VTRVM difficilius aut maius esset negare tibi saepius
idem roganti an efficere id quod rogares diu multumque,
Brute, dubitavi. Nam et negare ei quem unice diligerem
cuique me carissimum esse sentirem, praesertim et iusta
petenti et praeclara cupienti, durum admodum mihi videbatur,
et suscipere tantam rem, quantam non modo facultate
consequi difficile esset sed etiam cogitatione complecti,
vix arbitrabar esse eius qui vereretur reprehensionem doctorum
atque prudentium.

quid enim est maius quam, cum
tanta sit inter oratores bonos dissimilitudo, iudicare quae
sit optima species et quasi figura dicendi? quod quoniam
me saepius rogas, aggrediar non tam perficiendi spe quam
experiendi voluntate; malo enim, cum studio tuo sim
obsecutus, desiderari a te prudentiam meam quam, si id
non fecerim, benevolentiam.

quaeris igitur idque iam saepius quod eloquentiae
genus probem maxime et quale mihi videatur illud, quo 
nihil addi possit, quod ego summum et perfectissimum
iudicem. In quo vereor ne, si id quod vis effecero eumque
oratorem quem quaeris expressero, tardem studia multorum,
qui desperatione debilitati experiri id nolent quod se
assequi posse diffidant .

sed par est omnis omnia experiri,
qui res magnas et magno opere expetendas concupiverunt.

 

 quod si quem aut natura sua aut 
 illa praestantis ingeni vis
forte deficiet aut minus instructus erit magnarum artium
disciplinis, teneat tamen eum cursum quem poterit; prima
enim sequentem honestum est in secundis tertiisque consistere. Nam in poetis
non Homero soli locus est, ut de
Graecis loquar, aut Archilocho aut Sophocli aut Pindaro,
sed horum vel secundis vel etiam infra secundos;

nec vero
Aristotelem in philosophia deterruit a scribendo amplitudo
Platonis, nec ipse Aristoteles admirabili quadam scientia et
copia ceterorum studia restinxit.
 
 nec solum ab optimis
studiis excellentes viri deterriti non sunt, sed ne opifices
quidem se ab 
 artibus suis removerunt, qui aut Ialysi, quem
Rhodi vidimus, non potuerunt aut Coae Veneris pulchritudinem
imitari, nec simulacro Iovis Olympii aut doryphori
statua deterriti reliqui minus experti sunt quid efficere aut
quo progredi possent; quorum tanta multitudo fuit, tanta
in suo cuiusque genere laus, ut, cum summa miraremur,
inferiora tamen probaremus .

in oratoribus vero, Graecis
quidem, admirabile est quantum inter omnis unus excellat;
ac tamen, cum esset Demosthenes, multi oratores magni et
clari fuerunt et antea fuerant nec postea defecerunt. Qua re
non est cur eorum qui se studio eloquentiae dediderunt
spes infringatur aut languescat industria; nam neque illud
ipsum quod est optimum desperandum est et in praestantibus
rebus magna sunt ea quae sunt optimis proxima.

atque ego in summo oratore fingendo talem informabo
qualis fortasse nemo fuit. Non enim quaero quis fuerit,
sed quid sit illud, quo nihil esse possit praestantius, quod in
perpetuitate dicendi non saepe atque haud scio an numquam ,
in aliqua autem parte eluceat aliquando, idem apud

 

alios densius, apud alios fortasse rarius.

sed ego sic statuo,
nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id
sit unde illud ut ex ore aliquo quasi imago exprimatur; quod
neque oculis neque auribus neque ullo sensu percipi potest,
cogitatione tantum et mente complectimur. Itaque et Phidiae
simulacris, quibus nihil in illo genere perfectius videmus, et eis
picturis quas nominavi cogitare tamen possumus pulchriora;
nec vero ille artifex cum faceret Iovis formam aut Minervae,

contemplabatur aliquem e quo similitudinem duceret, sed
ipsius in mente insidebat species pulchritudinis eximia quaedam,
quam intuens in eaque defixus ad illius similitudinem
artem et manum dirigebat.
 
 vt igitur in formis et figuris
est aliquid perfectum et excellens, cuius ad cogitatam
speciem imitando referuntur eaque sub oculos ipsa non 
cadit , sic perfectae eloquentiae speciem animo videmus,
effigiem auribus quaerimus.

has rerum formas appellat
 i)de/as ille non intellegendi solum sed etiam dicendi gravissimus
auctor et magister Plato, easque gigni negat et ait
semper esse ac ratione et intellegentia contineri; cetera
nasci occidere fluere labi nec diutius esse uno et eodem
statu. Quicquid est igitur de quo ratione et via disputetur,
id est ad ultimam sui generis formam speciemque
redigendum.

ac video hanc primam ingressionem meam non ex oratoriis 
disputationibus ductam sed e media philosophia
repetitam, et eam quidem cum antiquam tum subobscuram 
aut reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram.
Nam aut mirabuntur quid haec pertineant ad ea quae quaerimus—quibus
satis faciet res ipsa cognita, ut non sine
causa alte repetita videatur—aut reprehendent, quod inusi-

 

tatas vias indagemus, tritas relinquamus.

ego autem et me
saepe nova videri dicere intellego, cum pervetera dicam
sed inaudita plerisque, et fateor me oratorem, si modo sim
aut etiam quicumque sim , non ex rhetorum officinis sed ex
Academiae spatiis exstitisse; illa enim sunt curricula
multiplicium variorumque sermonum, in quibus Platonis primum
sunt impressa vestigia. Sed et huius et aliorum philosophorum
disputationibus et exagitatus maxime orator est et
adiutus; omnis enim ubertas et quasi silva dicendi ducta
ab illis est nec satis tamen instructa ad forensis causas,
quas, ut illi ipsi dicere solebant, agrestioribus Musis reliquerunt.

sic eloquentia haec forensis spreta a philosophis et
repudiata multis quidem illa adiumentis magnisque caruit,
sed tamen ornata verbis atque sententiis iactationem habuit
in populo nec paucorum iudicium reprehensionemque pertimuit:
ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans
doctrina defuit.

positum sit igitur in primis, quod post magis intellegetur,
sine philosophia non posse effici quem quaerimus eloquentem, non ut in ea tamen omnia sint, sed ut sic adiuvet ut
palaestra histrionem; parva enim magnis saepe rectissime
conferuntur. Nam nec latius atque copiosius de magnis
variisque rebus sine philosophia potest quisquam dicere;—

si quidem etiam in Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse
ceteris dicit oratoribus Socrates, quod is Anaxagorae
physici fuerit auditor; a quo censet eum, cum alia praeclara
quaedam et magnifica didicisse tum uberem et fecundum
fuisse gnarumque, quod est eloquentiae maximum, quibus
orationis modis quaeque animorum partes pellerentur; quod
idem de Demosthene existimari potest, cuius ex epistulis

intellegi licet quam frequens fuerit Platonis auditor;—nec

 

vero sine philosophorum disciplina genus et speciem cuiusque
rei cernere neque earn definiendo explicare nec tribuere
in partis possumus nec iudicare quae vera quae falsa sint
neque cernere consequentia, repugnantia videre, ambigua
distinguere. Quid dicam de natura rerum, cuius cognitio
magnam orationi suppeditat copiam, de vita , de officiis, de
virtute, de moribus? satisne 
 sine multa earum ipsarum
rerum disciplina aut dici aut intellegi. potest?

ad 
 has tot
tantasque res adhibenda sunt ornamenta innumerabilia;
quae sola tum quidem tradebantur ab eis qui dicendi
numerabantur magistri ; quo fit ut veram illam et absolutam
eloquentiam nemo consequatur, quod alia intellegendi alia
dicendi disciplina est et ab aliis rerum ab aliis verborum
doctrina quaeritur.

itaque M. Antonius, cui vel primas
eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura
peracutus et prudens , in eo libro quem unum reliquit
disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem.
Insidebat videlicet in eius mente species eloquentiae, quam
cernebat animo, re ipsa non videbat. Vir autem acerrimo
ingenio—sic enim fuit—multa et in se et in aliis desiderans
neminem plane qui recte appellari eloquens posset videbat;
quod si ille nec se nec L. Crassum eloquentem putavit,

habuit profecto comprehensam animo quandam formam
eloquentiae, cui quoniam nihil deerat, eos quibus aliquid
aut plura deerant in eam formam non poterat includere.
Investigemus hunc igitur, Brute, si possumus, quem numquam
vidit Antonius aut qui omnino nullus umquam fuit;
quem si imitari atque exprimere non possumus, quod idem
ille vix deo concessum esse dicebat, at qualis esse debeat
poterimus fortasse dicere.

tria sunt omnino genera dicendi, quibus in singulis
quidam floruerunt, peraeque autem, id quod volumus,
perpauci in omnibus. Nam et grandiloqui, ut ita dicam,
fuerunt cum ampla et sententiarum gravitate et maiestate
verborum, vehementes varii, copiosi graves, ad permovendos
et convertendos animos instructi et parati—quod ipsum 
alii aspera tristi horrida oratione neque perfecta atque conclusa
 consequebantur, 
 alii levi et structa et terminata—, et
contra tenues acuti, omnia docentes et dilucidiora, non
ampliora facientes, subtili quadam et pressa oratione limati ;
in eodemque genere alii callidi,
 sed impoliti et consulto 
rudium similes et imperitorum, alii in eadem ieiunitate
concinniores, id est faceti, florentes etiam et leviter ornati.

est autem quidam interiectus inter hos medius et quasi
temperatus nec acumine posteriorum nec fulmine utens
superiorum, vicinus amborum, in neutro excellens, utriusque
particeps vel utriusque, si verum quaerimus, potius expers;
isque uno tenore, ut aiunt, in dicendo fluit nihil adferens
praeter facilitatem et aequabilitatem aut addit aliquos ut in
corona toros omnemque orationem ornamentis modicis
verborum sententiarumque distinguit.

horum singulorum 
generum quicumque vim in singulis consecuti sunt , magnum
in oratoribus nomen habuerunt. Sed quaerendum est
satisne id quod volumus effecerint.
 
 
 
 videmus enim fuisse quosdam qui idem ornate et
graviter, idem versute et subtiliter dicerent. Atque utinam

 

in Latinis talis oratoris simulacrum reperire possemus!
 esset egregium non quaerere externa, domesticis esse contentos.

sed ego idem, qui in illo sermone nostro qui est
expositus in Bruto multum tribuerim Latinis, vel ut hortarer
alios vel quod amarem meos, recordor longe omnibus
unum me 
 anteferre Demosthenem, quem velim accommodare
ad eam quam sentiam eloquentiam, non ad eam quam
in aliquo ipse cognoverim. Hoc nec gravior exstitit quisquam
nec callidior nec temperatior. Itaque nobis monendi
sunt ei quorum sermo imperitus increbruit, qui aut dici
se desiderant Atticos aut ipsi Attice volunt dicere, ut
mirentur hunc maxime, quo ne Athenas quidem ipsas
magis credo fuisse Atticas; quid enim sit Atticum discant
eloquentiamque ipsius viribus, non imbecillitate sua metiantur.

nunc enim tantum quisque laudat quantum se posse
sperat imitari. Sed tamen eos studio optimo iudicio minus
firmo praeditos docere quae sit propria laus Atticorum non
alienum puto.
 
 
 
 semper oratorum eloquentiae moderatrix fuit auditorum
prudentia. Omnes enim qui probari volunt voluntatem
eorum qui audiunt intuentur ad eamque et ad eorum arbitrium
et nutum totos se fingunt et accommodant.

itaque 
Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politae minimeque
elegantes sunt, asciverunt aptum suis auribus opimum
quoddam et tamquam adipatae dictionis genus, quod eorum
vicini non ita lato interiecto mari Rhodii numquam probaverunt
 Graecia autem multo minus 
 , Athenienses vero

 

funditus repudiaverunt; quorum semper fuit prudens sincerumque
iudicium, nihil ut possent nisi incorruptum audire
et elegans. Eorum religioni cum serviret orator, nullum
verbum insolens, nullum odiosum ponere audebat.

itaque 
hic, quem praestitisse diximus ceteris, in illa pro Ctesiphonte
oratione longe optima summissius a primo, deinde,
dum de legibus disputat, pressius, post sensim incendens
iudices, ut vidit ardentis, in reliquis exsultavit audacius. Ac
tamen in hoc ipso diligenter examinante verborum omnium
pondera reprehendit Aeschines quaedam et exagitat inludensque
dura odiosa intolerabilia esse dicit; quin etiam
quaerit ab ipso, cum quidem eum beluam appellat , utrum
illa verba an portenta sint; ut Aeschini ne Demosthenes
quidem videatur Attice dicere.

facile est enim verbum
aliquod ardens, ut ita dicam, notare idque restinctis iam
animorum incendiis inridere. Itaque se purgans iocatur
Demosthenes: negat in eo positas esse fortunas Graeciae,
hocine an illo verbo usus sit , hucine an illuc manum
porrexerit . Quonam igitur modo audiretur Mysus aut
Phryx Athenis, cum etiam Demosthenes exagitetur ut putidus? cum 
vero inclinata ululantique voce more Asiatico
canere coepisset, quis eum ferret aut potius quis non iuberet
auferri?

ad Atticorum igitur auris teretes et religiosas qui se
accommodant, ei sunt existimandi Attice dicere. Quorum
genera plura sunt; hi unum modo quale sit suspicantur.
Putant enim qui horride inculteque dicat, modo id eleganter
enucleateque faciat, eum solum Attice dicere. Errant,
quod solum; quod Attice, non falluntur.

istorum enim

 

iudicio, si solum illud est Atticum, ne Pericles quidem dixit
Attice, cui primae sine controversia deferebantur; qui si
tenui genere uteretur, numquam ab Aristophane poeta
fulgere tonare permiscere Graeciam dictus esset. Dicat
igitur Attice venustissimus ille scriptor ac politissimus
Lysias—quis enim id possit negare?—, dum intellegamus
hoc esse Atticum in Lysia, non quod tenuis sit atque
inornatus, sed quod non 
 nihil habeat insolens aut ineptum;
ornate vero et graviter et copiose dicere aut Atticorum sit
aut ne sit Aeschines neve Demosthenes Atticus.

ecce 
autem aliqui se Thucydidios esse profitentur: novum
quoddam imperitorum et inauditum genus. Nam qui
Lysiam sequuntur, causidicum quendam sequuntur non
ilium quidem amplum atque grandem, subtilem et elegantem
tamen et qui in forensibus causis possit praeclare consistere.
Thucydides autem res gestas et bella narrat et proelia,
graviter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad
forensem usum et publicum. Ipsae illae contiones ita
multas habent obscuras abditasque sententias vix ut intellegantur;
quod est in oratione civili vitium vel maximum.

quae est autem in hominibus tanta perversitas, ut inventis
frugibus glande vescantur? an victus hominum Atheniensium
beneficio excoli potuit, oratio non potuit? quis porro
umquam Graecorum rhetorum a Thucydide quicquam duxit?
' at laudatus est ab omnibus.' fateor ; sed ita ut rerum
explicator prudens severus gravis; non ut in iudiciis versaret
causas, sed ut in historiis bella narraret; itaque numquam
est numeratus orator,

nec vero, si historiam non scripsisset,
nomen eius exstaret, cum praesertim fuisset honoratus et
nobilis. Huius tamen nemo neque verborum neque sententiarum
gravitatem imitatur, sed cum mutila quaedam et
hiantia locuti sunt, quae vel sine magistro facere potuerunt,

 

germanos se putant esse Thucydidas. Nactus sum etiam qui
Xenophontis similem esse se cuperet, cuius sermo est ille
quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus.

referamus nos igitur ad eum quem volumus incohandum
et ea demum eloquentia informandum quam in nullo cognovit Antonius.
 
 magnum opus omnino et arduum, Brute,
conamur; sed nihil difficile amanti puto. Amo autem et
semper amavi ingenium studia mores tuos. Incendor porro
cotidie magis non desiderio solum, quo quidem conficior,
congressus nostros, consuetudinem victus, doctissimos sermones
requirens tuos, sed etiam incredibili fama virtutum
admirabilium , quae specie dispares prudentia coniunguntur.

quid enim tam distans quam a severitate comitas? quis 
tamen umquam te aut sanctior est habitus aut dulcior?
 quid tam difficile quam in plurimorum controversiis diiudicandis
ab omnibus diligi? consequeris tamen ut eos ipsos
quos contra statuas aequos placatosque dimittas. Itaque
efficis ut, cum gratiae causa nihil facias, omnia tamen sint
grata quae facis. Ergo omnibus ex 
 terris una Gallia communi
non ardet incendio; in qua frueris ipset te , cum in Italiae
luce cognosceris versarisque in optimorum civium vel flore
vel robore. Iam quantum illud est, quod in maximis occupationibus
numquam intermittis studia doctrinae, semper
aut ipse scribis aliquid aut me vocas ad scribendum!

itaque hoc sum adgressus statim Catone absoluto—quem
ipsum numquam attigissem tempora timens inimica virtuti,
nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti
non parere nefas esse duxissem—, sed testificor me a te roga-

 

tum et recusantem haec scribere esse ausum. Volo enim
mihi tecum commune esse crimen, ut, si sustinere tantam
quaestionem non potuero, iniusti oneris impositi tua culpa
sit, mea recepti; in quo tamen iudici nostri errorem laus
tibi dati muneris compensabit.

sed in omni re difficillimum est formam, qui 
 xarakth\r 
Graece dicitur, exponere optimi, quod aliud aliis videtur
optimum. Ennio delector, ait quispiam, quod non discedit
a communi more verborum; Pacuvio, inquit alius: omnes
apud hunc ornati elaboratique sunt versus, multo apud
alterum neglegentius; fac alium Accio; varia enim sunt
iudicia, ut in Graecis, nec facilis explicatio quae forma
maxime excellat. In picturis alios horrida inculta, abdita
et opaca, contra alios nitida laeta conlustrata delectant .
Quid est quo praescriptum aliquod aut formulam exprimas,
cum in suo quidque genere praestet et genera plum sint?
 hac ego religione non sum ab hoc conatu repulsus existimavique
in omnibus rebus esse aliquid optimum, etiam si
lateret, idque ab eo posse qui eius rei gnarus esset iudicari.

sed quoniam plura sunt orationum genera eaque diversa
neque in unam formam cadunt omnia, laudationum scriptionum 
et historiarum et talium suasionum, qualem Isocrates
fecit Panegyricum multique alii qui sunt nominati sophistae,
reliquarumque scriptionum 
 rerum 
 formam, quae absunt
a forensi contentione eiusque totius generis quod Graece
 e)pideiktiko\n nominatur, quia quasi ad inspiciendum delectationis
causa comparatum est, non complectar hoc tempore;
non quo neglegenda sit; est enim illa quasi nutrix eius

 

oratoris quem informare volumus et de quo molimur aliquid
exquisitius dicere.
 
 ab hac et verborum copia alitur et
eorum constructio et numerus liberiore quadam fruitur
licentia.

datur etiam venia concinnitati sententiarum et
arguti certique et circumscripti verborum ambitus conceduntur,
de industriaque non ex insidiis sed aperte ac palam
elaboratur, ut verba verbis quasi demensa et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque 
contraria et ut pariter extrema terminentur eundemque
referant in cadendo sonum; quae in veritate causarum et
rarius multo facimus et certe occultius. In Panathenaico
autem Isocrates ea se 
 studiose consectatum fatetur; non
enim ad iudiciorum certamen, sed ad 
 voluptatem aurium
scripserat.

haec tractasse Thrasymachum Calchedonium
primum et Leontinum ferunt Gorgiam, Theodorum inde
Byzantium multosque alios, quos logodaida/lous appellat in
Phaedro Socrates; quorum satis arguta multa, sed ut modo
primumque nascentia minuta et versiculorum similia quaedam nimiumque depicta. Quo magis sunt Herodotus
Thucydidesque mirabiles; quorum aetas cum in eorum
tempora quos nominavi incidisset, longissime tamen ipsi
a talibus deliciis vel potius ineptiis afuerunt. Alter enim
sine ullis salebris quasi sedatus amnis fluit, alter incitatior
fertur et de bellicis rebus canit etiam quodam modo bellicum;
primisque ab his, ut ait Theophrastus, historia commota
est, ut auderet uberius quam superiores et ornatius
dicere.

horum aetati successit Isocrates, qui praeter
ceteros eiusdem generis laudatur semper a nobis, non numquam,
Brute, leniter et erudite repugnante te; sed concedas 
mihi fortasse, si quid in eo laudem cognoveris. Nam cum

 

concisus ei Thrasymachus minutis numeris videretur et
Gorgias, qui tamen primi traduntur arte quadam verba
iunxisse , Theodorus autem praefractior nec satis, ut ita
dicam, rotundus, primus instituit dilatare verbis et mollioribus
numeris explere sententias; in quo cum doceret eos
qui partim in dicendo partim in scribendo principes exstiterunt,
domus eius officina habita eloquentiae est.

itaque 
ut ego, cum a nostro Catone laudabar, vel reprehendi me
a ceteris facile patiebar, sic Isocrates videtur testimonio 
Platonis aliorum iudicia debere contemnere. Est enim, ut
scis, quasi in extrema pagina Phaedri his ipsis verbis
loquens Socrates: Adulescens etiam nunc, o Phaedre,
Isocrates est, sed quid de illo augurer libet dicere. Quid
tandem? inquit ille. Maiore mihi ingenio videtur esse
quam ut cum orationibus Lysiae comparetur, praeterea ad
virtutem maior indoles; ut minime mirum futurum sit si,
cum aetate processerit, aut in hoc orationum genere cui
nunc studet tantum quantum pueris reliquis praestet omnibus
qui umquam orationes attigerunt aut, si contentus his
non fuerit, divino aliquo animi motu maiora concupiscat;
inest enim natura philosophia in huius viri mente quaedam.

haec de adulescente Socrates auguratur . At ea de seniore
scribit Plato et scribit aequalis et quidem exagitator omnium
rhetorum hunc miratur unum; me autem qui Isocratem
non diligunt una cum Socrate et cum Platone errare patiantur. Dulce igitur orationis genus et solutum et fluens ,
sententiis argutum, verbis sonans est in illo epidictico
genere quod diximus proprium sophistarum, pompae quam
pugnae aptius, gymnasiis et palaestrae dicatum, spretum et
pulsum foro. Sed quod educata huius nutrimentis elo-

 

quentia est 
 ipsa se postea colorat et roborat, non alienum
fuit de oratoris quasi incunabulis dicere. Verum haec
ludorum atque pompae; nos autem iam in aciem dimicationemque veniamus.

quoniam tria videnda sunt oratori: quid dicat et quo
quidque loco et quo modo, dicendum omnino est quid sit
optimum in singulis, sed aliquanto secus atque in tradenda
arte dici solet. Nulla praecepta ponemus, neque enim id
suscepimus, sed excellentis eloquentiae speciem et formam
adumbrabimus; nec quibus rebus ea paretur exponemus,
sed qualis nobis esse videatur.

ac duo breviter prima;
sunt enim non tam insignia ad maximam laudem quam
necessaria et tamen cum multis paene communia.
 
 
 nam et invenire et iudicare quid dicas magna illa quidem
sunt et tamquam animi instar in corpore, sed propria magis
prudentiae quam eloquentiae: qua tamen in causa est
vacua prudentia ? noverit igitur hic quidem orator, quem
summum esse volumus, argumentorum et rationum locos.

nam quoniam , quicquid est quod in controversia aut in
contentione versetur, in eo aut sitne aut quid sit aut quale
sit quaeritur:—sitne, signis; quid sit, definitionibus; quale
sit, recti pravique partibus; quibus ut uti possit orator, non
ille vulgaris sed hic excellens, a propriis personis et temporibus
semper, si potest, avocet controversiam; latius enim
de genere quam de parte disceptare licet, ut quod in
universo sit probatum id in parte sit probari necesse;—

haec igitur quaestio a propriis personis et temporibus ad
universi generis rationem traducta appellatur qe/sis . In
hac Aristoteles adulescentis non ad philosophorum morem

 

tenuiter disserendi, sed ad copiam rhetorum in utramque
partem , ut ornatius et uberius dici posset , exercuit; idemque
locos—sic enim appellat—quasi argumentorum notas
tradidit unde omnis in utramque partem traheretur oratio.

faciet 
 igitur hic noster—non enim declamatorem aliquem
de ludo aut rabulam de foro, sed doctissimum et perfectissimum
quaerimus—, ut, quoniam loci certi traduntur, percurrat
omnis, utatur aptis, generatim dicat; ex quo emanent 
etiam qui communes appellantur loci. Nec vero utetur
imprudenter hac copia, sed omnia expendet et seliget; non
enim semper nec in omnibus causis ex isdem 
 locis eadem 
argumentorum momenta sunt.

iudicium igitur adhibebit
nec inveniet solum quid dicat sed etiam expendet. Nihil
enim est feracius ingeniis, eis praesertim quae disciplinis
exculta sunt. Sed ut segetes fecundae et uberes non solum
fruges verum herbas etiam effundunt inimicissimas frugibus,
sic interdum ex illis locis aut levia quaedam aut causis
aliena aut non utilia gignuntur. Quorum ab oratoris iudicio
dilectus nisi 
 magnus adhibebitur,

quonam modo ille in
bonis haerebit et habitabit suis aut molliet dura aut occultabit
quae dilui non poterunt atque omnino opprimet, si
licebit, aut abducet animos aut aliud adferet, quod oppositum
probabilius sit quam illud quod obstabit?

iam vero
ea quae invenerit qua diligentia conlocabit? quoniam id
secundum erat de tribus. Vestibula nimirum honesta
aditusque ad causam faciet inlustris; cumque animos prima
adgressione occupaverit, tinfirmabit excludetque contraria;
de firmissimis alia prima ponet alia postrema inculcabitque
leviora .

atque in primis duabus dicendi partibus qualis esset
summatim breviterque descripsimus. Sed, ut ante dictum
est, in his partibus, etsi graves atque magnae sunt, minus et
artis est et laboris; cum autem et quid et quo loco dicat
invenerit, illud est longe maximum, videre quonam modo;
scitum est enim, quod Carneades noster dicere solebat,
Clitomachum eadem dicere, Charmadam autem eodem
etiam modo dicere. Quod si in philosophia tantum interest
quem ad modum dicas, ubi res spectatur, non verba
penduntur, quid tandem in causis existimandum est quibus
totis moderatur oratio?

quod quidem ego, Brute, ex tuis
litteris sentiebam, non te id sciscitari , qualem ego in 
 inveniendo
et in conlocando summum esse oratorem vellem,
sed id mihi quaerere videbare, quod genus ipsius orationis
optimum iudicarem: rem difficilem, di immortales, atque
omnium difficillimam. Nam cum est oratio mollis et tenera
et ita flexibilis ut sequatur quocumque torqueas, tum et
naturae variae et voluntates multum inter se distantia effecerunt genera dicendi:

flumen aliis verborum volubilitasque
cordi est, qui ponunt in orationis celeritate eloquentiam;
distincta alios et interpuncta intervalla, morae respirationesque
delectant: quid potest esse tam diversum? tamen
est in utroque aliquid excellens. Elaborant alii in 
 lenitate
et aequabilitate et puro quasi quodam et candido genere
dicendi; ecce aliqui duritatem et severitatem quandam in 
 
verbis et orationis quasi maestitiam sequuntur; quodque
paulo ante divisimus, ut alii graves alii tenues alii temperati
vellent videri, quot orationum genera esse diximus totidem
oratorum reperiuntur.

et quoniam coepi iam cumulatius hoc munus augere
quam a te postulatum est—tibi enim tantum de orationis

 

genere quaerenti respondi etiam breviter de inveniendo et
conlocando—, ne nunc quidem solum de orationis modo
dicam sed etiam de actionis: ita praetermissa pars nulla
erit, quando quidem de memoria nihil est hoc loco dicen-
dum, quae communis est multarum artium.

quo modo
autem dicatur, id est in duobus, in agendo et in eloquendo.
Est enim actio quasi corporis quaedam eloquentia, cum 
constet e voce atque motu. Vocis mutationes totidem sunt
quot animorum, qui maxime voce commoventur. Itaque
ille perfectus, quem iam dudum nostra indicat oratio,
utcumque se adfectum videri et animum audientis moveri
volet, ita certum vocis admovebit sonum; de quo plura
dicerem, si hoc praecipiendi tempus esset aut si tu hoc
quaereres. Dicerem etiam de gestu, cum quo iunctus est
vultus; quibus omnibus dici vix potest quantum intersit
quem ad modum utatur orator.

nam et infantes actionis
dignitate eloquentiae saepe fructum tulerunt et diserti deformitate
agendi multi infantes putati sunt; ut iam non
sine causa Demosthenes tribuerit et primas et secundas et
tertias actioni; si enim eloquentia nulla sine hac, haec
autem sine eloquentia tanta est, certe plurimum in dicendo
potest. Volet igitur ille qui eloquentiae principatum petet
et contenta voce atrociter dicere et summissa leniter et
inclinata videri gravis et inflexa miserabilis;

mira est enim
quaedam natura vocis, cuius quidem e tribus omnino sonis,
inflexo acuto gravi, tanta sit et tam suavis varietas perfecta
in cantibus.
 
 est autem etiam in dicendo quidam cantus
obscurior, non hic e Phrygia et Caria rhetorum epilogus
paene canticum, sed ille quem significat Demosthenes et
Aeschines, cum alter alteri obicit vocis flexiones; dicit 

 

plorare etiam Demosthenes istum quem saepe dicat voce
dulci et clara fuisse.

in quo illud etiam notandum mihi
videtur ad studium persequendae suavitatis in vocibus: ipsa
enim natura, quasi modularetur hominum orationem, in
omni verbo posuit acutam vocem nec una plus nec a postrema
syllaba citra tertiam; quo magis naturam ducem ad
aurium voluptatem sequatur industria.

ac vocis quidem
bonitas optanda est; non est enim in nobis, sed tractatio
atque usus in nobis. Ergo ille princeps variabit et mutabit:
omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur
gradus. Idemque motu sic utetur, nihil ut supersit. In
gestu status erectus et celsus; rarus incessus nec ita longus;
excursio moderata eaque rara; nulla mollitia cervicum,
nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens;
trunco magis toto se ipse moderans et virili laterum
flexione , bracchii proiectione in contentionibus, contractione
in remissis.

vultus vero, qui secundum vocem plurimum
potest, quantam adferet tum dignitatem tum venustatem! in 
quo cum effeceris ne quid ineptum sit aut vultuosum , tum
oculorum est quaedam magna moderatio. Nam ut imago
est animi vultus, sic indices oculi; quorum et hilaritatis
et vicissim tristitiae modum res ipsae de quibus agetur
temperabunt.

sed iam illius perfecti oratoris et summae eloquentiae
species exprimenda est. Quem hoc uno excellere id est
oratione 
 , cetera in eo latere indicat nomen ipsum; non
enim inventor aut compositor aut actor qui 
 haec complexus
est omnia, sed et Graece ab eloquendo r(h/twr et
Latine eloquens dictus est; ceterarum enim rerum quae

 

sunt in oratore partem aliquam sibi quisque vindicat,
dicendi autem, id est eloquendi, maxima vis soli huic conceditur.

quamquam enim et philosophi quidam ornate locuti
sunt—si quidem et Theophrastus a divinitate loquendi
nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et
Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe
omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et
suavitate et gravitate princeps Plato—, tamen horum oratio
neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet.

loquuntur cum doctis, quorum sedare animos malunt quam
incitare, et de rebus placatis ac minime turbulentis docendi
causa non capiendi loquuntur , ut in eo ipso, quod delectationem
aliquam dicendo aucupentur, plus non nullis quam
necesse sit facere videantur. Ergo ab hoc genere non
difficile est hanc eloquentiam, de qua nunc agitur, secernere.

mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis
nec sententiis nec verbis instructa popularibus nec vincta
numeris, sed soluta liberius; nihil iratum habet, nihil invidum,
nihil atrox, nihil miserabile , nihil astutum; casta,
verecunda, virgo incorrupta quodam modo. Itaque sermo
potius quam oratio dicitur. Quamquam enim omnis locutio
oratio est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata
nomine est.

sophistarum , de quibus supra dixi, magis distinguenda
similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt flores quos
adhibet orator in causis persequi. Sed hoc differunt quod,
cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare
potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id

 

faciunt quam nos et crebrius, concinnas magis sententias
exquirunt quam probabilis, a re saepe discedunt, intexunt
fabulas, verba altius transferunt eaque ita disponunt ut
pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa
contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt .

huic 
generi historia finitima est, in qua et narratur ornate et
regio saepe aut pugna describitur; interponuntur etiam
contiones et hortationes, sed in his tracta quaedam et fluens
expetitur, non haec contorta et acris oratio.
 
 
 ab his non multo secus quam a poetis haec eloquentia
quam quaerimus sevocanda est. Nam etiam poetae quaestionem attulerunt,
quidnam esset illud quo ipsi differrent
ab oratoribus: numero maxime videbantur antea et versu,
nunc apud oratores iam ipse numerus increbruit.

quicquid 
est enim quod sub aurium mensuram aliquam cadit , etiam
si abest a versu—nam id quidem orationis est vitium—numerus
vocatur, qui Graece r(uqmo\s dicitur. Itaque video
visum esse non nullis Platonis et Democriti locutionem, etsi
absit a versu, tamen quod incitatius feratur et clarissimis
verborum luminibus utatur, potius poema putandum quam
comicorum poetarum; apud quos, nisi quod versiculi sunt,
nihil est aliud cotidiani dissimile sermonis. Nec tamen id
est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes
oratoris persequitur, cum versu sit astrictior.

ego autem,
etiam si quorundam grandis et ornata vox est poetarum,
tamen in ea cum licentiam statuo maiorem esse quam in
nobis faciendorum iungendorumque verborum, tum etiam
non nulli eorum voluntati vocibus magis quam rebus inserviunt ;
nec vero, si quid est unum inter eos simile—id
autem est iudicium electioque verborum—, propterea cete-

 

rarum rerum dissimilitudo intellegi non potest; sed id nec
dubium est et, si quid habet quaestionis, hoc tamen ipsum
ad id quod propositum est non est necessarium. Seiunctus
igitur orator a philosophorum eloquentia, a sophistarum,
ab historicorum, a poetarum explicandus est nobis qualis
futurus sit.

erit igitur eloquens—hunc enim auctore Antonio quaerimus—is
qui in foro causisque civilibus ita dicet, ut probet,
ut delectet, ut flectat. Probare necessitatis est, delectare
suavitatis, flectere victoriae: nam id unum ex omnibus
ad obtinendas causas potest plurimum. Sed quot officia
oratoris , tot sunt genera dicendi: subtile in probando,
modicum in delectando, vehemens in flectendo; in quo
uno vis omnis oratoris est.

magni igitur iudici, summae
etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi temperator
huius tripertitae varietatis; nam et iudicabit quid
cuique opus sit et poterit quocumque modo postulabit
causa dicere. Sed est eloquentiae sicut reliquarum rerum
fundamentum sapientia. Vt enim in vita sic in oratione
nihil est difficilius quam quid deceat videre. Pre/pon appellant
hoc Graeci, nos dicamus sane decorum; de quo
praeclare et multa praecipiuntur et res est cognitione dignissima;
huius ignoratione non modo in vita sed saepissime
et in poematis et in oratione peccatur.

est autem quid
deceat oratori videndum non in sententiis solum sed etiam
in verbis. Non enim omnis fortuna, non omnis honos,
non omnis auctoritas, non omnis aetas nec vero locus
aut tempus aut auditor omnis eodem aut verborum genere
tractandus est aut sententiarum semperque in omni parte
orationis ut vitae quid deceat est considerandum; quod
et in re de qua agitur positum est et in personis eteorum

 

qui dicunt et eorum qui audiunt.

itaque hunc locum longe
et late patentem philosophi solent in officiis tractare—non
cum de recto ipso disputant, nam id quidem unum est—,
grammatici in poetis, eloquentes in omni et genere et parte
causarum. Quam enim indecorum est, de stillicidiis cum
apud unum iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti
communibus, de maiestate populi Romani summisse et subtiliter !
 
 hic genere toto, at persona alii peccant aut sua aut
iudicum aut etiam adversariorum, nec re solum sed saepe
verbo; etsi sine re nulla vis verbi est, tamen eadem res
saepe aut probatur aut reicitur alio atque alio elata verbo.

in omnibusque rebus videndum est quatenus; etsi enim
suus cuique modus est, tamen magis offendit nimium quam
parum; in quo Apelles pictores quoque eos peccare dicebat
qui non sentirent quid esset satis. Magnus est locus hic,
Brute, quod te non fugit, et magnum volumen aliud
desiderat; sed ad id quod agitur illud satis Cum hoc
decere—quod semper usurpamus in omnibus dictis et factis,
minimis et maximis—cum hoc, inquam , decere dicimus ,
illud non decere, et id usquequaque quantum sit appareat
in alioque ponatur aliudque totum sit, utrum decere an
oportere dicas;—oportere enim perfectionem declarat offici,

quo et semper utendum est et omnibus, decere quasi aptum
esse consentaneumque tempori et personae; quod cum in
factis saepissime tum in dictis valet, in vultu denique et
gestu et incessu, contraque item dedecere; quod si poeta
fugit ut maximum vitium, qui peccat etiam, cum probi 
orationem adfingit improbo stultove sapientis; si denique
pictor ille vidit, cum in 
 immolanda Iphigenia tristis Calchas
esset, tristior Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum ca-

 

put Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum
penicillo non posset imitari; si denique histrio quid deceat
quaerit, quid faciendum oratori putemus?—sed cum hoc
tantum sit, quid in causis earumque quasi membris faciat
orator viderit: illud quidem perspicuum est, non modo
partis orationis sed etiam causas totas alias alia forma
dicendi esse tractandas.

sequitur ut cuiusque generis nota quaeratur et formula:
magnum opus et arduum, ut saepe iam diximus; sed
ingredientibus considerandum fuit quid ageremus, nunc
quidem iam quocumque feremur danda nimirum vela sunt.
Ac primum informandus est ille nobis quem solum quidem
vocant Atticum.

summissus est et humilis, consuetudinem
imitans, ab indisertis re plus quam opinione differens. Itaque
eum qui audiunt, quamvis ipsi infantes sint, tamen illo
modo confidunt se posse dicere. Nam orationis subtilitas
imitabilis illa quidem videtur esse existimanti, sed nihil est
experienti minus. Etsi enim non plurimi sanguinis est,
habeat tamen sucum aliquem oportet, ut, etiam si illis
maximis viribus careat, sit, ut ita dicam, integra valetudine.

primum igitur eum tamquam e vinculis numerorum eximamus. Sunt enim quidam, ut scis, oratorii numeri, de quibus
mox agemus, observandi ratione quadam, sed alio in genere
orationis, in hoc omnino relinquendi. Solutum quiddam
sit nec vagum tamen, ut ingredi libere, non ut licenter
videatur errare. Verba etiam verbis quasi coagmentare
neglegat. Habet enim ille tamquam hiatus et concursus 
vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam
neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis.

sed erit videndum de reliquis, cum haec duo ei
liberiora fuerint, circuitus conglutinatioque verborum. Illa
enim ipsa contracta et minuta non neglegenter tractanda

 

sunt, sed quaedam etiam neglegentia est diligens. Nam ut
mulieres esse dicuntur non nullae inornatae, quasi id ipsum
deceat, sic haec subtilis oratio etiam incompta delectat; fit
enim quiddam in utroque, quo sit venustius, sed non ut
appareat. Tum removebitur omnis insignis ornatus quasi
margaritarum,

ne calamistri quidem adhibebuntur; fucati
vero medicamenta candoris et ruboris omnia repellentur;
elegantia modo et munditia remanebit. Sermo purus erit
et Latinus, dilucide planeque dicetur, quid deceat circumspicietur;
 unum aberit, quod quartum numerat Theophrastus
in orationis laudibus: ornatum illud, suave et
adfluens. Acutae crebraeque sententiae ponentur et nescio
unde ex abdito erutae; ac—quod in hoc oratore dominabitur—verecundus erit usus oratoriae quasi supellectilis.

supellex est enim quodam modo nostra, quae est in ornamentis,
alia rerum alia verborum. Ornatus autem verborum 
duplex : unus simplicium alter conlocatorum. Simplex probatur
in propriis usitatisque verbis, quod aut optime sonat
aut rem maxime explanat ; in alienis aut translatum et
factum aliunde ut mutuo, aut factum ab ipso ac novum 
aut priscum et inusitatum; sed etiam inusitata ac prisca
sunt in propriis, nisi quod raro utimur.

conlocata autem
verba habent ornatum, si aliquid concinnitatis efficiunt,
quod verbis mutatis non maneat manente sententia; nam
sententiarum ornamenta quae permanent, etiam si verba
mutaveris, sunt illa quidem permulta, sed quae emineant
pauciora.
 
 
 ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis

 

verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus et
in priscis in reliquisque ornamentis et verborum et sententiarum
demissior; ea 
 translatione fortasse crebrior, qua frequentissime
sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed
etiam rusticorum: si quidem est eorum gemmare vitis, sitire 
agros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta.

nihil horum
parum audacter, sed aut simile est illi unde transferas, aut
si res suum nullum habet nomen, docendi causa sumptum,
non ludendi videtur. Hoc ornamento liberius paulo quam
ceteris utetur hic summissus, nec tam licenter tamen quam
si genere dicendi uteretur amplissimo;
 itaque illud indecorum,
quod quale sit ex decoro debet intellegi, hic quoque
apparet, cum verbum aliquod altius transfertur idque in
oratione humili ponitur quod idem in alia deceret.

illam 
autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat
eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis
 sxh/mata appellant, quod idem verbum ab eis etiam
in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet hic quidem 
subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam
vocant Atticum, sed paulo parcius; nam sic ut in epularum
apparatu a 
 magnificentia recedens non se parcum solum sed
etiam elegantem videri volet, et eliget quibus utatur;

sunt
enim pleraque apta huius ipsius oratoris de quo loquor
parsimoniae. Nam illa de quibus ante dixi huic acuto
fugienda sunt: paria paribus relata et similiter conclusa
eodemque pacto cadentia et immutatione litterae quasi 
quaesitae venustates, ne elaborata concinnitas et quoddam
aucupium delectationis manifesto deprehensum appareat;

itemque si quae verborum iterationes contentionem aliquam
et clamorem requirent, erunt ab hac summissione orationis
alienae; ceteris promiscue poterit uti, continuationem
verborum modo relaxet et dividat utaturque verbis quam
usitatissimis, translationibus quam mollissimis; etiam illa
sententiarum lumina adsumet , quae non erunt vehementer
inlustria. Non faciet rem publicam loquentem nec ab inferis
mortuos excitabit nec acervatim multa frequentans una
complexione devinciet. Valentiorum haec laterum sunt nec
ab hoc, quem informamus, aut exspectanda aut postulanda;
erit enim ut voce sic etiam oratione suppressior.

sed pleraque
ex ills convenient etiam huic tenuitati, quamquam
isdem ornamentis utetur horridius; talem enim inducimus.
Accedet actio non tragica nec scaenae, sed modica iactatione
corporis, vultu tamen multa conficiens; non hoc quo
dicuntur os ducere, sed illo quo significant ingenue quo
sensu quidque pronuntient.

huic generi orationis aspergentur etiam sales, qui in
dicendo nimium quantum valent; quorum duo genera sunt,
unum facetiarum, alterum dicacitatis. Vtetur utroque;
sed altero in narrando aliquid venuste, altero in iaciendo
mittendoque ridiculo, cuius genera plura sunt; sed nunc
aliud agimus.

illud admonemus tamen ridiculo sic usurum
oratorem ut nec nimis frequenti ne scurrile sit, nec subobsceno
ne mimicum , nec petulanti ne improbum, nec in
calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odii locum
risus occupet, neque aut sua persona aut iudicum aut tempore
alienum. Haec enim ad illud indecorum referuntur.

vitabit etiam quaesita nec ex tempore ficta, sed domo
adlata, quae plerumque sunt frigida. Parcet et amicitiis et
dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, tantum modo

 

adversarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni
modo. Quibus exceptis sic utetur sale et facetiis, ut ego
ex istis novis Atticis talem cognoverim neminem, cum id
certe sit vel maxime Atticum.

hanc ego iudico formam
summissi oratoris , sed magni tamen et germani Attici;
quoniam quicquid est salsum aut salubre in oratione, id
proprium Atticorum est. E quibus tamen non omnes
faceti: Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros
fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil
videtur urbanius, sed non tam dicax fuit quam facetus; est
autem illud acrioris ingeni, hoc maioris artis.

vberius est aliud aliquantoque robustius quam hoc
humile de quo dictum est, summissius autem quam illud
de quo iam dicetur amplissimum. Hoc in genere nervorum
vel minimum, suavitatis autem est vel plurimum. Est
enim plenius quam hoc enucleatum, quam autem illud
ornatum copiosumque summissius.

huic omnia dicendi
ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationis 
forma suavitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos,
sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris,
cuius oratio cum sedate placideque liquitur , tum inlustrant
eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutata .
Translata dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia
re aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur; immutata ,
in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem
significet sumptum ex re aliqua consequenti.

quod quamquam
transferendo fit, tamen alio modo transtulit cum dixit 
Ennius arce et urbe orba sum , alio modo 
 , si pro patria arcem

 

dixisset ; et horridam Africam terribili tremere tumultu
 cum dicit pro Afris immutate Africam 
 : hanc u(pallagh/n 
rhetores, quia quasi summutantur verba pro verbis, metwnumi/an 
grammatici vocant,

quod nomina transferuntur; Aristoteles
autem translationi et haec ipsa subiungit et abusionem,
quam kata/xrhsin vocat, ut cum minutum dicimus
animum pro parvo; et abutimur verbis propinquis, si opus est vel
quod delectat vel quod decet . Iam cum fluxerunt continuo
plures translationes, alia plane fit oratio; itaque genus hoc
Graeci appellant a)llhgori/an : nomine recte, genere melius
ille qui ista omnia translationes vocat. Haec frequentat
Phalereus maxime suntque dulcissima; et quamquam translatio
est apud eum multa, tamen immutationes nusquam
crebriores.

in idem genus orationis—loquor enim de illa
modica ac temperata—verborum cadunt lumina omnia,
multa etiam sententiarum; latae eruditaeque disputationes
ab eodem explicabuntur et loci communes sine contentione
dicentur . Quid multa? e philosophorum scholis tales fere
evadunt; et nisi coram erit comparatus ille fortior, per se
hic quem dico probabitur.

est enim quoddam etiam
insigne et florens orationis pictum et expolitum genus, in
quo omnes verborum, omnes sententiarum inligantur lepores.
Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed
spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de qua
loquor mediocritate consedit.

tertius est ille amplus copiosus, gravis ornatus, in quo
profecto vis maxima est. Hic est enim, cuius ornatum
dicendi et copiam admiratae gentes eloquentiam in civitatibus plurimum valere
passae sunt, sed hanc eloquentiam,
quae cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent

 

omnes , quam admirarentur, quam se adsequi posse diffiderent. Huius
eloquentiae est tractare animos, huius omni
modo permovere. Haec modo perfringit, modo inrepit in
sensus; inserit novas opiniones, evellit insitas.

sed multum
interest inter hoc dicendi genus et superiora. Qui in illo
subtili et acuto elaboravit ut callide arguteque diceret, nec
quicquam altius cogitavit , hoc uno perfecto magnus orator
est, et si non maximus; minimeque in lubrico versabitur et,
si semel constiterit, numquam cadet. Medius ille autem,
quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud
satis instruxerit, non extimescet ancipites dicendi incertosque
casus; etiam si quando minus succedet, ut saepe fit,
magnum tamen periculum non adibit: alte enim cadere
non potest.

at vero hic noster, quem principem ponimus,
gravis acer ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc
solo se exercuit aut huic generi studuit uni nec suam
copiam cum illis duobus generibus temperavit, maxime est
contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et veteratorie
dicit, sapiens iam , medius suavis, hic autem copiosissimus,
si nihil aliud est, vix satis sanus videri solet. Qui
enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite
distincte facete dicere, praesertim cum causae partim
totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si
is non praeparatis auribus inflammare rem coepit , furere
apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus
videtur .

tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo;
nam manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia
mihi persuasisset ut se dimitterem.
 
 sed inventus

 

profecto est ille eloquens , quem numquam vidit Antonius.
Quis est igitur is ? complectar brevi, disseram pluribus.
Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta 
graviter et mediocria temperate potest dicere. Nemo is,
inquies, umquam fuit.

ne fuerit . Ego enim quid desiderem,
non quid viderim disputo redeoque ad illam Platonis
de qua dixeram rei formam et speciem, quam etsi non
cernimus, tamen animo tenere possumus. Non enim eloquentem
quaero neque quicquam mortale et caducum, sed
illud ipsum, cuius qui sit compos, sit eloquens; quod nihil
est aliud nisi eloquentia ipsa, quam nullis nisi mentis oculis
videre possumus. Is erit igitur eloquens, ut idem illud
iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate,
magna graviter dicere.

tota mihi causa pro Caecina de
verbis interdicti fuit: res involutas definiendo explicavimus,
ius civile laudavimus, verba ambigua distinximus.
Fuit ornandus in Manilia lege Pompeius: temperata oratione
ornandi copiam persecuti sumus. Ius omne retinendae
maiestatis Rabiri causa continebatur: ergo in ea
omni genere amplificationis exarsimus.

at haec interdum
temperanda et varianda sunt. Quod igitur in accusationis
septem libris non reperitur genus? quod in Habiti ? quod
in Corneli? quod in plurimis nostris defensionibus? quae
exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer vel ipsi 
possent legere qui quaererent. Nulla est enim ullo in
genere laus oratoris 
 cuius in nostris orationibus non sit
aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio.

non adsequimur; at quid sequi deceat videmus.

 

Nec enim nunc de nobis, sed de re dicimus; in quo tantum
abest ut nostra miremur, et usque eo difficiles ac morosi
sumus, ut nobis non satis faciat ipse Demosthenes; qui
quamquam unus eminet inter omnis in omni genere dicendi,
tamen non semper implet auris meas; ita sunt
avidae et capaces et saepe aliquid immensum infinitumque
desiderant.

sed tamen, quoniam et hunc tu oratorem cum
eius studiosissimo Pammene, cum esses Athenis, totum
diligentissime cognovisti nec eum dimittis e manibus et
tamen nostra etiam lectitas, vides profecto ilium multa
perficere, nos multa conari, ilium posse, nos velle quocumque
modo causa postulet dicere. Nam ille magnus et
successit ipse magnis et maximos oratores habuit aequalis;
nos minus . Magnum fecissemus, si quidem potuissemus
quo contendimus pervenire in ea urbe in qua, ut ait
Antonius, auditus eloquens nemo erat.

atqui si Antonio
Crassus eloquens visus non est aut sibi ipse, numquam
Cotta visus esset, numquam Sulpicius, numquam Hortensius;
nihil enim ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non
multa graviter Hortensius; superiores magis ad omne genus
apti, Crassum dico et Antonium. Ieiunas igitur huius
multiplicis et aequabiliter in omnia genera fusae orationis
auris civitatis accepimus, easque nos primi, quicumque
eramus et quantulumcumque dicebamus, ad huius generis
 dicendi 
 audiendi incredibilia studia convertimus.

quantis 
illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum 
 ,
quae nequaquam satis defervisse post aliquanto
sentire coepimus: Quid enim tam commune quam spiritus
vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus , litus eiectis? ita 

 

vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non
queant; ita moriuntur ut eorum ossa terram non tangant;
ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur; ita postremo
eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant, et
quae sequuntur; sunt enim omnia sic ut adulescentis non
tam re et maturitate quam spe et exspectatione laudati. Ab
hac etiam indole iam illa matura: vxor generi, noverca
filii, filiae paelex.

nec vero hic erat unus ardor in nobis
ut hoc modo omnia diceremus. Ipsa enim illa pro Roscio 
 
iuvenilis redundantia multa habet attenuata, quaedam etiam
paulo hilariora, ut pro Habito, pro Cornelio compluresque
aliae. Nemo enim orator tam multa ne in Graeco quidem
otio scripsit quam multa sunt nostra, eaque hanc ipsam
habent quam probo varietatem.

an ego Homero, Ennio,
reliquis poetis et maxime tragicis concederem ut ne omnibus
locis eadem contentione uterentur crebroque mutarent,
non numquam etiam ad cotidianum genus sermonis accederent:
ipse numquam ab illa acerrima contentione discederem?
 sed quid poetas divino ingenio profero? histriones 
eos vidimus quibus nihil posset in suo genere esse
praestantius, qui non solum in dissimillimis personis satis
faciebant, cum tamen in suis versarentur, sed et comoedum
in tragoediis et tragoedum in comoediis admodum placere
vidimus: ego non elaborem?

cum dico me, te, Brute,
dico; nam in me quidem iam pridem effectum est quod
futurum fuit; tu autem eodem modo omnis causas ages?
aut aliquod causarum genus repudiabis? aut in isdem
causis perpetuum et eundem spiritum sine ulla commutatione
obtinebis? demosthenes quidem, cuius nuper inter
imagines tuas ac tuorum, quod eum credo amares, cum ad
te in Tusculanum venissem, imaginem ex aere vidi, nil

 

Lysiae subtilitate cedit, nihil argutiis et acumine Hyperidi ,
nil levitate Aeschini et splendore verborum.

multae sunt
eius totae orationes subtiles, ut contra Leptinem; multae
totae graves, ut quaedam Philippicae; multae variae, ut
contra Aeschinem falsae legationis, ut contra eundem pro 
causa Ctesiphontis. Iam illud medium quotiens vult arripit
et a gravissimo discedens eo potissimum delabitur. Clamores
tamen tum movet et tum in dicendo plurimum
efficit, cum gravitatis locis utitur.

sed ab hoc parumper
abeamus, quando quidem de genere, non de homine quaerimus:
rei potius, id est eloquentiae vim et naturam explicemus. Illud
tamen quod iam ante diximus meminerimus,
nihil nos praecipiendi causa esse dicturos atque ita potius
acturos ut existimatores videamur loqui, non magistri. In
quo tamen longius saepe progredimur , quod videmus non
te haec solum esse lecturum, qui ea multo quam nos qui quasi 
docere videmur habeas notiora, sed hunc librum etiam si
minus nostra commendatione, tuo tamen nomine divulgari
necesse est.

esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum 
facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi,
sed etiam vicinam eius ac finitimam dialecticorum
scientiam adsumere. Quamquam aliud videtur oratio esse
aliud disputatio, nec idem loqui esse quod dicere, ac tamen
utrumque in disserendo est: disputandi ratio et loquendi
dialecticorum sit , oratorum autem dicendi et ornandi. Zeno
quidem ille, a quo disciplina Stoicorum est, manu demonstrare
solebat quid inter has artis interesset; nam cum

 

compresserat digitos pugnumque fecerat, dialecticam aiebat
eius modi esse; cum autem deduxerat et manum dilataverat;
palmae illius similem eloquentiam esse dicebat.

atque 
etiam ante hunc Aristoteles principio artis rhetorical dicit
illam artem quasi ex altera parte respondere dialecticae, ut
hoc videlicet differant inter se quod haec ratio dicendi
latior sit, illa loquendi contractior. Volo igitur huic summo
omnem quae ad dicendum trahi possit loquendi rationem
esse notam; quae quidem res, quod te his artibus eruditum
minime fallit, duplicem habuit docendi viam. Nam et ipse
Aristoteles tradidit praecepta plurima disserendi et postea
qui dialectici dicuntur spinosiora multa pepererunt.

ego 
 
eum censeo qui eloquentiae laude ducatur non esse earum
rerum omnino rudem, sed vel illa antiqua vel hac Chrysippi
disciplina institutum. Noverit primum vim, naturam,
genera verborum et simplicium et copulatorum; deinde
quot modis quidque dicatur; qua ratione verum falsumne
sit iudicetur; quid efficiatur e quoque , quid cuique consequens
sit quidve contrarium; cumque ambigue multa dicantur,
quo modo quidque eorum dividi explanarique oporteat. Haec
tenenda sunt oratori—saepe enim occurrunt—,
sed quia sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit in his
explicandis quidam orationis nitor.

et quoniam in omnibus quae ratione docentur et via
primum constituendum est quid quidque sit—nisi enim
inter eos qui disceptant convenit quid sit illud quod ambigitur,
nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri
potest —, explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque
re atque involuta rei notitia definiendo aperienda est,
si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo

 

agitur ostendit quam brevissime; tum, ut scis, explicato
genere cuiusque rei videndum est quae sint eius generis
sive formae sive partes, ut in eas tribuatur omnis oratio.

erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem,
ut definire rem possit nec id faciat tam presse et
anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri
solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune
iudicium popularemque intellegentiam accommodatius;
idemque etiam, cum res postulabit, genus universum
in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque
redundet, partietur ac dividet. Quando autem id faciat 
aut quo modo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra
dixi, iudicem esse me, non doctorem volo.

nec vero a 
dialecticis modo sit instructus et habeat omnis philosophiae
notos ac tractatos locos. Nihil enim de religione, nihil de
morte , nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de
bonis rebus aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil
de officio , nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus
animi et erroribus, quae saepe cadunt in
causas et ieiunius aguntur , nihil, inquam, sine ea scientia
quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.

de materia loquor orationis etiam nunc, non de ipso
genere dicendi. Volo enim prius habeat orator rem de
qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet quibus
verbis quidque dicat aut quo modo 
 ; quem etiam, quo
grandior sit et quodam modo excelsior, ut de Pericle dixi
supra, ne physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia 
profecto, cum se a caelestibus rebus referet ad humanas ,
excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet.

cum illa 

 

divina cognoverit, nolo ignoret ne haec quidem humana.
Ius civile teneat, quo egent causae forenses cotidie. Quid
est enim turpius quam legitimarum et civilium controversiarum
patrocinia suscipere, cum sis legum et civilis iuris
ignarus? cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae
veteris ordinem, maxime scilicet nostrae civitatis, sed etiam 
imperiosorum populorum et regum inlustrium; quem laborem
nobis Attici nostri levavit labor, qui conservatis notatisque
temporibus, nihil cum inlustre praetermitteret, annorum
septingentorum memoriam uno libro conligavit. Nescire
autem quid ante quam natus sis accident, id est semper
esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria 
rerum veterum cum superiorum aetate contexitur?
 commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio
summa cum delectatione et auctoritatem orationi adfert et
fidem.

sic igitur instructus veniet ad causas, quarum habebit
genera primum ipsa cognita. Erit enim ei perspectum
nihil ambigi posse in quo non aut res controversiam faciat
aut verba: res aut de vero aut de recto aut de nomine,
verba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando
aliud in sententia videtur esse aliud in verbis, genus est
quoddam ambigui quod ex praeterito verbo fieri solet, in
quo quod est ambiguorum proprium res duas significari
videmus.

cum tam pauca sint genera causarum, etiam
argumentorum praecepta pauca sunt . Traditi sunt e quibus
ea ducantur duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri adsumpti.
Tractatio igitur rerum efficit admirabilem orationem; nam
ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid
enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem,
in quo aut concilietur auditor aut erigatur aut paret

 

se ad discendum ; rem breviter exponere et probabiliter et
aperte, ut quid agatur intellegi possit; sua confirmare, adversaria
evertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis
argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit
consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam;
post omnia peroratione inflammantem restinguentemve
concludere? has partis quem ad modum tractet
singulas difficile dictu est hoc loco; nec enim semper
tractantur uno modo.

quoniam autem non quem doceam
quaero, sed quem probem, probabo primum eum qui quid
deceat viderit . Haec enim sapientia maxime adhibenda
eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator.
Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro
omnibus nec cum 
 omnibus eodem modo dicendum arbitror.
 
 is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit
accommodare orationem. Quod cum statuerit, tum ut
quidque erit dicendum ita dicet, nec satura ieiune nec
grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et
aequalis oratio.

principia verecunda, nondum elatis incensa
verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii
vel ad commendationem sui. Narrationes credibiles
nec historico sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide.
Dein si tenuis causa est , tum etiam argumentandi
tenue filum et in docendo et in refellendo, idque ita tenebitur,
ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio.

cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit
expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet
animos et sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et
ratio temporis postulabit.
 
 
 sed erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, pro-

 

pter quem ascendit in tantum honorem eloquentia . Nam
cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut
verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat , tum
sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae:
quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam,
ut supra dixi, Graeci appellant qe/sin , alteram in augendis
amplificandisque rebus, quae ab isdem au)/chsis est nominata.

quae etsi aequabiliter toto corpore orationis fusa
esse debet, tamen in communibus locis maxime excellet ;
qui communes sunt 
 appellati eo quod videntur multarum
idem esse causarum, sed proprii singularum esse debebunt.
At vero illa pars orationis, quae est de genere universo,
totas causas saepe continet. Quicquid est enim illud in
quo quasi certamen est controversiae, quod Graece krino/menon 
dicitur, id ita dici placet, ut traducatur ad perpetuam
quaestionem atque uti de universo genere dicatur, nisi cum
de vero ambigitur , quod quaeri coniectura solet.

dicetur 
autem non Peripateticorum more—est enim illorum exercitatio
elegans iam inde ab Aristotele constituta—, sed aliquanto
nervosius et ita de re communia dicentur, ut et pro
reis multa leniter dicantur et in adversaries aspere. Augendis
vero rebus et contra abiciendis nihil est quod non perficere
possit oratio; quod et 
 inter media argumenta
faciendum est quotiescumque dabitur vel amplificandi vel
minuendi locus, et paene infinite in perorando.

duo restant enim, quae bene tractata ab oratore admirabilem
eloquentiam faciunt . Quorum alterum est, quod
Graeci h)qiko\n vocant, ad naturas et ad mores et ad omnem
vitae consuetudinem accommodatum; alterum, quod idem

 

 paqhtiko\n nominant, quo perturbantur animi et concitantur,
in quo uno regnat oratio. Illud superius come iucundum,
ad benevolentiam conciliandam paratum; hoc vehemens 
incensum incitatum, quo causae eripiuntur: quod cum
rapide fertur, sustineri nullo pacto potest.

quo genere nos
mediocres aut multo etiam minus, sed magno semper usi
impetu saepe adversaries de statu omni deiecimus. Nobis
pro familiari reo summus orator non respondit Hortensius;
a nobis homo audacissimus Catilina in senatu accusatus
obmutuit; nobis privata in causa magna et gravi cum
coepisset Curio pater respondere, subito adsedit, cum sibi
venenis ereptam memoriam diceret.

quid ego de miserationibus
loquar ? quibus eo sum usus pluribus quod, etiam
si plures dicebamus, perorationem mihi tamen omnes relinquebant;
in quo ut viderer excellere non ingenio sed
dolore adsequebar. Quae qualiacumque in me sunt—me
 enim 
 ipsum paenitet quanta sint—, sed apparent in orationibus,
etsi carent libri spiritu illo, propter quem maiora
eadem illa cum aguntur quam cum leguntur videri solent.

nec vero miseratione solum mens iudicum permovenda est
—qua nos ita dolenter uti solemus ut puerum infantem in
manibus perorantes tenuerimus, ut alia in causa excitato reo
nobili, sublato etiam filio parvo, plangore et lamentatione
complerimus forum—, sed est faciendum etiam ut irascatur
iudex mitigetur, invideat faveat, contemnat admiretur,
oderit diligat, cupiat fastidiat , speret metuat, laetetur doleat;
qua in varietate duriorum accusatio suppeditabit
exempla, mitiorum defensiones meae.

nullo enim modo
animus audientis aut incitari aut leniri potest, qui modus
a me non temptatus sit,—dicerem perfectum, si ita iudi-

 

carem, nec in veritate crimen arrogantiae extimescerem ;
sed, ut supra dixi, nulla me ingeni sed magna vis animi
inflammat, ut me ipse non teneam; nec umquam is qui
audiret incenderetur, nisi ardens ad eum perveniret oratio.
Vterer exemplis domesticis, nisi ea legisses, uterer alienis
vel Latinis, si ulla reperirem, vel Graecis, si deceret. Sed
Crassi perpauca sunt nec ea iudiciorum, nihil Antoni, nihil
Cottae, nihil Sulpici; dicebat melius quam scripsit Hortensius.

verum haec vis, quam quaerimus, quanta sit suspicemur ,
quoniam exemplum non habemus, aut si exempla
sequimur, a Demosthene sumamus et quidem perpetuae
dictionis ex eo loco unde in Ctesiphontis iudicio de suis
factis, consiliis, meritis in rem publicam adgressus est dicere. Ea
profecto oratio in eam formam quae est insita in
mentibus nostris includi sic potest, ut maior eloquentia ne
requiratur quidem.

sed iam forma ipsa 
 restat et xarakth\r ille qui dicitur;
qui qualis esse debeat ex his quae supra dicta sunt intellegi
potest. Nam et singulorum verborum et conlocatorum
lumina attigimus; quibus sic abundabit, ut verbum ex ore
nullum nisi aut elegans aut grave exeat, ex omnique genere
frequentissimae translationes erunt, quod eae propter similitudinem
transferunt animos et referunt ac movent huc et
illuc, qui motus cogitationis celeriter agitatus per se ipse delectat. Et
reliqua ex conlocatione verborum quae sumuntur
quasi lumina magnum adferunt ornatum orationi; sunt
enim similia illis quae in amplo ornatu scaenae aut fori
appellantur insignia, non quia sola ornent, sed quod excellant.

eadem ratio est horum quae sunt orationis lumina
et quodam modo insignia: cum aut duplicantur iteranturque
verba aut leviter commutata ponuntur, aut ab eodem verbo

 

ducitur saepius oratio aut in idem conicitur aut utrumque,
aut adiungitur idem iteratum aut idem ad extremum refertur
aut continenter unum verbum non in eadem sententia
ponitur; aut cum similiter vel cadunt verba vel desinunt;
aut cum sunt contrariis relata contraria; aut cum gradatim
sursum versus reditur ; aut cum demptis coniunctionibus
dissolute plura dicuntur; aut cum aliquid praetereuntes cur
id faciamus ostendimus; aut cum corrigimus nosmet ipsos
quasi reprehendentes; aut si est aliqua exclamatio vel admirationis
vel questionis ; aut cum eiusdem nominis casus
saepius commutantur.

sed sententiarum ornamenta maiora sunt; quibus quia
frequentissime Demosthenes utitur , sunt qui putent idcirco
eius eloquentiam maxime esse laudabilem. Et vero nullus
fere ab eo locus sine quadam conformatione sententiae
dicitur; nec quicquam est aliud dicere nisi omnis aut certe
plerasque aliqua specie inluminare sententias: quas cum
tu optime, Brute, teneas, quid attinet nominibus uti aut
exemplis? tantum modo notetur locus.

sic igitur dicet
ille, quem expetimus, ut verset saepe multis modis eadem
et una in re haereat in eademque commoretur sententia ;
saepe etiam ut extenuet aliquid, saepe ut inrideat; ut declinet
a proposito deflectatque sententiam; ut proponat
quid dicturus sit; ut, cum transegerit iam aliquid, definiat;

 

ut se ipse revocet; ut quod dixit iteret; ut argumentum
ratione concludat; ut interrogando urgeat; ut rursus quasi
ad interrogata sibi ipse respondeat; ut contra ac dicat accipi
et sentiri velit; ut addubitet ecquid potius aut quo modo
dicat; ut dividat in partis; ut aliquid relinquat ac neglegat;
ut ante praemuniat; ut in eo ipso in quo reprehendatur
culpam in adversarium conferat;

ut saepe cum eis qui
audiunt, non numquam etiam cum adversario quasi deliberet;
ut hominum sermones moresque describat; ut muta
quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur avertat
animos; ut saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante
occupet quod videatur opponi; ut comparet similitudines;
ut utatur exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; ut interpellatorem
coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet
quid caveant; ut liberius quid audeat; ut irascatur
etiam, ut obiurget aliquando; ut deprecetur, ut supplicet,
ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantum ; ut optet,
ut exsecretur; ut fiat eis apud quos dicet familiaris.

atque 
alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur : brevitatem, si
res petet; saepe etiam rem dicendo subiciet oculis; saepe
supra feret quam fieri possit; significatio saepe erit maior
quam oratio; saepe hilaritas, saepe vitae naturarumque
imitatio.
 
 hoc in genere—nam quasi silvam vides—omnis
eluceat oportet eloquentiae magnitudo.

sed haec nisi conlocata et quasi structa et nexa verbis ad
eam laudem quam volumus aspirare non possunt. De quo
cum mihi deinceps viderem esse dicendum, etsi movebant 
iam me illa quae supra dixeram tamen eis quae sequuntur
perturbabar magis. Occurrebat enim posse reperiri non
invidos solum, quibus referta sunt omnia, sed fautores etiam

 

laudum mearum, qui non censerent eius viri esse, de cuius
meritis senatus tanta iudicia fecisset comprobante populo
Romano quanta de nullo, de artificio dicendi litteris tam
multa mandare. Quibus si nihil aliud responderem nisi me
M. Bruto negare roganti noluisse, iusta esset excusatio, cum
et amicissimo et praestantissimo viro et recta et honesta
petenti satis facere voluissem.

sed si profiterer —quod
utinam possem!—me studiosis dicendi praecepta et quasi
vias quae ad eloquentiam ferrent traditurum, quis tandem
id iustus rerum existimator reprehenderet ? nam quis umquam
dubitavit quin in re publica nostra primas eloquentia
tenuerit semper urbanis pacatisque rebus, secundas iuris
scientia? cum in altera gratiae, gloriae, praesidi plurimum
esset, in altera praescriptionum cautionumque praeceptio,
quae quidem ipsa auxilium ab eloquentia saepe peteret, ea
vero repugnante vix suas regiones finisque defenderet.

cur 
igitur ius civile docere semper pulchrum fuit hominumque
clarissimorum discipulis floruerunt domus: ad dicendum
si quis acuat aut adiuvet in eo iuventutem, vituperetur?
 nam si vitiosum est dicere ornate, pellatur omnino e civitate
eloquentia; sin ea non modo eos ornat penes quos est, sed
etiam iuvat universam rem publicam, cur aut discere turpe
est quod scire honestum est aut quod posse pulcherrimum
est id non gloriosum est docere?

' at alterum factitatum est, alterum novum.' fateor ; sed
utriusque rei causa est. Alteros enim respondentes audire
sat erat, ut ei qui docerent nullum sibi ad earn rem tempus
ipsi seponerent, sed eodem tempore et discentibus satis
facerent et consulentibus; alteri, cum domesticum tempus

 

in cognoscendis componendisque causis, forense in agendis,
reliquum in sese ipsis reficiendisomne consumerent, quem
habebant instituendi aut docendi locum? atque haud scio
an plerique nostrorum oratorum contra atque nos 
 ingenio
plus valuerint quam doctrina; itaque illi dicere melius quam
praecipere, nos contra fortasse possumus.

' at dignitatem
docere non habet.' certe , si quasi in ludo; sed si monendo,
si cohortando, si percontando, si communicando , si interdum
etiam una legendo, audiendo, nescio cur cum docendo
etiam aliquid aliquando si possis meliores facere, cur nolis?
 an quibus verbis sacrorum alienatio fiat docere honestum
est , ut est 
 : quibus ipsa sacra retineri defendique possint
non honestum est?

' at ius profitentur etiam qui nesciunt;
eloquentiam autem illi ipsi qui consecuti sunt tamen ea se
valere dissimulant .' propterea quod prudentia hominibus
grata est, lingua suspecta. Num igitur aut latere eloquentia
potest aut id quod dissimulat effugit aut est periculum ne
quis putet in magna arte et gloriosa turpe esse docere alios
id quod ipsi fuerit honestissimum discere?

ac fortasse
ceteri tectiores; ego semper me didicisse prae me tuli. Qui 
enim possem, cum et 
 afuissem domo adulescens et horum
studiorum causa maria transissem et doctissimis hominibus
referta domus esset et aliquae fortasse inessent in sermone
nostro doctrinarum notae cumque vulgo scripta nostra
legerentur, dissimulare me didicisse? Quid 
 erat cur 
probarem nisi quod parum fortasse profeceram?
 
 
 
 quod cum ita sit, tamen ea quae supra dicta sunt plus

 

in disputando quam ea de quibus dicendum est dignitatis
habuerunt.

de verbis enim componendis et de syllabis
prope modum dinumerandis et dimetiendis loquemur; quae
etiam si sunt, sicuti mihi videntur, necessaria, tamen fiunt
magnificentius quam docentur. Est id omnino verum, at 
proprie in hoc dicitur. Nam omnium magnarum artium
sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non
item; sed esse illa sine his non potest. Me autem sive
pervulgatissimus ille versus, qui vetat
 
 artem pudere proloqui quam factites, 
 
dissimulare non sinit qui delecter, sive tuum studium
a me hoc volumen expressit, tamen eis quos aliquid reprehensuros
suspicabar respondendum fuit.

quod si ea quae
dixi non ita essent, quis tamen se tam durum agrestemque
praeberet qui hanc mihi non daret veniam, ut cum meae
forenses artes et actiones publicae concidissent, non me
aut desidiae, quod facere non possum, aut maestitiae, cui
resisto, potius quam litteris dederem? quae quidem me
antea in iudicia atque in curiam deducebant, nunc oblectant
domi; nec vero talibus modo rebus qualis hic liber continet,
sed multo etiam gravioribus et maioribus; quae si
erunt perfectae, profecto maximis rebus forensibus nostris
 et externis 
 inclusae et domesticae 
 litterae respondebunt.
Sed ad institutam disputationem revertamur.

conlocabuntur igitur verba, aut ut inter se quam aptissime
cohaereant extrema cum primis eaque sint quam suavissimis
vocibus, aut ut forma ipsa concinnitasque verborum
conficiat orbem suum, aut ut comprehensio numerose et
apte cadat. Atque illud primum videamus quale sit, quod
vel maxime desiderat diligentiam, ut fiat quasi structura
quaedam nec tamen fiat operose; nam esset cum infinitus

 

tum puerilis labor; quod apud Lucilium scite exagitat in
Albucio Scaevola:
 
 quam lepide lexis compostae ut tesserulae omnes 
 arte pavimento atque emblemate vermiculato!

nolo haec tam minuta constructio appareat; sed tamen
stilus exercitatus efficiet facile formulam componendi. Nam
ut in legendo oculus sic animus in dicendo prospiciet quid
sequatur, ne extremorum verborum cum insequentibus
primis concursus aut hiulcas voces efficiat aut asperas.
Quamvis enim suaves gravesque sententiae tamen, si incondite 
positis verbis efferuntur, offendent auris, quarum
est iudicium superbissimum. Quod quidem Latina lingua
sic observat, nemo ut tam rusticus sit qui vocalis nolit
coniungere.

in quo quidam etiam Theopompum reprehendunt,
quod eas litteras tanto opere fugerit, etsi idem magister
eius Isocrates fecerat; at non Thucydides, ne ille quidem
haud paulo maior scriptor Plato nec solum in eis sermonibus
qui dia/logoi dicuntur, ubi etiam de industria id faciendum
fuit sed in populari oratione, qua mos est Athenis
laudari in contione eos qui sint in proeliis interfecti; quae
sic probata est, ut eam quotannis, ut scis, illo die recitari
necesse sit. In ea est crebra ista vocalium concursio, quam
magna ex parte ut vitiosam fugit Demosthenes.

sed Graeci viderint; nobis ne si cupiamus. quidem distrahere
voces conceditur. Indicant orationes illae ipsae
horridulae Catonis, indicant omnes poetae praeter eos qui,
ut versum facerent, saepe hiabant, ut Naevius:
 vos, qui accolitis Histrum fluvium atque algidam 
et ibidem:
 quam numquam vobis Grai atque barbari. 

 

 at Ennius saepe 
 Scipio invicte, 
et semel quidem nos :
 hoc motu radiantis etesiae in vada ponti.

hoc idem nostri saepius non tulissent, quod Graeci laudare
etiam solent. Sed quid ego vocalis? sine vocalibus saepe
brevitatis causa contrahebant, ut ita dicerent: multi' modis,
in vas' argenteis, palmi' crinibus, tecti' fractis. Quid vero
licentius quam quod hominum etiam nomina contrahebant,
quo essent aptiora? nam ut duellum bellum, et 
 
duis bis, sic Duellium eum qui Poenos classe devicit Bellium
nominaverunt, cum superiores appellati essent semper
Duellii. Quin etiam verba saepe contrahuntur non usus
causa sed aurium. Quo modo enim vester Axilla Ala factus
est nisi fuga litterae vastioris? quam litteram etiam e maxillis
et taxillis et paxillo et vexillo consuetudo elegans Latini sermonis
evellit.

libenter etiam copulando verba iungebant,
ut sodes pro si audes, sis pro si vis. Iam in uno capsis tria
verba sunt. Ain pro aisne, nequire pro non quire, malle
pro magis velle, nolle pro non velle, dein etiam saepe et
exin pro deinde et pro exinde dicimus. Quid, illud non
olet unde sit, quod dicitur cum illis, cum autem nobis non
dicitur, sed nobiscum? quia si ita diceretur, obscaenius
concurrerent litterae, ut etiam modo, nisi autem interposuissem,
concurrissent. Ex eo est mecum et tecum, non
cum me et cum te, ut esset simile illis nobiscum atque
vobiscum .

atque etiam a quibusdam sero iam emendatur antiquitas,
qui haec reprehendunt. Nam pro deum atque hominum
fidem deorum aiunt. Ita credo hoc illi nesciebant: an

 

dabat hanc consuetudo licentiam? itaque idem poeta qui
inusitatius contraxerat:
 patris mei meum factum pudet 
pro meorum factorum, et
 texitur, exitium examen rapit 
pro exitiorum,non dicit liberum, ut plerique loquimur, cum
cupidos liberum aut in liberum loco dicimus, sed ut isti
volunt:
 
 neque tuom umquam in gremium extollas liberorum 
 ex te genus, 
 
et idem:
 namque Aesculapi liberorum. 
 at ille alter in Chryse non solum:
 cives, antiqui amici maiorum meum, 
quod erat usitatum, sed durius etiam:
 consilium socii, augurium atque extum interpretes; 
idemque pergit:
 postquam prodigium horriferum, portentum pavos; 
quae non sane sunt in omnibus neutris usitata. Nec enim
dixerim tam libenter armum iudicium,—etsi est apud
eundem:
 nihilne ad te de iudicio armum accidit?— 
quam centuriam fabrum et procum,

ut censoriae tabulae
loquuntur, audeo dicere, non fabrorum aut procorum; planeque
duorum virorum iudicium aut trium virorum capitalium
aut decem virorum stlitibus iudicandis dico numquam. Et
quid dixit Accius?
 video sepulcra duo duorum corporum; 
idemque
 mulier una duum virum. 

 

 quid verum sit intellego; sed alias ita loquor ut concessum
est, ut hoc vel 
 pro deum dico vel pro deorum, alias ut
necesse est, cum trium virum, non virorum, et sestertium
nummum, non sestertiorum nummorum, quod in his consuetudo
varia non est.

quid quod sic loqui, nosse, iudicasse vetant, novisse
iubent et iudicavisse? quasi vero nesciamus in hoc genere
et plenum verbum recte dici et imminutum usitate. Itaque
utrumque Terentius:
 eho tu, cognatum tuom non noras? 
post idem
 Stilponem inquam noveras. 
Sient plenum est, sint imminutum; licet utare utroque.
Ergo ibidem :
 
 quae quam sint cara post carendo intellegunt, 
 quamque attinendi magni dominatus sient 
 . 
Nec vero reprehenderim
 scripsere alii rem 
et scripserunt esse verius sentio, sed consuetudini auribus
indulgenti libenter obsequor.
 isdem campus habet 
inquit Ennius; et in templis: EIDEM PROBAVIT; at
isdem erat verius, nec tamen eisdem ut opimius.; male
sonabat isdem : impetratum est a consuetudine ut peccare
suavitatis causa liceret. Et posmeridianas quadrigas quam
postmeridianas quadriiugas 
 libentius dixerim et me hercule

 

quam me hercules. Non scire quidem barbarum iam videtur ,
nescire dulcius. Ipsum meridiem cur non medidiem?

credo , quod erat insuavius. † vna 
 praepositio est af , quae
nunc tantum in accepti tabulis manet ac ne his quidem
omnium, in reliquo sermone mutata est; nam amovit
dicimus et abegit et abstulit, ut iam nescias a'ne verum sit
an ab an abs . Quid si etiam abfugit turpe visum est et
abfer noluerunt, aufugit et 
 aufer maluerunt ? quae praepositio
praeter haec duo verba nullo alio in verbo reperietur. Noti
erant et navi et nari, quibus cum IN praeponi
oporteret, dulcius visum est ignotos, ignavos, ignaros dicere
quam ut veritas postulabat. Ex usu dicunt et e re publica,
quod in altero vocalis excipiebat, in altero esset asperitas,
nisi litteram sustulisses, ut exegit, edixit; refecit, rettulit,
reddidit: adiuncti verbi prima littera praepositionem commutavit,
ut subegit, summovit , sustulit.

quid in verbis iunctis? quam scite insipientem non insapientem,
iniquum non inaequum, tricipitem non tricapitem, concisum non
concaesum! Ex quo quidam pertisum
etiam volunt, quod eadem consuetudo non probavit. Quid
vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam
instituto? indoctus 
 dicimus brevi prima littera, insanus
producta, inhumanus brevi, infelix longa. Et, ne multis,
quibus in verbis eae primae litterae sunt quae in sapiente 

 

atque felice , producte dicitur, in ceteris omnibus breviter;
itemque composuit, consuevit, concrepuit, confecit. Consule
veritatem: reprehendet; refer ad auris: probabunt. Quaere
cur ita sit: dicent iuvare . Voluptati autem aurium morigerari
debet oratio.

quin ego ipse, cum scirem ita maiores
locutos esse , ut nusquam nisi in vocali aspiratione uterentur,
loquebar sic, ut pulcros, Cetegos, triumpos, Cartaginem 
dicerem; aliquando, idque sero, convicio aurium cum extorta
mihi veritas esset, usum loquendi populo concessi, scienotiam
mihi reservavi. Orcivios tamen et Matones, Otones,
Caepiones, sepulcra, coronas, lacrimas dicimus, quia per
aurium iudicium licet. Burrum semper Ennius, numquam 
Pyrrhum;
 vi patefecerunt Bruges , 
non Phryges, ipsius antiqui declarant libri. Nec enim
Graecam litteram adhibebant, nunc autem etiam duas, et
cum Phrygum et Phrygibus dicendum esset, absurdum erat
aut etiam in barbaris casibus Graecam litteram adhibere
aut recto casu solum Graece loqui; tamen et Phryges et
Pyrrhum aurium causa dicimus.

quin etiam, quod iam
subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum,
quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in
optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita
non erat ea offensio in versibus quam nunc
fugiunt poetae novi. Sic enim loquebamur :
 qui est omnibu ' princeps 
non omnibus princeps, et:
 vita illa dignu ' locoque 

 

non dignus. Quod si indocta consuetudo tam est artifex
suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari
putamus?

haec dixi brevius quam si hac de re una 
disputarem—est enim locus hic late patens de natura
usuque verborum—longius autem quam instituta ratio
postulabat.
 
 
 
 sed quia rerum verborumque iudicium in prudentia est,
vocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod
illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem, in
illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim neglegenda
fuit nobis voluntas aurium, quibus probari nitebamur ,
aut ars eius conciliandae reperienda.

duae sunt igitur res
quae permulceant auris, sonus et numerus. De numero
mox, nunc de sono quaerimus. Verba, ut supra diximus,
legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut
poetae exquisita ad sonum, sed sumpta de medio.
 qua pontus Helles , †supera Tmolum ac Tauricos† : 
locorum splendidis nominibus inluminatus est versus, sed
proximus inquinatus insuavissima littera:
 finis frugifera et efferta arva Asiae tenet.

qua re bonitate potius nostrorum verborum utamur quam
splendore Graecorum, nisi forte sic loqui paenitet:
 qua tempestate Helenam Paris 
 
et quae sequuntur. Immo vero ista sequamur asperitatemque
fugiamus:
 habeo istanc ego perterricrepam 

 

itemque :
 versutiloquas malitias. 
 nec solum componentur verba ratione, sed etiam finientur ,
quoniam id iudicium esse alterum aurium diximus. Et 
finiuntur aut ipsa compositione et quasi sua sponte, aut
quodam genere verborum, in quibus ipsis concinnitas inest;
quae sive casus habent in exitu similis sive paribus paria
redduntur sive opponuntur contraria, suapte natura numerosa
sunt, etiam si nihil est factum de industria.

in 
huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem
accepimus; quo de genere illa nostra sunt in Miloniana:
Est enim, iudices, haec non scripta. sed nata lex, quam non
didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus,
hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed
facti, non instituti, sed imbuti sumus. Haec enim talia
sunt, ut, quia referuntur eo quo debent referri, intellegamus
non quaesitum esse numerum, sed secutum.

quod fit item
in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo
numerosa oratio sed etiam versus efficitur:
 eam quam nihil accusas damnas— 
condemnas dixisset qui versum effugere vellet —,
 
 bene quam meritam esse autumas dicis 
 
 
 male merere ? id quod scis prodest nihil; id quod 
 nescis obest? 
 
 versum efficit ipsa relatio contrariorum. Idem esset in
oratione numerosum: quod scis nihil prodest; quod
nescis multum obest.
 
 semper haec, quae Graeci a)nti/qeta 

 

nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum
oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam sine industria.

hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur et
maxime Gorgias, cuius in oratione plerumque efficit numerum
ipsa concinnitas. Nos etiam in hoc genere frequentes,
ut illa sunt in quarto accusationis: Conferte hanc pacem
cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris
victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu
invicto, huius libidines cum illius continentia: ab illo
qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas
dicetis Syracusas.

ergo et hi numeri sint cogniti et genus illud tertium
explicetur quale sit, numerosae et aptae orationis. Quod
qui non sentiunt, quas auris habeant aut quid in his
hominis simile sit nescio. Meae quidem et perfecto completoque
verborum ambitu gaudent et curta sentiunt nec
amant redundantia. Quid dico meas? contiones saepe
exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Id enim exspectant
aures, ut verbis conligetur sententia . ' non erat
hoc apud antiquos.' Et quidem nihil aliud fere non erat;
nam et verba eligebant et sententias gravis et suavis reperiebant,
sed eas aut vinciebant aut explebant parum.

' hoc 
me ipsum delectat' inquiunt. Quid si antiquissima illa
pictura paucorum colorum magis quam haec iam perfecta
delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda!
 nominibus veterum gloriantur. Habet autem ut
in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas,
quae quidem apud me ipsum valet plurimum. Nec
ego id quod deest antiquitati flagito potius quam laudo
quod est; praesertim cum ea 
 maiora iudicem quae sunt
quam illa quae desunt. Plus est enim in verbis et in sententiis
boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione

 

sententiarum, quam non habent.
 
 post inventa conclusio
est, qua credo usuros veteres illos fuisse, si iam nota atque
usurpata res esset; qua inventa omnis usos magnos oratores
videmus.

sed habet nomen invidiam, cum in oratione
iudiciali et forensi numerus Latine, Graece r(uqmo/s 
 
 inesse
dicitur . Nimis enim insidiarum ad capiendas auris adhiberi
videtur, si etiam in dicendo numeri ab oratore quaeruntur. Hoc
freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur
et eos vituperant qui apta et finita pronuntiant; si inanibus
verbis levibusque sententiis, iure; sin probae res, lecta
verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint
quam cum sententia pariter excurrere? hic enim invidiosus
numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa
sententia; quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque
casu saepe natura; et quae valde laudantur apud illos,
ea fere quia sunt conclusa laudantur.

et apud Graecos
quidem iam anni prope quadringenti sunt cum hoc probatur;
nos nuper agnovimus. Ergo Ennio licuit vetera
contemnenti dicere:
 versibus, quos olim Fauni vatesque canebant, 
mihi de antiquis eodem modo non licebit? praesertim cum
dicturus non sim ante hunc, ut ille, nec quae sequuntur:
Nos ausi reserare;—egi enim audivique non nullos, quorum
prope modum absolute concluderetur oratio. Quod qui non
possunt, non est eis satis non contemni, laudari etiam volunt. Ego
autem illos ipsos laudo idque merito, quorum
se isti imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desidero,
hos vero minime, qui nihil illorum nisi vitium sequuntur,
cum a bonis absint longissime.

quod si auris tam inhumanas tamque agrestis habent,
ne doctissimorum quidem virorum eos movebit auctoritas?

 

 omitto Isocratem discipulosque eius Ephorum et Naucratem, quamquam orationis faciendae et ornandae auctores
locupletissimi summi ipsi oratores esse debebant . Sed quis
omnium doctior, quis acutior, quis in rebus vel inveniendis
vel iudicandis acrior Aristotele fuit? quis porro Isocrati
est adversatus infensius ? is igitur versum in oratione vetat
esse, numerum iubet. Eius auditor Theodectes in primis,
ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex
hoc idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero eisdem
de rebus etiam accuratius. Quis ergo istos ferat, qui hos
auctores non probent? nisi omnino haec esse ab eis praecepta
nesciunt.

quod si ita est—nec vero aliter existimo—
quid, ipsi suis sensibus non moventur? nihilne eis inane
videtur, nihil inconditum, nihil curtum , nihil claudicans,
nihil redundans? in versu quidem theatra tota exclamant,
si fuit una syllaba aut brevior aut longior; nec vero multitudo
pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quod 
offendit aut curat aut in quo offendit intellegit ; et tamen
omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum
graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris
conlocavit.

visne igitur, Brute, totum hunc locum accuratius etiam
explicemus quam illi ipsi, qui et haec et alia nobis tradiderunt,
an his contenti esse quae ab illis dicta sunt possumus?
 sed quid quaero velisne, cum litteris tuis eruditissime scriptis
te id vel maxime velle perspexerim? primum ergo origo,
deinde causa, post natura, tum ad extremum usus ipse explicetur
orationis aptae atque numerosae.
 
 
 nam qui Isocratem maxime mirantur, hoc in eius summis

 

laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros primum adiunxerit. Cum
enim videret oratores cum severitate audiri,
poetas autem cum voluptate, tum dicitur numeros secutus,
quibus etiam in oratione uteretur , cum iucunditatis causa
turn ut varietas occurreret satietati.

quod ab eis vere
quadam ex parte, non totum dicitur. Nam neminem in
eo genere scientius versatum Isocrate confitendum est, sed
princeps inveniendi fuit Thrasymachus, cuius omnia nimis
etiam exstant scripta numerose. Nam, ut paulo ante dixi,
paria paribus adiuncta et similiter definita itemque contrariis
relata contraria, quae sua sponte, etiam si id non
agas, cadunt plerumque numerose, Gorgias primum invenit,
sed eis est usus intemperatius. Id autem est genus, ut
ante dictum est, ex tribus partibus conlocationis alterum.

horum uterque Isocratem aetate praecurrit, ut eos ille
moderatione, non inventione vicerit. Est enim, ut in transferendis
faciendisque verbis tranquillior sic in ipsis numeris
sedatior. Gorgias autem avidior est generis eius et his
festivitatibus—sic enim ipse censet—insolentius abutitur;
quas Isocrates tamen, cum audivisset adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperavit. Quin
etiam se ipse tantum quantum aetate procedebat—prope
enim centum confecit annos—relaxabat a nimia necessitate
numerorum, quod declarat in eo libro quem ad Philippum
Macedonem scripsit, cum iam admodum esset senex; in
quo dicit sese minus iam servire numeris quam solitus esset.
Ita non modo superiores sed etiam se ipse correxerat .

quoniam igitur habemus aptae orationis eos principes
auctoresque quos diximus et origo inventa est, causa quaeratur. Quae
sic aperta est, ut mirer veteres non esse com-

 

motos, praesertim cum, ut fit, fortuito saepe aliquid concluse
apteque dicerent. Quod cum animos hominum aurisque
pepulisset, ut intellegi posset id quod casus effudisset cecidisse
iucunde, notandum certe genus atque ipsi sibi imitandi
fuerunt. Ipsae enim aures vel animus aurium nuntio naturalem
quandam in se continet vocum omnium mensionem .

itaque et longiora et breviora iudicat et perfecta ac moderata
semper exspectat; mutila sentit quaedam et quasi decurtata,
quibus tamquam debito fraudetur offenditur, productiora
alia et quasi immoderatius excurrentia, quae magis etiam
aspernantur aures; quod cum in plerisque tum in hoc
genere nimium quod est offendit vehementius quam id
quod videtur parum. Vt igitur poeticae versus inventus
est terminatione aurium, observatione prudentium, sic in
oratione animadversum est, multo illud quidem serius, sed
eadem natura admonente, esse quosdam certos cursus conclusionesque
verborum.

quoniam igitur causam quoque ostendimus, naturam
nunc—id enim erat tertium—si placet explicemus; quae
disputatio non huius instituti sermonis est, sed artis intimae. Quaeri
enim potest, qui sit orationis numerus et
ubi sit positus et natus ex quo, et is unusne sit an duo an
plures quaque ratione componatur et ad quam rem et
quando et quo loco et quem ad modum adhibitus aliquid
voluptatis adferat.

sed ut in plerisque rebus sic in hac
duplex est considerandi via quarum altera est longior,
brevior altera, eadem etiam planior.
 
 est autem longioris
prima illa quaestio sitne omnino ulla numerosa oratio;
quibusdam enim non videtur, quia nihil insit in ea certi ut
in versibus, et quod ipsi , qui adfirment esse eos numeros,

 

rationem cur sint non queant reddere. Deinde, si sit
numerus in oratione, qualis sit aut quales, et e poeticisne
numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis
eorum sit aut qui; namque aliis unus modo aliis plures aliis
omnes idem videntur. Deinde, quicumque sunt sive unus
sive plures, communesne sint omni generi orationis —quoniam
aliud genus est narrandi aliud persuadendi aliud docendi—an
dispares numeri cuique orationis generi accommodentur;
si communes , qui sint; si dispares, quid intersit, et cur non
aeque in oratione atque in versu numerus appareat.

deinde , quod dicitur in oratione numerosum, id utrum numero
solum efficiatur, an etiam vel compositione quadam vel
genere verborum; an sit suum cuiusque, ut numerus intervallis,
compositio vocibus, genus ipsum verborum quasi
quadam forma et lumine orationis appareat, sitque omnium
fons compositio ex eaque et numerus efficiatur et ea quae
dicuntur orationis quasi formae et lumina, quae, ut dixi,
Graeci vocant sxh/mata .

at non est unum nec idem quod
voce iucundum est et quod moderatione absolutum et
quod inluminatum genere verborum; quamquam id quidem
finitimum est numero, quia per se plerumque perfectum
est; compositio autem ab utroque differt, quae tota servit
gravitati vocum aut suavitati. Haec igitur fere sunt in
quibus rei natura quaerenda sit.

esse ergo in oratione numerum quendam non est difficile
cognoscere. Iudicat enim sensus; in quo est iniquum quod
accidit non agnoscere, si cur id accidat reperire nequeamus.
Neque enim ipse versus ratione est cognitus, sed natura
atque sensu, quem dimensa ratio docuit quid accideret . Ita

 

notatio naturae et animadversio peperit artem. Sed in versibus res est apertior, quamquam etiam a modis quibusdam
cantu remoto soluta esse videtur oratio maximeque id in
optimo quoque eorum poetarum qui lurikoi\ a Graecis no-
minantur, quos cum cantu spoliaveris, nuda paene remanet
oratio.

quorum similia sunt quaedam etiam apud nostros ,
velut illa in Thyeste:
 quemnam te esse dicam? qui tarda in senecta 
 
et quae sequuntur; quake, nisi cum tibicen accessit, orationis sunt solutae simillima. At comicorum senarii propter 
similitudinem sermonis sic saepe sunt abiecti, ut non numquam vix in eis numerus et versus intellegi possit. Quo 
est ad inveniendum difficilior in oratione numerus quam in
versibus .

omnino duo. sunt quae condiant orationem,
verborum numerorumque iucunditas. In verbis inest quasi 
materia quaedam, in numero autem expolitio. Sed ut
ceteris in rebus necessitatis inventa antiquiora sunt quam
voluptatis.

itaque et Herodotus et eadem superiorque
aetas numero caruit nisi quando temere ac fortuito , et
scriptores perveteres de numero nihil omnino, de oratione
praecepta multa nobis reliquerunt . —nam quod et facilius
est et magis necessarium, id semper ante cognoscitur— ita
translata aut facta aut coniuncta verba facile sunt cognita,
quia sumebantur e consuetudine cotidianoque sermone.
Numerus autem non domo depromebatur neque habebat
aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione.
Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam
palaestram et extrema liniamenta orationi attulit.

quod si

 

et angusta quaedam atque concisa et alia est dilatata et
fusa oratio, necesse est id non litterarum accidere natura,
sed intervallorum longorum et brevium varietate; quibus 
implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est
tum volubilis, necesse est eius modi vi naturam numeri 
contineri. Nam circuitus ille, quem saepe iam diximus,
incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad
finem et insistat. Perspicuum est igitur numeris astrictam
orationem esse debere, carere versibus.

sed hi numeri poeticine sint an ex alio genere quodam 
deinceps est videndum. Nullus est igitur numerus extra
poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum.
Nam omnis talis est, ut unus sit e tribus. Pes enim, qui
adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit partem
pedis aut aequalem esse alteri parti aut altero tanto aut
sesqui esse maiorem. Ita fit aequalis dactylus, duplex
iambus, sesquiplex paean; qui pedes in orationem non
cadere qui possunt? quibus ordine locatis quod efficitur
numerosum sit necesse est.

sed quaeritur quo numero aut 
quibus potissimum sit utendum. Incidere vero omnis in
orationem etiam ex hoc intellegi potest, quod versus saepe
in oratione per imprudentiam dicimus. Est id vehementer 
vitiosum, sed non attendimus neque exaudimus nosmet
ipsos; senarios vero et Hipponacteos effugere vix possu-
mus; magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio.
Sed tamen eos versus facile agnoscit auditor; sunt enim
usitatissimi; inculcamus autem per imprudentiam saepe
etiam minus usitatos, sed tamen versus: vitiosum genus et

 

longa animi provisione fugiendum.

elegit ex multis Iso-
crati libris triginta fortasse versus Hieronymus Peripateticus
in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestos ;
quo quid potest esse turpius? Etsi in legendo fecit malitiose; prima enim syllaba dempta ex primo verbo sententiae
postremum ad verbum primam rursus syllabam adiunxit
insequentis sententiae; ita factus est anapaestus is qui
Aristophaneus nominatur; quod ne accidat observari nec
potest nec necesse est. Sed tamen hic corrector in eo ipso
loco quo reprehendit, ut a me animum adversum est studiose 
inquirente in eum, immittit imprudens ipse senarium. Sit
igitur hoc cognitum in solutis etiam verbis inesse numeros
eosdemque esse oratorios qui sint poetici.

sequitur ergo ut qui maxime cadant in orationem aptam
numeri videndum sit. Sunt enim qui iambicum putent, 
quod sit orationis simillimus, qua de causa fieri ut is potissimum propter similitudinem veritatis adhibeatur in fabulis,
quod ille dactylicus numerus hexametrorum magniloquentiae sit accommodatior . Ephorus autem, levis ipse orator et 
profectus ex optima disciplina, paeana sequitur aut dacty- 
lum, fugit autem spondeum et trochaeum. Quod enim 
paean habebat tris brevis, dactylus autem duas, brevitate et
celeritate syllabarum labi putat verba proclivius contraque
accidere in spondeo et trochaeo; quorum 
 quod alter e longis
constet alter e brevibus, fieri alteram nimis incitatam alteram
nimis tardam orationem, neutram temperatam.

sed et illi
priores errant et Ephorus in culpa est. Nam et qui paeana

 

praetereunt, non vident mollissimum a sese numer m eundemque amplissimum praeteriri. Quod longe Aristoteli
videtur secus, qui iudicat heroum numerum grandiorem
quam desideret soluta oratio, iambum autem nimis e vul-
gari esse sermone. Ita neque humilem et abiectam oratio-
nem nec nimis altam et exaggeratam probat, plenam tamen
eam vult esse gravitatis, ut eos qui audient ad maiorem
admirationem possit traducere.

trochaeum autem, qui est 
eodem spatio quo choreus, cordacem appellat, qia con-
tractio et brevitas dignitatem non habeat. Ita paeana pro-
bat eoque ait uti omnis, sed ipsos non sentire cum utantur;
esse autem tertium ac medium inter illos, et ita fatos eos
pedes esse, ut in eis singulis modus insit aut sesqui lex aut
duplex aut par. Itaque illi de quibus ante dixi tantum
modo commoditatis habuerunt rationem, nullam dignitatis.

iambus enim et dactylus in versum cadunt maxime itaque 
ut versum fugimus in oratione, sic hi sunt evitandi continuati pedes; aliud enim quiddam est oratio nec qicquam
inimicius quam illa versibus; paean autem minime est aptus
ad versum, quo libentius eum recepit oratio. Ephous vero
ne spondeum quidem, quem fugit , intellegit esse aequalem
dactylo, quem probat. Syllabis enim metiendos pedes,
non intervallis existimat; quod idem facit in trochaeo, qui
temporibus et intervallis est par iambo, sed eo vitiosus in
oratione, si ponatur extremus, quod verba melius in syllabas
longiores cadunt. Atque haec, quae sunt apud Aristotelem,
eadem a Theophrasto Theodecteque de paeane dicuntur.

ego autem sentio omnis in oratione esse quasi permixtos 
et confusos pedes, nec enim effugere possemus animad-
versionem, si semper isdem uteremur, quia nec numerosa

 

esse, ut poema, neque extra numerum, ut sermo vulgi, esse
debet oratio—alterum nimis est vinctum , ut de industria
factum appareat, alterum nimis dissolutum, ut pervagatum
ac vulgare videatur; ut ab altero non delectere, alterum
oderis—;

sit igitur, ut supra dixi, permixta et temperata
numeris nec dissoluta nec tota numerosa , paeane maxime,
quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam nu-
meris, quos ille praeterit, temperata. 
 
 
 quos autem numeros cum quibus tamquam purpuram
misceri oporteat nunc dicendum est atque etiam quibus 
orationis generibus sint quique accommodatissimi. Iambus
enim frequentissimus est in eis quae demisso atque humili
sermone dicuntur;

paean autem in amplioribus, in utroque
dactylus. Itaque in varia et perpetua oratione hi sunt inter
se miscendi et temperandi. Sic minime animadvertetur 
delectationis aucupium et quadrandae orationis industria;
quae latebit eo magis, si et verborum et sententiarum ponderibus utemur. Nam qui audiunt haec duo animadvertunt et iucunda sibi censent , verba dico et sententias, eaque
dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et prae-
tervolat numerus; qui tamen si abesset, illa ipsa delecta-
rent minus .

nec vero is cursus est numerorum—orationis
dico, nam est longe aliter in versibus—, nihil ut fiat extra
modum; nam id quidem esset poema; sed omnis nec
claudicans nec quasi fluctuans sed aequabiliter constanter-
que ingrediens numerosa habetur oratio. Atque id in
dicendo numerosum putatur, non quod totum constat e
numeris, sed quod ad numeros proxime accedit; quo etiam
difficilius est oratione uti quam versibus, quod in illis certa
quaedam et definita lex est, quam sequi sit necesse; in

 

dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne immo-
derata aut angusta aut dissoluta aut fluens sit oratio. Itaque
non sunt in ea tamquam tibicini percussionum modi, sed
universa comprehensio et species orationis clausa et ter-
minata est, quod voluptate aurium iudicatur.

solet autem quaeri totone in ambitu verborum numeri 
tenendi sint an in primis partibus atque in extremis; plerique enim censent cadere tantum numerose oportere termi-
narique sententiam. Est autem, ut id maxime deceat, non
ut solum ; ponendus est enim ille ambitus, non abiciendus.
Qua re cum aures extremum semper exspectent in eoque
acquiescant, id vacare numero non oportet, sed ad hunc
exitum iam a principio ferri debet verborum illa compre-
hensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum veniens
ipsa consistat.

id autem bona disciplina exercitatis, qui et
multa scripserint et quaecumque etiam sine scripto dicent 
similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum. Ante
enim circumscribitur mente sententia confestimque verba
concurrunt, quae mens eadem, qua nihil est celerius, statim
dimittit, ut suo quodque loco respondeant ; quorum di-
scriptus ordo alias alia terminatione concluditur. Atque
omnia illa et prima et media verba spectare debent ad
ultimum.

interdum enim cursus est in oratione incitatior, 
interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum
sit quem ad modum velis venire ad extremum. Nec in
numeris magis quam in reliquis ornamentis orationis, eadem
cum faciamus quae poetae, effugimus tamen in oratione
poematis similitudinem. Est enim in utroque et materia et
tractatio: materia in verbis, tractatio in conlocatione ver-
borum. 
 ternae autem sunt utriusque partes: verborum 
translatum, novum, priscum-nam de propriis nihil hoc loco

 

dicimus—; conlocationis autem eae quas diximus, com-
positio, concinnitas, numerus.

sed in utroque frequen-
tiores sunt et liberiores poetae; nam et transferunt verba
cum crebrius tum etiam audacius et priscis libentius utuntur et liberius novis. Quod idem fit in numeris, in quibus
quasi necessitati parere coguntur. Sed tamen haec nec
nimis esse diversa neque nullo modo coniuncta intellegi
licet. Ita fit ut non item in oratione ut in versu numerus
exstet idque quod numerosum in oratione dicitur non semper
numero fiat, sed non numquam aut concinnitate aut con- 
structione verborum.

ita si numerus orationis quaeritur qui
sit, omnis est, sed alius alio melior atque aptior; si locus, in
omni parte verborum; si unde ortus sit, ex aurium voluptate; si componendorum ratio, dicetur alio loco, quia pertinet ad usum, quae pars quarta et extrema nobis in divi- 
dendo fuit; si ad quam rem adhibeatur, ad delectationem;
si quando, semper; si quo loco, in tota continuatione verborum; si quae res efficiat voluptatem, eadem quae in
versibus, quorum modum notat ars, sed aures ipsae tacito
eum sensu sine arte definiunt.

satis multa de natura; sequitur usus, de quo est accu-
ratius disputandum. In quo quaesitum est in totone cir-
cuitu illo orationis, quem Graeci peri/odon, nos tum ambitum, tum circuitum, tum comprehensionem aut continuationem aut circumscriptionem dicimus, an in principiis 
solum an in extremis an in utraque parte numerus tenendus
sit; deinde cum aliud videatur esse numerus aliud numero-
sum, quid intersit.

tum autem in omnibusne numeris
aequaliter particulas deceat incidere an facere alias breviores alias longiores, idque quando aut cur; quibusque
partibus, pluribusne an singulis, imparibus an aequalibus,

 

et quando aut istis aut illis sit utendum; quaeque inter se
aptissime conlocentur et quo modo, an omnino nulla sit in
eo genere distinctio; quodque ad rem maxime pertinet, qua
ratione numerosa fiat oratio.

explicandum etiam est unde
orta sit forma verborum dicendumque quantos circuitus
facere deceat deque eorum particulis et tamquam incisionibus disserendum est quaerendumque utrum una species et
longitude sit earum anne plures et, si plures, quo loco aut
quando quoque genere uti oporteat. Postremo totius
generis utilitas explicanda est, quae quidem patet latius;
non ad unam enim rem aliquam, sed ad pluris accommodatur.

ac licet non ad singula respondentem de universo genere 
sic dicere, ut etiam singulis satis responsum esse videatur.
Remotis igitur reliquis generibus unum selegimus hoc, quod
in causis foroque versatur, de quo diceremus. Ergo in
aliis, id est in historia et in eo quod appellamus e)pideiktiko/n, 
placet omnia dici Isocrateo Theopompeoque more illa cir-
cumscriptione ambituque, ut tamquam in orbe inclusa
currat oratio, quoad insistat in singulis perfectis absolutis-
que sententiis.

itaque postea quam est nata haec vel cir- 
cumscriptio vel comprehensio vel continuatio vel ambitus,
si ita licet dicere, nemo, qui aliquo esset in numero, scripsit
orationem generis eius quod esset ad delectationem com-
paratum remotumque a iudiciis forensique certamine, quin
redigeret omnis fere in quadrum numerumque sententias.
Nam cum is est auditor qui non vereatur ne compositae
orationis insidiis sua fides attemptetur, gratiam quoque
habet oratori voluptati aurium servienti.

genus autem hoc
orationis neque totum adsumendum est ad causas forensis
neque omnino repudiandum, si enim semper utare, cum
satietatem adfert tum quale sit etiam ab imperitis agnosci-

 

tur; detrahit praeterea actionis dolorem, aufert humanum
sensum auditoris , tollit funditus veritatem et fidem.
Sed quoniam adhibenda non numquam est, primum
videndum est quo loco, deinde quam diu retinenda sit, tum
quot modis commutanda.

adhibenda est igitur numerosa
oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius, ut nos in
accusationis secundo de Siciliae laude diximus, ut in senatu
de consulatu meo , aut exponenda narratio, quae plus dignitatis desiderat quam doloris, ut in quarto accusationis de
Hennensi Cerere, de Segestana Diana, de Syracusarum situ 
diximus. Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium
funditur numerose et volubiliter oratio. Id nos fortasse
non perfecimus, conati quidem saepissime sumus; quod
plurimis locis perorationes nostrae voluisse nos atque animo
contendisse declarant. Id autem tum valet cum is qui 
audit ab oratore iam obsessus est ac tenetur. Non enim id
agit ut insidietur et observet, sed iam favet processumque
vult dicendique vim admirans non anquirit quid reprehendat .

haec autem forma retinenda non diu est, nec dico in per-
oratione, quam ipsam includit , sed in orationis reliquis
partibus. Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licere ,
transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum
Graeci ko/mmata et kw=la nominent, nos non recte incisa et
membra dicamus. Neque enim esse possunt rebus ignotis
nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa
transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id
appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum

 

nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat aut novum
facere verbum aut a simili mutuari.

quo autem pacto deceat incise membratimve dici iam 
videbimus; nunc quot modis mutentur comprehensiones
conclusionesque dicendum est. Fluit omnino numerus a
primo tum incitatius brevitate pedum, tum proceritate
tardius. Cursum contentiones magis requirunt, expositiones rerum tarditatem. Insistit autem ambitus modis
pluribus, e quibus unum est secuta Asia maxime, qui
dichoreus vocatur, cum duo extremi chorei sunt, id est
e singulis longis et brevibus. Explanandum est enim, quod 
ab aliis eidem pedes aliis vocabulis nominantur.

dichoreus 
non est ille quidem sua sponte vitiosus in clausulis, sed in
orationis numero nihil est tam vitiosum quam si semper est
1idem. Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam
satietas formidanda est magis. Me stante C. Carbo C. F.
tribunus plebis in contione dixit his verbis: 0 Marce Druse,
patrem appello—haec quidem duo binis pedibus incisim;
dein membratim: Tu dicere solebas sacram esse rem
publicam ;—haec item membra ternis; post ambitus:

quicumque eam violavissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas;—dichoreus; nihil enim ad rem, extrema illa longa
sit an brevis; deinde: Patris dictum sapiens temeritas fili
comprobavit—hoc dichoreo tantus clamor contionis exci-
tatus est, ut admirabile esset. Quaero nonne id numerus
effecerit? Verborum ordinem immuta, fac sic: Comprobavit fili temeritas, iam nihil erit, etsi temeritas ex tribus
brevibus et longa est, quem Aristoteles ut optimum probat,
a quo dissentio. 'At eadem verba, eadem sententia.'

animo 
istuc satis est, auribus non satis. Sed id crebrius fieri non

 

oportet; primum enim numerus agnoscitur, deinde satiat,
postea cognita facilitate contemnitur. 
 
 
 sed sunt clausulae plures, quae numerose et iucunde
cadant . Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa,
et eius aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior,
quam commodissime putatur in solutam orationem inligari,
cum sit duplex. Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui
numerus in primo viget, iacet in extremo, aut e totidem
brevibus et longa, in 
 quem optime cadere censent veteres;
ego non plane reicio, sed alios antepono.

ne spondeus 
quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis
duabus, hebetior videtur et tardior; habet tamen stabilem
quendam et non expertem dignitatis gradum, in incisionibus vero multo magis et in membris; paucitatem enim
pedum gravitate sua et tarditate compensat. Sed hos cum 
in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede ex-
tremo: adiungo, quod minimum sit , proximum superiorem,
saepe etiam tertium.

ne iambus quidem, qui est e brevi
et longa, aut par choreo qui habet tris brevis trochaeus, 
 sed
spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e long 
et duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum
volubiliter pervenit ad extremum, si est extremus choreus
aut spondeus; numquam enim interest uter sit eorum in
pede extremo. Sed idem hi tres pedes male concludunt ,
si quis eorum in extremo locatus est, nisi cum pro cretico
postremus est dactylus; nihil enim interest dactylus sit
extremus an creticus, quia postrema syllaba brevis an longa
sit ne in versu quidem refert.

qua re etiam paeana qui
dixit aptiorem, in quo esset longa postrema, vidit parum,

 

quoniam nihil ad rem est, postrema quam longa sit. Iam
paean, quod pluris habeat syllabas quam tris, numerus a
quibusdam, non pes habetur . Est quidem, ut inter omnis
constat antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem,
Ephorum, unus aptissimus orationi vel orienti vel mediae;
putant illi etiam cadenti, quo loco mihi videtur aptior
creticus. Dochmius autem e quinque syllabis, brevi, duabus longis, brevi, longa, ut est hoc: Amicos tenes, quovis
loco aptus est, dum semel ponatur: iteratus aut continuatus
numerum apertum et nimis insignem facit.

his igitur tot
commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur
satietati. Et quia non numero solum 
 numerosa oratio sed
et compositione fit et genere, quod ante dictum est, con-
cinnitatis—compositione potest intellegi, cum ita structa
verba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse
videatur, ut apud Crassum: Nam ubi libido dominatur,
innocentiae leve praesidium est; ordo enim verborum efficit
numerum sine ulla aperta oratoris industria—; itaque si
quae veteres illi, Herodotum dico et Thucydidem totamque
eam aetatem, apte numeroseque dixerunt, ea non numero
quaesito, sed verborum conlocatione ceciderunt.

formae 
vero quaedam sunt orationis, in quibus ea concinnitas est
ut sequatur numerus necessario. Nam cum aut par pari
refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae simi-
liter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit ut numerose cadat, quo de genere
cum exemplis supra diximus; ut haec quoque copia faculta-
tem adferat non semper eodem modo desinendi. Nec
tamen haec ita sunt arta et astricta, ut ea, cum velimus,

 

laxare nequeamus. Multum interest utrum numerosa sit,
id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio;
alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et inculta et fluens est oratio.

sed quoniam non modo non frequenter verum etiam 
raro in veris causis aut forensibus circumscripte numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus quae sint
illa quae supra dixi incisa, quae membra. Haec enim in
veris causis maximam partem orationis obtinent. Constat
enim ille ambitus et plena comprehensio e quattuor fere 
partibus , quae membra dicimus, ut et auris impleat et
neque brevior sit quam satis sit neque longior. Quamquam
utrumque non numquam vel potius saepe accidit, ut aut
citius insistendum sit aut longius procedendum, ne brevitas
defrudasse auris videatur neve longitude obtudisse. Sed
habeo mediocritatis rationem; nec enim loquor de versu
et est liberior aliquanto oratio. E quattuor igitur quasi
hexametrorum instar versuum quod sit constat fere plena
comprehensio .

his igitur singulis versibus quasi nodi
apparent continuationis, quos in ambitu coniungimus. Sin
membratim volumus dicere, insistimus atque , cum opus
est, ab isto cursu invidioso facile nos et saepe diiungimus.
Sed nihil tam debet esse numerosum quam hoc, quod
minime apparet et valet plurimum. Ex hoc genere illud
est Crassi: Missos faciant patronos; ipsi prodeant;—nisi 
intervallo dixisset ipsi prodeant, sensisset profecto se fudisse 
senarium; omnino melius caderet prodeant ipsi; sed de
genere nunc disputo;—

cur clandestinis consiliis nos op-

 

pugnant? cur de perfugis nostris copias comparant contra
nos? Prima sunt illa duo, quae ko/mmata Graeci vocant,
nos incisa dicimus; deinde tertium kw=lon illi, nos mem-
brum; sequitur non longa—ex duobus enim versibus, id
est membris, perfecta comprehensio est et in spondeos
cadit ; et Crassus quidem sic plerumque dicebat, idque
ipse genus dicendi maxime probo. 
 sed quae incisim aut 
membratim efferuntur, ea vel aptissime cadere debent, ut
est apud me: Domus tibi deerat? at habebas. Pecunia
superabat? at egebas;

haec incise dicta sunt quattuor;
at membratim quae sequuntur duo: Incurristi amens in
columnas, in alienos insanus insanisti. Deinde omnia tamquam crepidine quadam comprehensione longiore sus-
tinentur: Depressam, caecam, iacentem domum pluris
quam te et quam fortunas tuas aestimasti. Dichoreo
finitur . At spondeis proximum illud. Nam in his, quibus
ut pugiunculis uti oportet, brevitas faciet ipsa liberiores
pedes; saepe enim singulis utendum est, plerumque binis,
et utrisque addi pedis pars potest, non fere ternis amplius.

incisim autem et membratim tractata oratio in veris causis 
plurimum valet, maximeque eis locis, cum aut arguas aut
refellas, ut nos in Corneliana secunda: O callidos homines,
o rem excogitatam, o ingenia metuenda! Membratim
adhuc; deinde caesim: Diximus, rursus membratim: Tes-
tis dare volumus. Extrema sequitur comprehensio, sed
ex duobus membris, qua non potest esse brevior: Quem,
quaeso , nostrum fefellit ita vos esse facturos?

nec ullum 
genus est dicendi aut melius aut fortius quam binis aut

 

ternis ferire verbis, non numquam singulis, paulo alias pluribus, inter quae variis clausulis interponit se raro numerosa
comprehensio; quam perverse fugiens Hegesias, dum ille
quoque imitari Lysiam vult alterum paene Demosthenem,
saltat incidens particulas. Et is quidem non minus sen-
tentiis peccat quam verbis, ut non quaerat quem appellet
ineptum qui illum cognoverit. Sed ego illa Crassi et nostra
posui, ut qui vellet auribus ipsis quid numerosum etiam
in minimis particulis orationis esset iudicaret. Et quoniam
plura de numerosa oratione diximus quam quisquam ante 
nos, nunc de eius generis utilitate dicemus.

nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime
omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis
sententiis verbisque lectissimis dicere. Et nec sententia
ulla est quae fructum oratori ferat, nisi apte exposita atque
absolute, nec verborum lumen apparet nisi diligenter conlocatorum, et horum utrumque numerus inlustrat; numerus
autem—saepe enim hoc testandum est—non modo non
poetice vinctus verum etiam fugiens ilium eique omnium
dissimillimus; non quin idem sint numeri non modo ora-
torum et poetarum verum omnino loquentium, denique
etiam sonantium omnium quae metiri auribus possumus,
sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut orationis
aut poematis simile videatur.

hanc igitur, sive composi-
tionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, et 
 
adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum,
quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur
ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut
interductu librari, sed numero coacta debet insistere,
verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam
soluta. Vt enim athletas nec multo secus gladiatores

 

videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe-
menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam,
ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad
aspectum etiam sit venustum, sic orator nec plagam gravem
facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte declinat impetum,
nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit.

itaque qualis 
eorum motus quos a)palai/strous Graeci vocant, talis horum
mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias,
tantumque abest ut —quod ei qui hoc aut magistrorum
inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adse-
cuti solent dicere—enervetur oratio compositione verborum,
ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit. 
 sed 
magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui
genus hoc secuti non tenuerunt simile faciamus, ne aut 
verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat aut volvatur
oratio; quod se

L. Caelius Antipater in prooemio belli 
Punici nisi necessario facturum negat. O virum simplicem
qui nos nihil celet , sapientem qui serviendum necessitati
putet! Sed hic omnino rudis; nobis autem in scribendo
atque in dicendo necessitatis excusatio non probatur; nihil
est enim necesse et, si quid esset, id necesse tamen non
erat confiteri. Et hic quidem, qui hanc a Laelio, ad quem
scripsit , cui se purgat , veniam petit, et utitur ea traiectione
verborum et nihilo tamen aptius explet concluditque sen-
tentias. Apud alios autem et Asiaticos maxime numero
servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi
complementa numerorum. Sunt etiam qui illo vitio, quod
ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque
numeris in quoddam genus abiectum incidant versiculorum 
simillimum.

tertium est, in quo fuerunt fratres illi Asiati- 

 

corum rhetorum principes Hierocles et Menecles minime
mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma veritatis
et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate vel copia. Sed apud eos varietas non
erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. Quae vitia
qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria
factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas
expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque
sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper
versetur genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit . 
Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt illa perspicue
vitia contraria.

quantum autem sit apte dicere, experiri
licet, si aut compositi oratoris bene structam conlocationem
dissolvas permutatione verborum;— corrumpatur enim
tota res, ut et 
 haec nostra in Corneliana et deinceps
omnia: Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos
et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt: immuta paululum, ut sit multi superarunt mercatores venaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: Neque vestis
aut caelatum aurum et argentum, quo nostros veteres Mar-
cellos Maximosque multi eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt; verba permuta sic, ut sit vicerunt eunuchi e Syria
Aegyptoque: adde tertium: Neque vero ornamenta ista
villarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus
his urbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video
perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari; fac ita: potu-
isse superari ab aliquo Syro aut Deliaco;

videsne , ut ordine
verborum paululum commutato, isdem tamen verbis stante
sententia, ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis

 

dissoluta? Aut si alicuius inconditi arripias dissipatam
aliquam sententiam eamque ordine verborum paululum
commutato in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod
fuerit antea diffluens ac solutum. Age sume de Gracchi
apud censores illud: Abesse non potest quin eiusdem
hominis sit probos improbare qui improbos probet; quanto
aptius, si ita dixisset: Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare!

hoc modo dicere nemo 
umquam noluit nemoque potuit quin dixerit ; qui autem
aliter dixerunt, hoc adsequi non potuerunt. Ita facti sunt
repente Attici; quasi vero Trallianus fuerit Demosthenes !
cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta
ferrentur. 
 sed si quem magis delectant soluta, sequatur 
ea sane, modo sic ut , si quis Phidiae clipeum dissolverit,
conlocationis universam speciem sustulerit, non singulorum
operum venustatem; ut in Thucydide orbem modo orationis desidero, ornamenta comparent.

isti autem cum 
dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum est
nisi abiectum, non clipeum, sed, ut in proverbio est—etsi
humilius dictum est tamen simile est 
 —, scopas ut ita
dicam 
 mihi videntur dissolvere . Atque ut plane genus
hoc, quod ego laudo , contempsisse videantur, aut scribant
aliquid vel Isocrateo more vel quo Aeschines aut Demo-
sthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione reformi-
davisse genus hoc, sed iudicio refugisse; aut reperiam ipse 
eadem condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra
voles lingua eo genere quo illi volunt ; facilius est enim
apta dissolvere quam dissipata conectere.

res se autem

 

sic habet, ut brevissime dicam quod sentio: composite et 
apte sine sententiis dicere insania est, sententiose autem
sine verborum et ordine et modo infantia, sed eius modi
tamen infantia, ut.ea qui utantur non stulti homines haberi
possint, etiam plerumque prudentes; quo qui est contentus
utatur. Eloquens vero, qui non approbationes solum sed
admirationes, clamores, plausus, si liceat, movere debet,
omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit quicquam
aut exspectari aut audiri libentius.

habes meum de oratore, Brute, indicium; quod aut
sequere, si probaveris, aut tuo stabis, si aliud quoddam
est tuum. In quo neque pugnabo tecum neque hoc meum,
de quo tanto opere hoc libro adseveravi, umquam adfirmabo
esse verius quam tuum. Potest enim non solum aliud mihi
ac tibi, sed mihimet ipsi aliud alias videri. Nec in hac
modo re quae ad vulgi adsensum spectet et ad aurium
voluptatem, quae duo sunt ad iudicandum levissima , sed
ne in maximis quidem rebus quicquam adhuc inveni
firmius, quod tenerem aut quo iudicium meum derigerem,
quam id quodcumque mihi quam simillimum veri videretur,
cum ipsum illud verum tamen in occulto lateret.

tu autem
velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur,
ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit,
aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi
scribendi me impudentiam suscepisse.