque et cum Archyta Tarentino et cum Timaeo Locro 
multum fuisse et Philoleo commentarios esse nanctum, 
cumque eo tempore in iis locis Pythagorae 
nomen vigeret, illum se et hominibus Pythagoreis et 
studiis illis dedisse. Itaque cum Socratem unice dilexisset eique omnia tribuere voluisset, leporem Socraticum 
subtilitatemque sermonis cum obscuritate Pythagorae 
et cum illa plurimarum artium gravitate contexuit.

Haec Scipio cum dixisset, L. Furium repente venientem aspexit, eumque ut salutavit, amicissime adprehendit et in lecto suo conlocavit. Et cum simul 
P. Rutilius venisset, qui est nobis huius sermonis 
auctor, eum quoque ut salutavit, propter Tuberonem 
iussit adsidere. Tum Furius: Quid vos agitis? num 
sermonem vestrum aliquem diremit noster interventus? 
Minime vero, Africanus; soles enim tu haec studiose 
investigare, quae sunt in hoc genere, de quo instituerat paulo ante Tubero quaerere; Rutilius 
quidem noster etiam sub ipsis Numantiae moenibus 
solebat mecum interdum eius modi aliquid conquirere. 
Quae res tandem inciderat? inquit Philus. Tum ille: 
De solibus istis duobus; de quo studeo, Phile, ex te 
audire quid sentias.

Dixerat hoc ille, cum puer nuntiavit venire ad 
eum Laelium domoque iam exisse. Tum Scipio calceis et vestimentis sumptis e cubiculo est egressus, 
et cum paululum inambulavisset in porticu, 
Laelium advenientem salutavit et eos, qui una venerant, Spurium Mummium, quem in primis diligebat, 
et C. Fannium et Quintum Scaevolam, generos Laelii, 
doctos adulescentes, iam aetate quaestorios; quos cum 
omnis salutavisset, convertit se in porticu et coniecit 
in medium Laelium; fuit enim hoc in amicitia quasi 
quoddam ius inter illos, ut militiae propter eximiam 
belli gloriam Africanum ut deum coleret 
Laelius, domi vicissim Laelium, quod aetate antecedebat, observaret in parentis loco Scipio. Dein cum 
essent perpauca inter se uno aut altero spatio conlocuti Scipionique eorum adventus periucundus et pergratus fuisset, placitum est, ut in aprico maxime pratuli loco, quod erat hibernum tempus anni, considerent; quod cum facere vellent, intervenit vir prudens 
omnibusque illis et iucundus et carus, M'. Manilius, qui a Scipione ceterisque amicissime consalutatus adsedit proximus Laelio.

Tum Philus: Non mihi videtur, inquit, quod hi 
venerunt, alius nobis sermo esse quaerendus, sed agendum accuratius et dicendum dignum aliquid horum 
auribus. Hic Laelius: Quid tandem agebatis, aut cui 
sermoni nos intervenimus? Quaesierat ex me Scipio, quidnam sentirem de hoc, quod duo soles visos esse constaret. Ain vero? Phile, iam explorata nobis sunt ea, quae ad domos nostras quaeque 
ad rem publicam pertineant? siquidem, quid agatur 
in caelo, quaerimus. Et ille: An tu ad domos nostras 
non censes pertinere scire, quid agatur et quid fiat 
domi? quae non ea est, quam parietes nostri cingunt, 
sed mundus hic totus, quod domicilium quamque patriam di nobis communem secum dederunt, 
cum praesertim, si haec ignoremus, multa nobis et 
magna ignoranda sint. Ac me quidem, ut hercule 
etiam te ipsum, Laeli, omnisque avidos sapientiae 
cognitio ipsa rerum consideratioque delectat.

Tum 
Laelius: Non inpedio, praesertim quoniam feriati sumus; sed possumus audire aliquid an serius venimus? 
 Nihil est adhuc disputatum, et, quoniam 
est integrum, libenter tibi, Laeli, ut de eo disseras, 
equidem concessero. Immo vero te audiamus, nisi 
forte Manilius interdictum aliquod inter duos soles 
putat esse componendum, ut ita caelum possideant, 
ut uterque possederit. Tum Manilius: Pergisne eam, 
Laeli, artem inludere, in qua primum excellis ipse, 
deinde sine qua scire nemo potest, quid sit suum, 
quid alienum? Sed ista mox; nunc audiamus 
Philum, quem video maioribus iam de rebus quam 
me aut quam P. Mucium consuli.

Tum Philus: Nihil novi vobis adferam, neque quod 
a me sit cogitatum aut inventum; nam memoria teneo 
C. Sulpicium Gallum, doctissimum, ut scitis, hominem, 
cum idem hoc visum diceretur et esset casu apud M. 
Marcellum, qui cum eo consul fuerat, sphaeram, quam 
M. Marcelli avus captis Syracusis ex urbe locupletissima atque ornatissima sustulisset, cum aliud 
nihil ex tanta praeda domum suam deportavisset, iussisse proferri; cuius ego sphaerae cum persaepe propter Archimedi gloriam nomen audissem, speciem ipsam 
non sum tanto opere admiratus; erat enim illa venustior et nobilior in volgus, quam ab eodem Archimede factam posuerat in templo Virtutis Marcellus 
idem.

Sed posteaquam coepit rationem huius 
operis scientissime Gallus exponere, plus in illo Siculo ingenii, quam videretur natura humana ferre 
potuisse, iudicavi fuisse. Dicebat enim Gallus sphaerae illius alterius solidae atque plenae vetus esse inventum, et eam a Thalete Milesio primum esse tornatam, post autem ab Eudoxo Cnidio, discipulo, ut ferebat, Platonis, eandem illam astris stellisque, quae 
caelo inhaererent, esse descriptam; cuius omnem 
ornatum et descriptionem sumptam ab Eudoxo multis 
annis post non astrologiae scientia, sed poetica quadam facultate versibus Aratum extulisse. Hoc autem 
sphaerae genus, in quo solis et lunae motus inessent 
et earum quinque stellarum, quae errantes et quasi 
vagae nominarentur, in illa sphaera solida non potuisse finiri, atque in eo admirandum esse inventum 
Archimedi, quod excogitasset, quem ad modum 
in dissimillimis motibus inaequabiles et varios cursus 
servaret una conversio. Hanc sphaeram Gallus cum 
moveret, fiebat, ut soli luna totidem conversionibus 
in aere illo, quot diebus in ipso caelo, succederet, ex 
quo et in caelo sphaera solis fieret eadem illa defectio et incideret luna tum in eam metam, quae esset 
umbra terrae, cum sol e regione

fuit, quod et ipse hominem diligebam 
et in primis patri meo Paulo probatum et carum 
fuisse cognoveram. Memini me admodum adulescentulo, cum pater in Macedonia consul esset et essemus 
in castris, perturbari exercitum nostrum religione et 
metu, quod serena nocte subito candens et plena luna 
defecisset. Tum ille, cum legatus noster esset anno 
fere ante, quam consul est declaratus, haud 
dubitavit postridie palam in castris docere nullum esse 
prodigium, idque et tum factum esse et certis temporibus esse semper futurum, cum sol ita locatus 
fuisset, ut lunam suo lumine non posset attingere. 
Ain tandem? inquit Tubero; docere hoc poterat ille 
homines paene agrestes et apud imperitos audebat 
haec dicere? Ille vero et magna quidem cum

neque in solens ostentatio neque oratio abhorrens a persona hominis gravissimi; rem enim magnam 
adsecutus est , quod hominibus perturbatis inanem religionem timoremque deiecerat.

Atque eius modi quiddam etiam bello illo maximo, 
quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se 
contentione gesserunt, Pericles ille, et auctoritate et 
eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente 
Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, 
docuisse civis suos dicitur, id quod ipse ab Anaxagora, cuius auditor fuerat, acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem 
solis subiecisset; itaque, etsi non omni intermenstruo, 
tamen id fieri non posse nisi certo intermenstruo tempore. Quod cum disputando rationibusque docuisset, populum liberavit metu; erat enim tum haec 
nova et ignota ratio, solem lunae oppositu solere deficere, quod Thaletem Milesium primum vidisse dicunt. 
Id autem postea ne nostrum quidem Ennium fugit; 
qui ut scribit, anno trecentesimo quinquagesimo fere 
post Romam conditam 
 
 Nonis Iunis soli luna obstitit et nox. 
 
Atque hac in re tanta inest ratio atque sollertia, ut 
ex hoc die, quem apud Ennium et in maximis annalibus consignatum videmus, superiores solis defectiones reputatae sint usque ad illam, quae Nonis 
Quinctilibus fuit regnante Romulo; quibus quidem 
Romulum tenebris etiamsi natura ad humanum exitum abripuit, virtus tamen in caelum dicitur sustulisse.

Tum Tubero: Videsne, Africane, quod paulo ante 
secus tibi videbatur, doc 
 lis, quae videant ceteri. Quid porro aut 
praeclarum putet in rebus humanis, qui haec deorum 
regna perspexerit, aut diuturnum, qui cognoverit, quid 
sit aeternum, aut gloriosum, qui viderit, quam parva 
sit terra, primum universa, deinde ea pars eius, quam 
homines incolant, quamque nos in exigua eius parte 
adfixi plurimis ignotissimi gentibus speremus tamen 
nostrum nomen volitare et vagari latissime?

Agros vero et aedificia et pecudes et inmensum argenti pondus atque auri qui bona nec putare nec appellare soleat, quod earum rerum videatur ei levis 
fructus, exiguus usus, incertus dominatus, saepe etiam 
deterrimorum hominum inmensa possessio, quam est 
hic fortunatus putandus! cui soli vere liceat omnia 
non Quiritium, sed sapientium iure pro suis vindicare, nec civili nexo, sed communi lege naturae, quae vetat ullam rem esse cuiusquam nisi eius, 
qui tractare et uti sciat; qui inperia consulatusque 
nostros in necessariis, non in expetendis rebus, muneris fungendi gratia subeundos, non praemiorum aut 
gloriae causa adpetendos putet; qui denique, ut Africanum avum meum scribit Cato solitum esse dicere, 
possit idem de se praedicare, numquam se plus 
agere, quam nihil cum ageret, numquam minus solum esse, quam cum solus esset.

Quis enim putare 
vere potest plus egisse Dionysium tum, cum omnia 
moliendo eripuerit civibus suis libertatem, quam eius 
civem Archimedem, cum istam ipsam sphaeram, nihil 
cum agere videretur, de qua modo dicebatur effecerit? 
quis autem non magis solos esse, qui in foro 
turbaque, quicum conloqui libeat, non habeant, quam 
qui nullo arbitro vel secum ipsi loquantur vel quasi 
doctissimorum hominum in concilio adsint, cum eorum 
inventis scriptisque se oblectent? Quis vero divitiorem quemquam putet quam eum, cui nihil desit, quod 
quidem natura desideret, aut potentiorem quam illum, 
qui omnia, quae expetat, consequatur, aut beatiorem, quam qui sit omni perturbatione animi liberatus, aut firmiore fortuna, quam qui ea possideat, 
quae secum, ut aiunt, vel e naufragio possit ecferre? 
Quod autem imperium, qui magistratus, quod regnum 
potest esse praestantius quam despicientem omnia humana et inferiora sapientia ducentem nihil umquam 
nisi sempiternum et divinum animo volutare? 
cui persuasum sit appellari ceteros homines, esse solos 
eos, qui essent politi propriis humanitatis artibus;

ut mihi Platonis illud, seu quis dixit alius, perelegans 
esse videatur; quem cum ex alto ignotas ad terras 
tempestas et in desertum litus detulisset, timentibus ceteris propter ignorationem locorum animadvertisse dicunt in arena geometricas formas quasdam 
esse descriptas; quas ut vidisset, exclamavisse, 
ut bono essent animo; videre enim se hominum vestigia; quae videlicet ille non ex agri consitura, quam 
cernebat, sed ex doctrinae indiciis interpretabatur. 
Quam ob rem, Tubero, semper mihi et doctrina et 
eruditi homines et tua ista studia placuerunt.

Tum Laelius: Non audeo quidem, inquit, ad ista, 
Scipio, dicere, neque tam te aut Philum aut Manilium 
 
 
 in ipsius paterno genere fuit noster 
ille amicus, dignus huic ad imitandum, 

 
 Egregie cordatus homo, catus Aelius Sextus, 
 
qui 'egregie cordatus' et 'catus' fuit et ab Ennio 
dictus est, non quod ea quaerebat, quae numquam 
inveniret, sed quod ea respondebat, quae eos, qui 
quaesissent, et cura et negotio solverent, cuique contra 
Galli studia disputanti in ore semper erat ille de 
Iphigenia Achilles: 

 
 A/strologorum si/gna in caelo qui/d fit observa/tionis, 
 Cu/m capra aut nepa au/t exoritur no/men aliquod be/luarum! 
 Quo/d est ante pedes ne/mo spectat, cae/li scrutantu/r plagas. 
 
Atque idem (multum enim illum audiebam et libenter) 
Zethum illum Pacuvii nimis inimicum doctrinae esse 
dicebat; magis eum delectabat Neoptolemus Ennii, qui 
se ait 'philosophari velle, sed paucis; 
nam omnino haud placere'. Quodsi studia Graecorum vos tanto opere delectant, sunt alia liberiora 
et transfusa latius, quae vel ad usum vitae vel etiam 
ad ipsam rem publicam conferre possumus. Istae quidem artes, si modo aliquid valent, id valent , ut paulum acuant et tamquam inritent ingenia puerorum, 
quo facilius possint maiora discere.

Tum Tubero: Non dissentio a te, Laeli, 
sed quaero, quae tu esse maiora intellegas. Dicam 
mehercule et contemnar a te fortasse, cum tu ista 
caelestia de Scipione quaesieris, ego autem haec, quae 
videntur ante oculos esse, magis putem quaerenda. 
Quid enim mihi L. Pauli nepos, hoc avunculo, nobilissima in familia atque in hac tam clara re publica 
natus, quaerit, quo modo duo soles visi sint, non 
quaerit, cur in una re publica duo senatus et duo 
paene iam populi sint? Nam, ut videtis, mors 
Tiberii Gracchi et iam ante tota illius ratio tribunatus 
divisit populum unum in duas partis; obtrectatores 
autem et invidi Scipionis initiis factis a P. Crasso et 
Appio Claudio tenent nihilo minus illis mortuis senatus alteram partem dissidentem a vobis auctore 
Metello et P. Mucio neque hunc, qui unus potest, concitatis sociis et nomine Latino, foederibus violatis, 
triumviris seditiosissimis aliquid cotidie novi 
molientibus, bonis viris locupletibus perturbatis his 
tam periculosis rebus subvenire patiuntur.

Quam ob 
rem, si me audietis, adulescentes, solem alterum ne 
metueritis; aut enim nullus esse potest, aut sit sane, 
ut visus est, modo ne sit molestus, aut scire istarum 
rerum nihil aut, etiamsi maxime sciemus, nec meliores ob eam scientiam nec beatiores esse possumus; 
senatum vero et populum ut unum habeamus, 
et fieri potest, et permolestum est, nisi fit, et secus 
esse scimus et videmus, si id effectum sit, et melius 
nos esse victuros et beatius.

Tum Mucius: Quid esse igitur censes, Laeli, discendum nobis, ut istud efficere possimus ipsum, quod 
postulas? Eas artis, quae efficiant, ut usui civitati 
simus; id enim esse praeclarissimum sapientiae munus 
maximumque virtutis vel documentum vel officium puto. Quam ob rem, ut hae feriae nobis ad 
utilissimos rei publicae sermones potissimum conferantur, Scipionem rogemus, ut explicet, quem existimet esse optimum statum civitatis. Deinde alia quaeremus; quibus cognitis spero nos ad haec ipsa via 
perventuros earumque rerum rationem, quae nunc instant, explicaturos.

Cum id et Philus et Manilius et Mummius admodum adproba vissent 
 

 
 
 Diom. GL I, p. 365 Keil 
 
Nullum est exemplum, cui malimus adsimulare rem publicam. 
 
 
 Non. p. 85M, p. 289M 
 
 Quare, si placet, 
deduc orationem tuam de caelo ad haec citeriora. 
 
 

 non solum ob eam causam fieri volui, quod 
erat aequum de re publica potissimum principem rei 
publicae dicere, sed etiam quod memineram persaepe 
te cum Panaetio disserere solitum coram Polybio, duobus Graecis vel peritissimis rerum civilium, multaque 
colligere ac docere, optimum longe statum civitatis 
esse eum, quem maiores nostri nobis reliquissent. 
Qua in disputatione quoniam tu paratior es, 
feceris, ut etiam pro his dicam, si, de re publica quid 
sentias, explicaris, nobis gratum omnibus.

Tum ille: Non possum equidem dicere me ulla in 

cogitatione acrius aut diligentius solere versari quam 
in ista ipsa, quae mihi, Laeli, a te proponitur. Etenim cum in suo quemque opere artificem, qui quidem 
excellat, nihil aliud cogitare, meditari, curare videam, 
nisi quo sit in illo genere melior, ego, cum 
mihi sit unum opus hoc a parentibus maioribusque 
meis relictum, procuratio atque administratio rei publicae, non me inertiorem esse confitear quam opificem quemquam, si minus in maxima arte, quam illi 
in minimis, operae consumpserim?

Sed neque his contentus sum, quae de ista consultatione scripta nobis 
summi ex Graecia sapientissimique homines reliquerunt, neque ea, quae mihi videntur, anteferre 
illis audeo. Quam ob rem peto a vobis, ut me sic 
audiatis, neque ut omnino expertem Graecarum rerum 
neque ut eas nostris in hoc praesertim genere anteponentem, sed ut unum e togatis patris diligentia 
non inliberaliter institutum studioque discendi a pueritia incensum, usu tamen et domesticis praeceptis 
multo magis eruditum quam litteris.

Hic Philus: Non hercule, inquit, Scipio, dubito, quin tibi ingenio praestiterit nemo, usu quidem 
in re publica rerum maximarum facile omnis viceris; 
quibus autem studiis semper fueris, tenemus. Quam 
ob rem, si, ut dicis, animum quoque contulisti in istam 
rationem et quasi artem, habeo maximam gratiam 
Laelio; spero enim multo uberiora fore, quae a te 
dicentur, quam illa, quae a Graecis hominibus scripta 
sunt, omnia. Tum ille: Permagnam tu quidem 
expectationem, quod onus est ei, qui magnis de rebus 
dicturus est, gravissimum, inponis orationi meae. Et 
Philus: Quamvis sit magna, tamen eam vinces, ut soles; neque enim est periculum, ne te de re publica 
disserentem deficiat oratio.

Hic Scipio: Faciam, quod vultis, ut potero, et ingrediar in disputationem ea lege, qua credo omnibus 
in rebus disserendis utendum esse, si errorem 
velis tollere, ut eius rei, de qua quaeretur, si, nomen 
quod sit, conveniat, explicetur, quid declaretur eo nomine; quod si convenerit, tum demum decebit ingredi 
in sermonem; numquam enim, quale sit illud, de quo 
disputabitur, intellegi poterit, nisi, quid sit, fuerit intellectum prius. Quare, quoniam de re publica quaerimus, hoc primum videamus, quid sit id ipsum, quod 
quaerimus. Cum adprobavisset Laelius, Nec 
vero, inquit Africanus, ita disseram de re tam inlustri 
tamque nota, ut ad illa elementa revolvar, quibus uti 
docti homines his in rebus solent, ut a prima congressione maris et feminae, deinde a progenie et cognatione ordiar verbisque, quid sit et quot modis 
quidque dicatur, definiam saepius; apud prudentes enim 
homines et in maxima re publica summa cum 
gloria belli domique versatos cum loquar, non committam, ut non sit inlustrior illa ipsa res, de qua disputem, quam oratio mea; nec enim hoc suscepi, ut tamquam magister persequerer omnia, neque hoc polliceor 
me effecturum, ut ne qua particula in hoc sermone 
praetermissa sit. Tum Laelius: Ego vero istud ipsum 
genus orationis, quod polliceris, expecto.

Est igitur, inquit Africanus, res publica res 
populi, populus autem non omnis hominum coetus quoquo modo congregatus, sed coetus multitudinis iuris 
consensu et utilitatis communione sociatus. Eius autem 
prima causa coeundi est non tam inbecillitas quam 
naturalis quaedam hominum quasi congregatio; non 
est enim singulare nec solivagum genus hoc, sed ita 
generatum, ut ne in omnium quidem rerum affluen tia

August. epist. 138.10 
 Brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas 
facta erat.

quae dam quasi semina, neque reliquarum 
virtutum nec ipsius rei publicae reperiatur ulla institutio. Hi coetus igitur hac, de qua exposui, causa 
instituti sedem primum certo loco domiciliorum causa 
constituerunt; quam cum locis manuque saepsissent, 
eius modi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem 
appellaverunt delubris distinctam spatiisque communibus. Omnis ergo populus, qui est talis coetus multitudinis, qualem exposui, omnis civitas, quae 
est constitutio populi, omnis res publica, quae, ut dixi, 
populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit. Id autem consilium primum semper ad eam 
causam referendum est, quae causa genuit civitatem.

Deinde aut uni tribuendum est aut delectis quibusdam 
aut suscipiendum est multitudini atque omnibus. Quare 
cum penes unum est omnium summa rerum, regem 
illum unum vocamus et regnum eius rei publicae statum. Cum autem est penes delectos, tum illa 
civitas optimatium arbitrio regi dicitur. Illa autem 
est civitas popularis (sic enim appellant), in qua in 
populo sunt omnia. Atque horum trium generum 
quodvis, si teneat illud vinclum, quod primum homines inter se rei publicae societate devinxit, non perfectum illud quidem neque mea sententia optimum 
 est , sed tolerabile tamen, ut aliud alio possit esse praestantius. Nam vel rex aequus ac sapiens 
vel delecti ac principes cives vel ipse populus, quamquam id est minime probandum, tamen nullis interiectis iniquitatibus aut cupiditatibus posse videtur aliquo esse non incerto statu.

Sed et in regnis nimis expertes sunt ceteri communis iuris et consilii, et in optimatium dominatu 
vix particeps libertatis potest esse multitudo, 
cum omni consilio communi ac potestate careat, et 
cum omnia per populum geruntur quamvis iustum 
atque moderatum, tamen ipsa aequabilitas est iniqua, 
cum habet nullos gradus dignitatis. Itaque si Cyrus 
ille Perses iustissimus fuit sapientissimusque rex, tamen mihi populi res (ea enim est, ut dixi antea, publica) non maxime expetenda fuisse illa videtur, cum 
regeretur unius nutu ac modo; si Massilienses, 
nostri clientes, per delectos et principes cives summa 
iustitia reguntur, inest tamen in ea condicione populi 
similitudo quaedam servitutis; si Athenienses quibusdam temporibus sublato Areopago nihil nisi populi 
scitis ac decretis agebant, quoniam distinctos dignitatis gradus non habebant, non tenebat ornatum suum 
civitas.

Atque hoc loquor de tribus his generibus rerum 
publicarum non turbatis atque permixtis, sed 
suum statum tenentibus. Quae genera primum sunt 
in iis singula vitiis, quae ante dixi, deinde habent 
perniciosa alia vitia; nullum est enim genus illarum 
rerum publicarum, quod non habeat iter ad finitimum 
quoddam malum praeceps ac lubricum. Nam illi regi, 
ut eum potissimum nominem, tolerabili aut, si voltis, 
etiam amabili, Cyro, subest ad inmutandi animi licentiam crudelissimus ille Phalaris, cuius in similitudinem dominatus unius proclivi cursu et facile 
delabitur. Illi autem Massiliensium paucorum et principum administrationi civitatis finitimus est, qui fuit 
quodam tempore apud Athenienses triginta virorum 
consensus et factio. Iam Atheniensium populi potestatem omnium rerum ipsi, ne alios requiramus, ad 
furorem multitudinis licentiamque conversam pesti

deterrimus et ex hac vel optimatium 
vel factiosa tyrannica illa vel regia vel etiam persaepe popularis, itemque ex ea genus aliquod ecflorescere ex illis, quae ante dixi, solet, mirique sunt orbes 
et quasi circumitus in rebus publicis commutationum 
et vicissitudinum; quos cum cognosse sapientis est, 
tum vero prospicere inpendentis in gubernanda re publica moderantem cursum atque in sua potestate retinentem magni cuiusdam civis et divini paene 
est viri. Itaque quartum quoddam genus rei publicae 
maxime probandum esse sentio, quod est ex his, quae 
prima dixi, moderatum et permixtum tribus.

Hic Laelius: Scio tibi ita placere, Africane; saepe 
enim ex te audivi; sed tamen, nisi molestum est, ex 
tribus istis modis rerum publicarum velim scire quod 
optimum iudices. Nam vel profuerit aliquod ad cog

et talis est quaeque res publica, qualis 
eius aut natura aut voluntas, qui illam regit. Itaque 
nulla alia in civitate, nisi in qua populi potestas 
summa est, ullum domicilium libertas habet; qua quidem certe nihil potest esse dulcius, et quae, si aequa 
non est, ne libertas quidem est. Qui autem aequa 
potest esse, omitto dicere in regno, ubi ne obscura 

quidem est aut dubia servitus, sed in istis civitatibus, 
in quibus verbo sunt liberi omnes? ferunt enim 
suffragia, mandant inperia, magistratus, ambiuntur, rogantur, sed ea dant, quae, etiamsi nolint, danda sint, 
et quae ipsi non habent, unde alii petunt; sunt enim 
expertes imperii, consilii publici, iudicii delectorum 
iudicum, quae familiarum vetustatibus aut pecuniis 
ponderantur. In libero autem populo, ut Rhodi, ut 
Athenis, nemo est civium, qui

po pulo aliquis unus pluresve divitiores 
opulentioresque extitissent, tum ex eorum fastidio et 
superbia nata esse commemorant cedentibus ignavis 
et inbecillis et adrogantiae divitum succumbentibus. 
Si vero ius suum populi teneant, negant quicquam 
esse praestantius, liberius, beatius, quippe qui domini 
sint legum, iudiciorum, belli, pacis, foederum, capitis 
unius cuiusque, pecuniae. Hanc unam rite rem 
publicam, id est rem populi, appellari putant. Itaque 
et a regum et a patrum dominatione solere in libertatem rem populi vindicari, non ex liberis populis 
reges requiri aut potestatem atque opes optimatium.

Et vero negant oportere indomiti populi vitio genus 
hoc totum liberi populi repudiari, concordi populo 
et omnia referente ad incolumitatem et ad libertatem 
suam nihil esse inmutabilius, nihil firmius; 
facillimam autem in ea re publica esse concordiam, 
in qua idem conducat omnibus; ex utilitatis varietatibus, cum aliis aliud expediat, nasci discordias; itaque, cum patres rerum potirentur, numquam constitisse 
civitatis statum; multo iam id in regnis minus, quorum, ut ait Ennius, 'nulla regni sancta societas 
nec fides est.' Quare cum lex sit civilis societatis 
vinculum, ius autem legis aequale, quo iure 
societas civium teneri potest, cum par non sit condicio civium? Si enim pecunias aequari non placet, 
si ingenia omnium paria esse non possunt, iura certe 
paria debent esse eorum inter se, qui sunt cives in 
eadem re publica. Quid est enim civitas nisi iuris 
societas?

Ceteras vero res publicas ne appellandas quidem putant iis nominibus, quibus illae sese appellari 
velint. Cur enim regem appellem Iovis optimi nomine hominem dominandi cupidum aut imperii singularis, populo oppresso dominantem, non tyrannum 
potius? tam enim esse clemens tyrannus quam rex 
inportunus potest; ut hoc populorum intersit, utrum 
comi domino an aspero serviant; quin serviant 
quidem, fieri non potest. Quo autem modo adsequi 
poterat Lacedaemo illa tum, cum praestare putabatur 
disciplina rei publicae, ut bonis uteretur iustisque regibus, cum esset habendus rex, quicumque genere regio natus esset? Nam optimatis quidem quis ferat, 
qui non populi concessu, sed suis comitiis hoc sibi 
nomen adrogaverunt? Qui enim iudicatur iste optimus? doctrina, artibus, studiis

si fortuito id faciet, tam cito evertetur 
quam navis, si e vectoribus sorte ductus ad gubernacula accesserit. Quodsi liber populus deliget, quibus se committat, deligetque, si modo salvus esse 
vult, optimum quemque, certe in optimorum consiliis 
posita est civitatium salus, praesertim cum hoc natura tulerit, non solum ut summi virtute et animo 
praeessent inbecillioribus, sed ut hi etiam parere summis velint. Verum hunc optimum statum pravis hominum opinionibus eversum esse dicunt, qui 
ignoratione virtutis, quae cum in paucis est, tum a 
paucis iudicatur et cernitur, opulentos homines et copiosos, tum genere nobili natos esse optimos putant. 
Hoc errore vulgi cum rem publicam opes paucorum, 
non virtutes tenere coeperunt, nomen illi principes optimatium mordicus tenent, re autem carent eo nomine . 
Nam divitiae, nomen, opes vacuae consilio et 
vivendi atque aliis imperandi modo dedecoris plenae 
sunt et insolentis superbiae, nec ulla deformior species est civitatis quam illa, in qua opulentissimi 
optimi putantur.

Virtute vero gubernante rem publicam quid potest esse praeclarius? cum is, qui 
inperat aliis, servit ipse nulli cupiditati, cum, quas 
ad res civis instituit et vocat, eas omnis conplexus 
est ipse nec leges inponit populo, quibus 
ipse non pareat, sed suam vitam ut legem praefert suis civibus. Qui si unus satis omnia consequi 
posset, nihil opus esset pluribus; si universi videre 
optimum et in eo consentire possent, nemo delectos 
principes quaereret. Difficultas ineundi consilii rem 
a rege ad plures, error et temeritas populorum a multitudine ad paucos transtulit. Sic inter infirmitatem 
unius temeritatemque multorum medium optimates possederunt locum, quo nihil potest esse moderatius; quibus rem publicam tuentibus beatissimos 
esse populos necesse est vacuos omni cura et cogitatione aliis permisso otio suo, quibus id tuendum est 
neque committendum, ut sua commoda populus neglegi 
a principibus putet.

Nam aequabilitas quidem iuris, 
quam amplexantur liberi populi, neque servari potest 
(ipsi enim populi, quamvis soluti ecfrenatique 
sint, praecipue multis multa tribuunt, et est in ipsis 
magnus dilectus hominum et dignitatum), eaque, quae 
appellatur aequabilitas, iniquissima est. Cum enim 
par habetur honos summis et infimis, qui sint in omni 
populo necesse est, ipsa aequitas iniquissima est; quod 
in iis civitatibus, quae ab optimis reguntur, accidere 
non potest. Haec fere, Laeli, et quaedam eiusdem 
generis ab iis, qui eam formam rei publicae maxime 
laudant, disputari solent.

Tum Laelius: Quid tu, inquit, Scipio? e tribus 
istis quod maxime probas? Recte quaeris, quod 
maxime e tribus, quoniam eorum nullum ipsum per 
se separatim probo anteponoque singulis illud, quod 
conflatum fuerit ex omnibus. Sed si unum ac simplex 
 pro bandum sit , regium pro bem....... pri........ in 
.................... hoc loco appellatur, 
occurrit nomen quasi patrium regis, ut ex se natis, 
ita consulentis suis civibus et eos conservantis stu dios ius 
quam .....entis.......tem.........is.........tibus ...........uos sustentari unius optimi et summi 
viri diligentia.

Adsunt optimates, qui se melius hoc 
idem facere profiteantur plusque fore dicant in pluribus consilii quam in uno et eandem tamen 
aequitatem et fidem. Ecce autem maxima voce clamat populus neque se uni neque paucis velle parere; 
libertate ne feris quidem quicquam esse dulcius; hac 
omnes carere, sive regi sive optimatibus serviant. Ita 
caritate nos capiunt reges, consilio optimates, libertate populi, ut in comparando difficile ad eligendum 
sit, quid maxime velis. Credo, inquit, sed expediri, quae restant, vix poterunt, si hoc incohatum reliqueris.

Imitemur ergo Aratum, qui magnis de rebus 
dicere exordiens a Iove incipiendum putat. Quo 
Iove? aut quid habet illius carminis simile haec oratio? Tantum, inquit, ut rite ab eo dicendi principia capiamus, quem unum omnium deorum et hominum regem esse omnes docti indoctique † expoliri consentiunt. Quid? inquit Laelius. Et ille: Quid censes, 
nisi quod est ante oculos? Sive haec ad utilitatem vitae constituta sunt a principibus rerum publicarum, ut rex putaretur unus esse in caelo, qui 
nutu, ut ait Homerus, totum Olympum converteret 
idemque et rex et pater haberetur omnium, magna 
auctoritas est multique testes, siquidem omnis multos 
appellari placet, ita consensisse gentes decretis videlicet principum, nihil esse rege melius, quoniam 
deos omnis censent unius regi numine; sive haec in 
errore inperitorum posita esse et fabularum similia 
didicimus, audiamus communis quasi doctores eruditorum hominum, qui tamquam oculis illa viderunt, quae 
nos vix audiendo cognoscimus. Quinam, inquit Laelius, isti sunt? Et ille: Qui natura omnium rerum pervestiganda senserunt omnem hunc mundum mente

Sed, si vis, Laeli, dabo tibi testes nec 
nimis antiquos nec ullo modo barbaros. Istos, inquit, volo. Videsne igitur minus quadringentorum 
annorum esse hanc urbem, ut sine regibus sit? Vero 
minus. Quid ergo? haec quadringentorum annorum 
aetas ut urbis et civitatis num valde longa est? 
 Ista vero, inquit, adulta vix. Ergo his annis 

quadringentis Romae rex erat? Et superbus quidem. Quid supra? Iustissimus, et deinceps retro usque ad Romulum, qui ab hoc tempore 
anno sescentesimo rex erat. Ergo ne iste quidem 
pervetus? Minime ac prope senescente iam Graecia. Cedo, num, Scipio, barbarorum Romulus rex 
fuit? Si, ut Graeci dicunt omnis aut Graios esse 
aut barbaros, vereor, ne barbarorum rex fuerit; sin 
id nomen moribus dandum est, non linguis, non Graecos 
minus barbaros quam Romanos puto. Et 
Scipio: Atqui ad hoc, de quo agitur, non quaerimus 
gentem, ingenia quaerimus. Si enim et prudentes homines et non veteres reges habere voluerunt, utor 
neque perantiquis neque inhumanis ac feris testibus.

Tum Laelius: Video te, Scipio, testimoniis satis 
instructum, sed apud me, ut apud bonum iudicem, 
argumenta plus quam testes valent. Tum Scipio: Utere igitur argumento, Laeli, tute ipse sensus 
tui. Cuius, inquit ille, sensus? Si quando, si forte, 
tibi visus es irasci alicui. Ego vero saepius, quam 
vellem. Quid? tum, cum tu es iratus, permittis illi 
iracundiae dominatum animi tui? Non mehercule, 
inquit, sed imitor Archytam illum Tarentinum, qui 
cum ad villam venisset et omnia aliter offendisset ac 
iusserat, 'A te infelicem', inquit vilico, 
'quem necassem iam verberibus, nisi iratus 
essem.' Optime, inquit Scipio.

Ergo Archytas iracundiam videlicet dissidentem a ratione seditionem 
quandam animi vere ducebat eam que consilio sedari volebat; adde avaritiam, adde imperii, adde gloriae cupiditatem, adde libidines; et illud vides, si in animis 
hominum regale imperium sit, unius fore dominatum, 
consilii scilicet (ea est enim animi pars optima), 
consilio autem dominante nullum esse libidinibus, nullum irae, nullum temeritati locum. Sic, inquit, est. 
 Probas igitur animum ita adfectum? Nihil vero, 
inquit, magis. Ergo non probares, si consilio pulso 
libidines, quae sunt innumerabiles, iracundiaeve tenerent 
omnia? Ego vero nihil isto animo, nihil ita animato 
homine miserius ducerem. Sub regno igitur 
tibi esse placet omnis animi partes, et eas regi consilio? 
 Mihi vero sic placet. Cur igitur dubitas, quid de 
re publica sentias? in qua, si in plures translata res 
sit, intellegi iam licet nullum fore, quod praesit, inperium, quod quidem, nisi unum sit, esse nullum potest.

Tum Laelius: Quid, quaeso, interest inter unum 
et plures, si iustitia est in pluribus? Et Scipio: 
Quoniam testibus meis intellexi, Laeli, te non 
valde moveri, non desinam te uti teste, ut hoc, quod 
dico, probem. Me, inquit ille, quonam modo? Quia 
animum adverti nuper, cum essemus in Formiano, te 
familiae valde interdicere, ut uni dicto audiens esset. 
 Quippe vilico. Quid? domi pluresne praesunt negotiis tuis? Immo vero unus, inquit. Quid? totam 
domum num quis alter praeter te regit? Minime 
vero. Quin tu igitur concedis idem in re 
publica, singulorum dominatus, si modo iusti sint, 
esse optimos? Adducor, inquit, ut prope modum 
adsentiar.

Et Scipio: Tum magis adsentiare, Laeli, si, ut 
omittam similitudines, uni gubernatori, uni medico, si 
digni modo sint iis artibus, rectius esse alteri navem 
committere, aegrum alteri quam multis, ad maiora 
pervenero. Quaenam ista sunt? Quid? tu non 
vides unius inportunitate et superbia Tarquinii 
nomen huic populo in odium venisse regium? Video vero, inquit. Ergo etiam illud vides, de quo 
progrediente oratione plura me dicturum puto, Tarquinio exacto mira quadam exultasse populum insolentia libertatis; tum exacti in exilium innocentes, 
tum bona direpta multorum, tum annui consules, tum 
demissi populo fasces, tum provocationes omnium 
rerum, tum secessiones plebei, tum prorsus ita acta 
pleraque, ut in populo essent omnia. Est, inquit, 
ut dicis.

Est vero, inquit Scipio, in pace et otio; licet 
enim lascivire, dum nihil metuas, ut in navi ac saepe 
etiam in morbo levi. Sed ut ille, qui navigat, cum 
subito mare coepit horrescere, et ille aeger ingravescente morbo unius opem inplorat, sic noster populus in 
pace et domi imperat et ipsis magistratibus minatur, recusat, appellat, provocat, in bello sic paret 
ut regi; valet enim salus plus quam libido. Gravioribus vero bellis etiam sine collega omne imperium 
nostri penes singulos esse voluerunt, quorum ipsum 
nomen vim suae potestatis indicat. Nam dictator 
quidem ab eo appellatur, quia dicitur, sed in nostris libris vides eum, Laeli, magistrum populi 
appellari. Video, inquit. Et Scipio: Sapienter igitur illi vete res

iusto quidem rege cum est populus orbatus, 'pectora diu tenet desiderium', sicut ait 
Ennius, 'post optimi regis obitum'; 

 
 simul inter 
 Sese sic memorant: 'o Romule, Romule die, 
 Qualem te patriae custodem di genuerunt! 
 O pater, o genitor, o sanguen dis oriundum!' 
 
Non eros nec dominos appellabant eos, quibus iuste 
paruerunt, denique ne reges quidem, sed patriae custodes, sed patres, sed deos; nec sine causa; quid 
enim adiungunt? 

 
 Tu produxisti nos intra luminis oras. 
 
Vitam, honorem, decus sibi datum esse iustitia regis 
existimabant. Mansisset eadem voluntas in eorum posteris, si regum similitudo permansisset, sed vides unius 
iniustitia concidisse genus illud totum rei publicae. 
 Video vero, inquit, et studeo cursus istos mutationum non magis in nostra quam in omni re 
publica noscere.

Et Scipio: Est omnino, cum de illo genere rei 
publicae, quod maxime probo, quae sentio, dixero, accuratius mihi dicendum de commutationibus rerum 
publicarum, etsi minime facile eas in ea re publica 
futuras puto. Sed huius regiae prima et certissima 
est illa mutatio: Cum rex iniustus esse coepit, perit 
illud ilico genus, et est idem ille tyrannus, deterrimum genus et finitimum optimo; quem si optimates oppresserunt, quod ferme evenit, habet statum 
res publica de tribus secundarium; est enim quasi 
regium, id est patrium consilium populo bene consulentium principum. Sin per se populus interfecit aut 
eiecit tyrannum, est moderatior, quoad sentit et sapit, 
et sua re gesta laetatur tuerique vult per se constitutam rem publicam. Si quando aut regi iusto vim populus attulit regnove eum spoliavit aut etiam, 
id quod evenit saepius, optimatium sanguinem gustavit 
ac totam rem publicam substravit libidini suae (cave 
putes autem mare ullum aut flammam esse tantam, 
quam non facilius sit sedare quam effrenatam insolentia multitudinem), tum fit illud, quod apud Platonem est luculente dictum, si modo id exprimere Latine potuero; difficile factu est, sed conabor 

tamen.

'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi 
fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus 
ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum 
magistratus et principes, nisi valde lenes et 
remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.' Puto enim tibi 
haec esse nota. Vero mihi, inquit ille, notissima.

Ergo illa sequuntur: 'eos, qui pareant 
principibus, agitari ab eo populo et servos 
voluntarios appellari; eos autem, qui in magistratu privatorum similes esse velint, eosque privatos, qui efficiant, ne quid inter privatum et magistratum differat, ferunt laudibus et mactant honoribus, ut necesse sit in 
eius modi re publica plena libertatis esse 
omnia, ut et privata domus omnis vacet dominatione et hoc malum usque ad bestias 
perveniat, denique ut pater filium metuat, 
filius patrem neglegat, absit omnis pudor, ut 
plane liberi sint, nihil intersit, civis sit an peregrinus, magister ut discipulos metuat et iis 
blandiatur spernantque discipuli magistros, 
adulescentes ut senum sibi pondus adsumant, 
senes autem ad ludum adulescentium descendant, ne sint iis odiosi et graves; ex quo fit, ut 
etiam servi se liberius gerant, uxores 
eodem iure sint, quo viri, inque tanta libertate canes etiam et equi, aselli denique liberi 
sic incurrant, ut iis de via decedendum sit. 

Ergo ex hac infinita,' inquit, 'licentia haec 
summa cogitur, ut ita fastidiosae mollesque 
mentes evadant civium, ut, si minima vis adhibeatur imperii, irascantur et perferre nequeant; ex quo leges quoque incipiunt neglegere, ut plane sine ullo domino sint.'

Tum Laelius: Prorsus, inquit, expressa sunt 
a te, quae dicta sunt ab illo. Atque, ut iam ad 
sermonis mei auctorem revertar, ex hac nimia licentia, 
quam illi solam libertatem putant, ait ille ut ex stirpe 
quadam existere et quasi nasci tyrannum. Nam ut 
ex nimia potentia principum oritur interitus principum, sic hunc nimis liberum populum libertas ipsa 
servitute adficit. Sic omnia nimia, cum vel in tempestate vel in agris vel in corporibus laetiora 
fuerunt, in contraria fere convertuntur, maximeque id 
in rebus publicis evenit, nimiaque illa libertas et populis et privatis in nimiam servitutem cadit. Itaque 
ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima servitus. Ex hoc enim populo 
indomito vel potius immani deligitur aliqui plerumque dux contra illos principes adflictos iam 
et depulsos loco audax, inpurus, consectans proterve 
bene saepe de re publica meritos, populo gratificans 
et aliena et sua; cui quia privato sunt oppositi timores, dantur imperia et ea continuantur, praesidiis etiam, 
ut Athenis Pisistratus, saepiuntur, postremo, a quibus 
producti sunt, existunt eorum ipsorum tyranni; quos 
si boni oppresserunt, ut saepe fit, recreatur civitas; 
sin audaces, fit illa factio, genus aliud tyrannorum, eademque oritur etiam ex illo saepe optimatium praeclaro statu, cum ipsos principes aliqua pravitas de via deflexit. Sic tamquam pilam rapiunt inter 
se rei publicae statum tyranni ab regibus, ab iis autem principes aut populi, a quibus aut factiones aut 
tyranni, nec diutius umquam tenetur idem rei publicae modus.

Quod ita cum sit, ex tribus primis generibus longe 
praestat mea sententia regium, regio autem 
ipsi praestabit id, quod erit aequatum et temperatum 
ex tribus optimis rerum publicarum modis. Placet enim 
esse quiddam in re publica praestans et regale, esse 
aliud auctoritati principum inpartitum ac tributum, 
esse quasdam res servatas iudicio voluntatique multitudinis. Haec constitutio primum habet aequabilitatem quandam magnam, qua carere diutius vix possunt liberi, deinde firmitudinem, quod et illa 
prima facile in contraria vitia convertuntur, ut existat 
ex rege dominus, ex optimatibus factio, ex populo turba 
et confusio, quodque ipsa genera generibus saepe conmutantur novis, hoc in hac iuncta moderateque permixta conformatione rei publicae non ferme sine magnis principum vitiis evenit. Non est enim causa 
conversionis, ubi in suo quisque est gradu 
firmiter collocatus et non subest, quo praecipitet ac 
decidat.

Sed vereor, Laeli vosque homines amicissimi ac 
prudentissimi, ne, si diutius in hoc genere verser, quasi 
praecipientis cuiusdam et docentis et non vobiscum 
simul considerantis esse videatur oratio mea. Quam 
ob rem ingrediar in ea, quae nota sunt omnibus, 
quaesita autem a nobis iam diu. Sic enim decerno, 
sic sentio, sic adfirmo, nullam omnium rerum 
publicarum aut constitutione aut discriptione aut disciplina conferendam esse cum ea, quam patres nostri 
nobis acceptam iam inde a maioribus reliquerunt. 
Quam, si placet, quoniam ea, quae tenebatis ipsi, 
etiam ex me audire voluistis, simul et qualis sit et 
optimam esse ostendam expositaque ad exemplum 
nostra re publica accommodabo ad eam, si 
potero, omnem illam orationem, quae est mihi habenda de optimo civitatis statu. Quod si tenere et 
consequi potuero, cumulate munus hoc, cui me Laelius praeposuit, ut opinio mea fert, effecero.

Tum Laelius: Tuum vero, inquit, Scipio, ac tuum 
quidem unius. Quis enim te potius aut de maiorum 
dixerit institutis, cum sis clarissimis ipse maioribus? 
aut de optimo statu civitatis? quem si habemus, etsi ne nunc quidem, tum vero quis te possit 
esse florentior? aut de consiliis in posterum providendis, cum tu duobus huius urbis terroribus depulsis in 
omne tempus prospexeris?

Plin. Nat. praef. 7 
 
 
 nec docti/ssimis. 
 †Manium Persium haec le/gere nolo, Iu/nium Congu/m volo.

Non. p. 426M 
 Sic, 
quoniam plura beneficia continet patria et est antiquior parens quam is, qui creavit, maior ei profecto 
quam parenti debetur gratia.

Non. p. 526M 
 Nec 
tantum Karthago habuisset opum sescentos fere annos sine consiliis et disciplina.

Non. p. 276M 
 Cognoscere mehercule, inquit, consuetudinem istam et 
studium sermonis.

Lactant. Div. Inst. 3.16.5 
 Profecto omnis istorum disputatio, quamquam uberrimos fontes virtutis et scientiae continet, tamen collata cum eorum actis perfectisque rebus vereor ne non tantum videatur attulisse 
negotii hominibus, quantam oblectationem.

Arusianus Messius GL 7.457K 
 A qua isti 
avocabant.

Cum omnes flagrarent cupi ditate audiendi, ingressus est sic loqui Scipio: Catonis hoc senis est, 
quem, ut scitis, unice dilexi maximeque sum admiratus cuique vel patris utriusque iudicio vel etiam meo 
studio me totum ab adulescentia dedidi; cuius me 
numquam satiare potuit oratio; tantus erat in homine 
usus rei publicae, quam et domi et militiae cum optime, tum etiam diutissime gesserat, et modus in dicendo et gravitate mixtus lepos et summum 
vel discendi studium vel docendi et orationi vita admodum congruens.

Is dicere solebat ob hanc causam 
praestare nostrae civitatis statum ceteris civitatibus, 
quod in illis singuli fuissent fere, qui suam quisque 
rem publicam constituissent legibus atque institutis 
suis, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Lycurgus, Atheniensium, quae persaepe commutata esset, 
tum Theseus, tum Draco, tum Solo, tum Clisthenes, 
tum multi alii, postremo exsanguem iam et iacentem 
doctus vir Phalereus sustentasset Demetrius, nostra 
autem res publica non unius esset ingenio, sed multorum, nec una hominis vita, sed aliquot constituta 
saeculis et aetatibus. Nam neque ullum ingenium tantum extitisse dicebat, ut, quem res nulla 
fugeret, quisquam aliquando fuisset, neque cuncta ingenia conlata in unum tantum posse uno tempore 
providere, ut omnia complecterentur sine rerum usu 
ac vetustate.

Quam ob rem, ut ille solebat, ita nunc 
mea repetet oratio populi originem; libenter enim 
etiam verbo utor Catonis. Facilius autem, quod est 
propositum, consequar, si nostram rem publicam vobis et nascentem et crescentem et adultam et 
iam firmam atque robustam ostendero, quam si mihi 
aliquam, ut apud Platonem Socrates, ipse finxero.

Hoc cum omnes adprobavissent, Quod habemus, 
inquit, institutae rei publicae tam clarum ac tam 
omnibus notum exordium quam huius urbis condendae 
principium profectum a Romulo? qui patre Marte natus (concedamus enim famae hominum, praesertim non inveteratae solum, sed etiam sapienter a 
maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus 
ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse 
divino)—is igitur, ut natus sit, cum Remo fratre 
dicitur ab Amulio, rege Albano, ob labefactandi regni 
timorem ad Tiberim exponi iussus esse; quo in loco 
cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu 
laboreque aluissent, perhibetur, ut adoleverit, et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes, qui tum eos agros, ubi hodie est 
haec urbs, incolebant, aequo animo illi libenterque 
parerent. Quorum copiis cum se ducem praebuisset, 
ut iam a fabulis ad facta veniamus, oppressisse Longam Albam, validam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur.

Qua gloria parta urbem auspicato condere et firmare dicitur primum cogitavisse rem publicam. Urbi 
autem locum, quod est ei, qui diuturnam rem publicam serere conatur, diligentissime providendum, incredibili oportunitate delegit. Neque enim ad mare 
admovit, quod ei fuit illa manu copiisque facillimum, 
ut in agrum Rutulorum Aboriginumque procederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis 
post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse 
conderet, sed hoc vir excellenti providentia sensit ac 
vidit, non esse oportunissimos situs maritimos urbibus eis, quae ad spem diuturnitatis conderentur atque 
imperii, primum quod essent urbes maritimae non solum multis periculis oppositae, sed etiam caecis.

Nam terra continens adventus hostium non modo 
expectatos, sed etiam repentinos multis indiciis et 
quasi fragore quodam et sonitu ipso ante denuntiat; 
neque vero quisquam potest hostis advolare terra, 
quin eum non modo esse, sed etiam quis et unde sit, 
scire possimus. Maritimus vero ille et navalis hostis 
ante adesse potest, quam quisquam venturum esse 
suspicari queat, nec vero, cum venit, prae se fert, 
aut qui sit aut unde veniat aut etiam quid velit, denique ne nota quidem ulla, pacatus an hostis sit, discerni ac iudicari potest.

Est autem maritimis urbibus etiam quaedam corruptela ac demutatio morum; admiscentur enim novis 
sermonibus ac disciplinis et inportantur non merces 
solum adventiciae, sed etiam mores, ut nihil possit 
in patriis institutis manere integrum. Iam 
qui incolunt eas urbes, non haerent in suis sedibus, 
sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo 
longius, atque etiam cum manent corpore, animo tamen exulant et vagantur. Nec vero ulla res magis 
labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum pervertit aliquando quam hic error ac dissipatio civium, 
quod mercandi cupiditate et navigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant.

Multa etiam ad 
luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus subpeditantur mari, quae vel capiuntur vel inportantur; atque habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel 
desidiosas inlecebras multas cupiditatum. Et, quod 
de Corintho dixi, id haud scio an liceat de cuncta 
Graecia verissime dicere; nam et ipsa Peloponnesus 
fere tota in mari est, nec praeter Phliuntios 
ulli sunt, quorum agri non contingant mare, et extra 
Peloponnesum Aenianes et Doris et Dolopes soli absunt a mari. Quid dicam insulas Graeciae? quae 
fluctibus cinctae natant paene ipsae simul cum civitatum institutis et moribus.

Atque haec quidem, ut 
supra dixi, veteris sunt Graeciae. Coloniarum vero 
quae est deducta a Graiis in Asiam, Thracam, Italiam, Siciliam, Africam praeter unam Magnesiam, 
quam unda non adluat? Ita barbarorum agris quasi 
adtexta quaedam videtur ora esse Graeciae; 
nam e barbaris quidem ipsis nulli erant antea maritumi praeter Etruscos et Poenos, alteri mercandi causa, 
latrocinandi alteri. Quae causa perspicua est malorum commutationumque Graeciae propter ea vitia 
maritimarum urbium, quae ante paulo perbreviter adtigi. Sed tamen in his vitiis inest illa magna commoditas, et, quod ubique genitum est, ut 
ad eam urbem, quam incolas, possit adnare, et rursus 
ut id, quod agri efferant sui, quascumque velint in 
terras, portare possint ac mittere.

Qui potuit igitur divinius et utilitates conplecti 
maritimas Romulus et vitia vitare, quam quod urbem 
perennis amnis et aequabilis et in mare late influentis posuit in ripa? quo posset urbs et accipere a 
mari, quo egeret, et reddere, quo redundaret, eodemque ut flumine res ad victum cultumque maxime 
necessarias non solum mari †absorberet, sed etiam 
invectas acciperet ex terra, ut mihi iam tum divinasse 
ille videatur hanc urbem sedem aliquando et domum 
summo esse imperio praebituram; nam hanc rerum 
tantam potentiam non ferme facilius ulla in parte 
Italiae posita urbs tenere potuisset.

Urbis autem ipsius nativa praesidia quis est 
tam neglegens qui non habeat animo notata ac plane 
cognita? cuius is est tractus ductusque muri cum Romuli, tum etiam reliquorum regum sapientia definitus 
ex omni parte arduis praeruptisque montibus, ut unus 
aditus, qui esset inter Esquilinum Quirinalemque montem, maximo aggere obiecto fossa cingeretur vastissima, atque ut ita munita arx circumiectu arduo et 
quasi circumciso saxo niteretur, ut etiam in 
illa tempestate horribili Gallici adventus incolumis 
atque intacta permanserit. Locumque delegit et fontibus abundantem et in regione pestilenti salubrem; 
colles enim sunt, qui cum perflantur ipsi, tum adferunt umbram vallibus.

Atque haec quidem perceleriter confecit; nam et 
urbem constituit, quam e suo nomine Romam iussit 
nominari, et ad firmandam novam civitatem 
novum quoddam et subagreste consilium, sed ad muniendas opes regni ac populi sui magni hominis et 
iam tum longe providentis secutus est, cum Sabinas 
honesto ortas loco virgines, quae Romam ludorum 
gratia venissent, quos tum primum anniversarios in 
circo facere instituisset, Consualibus rapi iussit easque in familiarum amplissimarum matrimoniis 
collocavit.

Qua ex causa cum bellum Romanis Sabini 
intulissent proeliique certamen varium atque anceps 
fuisset, cum T. Tatio, rege Sabinorum, foedus icit 
matronis ipsis, quae raptae erant, orantibus; quo foedere et Sabinos in civitatem adscivit sacris conmunicatis et regnum suum cum illorum rege sociavit.

Post interitum autem Tatii cum ad eum dominatus 
omnis reccidisset, quamquam cum Tatio in regium consilium delegerat principes (qui appellati sunt 
propter caritatem patres) populumque et suo et Tatii 
nomine et Lucumonis, qui Romuli socius in Sabino 
proelio occiderat, in tribus tris curiasque triginta discripserat (quas curias earum nominibus nuncupavit, 
quae ex Sabinis virgines raptae postea fuerant oratrices pacis et foederis)—sed quamquam ea Tatio 
sic erant discripta vivo, tamen eo interfecto 
multo etiam magis Romulus patrum auctoritate consilioque regnavit.

Quo facto primum vidit iudicavitque idem, quod 
Spartae Lycurgus paulo ante viderat, singulari imperio et potestate regia tum melius gubernari et regi 
civitates, si esset optimi cuiusque ad illam vim dominationis adiuncta auctoritas. Itaque hoc consilio 
et quasi senatu fultus et munitus et bella 
cum finitimis felicissime multa gessit et, cum ipse 
nihil ex praeda domum suam reportaret, locupletare 
civis non destitit.

Tum, id quo retinemus hodie magna 
cum salute rei publicae, auspiciis plurimum obsecutus 
est Romulus. Nam et ipse, quod principium rei publicae fuit, urbem condidit auspicato et omnibus publicis 
rebus instituendis, qui sibi essent in auspiciis, ex singulis tribubus singulos cooptavit augures et 
habuit plebem in clientelas principum discriptam (quod 
quantae fuerit utilitati, post videro) multaeque dictione 
ovium et bovum (quod tum erat res in pecore et locorum possessionibus, ex quo pecuniosi et locupletes vocabantur), non vi et suppliciis coercebat.

Ac Romulus cum septem et triginta regnavisset 
annos et haec egregia duo firmamenta rei publicae 
peperisset, auspicia et senatum, tantum est 
consecutus, ut, cum subito sole obscurato non conparuisset, deorum in numero conlocatus putaretur; quam 
opinionem nemo umquam mortalis adsequi potuit sine 
eximia virtutis gloria.

Atque hoc eo magis est in 
Romulo admirandum, quod ceteri, qui dii ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi proclivis esset ratio, 
cum imperiti facile ad credendum inpellerentur, Romuli 
autem aetatem minus his sescentis annis iam inveteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex 
inculta hominum vita errore sublato fuisse cernimus. 
Nam si, id quod Graecorum investigatur annalibus, 
Roma condita est secundo anno Olympiadis septumae, 
in id saeculum Romuli cecidit aetas, cum iam 
plena Graecia poetarum et musicorum esset minorque 
fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides. Nam 
centum et octo annis postquam Lycurgus leges scribere instituit, prima posita est Olympias, quam quidam nominis errore ab eodem Lycurgo constitutam 
putant; Homerum autem, qui minimum dicunt, Lycurgi aetati triginta annis anteponunt fere.

Ex quo 
intellegi potest permultis annis ante Homerum 
fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac 
temporibus ipsis eruditis ad fingendum vix quicquam 
esset loci. Antiquitas enim recepit fabulas fictas etiam 
non numquam 

 
 
 August. C.D. 22.6 
 incondite, haec aetas autem iam exculta 
praesertim eludens omne, quod fieri non potest, respuit.

us ne pos ei us, ut di xeru nt quidam, e x 
filia. Quo autem ille mor tuus , e odem est an no na tus 
 Si moni des Ol ympia de se xta et quin qua gesima, ut f acilius intel legi pos sit tu m de Ro mu li inmortalitate creditum, cum iam inveterata vita hominum ac 
tractata esset et cognita. Sed profecto tanta fuit in 
eo vis ingenii atque virtutis, ut id de Romulo Proculo Iulio, homini agresti, crederetur, quod multis iam 
ante saeculis nullo alio de mortali homines credidissent; qui inpulsu patrum, quo illi a se invidiam interitus Romuli pellerent, in contione dixisse fertur a 
se visum esse in eo colle Romulum, qui nunc 
Quirinalis vocatur; eum sibi mandasse, ut populum 
rogaret, ut sibi eo in colle delubrum fieret; se deum 
esse et Quirinum vocari.

Videtisne igitur unius viri consilio non solum ortum novum populum neque ut in cunabulis vagientem 
relictum, sed adultum iam et paene puberem? Tum 
Laelius: Nos vero videmus, et te quidem ingressum 
ratione ad disputandum nova, quae nusquam 
est in Graecorum libris. Nam princeps ille, quo nemo 
in scribendo praestantior fuit, aream sibi sumsit, in 
qua civitatem extrueret arbitratu suo, praeclaram ille 
quidem fortasse, sed a vita hominum abhorrentem et 

moribus,

reliqui disseruerunt sine ullo certo exemplari 
formaque rei publicae de generibus et de rationibus 
civitatum; tu mihi videris utrumque facturus; es 
enim ita ingressus, ut, quae ipse reperias, tribuere aliis malis quam, ut facit apud Platonem Socrates, ipse fingere et illa de urbis situ revoces ad 
rationem, quae a Romulo casu aut necessitate facta 
sunt, et disputes non vaganti oratione, sed defixa in 
una re publica. Quare perge, ut instituisti; prospicere 
enim iam videor te reliquos reges persequente quasi 
perfectam rem publicam.

Ergo, inquit Scipio, cum ille Romuli senatus, qui constabat ex optimatibus, quibus ipse rex 
tantum tribuisset, ut eos patres vellet nominari patriciosque eorum liberos, temptaret post Romuli excessum, ut ipse regeret sine rege rem publicam, populus id non tulit desiderioque Romuli postea regem 
flagitare non destitit; cum prudenter illi principes 
novam et inauditam ceteris gentibus interregni ineundi rationem excogitaverunt, ut, quoad certus rex declaratus esset, nec sine rege civitas nec 
diuturno rege esset uno nec committeretur, ut quisquam inveterata potestate aut ad deponendum imperium tardior esset aut ad optinendum munitior.

Quo 
quidem tempore novus ille populus vidit tamen id, 
quod fugit Lacedaemonium Lycurgum, qui regem non 
deligendum duxit, si modo hoc in Lycurgi potestate 
potuit esse, sed habendum, qualiscumque is foret, qui modo esset Herculis stirpe generatus; nostri 
illi etiam tum agrestes viderunt virtutem et sapientiam regalem, non progeniem quaeri oportere.

Quibus cum esse praestantem Numam Pompilium 
fama ferret, praetermissis suis civibus regem alienigenam patribus auctoribus sibi ipse populus adscivit 
eumque ad regnandum Sabinum hominem 
Romam Curibus accivit. Qui ut huc venit, quamquam 
populus curiatis eum comitiis regem esse iusserat, 
tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit, hominesque Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut 
vidit incensos, existimavit eos paulum ab illa consuetudine esse revocandos.

Ac primum agros, quos bello Romulus ceperat, 
divisit viritim civibus docuitque sine depopulatione atque praeda posse eos colendis agris abundare commodis omnibus amoremque eis otii et pacis 
iniecit, quibus facillime iustitia et fides convalescit, 
et quorum patrocinio maxime cultus agrorum perceptioque frugum defenditur. Idemque Pompilius et 
auspiciis maioribus inventis ad pristinum numerum 
duo augures addidit et sacris e principum numero 
pontifices quinque praefecit et animos propositis legibus his, quas in monumentis habemus, ardentis consuetudine et cupiditate bellandi religionum 
caerimoniis mitigavit adiunxitque praeterea flamines, 
Salios virginesque Vestales omnisque partis religionis 
statuit sanctissime.

Sacrorum autem ipsorum diligentiam difficilem, apparatum perfacilem esse voluit; nam 
quae perdiscenda quaeque observanda essent, 
multa constituit, sed ea sine inpensa. Sic religionibus 
colendis operam addidit, sumtum removit, idemque 
mercatus, ludos omnesque conveniundi causas et celebritates invenit. Quibus rebus institutis ad humanitatem atque mansuetudinem revocavit animos hominum studiis bellandi iam immanis ac feros. Sic ille 
cum undequadraginta annos summa in pace 
concordiaque regnavisset (sequamur enim potissimum 
Polybium nostrum, quo nemo fuit in exquirendis temporibus diligentior), excessit e vita duabus praeclarissimis ad diuturnitatem rei publicae rebus confirmatis, religione atque clementia.

Quae cum Scipio dixisset, Verene, inquit Manilius, 
hoc memoriae proditum est, Africane, regem istum 
Numam Pythagorae ipsius discipulum aut certe Pythagoreum fuisse? saepe enim hoc de maioribus natu audivimus et ita intellegimus vulgo existimari; neque vero satis id annalium publicorum auctoritate declaratum videmus. Tum Scipio: Falsum 
est enim, Manili, inquit, id totum, neque solum 
fictum, sed etiam imperite absurdeque fictum; ea sunt 
enim demum non ferenda in mendacio, quae non 
solum ficta esse, sed ne fieri quidem potuisse cernimus. Nam quartum iam annum regnante 
Lucio Tarquinio Superbo Sybarim et Crotonem et in 
eas Italiae partis Pythagoras venisse reperitur; Olympias enim secunda et sexagesima eadem Superbi regni 

initium et Pythagorae declarat adventum.

Ex quo 
intellegi regiis annis dinumeratis potest anno fere 
centesimo et quadragesimo post mortem Numae primum Italiam Pythagoram attigisse; neque hoc 
inter eos, qui diligentissime persecuti sunt temporum 
annales, ulla est umquam in dubitatione versatum. 
Di inmortales, inquit Manilius, quantus iste est hominum et quam inveteratus error! Ac tamen facile 
patior non esse nos transmarinis nec inportatis artibus eruditos, sed genuinis domesticisque virtutibus.

Atqui multo id facilius cognosces, inquit Africanus, 
si progredientem rem publicam atque in optimum statum naturali quodam itinere et cursu venientem videris; quin hoc ipso sapientiam maiorum 
statues esse laudandam, quod multa intelleges etiam 
aliunde sumta meliora apud nos multo esse facta, 
quam ibi fuissent, unde huc translata essent atque 
ubi primum extitissent, intellegesque non fortuito populum Romanum, sed consilio et disciplina confirmatum esse nec tamen adversante fortuna.

Mortuo rege Pompilio Tullum Hostilium populus 
regem interrege rogante comitiis curiatis creavit, isque 
de imperio suo exemplo Pompilii populum consuluit 
curiatim. Cuius excellens in re militari gloria magnaeque extiterunt res bellicae, fecitque idem et saepsit 
de manubiis comitium et curiam constituitque ius, quo 
bella indicerentur, quod per se iustissime inventum 
sanxit fetiali religione, ut omne bellum, quod 
denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse 
atque inpium iudicaretur. Et ut advertatis animum, 
quam sapienter iam reges hoc nostri viderint, tribuenda quaedam esse populo (multa enim nobis de 
eo genere dicenda sunt), ne insignibus quidem regiis 
Tullus nisi iussu populi est ausus uti. Nam ut sibi 
duodecim lictores cum fascibus anteire liceret

neque enim serpit, sed volat in optimum 
statum instituto tuo sermone res publica. Post eum 
Numae Pompilii nepos ex filia rex a populo est Ancus Marcius constitutus, itemque de imperio suo legem 
curiatam tulit. Qui cum Latinos bello devicisset, adscivit eos in civitatem, atque idem Aventinum et Caelium montem adiunxit urbi, quosque agros ceperat, 
divisit et silvas maritimas omnis publicavit, quas 
ceperat, et ad ostium Tiberis urbem condidit colonisque firmavit. Atque ita cum tres et viginti regnavisset annos, est mortuus. Tum Laelius: Laudandus 

etiam iste rex; sed obscura est historia Romana, siquidem istius regis matrem habemus, ignoramus patrem. Ita est, inquit; sed temporum illorum tantum fere regum inlustrata sunt nomina.

Sed hoc loco primum videtur insitiva quadam 
disciplina doctior facta esse civitas. Influxit 
enim non tenuis quidam e Graecia rivulus in hanc 
urbem, sed abundantissimus amnis illarum disciplinarum et artium. Fuisse enim quendam ferunt Demaratum Corinthium et honore et auctoritate et fortunis 
facile civitatis suae principem; qui cum Corinthiorum 
tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum 
magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, 
in urbem Etruriae florentissimam. Cumque audiret 
dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam vir 
liber ac fortis et adscitus est civis a Tarquiniensibus 
atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit. 
Ubi cum de matre familias Tarquiniensi duo filios 
procreavisset, omnibus eos artibus ad Graecorum disciplinam eru diit

facile in civitatem receptus esset, propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris est factus usque eo, ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur. Erat in eo 
praeterea summa comitas, summa in omnis civis 
opis, auxilii, defensionis, largiendi etiam benignitas. 
Itaque mortuo Marcio cunctis populi suffragiis rex 
est creatus L. Tarquinius; sic enim suum nomen ex Graeco nomine inflexerat, ut in omni genere 
huius populi consuetudinem videretur imitatus. Isque 
ut de suo imperio legem tulit, principio duplicavit illum 
pristinum patrum numerum et antiquos patres maiorum gentium appellavit, quos priores sententiam 
rogabat, a se adscitos minorum.

Deinde equitatum 
ad hunc morem constituit, qui usque adhuc 
est retentus, nec potuit Titiensium et Rhamnensium 
et Lucerum mutare, cum cuperet, nomina, quod auctor 
ei summa augur gloria Attus Navius non erat. Atque 
etiam Corinthios video publicis equis adsignandis et 
alendis orborum et viduarum tributis fuisse quondam 
diligentis. Sed tamen prioribus equitum partibus secundis additis ↀ ⅠↃ ⅭⅭⅭ fecit equites numerumque duplicavit. Postea bello subegit Aequorum 
magnam gentem et ferocem et rebus populi Romani 
imminentem, idemque Sabinos cum a moenibus urbis 
reppulisset, equitatu fudit belloque devicit. Atque 
eundem primum ludos maximos, qui Romani dicti 
sunt, fecisse accepimus aedemque in Capitolio Iovi 
optimo maximo bello Sabino in ipsa pugna vovisse 
faciendam mortuumque esse, cum duodequadraginta regnavisset annos.

Tum Laelius: Nunc fit illud Catonis certius, nec 
temporis unius nec hominis esse constitutionem rei 
publicae; perspicuum est enim, quanta in singulos reges rerum bonarum et utilium fiat accessio. Sed sequitur is, qui mihi videtur ex omnibus in re publica 
vidisse plurimum. Ita est, inquit Scipio. Nam post 
eum Servius Tullius primus iniussu populi 
regnavisse traditur, quem ferunt ex serva Tarquiniense 
natum, cum esset ex quodam regis cliente conceptus. 
Qui cum famulorum in numero educatus ad epulas 
regis adsisteret, non latuit scintilla ingenii, quae iam 
tum elucebat in puero; sic erat in omni vel officio 
vel sermone sollers. Itaque Tarquinius, qui admodum 
parvos tum haberet liberos, sic Servium diligebat, ut 
is eius vulgo haberetur filius, atque eum summo 
studio omnibus iis artibus, quas ipse didicerat, ad exquisitissimam consuetudinem Graecorum erudiit.

Sed 
cum Tarquinius insidiis Anci filiorum interisset Serviusque, ut ante dixi, regnare coepisset non iussu, sed 
voluntate atque concessu civium, quod, cum Tarquinius ex vulnere aeger fuisse et vivere falso 
diceretur, ille regio ornatu ius dixisset obaeratosque 
pecunia sua liberavisset multaque comitate usus iussu 
Tarquinii se ius dicere probavisset, non commisit se 
patribus, sed Tarquinio sepulto populum de se ipse 
consuluit iussusque regnare legem de imperio suo curiatam tulit. Et primum Etruscorum iniurias bello 
est ultus; ex quo cum ma

duodeviginti censu maximo. Deinde 
equitum magno numero ex omni populi summa separato relicuum populum distribuit in quinque classis 
senioresque a iunioribus divisit easque ita disparavit, 
ut suffragia non in multitudinis, sed in locupletium 
potestate essent, curavitque, quod semper in re publica tenendum est, ne plurimum valeant plurimi. 
Quae discriptio si esset ignota vobis, explicaretur a me; nunc rationem videtis esse talem, ut 
†equitum centuriae cum sex suffragiis et prima classis 
addita centuria, quae ad summum usum urbis fabris 
tignariis est data, lxxxviiii centurias habeat; quibus ex centum quattuor centuriis (tot enim reliquae 
sunt) octo solae si accesserunt, confecta est vis populi 
universa, relicuaque multo maior multitudo sex et 
nonaginta centuriarum neque excluderetur suffragiis, ne superbum esset, nec valeret nimis, ne esset 

periculosum.

In quo etiam verbis ac nominibus ipsis 
fuit diligens; qui cum locupletis assiduos appellasset 
ab asse dando, eos, qui aut non plus mille quingentos 
aeris aut omnino nihil in suum censum praeter caput 
attulissent, proletarios nominavit, ut ex iis quasi 
proles, id est quasi progenies civitatis, expectari videretur. Illarum autem sex et nonaginta 
centuriarum in una centuria tum quidem plures censebantur quam paene in prima classe tota. Ita nec 
prohibebatur quisquam iure suffragii, et is valebat in 
suffragio plurimum, cuius plurimum intererat esse in 
optimo statu civitatem. Quin etiam accensis velatis, 
liticinibus, cornicinibus, proletariis

Non. p. 342M 
 Statu esse optimo constitutam rem publicam, quae ex tribus generibus illis, 
regali et optumati et populari, confusa modice nec 
puniendo inritet animum inmanem ac ferum.

quinque et sexaginta annis antiquior, 
quod erat xxxviiii ante primam Olympiadem condita. 
Et antiquissimus ille Lycurgus eadem vidit fere. Itaque ista aequabilitas atque hoc triplex rerum publicarum genus videtur mihi commune nobis cum illis 
populis fuisse. Sed, quod proprium est in nostra re 
publica, quo nihil possit esse praeclarius, id persequar, si potero, subtilius; quod erit eius modi, 
nihil ut tale ulla in re publica reperiatur. Haec enim, 
quae adhuc exposui, ita mixta fuerunt et in hac civitate et in Lacedaemoniorum et in Karthaginiensium, 
ut temperata nullo fuerint modo.

Nam in qua re 
publica est unus aliquis perpetua potestate, praesertim regia, quamvis in ea sit et senatus, ut tum fuit 
Romae, cum erant reges, ut Spartae Lycurgi legibus, 
et ut sit aliquod etiam populi ius, ut fuit 
apud nostros reges, tamen illud excellit regium nomen, 
neque potest eius modi res publica non regnum et 
esse et vocari. Ea autem forma civitatis mutabilis maxime est hanc ob causam, quod unius vitio praecipitata in perniciosissimam partem facillime decidit. Nam 
ipsum regale genus civitatis non modo non est reprehendendum, sed haud scio an reliquis simplicibus longe anteponendum, si ullum probarem simplex rei publicae genus, sed ita, quoad statum suum 
retinet. Is est autem status, ut unius perpetua potestate et iustitia omnique sapientia regatur salus et 
aequabilitas et otium civium. Desunt omnino ei populo multa, qui sub rege est, in primisque libertas, 
quae non in eo est, ut iusto utamur domino, sed ut 
nul lo

ferebant. Etenim illi iniusto domino atque 
acerbo aliquam diu in rebus gerundis prospera fortuna 
comitata est. Nam et omne Latium bello devicit et 
Suessam Pometiam, urbem opulentam refertamque, 
cepit et maxima auri argentique praeda locupletatus 
votum patris Capitolii aedificatione persolvit et colonias deduxit et institutis eorum, a quibus ortus erat, 
dona magnifica quasi libamenta praedarum 
Delphos ad Apollinem misit.

Hic ille iam vertetur orbis, cuius naturalem motum atque circuitum a primo discite adgnoscere. Id 
enim est caput civilis prudentiae, in qua omnis haec 
nostra versatur oratio, videre itinera flexusque rerum 
publicarum, ut, cum sciatis, quo quaeque res inclinet, 

retinere aut ante possitis occurrere. Nam rex ille, 
de quo loquor, primum optimi regis caede maculatus 
integra mente non erat, et cum metueret ipse poenam 
sceleris sui summam, metui se volebat; deinde victoriis divitiisque subnixus exultabat insolentia neque 
suos mores regere poterat neque suorum libidines.

Itaque cum maior eius filius Lucretiae, Tricipitini filiae, 
Conlatini uxori, vim attulisset mulierque pudens et 
nobilis ob illam iniuriam sese ipsa morte multavisset, tum vir ingenio et virtute praestans, L. Brutus, depulit a civibus suis iniustum illud durae servitutis iugum. Qui cum privatus esset, totam rem 
publicam sustinuit primusque in hac civitate docuit 
in conservanda civium libertate esse privatum neminem. Quo auctore et principe concitata civitas et hac 
recenti querella Lucretiae patris ac propinquorum et recordatione superbiae Tarquinii multarumque iniuriarum et ipsius et filiorum exulem et 
regem ipsum et liberos eius et gentem Tarquiniorum 
esse iussit.

Videtisne igitur, ut de rege dominus extiterit uniusque vitio genus rei publicae ex bono in deterrumum 
conversum sit? Hic est enim dominus populi, quem 
Graeci tyrannum vocant; nam regem illum 
volunt esse, qui consulit ut parens populo conservatque eos, quibus est praepositus, quam optima in condicione vivendi, sane bonum, ut dixi, rei publicae genus, sed tamen inclinatum et quasi pronum ad perniciosissimum statum.

Simul atque enim se inflexit 
hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest; 
qui quamquam figura est hominis, morum tamen inmanitate vastissimas vincit beluas. Quis enim hunc 
hominem rite dixerit, qui sibi cum suis civibus, qui 
denique cum omni hominum genere nullam iuris communionem, nullam humanitatis societatem velit? Sed 
erit hoc de genere nobis alius aptior dicendi locus, 
cum res ipsa admonuerit, ut in eos dicamus, 
qui etiam liberata iam civitate dominationes adpetiverunt.

Habetis igitur primum ortum tyranni; nam hoc 
nomen Graeci regis iniusti esse voluerunt; nostri quidem omnes reges vocitaverunt, qui soli in populos 
perpetuam potestatem haberent. Itaque et Spurius 
Cassius et M. Manlius et Spurius Maelius regnum occupare voluisse dicti sunt, et modo Tib. Gracchus

Lycurgus 
 ge/rontas 
 La cedaemone appellavit, nimis is quidem paucos, xxviii , quos penes 
summam consilii voluit esse, cum imperii summam 
rex teneret; ex quo nostri idem illud secuti atque interpretati, quos senes ille appellavit, nominaverunt 
senatum, ut iam Romulum patribus lectis fecisse 
diximus; tamen excellit atque eminet vis, potestas 
nomenque regium. Inperti etiam populo potestatis 
aliquid, ut et Lycurgus et Romulus; non satiaris eum libertate, sed incenderis cupiditate libertatis, cum tantum modo potestatem gustandi feceris; 
ille quidem semper inpendebit timor, ne rex, quod 
plerumque evenit, exsistat iniustus. Est igitur fragilis 
ea fortuna populi, quae posita est in unius, ut dixi 
antea, vel voluntate vel moribus.

Quare prima sit haec forma et species et origo 
tyranni inventa nobis in ea re publica, quam 
auspicato Romulus condiderit, non in illa, quam, ut 
perscripsit Plato, sibi ipse Socrates tripertito illo in 
sermone depinxerit, ut, quem ad modum Tarquinius, 
non novam potestatem nactus, sed, quam habebat, 
usus iniuste totum genus hoc regiae civitatis everterit; sit huic oppositus alter, bonus et sapiens et peritus utilitatis dignitatisque civilis quasi 
tutor et procurator rei publicae; sic enim appelletur, 
quicumque erit rector et gubernator civitatis. Quem 
virum facite ut agnoscatis; is est enim, qui consilio 
et opera civitatem tueri potest. Quod quoniam nomen 
minus est adhuc tritum sermone nostro saepiusque 
genus eius hominis erit in reliqua nobis oratione 
trac tandum

sas requisivit civitatemque optandam 
magis quam sperandam, quam minimam potuit, non 
quae posset esse, sed in qua ratio rerum civilium perspici posset, effecit. Ego autem, si quo modo consequi potuero, rationibus eisdem, quas ille vidit, non 
in umbra et imagine civitatis, sed in amplissima re 
publica enitar, ut cuiusque et boni publici et mali 
causam tamquam virgula videar attingere. Iis 
enim regiis quadraginta annis et ducentis paulo cum 
interregnis fere amplius praeteritis expulsoque Tarquinio tantum odium populum Romanum regalis nominis tenuit, quantum tenuerat post obitum vel potius excessum Romuli desiderium. Itaque ut tum 
carere rege, sic pulso Tarquinio nomen regis audire 
non poterat. Hic facultatem cum

Non. 526M 
 Itaque illa praeclara 
constitutio Romuli cum ducentos annos et viginti fere 
firma mansisset

lex illa tota sublata est. Hac mente tum 
nostri maiores et Conlatinum innocentem suspicione 
cognationis expulerunt et reliquos Tarquinios offensione nominis; eademque mente P. Valerius et fasces 
primus demitti iussit, cum dicere in contione coepisset, et aedis suas detulit sub Veliam, posteaquam, 
quod in excelsiore loco Veliae coepisset aedificare eo 
ipso, ubi rex Tullus habitaverat, suspicionem 
populi sensit moveri; idemque, in quo fuit Publicola 
maxime, legem ad populum tulit eam, quae centuriatis comitiis prima lata est, ne quis magistratus civem 
Romanum adversus provocationem necaret neve verberaret.

Provocationem autem etiam a regibus fuisse 
declarant pontificii libri, significant nostri etiam 
augurales, itemque ab omni iudicio poenaque 
provocari licere indicant xii tabulae conpluribus legibus; et quod proditum memoriae est, x viros, qui leges scripserint, sine provocatione creatos, satis ostenderit reliquos sine provocatione magistratus non fuisse; 
Luciique Valerii Potiti et M. Horatii Barbati, hominum concordiae causa sapienter popularium, consularis lex sanxit, ne qui magistratus sine provocatione crearetur; neque vero leges Porciae, quae 
tres sunt trium Porciorum, ut scitis, quicquam praeter sanctionem attulerunt novi.

Itaque Publicola lege 
illa de provocatione perlata statim securis de fascibus 
demi iussit postridieque sibi collegam Sp. Lucretium subrogavit suosque ad eum, quod erat maior natu, lictores 
transire iussit instituitque primus, ut singulis 
consulibus alternis mensibus lictores praeirent, ne 
plura insignia essent inperii in libero populo quam 
in regno fuissent. Haud mediocris hic, ut ego quidem 
intellego, vir fuit, qui modica libertate populo data 
facilius tenuit auctoritatem principum. Neque ego haec 
nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta 
decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla hominum rerumque definio, ad quae 
reliqua oratio derigatur mea.

Tenuit igitur hoc in statu senatus rem publicam 
temporibus illis, ut in populo libero pauca per populum, pleraque senatus auctoritate et instituto ac more 
gererentur, atque uti consules potestatem haberent 
tempore dumtaxat annuam, genere ipso ac iure 
regiam. Quodque erat ad optinendam potentiam nobilium vel maximum, vehementer id retinebatur, populi comitia ne essent rata, nisi ea patrum adprobavisset auctoritas. Atque his ipsis temporibus dictator 
etiam est institutus decem fere annis post primos 
consules, T. Larcius, novumque id genus imperii visum est et proximum similitudini regiae. Sed tamen omnia summa cum auctoritate a principibus 
cedente populo tenebantur, magnaeque res temporibus 
illis a fortissimis viris summo imperio praeditis, dictatoribus atque consulibus, belli gerebantur.

Sed id, quod fieri natura rerum ipsa cogebat, ut 
plusculum sibi iuris populus adscisceret liberatus a 
regibus, non longo intervallo, sexto decimo fere anno, 
Postumo Cominio Sp. Cassio consulibus consecutus est; in quo defuit fortasse ratio, sed tamen 
vincit ipsa rerum publicarum natura saepe rationem. 
Id enim tenetote, quod initio dixi, nisi aequabilis haec 
in civitate conpensatio sit et iuris et officii et muneris, ut et potestatis satis in magistratibus et auctoritatis in principum consilio et libertatis in populo sit, 
non posse hunc incommutabilem rei publicae 
conservari statum.

Nam cum esset ex aere alieno 
commota civitas, plebs montem sacrum prius, deinde 
Aventinum occupavit. Ac ne Lycurgi quidem disciplina tenuit illos in hominibus Graecis frenos; nam 
etiam Spartae regnante Theopompo sunt item quinque, quos illi ephoros appellant, in Creta autem 
decem, qui cosmoe vocantur, ut contra consulare 
imperium tribuni pl., sic illi contra vim regiam constituti.

†Fuerat fortasse aliqua ratio maioribus nostris in 
illo aere alieno medendi, quae neque Solonem Atheniensem non longis temporibus ante fugerat neque 
post aliquanto nostrum senatum, cum sunt propter 
unius libidinem omnia nexa civium liberata nectierque postea desitum; semperque huic generi, cum plebes publica calamitate inpendiis debilitata deficeret, salutis omnium causa aliqua sublevatio et 
medicina quaesita est. Quo tum consilio praetermisso 
causa populo nata est, duobus tribunis plebis per seditionem creatis ut potentia senatus atque auctoritas 
minueretur; quae tamen gravis et magna remanebat 
sapientissimis et fortissimis et armis et consilio civitatem tuentibus, quorum auctoritas maxime 
florebat, quod, cum honore longe antecellerent ceteris, 
voluptatibus erant inferiores nec pecuniis ferme superiores; eoque erat cuiusque gratior in re publica virtus, quod in rebus privatis diligentissime singulos 
cives opera, consilio, re tuebantur.

Quo in statu rei publicae Sp. Cassium de occupando regno molientem, summa apud populum gratia 
florentem, quaestor accusavit, eumque, ut 
audistis, cum pater in ea culpa esse conperisse se 
dixisset, cedente populo morte mactavit. Gratamque 
etiam illam legem quarto circiter et quinquagesimo 
anno post primos consules de multa et sacramento 
Sp. Tarpeius et A. Aternius consules comitiis centuriatis tulerunt. Annis postea xx ex eo, quod L. Papirius P. Pinarius censores multis dicendis vim 
armentorum a privatis in publicum averterant, levis 
aestumatio pecudum in multa lege C. Iulii P. Papirii 
consulum constituta est.

Sed aliquot ante annis, cum summa esset auctoritas in senatu populo patiente atque parente, inita 
ratio est, ut et consules et tribuni pl. magistratu se 
abdicarent, atque ut x viri maxima potestate sine provocatione crearentur, qui et summum imperium 
haberent et leges scriberent. Qui cum x tabulas summa 
legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum decemviros alios subrogaverunt, quorum non similiter fides nec iustitia laudata. Quo 
tamen e collegio laus est illa eximia C. Iulii, qui 
hominem nobilem, L. Sestium, cuius in cubiculo ecfossum esse se praesente mortuum diceret, cum 
ipse potestatem summam haberet, quod decemvirum 
sine provocatione esset, vades tamen poposcit, quod 
se legem illam praeclaram neglecturum negaret, quae 
de capite civis Romani nisi comitiis centuriatis statui 
vetaret.

Tertius est annus x viralis consecutus, cum iidem 
essent nec alios subrogare voluissent. In hoc 
statu rei publicae, quem dixi iam saepe non posse 
esse diuturnum, quod non esset in omnis ordines civitatis aequabilis, erat penes principes tota res publica 
praepositis x viris nobilissimis, non oppositis tribunis 
pl., nullis aliis adiunctis magistratibus, non provocatione ad populum contra necem et verbera relicta.

Ergo horum ex iniustitia subito exorta est maxima 
perturbatio et totius commutatio rei publicae; 
qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus, 
etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia, 
haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt, quae postea plebei scito Canuleio abrogata est, libidinoseque omni imperio et acerbe 
et avare populo praefuerunt. Nota scilicet illa res et 
celebrata monumentis plurimis litterarum, cum 
Decimus quidam Verginius virginem filiam propter 
unius ex illis x viris intemperiem in foro sua manu 
interemisset ac maerens ad exercitum, qui tum erat 
in Algido, confugisset, milites bellum illud, quod erat 
in manibus, reliquisse et primum montem sacrum, 
sicut erat in simili causa antea factum, deinde Aventinum ar matos insedisse

Philarg., Serv. G. 3.125 
 dictatore L. Quinctio dicto. 
 
 
 
 
 maio res nostros et probavisse maxime 
et retinuisse sapientissime iudico.

Cum ea Scipio dixisset silentioque omnium reliqua 
eius expectaretur oratio, tum Tubero: Quoniam nihil 
ex te, Africane, hi maiores natu requirunt, ex me 
audies, quid in oratione tua desiderem. Sane, inquit 
Scipio, et libenter quidem. Tum ille: Laudavisse mihi 
videris nostram rem publicam, cum ex te non de 
nostra, sed de omni re publica quaesisset Laelius. Nec tamen didici ex oratione tua, istam ipsam 
rem publicam, quam laudas, qua disciplina, quibus 
moribus aut legibus constituere vel conservare possimus.

Hic Africanus: Puto nobis mox de instituendis et 
conservandis civitatibus aptiorem, Tubero, fore disserundi locum; de optimo autem statu equidem arbitrabar me satis respondisse ad id, quod quaesierat Laelius. Primum enim numero definieram genera 
civitatum tria probabilia, perniciosa autem tribus illis 
totidem contraria, nullumque ex eis unum esse optimum, sed id praestare singulis, quod e tribus primis 
esset modice temperatum.

Quod autem exemplo nostrae civitatis usus sum, non ad definiendum 
optimum statum valuit (nam id fieri potuit sine exemplo), sed ut civitate maxima reapse cerneretur 
quale esset id, quod ratio oratioque describeret. Sin 
autem sine ullius populi exemplo genus ipsum exquiris optimi status, naturae imagine utendum est 
nobis, quoniam tu hanc imaginem urbis et populi ni

quem iam dudum quaero et ad 
quem cupio pervenire. Prudentem fortasse quaeris? Tum ille: Istum ipsum. Est tibi ex eis ipsis, 
qui adsunt, bella copia, vel ut a te ipso ordiare. Tum 
Scipio: Atque utinam ex omni senatu pro rata parte 
esset! Sed tamen est ille prudens, qui, ut saepe in 
Africa vidimus, immani et vastae insidens beluae coercet 
et regit beluam, quocumque vult, levi admonitu †non 
actu inflectit illam feram. Novi et, tibi cum 
essem legatus, saepe vidi. Ergo ille Indus aut 
Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam; at vero ea, quae latet in 
animis hominum quaeque pars animi mens vocatur, 
non unam aut facilem ad subigendum frenat et domat, si quando id efficit, quod perraro potest. Namque et illa tenenda est ferox

Non. 300M 
 quae sanguine 
alitur, quae in omni crudelitate sic exultat, ut vix 
hominum acerbis funeribus satietur. 
 
 

 
 Non. 491M 
 cupido autem et expetenti 
et lubidinoso et volutabundo in voluptatibus. 
 
 

 
 Non. 72M 
 quartaque anxitudo 
prona ad luctum et maerens semperque ipsa se sollicitans. 
 
 

 
 Non. 228M 
 esse autem angore, 
esse miseria adflictas aut abiectas timiditate et ignavia. 
 
 

 
 Non. 292M 
 Ut auriga indoctus 
e curru trahitur, opteritur, laniatur, eliditur.

dici possit. Tum Laelius: Video iam, 
illum, quem expectabam, virum cui praeficias officio 
et muneri. Huic scilicet, Africanus, uni paene (nam 
in hoc fere uno sunt cetera), ut numquam a se ipso 
intuendo contemplandoque discedat, ut ad imitationem sui vocet alios, ut sese splendore animi et vitae 
suae sicut speculum praebeat civibus. Ut enim in 
fidibus aut tibiis atque ut in cantu ipso ac 
vocibus concentus est quidam tenendus ex distinctis 
sonis, quem inmutatum aut discrepantem aures eruditae ferre non possunt, isque concentus ex dissimillimarum vocum moderatione concors tamen efficitur et 
congruens, sic ex summis et infimis et mediis interiectis ordinibus ut sonis moderata ratione civitas consensu 


 
 August. C.D. 2.21 
 dissimillimorum concinit; et quae harmonia a 
musicis dicitur in cantu, ea est in civitate concordia, 
artissimum atque optimum omni in re publica vinculum incolumitatis, eaque sine iustitia nullo pacto esse 
potest.

plenam esse iustitiae. Tum Scipio: Adsentior vero renuntioque vobis nihil esse, quod adhuc 
de re publica dictum putemus aut quo possimus longius progredi, nisi erit confirmatum non modo falsum 
illud esse, sine iniuria non posse, sed hoc verissimum 
esse, sine summa iustitia rem publicam geri nullo 
modo posse. Sed, si placet, in hunc diem hactenus; reliqua (satis enim multa restant) differamus 
in crastinum. Cum ita placuisset, finis disputandi in 
eum diem factus est.



et vehiculis tarditati, eademque cum accepisset homines inconditis vocibus inchoatum quiddam et confusum sonantes, incidit has et distinxit in 
partis et ut signa quaedam sic verba rebus inpressit 
hominesque antea dissociatos iucundissimo inter se 
sermonis vinclo conligavit. A simili etiam mente 
vocis, qui videbantur infiniti, soni paucis notis inventis sunt omnes signati et expressi, quibus et 
conloquia cum absentibus et indicia voluntatum et 
monumenta rerum praeteritarum tenerentur. Accessit 
eo numerus, res cum ad vitam necessaria, tum una 
inmutabilis et aeterna; quae prima inpulit etiam, ut 
suspiceremus in caelum nec frustra siderum motus intueremur dinumerationibusque noctium ac die rum

quorum animi altius se extulerunt et 
aliquid dignum dono, ut ante dixi, deorum aut efficere 
aut excogitare potuerunt. Quare sint nobis isti, qui 
de ratione vivendi disserunt, magni homines, ut sunt, 
sint eruditi, sint veritatis et virtutis magistri, dum 
modo sit haec quaedam, sive a viris in rerum publicarum varietate versatis inventa sive etiam in istorum otio ac litteris tractata res, sicut est, minime 
quidem contemnenda, ratio civilis et disciplina 
populorum, quae perficit in bonis ingeniis, id quod 
iam persaepe perfecit, ut incredibilis quaedam et divina virtus exsisteret.

Quodsi quis ad ea instrumenta 
animi, quae natura quaeque civilibus institutis habuit, 
adiungendam sibi etiam doctrinam et uberiorem rerum 
cognitionem putavit, ut ii ipsi, qui in horum librorum 
disputatione versantur, nemo est, quin eos anteferre omnibus debeat. Quid enim potest esse praeclarius, quam cum rerum magnarum tractatio atque 
usus cum illarum artium studiis et cognitione coniungitur? aut quid P. Scipione, quid C. Laelio, quid 
L. Philo perfectius cogitari potest? qui, ne quid praetermitterent, quod ad summam laudem clarorum virorum pertineret, ad domesticum maiorumque morem 
etiam hanc a Socrate adventiciam doctrinam 
adhibuerunt.

Quare qui utrumque voluit et potuit, id 
est ut cum maiorum institutis, tum doctrina se instrueret, ad laudem hunc omnia consecutum puto. 
Sin altera est utra via prudentiae deligenda, tamen, 
etiamsi cui videbitur illa in optimis studiis et artibus 
quieta vitae ratio beatior, haec civilis laudabilior est 
certe et inlustrior, ex qua vita sic summi viri ornantur, ut vel M'. Curius, 
 
 Quem nemo ferro potuit superare nec auro, 
 
vel

fuisse sapientiam, tamen hoc in ratione 
utriusque generis interfuit, quod illi verbis et artibus 
aluerunt naturae principia, hi autem institutis et legibus. Pluris vero haec tulit una civitas, si minus sapientis, quoniam id nomen illi tam restricte tenent, 
at certe summa laude dignos, quoniam sapientium 
praecepta et inventa coluerunt. Atque etiam, quot 
et sunt laudandae civitates et fuerunt, quoniam 
id est in rerum natura longe maximi consilii, constituere eam rem publicam, quae possit esse diuturna, 
si singulos numeremus in singulas, quanta iam reperiatur virorum excellentium multitudo! Quodsi aut 
Italiae Latium aut eiusdem Sabinam aut Volscam 
gentem, si Samnium, si Etruriam, si magnam illam 
Graeciam conlustrare animo voluerimus, si deinde Assyrios, si Persas, si Poenos, si haec

cati. Et Philus: Praeclaram vero causam ad me defertis, cum me improbitatis patrocinium 
suscipere voltis. Atqui id tibi, inquit Laelius, verendum est, si ea dixeris, quae contra iustitiam dici solent, ne sic etiam sentire videare, cum et ipse sis 
quasi unicum exemplum antiquae probitatis et fidei 
neque sit ignota consuetudo tua contrarias in partis 
disserendi, quod ita facillume verum inveniri putes. 
Et Philus: Heia vero, inquit, geram morem 
vobis et me oblinam sciens; quod quoniam, qui aurum 
quaerunt, non putant sibi recusandum, nos, cum iustitiam quaeramus, rem multo omni auro cariorem, nullam profecto molestiam fugere debemus. Atque utinam, quem ad modum oratione sum usurus aliena, 
sic mihi ore uti liceret alieno! Nunc ea dicenda sunt 
L. Furio Philo, quae Carneades, Graecus homo et 
consuetus, quod commodum esset, verbis

Non. 263M 
 ut Carneadi respondeatis, qui saepe optimas causas ingenii calumnia ludificari solet.

Non. 373M 
 Iustitia foras 
spectat et proiecta tota est atque eminet. 
 
 

 
 Non. 299M 
 Quae virtus praeter 
ceteras totam se ad alienas porrigit utilitatis atque 
explicat.

et reperiret et tueretur, alter autem de 
ipsa iustitia quattuor implevit sane grandis libros. Nam 
ab Chrysippo nihil magnum nec magnificum desideravi, 
qui suo quodam more loquitur, ut omnia verborum 
momentis, non rerum ponderibus examinet. Illorum 
fuit heroum eam virtutem, quae est una, si modo est, 
maxime munifica et liberalis, et quae omnis magis 
quam sepse diligit, aliis nata potius quam 
sibi, excitare iacentem et in illo divino solio non longe 
a sapientia conlocare.

Nec vero illis aut voluntas 
defuit (quae enim iis scribendi alia causa aut quod 
omnino consilium fuit?) aut ingenium, quo omnibus 
praestiterunt; sed eorum et voluntatem et copiam 
causa vicit. Ius enim, de quo quaerimus, civile est 
aliquod, naturale nullum; nam si esset, ut calida 
et frigida, ut amara et dulcia, sic essent iusta et 
iniusta eadem omnibus.

Nunc autem, si quis illo Pacuviano 'invehens 
alitum anguium curru' multas et varias gentis et 
urbes despicere et oculis conlustrare possit, videat 
primum in illa incorrupta maxime gente Aegyptiorum, 
quae plurimorum saeculorum et eventorum memoriam 
litteris continet, bovem quendam putari deum, quem 
Apim Aegyptii nominant, multaque alia portenta apud 
eosdem et cuiusque generis beluas numero consecratas deorum; deinde Graeciae, sicut apud nos, delubra magnifica humanis consecrata simulacris, quae 
Persae nefaria putaverunt; eamque unam ob causam 
Xerses inflammari Atheniensium fana iussisse dicitur, 
quod deos, quorum domus esset omnis hic mundus, 
inclusos parietibus contineri nefas esse duceret.

Post 
autem cum Persis et Philippus, qui cogitavit, et 
Alexander, qui gessit, hanc bellandi causam inferebat, quod vellet Graeciae fana poenire; quae 
ne reficienda quidem Graii putaverunt, ut esset posteris ante os documentum Persarum sceleris sempiternum. Quam multi, ut Tauri in Axino, ut rex 
Aegypti Busiris, ut Galli, ut Poeni, homines immolare et pium et dis immortalibus gratissumum esse 
duxerunt! Vitae vero instituta sic distant, ut Cretes 
et Aetoli latrocinari honestum putent, Lacedaemonii 
suos omnes agros esse dictitarint, quos spiculo 
possent attingere. Athenienses iurare etiam publice 
solebant omnem suam esse terram, quae oleam frugesve ferret; Galli turpe esse ducunt frumentum 
manu quaerere, itaque armati alienos agros demetunt;

nos vero iustissimi homines, qui Transalpinas gentis oleam et vitem serere non sinimus, quo 
pluris sint nostra oliveta nostraeque vineae; quod 
cum faciamus, prudenter facere dicimur, iuste non 
dicimur, ut intellegatis discrepare ab aequitate 
sapientiam. Lycurgus autem, ille legum optumarum 
et aequissumi iuris inventor, agros locupletium plebi 
ut servitio colendos dedit.

Genera vero si velim iuris, institutorum, morum 
consuetudinumque describere, non modo in tot gentibus varia, sed in una urbe, vel in hac ipsa, milliens 
mutata demonstrem, ut hic iuris noster interpres alia 
nunc Manilius iura dicat esse de mulierum 
legatis et hereditatibus, alia solitus sit adulescens dicere nondum Voconia lege lata; quae quidem ipsa 
lex utilitatis virorum gratia rogata in mulieres plena 

est iniuriae. Cur enim pecuniam non habeat mulier? 
cur virgini Vestali sit heres, non sit matri suae? cur 
autem, si pecuniae modus statuendus fuit feminis, P. 
Crassi filia posset habere, si unica patri esset, aeris 
milliens salva lege, mea triciens non posset

sanxisset iura nobis, et omnes isdem et 
iidem non alias aliis uterentur. Quaero autem, si iusti 
hominis et si boni est viri parere legibus, quibus? 
an quaecumque erunt? At nec inconstantiam virtus 
recipit, nec varietatem natura patitur, legesque poena, 
non iustitia nostra comprobantur; nihil habet igitur 
naturale ius; ex quo illud efficitur, ne iustos quidem 
esse natura. An vero in legibus varietatem esse dicunt, natura autem viros bonos eam iustitiam sequi, quae sit, non eam, quae putetur? esse enim hoc 
boni viri et iusti, tribuere id cuique, quod sit quoque 
dignum.

Ecquid ergo primum mutis tribuemus beluis? non enim mediocres viri, sed maxumi et docti, 
Pythagoras et Empedocles, unam omnium animantium 
condicionem iuris esse denuntiant clamantque inexpiabilis poenas impendere iis, a quibus violatum sit 
animal. Scelus est igitur nocere bestiae, quod scelus 
qui velit

Sunt enim omnes, qui in populum vitae necisque potestatem habent, tyranni, sed se Iovis 
optimi nomine malunt reges vocari. Cum autem certi 
propter divitias aut genus aut aliquas opes rem publicam tenent, est factio, sed vocantur illi optimates. 
Si vero populus plurimum potest omniaque eius arbitrio reguntur, dicitur illa libertas, est vero licentia. 
Sed cum alius alium timet, et homo hominem et ordo 
ordinem, tum quia sibi nemo confidit, quasi pactio 
fit inter populum et potentis; ex quo existit 
id, quod Scipio laudabat, coniunctum civitatis genus; 
etenim iustitiae non natura nec voluntas, sed inbecillitas mater est. Nam cum de tribus unum est optandum, aut facere iniuriam nec accipere aut et facere 
et accipere aut neutrum, optimum est facere, impune 
si possis, secundum nec facere nec pati, miserrimum 
digladiari semper tum faciendis, tum accipiendis iniuriis. Ita qui primum illud adsequi

Non. 125M,318M,534M 
 
 Nam cum 
quaereretur ex eo, quo scelere inpulsus mare haberet 
infestum uno myoparone, 'Eodem', inquit, 'quo 
tu orbem terrae.'

omni tote. Sapientia iubet 
aug e r e opes, amplificare divitias, proferre finis (unde 
enim esset illa la us in summo ru m imperatoru m inci sa 
 moni m e n ti s: finis imperii propagavit , nisi aliquid de 
alieno accessisset?), imperare quam plurimis, frui voluptatibus, pollere, regnare, dominari; iustitia autem 
praecipit parcere omnibus, consulere generi hominum, 
suum cuique reddere, s ac ra, publica, alie na non tangere. Quid igitur efficitur, si sapientiae pareas? divitiae, potestates, opes, honores, imperia, 
regna vel privatis vel populis. Sed quoniam de 
re publica loquimur, sunt inlustriora, quae publice 
fiunt, quoniamque eadem est ratio iuris in utroque, 
de populi sapientia dicendum puto. Ut iam omittam 
alios, noster hic populus, quem Africanus hesterno 
sermone a stirpe repetivit, cuius imperio iam orbis 
terrae tenetur, iustitia an sapientia est e minimo omnium maximus factus?

praeter Arcadas et Atheniensis, qui, credo, 
timentes hoc interdictum iustitiae ne quando existeret, commenti sunt se de terra tamquam hos ex arvis 
musculos extitisse.

Ad haec illa dici solent primum ab iis, qui minime sunt in disserendo mali, qui in ea causa eo plus 
auctoritatis habent, quia, cum de viro bono quaeritur, 
quem apertum et simplicem volumus esse, non sunt 
in disputando vafri, non veteratores, non malitiosi; 
negant enim sapientem idcirco virum bonum 
esse, quod eum sua sponte ac per se bonitas et iustitia delectet, sed quod vacua metu, cura, sollicitudine, 
periculo vita bonorum virorum sit, contra autem improbis semper aliqui scrupus in animis haereat, semper 
iis ante oculos iudicia et supplicia versentur; nullum 
autem emolumentum esse, nullum iniustitia partum 
praemium tantum, semper ut timeas, semper ut adesse, semper ut impendere aliquam poenam putes, 
damna

Lactant. Div. Inst. 5.12.5 
 Quaero, si 
duo sint, quorum alter optimus vir, aequissimus, summa 
iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et 
si in eo sit errore civitas, ut bonum illum virum sceleratum, facinorosum, nefarium putet, contra autem, 
qui sit improbissimus, existimet esse summa probitate 
ac fide, proque hac opinione omnium civium bonus ille 
vir vexetur, rapiatur, manus ei denique adferantur, 
effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, exterminetur egeat,

postremo iure etiam optimo omnibus 
miserrimus esse videatur, contra autem ille improbus 
laudetur, colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum 
honores, omnia imperia, omnes opes, omnes undique 
copiae conferantur, vir denique optimus omnium existimatione et dignissimus omni fortuna optima iudicetur, quis tandem erit tam demens, qui dubitet, utrum 
se esse malit?

Quod in singulis, idem est in populis: nulla est 
tam stulta civitas, quae non iniuste imperare 
malit quam servire iuste. Nec vero longius abibo. 
Consul ego quaesivi, cum vos mihi essetis in consilio, 
de Numantino foedere. Quis ignorabat Q. Pompeium 
fecisse foedus, eadem in causa esse Mancinum? alter, 
vir optimus, etiam suasit rogationem me ex senatus 
consulto ferente, alter acerrime se defendit. Si pudor quaeritur, si probitas, si fides, Mancinus haec attulit, si ratio, consilium, prudentia, Pompeius antistat. 
Utrum

Gel. N.A. 1.22.8 
 Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle 
putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem 
huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri 
ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id 
quidem fieri non potest; ne desis, omnes te rogamus. 
 
 

 
 Non. 323M, 324M 
 sed iuventuti nostrae minime audiendus; quippe, si ita sensit, ut loquitur, est homo impurus; sin aliter, quod malo, oratio 
est tamen immanis.

Lactant. Div. Inst. 6.8.6 
 Est quidem 
vera lex recta ratio naturae congruens, diffusa in 
omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium 
iubendo, vetando a fraude deterreat; quae tamen neque probos frustra iubet aut vetat nec improbos iubendo aut vetando movet. Huic legi nec obrogari fas 
est neque derogari ex hac aliquid licet neque tota 
abrogari potest, nec vero aut per senatum aut per 
populum solvi hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut interpres eius alius, nec erit alia 
lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed 
et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus, ille 
legis huius inventor, disceptator, lator; cui qui non 
parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera 
supplicia, quae putantur, effugerit.

August. C.D. 22.6 
 nullum bellum suscipi a civitate optima 
nisi aut pro fide aut pro salute.

Sed his poenis quas etiam stultissimi sentiunt, egestate, exilio, vinculis, verberibus, 
elabuntur saepe privati oblata mortis celeritate, civitatibus autem mors ipsa poena est, quae videtur a 
poena singulos vindicare; debet enim constituta sic 
esse civitas, ut aeterna sit. Itaque nullus interitus 
est rei publicae naturalis ut hominis, in quo mors 
non modo necessaria est, verum etiam optanda persaepe. Civitas autem cum tollitur, deletur, extinguitur, simile est quodam modo, ut parva magnis conferamus, ac si omnis hic mundus intereat et concidat.

Isid. Orig. 18.1.2sq. 
 Illa iniusta bella sunt, quae sunt 
sine causa suscepta. Nam extra ulciscendi aut propulsandorum hostium causam bellum geri iustum 
nullum potest. 
 

 
 Isid. Orig. 18.1.2sq. 
 Nullum bellum iustum habetur nisi denuntiatum, nisi indictum, nisi repetitis rebus.

Non. 498M 
 Noster autem populus sociis defendendis terrarum iam omnium potitus est.

August. C.D. 19.21 
 Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio 
libidini ceterisque vitiosis animi partibus?

August. c. Iul. 4.12.61 
 An 
non cernimus optimo cuique dominatum ab 
ipsa natura cum summa utilitate infirmorum datum? 
Cur igitur deus homini, animus imperat corpori, ratio 
libidini iracundiaeque et ceteris vitiosis eiusdem animi 
partibus? 
 


 
 August. c. Iul. 4.12.61 
 Sed et imperandi et serviendi sunt dissimilitudines cognoscendae. Nam ut animus corpori dicitur imperare, 
dicitur etiam libidini, sed corpori ut rex civibus suis 
aut parens liberis, libidini autem ut servis dominus, 
quod eam coercet et frangit, sic regum, sic imperatorum, sic magistratuum, sic patrum, sic populorum 
imperia civibus sociisque praesunt ut corporibus animus, domini autem servos ita fatigant, ut optima pars 
animi, id est sapientia, eiusdem animi vitiosas imbecillasque partes, ut libidines, ut iracundias, ut perturbationes ceteras. 
 
 

 
 August. C.D. 14.23 
 ut filiis imperari 
corporis membris propter oboediendi facilitatem, vitiosas vero animi partes ut servos asperiore imperio 
coerceri? 
 
 

 
 Non. 109M 
 Est enim genus 
iniustae servitutis, cum ii sunt alterius, qui sui possunt esse; cum autem ii famulantur

Prisc. GL 2.399K 
 in quibus adsentior sollicitam 
et periculosam iustitiam non esse sapientis.

Lactant. Div. Inst. 5.18.4 
 Vult plane virtus honorem, nec est virtutis 
ulla alia merces . Quam tamen illa 
accipit facile, exigit non acerbe . 
Huic tu viro quas divitias 
obicies? quae imperia? quae regna? qui ista putat 
humana, sua bona divina iudicat . 
Sed si aut ingrati universi aut 
invidi multi aut inimici potentes suis virtutem 
praemiis spoliant, ne illa se multis solaciis 
oblectat maximeque suo decore se ipsa sustentat. 
 
 

 
 August. C.D. 22.4 
 Quorum non corpora sunt in 
caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id, 
quod esset e terra, nisi in terra maneret. 
 
 

 
 Non. 125M 
 Numquam viri 
fortissimi fortitudinis, inpigritatis, patientiae 
 
 

 
 Non. 132M 
 Pyrrhi videlicet largitas Fabricio aut Samnitium copiae Curio defuerunt. 
 
 

 
 Non. 522M,68M 
 Cuius etiam focum 
Cato ille noster, cum venerat ad se in Sabinos, ut ex 
ipso audiebamus, visere solebat, apud quem sedens 
ille Samnitium, quondam hostium, tum iam clientium 
suorum, dona repudiaverat.

Asia Ti. Gracchus, perseveravit in civibus, sociorum nominisque Latini iura neglexit ac foedera. Quae si consuetudo ac licentia manare coeperit 
latius imperiumque nostrum ad vim a iure traduxerit, 
ut, qui adhuc voluntate nobis oboediunt, terrore teneantur, etsi nobis, qui id aetatis sumus, evigilatum 
fere est, tamen de posteris nostris et de illa immortalitate rei publicae sollicitor, quae poterat esse perpetua, si patriis viveretur institutis et moribus.

Quae cum dixisset Laelius, etsi omnes, qui aderant, 
significabant ab eo se esse admodum delectatos, tamen 
praeter ceteros Scipio quasi quodam gaudio elatus: 
Multas tu quidem, inquit, Laeli, saepe causas ita defendisti, ut ego non modo tecum Servium Galbam, 
collegam nostrum, quem tu, quoad vixit, omnibus anteponebas, verum ne Atticorum quidem oratorum quemquam aut sua vitate 
 . 
 
 
 
 Non. 262M 
 duas sibi res, quo 
minus in vulgus et in foro diceret, confidentiam et 
vocem, defuisse 
 
 
 
 Sch. Iuvenal. Sat. 6.480 
 inclusorum 
hominum gemitu mugiebat taurus.

reportare. Ergo illam rem populi, id 
est rem publicam, quis diceret tum, cum crudelitate 
unius oppressi essent universi, neque esset unum vinculum iuris nec consensus ac societas coetus, quod 
est populus? Atque hoc idem Syracusis. Urbs illa 
praeclara, quam ait Timaeus Graecarum maxumam, 
omnium autem esse pulcherrimam, arx visenda, portus usque in sinus oppidi et ad urbis crepidines infusi, viae latae, porticus, templa, muri nihilo 
magis efficiebant, Dionysio tenente ut esset illa res 
publica; nihil enim populi et unius erat populus ipse. 
Ergo ubi tyrannus est, ibi non vitiosam, ut heri dicebam, sed, ut nunc ratio cogit, dicendum est plane 
nullam esse rem publicam.

Praeclare quidem dicis, Laelius; etenim video iam, 
quo pergat oratio. Vides igitur ne illam quidem, 
quae tota sit in factionis potestate, posse vere dici 
rem publicam. Sic plane iudico. Et rectissime quidem iudicas; quae enim fuit tum Atheniensium res, cum post magnum illud Peloponnesiacum 
bellum triginta viri illi urbi iniustissime praefuerunt? 
num aut vetus gloria civitatis aut species praeclara 
oppidi aut theatrum, gymnasia, porticus aut propylaea 
nobilia aut arx aut admiranda opera Phidiae aut Piraeus ille magnificus rem publicam efficiebat? Minime 
vero, Laelius, quoniam quidem populi res non 
erat. Quid? cum decemviri Romae sine provocatione fuerunt tertio illo anno, cum vindicias amisisset 
ipsa libertas? Populi nulla res erat, immo vero 
id populus egit, ut rem suam recuperaret.

Venio nunc ad tertium genus illud, in quo esse 
videbuntur fortasse angustiae. Cum per populum agi 
dicuntur et esse in populi potestate omnia, cum, de 
quocumque volt, supplicium sumit multitudo, cum 
agunt, rapiunt, tenent, dissipant, quae volunt, 
pot esne tum, Laeli, negare rem esse illam p ub licam? 
cum populi sint omnia, quoniam quidem populi esse 
rem volumus rem publicam. Tum Laelius: Ac nullam 
quidem citius negav e rim esse rem publicam, quam 
istam, quae tota ....... p.pu......... ni.s.ls.. 
..... mo.....obis non placu it Syracusis fuisse rem 
publicam neq ue Agrigenti neq ue Athenis, cum es se nt 
tyranni, ne c hic, cum decemviri; ne c video, 
qui magis in multitudinis dominatu rei publicae nomen appareat, quia primum mihi populus non est, ut 
tu optime definisti, Scipio, nisi qui consensu iuris 
continet u r, sed est tam tyrannus iste conventus, quam 
si esset unus, hoc etiam taetrior, quia nihil ista, quae 
populi speciem et nomen imitatur, immanius belua 
est. Nec vero convenit, cum furiosorum bona legibus 
in adgnatorum potestate sint, quod eorum iam

dici possint, cur illa sit res publica resque populi, quae sunt dicta de regno. Et multo etiam 
magis, inquit Mummius; nam in regem potius cadit 
domini similitudo, quod est unus; plur es vero boni in 
qua re publica rerum potientur, nihil poterit esse illa 
beatius. Sed tamen vel regnum malo quam liberum 
populum; id enim tibi restat genus vitiosissumae rei 
publicae tertium.

Hic Scipio: Adgnosco, inquit, tuum morem istum, 
Spuri, aversum a ratione populi; et quamquam 
potest id lenius ferri, quam tu soles ferre, tamen adsentior nullum esse de tribus his generibus, quod sit 
probandum minus. Illud tamen non adsentior tibi, 
praestare regi optimates; si enim sapientia est, quae 
gubernet rem publicam, quid tandem interest, haec in 
unone sit an in pluribus? Sed errore quodam fallimur ita disputando; cum enim optumates appellantur, 
nihil potest videri praestabilius; quid enim 
optumo melius cogitari potest? cum autem regis est 
facta mentio, occurrit animis rex etiam iniustus. Nos 
autem de iniusto rege nihil loquimur nunc, cum de 
ipsa regali re publica quaerimus. Quare cogitato Romulum aut Pompilium aut Tullium regem, fortasse 

non tam illius te rei publicae paenitebit.

Quam 
igitur relinquis populari rei publicae laudem? Tum 
ille: Quid? tibi tandem, Spuri, Rhodiorum, apud quos 
nuper fuimus una, nullane videtur esse res 
publica? Mihi vero videtur, et minime quidem 
vituperanda. Recte dicis; sed, si meministi, omnes 
erant iidem tum de plebe, tum senatores vicissitudinesque habebant, quibus mensibus populari munere fungerentur, quibus senatorio; utrobique autem conventicium accipiebant, et in theatro et in curia res capitalis et reliquas omnis iudicabant iidem; tantum poterat tantique erat, quanti multitudo, senatus

Non. 301M 
 Est 
igitur quiddam turbulentum in hominibus singulis, 
quod vel exultat voluptate vel molestia frangitur.

Non. 364M 
 Sed ut ipsi †seu animum periclitentur sum vident, quid 
se putent esse facturos.

Non. 431M 
 Poeni primi mercaturis et mercibus suis avaritiam et 
magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium rerum inportaverunt in Graeciam.

Sch. Iuvenal. Sat. 10.362 
 Sardanapallus ille vitiis multo 
quam nomine ipso deformior.

Prisc. GL 2.255K 
 nisi si 
quis Athonem pro monumento vult funditus efficere. 
Quis enim est Athos aut Olympus tantus?

Non. 500M 
 Atque ipsa mens ea, 
quae futura videt, praeterita meminit. 
 
 
 
 
 
 Lactant. Div. Inst. 5.11.2 
 Etenim, si nemo est 
quin emori malit quam converti in aliquam figuram 
bestiae, quamvis hominis mentem sit habiturus, quanto 
est miserius in hominis figura animo esse efferato! 
Mihi quidem tanto videtur, quanto praestabilior est 
animus corpore. 
 
 
 
 
 
 August. c. Iul. 5.12.59 
 se non putare idem esse 
arietis et P. Africani bonum. 
 
 
 
 
 
 Non. 234M 
 eademque obiectu suo 
umbram noctemque efficiat cum ad numerum dierum 
aptam, tum ad laborum quietem. 
 
 
 
 
 
 Non. 343M 
 Cumque autumno 
terra se ad concipiendas fruges patefecerit, hieme ad 
†concipiendas relaxarit, aestiva maturitate alia mitigaverit, alia torruerit. 
 
 
 
 
 
 Non. 159M 
 cum adhibent in 
pecuda pastores.

gratiam. Quam commode ordines discripti, aetates, classes, equitatus, in quo suffragia 
sunt etiam senatus, nimis multis iam stulte hanc 
utilitatem tolli cupientibus, qui novam largitionem 
quaerunt aliquo plebei scito reddendorum equorum.

Considerate nunc, cetera quam sint provisa sapienter ad illam civium beate et honeste vivendi societatem; ea est enim prima causa coeundi, et id 
hominibus effici ex re publica debet partim institutis, 
alia legibus. Principio disciplinam puerilem ingenuis, 
de qua Graeci multum frustra laborarunt, et in qua 
una Polybius noster hospes nostrorum institutorum 
neglegentiam accusat, nullam certam aut destinatam 
legibus aut publice expositam aut unam omnium esse 
voluerunt. Nam 
 
 
 
 
 Serv. A. 5.546 
 ad militiam euntibus 
dari solitos esse custodes, a quibus primo anno regantur. 
 
 
 
 
 
 
 Non. 20M 
 non modo ut Spartae, rapere ubi pueri et clepere discunt. 
 
 
 
 
 
 
 Serv. A. 10.325 
 opprobrio fuisse adulescentibus, si 
amatores non haberent.

nudari puberem. Ita sunt alte repetita 
quasi fundamenta quaedam verecundiae. Iuventutis 
vero exercitatio quam absurda in gymnasiis! quam 
levis epheborum illa militia! quam contrectationes et 
amores soluti et liberi! mitto apud Eleos et Thebanos, apud quos in amore ingenuorum libido etiam 
permissam habet et solutam licentiam; Lacedaemonii 
ipsi, cum omnia concedunt in amore iuvenum 
praeter stuprum, tenui sane muro dissaepiunt id, quod 
excipiunt; conplexus enim concubitusque permittunt 
palliis interiectis. Hic Laelius: Praeclare intellego, 
Scipio, te in iis Graeciae disciplinis, quas reprendis, 
cum populis nobilissimis malle quam cum tuo Platone 
luctari, quem ne attingis quidem, praesertim cum

Non. 362M 
 et noster Plato 
magis etiam quam Lycurgus, omnia qui prorsus iubet 
esse communia, ne quis civis propriam aut suam rem 
ullam queat dicere. 
 
 

 
 Non. 308M 
 Ego vero eodem, 
quo ille Homerum redimitum coronis et delibutum 
unguentis emittit ex ea urbe, quam sibi ipse fingit.

Non. 24M 
 Censoris iudicium 
nihil fere damnato nisi ruborem offert. Itaque, ut 
omnis ea iudicatio versatur tantum modo in nomine, 
animadversio illa ignominia dicta est. 
 
 

 
 Non. 423M 
 Horum †in severitatem 
dicitur inhorruisse primum civitas. 
 
 

 
 Non. 499M 
 Nec vero mulieribus praefectus praeponatur, qui apud Graecos creari 
solet, sed sit censor, qui viros doceat moderari uxoribus. 
 
 

 
 Non. 5M 
 Ita magnam habet 
vim disciplina verecundiae; carent temeto omnes mulieres. 
 
 

 
 Non. 306M 
 Atque etiam si 
qua erat famosa, ei cognati osculum non ferebant. 
 
 

 
 Non. 23M 
 Itaque a petendo 
petulantia, a procando, id est poscendo, procacitas 
nominata est.

Non. 24M 
 Nolo enim eundem 
populum imperatorem et portitorem esse terrarum. 
Optimum autem et in privatis familiis et in re publica vectigal duco esse parsimoniam. 


Fides enim nomen ipsum mihi 
videtur habere, cum fit, quod dicitur. 
 
 

 
 Non. 194M 
 In cive excelso atque 
homine nobili blanditiam, adsentationem, ambitionem 
†meam esse levitatis.

Non. 430Msq. 
 Admiror, nec rerum solum, sed verborum etiam elegantiam. Si iurgant, inquit. Benivolorum concertatio, non lis inimicorum, iurgium dicitur . Iurgare igitur 
lex putat inter se vicinos, non litigare. 
 
 

 
 Non. 174M 
 eosdem terminos 
hominum curae atque vitae, sic pontificio iure sanctitudo sepulturae. 
 
 

 
 Non. 293M 
 quod insepultos 
reliquissent eos, quos e mari propter vim tempestatis 
excipere non potuissent, innocentes necaverint. 
 
 

 
 Non. 519M 
 nec in hac dissensione suscepi populi causam, sed bonorum. 
 
 

 
 Prisc. GL 3.76K 
 Non enim facile valenti 
populo resistitur, si aut nihil iuris impertias aut parum. 
 
 

 
 Non. 469M 
 Cui quidem utinam 
vere fideliter †abundiente auguraverim.

August. C.D. 2.14ext. 
 Ad quos cum accessit clamor et adprobatio populi quasi magni cuiusdam et sapientis 
magistri, quas illi obducunt tenebras, quos invehunt 
metus, quas inflammant cupiditates!

August. C.D. 2.13 
 Cum artem 
ludicram scaenamque totam in probro ducerent, genus 
id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria voluerunt.

August. C.D. 2.9 
 Numquam comoediae, nisi consuetudo 
vitae pateretur, probare sua theatris flagitia potuissent. 
 quem illa non adtigit vel potius quem 
non vexavit? cui pepercit? Esto, populares homines 
inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit. Patiamur, etsi eius 
modi cives a censore melius est quam a poeta notari; 
sed Periclen, cum iam suae civitati maxima auctoritate plurimos annos domi et belli praefuisset, violari 
versibus, et eos agi in scaena non plus decuit, quam 
si Plautus noster voluisset aut Naevius Publio 
et Gnaeo Scipioni aut Caecilius Marco Catoni male 
dicere

Nostrae contra duo 
decim tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, 
in his hanc quoque sanciendam putaverunt, si quis 
occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam 
faceret flagitiumve alteri. Praeclare; iudiciis enim 
magistratuum, disceptationibus legitimis propositam 
vitam, non poetarum ingeniis, habere debemus nec 
probrum audire nisi ea lege, ut respondere liceat et 
iudicio defendere. 
 veteribus displicuisse 
Romanis vel laudari quemquam in scaena vivum hominem vel vituperari.

August. C.D. 2.11 
 
 Aeschines Atheniensis, vir 
eloquentissimus, cum adulescens tragoedias actitavisset, 
rem publicam capessivit, et Aristodemum, tragicum 
item actorem, maximis de rebus pacis et belli legatum ad Philippum Athenienses saepe miserunt.

August. C.D. 2.21,Non. 417M 
 
 

 
 Ennius 
 
 Moribus antiquis res stat Romana virisque, 
 
 
quem quidem ille versum vel brevitate vel 
veritate tamquam ex oraculo mihi quodam esse effatus videtur. Nam neque viri, nisi ita morata civitas 
fuisset, neque mores, nisi hi viri praefuissent, aut fundare aut tam diu tenere potuissent tantam et tam 
fuse lateque imperantem rem publicam. Itaque ante 
nostram memoriam et mos ipse patrius praestantes 
viros adhibebat, et veterem morem ac maiorum instituta retinebant excellentes viri. Nostra vero aetas 
cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam, 
sed iam evanescentem vetustate, non modo eam coloribus eisdem, quibus fuerat, renovare neglexit, sed 
 
ne id quidem curavit, ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta servaret. Quid enim manet ex antiquis moribus, quibus ille dixit rem stare 
Romanam? quos ita oblivione obsoletos videmus, ut 
non modo non colantur, sed iam ignorentur. Nam de 
viris quid dicam? Mores enim ipsi interierunt virorum penuria, cuius tanti mali non modo reddenda 
ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodam 
modo dicenda causa est. Nostris enim vitiis, non casu 
aliquo, rem publicam verbo retinemus, re ipsa vero 
iam pridem amisimus.

nihil esse tam regale quam explanationem 
aequitatis, in qua iuris erat interpretatio, quod ius 
privati petere solebant a regibus, ob easque causas 
agri arvi et arbusti et pascui lati atque uberes definiebantur, qui essent regii qui colerenturque sine 
regum opera et labore, ut eos nulla privati negotii 
cura a populorum rebus abduceret. Nec vero quisquam privatus erat disceptator aut arbiter litis, sed 
omnia conficiebantur iudiciis regiis. Et mihi 
quidem videtur Numa noster maxime tenuisse hunc 
morem veterem Graeciae regum. Nam ceteri, etsi hoc 
quoque munere fungebantur, magnam tamen partem 
bella gesserunt et eorum iura coluerunt; illa autem 
diuturna pax Numae mater huic urbi iuris et religionis fuit, qui legum etiam scriptor fuisset, quas scitis 
extare, quod quidem huius civis proprium, de quo 
agimus

Non. 497M 
 
 sed tamen ut bono 
patri familias colendi, aedificandi, ratiocinandi quidam 
usus opus est.

ra dicum seminumque cognoscere num 
te offendet? Nihil, si modo opus extabit. Num 
id studium censes esse vilici? Minime; quippe 
cum agri culturam saepissime opera deficiat. Ergo, 
ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit, 
uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi 
utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane 
iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare 
rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit, 
summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo 
potest, civilis non inperitus, sed ita, ut astrorum gubernator, physicorum medicus; uterque enim illis ad 
artem suam utitur, sed se a suo munere non inpedit. 
Illud autem videbit hic vir

civi tatibus, in quibus expetunt laudem 
optumi et decus, ignominiam fugiunt ac dedecus. Nec 
vero tam metu poenaque terrentur, quae est constituta legibus, quam verecundia, quam natura homini 
dedit quasi quendam vituperationis non iniustae timorem. Hanc ille rector rerum publicarum auxit opinionibus perfecitque institutis et disciplinis, ut pudor 
civis non minus a delictis arceret quam metus. Atque 
haec quidem ad laudem pertinent, quae dici 
latius uberiusque potuerunt.

Ad vitam autem usumque vivendi ea discripta ratio 
est iustis nuptiis, legitimis liberis, sanctis penatium 
deorum Larumque familiarium sedibus, ut omnes et 
communibus commodis et suis uterentur, nec bene 
vivi sine bona re publica posset nec esse quicquam 
civitate bene constituta beatius. Quocirca permirum 
mihi videri solet, quae sit tanta doc

Cic. Att. 8.11.1 
 Ut enim 
gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori 
victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium 
vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, 
gloria ampla, virtute honesta sit; huius enim operis 
maximi inter homines atque optimi illum esse perfectorem volo. 
 
 

 
 August. epist. 104.7 
 Et ubi est, quod et vestrae litterae illum laudant 
patriae rectorem, qui populi utilitati magis consulat 
quam voluntati?

August. C.D. 5.13 
 alendum esse 
gloria maiores suos multa 
mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse. 
 
 

 
 P.Pictav. Bibl. Lugd. 22.824 
 principem civitatis gloria esse alendum, et tam diu stare 
rem publicam, quam diu ab omnibus honor principi 
exhiberetur. 
 
 

 
 Non. 233M 
 Tum virtute, labore, 
industria tueretur summi viri indolem, nisi nimis 
animose ferox natura illum nescio quo 
 
 

 
 Non. 201M 
 quae virtus fortitudo 
vocatur, in qua est magnitudo animi, mortis dolorisque magna contemptio.

Non. 337M 
 Marcellus ut acer et 
pugnax, Maximus ut consideratus et lentus. 
 
 

 
 Char. GL 1.139K 
 orbi terrarum comprehensos 
 
 

 
 Non. 37M 
 quod molestiis senectutis suae vestras familias impertire posset.

Gel. N.A. 12.2.6sq. 
 ut Menelao Laconi 
quaedam fuit suaviloquens iucunditas 
breviloquentiam in dicendo colat. 
 
 

 
 Amm. Marc. 30.4.10 
 Cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego, 
cur, qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit, qui 
eloquentia, laudem etiam ferat. Mihi quidem hoc plus 
mali facere videtur, qui oratione, quam qui pretio 
iudicem corrumpit, quod pecunia corrumpere pudentem nemo potest, dicendo potest. 
 
 

 
 Non. 521M 
 Quae cum Scipio 
dixisset, admodum probans Mummius; erat enim odio 
†quorum rhetorum inbutus 
 
 
 



 
 C. anon. Verg. G. I, 2.348 Bandin. 
 tum in optimam segetem praeclara essent sparsa semina.

Non. 42M 
 Totam igitur expectas
prudentiam huius rectoris, quae ipsum nomen
hoc nacta est ex providendo. 
 


 
 Non. 256M 
 Quam ob rem se 
comparet hic civis ita necesse est, ut sit contra haec, 
quae statum civitatis permovent, semper armatus. 
 
 

 
 Non. 25M, Serv. A. 1.149 
 Eaque dissensio civium, quod 
seorsum eunt alii ad alios, seditio dicitur. 
 
 

 
 Non. 519M 
 Et vero in dissensione civili, cum boni plus quam multi valent, expendendos civis, non numerandos puto. 
 
 
 

 
 Non. 424M 
 Graves enim dominae cogitationum lubidines infinita quaedam cogunt 
atque imperant, quae quia nec expleri nec satiari ullo 
modo possunt, ad omne facinus inpellunt eos, quos 
inlecebris suis incenderunt. 
 
 

 
 Non. 492M 
 qui contuderit eius vim et ecfrenatam illam 
ferociam.

Gel. N.A. 7.16.11,Non. 290M 
 Quod 
quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae 
essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam 
Claudii invidiam Gracchi caritas deprecabatur. 
 
 

 
 Non. 409M 
 Qui †numero optumatum et principum optulit is vocibus et gravitatis 
suae liquit illum tristem et plenum dignitatis sonum. 
 
 

 
 Non. 501M 
 ut, quem ad modum scribit ille, cotidiano in forum mille hominum 
cum palliis conchylio tinctis descenderent. 
 
 

 
 Non. 517M 
 in his, ut meministis, concursu levissimae multitudinis et aere congesto funus desubito esset ornatum. 
 
 

 
 Non. 512M,Prisc. GL 3.70K 
 Firmiter enim maiores nostri stabilita matrimonia esse voluerunt. 
 
 

 
 Non. 398M 
 Oratio Laelii, quam 
omnes habemus in manibus, quam simpuvia pontificum dis immortalibus grata sint Samiaeque, ut is 
scribit, capudines.

Eulog. somn. Scip. 401Or. 
 
 qui 
rogo impositus revixisset multaque de inferis 
secreta narrasset 
haec, quae 
de animae immortalitate dicerentur caeloque, non 
 
somniantium philosophorum esse commenta nec fabulas incredibiles, quas Epicurei derident, sed prudentium coniecturas.

August. C.D. 22.28 
 ut eum lusisse 
potius quam †quod id verum esse adfirmet dicere 
voluisse.

Macr. Sat. 1.4.2sq. 
 Sed 
quamquam sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissimum virtutis est praemium, tamen 
illa divina virtus non statuas plumbo inhaerentes nec 
triumphos arescentibus laureis, sed stabiliora quaedam et viridiora praemiorum genera desiderat. Quae 
tandem ista sunt, inquit Laelius? Tum Scipio: Patimini me, quoniam tertium diem iam feriati sumus

OMNIUM 
 
 Cum in Africam venissem M'. Manilio consuli ad 
quartam legionem tribunus, ut scitis, militum, nihil 
mihi fuit potius, quam ut Masinissam convenirem 
regem, familiae nostrae iustis de causis amicissimum. 

Ad quem ut veni, conplexus me senex conlacrimavit 
aliquantoque post suspexit ad caelum et: Grates, inquit, tibi ago, summe Sol, vobisque, reliqui Caelites, 
quod, ante quam ex hac vita migro, conspicio in meo 
regno et his tectis P. Cornelium Scipionem, cuius ego 
nomine ipso recreor; itaque numquam ex animo meo 
discedit illius optimi atque invictissimi viri memoria. 
Deinde ego illum de suo regno, ille me de nostra re 
publica percontatus est, multisque verbis ultro citroque habitis ille nobis consumptus est dies.

Post autem apparatu regio accepti sermonem in 
multam noctem produximus, cum senex nihil nisi de 
Africano loqueretur omniaque eius non facta solum, 
sed etiam dicta meminisset. Deinde, ut cubitum discessimus, me et de via fessum, et qui ad multam 
noctem vigilassem, artior quam solebat somnus complexus est. Hic mihi (credo equidem ex hoc, quod 
eramus locuti; fit enim fere, ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale, quale de 
Homero scribit Ennius, de quo videlicet saepissime 
vigilans solebat cogitare et loqui) Africanus se ostendit ea forma, quae mihi ex imagine eius quam ex 
ipso erat notior; quem ubi agnovi, equidem cohorrui, 
sed ille: Ades, inquit, animo et omitte timorem, Scipio, 
et, quae dicam, trade memoriae.

Videsne illam urbem, quae parere populo Romano 
coacta per me renovat pristina bella nec potest quiescere? (ostendebat autem Karthaginem de excelso et 
pleno stellarum illustri et claro quodam loco) ad 
quam tu oppugnandam nunc venis paene miles. Hanc 
hoc biennio consul evertes, eritque cognomen id tibi 
per te partum, quod habes adhuc a nobis hereditarium. Cum autem Karthaginem deleveris, triumphum 
egeris censorque fueris et obieris legatus Aegyptum, 
Syriam, Asiam, Graeciam, deligere iterum consul absens bellumque maximum conficies, Numantiam excindes. Sed cum eris curru in Capitolium invectus, 
offendes rem publicam consiliis perturbatam nepotis mei.

Hic tu, Africane, ostendas oportebit patriae lumen 
animi, ingenii consiliique tui. Sed eius temporis ancipitem video quasi fatorum viam. Nam cum aetas 
tua septenos octiens solis anfractus reditusque converterit, duoque ii numeri, quorum uterque plenus 
alter altera de causa habetur, circuitu naturali summam tibi fatalem confecerint, in te unum atque in 
tuum nomen se tota convertet civitas, te senatus, te 
omnes boni, te socii, te Latini intuebuntur, tu eris 
unus, in quo nitatur civitatis salus, ac, ne multa, dictator rem publicam constituas oportet, si impias propinquorum manus effugeris. Hic cum exclamasset 
Laelius ingemuissentque vehementius ceteri, leniter 
arridens Scipio: St! quaeso, inquit, ne me e somno 
excitetis, et parumper audite cetera.

Sed quo sis, Africane, alacrior ad tutandam rem 
publicam, sic habeto: omnibus, qui patriam conservaverint, adiuverint, auxerint, certum esse in caelo definitum locum, ubi beati aevo sempiterno fruantur; 
nihil est enim illi principi deo, qui omnem mundum regit, quod quidem in terris fiat, acceptius quam 
concilia coetusque hominum iure sociati, quae civitates 
appellantur; harum rectores et conservatores hinc profecti huc revertuntur.

Hic ego, etsi eram perterritus non tam mortis metu 
quam insidiarum a meis, quaesivi tamen, viveretne 
ipse et Paulus pater et alii, quos nos extinctos arbitraremur. Immo vero, inquit, hi vivunt, qui e corporum vinculis tamquam e carcere evolaverunt, vestra 
vero, quae dicitur, vita mors est. Quin tu aspicis ad 
te venientem Paulum patrem? Quem ut vidi, equidem vim lacrimarum profudi, ille autem me complexus 
atque osculans flere prohibebat.

Atque ego ut primum fletu represso loqui posse 
coepi, Quaeso, inquam, pater sanctissime atque optime, 
quoniam haec est vita, ut Africanum audio dicere, quid 
moror in terris? quin huc ad vos venire propero? 
Non est ita, inquit ille. Nisi enim deus is, cuius hoc 
templum est omne, quod conspicis, istis te corporis 
custodiis liberaverit, huc tibi aditus patere non potest. 
Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur 
illum globum, quem in hoc templo medium vides, 
quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis 
sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, 
quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, 
circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili. 
Quare et tibi, Publi, et piis omnibus retinendus animus est in custodia corporis nec iniussu eius, a quo 
ille est vobis datus, ex hominum vita migrandum est, 
ne munus humanum adsignatum a deo defugisse videamini.

Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego, 
qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum 
magna in parentibus et propinquis, tum in patria 
maxima est; ea vita via est in caelum et in hunc 
coetum eorum, qui iam vixerunt et corpore laxati 
illum incolunt locum, quem vides, (erat autem is 
splendidissimo candore inter flammas circus elucens) 
quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis; ex quo omnia mihi contemplanti praeclara 
cetera et mirabilia videbantur. Erant autem eae stellae, quas numquam ex hoc loco vidimus, et eae magnitudines omnium, quas esse numquam suspicati sumus, ex quibus erat ea minima, quae ultima a caelo, 
citima a terris luce lucebat aliena. Stellarum autem 
globi terrae magnitudinem facile vincebant. Iam ipsa 
terra ita mihi parva visa est, ut me imperii nostri, 
quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret.

Quam cum magis intuerer, Quaeso, inquit Africanus, quousque humi defixa tua mens erit? Nonne 
aspicis, quae in templa veneris? Novem tibi orbibus vel potius globis conexa sunt omnia, quorum 
unus est caelestis, extumus, qui reliquos omnes complectitur, summus ipse deus arcens et continens ceteros; in quo sunt infixi illi, qui volvuntur, stellarum cursus sempiterni; cui subiecti sunt septem, qui 
versantur retro contrario motu atque caelum; ex 
quibus unum globum possidet illa, quam in terris 
Saturniam nominant. Deinde est hominum generi 
prosperus et salutaris ille fulgor, qui dicitur Iovis; 
tum rutilus horribilisque terris, quem Martium dicitis; deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, 
dux et princeps et moderator luminum reliquorum, 
mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut 
cuncta sua luce lustret et compleat. Hunc ut comites 
consequuntur Veneris alter, alter Mercurii cursus, in 
infimoque orbe luna radiis solis accensa convertitur. 
Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum 
praeter animos munere deorum hominum generi datos, supra lunam sunt aeterna omnia. Nam ea, quae 
est media et nona, tellus, neque movetur et infima 
est, et in eam feruntur omnia nutu suo pondera.

Quae cum intuerer stupens, ut me recepi, Quid? 
hic, inquam, quis est, qui conplet aures meas tantus et tam dulcis sonus? Hic est, inquit, ille, qui 
intervallis disiunctus inparibus, sed tamen pro rata 
parte ratione distinctis inpulsu et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum gravibus temperans varios aequabiliter concentus efficit; nec enim silentio 
tanti motus incitari possunt, et natura fert, ut extrema 
ex altera parte graviter, ex altera autem acute sonent. 
Quam ob causam summus ille caeli stellifer cursus, 
cuius conversio est concitatior, acuto et excitato movetur sono, gravissimo autem hic lunaris atque infimus; nam terra nona inmobilis manens una sede 
semper haeret complexa medium mundi locum. Illi 
autem octo cursus, in quibus eadem vis est duorum, 
septem efficiunt distinctos intervallis sonos, qui numerus rerum omnium fere nodus est; quod docti homines nervis imitati atque cantibus aperuerunt sibi 
reditum in hunc locum, sicut alii, qui praestantibus 
ingeniis in vita humana divina studia coluerunt.

Hoc 
sonitu oppletae aures hominum obsurduerunt; nec est 
ullus hebetior sensus in vobis, sicut, ubi Nilus ad illa, 
quae Catadupa nominantur, praecipitat ex altissimis 
montibus, ea gens, quae illum locum adcolit, propter 
magnitudinem sonitus sensu audiendi caret. Hic vero 
tantus est totius mundi incitatissima conversione sonitus, ut eum aures hominum capere non possint, 

sicut intueri solem adversum nequitis, eiusque radiis 
acies vestra sensusque vincitur. Haec ego admirans 
referebam tamen oculos ad terram identidem.

Tum Africanus: Sentio, inquit, te sedem etiam 
nunc hominum ac domum contemplari; quae si tibi 
parva, ut est, ita videtur, haec caelestia semper spectato, illa humana contemnito. Tu enim quam celebritatem sermonis hominum aut quam expetendam 
consequi gloriam potes? Vides habitari in terra raris 
et angustis in locis et in ipsis quasi maculis, ubi 
habitatur, vastas solitudines interiectas, eosque, qui 
incolunt terram, non modo interruptos ita esse, ut 
nihil inter ipsos ab aliis ad alios manare possit, sed 
partim obliquos, partim transversos, partim etiam adversos stare vobis; a quibus expectare gloriam certe 
nullam potestis.

Cernis autem eandem terram quasi quibusdam redimitam et circumdatam cingulis, e quibus duos maxime 
inter se diversos et caeli verticibus ipsis ex utraque 
parte subnixos obriguisse pruina vides, medium autem 
illum et maximum solis ardore torreri. Duo sunt 
habitabiles, quorum australis ille, in quo qui insistunt, 
adversa vobis urgent vestigia, nihil ad vestrum genus; hic autem alter subiectus aquiloni, quem incolitis, cerne quam tenui vos parte contingat. Omnis 
enim terra, quae colitur a vobis, angustata verticibus, 
lateribus latior, parva quaedam insula est circumfusa 
illo mari, quod Atlanticum, quod magnum, quem Oceanum appellatis in terris, qui tamen tanto nomine 

quam sit parvus, vides.

Ex his ipsis cultis notisque 
terris num aut tuum aut cuiusquam nostrum nomen vel 
Caucasum hunc, quem cernis, transcendere potuit vel 
illum Gangen tranatare? Quis in reliquis orientis aut 
obeuntis solis ultimis aut aquilonis austrive partibus 
tuum nomen audiet? quibus amputatis cernis profecto 
quantis in angustiis vestra se gloria dilatari velit. Ipsi 
autem, qui de nobis loquuntur, quam loquentur diu?

Quin etiam si cupiat proles illa futurorum hominum deinceps laudes unius cuiusque nostrum a patribus acceptas posteris prodere, tamen propter eluviones exustionesque terrarum, quas accidere tempore 
certo necesse est, non modo non aeternam, sed ne diuturnam quidem gloriam adsequi possumus. Quid autem 
interest ab iis, qui postea nascentur, sermonem fore 
de te, cum ab iis nullus fuerit, qui ante nati sunt?

qui nec pauciores et certe meliores fuerunt viri, praesertim cum apud eos ipsos, a quibus audiri nomen 
nostrum potest, nemo unius anni memoriam consequi 
possit. Homines enim populariter annum tantum modo 
solis, id est unius astri, reditu metiuntur; cum autem 
ad idem, unde semel profecta sunt, cuncta astra 
redierint eandemque totius caeli discriptionem longis 
intervallis rettulerint, tum ille vere vertens annus 
appellari potest; in quo vix dicere audeo quam multa 
hominum saecula teneantur. Namque ut olim deficere 
sol hominibus exstinguique visus est, cum Romuli animus haec ipsa in templa penetravit, quandoque ab 
eadem parte sol eodemque tempore iterum defecerit, 
tum signis omnibus ad principium stellisque revocatis 
expletum annum habeto; cuius quidem anni nondum 
vicesimam partem scito esse conversam.

Quocirca si reditum in hunc locum desperaveris, 
in quo omnia sunt magnis et praestantibus viris, 
quanti tandem est ista hominum gloria, quae pertinere vix ad unius anni partem exiguam potest? Igitur 
alte spectare si voles atque hanc sedem et aeternam 
domum contueri, neque te sermonibus vulgi dedideris 
nec in praemiis humanis spem posueris rerum tuarum; suis te oportet inlecebris ipsa virtus trahat ad 
verum decus, quid de te alii loquantur, ipsi videant, 
sed loquentur tamen. Sermo autem omnis ille et angustiis cingitur iis regionum, quas vides, nec umquam 
de ullo perennis fuit et obruitur hominum interitu et 
oblivione posteritatis extinguitur.

Quae cum dixisset, Ego vero, inquam, Africane, 
siquidem bene meritis de patria quasi limes ad caeli 
aditum patet, quamquam a pueritia vestigiis ingressus 
patris et tuis decori vestro non defui, nunc tamen 
tanto praemio exposito enitar multo vigilantius. Et 
ille: Tu vero enitere et sic habeto, non esse te mortalem, sed corpus hoc; nec enim tu is es, quem forma 
ista declarat, sed mens cuiusque is est quisque, non 
ea figura, quae digito demonstrari potest. Deum te 
igitur scito esse, siquidem est deus, qui viget, qui 
sentit, qui meminit, qui providet, qui tam regit et 
moderatur et movet id corpus, cui praepositus est, 
quam hunc mundum ille princeps deus; et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, 
sic fragile corpus animus sempiternus movet.

Nam quod semper movetur, aeternum est; quod 
autem motum adfert alicui, quodque ipsum agitatur 
aliunde, quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est. Solum igitur, quod sese movet, 
quia numquam deseritur a se, numquam ne moveri 
quidem desinit; quin etiam ceteris, quae moventur, 
hic fons, hoc principium est movendi. Principii autem 
nulla est origo; nam ex principio oriuntur omnia, 
ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim 
esset id principium, quod gigneretur aliunde; quodsi 
numquam oritur, ne occidit quidem umquam. Nam 
principium exstinctum nec ipsum ab alio renascetur 
nec ex se aliud creabit, siquidem necesse est a principio 
oriri omnia. Ita fit, ut motus principium ex eo sit, 
quod ipsum a se movetur; id autem nec nasci potest 
nec mori; vel concidat omne caelum omnisque natura 
et consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, 
qua a primo inpulsa moveatur.

Cum pateat igitur aeternum id esse, quod a se 
ipso moveatur, quis est, qui hanc naturam animis esse 
tributam neget? Inanimum est enim omne, quod pulsu 
agitatur externo; quod autem est animal, id motu 
cietur interiore et suo; nam haec est propria natura 
animi atque vis; quae si est una ex omnibus, quae 
sese moveat, neque nata certe est et aeterna est.

Hanc tu exerce optimis in rebus! sunt autem optimae 
curae de salute patriae, quibus agitatus et exercitatus 
animus velocius in hanc sedem et domum suam pervolabit; idque ocius faciet, si iam tum, cum erit inclusus in corpore, eminebit foras et ea, quae extra 
erunt, contemplans quam maxime se a corpore abstrahet. Namque eorum animi, qui se corporis voluptatibus dediderunt earumque se quasi ministros praebuerunt inpulsuque libidinum voluptatibus oboedientium deorum et hominum iura violaverunt, corporibus 
elapsi circum terram ipsam volutantur nec hunc in 
locum nisi multis exagitati saeculis revertuntur. Ille 
discessit; ego somno solutus sum.

Non. 321M 
 idque ipsa natura non invitaret solum, sed etiam cogeret.

Diom. GL 1.339K 
 nitito

Diom. GL 1.374K 
 excellunt

Serv. A. 6.877 
 Fanni, causa difficilis laudare puerum; non enim res laudanda, sed spes est.

Lactant. Div. Inst. 1.18.11 
 
 
 Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est, 
 Mi soli caeli maxima porta patet, 
 
 Est vero, Africane; nam 
et Herculi eadem ista porta patuit.

Sen. Ep. 108.32sq. 
 reapse 
sepse 
Quoniam sumus ab ipsa calce 
eius interpellatione revocati . 
 
 cui nemo civis neque hostis 
 Quivit pro factis reddere par pretium.

Anon. Parad. Koronne,Bielowsk 
 Quicumque epulis et conviviis 
et sumptibus existimationem hominum sibi conciliant, 
palam ostendunt sibi verum decus, quod ex virtute 
ac dignitate nascitur, deficere.

Cod. ms. note 458 p. 82bib. Ossol. 
 leniter atque placide fides, non 
vi et impetu, concuti debere