Saepe et multum hoc mecum cogitavi, bonine an
mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia di-
cendi ac summum eloquentiae studium. nam cum
et nostrae rei publicae detrimenta considero et maxi-
marum civitatum veteres animo calamitates colligo,
non minimam video per disertissimos homines in-
vectam partem incommodorum; cum autem res ab
nostra memoria propter vetustatem remotas ex litte-
rarum monumentis repetere instituo, multas urbes
constitutas, plurima bella restincta, firmissimas socie-
tates, sanctissimas amicitias intellego cum animi ra-
tione tum facilius eloquentia comparatas. ac me 
quidem diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum
sententiam ducit, ut existimem sapientiam sine elo-
quentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero
sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse
numquam. quare si quis omissis rectissimis atque
honestissimis studiis rationis et officii consumit omnem
operam in exercitatione dicendi, is inutilis sibi, per-
niciosus patriae civis alitur; qui vero ita sese armat
eloquentia, ut non oppugnare commoda patriae, sed
pro his propugnare possit, is mihi vir et suis et pu-
blicis rationibus utilissimus atque amicissimus civis
fore videtur.

Ac si volumus huius rei, quae vocatur eloquentia,
sive artis sive studii sive exercitationis cuiusdam sive
facultatis ab natura profectae considerare principium,
reperiemus id ex honestissimis causis natum atque
optimis rationibus profectum. nam fuit quoddam tem-
pus, cum in agris homines passim bestiarum modo
vagabantur et sibi victu fero vitam propagabant nec
ratione animi quicquam, sed pleraque viribus corporis
administrabant, nondum divinae religionis, non hu-
mani officii ratio colebatur, nemo nuptias viderat legi-
timas, non certos quisquam aspexerat liberos, non, ius
aequabile quid utilitatis haberet, acceperat. ita propter
errorem atque inscientiam caeca ac temeraria domi-
natrix animi cupiditas ad se explendam viribus cor-
poris abutebatur, perniciosissimis satellitibus. quo tem-
pore quidam magnus videlicet vir et sapiens cognovit,
quae materia esset et quanta ad maximas res opportu- 
nitas in animis inesset hominum, si quis eam posset
elicere et praecipiendo meliorem reddere; qui dispersos
homines in agros et in tectis silvestribus abditos ratione
quadam conpulit unum in locum et congregavit et eos
in unam quamque rem inducens utilem atque honestam
primo propter insolentiam reclamantes, deinde propter
rationem atque orationem studiosius audientes ex feris
et inmanibus mites reddidit et mansuetos.

ac mihi qui-
dem hoc nec tacita videtur nec inops dicendi sapientia
perficere potuisse, ut homines a consuetudine subito
converteret et ad diversas rationes vitae traduceret.
age vero urbibus constitutis, ut fidem colere et iusti-
tiam retinere discerent et aliis parere sua voluntate
consuescerent ac non modo labores excipiendos com-
munis commodi causa, sed etiam vitam amittendam
existimarent, qui tandem fieri potuit, nisi homines ea,
quae ratione invenissent, eloquentia persuadere po-
tuissent? profecto nemo nisi gravi ac suavi commotus
oratione, cum viribus plurimum posset, ad ius voluisset
sine vi descendere, ut inter quos posset excellere, cum
iis se pateretur aequari et sua voluntate a iucundissi-
ma consuetudine recederet, quae praesertim iam natu-
rae vim optineret propter vetustatem. ac primo quidem
sic et nata et progressa longius eloquentia videtur et
item postea maximis in rebus pacis et belli cum sum-
mis hominum utilitatibus esse versata; postquam vero
commoditas quaedam, prava virtutis imitatrix, sine ra-
tione officii dicendi copiam consecuta est, tum ingenio
freta malitia pervertere urbes et vitas hominum labe-
factare assuevit.

Atque huius quoque exordium mali, quoniam princi-
pium boni diximus, explicemus. veri simillimum mihi
videtur quodam tempore neque in publicis rebus in- 
fantes et insipientes homines solitos esse versari nec
vero ad privatas causas magnos ac disertos homines
accedere, sed cum a summis viris maximae res admini-
strarentur, arbitror alios fuisse non incallidos homines,
qui ad parvas controversias privatorum accederent.
quibus in controversiis cum saepe a mendacio contra
verum stare homines consuescerent, dicendi assiduitas
induit audaciam, ut necessario superiores illi propter
iniurias civium resistere audacibus et opitulari suis
quisque necessariis cogeretur. itaque cum in dicendo
saepe par, nonnumquam etiam superior visus esset is,
qui omisso studio sapientiae nihil sibi praeter eloquen-
tiam comparasset, fiebat, ut et multitudinis et suo iudi-
cio dignus, qui rem publicam gereret, videretur. hinc
nimirum non iniuria, cum ad gubernacula rei publicae
temerarii atque audaces homines accesserant, maxima
ac miserrima naufragia fiebant. quibus rebus tantum
odii atque invidiae suscepit eloquentia, ut homines in-
geniosissimi, quasi ex aliqua turbida tempestate in por-
tum, sic ex seditiosa ac tumultuosa vita se in studium
aliquod traderent quietum. quare mihi videntur postea
cetera studia recta atque honesta per otium concele-
brata ab optimis enituisse, hoc vero a plerisque eorum
desertum obsolevisse tempore, quo multo vehementius
erat retinendum et studiosius adaugendum.

nam quo
indignius rem honestissimam et rectissimam violabat
stultorum et improborum temeritas et audacia summo
cum rei publicae detrimento, eo studiosius et illis re-
sistendum fuit et rei publicae consulendum. quod no-
strum illum non fugit Catonem neque Laelium neque 
eorum, ut vere dicam, discipulum Africanum neque
Gracchos Africani nepotes: quibus in hominibus erat
summa virtus et summa virtute amplificata auctoritas
et, quae et his rebus ornamento et rei publicae prae-
sidio esset, eloquentia. quare meo quidem animo nihilo
minus eloquentiae studendum est, etsi ea quidam et
privatim et publice abutuntur; sed eo quidem vehemen-
tius, ne mali magno cum detrimento bonorum et com-
muni omnium pernicie plurimum possint, cum prae-
sertim hoc sit unum, quod ad omnes res et privatas
et publicas maxime pertineat, hoc tuta, hoc honesta,
hoc inlustris, hoc eodem vita iucunda fiat. nam hinc
ad rem publicam plurima commoda veniunt, si mo-
deratrix omnium rerum praesto est sapientia; hinc ad
ipsos, qui eam adepti sunt, laus, honos, dignitas con-
fluit; hinc amicis quoque eorum certissimum et tu-
tissimum praesidium comparatur. ac mihi quidem vi-
dentur homines, cum multis rebus humiliores et in-
firmiores sint, hac re maxime bestiis praestare, quod
loqui possunt. quare praeclarum mihi quiddam videtur
adeptus is, qui, qua re homines bestiis praestent, ea
in re hominibus ipsis antecellat. hoc si forte non natura
modo neque exercitatione conficitur, verum etiam arti-
ficio quodam comparatur, non alienum est videre,
quae dicant ii, qui quaedam eius rei praecepta nobis
reliquerunt. 
 Sed antequam de praeceptis oratoriis dicimus, videtur
dicendum de genere ipsius artis, de officio, de fine,
de materia, de partibus. nam his rebus cognitis fa- 
cilius et expeditius animus unius cuiusque ipsam ra-
tionem ac viam artis considerare poterit.

Civilis quaedam ratio est, quae multis et magnis ex
rebus constat. eius quaedam magna et ampla pars
est artificiosa eloquentia, quam rhetoricam vocant.
nam neque cum iis sentimus, qui civilem scientiam
eloquentia non putant indigere, et ab iis, qui eam pu-
tant omnem rhetoris vi et artificio contineri, magnopere
dissentimus. quare hanc oratoriam facultatem in eo
genere ponemus, ut eam civilis scientiae partem esse
dicamus. Officium autem eius facultatis videtur esse
dicere adposite ad persuasionem; finis persuadere
dictione. inter officium et finem hoc interest, quod in
officio, quid fieri, in fine, quid effici conveniat, con-
sideratur. ut medici officium dicimus esse curare ad
sanandum apposite, finem sanare curatione, item, ora-
toris quid officium et quid finem esse dicamus, intel-
legimus, cum id, quod facere debet, officium esse di-
cimus, illud, cuius causa facere debet, finem appel-
lamus.

Materiam artis eam dicimus, in qua omnis ars et ea
facultas, quae conficitur ex arte, versatur. ut si medi-
cinae materiam dicamus morbos ac vulnera, quod in
his omnis medicina versetur, item, quibus in rebus ver-
satur ars et facultas oratoria, eas res materiam artis
rhetoricae nominamus. has autem res alii plures, alii
pauciores existimarunt. nam Gorgias Leontinus, anti-
quissimus fere rhetor, omnibus de rebus oratorem op-
time posse dicere existimavit; hic infinitam et inmensam 
huic artificio materiam subicere videtur. Aristoteles
autem, qui huic arti plurima adiumenta atque orna-
menta subministravit, tribus in generibus rerum ver-
sari rhetoris officium putavit, demonstrativo, delibera-
tivo, iudiciali. demonstrativum est, quod tribuitur in
alicuius certae personae laudem aut vituperationem;
deliberativum, quod positum in disceptatione civili ha-
bet in se sententiae dictionem; iudiciale, quod positum
in iudicio habet in se accusationem et defensionem aut
petitionem et recusationem. et, quemadmodum nostra
quidem fert opinio, oratoris ars et facultas in hac ma-

teria tripertita versari existimanda est. nam Herma-
goras quidem nec quid dicat attendere nec quid polli-
ceatur intellegere videtur, qui oratoris materiam in cau-
sam et in quaestionem dividat, causam esse dicat rem,
quae habeat in se controversiam in dicendo positam
cum personarum certarum interpositione; quam nos
quoque oratori dicimus esse adtributam (nam tres eas
partes, quas ante diximus, subponimus, iudicialem, de-
liberativam, demonstrativam). quaestionem autem eam
appellat, quae habeat in se controversiam in dicendo
positam sine certarum personarum interpositione, ad
hunc modum: ecquid sit bonum praeter honestatem? 
 verine sint sensus? 
 quae sit mundi forma? 
 quae sit
solis magnitudo? quas quaestiones procul ab oratoris
officio remotas facile omnes intellegere existimamus;
nam quibus in rebus summa ingenia philosophorum 
plurimo cum labore consumpta intellegimus, eas sicut
aliquas parvas res oratori adtribuere magna amentia
videtur. quodsi magnam in his Hermagoras habuisset
facultatem studio et disciplina comparatam, videretur
fretus sua scientia falsum quiddam constituisse de
oratoris artificio et non quid ars, sed quid ipse posset,
exposuisse. nunc vero ea vis est in homine, ut ei multo
rhetoricam citius quis ademerit, quam philosophiam
concesserit: neque eo, quo eius ars, quam edidit, mihi
mendosissime scripta videatur; nam satis in ea videtur
ex antiquis artibus ingeniose et diligenter electas res
collocasse et nonnihil ipse quoque novi protulisse; ve-
rum oratori minimum est de arte loqui, quod hic fecit,
multo maximum ex arte dicere, quod eum minime po-
tuisse omnes videmus.

Quare materia quidem nobis rhetoricae videtur artis
ea, quam Aristoteli visam esse diximus; partes autem
eae, quas plerique dixerunt, inventio, dispositio, elo-
cutio, memoria, pronuntiatio. inventio est excogitatio
rerum verarum aut veri similium, quae causam proba-
bilem reddant; dispositio est rerum inventarum in or-
dinem distributio; elocutio est idoneorum verborum et
sententiarum ad inventionem accommodatio; memoria
est firma animi rerum ac verborum ad inventionem 
perceptio; pronuntiatio est ex rerum et verborum
dignitate vocis et corporis moderatio. 
 Nunc his rebus breviter constitutis eas rationes, qui-
bus ostendere possimus genus et finem et officium
huius artis, aliud in tempus differemus; nam et mul-
torum verborum indigent et non tanto opere ad artis
descriptionem et praecepta tradenda pertinent. eum au-
tem, qui artem rhetoricam scribat, de duabus reliquis
rebus, materia artis ac partibus, scribere oportere
existimamus. ac mihi quidem videtur coniuncte agen-
dum de materia ac partibus. quare inventio, quae prin-
ceps est omnium partium, potissimum in omni causa-
rum genere, qualis debeat esse, consideretur.

Omnis res, quae habet in se positam in dictione ac
disceptatione aliquam controversiam, aut facti aut no-
minis aut generis aut actionis continet quaestionem.
eam igitur quaestionem, ex qua causa nascitur, consti-
tutionem appellamus. constitutio est prima conflictio
causarum ex depulsione intentionis profecta, hoc
modo: fecisti: 
 non feci aut iure feci. cum facti con-
troversia est, quoniam coniecturis causa firmatur, con-
stitutio coniecturalis appellatur. cum autem nominis,
quia vis vocabuli definienda verbis est, constitutio de-
finitiva nominatur. cum vero, qualis res sit, quaeritur,
quia et de vi et de genere negotii controversia est, con-
stitutio generalis vocatur. at cum causa ex eo pendet, 
quia non aut is agere videtur, quem oportet, aut non
cum eo, quicum oportet, aut non apud quos, quo tem-
pore, qua lege, quo crimine, qua poena oportet, transla-
tiva dicitur constitutio, quia actio translationis et com-
mutationis indigere videtur. atque harum aliquam in
omne causae genus incidere necesse est; nam in quam
rem non inciderit, in ea nihil esse poterit controversiae.
quare eam ne causam quidem convenit putari.

Ac facti quidem controversia in omnia tempora
potest tribui. nam quid factum sit, potest quaeri, hoc
modo: occideritne Aiacem Ulixes; et quid fiat, hoc
modo: bonone animo sint erga populum Romanum Fre-
gellani; et quid futurum sit, hoc modo: si Carthaginem
reliquerimus incolumem, num quid sit incommodi ad
rem publicam perventurum. 
 Nominis est controversia, cum de facto convenit et
quaeritur, id quod factum est quo nomine appelletur.
quo in genere necesse est ideo nominis esse controver-
siam, quod de re ipsa non conveniat; non quod de
facto non constet, sed quod id, quod factum sit, aliud
alii videatur esse et idcirco alius alio nomine id appellet.
quare in eiusmodi generibus definienda res erit verbis
et breviter describenda, ut, si quis sacrum ex privato
subripuerit, utrum fur an sacrilegus sit iudicandus; nam
id cum quaeritur, necesse erit definire utrumque, quid 
sit fur, quid sacrilegus, et sua descriptione ostendere
alio nomine illam rem, de qua agitur, appellare opor-
tere atque adversarii dicunt.

Generis est controversia, cum et, quid factum sit,
convenit et, quo id factum nomine appellari oporteat,
constat et tamen, quantum et cuiusmodi et omnino
quale sit, quaeritur, hoc modo: iustum an iniustum,
utile an inutile, et omnia, in quibus, quale sit id, quod
factum est, quaeritur sine ulla nominis controversia.
huic generi Hermagoras partes quattuor subposuit, de-
liberativam, demonstrativam, iuridicialem, negotialem.
quod eius, ut nos putamus, non mediocre peccatum
reprehendendum videtur, verum brevi, ne aut, si taciti
praeterierimus, sine causa non secuti putemur aut, si
diutius in hoc constiterimus, moram atque impedimen-
tum reliquis praeceptis intulisse videamur. si delibe-
ratio et demonstratio genera sunt causarum, non pos-
sunt recte partes alicuius generis causae putari; eadem
enim res alii genus esse, alii pars potest, eidem genus
esse et pars non potest. deliberatio autem et demon-
stratio genera sunt causarum. nam aut nullum causae
genus est aut iudiciale solum aut et iudiciale et demon-
strativum et deliberativum. nullum dicere causae esse
genus, cum causas esse multas dicat et in eas praecepta
det, amentia est; unum iudiciale autem solum esse qui
potest, cum deliberatio et demonstratio neque ipsae
similes inter se sint et ab iudiciali genere plurimum
dissideant et suum quaeque finem habeat, quo referri
debeat? relinquitur ergo, ut omnia tria genera sint cau-
sarum. deliberatio et demonstratio non possunt recte 
partes alicuius generis causae putari. male igitur eas
generalis constitutionis partes esse dixit.

Quodsi generis causae partes non possunt recte pu-
tari, multo minus recte partis causae partes putabun-
tur. pars autem causae est constitutio omnis; non enim
causa ad constitutionem, sed constitutio ad causam
adcommodatur. at demonstratio et deliberatio generis
causae partes non possunt recte putari, quod ipsa sunt
genera; multo igitur minus recte partis eius, quae hic
dicitur, partes putabuntur. deinde si constitutio et
ipsa et pars eius quaelibet intentionis depulsio est,
quae intentionis depulsio non est, ea nec constitutio
nec pars constitutionis est: at si, quae intentionis de-
pulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis
est, deliberatio et demonstratio neque constitutio nec
pars constitutionis est. si igitur constitutio et ipsa
et pars eius intentionis depulsio est, deliberatio et de-
monstratio neque constitutio neque pars constitutionis
est. placet autem ipsi constitutionem intentionis esse
depulsionem; placeat igitur oportet demonstrationem
et deliberationem non esse constitutionem nec partem
constitutionis. atque hoc eodem urguebitur, sive con-
stitutionem primam causae accusatoris confirmationem
dixerit sive defensoris primam deprecationem; nam
eum eadem omnia incommoda sequentur.

Deinde coniecturalis causa non potest simul ex
eadem parte eodem in genere et coniecturalis esse 
et definitiva. nec definitiva causa potest simul ex
eadem parte eodem in genere et definitiva esse et
translativa. et omnino nulla constitutio nec pars con-
stitutionis potest simul et suam habere et alterius in
se vim continere, ideo quod una quaeque ex se et ex
sua natura simpliciter consideratur, altera assumpta
numerus constitutionum duplicatur, non vis constitu-
tionis augetur. at deliberativa causa simul ex eadem
parte eodem in genere et coniecturalem et generalem
et definitivam et translativam solet habere constitu-
tionem et unam aliquam et plures nonnumquam. ergo
ipsa neque constitutio est nec pars constitutionis. idem
in demonstratione solet usu venire. genera igitur, ut
ante diximus, haec causarum putanda sunt, non partes
alicuius constitutionis. 
 Haec ergo constitutio, quam generalem nominamus,
partes videtur nobis duas habere, iuridicialem et neg-
otialem. iuridicialis est, in qua aequi et recti natura
aut praemii aut poenae ratio quaeritur; negotialis, in
qua, quid iuris ex civili more et aequitate sit, conside-
ratur;

cui diligentiae praeesse apud nos iure consulti
existimantur. ac iuridicialis quidem ipsa et in duas
tribuitur partes, absolutam et adsumptivam. absoluta
est, quae ipsa in se continet iuris et iniuriae quae-
stionem; adsumptiva, quae ipsa ex se nihil dat firmi
ad recusationem, foris autem aliquid defensionis ad-
sumit. eius partes sunt quattuor, concessio, remotio 
criminis, relatio criminis, conparatio. concessio est,
cum reus non id, quod factum est, defendit, sed ut
ignoscatur, postulat. haec in duas partes dividitur,
purgationem et deprecationem. purgatio est, cum fac-
tum conceditur, culpa removetur. haec partes habet
tres, inprudentiam, casum, necessitatem. deprecatio
est, cum et peccasse et consulto peccasse reus se con-
fitetur et tamen, ut ignoscatur, postulat; quod genus
perraro potest accidere. remotio criminis est, cum id
crimen, quod infertur, ab se et ab sua culpa et potestate
in alium reus removere conatur. id dupliciter fieri pot-
erit, si aut causa aut factum in alium transferetur.
causa transferetur, cum aliena dicitur vi et potestate fac-
tum, factum autem, cum alius aut debuisse aut potuisse
facere dicitur. relatio criminis est, cum ideo iure fac-
tum dicitur, quod aliquis ante iniuria lacessierit. con-
paratio est, cum aliud aliquid factum rectum aut utile
contenditur, quod ut fieret, illud, quod arguitur, dicitur
esse commissum.

In quarta constitutione, quam translativam nomi-
namus, eius constitutionis est controversia, cum aut
quem aut quicum aut quomodo aut apud quos aut
quo iure aut quo tempore agere oporteat, quaeritur
aut omnino aliquid de commutatione aut infirmatione
actionis agitur. huius constitutionis Hermagoras in-
ventor esse existimatur, non quo non usi sint ea ve- 
teres oratores saepe multi, sed quia non animadverte-
runt artis scriptores eam superiores nec rettulerunt in
numerum constitutionum. post autem ab hoc inventam
multi reprehenderunt, quos non tam inprudentia falli
putamus (res enim perspicua est) quam invidia atque
obtrectatione quadam inpediri. 
 Et constitutiones quidem et earum partes exposui-
mus, exempla autem cuiusque generis tum commodius
exposituri videamur, cum in unum quodque eorum
argumentorum copiam dabimus; nam argumentandi
ratio dilucidior erit, cum et ad genus et ad exemplum
causae statim poterit accommodari.

Constitutione causae reperta statim placet conside-
rare, utrum causa sit simplex an iuncta; et si iuncta
erit, utrum sit ex pluribus quaestionibus iuncta an ex
aliqua conparatione. simplex est, quae absolutam in
se continet unam quaestionem, hoc modo: Corinthiis
bellum indicamus an non? coniuncta ex pluribus
quaestionibus, in qua plura quaeruntur, hoc pacto:
 utrum Carthago diruatur an Carthaginiensibus redda-
tur an eo colonia deducatur. ex conparatione, in qua per
contentionem, utrum potius aut quid potissimum sit ,
quaeritur, ad hunc modum: utrum exercitus in Mace-
doniam contra Philippum mittatur, qui sociis sit
auxilio, an teneatur in Italia, ut quam maximae contra
Hannibalem copiae sint. 
 
 Deinde considerandum est, in ratione an in scripto
sit controversia; nam scripti controversia est ea, quae
ex scriptionis genere nascitur. eius autem genera, 
quae separata sunt a constitutionibus, quinque sunt.
nam tum verba ipsa videntur cum sententia scriptoris
dissidere, tum inter se duae leges aut plures discre-
pare, tum id, quod scriptum est, duas aut plures res
significare, tum ex eo, quod scriptum est, aliud, quod
non scriptum est, inveniri, tum vis verbi quasi in de-
finitiva constitutione, in quo posita sit, quaeri. quare
primum genus de scripto et sententia, secundum ex
contrariis legibus, tertium ambiguum, quartum ratio-

cinativum, quintum definitivum nominamus. ratio est
autem, cum omnis quaestio non in scriptione, sed in
aliqua argumentatione consistit. 
 Ac tum, considerato genere causae, cognita con-
stitutione, cum simplexne an iuncta sit intellexeris et
scripti an rationis habeat controversiam videris, dein-
ceps erit videndum, quae quaestio, quae ratio, quae
iudicatio, quod firmamentum causae sit; quae omnia a
constitutione proficiscantur oportet. quaestio est ea,
quae ex conflictione causarum gignitur controversia,
hoc modo: non iure fecisti; 
 iure feci. causarum autem
est conflictio, in qua constitutio constat. ex ea igitur
nascitur controversia, quam quaestionem dicimus,
haec: iurene fecerit? ratio est ea, quae continet cau-
sam, quae si sublata sit, nihil in causa controversiae
relinquatur, hoc modo, ut docendi causa in facili et
pervulgato exemplo consistamus: Orestes si accusetur
matricidii, nisi hoc dicat iure feci; illa enim patrem
meum occiderat , non habet defensionem. qua ratione 
sublata omnis controversia quoque sublata sit. ergo
eius causae ratio est, quod illa Agamemnonem occi-
derit. iudicatio est, quae ex infirmatione et confirma-
tione rationis nascitur controversia. nam sit ea nobis
exposita ratio, quam paulo ante exposuimus: illa enim
meum, inquit, patrem occiderat: 
 at non, inquiet ad-
versarius, abs te filio matrem necari oportuit; potuit
enim sine tuo scelere illius factum puniri. ex hac de-
ductione rationis illa summa nascitur controversia,
quam iudicationem appellamus. ea est huiusmodi: rec-
tumne fuerit ab Oreste matrem occidi, cum illa Orestis
patrem occidisset.

firmamentum est firmissima argu-
mentatio defensoris et appositissima ad iudicationem:
ut si velit Orestes dicere eiusmodi animum matris suae
fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in
regnum, in famam generis et familiae, ut ab ea poenas
liberi sui potissimum petere debuerint. Et in ceteris
quidem constitutionibus ad hunc modum iudicationes
reperiuntur; in coniecturali autem constitutione, quia
ratio non est—factum enim non conceditur—, non
potest ex deductione rationis nasci iudicatio. quare ne-
cesse est eandem esse quaestionem et iudicationem:
factum est, non est factum, factumne sit? quot autem
in causa constitutiones aut earum partes erunt, totidem 
necesse erit quaestiones, rationes, iudicationes, firma-
menta reperire. 
 Tum his omnibus in causa repertis denique sin-
gulae partes totius causae considerandae sunt. nam non
ut quidque dicendum primum est, ita primum animad-
vertendum videtur; ideo quod illa, quae prima dicun-
tur, si vehementer velis congruere et cohaerere cum
causa, ex iis ducas oportet, quae post dicenda sunt.
quare cum iudicatio et ea, quae ad iudicationem oportet
argumenta inveniri, diligenter erunt artificio reperta,
cura et cogitatione pertractata, tum denique ordinandae
sunt ceterae partes orationis. eae partes sex esse om-
nino nobis videntur: exordium, narratio, partitio, con-
firmatio, reprehensio, conclusio. 
 Nunc quoniam exordium princeps debet esse, nos
quoque primum in rationem exordiendi praecepta da-
bimus.

Exordium est oratio animum auditoris idonee com-
parans ad reliquam dictionem: quod eveniet, si eum
benivolum, attentum, docilem confecerit. quare qui
bene exordiri causam volet, eum necesse est genus suae
causae diligenter ante cognoscere. Genera causarum
quinque sunt: honestum, admirabile, humile, anceps,
obscurum. honestum causae genus est, cui statim sine
oratione nostra favet auditoris animus; admirabile, a
quo est alienatus animus eorum, qui audituri sunt; hu- 
mile, quod neglegitur ab auditore et non magno opere
adtendendum videtur; anceps, in quo aut iudicatio
dubia est aut causa et honestatis et turpitudinis parti-
ceps, ut et benivolentiam pariat et offensionem; obscu-
rum, in quo aut tardi auditores sunt aut difficilioribus
ad cognoscendum negotiis causa est implicata. quare
cum tam diversa sint genera causarum, exordiri quo-
que dispari ratione in uno quoque genere necesse est.
igitur exordium in duas partes dividitur, in principium
et insinuationem. principium est oratio perspicue et
protinus perficiens auditorem benivolum aut docilem
aut attentum. insinuatio est oratio quadam dissimu-
latione et circumitione obscure subiens auditoris
animum.

In admirabili genere causae, si non omnino infesti
auditores erunt, principio benivolentiam conparare li-
cebit. sin erunt vehementer abalienati, confugere ne-
cesse erit ad insinuationem. nam ab iratis si perspicue
pax et benivolentia petitur, non modo ea non inve-
nitur, sed augetur atque inflammatur odium. in humili
autem genere causae contemptionis tollendae causa ne-
cesse est attentum efficere auditorem. anceps genus
causae si dubiam iudicationem habebit, ab ipsa iudi-
catione exordiendum est. sin autem partem turpitu-
dinis, partem honestatis habebit, benivolentiam captare
oportebit, ut in genus honestum causa translata vi-
deatur. cum autem erit honestum causae genus, vel
praeteriri principium poterit vel, si commodum fuerit,
aut a narratione incipiemus aut a lege aut ab aliqua 
firmissima ratione nostrae dictionis; sin uti prin-
cipio placebit, benivolentiae partibus utendum est, ut
id, quod est, augeatur. in obscuro causae genere per
principium dociles auditores efficere oportebit. 
 Nunc quoniam quas res exordio conficere oporteat
dictum est, reliquum est, ut ostendatur, quibus quae-
que rationibus res confici possit.

Benivolentia quattuor ex locis comparatur: ab nostra,
ab adversariorum, ab iudicum persona, a causa. ab
nostra, si de nostris factis et officiis sine arrogantia
dicemus; si crimina inlata et aliquas minus honestas
suspiciones iniectas diluemus; si, quae incommoda acci-
derint aut quae instent difficultates, proferemus; si
prece et obsecratione humili ac supplici utemur. ab ad-
versariorum autem, si eos aut in odium aut in invidiam
aut in contemptionem adducemus. in odium ducentur,
si quod eorum spurce, superbe, crudeliter, malitiose
factum proferetur; in invidiam, si vis eorum, potentia,
divitiae, cognatio pecuniae proferentur atque eorum
usus arrogans et intolerabilis, ut his rebus magis vi-
deantur quam causae suae confidere; in contemp-
tionem adducentur, si eorum inertia, neglegentia, igna-
via, desidiosum studium et luxuriosum otium profe-
retur. ab auditorum persona benivolentia captabitur,
si res ab iis fortiter, sapienter, mansuete gestae profe-
rentur, ut ne qua assentatio nimia significetur, si de
iis quam honesta existimatio quantaque eorum iudicii 
et auctoritatis exspectatio sit ostendetur; ab rebus, si
nostram causam laudando extollemus, adversariorum
causam per contemptionem deprimemus.

Attentos
autem faciemus, si demonstrabimus ea, quae dicturi
erimus, magna, nova, incredibilia esse, aut ad omnes
aut ad eos, qui audient, aut ad aliquos inlustres ho-
mines aut ad deos inmortales aut ad summam rem pu-
blicam pertinere; et si pollicebimur nos brevi nostram
causam demonstraturos atque exponemus iudica-
tionem aut iudicationes, si plures erunt. Dociles audi-
tores faciemus, si aperte et breviter summam causae
exponemus, hoc est, in quo consistat controversia. nam
et, cum docilem velis facere, simul attentum facias
oportet. nam is est maxime docilis, qui attentissime est
paratus audire. 
 Nunc insinuationes quemadmodum tractari con-
veniat, deinceps dicendum videtur. insinuatione igitur
utendum est, cum admirabile genus causae est, hoc
est, ut ante diximus, cum animus auditoris infestus
est. id autem tribus ex causis fit maxime: si aut
inest in ipsa causa quaedam turpitudo aut ab iis,
qui ante dixerunt, iam quiddam auditori persuasum
videtur aut eo tempore locus dicendi datur, cum iam
illi, quos audire oportet, defessi sunt audiendo. nam
ex hac quoque re non minus quam ex primis duabus
in oratore nonnumquam animus auditoris offenditur.

Si causae turpitudo contrahit offensionem, aut pro eo
homine, in quo offenditur, alium hominem, qui dili-
gitur, interponi oportet; aut pro re, in qua offen- 
ditur, aliam rem, quae probatur; aut pro re hominem
aut pro homine rem, ut ab eo, quod odit, ad id, quod
diligit, auditoris animus traducatur; et dissimulare te
id defensurum, quod existimeris; deinde, cum iam mi-
tior factus erit auditor, ingredi pedetemptim in defen-
sionem et dicere ea, quae indignentur adversarii, tibi
quoque indigna videri; deinde, cum lenieris eum, qui
audiet, demonstrare, nihil eorum ad te pertinere et ne-
gare quicquam de adversariis esse dicturum, neque hoc
neque illud, ut neque aperte laedas eos, qui diliguntur,
et tamen id obscure faciens, quoad possis, alienes ab eis
auditorum voluntatem; et aliquorum iudicium simili de
re aut auctoritatem proferre imitatione dignam; deinde
eandem aut consimilem aut maiorem aut minorem agi
rem in praesenti demonstrare.

Sin oratio adversariorum
fidem videbitur auditoribus fecisse—id quod ei, qui
intellegit, quibus rebus fides fiat, facile erit cognitu—
oportet aut de eo, quod adversarii firmissimum sibi pu-
tarint et maxime ii, qui audient, probarint, primum te
dicturum polliceri, aut ab adversarii dicto exordiri et
ab eo potissimum, quod ille nuperrime dixerit, aut du-
bitatione uti, quid primum dicas aut cui potissimum
loco respondeas, cum admiratione. nam auditor cum
eum, quem adversarii perturbatum putat oratione, vi-
det animo firmissimo contra dicere paratum, plerum-
que se potius temere assensisse quam illum sine causa
confidere arbitratur. Sin auditoris studium defatigatio
abalienavit a causa, te brevius, quam paratus fueris,
esse dicturum commodum est polliceri; non imitaturum
adversarium. sin res dabit, non inutile est ab aliqua
re nova aut ridicula incipere aut ex tempore quae nata 
sit, quod genus strepitu, acclamatione; aut iam parata,
quae vel apologum vel fabulam vel aliquam contineat
inrisionem; aut si rei dignitas adimet iocandi facul-
tatem, aliquid triste, novum, horribile statim non in-
commodum est inicere. nam, ut cibi satietas et fasti-
dium aut subamara aliqua re relevatur aut dulci miti-
gatur, sic animus defessus audiendo aut admiratione
integratur aut risu novatur. 
 Ac separatim quidem, quae de principio et de insi-
nuatione dicenda videbantur, haec fere sunt: nunc
quiddam brevi communiter de utroque praecipiendum
videtur. 
 Exordium sententiarum et gravitatis plurimum debet
habere et omnino omnia, quae pertinent ad dignitatem,
in se continere, propterea quod id optime faciendum
est, quod oratorem auditori maxime commendat;
splendoris et festivitatis et concinnitudinis minimum,
propterea quod ex his suspicio quaedam apparationis
atque artificiosae diligentiae nascitur, quae maxime
orationi fidem, oratori adimit auctoritatem.

Vitia vero haec sunt certissima exordiorum, quae
summo opere vitare oportebit: vulgare, commune, com-
mutabile, longum, separatum, translatum, contra prae-
cepta. vulgare est, quod in plures causas potest accom-
modari, ut convenire videatur. commune, quod nihilo
minus in hanc quam in contrariam partem causae pot- 
est convenire. commutabile, quod ab adversario potest
leviter mutatum ex contraria parte dici. longum est,
quod pluribus verbis aut sententiis ultra quam satis est
producitur. separatum, quod non ex ipsa causa ductum
est nec sicut aliquod membrum adnexum orationi.
translatum est, quod aliud conficit, quam causae genus
postulat: ut si qui docilem faciat auditorem, cum beni-
volentiam causa desideret, aut si principio utatur, cum
insinuationem res postulet. contra praecepta est, quod
nihil eorum efficit, quorum causa de exordiis praecepta
traduntur; hoc est, quod eum, qui audit, neque beni-
volum neque attentum neque docilem efficit, aut, quo
nihil profecto peius est, ut contra sit, facit. 
 Ac de exordio quidem satis dictum est.

Narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expo-
sitio. narrationum genera tria sunt: unum genus est,
in quo ipsa causa et omnis ratio controversiae con-
tinetur; alterum, in quo digressio aliqua extra causam
aut criminationis aut similitudinis aut delectationis non
alienae ab eo negotio, quo de agitur, aut amplificationis
causa interponitur. tertium genus est remotum a civi-
libus causis, quod delectationis causa non inutili cum
exercitatione dicitur et scribitur. eius partes sunt duae,
quarum altera in negotiis, altera in personis maxime
versatur. ea, quae in negotiorum expositione posita
est, tres habet partes: fabulam, historiam, argumen-
tum. fabula est, in qua nec verae nec veri similes res
continentur, cuiusmodi est: Angues ingentes alites,
iuncti iugo 
 historia est gesta res, ab aetatis nostrae 
memoria remota; quod genus: Appius indixit Cartha-
giniensibus bellum. argumentum est ficta res, quae
tamen fieri potuit. huiusmodi apud Terentium: Nam
is postquam excessit ex ephebis, Sosia 
 
 illa autem
narratio, quae versatur in personis, eiusmodi est, ut
in ea simul cum rebus ipsis personarum sermones et
animi perspici possint, hoc modo:
 
 
 Venit ad me saepe clam it ans: Quid agis, Micio?
 Cur perdis adulescentem nobis? cur amat?
 Cur potat? cur tu his rebus sumptum suggeris,
 Vestitu nimio indulges? nimium ineptus es.
 Nimium ipse est durus praeter aequumque et bonum.
 
hoc in genere narrationis multa debet inesse festivitas,
confecta ex rerum varietate, animorum dissimilitudine,
gravitate, lenitate, spe, metu, suspicione, desiderio,
dissimulatione, errore, misericordia, fortunae commu-
tatione, insperato incommodo, subita laetitia, iucundo
exitu rerum. verum haec ex iis, quae postea de elocu-
tione praecipientur, ornamenta sumentur.

Nunc de narratione ea, quae causae continet ex-
positionem, dicendum videtur. oportet igitur eam tres
habere res: ut brevis, ut aperta, ut probabilis sit. Brevis
erit, si, unde necesse est, inde initium sumetur et non
ab ultimo repetetur, et si, cuius rei satis erit summam
dixisse, eius partes non dicentur—nam saepe satis
est, quid factum sit, dicere, ut ne narres, quemadmo-
dum sit factum—, et si non longius, quam quo opus 
est, in narrando procedetur, et si nullam in rem aliam
transibitur; et si ita dicetur, ut nonnumquam ex eo,
quod dictum est, id, quod non est dictum, intellegatur;
et si non modo id, quod obest, verum etiam id, quod
nec obest nec adiuvat, praeteribitur; et si semel unum
quicque dicetur; et si non ab eo, quo in proxime desi-
tum erit, deinceps incipietur. ac multos imitatio brevi-
tatis decipit, ut, cum se breves putent esse, longissimi
sint; cum dent operam, ut res multas brevi dicant, non
ut omnino paucas res dicant et non plures, quam ne-
cesse sit. nam plerisque breviter videtur dicere, qui
ita dicit: Accessi ad aedes. puerum vocavi. respondit.
quaesivi dominum. domi negavit esse. hic, tametsi tot
res brevius non potuit dicere, tamen, quia satis fuit
dixisse: domi negavit esse , fit rerum multitudine
longus. quare hoc quoque in genere vitanda est bre-
vitatis imitatio et non minus rerum non necessaria-
rum quam verborum multitudine supersedendum est.

Aperta autem narratio poterit esse, si, ut quidque
primum gestum erit, ita primum exponetur, et rerum
ac temporum ordo servabitur, ut ita narrentur, ut
gestae res erunt aut ut potuisse geri videbuntur. hic
erit considerandum, ne quid perturbate, ne quid con-
torte dicatur, ne quam in aliam rem transeatur, ne
ab ultimo repetatur, ne ad extremum prodeatur, ne
quid, quod ad rem pertineat, praetereatur; et omnino,
quae praecepta de brevitate sunt, hoc quoque in ge-
nere sunt conservanda. nam saepe res parum est in-
tellecta longitudine magis quam obscuritate narra-
tionis. ac verbis quoque dilucidis utendum est; quo 
de genere dicendum est in praeceptis elocutionis. Pro-
babilis erit narratio, si in ea videbuntur inesse ea, quae
solent apparere in veritate; si personarum dignitates
servabuntur; si causae factorum exstabunt; si fuisse
facultates faciundi videbuntur; si tempus idoneum, si
spatii satis, si locus opportunus ad eandem rem, qua
de re narrabitur, fuisse ostendetur; si res et ad
eorum, qui agent, naturam et ad vulgi morem et ad
eorum, qui audient, opinionem accommodabitur. Ac
veri quidem similis ex his rationibus esse poterit:

illud autem praeterea considerare oportebit, ne, aut
cum obsit narratio aut cum nihil prosit, tamen inter-
ponatur; aut non loco aut non, quemadmodum causa
postulet, narretur. obest tum, cum ipsius rei gestae
expositio magnam excipit offensionem, quam argu-
mentando et causam agendo leniri oportebit. quod cum
accidet, membratim oportebit partes rei gestae disper-
gere in causam et ad unam quamque confestim
rationem accommodare, ut vulneri praesto medica-
mentum sit et odium statim defensio mitiget. nihil
prodest narratio tum, cum ab adversariis re exposita
nostra nihil interest iterum aut alio modo narrare;
aut ab iis, qui audiunt, ita tenetur negotium, ut nostra
nihil intersit eos alio pacto docere. quod cum accidit,
omnino narratione supersedendum est. non loco dici-
tur, cum non in ea parte orationis conlocatur, in qua
res postulat; quo de genere agemus tum, cum de dispo-
sitione dicemus; nam hoc ad dispositionem pertinet. 
non, quemadmodum causa postulat, narratur, cum aut
id, quod adversario prodest, dilucide et ornate expo-
nitur aut id, quod ipsum adiuvat, obscure dicitur et
neglegenter. quare, ut hoc vitium vitetur, omnia tor-
quenda sunt ad commodum suae causae, contraria,
quae praeteriri poterunt, praetereundo, quae dicenda
erunt, leviter attingendo, sua diligenter et enodate
narrando. 
 Ac de narratione quidem satis dictum videtur; dein-
ceps ad partitionem transeamus.

Recte habita in causa partitio inlustrem et per-
spicuam totam efficit orationem. partes eius sunt
duae, quarum utraque magno opere ad aperiendam
causam et constituendam pertinet controversiam. una
pars est, quae, quid cum adversariis conveniat et quid
in controversia relinquatur, ostendit; ex qua certum
quiddam destinatur auditori, in quo animum debeat
habere occupatum. altera est, in qua rerum earum,
de quibus erimus dicturi, breviter expositio ponitur
distributa; ex qua conficitur, ut certas animo res te-
neat auditor, quibus dictis intellegat fore peroratum. 
 Nunc utroque genere partitionis quemadmodum con-
veniat uti, breviter dicendum videtur. Quae partitio,
quid conveniat aut quid non conveniat, ostendit, haec
debet illud, quod convenit, inclinare ad suae causae
commodum, hoc modo: interfectam matrem esse a filio
convenit mihi cum adversariis. item contra: interfec-
tum esse a Clytaemestra Agamemnonem convenit. nam 
hic uterque et id posuit, quod conveniebat, et tamen
suae causae commodo consuluit. deinde, quid contro-
versiae sit, ponendum est in iudicationis expositione;

quae quemadmodum inveniretur, ante dictum est. Quae
partitio rerum distributam continet expositionem,
haec habere debet: brevitatem, absolutionem, pauci-
tatem. brevitas est, cum nisi necessarium nullum assu-
mitur verbum. haec in hoc genere idcirco est utilis,
quod rebus ipsis et partibus causae, non verbis neque
extraneis ornamentis animus auditoris tenendus est.
absolutio est, per quam omnia, quae incidunt in cau-
sam, genera, de quibus dicendum est, amplectimur in
partitione, ne aut aliquod genus utile relinquatur aut
sero extra partitionem, id quod vitiosissimum ac tur-
pissimum est, inferatur. paucitas in partitione serva-
tur, si genera ipsa rerum ponuntur neque permixtim
cum partibus implicantur. nam genus est, quod plures
partes amplectitur, ut animal. pars est, quae subest
generi, ut equus. sed saepe eadem res alii genus, alii
pars est. nam homo animalis pars est, Thebani aut
Troiani genus. haec ideo diligentius inducitur di-
scriptio, ut aperta intellecta generum et partium ra-
tione paucitas generum in partitione servari possit. nam
qui ita partitur: ostendam propter cupiditatem et au-
daciam et avaritiam adversariorum omnia incommo-
da ad rem publicam pervenisse , is non intellexit in
partitione exposito genere partem se generis ad- 
miscuisse. nam genus est omnium nimirum libidinum
cupiditas, eius autem generis sine dubio pars est ava-

ritia. hoc igitur vitandum est, ne, cuius genus po-
sueris, eius * sicuti aliquam diversam ac dissimilem
partem ponas in eadem partitione. quodsi quod in
genus plures incident partes, id cum in prima causae
partitione erit simpliciter expositum, distribuetur tem-
pore eo commodissime, cum ad ipsum ventum erit
explicandum in causae dictione post partitionem.
atque illud quoque pertinet ad paucitatem, ne aut plura,
quam satis est, demonstraturos nos dicamus, hoc modo:
 ostendam adversarios, quod arguamus, et potuisse
facere et voluisse et fecisse; nam fecisse satis est
ostendere: aut, cum in causa partitio nulla sit, et cum
simplex quiddam agatur, tamen utamur distributione,
id quod perraro potest accidere. 
 Ac sunt alia quoque praecepta partitionum, quae ad
hunc usum oratorium non tanto opere pertineant, quae
versantur in philosophia, ex quibus haec ipsa trans-
tulimus, quae convenire viderentur, quorum nihil in
ceteris artibus inveniebamus. 
 Atque his de partitione praeceptis in omni dictione
meminisse oportebit, ut et prima quaeque pars, ut expo-
sita est in partitione, sic ordine transigatur et omnibus
explicatis peroratum sit hoc modo , ut ne quid po-
sterius praeter conclusionem inferatur. partitur apud 
Terentium breviter et commode senex in Andria, quae
cognoscere libertum velit:
 
 Eo pacto et gnati vitam et consilium meum
 Cognosces et quid facere in hac re te velim.
 
itaque quemadmodum in partitione proposuit, ita
narrat, primum nati vitam: Nam is postquam excessit
ex ephebis ; deinde suum consilium: Et nunc id
operam do 
 deinde quid Sosiam velit facere, id
quod postremum posuit in partitione, postremum di-
cit: Nunc tuum est officium 
 quemadmodum igitur
hic et ad primam quamque partem primum accessit
et omnibus absolutis finem dicendi fecit, sic nobis pla-
cet et ad singulas partes accedere et omnibus abso-
lutis perorare. 
 Nunc de confirmatione deinceps, ita ut ordo ipse
postulat, praecipiendum videtur.

Confirmatio est, per quam argumentando nostrae
causae fidem et auctoritatem et firmamentum adiungit
oratio. huius partis certa sunt praecepta, quae in
singula causarum genera dividentur. verumtamen non
incommodum videtur quandam silvam atque materiam
universam ante permixtim et confuse exponere omnium
argumentationum, post autem tradere, quemadmodum
unum quodque causae genus hinc omnibus argumen-
tandi rationibus tractis confirmari oporteat. 
 Omnes res argumentando confirmantur aut ex eo,
quod personis, aut ex eo, quod negotiis est adtributum. 
Ac personis has res adtributas putamus: nomen, na-
turam, victum, fortunam, habitum, affectionem, studia,
consilia, facta, casus, orationes. nomen est, quod uni
cuique personae datur, quo suo quaeque proprio et
certo vocabulo appellatur. naturam ipsam definire
difficile est;

partes autem eius enumerare eas, quarum
indigemus ad hanc praeceptionem, facilius est. eae
autem partim divino, partim mortali in genere ver-
santur. mortalium autem pars in hominum, pars in
bestiarum genere numerantur. atque hominum genus
et in sexu consideratur, virile an muliebre sit, et in
natione, patria, cognatione, aetate. natione, Graius an
barbarus; patria, Atheniensis an Lacedaemonius; co-
gnatione, quibus maioribus, quibus consanguineis;
aetate, puer an adulescens, natu grandior an senex.
praeterea commoda et incommoda considerantur ab
natura data animo aut corpori, hoc modo: valens an
inbecillus, longus an brevis, formonsus an deformis,
velox an tardus sit, acutus an hebetior, memor an obli-
viosus, comis officiosus an infacetus, pudens, patiens
an contra; et omnino quae a natura dantur animo et
corpori considerabuntur et haec in natura conside-
randa . nam quae industria comparantur, ad habitum
pertinent, de quo posterius est dicendum. in victu con-
siderare oportet, apud quem et quo more et cuius
arbitratu sit educatus, quos habuerit artium liberalium
magistros, quos vivendi praeceptores, quibus amicis 
utatur, quo in negotio, quaestu, artificio sit occupatus,
quo modo rem familiarem administret, qua consuetu-
dine domestica sit. in fortuna quaeritur, servus sit an
liber, pecuniosus an tenuis, privatus an cum potestate:
si cum potestate, iure an iniuria; felix, clarus an con-
tra; quales liberos habeat. ac si de non vivo quaeretur,
etiam quali morte sit affectus, erit considerandum.

habitum autem hunc appellamus animi aut corporis
constantem et absolutam aliqua in re perfectionem,
ut virtutis aut artis alicuius perceptionem aut quamvis
scientiam et item corporis aliquam commoditatem non
natura datam, sed studio et industria partam. affectio
est animi aut corporis ex tempore aliqua de causa
commutatio, ut laetitia, cupiditas, metus, molestia,
morbus, debilitas et alia, quae in eodem genere re-
periuntur. studium est autem animi assidua et vehe-
menter ad aliquam rem adplicata magna cum voluptate
occupatio, ut philosophiae, poe+ticae, geometricae, lit-
terarum. consilium est aliquid faciendi aut non fa-
ciendi excogitata ratio. facta autem et casus et ora-
tiones tribus ex temporibus considerabuntur: quid
fecerit aut quid ipsi acciderit aut quid dixerit; aut
quid faciat, quid ipsi accidat, quid dicat; aut quid fac-
turus sit, quid ipsi casurum sit, qua sit usurus oratione. 
 Ac personis quidem haec videntur esse adtributa:

negotiis autem quae sunt adtributa, partim sunt con-
tinentia cum ipso negotio, partim in gestione negotii 
considerantur, partim adiuncta negotio sunt, partim
negotium consequuntur. 
 Continentia cum ipso negotio sunt ea, quae semper
affixa esse videntur ad rem neque ab ea possunt se-
parari. ex his prima est brevis conplexio totius neg-
otii, quae summam continet facti, hoc modo: parentis
occisio, patriae proditio; deinde causa eius summae,
per quam et quam ob rem et cuius rei causa factum
sit, quaeritur; deinde ante gestam rem quae facta sint
continenter usque ad ipsum negotium; deinde, in ipso
gerendo negotio quid actum sit; deinde, quid postea
factum sit.

In gestione autem negotii, qui locus secundus erat
de iis, quae negotiis adtributa sunt, quaeretur locus,
tempus, modus, occasio, facultas. locus consideratur,
in quo res gesta sit, ex opportunitate, quam videatur
habuisse ad negotium administrandum. ea autem op-
portunitas quaeritur ex magnitudine, intervallo, longin-
quitate, propinquitate, solitudine, celebritate, natura
ipsius loci et vicinitatis et totius regionis; ex his
etiam attributionibus: sacer profanus, publicus anne
privatus, alienus an ipsius, de quo agitur, locus sit aut
fuerit.

tempus autem est—id quo nunc utimur, nam
ipsum quidem generaliter definire difficile est—pars
quaedam aeternitatis cum alicuius annui, menstrui,
diurni nocturnive spatii certa significatione. in hoc et 
quae praeterierint, considerantur: et eorum ipsorum,
quae aut propter vetustatem obsoleverint aut incredi-
bilia videantur, ut iam in fabularum numerum repo-
nantur; et quae iam diu gesta et a memoria nostra re-
mota tamen faciant fidem vere tradita esse, quia eorum
monumenta certa in litteris exstent; et quae nuper gesta
sint, quae scire plerique possint; et item quae instent in
praesentia et cum maxime fiant; et quae consequan-
tur, in quibus potest considerari, quid ocius et quid
serius futurum sit. et item communiter in tempore per-
spiciendo longinquitas eius est consideranda. nam
saepe oportet commetiri cum tempore negotium et vi-
dere, potueritne aut magnitudo negotii aut multitudo
rerum in eo transigi tempore. consideratur autem tem-
pus et anni et mensis et diei et noctis et vigiliae et

horae et in aliqua parte alicuius horum.

occasio au-
tem est pars temporis habens in se alicuius rei idoneam
faciendi aut non faciendi opportunitatem. quare cum
tempore hoc differt: nam genere quidem utrumque
idem esse intellegitur, verum in tempore spatium quo-
dam modo declaratur, quod in annis aut in anno aut
in aliqua anni parte spectatur, in occasione ad spatium
temporis faciendi quaedam opportunitas intellegitur
adiuncta. (quare cum genere idem sit, fit aliud, quod
parte quadam et specie, ut diximus, differat.) haec
distribuitur in tria genera: publicum, commune, sin-
gulare. publicum est, quod civitas universa aliqua de 
causa frequentat, ut ludi, dies festus, bellum. commune,
quod accidit omnibus eodem fere tempore, ut messis,
vindemia, calor, frigus. singulare autem est, quod ali-
qua de causa privatim alicui solet accidere, ut nup-

tiae, sacrificium, funus, convivium, somnus. modus
autem est, in quo, quemadmodum et quo animo factum
sit, quaeritur. eius partes sunt prudentia et inprudentia.
prudentiae autem ratio quaeritur ex iis, quae clam,
palam, vi, persuasione fecerit. inprudentia autem in
purgationem confertur, cuius partes sunt inscientia,
casus, necessitas, et in affectionem animi, hoc est
molestiam, iracundiam, amorem et cetera, quae in
simili genere versantur. facultates sunt, aut quibus fa-
cilius fit aut sine quibus aliquid confici non potest. 
 Adiunctum negotio autem id intellegitur, quod maius
et quod minus et quod aeque magnum et quod simile
erit ei negotio, quo de agitur, et quod contrarium
et quod disparatum, et genus et pars et eventus. maius
et minus et aeque magnum ex vi et ex numero et ex
figura negotii, sicut ex statura corporis, consideratur.

simile autem ex specie conparabili aut ex conferunda at-
que assimulanda natura iudicatur. contrarium est, quod
positum in genere diverso ab eodem, cui contrarium di-
citur, plurimum distat, ut frigus calori, vitae mors.
disparatum autem est id, quod ab aliqua re praeposi-
tione negationis separatur, hoc modo: sapere et non 
sapere. genus est, quod partes aliquas amplectitur, ut
cupiditas. pars est, quae subest generi, ut amor, ava-
ritia. eventus est exitus alicuius negotii, in quo quaeri
solet, quid ex quaque re evenerit, eveniat, eventurum
sit. quare hoc in genere, ut commode, quid eventurum
sit, ante animo colligi possit, quid quaque ex re soleat
evenire, considerandum est, hoc modo: ex arrogantia
odium, ex insolentia arrogantia.

Quarta autem pars est ex iis rebus , quas negotiis
dicebamus esse adtributas, consecutio. in hac eae res
quaeruntur, quae gestum negotium consequuntur: pri-
mum, quod factum est, quo id nomine appellari con-
veniat; deinde eius facti qui sint principes et inven-
tores, qui denique auctoritatis eius et inventionis com-
probatores atque aemuli; deinde ecquae de ea re aut
eius rei sit lex, consuetudo, pactio, iudicium, scientia,
artificium; deinde natura eius, evenire vulgo soleat an
insolenter et raro; postea homines id sua auctoritate
comprobare an offendere in iis consueverint; et cetera,
quae factum aliquid similiter confestim aut ex inter-
vallo solent consequi. deinde postremo adtendendum
est, num quae res ex iis rebus, quae positae sunt in par-
tibus honestatis aut utilitatis, consequantur; de quibus
in deliberativo genere causae distinctius erit dicendum. 
 Ac negotiis quidem fere res haec, quas commemora-
vimus, sunt adtributae.

Omnis autem argumentatio, quae ex iis locis, quos 
commemoravimus, sumetur, aut probabilis aut ne-
cessaria debebit esse. etenim, ut breviter describa-
mus, argumentatio videtur esse inventum aliquo ex
genere rem aliquam aut probabiliter ostendens aut ne-
cessarie demonstrans. 
 Necessarie demonstrantur ea, quae aliter ac dicun-
tur nec fieri nec probari possunt, hoc modo: si peperit,
cum viro concubuit. hoc genus argumentandi, quod in
necessaria demonstratione versatur, maxime tractatur
in dicendo aut per complexionem aut per enumera-

tionem aut per simplicem conclusionem. conplexio est,
in qua, utrum concesseris, reprehenditur, ad hunc mo-
dum: si inprobus est, cur uteris? si probus, cur accusas? 
enumeratio est, in qua pluribus rebus expositis et
ceteris infirmatis una reliqua necessario confirmatur,
hoc pacto: necesse est aut inimicitiarum causa ab hoc
esse occisum aut metus aut spei aut alicuius amici
gratia aut, si horum nihil est, ab hoc non esse occisum;
nam sine causa maleficium susceptum non potest esse;
si neque inimicitiae fuerunt nec metus ullus nec spes
 ex morte illius alicuius commodi neque ad amicum
huius aliquem mors illius pertinebat: relinquitur igi-
tur, ut ab hoc non sit occisus. simplex autem conclusio
ex necessaria consecutione conficitur, hoc modo: si
vos me istuc eo tempore fecisse dicitis, ego autem eo
ipso tempore trans mare fui, relinquitur, ut id, quod
dicitis, non modo non fecerim, sed ne potuerim quidem
facere. atque hoc diligenter oportebit videre, ne quo
pacto genus hoc refelli possit, ut ne confirmatio modum 
in se argumentationis habeat et quandam similitudinem
necessariae conclusionis, verum ipsa argumentatio ex
necessaria ratione consistat.

Probabile autem est id, quod fere solet fieri aut quod
in opinione positum est aut quod habet in se ad haec
quandam similitudinem, sive id falsum est sive verum.
in eo genere, quod fere fieri solet, probabile huiusmodi
est: si mater est, diligit filium; si avarus est, neglegit
ius iurandum. in eo autem, quod in opinione positum
est, huiusmodi sunt probabilia: impiis apud inferos
poenas esse praeparatas; eos, qui philosophiae dent
operam, non arbitrari deos esse. similitudo autem in
contrariis et ex paribus et in iis rebus, quae sub ean-
dem rationem cadunt, maxime spectatur. in contrariis,
hoc modo: nam si iis, qui inprudentes laeserunt, ignosci
convenit, iis, qui necessario profuerunt, haberi gratiam
non oportet. ex pari, sic:

nam ut locus sine portu na-
vibus esse non potest tutus, sic animus sine fide stabilis
amicis non potest esse. in iis rebus, quae sub eandem
rationem cadunt, hoc modo probabile consideratur:
 nam si Rhodiis turpe non est portorium locare, ne Her-
mocreonti quidem turpe est conducere. haec tum vera
sunt, hoc pacto: quoniam cicatrix est, fuit vulnus; tum
veri similia, hoc modo: si multus erat in calceis pulvis,
ex itinere eum venire oportebat. 
 
 Omne autem—ut certas quasdam in partes tri-
buamus—probabile, quod sumitur ad argumen- 
tationem, aut signum est aut credibile aut iudicatum
aut comparabile.

signum est, quod sub sensum ali-
quem cadit et quiddam significat, quod ex ipso pro-
fectum videtur, quod aut ante fuerit aut in ipso neg-
otio aut post sit consecutum et tamen indiget testi-
monii et gravioris confirmationis, ut cruor, fuga, pallor,
pulvis, et quae his sunt similia. credibile est, quod
sine ullo teste auditoris opinione firmatur, hoc modo:
 nemo est, qui non liberos suos incolumes et beatos
esse cupiat. iudicatum est res assensione aut auctori-
tate aut iudicio alicuius aut aliquorum conprobata. id
tribus in generibus spectatur, religioso, communi,
adprobato. religiosum est, quod iurati legibus iudica-
runt. commune est, quod omnes vulgo probarunt et
secuti sunt, huiusmodi: ut maioribus natu assurgatur,
ut supplicum misereatur. adprobatum est, quod ho-
mines, cum dubium esset, quale haberi oporteret, sua
constituerunt auctoritate: velut Gracchi patris factum
populus Romanus, qui eum ob id factum eo quod
insciente collega in censura non nihil gessit post
censuram consulem fecit.

conparabile autem est, quod
in rebus diversis similem aliquam rationem continet.
eius partes sunt tres: imago, conlatio, exemplum. imago
est oratio demonstrans corporum aut naturarum simi-
litudinem. conlatio est oratio rem cum re ex simili-
tudine conferens. exemplum est, quod rem auctoritate
aut casu alicuius hominis aut negotii confirmat aut in-
firmat. horum exempla et descriptiones in praeceptis
elocutionis cognoscentur. 
 
 Ac fons quidem confirmationis, ut facultas tulit,
apertus est nec minus dilucide, quam rei natura fere-
bat, demonstratus est; quemadmodum autem quaeque
constitutio et pars constitutionis et omnis contro-
versia, sive in ratione sive in scripto versabitur, tractari
debeat et quae in quamque argumentationes conve-
niant, singillatim in secundo libro de uno quoque ge-
nere dicemus. in praesentia tantummodo numeros et
modos et partes argumentandi confuse et permixtim
dispersimus; post discripte et electe in genus quodque
causae, quid cuique conveniat, ex hac copia digeremus.

Atque inveniri quidem omnis ex his locis argu-
mentatio poterit: inventam exornari et certas in partes
distingui et suavissimum est et summe necessarium
et ab artis scriptoribus maxime neglectum. quare et
de ea praeceptione nobis et in hoc loco dicendum visum
est, ut ad inventionem argumentandi ratio adiun-
geretur. et magna cum cura et diligentia locus hic om-
nis considerandus est, quod rei non solum magna uti-
litas est, sed praecipiendi quoque summa difficultas.

Omnis igitur argumentatio aut per inductionem
tractanda est aut per ratiocinationem. 
 Inductio est oratio, quae rebus non dubiis captat 
assensionem eius, quicum instituta est; quibus assen-
sionibus facit, ut illi dubia quaedam res propter si-
militudinem earum rerum, quibus assensit, probetur;
velut apud Socraticum Aeschinen demonstrat Socrates
cum Xenophontis uxore et cum ipso Xenophonte Aspa-
siam locutam: dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si
vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes, utrum
illudne an tuum malis? 
 illud, inquit. quid, si vestem
et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat,
quam tu habes, tuumne an illius malis? respondit:
 illius vero. 
 age sis, inquit, quid? si virum illa me-
liorem habeat, quam tu habes, utrumne tuum virum
malis an illius? hic mulier erubuit.

Aspasia autem ser-
monem cum ipso Xenophonte instituit. quaeso, inquit,
 Xenophon, si vicinus tuus equum meliorem habeat,
quam tuus est, tuumne equum malis an illius? 
 illius, 
inquit. quid, si fundum meliorem habeat, quam tu ha-
bes, utrum tandem fundum habere malis? 
 illum, in-
quit, meliorem scilicet. 
 quid, si uxorem meliorem ha-
beat, quam tu habes, utrum tuamne an illius malis? 
atque hic Xenophon quoque ipse tacuit. post Aspasia:
 quoniam uterque vestrum, inquit, id mihi solum non
respondit, quod ego solum audire volueram, egomet
dicam, quid uterque cogitet. nam et tu, mulier,
optumum virum vis habere et tu, Xenophon, uxorem
habere lectissimam maxime vis. quare, nisi hoc per-
feceritis, ut neque vir melior neque femina lectior in 
terris sit, profecto semper id, quod optumum putabitis
esse, multo maxime requiretis , ut et tu maritus sis
quam optumae et haec quam optimo viro nupta sit . 
hic cum rebus non dubiis assensum est, factum est
propter similitudinem, ut etiam illud, quod dubium
videretur, si qui separatim quaereret, id pro certo
propter rationem rogandi concederetur.

hoc modo ser-
monis plurimum Socrates usus est, propterea quod
nihil ipse afferre ad persuadendum volebat, sed ex
eo, quod sibi ille dederat, quicum disputabat, aliquid
conficere malebat, quod ille ex eo, quod iam con-
cessisset, necessario adprobare deberet. 
 Hoc in genere praecipiendum nobis videtur primum,
ut illud, quod inducimus per similitudinem, eiusmodi
sit, ut sit necesse concedere. nam ex quo postulabimus
nobis illud, quod dubium sit, concedi, dubium esse id
ipsum non oportebit. deinde illud, cuius confirmandi
causa fiet inductio, videndum est, ut simile iis rebus
sit, quas res quasi non dubias ante induxerimus, nam
aliquid ante concessum nobis esse nihil proderit, si
ei dissimile erit id, cuius causa illud concedi primum
voluerimus; deinde ne intellegat, quo spectent illae
primae inductiones et ad quem sint exitum perven-

turae. nam qui videt, si ei rei, quam primo rogetur,
recte assenserit, illam quoque rem, quae sibi displi-
ceat, esse necessario concedendam, plerumque aut non 
respondendo aut male respondendo longius roga-
tionem procedere non sinit; quare ratione rogationis
inprudens ab eo, quod concessit, ad id, quod non vult
concedere, deducendus est. extremum autem aut ta-
ceatur oportet aut concedatur aut negetur. si negabitur,
aut ostendenda similitudo est earum rerum, quae ante
concessae sunt, aut alia utendum inductione. si con-
cedetur, concludenda est argumentatio. si tacebitur,
elicienda responsio est aut, quoniam taciturnitas imi-
tatur confessionem, pro eo, ac si concessum sit, con-
cludere oportebit argumentationem. ita fit hoc genus
argumentandi tripertitum: prima pars ex similitudine
constat una pluribusve; altera ex eo, quod concedi vo-
lumus, cuius causa similitudines adhibitae sunt; tertia
ex conclusione, quae aut confirmat concessionem aut
quid ex ea conficiatur ostendit.

Sed quia non satis alicui videbitur dilucide demon-
stratum, nisi quid ex civili causarum genere exempli
subiecerimus, videtur eiusmodi quoque utendum ex-
emplo, non quo praeceptio differat aut aliter hoc in
sermone atque in dicendo sit utendum, sed ut eorum
voluntati satis fiat, qui id, quod aliquo in loco viderunt,
alio in loco, nisi monstratum est, nequeunt cognoscere.
ergo in hac causa, quae apud Graecos est pervagata,
cum Epaminondas, Thebanorum imperator, * quod ei,
qui sibi ex lege praetor successerat, exercitum non tra-
didit et, cum paucos ipse dies contra legem exercitum
tenuisset, Lacedaemonios funditus vicit, poterit accu- 
sator argumentatione uti per inductionem, cum scrip-
tum legis contra sententiam defendat, ad hunc modum:

si, iudices, id, quod Epaminondas ait legis scriptorem
sensisse, adscribat ad legem et addat hanc ex-
ceptionem: extra quam si quis rei publicae causa 
 exercitum non tradiderit , patiemini? non opinor.
quid, si vosmet ipsi, quod a vestra religione et a sa-
pientia remotissimum est, istius honoris causa hanc
eandem exceptionem iniussu populi ad legem adscribi
iubeatis, populus Thebanus id patieturne fieri? pro-
fecto non patietur. quod ergo adscribi ad legem nefas
est, id sequi, quasi adscriptum sit, rectum vobis vi-
deatur? novi vestram intellegentiam; non potest ita
videri, iudices. quodsi litteris corrigi neque ab illo ne-
que a vobis scriptoris voluntas potest, videte, ne multo
indignius sit id re et iudicio vestro mutari, quod ne
verbo quidem commutari potest. 
 
 Ac de inductione quidem satis in praesentia dictum
videtur.

nunc deinceps ratiocinationis vim et naturam
consideremus. 
 Ratiocinatio est oratio ex ipsa re probabile aliquid
eliciens, quod expositum et per se cognitum sua se vi
et ratione confirmet. hoc de genere qui diligentius con-
siderandum putaverunt, cum idem in usu dicendi se-
querentur, paululum in praecipiendi ratione dissense-
runt. nam partim quinque eius partes esse dixerunt,
partim non plus quam in tres partes posse distribui
putaverunt. eorum controversiam non incommodum vi-
detur cum utrorumque ratione exponere. nam et brevis
est et non eiusmodi, ut alteri prorsus nihil dicere pu-
tentur, et locus hic nobis in dicendo minime neglegen-
dus videtur.

Qui putant in quinque tribui partes oportere, aiunt
primum convenire exponere summam argumentatio-
nis, ad hunc modum: melius accurantur, quae con-
silio geruntur, quam quae sine consilio administran-
tur. hanc primam partem numerant; eam deinceps
rationibus variis et quam copiosissimis verbis adpro-
bari putant oportere, hoc modo: domus ea, quae ra-
tione regitur, omnibus est instructior rebus et appara-
tior, quam ea, quae temere et nullo consilio admini-
stratur. exercitus is, cui praepositus est sapiens et calli-
dus imperator, omnibus partibus commodius regitur,
quam is, qui stultitia et temeritate alicuius admini-
stratur. eadem navigii ratio est. nam navis optime cur-
sum conficit ea, quae scientissimo gubernatore utitur.

cum propositio sit hoc pacto adprobata et duae partes
transierint ratiocinationis, tertia in parte aiunt, quod
ostendere velis, id ex vi propositionis oportere assu-
mere, hoc pacto: nihil autem omnium rerum melius,
quam omnis mundus, administratur. huius assump-
tionis quarto in loco aliam porro inducunt adproba-
tionem, hoc modo: nam et signorum ortus et obitus
definitum quendam ordinem servant et annuae commu-
tationes non modo quadam ex necessitudine semper
eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum
omnium sunt accommodatae, et diurnae nocturnaeque
vicissitudines nulla in re umquam mutatae quicquam 
nocuerunt; quae signo sunt omnia non mediocri quo-
dam consilio naturam mundi administrari. quinto in-
ducunt loco conplexionem eam, quae aut id infert so-
lum, quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo:
 consilio igitur mundus administratur; aut unum in
locum cum conduxerit breviter propositionem et ad-
sumptionem, adiungit, quid ex his conficiatur, ad hunc
modum: quodsi melius geruntur ea, quae consilio,
quam quae sine consilio administrantur, nihil autem
omnium rerum melius administratur, quam omnis mun-
dus, consilio igitur mundus administratur. quinque-
pertitam igitur hoc pacto putant esse argumentationem.

Qui autem tripertitam putant esse, ii non aliter
tractari putant oportere argumentationem, sed parti-
tionem horum reprehendunt. negant enim neque a pro-
positione neque ab adsumptione adprobationes earum
separari oportere, neque propositionem absolutam ne-
que adsumptionem sibi perfectam videri, quae appro-
batione confirmata non sit. quare quas illi duas partes
numerent, propositionem et adprobationem, sibi unam
partem videri, propositionem; quae si adprobata non
sit, propositio non sit argumentationis. item, quae ab
illis adsumptio et adsumptionis adprobatio dicatur,
eandem sibi adsumptionem solam videri. ita fit,
ut eadem ratione argumentatio tractata aliis tripertita,
aliis quinquepertita videatur. quare evenit, ut res non 
tam ad usum dicendi pertineat quam ad rationem
praeceptionis.

Nobis autem commodior illa partitio videatur esse,
quae in quinque partes tributa est, quam omnes ab
Aristotele et Theophrasto profecti maxime secuti sunt.
nam quemadmodum illud superius genus argumen-
tandi, quod per inductionem sumitur, maxime Socrates
et Socratici tractarunt, sic hoc, quod per ratiocina-
tionem expolitur, summe est ab Aristotele atque a Peri-
pateticis et Theophrasto frequentatum, deinde a
rhetoribus iis, qui elegantissimi atque artificiosis-
simi putati sunt. quare autem nobis illa magis partitio
probetur, dicendum videtur, ne temere secuti putemur;
et breviter dicendum, ne in huiusmodi rebus diutius,
quam ratio praecipiendi postulat, commoremur.

Si quadam in argumentatione satis est uti pro-
positione et non oportet adiungere adprobationem pro-
positionis, quadam autem in argumentatione infirma
est propositio, nisi adiuncta sit adprobatio, separatum
est quiddam a propositione adprobatio. quod enim
et adiungi et separari ab aliquo potest, id non potest
idem esse, quod est id, ad quod adiungitur et a quo
separatur; est autem quaedam argumentatio, in qua
propositio non indiget approbationis, et quaedam, in
qua nihil valet sine approbatione, ut ostendemus. sepa-
rata igitur est a propositione approbatio. Ostendetur 
autem id, quod polliciti sumus, hoc modo: quae propo-
sitio in se quiddam continet perspicuum et quod stare
inter omnes necesse est, hanc velle approbare et firmare
nihil attinet. ea est huiusmodi:

si, quo die ista caedes
Romae facta est, ego Athenis eo die fui, in caede in-
teresse non potui. hoc quia perspicue verum est, nihil
attinet approbari. quare assumi statim oportet, hoc
modo: fui autem Athenis eo die. hoc si non constat,
indiget approbationis; qua inducta complexio conse-
quitur. est igitur quaedam propositio, quae non indiget
approbatione. nam esse quidem quandam, quae indi-
geat, quid attinet ostendere, quod cuivis facile perspi-
cuum est? quodsi ita est, ex hoc et ex eo, quod propo-
sueramus, hoc conficitur, separatum esse quiddam a
propositione approbationem. sin autem ita est, falsum
est non esse plus quam tripertitam argumentationem.

Simili modo liquet alteram quoque approbationem
separatam esse ab assumptione. si quadam in argu-
mentatione satis est uti assumptione et non oportet
adiungere approbationem assumptioni, quadam autem
in argumentatione infirma est assumptio, nisi adiuncta
sit approbatio, separatum quiddam est extra assump-
tionem approbatio. est autem argumentatio quaedam,
in qua assumptio non indiget approbationis, quaedam
autem, in qua nihil valet sine approbatione, ut osten-
demus. separata igitur est ab adsumptione approbatio.

Ostendemus autem, quod polliciti sumus, hoc modo: 
quae perspicuam omnibus veritatem continet assump-
tio, nihil indiget approbationis. ea est huiusmodi: si
oportet velle sapere, dare operam philosophiae con-
venit. hic propositio indiget approbationis; non enim
perspicua est neque constat inter omnes, propterea
quod multi nihil prodesse philosophiam, plerique etiam
obesse arbitrantur; assumptio perspicua; est enim
haec: oportet autem velle sapere. hoc quia ipsum ex
se perspicitur et verum esse intellegitur, nihil attinet
approbari. quare statim concludenda est argumentatio.
est ergo assumptio quaedam, quae approbationis non
indiget; nam quandam indigere perspicuum est. se-
parata est igitur ab adsumptione approbatio. falsum
ergo est non esse plus quam tripertitam argumenta-

tionem. Atque ex his illud iam perspicuum est, esse
quandam argumentationem, in qua neque propositio
neque assumptio indigeat approbationis, huiusmodi, ut
certum quiddam et breve exempli causa ponamus: si
summopere sapientia petenda est, summo opere stul-
titia vitanda est: summo autem opere sapientia pe-
tenda est: summo igitur opere stultitia vitanda est. 
hic et propositio et assumptio perspicua est; quare
neutra quoque indiget approbatione. ex hisce om-
nibus illud perspicuum est approbationem tum adiungi,
tum non adiungi. ex quo cognoscitur neque in pro-
positione neque in assumptione contineri approba-
tionem, sed utramque suo loco positam vim suam tam-
quam certam et propriam obtinere. quodsi ita est, 
commode partiti sunt illi, qui in quinque partes tri-
buerunt argumentationem.

Quinque igitur partes sunt eius argumentationis,
quae per ratiocinationem tractatur: propositio, per
quam locus is breviter exponitur, ex quo vis omnis
oportet emanet ratiocinationis; approbatio, per quam
id, quod breviter expositum est, rationibus adfirmatum
probabilius et apertius fit; assumptio, per quam id,
quod ex propositione ad ostendendum pertinet, assumi-
tur; assumptionis approbatio, per quam id, quod
assumptum est, rationibus firmatur; complexio, per
quam id, quod conficitur ex omni argumentatione, bre-
viter exponitur. quae plurimas habet argumentatio
partes, ea constat ex his quinque partibus; secunda
est quadripertita; tertia tripertita; dein bipertita; quod
in controversia est.

de una quoque parte potest alicui
videri posse consistere. eorum igitur, quae constant,
exempla ponemus, horum, quae dubia sunt, rationes
afferemus. 
 Quinquepertita argumentatio est huiusmodi:
“omnes leges, iudices, ad commodum rei publicae re-
ferre oportet et eas ex utilitate communi, non ex scrip-
tione, quae in litteris est, interpretari. ea enim virtute et
sapientia maiores nostri fuerunt, ut in legibus scriben-
dis nihil sibi aliud nisi salutem atque utilitatem rei
publicae proponerent. neque enim ipsi, quod obesset,
scribere volebant, et, si scripsissent, cum esset intellec-
tum, repudiatum iri legem intellegebant. nemo enim
leges legum causa salvas esse vult, sed rei publicae,
quod ex legibus omnes rem publicam optime putant 
administrari. quam ob rem igitur leges servari oportet,
ad eam causam scripta omnia interpretari convenit: hoc
est, quoniam rei publicae servimus, ex rei publicae com-
modo atque utilitate interpretemur. nam ut ex medicina
nihil oportet putare proficisci, nisi quod ad corporis
utilitatem spectet, quoniam eius causa est instituta, sic
a legibus nihil convenit arbitrari, nisi quod rei publicae
conducat, proficisci, quoniam eius causa sunt compara-

tae. ergo in hoc quoque iudicio desinite litteras legis
perscrutari et legem, ut aequum est, ex utilitate rei
publicae considerate. quid magis utile fuit Thebanis
quam Lacedaemonios opprimi? cui magis Epaminon-
dam, Thebanorum imperatorem, quam victoriae The-
banorum consulere decuit? quid hunc tanta Thebano-
rum gloria, tam claro atque exornato tropaeo carius
aut antiquius habere convenit? scripto videlicet legis
omisso scriptoris sententiam considerare debebat. at
hoc quidem satis consideratum est, nullam esse legem
nisi rei publicae causa scriptam. summam igitur amen-
tiam esse existimabat, quod scriptum esset rei publicae
salutis causa, id non ex rei publicae salute interpretari.
quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicae referri
convenit, hic autem saluti rei publicae profuit, profecto
non potest eodem facto et communibus fortunis con-
suluisse et legibus non optemperasse.”

Quattuor autem partibus constat argumentatio,
cum aut proponimus aut assumimus sine approbatione.
id facere oportet, cum aut propositio ex se intellegitur
aut assumptio perspicua est et nullius approbationis 
indiget. propositionis approbatione praeterita quattuor
ex partibus argumentatio tractatur, ad hunc modum:
 iudices, qui ex lege iurati iudicatis, legibus optempe-
rare debetis. optemperare autem legibus non potestis,
nisi id, quod scriptum est in lege, sequimini. quod enim
certius legis scriptor testimonium voluntatis suae re-
linquere potuit, quam quod ipse magna cum cura atque
diligentia scripsit? quodsi litterae non exstarent,
magnopere eas requireremus, ut ex iis scriptoris vo-
luntas cognosceretur; nec tamen Epaminondae per-
mitteremus, ne si extra iudicium quidem esset, ut is
nobis sententiam legis interpretaretur, nedum nunc
istum patiamur, cum praesto lex sit, non ex eo, quod
apertissime scriptum est, sed ex eo, quod suae causae
convenit, scriptoris voluntatem interpretari. quodsi
vos, iudices, legibus optemperare debetis et id facere
non potestis, nisi id, quod scriptum est in lege, sequa-
mini, quin istum contra legem fecisse iudicatis?

assumptionis autem approbatione praeterita quadri-
pertita sic fiet argumentatio: qui saepenumero nos
per fidem fefellerunt, eorum orationi fidem habere non
debemus. si quid enim perfidia illorum detrimenti
acceperimus, nemo erit praeter nosmet ipsos, quem
iure accusare possimus. ac primo quidem decipi in-
commodum est; iterum, stultum; tertio, turpe. Cartha-
ginienses autem persaepe iam nos fefellerunt. summa
igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum
perfidia totiens deceptus sis.

Utraque approbatione praeterita tripertita fit, hoc
pacto: aut metuamus Carthaginienses oportet, si
incolumes eos reliquerimus, aut eorum urbem dirua- 
mus. at metuere quidem non oportet. restat igitur,
ut urbem diruamus. 
 
 Sunt autem, qui putant nonnumquam posse com-
plexione supersederi, cum id perspicuum sit, quod
conficiatur ex ratiocinatione; quod si fiat, bipertitam
quoque fieri argumentationem, hoc modo: si peperit,
virgo non est: peperit autem. hic satis esse proponere
et adsumere: quod conficiatur quoniam perspicuum
sit, complexionis rem non indigere. nobis autem vi-
detur et omnis ratiocinatio concludenda esse et illud
vitium, quod illis displicet, magnopere vitandum, ne,
quod perspicuum sit, id in complexionem inferamus.

hoc autem fieri poterit, si complexionum genera intelle-
gentur. nam aut ita complectemur, ut in unum con-
ducamus propositionem et assumptionem, hoc modo:
 quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicae referri
convenit, hic autem saluti rei publicae profuit, pro-
fecto non potest eodem facto et saluti communi con-
suluisse et legibus non optemperasse; aut ita, ut ex
contrario sententia conficiatur, hoc modo: summa
igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum
perfidia totiens deceptus sis; aut ita, ut id solum,
quod conficitur, inferatur, ad hunc modum: urbem
igitur diruamus; aut, ut id, quod eam rem, quae con-
ficitur, sequatur necesse est. id est huiusmodi: si
peperit, cum viro concubuit: peperit autem. conficitur
hoc: concubuit igitur cum viro. hoc si nolis inferre 
et inferas id, quod sequitur: fecit igitur incestum , et
concluseris argumentationem et perspicuam fugeris
complexionem.

quare in longis argumentationibus ex
conductionibus aut ex contrario complecti oportet, in
brevibus id solum, quod conficitur, exponere, in iis,
in quibus exitus perspicuus est, consecutione uti. 
 Si qui autem ex una quoque parte putabunt constare
argumentationem, poterunt dicere saepe satis esse hoc
modo argumentationem facere: quoniam peperit, cum
viro concubuit; nam hoc nullius neque approbationis
neque complexionis indigere. sed nobis ambiguitate
nominis videntur errare. nam argumentatio nomine
uno res duas significat, ideo quod et inventum ali-
quam in rem probabile aut necessarium argumentatio
vocatur et eius inventi artificiosa expolitio.

cum igitur
proferent aliquid huiusmodi: quoniam peperit, cum
viro concubuit , inventum proferent, non expolitionem;
nos autem de expolitionis partibus loquimur. 
 Nihil igitur ad hanc rem ratio illa pertinebit; atque
hac distinctione alia quoque, quae videbuntur officere
huic partitioni, propulsabimus, si quis aut assumptio-
nem aliquando tolli posse putet aut propositionem.
quae si quid habet probabile aut necessarium, quoquo
modo commoveat auditorem necesse est. quod si so-
lum spectaretur ac nihil, quo pacto tractaretur id,
quod esset excogitatum, referret, nequaquam tantum
inter summos oratores et mediocres interesse existi-

maretur. variare autem orationem magnopere oporte-
bit; nam omnibus in rebus similitudo mater est satie- 
tatis. id fieri poterit, si non similiter semper ingre-
diamur in argumentationem. nam primum omnium
generibus ipsis distinguere convenit, hoc est, tum in-
ductione uti, tum ratiocinatione, deinde in ipsa ar-
gumentatione non semper a propositione incipere nec
semper quinque partibus abuti neque eadem partes
ratione expolire, sed tum ab assumptione incipere, tum
adprobatione alterutra, tum utraque, tum hoc, tum illo
genere conplexionis uti. id ut perspiciatur, scribamus *
in quolibet exemplo de iis, quae proposita sunt, hoc
idem exerceamus, ut quam facile factu sit, periclitari
licet.

Ac de partibus quidem argumentationis satis nobis
dictum videtur: illud autem volumus intellegi nos
probe tenere aliis quoque rationibus tractari argumen-
tationes in philosophia multis et obscuris, de quibus
certum est artificium constitutum. verum illa nobis
abhorrere ab usu oratorio visa sunt. quae pertinere
autem ad dicendum putamus, ea nos commodius quam
ceteros adtendisse non affirmamus; perquisitius et
diligentius conscripsisse pollicemur. nunc, ut statui-
mus, proficisci ordine ad reliqua pergemus.

Reprehensio est, per quam argumentando adver-
sariorum confirmatio diluitur aut infirmatur aut ele-
vatur. haec fonte inventionis eodem utetur, quo uti- 
tur confirmatio, propterea quod, quibus ex locis ali-
qua res confirmari potest, isdem potest ex locis in-
firmari. nihil enim considerandum est in his omnibus
 inventionibus nisi id, quod personis aut negotiis
adtributum est. quare inventionem et argumentationum
expolitionem ex illis, quae ante praecepta sunt, hanc
quoque in partem orationis transferri oportebit. verum-
tamen, ut quaedam praeceptio detur huius quoque
partis, exponemus modos reprehensionis; quos qui ob-
servabunt, facilius ea, quae contra dicentur, diluere aut
infirmare poterunt.

Omnis argumentatio reprehenditur, si aut ex iis,
quae sumpta sunt, non conceditur aliquid unum plu-
rave aut his concessis conplexio ex his confici ne-
gatur, aut si genus ipsum argumentationis vitiosum
ostenditur, aut si contra firmam argumentationem alia
aeque firma aut firmior ponitur. 
 Ex iis, quae sumuntur, aliquid non conceditur, cum
aut id, quod credibile dicunt, negatur esse eiusmodi,
aut, quod conparabile putant, dissimile ostenditur, aut
iudicatum aliam in partem traducitur, aut omnino
iudicium inprobatur, aut, quod signum esse adversarii
dixerunt, id eiusmodi negatur esse, aut si conprehensio
aut una aut ex utraque parte reprehenditur, aut enume-
ratio falsa ostenditur, aut simplex conclusio falsi ali-
quid continere demonstratur. nam omne, quod su-
mitur ad argumentandum sive pro probabili sive pro 
necessario, necesse est sumatur ex his locis, ut ante
ostendimus.

Quod pro credibili sumptum erit, id infirmabitur,
si aut perspicue falsum erit, hoc modo: nemo est, quin
pecuniam quam sapientiam malit; aut ex contrario
quoque credibile aliquid habebit, hoc modo: quis est,
qui non officii cupidior quam pecuniae sit? aut erit
omnino incredibile, ut si aliquis, quem constet esse
avarum, dicat alicuius mediocris officii causa se maxi-
mam pecuniam neglexisse, aut si, quod in quibusdam
rebus aut hominibus accidit, id omnibus dicitur usu
venire, hoc pacto: qui pauperes sunt, iis antiquior of-
ficio pecunia est; 
 qui locus desertus est, in eo caedem
factam esse oportet; in loco celebri homo occidi qui
potuit? aut si id, quod raro fit, fieri omnino negatur,
ut Curio pro Fulvio: nemo potest uno aspectu neque
praeteriens in amorem incidere.

Quod autem pro signo sumetur, id ex isdem locis,
quibus confirmatur, infirmabitur. nam in signo primum
verum esse ostendi oportet; deinde esse eius rei signum
proprium, qua de agitur, ut cruorem caedis; deinde
factum esse, quod non oportuerit, aut non factum, quod
oportuerit; postremo scisse eum, de quo quaeritur, eius
rei legem et consuetudinem. nam eae res sunt signo
adtributae; quas diligentius aperiemus, cum separatim
de ipsa coniecturali constitutione dicemus. ergo horum
unum quodque in reprehensione aut non esse signo
aut parum magno esse aut a se potius quam ab ad-
versariis stare aut omnino falso dici aut in aliam quo-
que suspicionem duci posse demonstrabitur.

Cum autem pro conparabili aliquid inducetur, quon-
iam id per similitudinem maxime tractatur, in repre-
hendendo conveniet simile id negare esse, quod con-
feretur, ei, quicum conferetur. id fieri poterit, si de-
monstrabitur diversum esse genere, natura, vi, magni-
tudine, tempore, loco, persona, opinione; ac si, quo
in numero illud, quod per similitudinem afferetur, et
quo in loco hoc, cuius causa afferetur, haberi con-
veniat, ostendetur. deinde, quid res cum re differat,
demonstrabimus: ex quo docebimus aliud de eo, quod
comparabitur, et de eo, quicum comparabitur, existi-
mare oportere. huius facultatis maxime indigemus,
cum ea ipsa argumentatio, quae per inductionem trac-
tatur, erit reprehendenda. 
 Sin iudicatum aliquod inferetur, quoniam id ex his
locis maxime firmatur: laude eorum, qui iudicarunt;
similitudine eius rei, qua de agitur, ad eam rem, qua
de iudicatum est; et commemorando non modo non
esse reprehensum iudicium, sed ab omnibus adpro-
batum; et demonstrando difficilius et maius fuisse ad
iudicandum, quod afferatur, quam id, quod instet: ex
contrariis locis, si res aut vera aut veri similis permittet,
infirmari oportebit. atque erit observandum diligenter,
ne nihil ad id, quo de agatur, pertineat id, quod iudica-
tum sit; et videndum est, ne ea res proferatur, in qua
sit offensum, ut de ipso, qui iudicarit, iudicium fieri
videatur.

oportet autem animadvertere, ne, cum aliter
sint multa iudicata, solitarium aliquid aut rarum 
iudicatum afferatur. nam sic his rebus auctoritas
iudicati maxime potest infirmari. atque ea quidem,
quae quasi probabilia sumentur, ad hunc modum
temptari oportebit. 
 Quae vero sicuti necessaria dicentur, ea si forte
imitabuntur modo necessariam argumentationem ne-
que erunt eiusmodi, sic reprehendentur: primum con-
prehensio, quae, utrum concesseris, debet tollere: si
vera est, numquam reprehendetur; sin falsa, duobus
modis, aut conversione aut alterius partis infirmatione
 conversione , hoc modo:
 
 Nam si veretur, quid eum accuses, qui est probus?
 Sin inverecundum animi ingenium possidet,
 Quid autem eum accuses, qui id parvi auditum aestimet? 
hic, sive vereri dixeris sive non vereri, concedendum
hoc putat, ut neges esse accusandum. quod conver-
sione sic reprehendetur: immo vero accusandus est.
nam si veretur, accuses; non enim parvi auditum aesti-
mabit. sin inverecundum animi ingenium possidet,
tamen accuses; non enim probus est.

alterius autem
partis infirmatione hoc modo reprehendetur: verum
si veretur, accusatione tua correctus ab errato recedet. 
 
 Enumeratio vitiosa intellegitur, si aut praeteritum
quiddam dicimus, quod velimus concedere, aut infir-
mum aliquid adnumeratum, quod aut contra dici possit
aut causa non sit, quare non honeste possimus con- 
cedere. praeteritur quiddam in eiusmodi enumerationi-
bus: quoniam habes istum equum, aut emeris oportet
aut hereditate possideas aut munere acceperis aut domi
tibi natus sit aut, si eorum nihil est, subripueris ne-
cesse est: si neque emisti neque hereditate venit ne-
que donatus est neque domi natus est: necesse est ergo
subripueris.

hoc commode reprehenditur, si dici possit
ex hostibus equus esse captus, cuius praedae sectio
non venierit; quo inlato infirmatur enumeratio, quon-
iam id sit inductum, quod praeteritum sit in enume-
ratione. altero autem modo reprehendetur, si aut con-
tra aliquid dicetur, hoc est, si exempli causa, ut in
eodem versemur, poterit ostendi hereditate venisse, aut
si illud extremum non erit turpe concedere, ut si qui,
cum dixerint adversarii: aut insidias facere voluisti
aut amico morem gessisti aut cupiditate elatus es ,
amico se morem gessisse fateatur.

Simplex autem conclusio reprehenditur, si hoc, quod
sequitur, non videatur necessario cum eo, quod ante-
cessit, cohaerere. nam hoc quidem: Si spiritum ducit,
vivit , si dies est, lucet eiusmodi est, ut cum priore
necessario posterius cohaerere videatur. hoc autem:
 si mater est, diligit , si aliquando peccavit, numquam
corrigetur sic conveniet reprehendi, ut demonstretur
non necessario cum priore posterius cohaerere. hoc
genus et cetera necessaria et omnino omnis argumen-
tatio et eius reprehensio maiorem quandam vim con-
tinet et latius patet, quam hic exponitur; sed eius
artificii cognitio eiusmodi est, ut non ad huius artis
partem aliquam adiungi possit, sed ipsa separatim 
longi temporis et magnae atque arduae cognitionis in-
digeat. quare illa nobis alio tempore atque ad aliud
institutum, si facultas erit, explicabuntur; nunc his
praeceptionibus rhetorum ad usum oratorium conten-
tos nos esse oportebit. cum igitur ex iis, quae sumentur,
aliquid non concedetur, sic infirmabitur.

Cum autem his concessis conplexio ex his non con-
ficitur, haec erunt consideranda: num aliud conficiatur,
aliud dicatur, hoc modo: si, cum aliquis dicat se pro-
fectum esse ad exercitum, contra eum quis velit hac
uti argumentatione: si venisses ad exercitum, a tri-
bunis militaribus visus esses; non es autem ab his
visus: non es igitur ad exercitum profectus. hic cum
concesseris propositionem et assumptionem, conplexio
est infirmanda.

aliud enim, quam cogebatur, inlatum
est. ac nunc quidem, quo facilius res cognosceretur,
perspicuo et grandi vitio praeditum posuimus exem-
plum; sed saepe obscurius positum vitium pro vero
probatur, cum aut parum memineris, quid concesseris,
aut ambiguum aliquid pro certo concesseris. ambiguum
si concesseris ex ea parte, quam ipse intellexeris, eam
partem adversarius ad aliam partem per conplexionem
velit accommodare, demonstrare oportebit non ex eo,
quod ipse concesseris, sed ex eo, quod ille sumpserit,
confici conplexionem, ad hunc modum: si indigetis
pecuniae, pecuniam non habetis; si pecuniam non
habetis, pauperes estis: indigetis autem pecuniae; mer-
caturae enim, ni ita esset, operam non daretis: pauperes
igitur estis. hoc sic reprehenditur: cum dicebas: si 
indigetis pecuniae, pecuniam non habetis, hoc intelle-
gebam: si propter inopiam in egestate estis, pecuniam
non habetis, et idcirco concedebam; cum autem hoc
sumebas: indigetis autem pecuniae, illud accipiebam:
vultis autem pecuniae plus habere. ex quibus conces-
sionibus non conficitur hoc: pauperes igitur estis; con-
ficeretur autem, si tibi primo quoque hoc concessissem,
qui pecuniam maiorem vellet habere, eum pecuniam

non habere.

saepe autem oblitum putant, quid con-
cesseris, et idcirco id, quod non conficitur, quasi con-
ficiatur, in conclusionem infertur, hoc modo: si ad
illum hereditas veniebat, veri simile est ab illo ne-
catum. deinde hoc adprobant plurimis verbis. post
adsumunt: ad illum autem hereditas veniebat. de-
inde infertur: ille igitur occidit; id quod ex iis, quae
sumpserant, non conficitur. quare observare diligenter
oportet, et quid sumatur et quid ex his conficiatur. 
 Ipsum autem genus argumentationis vitiosum his
de causis ostendetur, si aut in ipso vitium erit aut
non ad id, quod instituitur, accommodabitur. atque
in ipso vitium erit, si omnino totum falsum erit,
si commune, si vulgare, si leve, si remotum, si mala
definitione, si controversum, si perspicuum, si non
concessum, si turpe, si offensum, si contrarium, si in-

constans, si adversarium. falsum est, in quo per-
spicue mendacium est, hoc modo: non potest esse
sapiens, qui pecuniam neglegit. Socrates autem pe- 
cuniam neglegebat: non igitur sapiens erat. com-
mune est, quod nihilo magis ab adversariis quam a
nobis facit, hoc modo: idcirco, iudices, quia veram
causam habebam, brevi peroravi. vulgare est, quod
in aliam quoque rem non probabilem, si nunc con-
cessum sit, transferri possit, ut hoc: si causam veram
non haberet, vobis se, iudices, non commisisset. leve
est, quod aut post tempus dicitur, hoc modo: si in
mentem venisset, non commisisset; aut perspicue tur-
pem rem levi tegere vult defensione, hoc modo:
 
 Cum te expetebant omnes florentissimo
 Regno, reliqui: nunc desertum ab omnibus
 Summo periclo sola ut restituam paro.

remotum est, quod ultra quam satis est petitur, huius-
modi: quodsi non P. Scipio Corneliam filiam Ti.
Graccho conlocasset atque ex ea duos Gracchos pro-
creasset, tantae seditiones natae non essent; quare hoc
incommodum Scipioni adscribendum videtur. huius-
modi est illa quoque conquestio:
 
 Utinam ne in nemore Pelio securibus
 Caesae accidissent abiegnae ad terram trabes! 
longius enim repetita est, quam res postulabat. mala
definitio est, cum aut communia describit, hoc modo:
 seditiosus est is, qui malus atque inutilis civis — 
nam hoc non magis seditiosi quam ambitiosi, quam
calumniatoris, quam alicuius hominis improbi vim
describit—; aut falsum quiddam dicit, hoc pacto:
 sapientia est pecuniae quaerendae intellegentia; aut
aliquid non grave nec magnum continens, sic: stul-
titia est inmensa gloriae cupiditas. est haec quidem
stultitia, sed ex parte quadam, non ex omni genere
definita. controversum est, in quo ad dubium demon-
strandum dubia causa affertur, hoc modo:
 
 Eho tu, di, quibus est potestas motus superum atque inferum,
 Pacem inter sese conciliant, conferunt concordiam.

perspicuum est, de quo non est controversia: ut si
quis, cum Orestem accuset, planum faciat ab eo matrem
esse occisam. non concessum est, cum id, quod au-
getur, in controversia est, ut si quis, cum Ulixem ac-
cuset, in hoc maxime commoretur: indignum esse ab
homine ignavissimo virum fortissimum Aiacem ne-
catum. turpe est, quod aut eo loco, in quo dicitur, aut
eo homine, qui dicit, aut eo tempore, quo dicitur, aut
iis, qui audiunt, aut ea re, qua de agitur, indignum
propter inhonestam rem videtur. offensum est, quod
eorum, qui audiunt, voluntatem laedit: ut, si quis
apud equites Romanos cupidos iudicandi Caepionis

legem iudiciariam laudet. contrarium est, quod contra
dicitur atque ii, qui audiunt, fecerunt: ut si quis apud
Alexandrum Macedonem dicens contra aliquem urbis
expugnatorem diceret nihil esse crudelius quam urbes
diruere, cum ipse Alexander Thebas diruisset. in-
constans est, quod ab eodem de eadem re diverse
dicitur: ut, si qui, cum dixerit, qui virtutem habeat,
eum nullius rei ad bene vivendum indigere, neget
postea sine bona valetudine posse bene vivi: aut, se
amico adesse propter benivolentiam, sperare autem
aliquid commodi ad se perventurum.

adversarium
est, quod ipsi causae aliqua ex parte officit, ut si quis
hostium vim et copias et felicitatem augeat, cum ad
pugnandum milites adhortetur. 
 Si non ad id, quod instituitur, accommodabitur ali-
qua pars argumentationis, horum aliquo in vitio re-
perietur: si plura pollicitus pauciora demonstrabit; aut
si, cum totum debebit ostendere, de parte aliqua lo-
quatur, hoc modo: Mulierum genus avarum est; nam
Eriphyla auro viri vitam vendidit; aut si non id, quod
accusabitur, defendet, ut, si qui, cum ambitus accusa-
bitur, manu se fortem esse defendet; aut ut Amphion
apud Euripidem, item apud Pacuvium, qui vituperata
musica sapientiam laudat; aut si res ex hominis vitio
vituperabitur, ut, si qui doctrinam ex alicuius docti
vitiis reprehendat; aut si qui, cum aliquem volet lau-
dare, de felicitate eius, non de virtute dicat; aut si rem
cum re ita comparabit, ut alteram se non putet lau- 
dare, nisi alteram vituperarit;

aut si alteram ita lau-
det, ut alterius non faciat mentionem; aut si, cum de
certa re quaeretur, de communi instituetur oratio, ut,
si quis, cum aliqui deliberent, bellum gerant an non,
pacem laudet omnino, non illud bellum inutile esse
demonstret; aut si ratio alicuius rei reddetur falsa, hoc
modo: pecunia bonum est, propterea quod ea maxime
vitam beatam efficiat; aut infirma, ut Plautus:
 
 Amicum castigare ob meritam noxiam,
 Immune est facinus; verum in aetate utile
 Et conducibile; nam ego amicum hodie meum
 Concastigabo pro commerita noxia; 
aut eadem, hoc modo: malum est avaritia; multos
enim magnis incommodis affecit pecuniae cupiditas; 
aut parum idonea, hoc modo: maximum bonum est
amicitia; plurimae enim delectationes sunt in amicitia.

Quartus modus erat reprehensionis, per quem contra
firmam argumentationem aeque firma aut firmior po-
nitur. hoc genus in deliberationibus maxime versa-
bitur, cum aliquid, quod contra dicatur, aequum esse
concedimus, sed id, quod nos defendimus, necessarium
esse demonstramus; aut cum id, quod illi defendant,
utile esse fateamur, quod nos dicamus, honestum esse
demonstremus. 
 Ac de reprehensione haec quidem existimavimus
esse dicenda. deinceps nunc de conclusione ponemus.

Hermagoras digressionem deinde, tum postremam
conclusionem ponit. in hac autem digressione ille putat
oportere quandam inferri orationem a causa atque a
iudicatione ipsa remotam, quae aut sui laudem aut ad-
versarii vituperationem contineat aut in aliam causam
deducat, ex qua conficiat aliquid confirmationis aut re-
prehensionis, non argumentando, sed augendo per
quandam amplificationem. hanc si qui partem putabit
esse orationis, sequatur licebit. nam et augendi et
laudandi et vituperandi praecepta a nobis partim data
sunt, partim suo loco dabuntur. nobis autem non
placuit hanc partem in numerum reponi, quod de
causa digredi nisi per locum communem displicet: quo
de genere posterius est dicendum. laudes autem et
vituperationes non separatim placet tractari, sed in
ipsis argumentationibus esse inplicatas. 
 Nunc de conclusione dicemus.

Conclusio est exitus et determinatio totius orationis.
haec habet partes tres: enumerationem, indignationem,
conquestionem. 
 Enumeratio est, per quam res disperse et diffuse
dictae unum in locum coguntur et reminiscendi causa
unum sub aspectum subiciuntur. haec si semper eodem
modo tractabitur, perspicue ab omnibus artificio quo-
dam tractari intellegetur; sin varie fiet, et hanc suspi-
cionem et satietatem vitare poterit. quare tum oporte-
bit ita facere, ut plerique faciunt propter facilitatem,
singillatim unam quamque rem adtingere et ita omnes 
transire breviter argumentationes; tum autem, id quod
difficilius est, dicere, quas partes exposueris in par-
titione, de quibus te pollicitus sis dicturum, et reducere
in memoriam, quibus rationibus unam quamque partem
confirmaris; tum ab iis, qui audiunt, quaerere, quid
sit, quod sibi velle debeant demonstrari, hoc modo:
 illud docuimus, illud planum fecimus. ita simul et
in memoriam redibit auditor et putabit nihil esse
praeterea, quod debeat desiderare.

atque in his ge-
neribus, ut ante dictum est, tum tuas argumentationes
transire separatim, tum, id quod artificiosius est, cum
tuis contrarias coniungere; et cum tuam dixeris argu-
mentationem, tum, contra eam quod adferretur, quem-
admodum dilueris, ostendere. ita per brevem conpara-
tionem auditoris memoria et de confirmatione et de
reprehensione redintegrabitur. atque haec aliis actionis
quoque modis variare oportebit. nam tum ex tua per-
sona enumerare possis, ut, quid et quo quidque loco
dixeris, admoneas; tum vero personam aut rem ali-
quam inducere et enumerationem ei totam attribuere.
personam hoc modo: nam si legis scriptor exsistat
et quaerat sic id a vobis, quid dubitetis: quid possitis
dicere, cum vobis hoc et hoc sit demonstratum? atque
hic, item ut in nostra persona, licebit alias singillatim
transire omnes argumentationes, alias ad partitionis
singula genera referre, alias ab auditore, quid deside- 
ret, quaerere, alias haec facere per comparationem
suarum et contrariarum argumentationum.

res autem
inducetur, si alicui rei huiusmodi, legi, loco, urbi, mo-
numento oratio attribuetur per enumerationem, hoc
modo: quid? si leges loqui possent, nonne haec apud
vos quererentur: quidnam amplius desideratis, iudi-
ces, cum vobis hoc et hoc planum factum sit? in hoc
quoque genere omnibus isdem modis uti licebit. com-
mune autem praeceptum hoc datur ad enumerationem,
ut ex una quaque argumentatione, quoniam tota iterum
dici non potest, id eligatur, quod erit gravissimum,
et unum quidque quam brevissime transeatur, ut me-
moria, non oratio renovata videatur. 
 Indignatio est oratio, per quam conficitur, ut in
aliquem hominem magnum odium aut in rem gravis
offensio concitetur. in hoc genere illud primum in-
tellegi volumus, posse omnibus ex locis iis, quos in
confirmandi praeceptione posuimus, tractari indigna-
tionem. nam ex iis rebus, quae personis aut quae
negotiis sunt attributae, quaevis amplificationes et
indignationes nasci possunt, sed tamen ea, quae se-
paratim de indignatione praecipi possunt, considere-

mus. primus locus sumitur ab auctoritate, cum com-
memoramus, quantae curae res ea fuerit iis, quorum
auctoritas gravissima debeat esse: diis inmortalibus,
qui locus sumetur ex sortibus, ex oraculis, vatibus,
ostentis, prodigiis, responsis, similibus rebus; item
maioribus nostris, regibus, civitatibus, gentibus, ho- 
minibus sapientissimis, senatui, populo, legum scripto-
ribus. secundus locus est, per quem, illa res ad quos
pertineat, cum amplificatione per indignationem osten-
ditur, aut ad omnes aut ad maiorem partem, quod
atrocissimum est; aut ad superiores, quales sunt ii,
quorum ex auctoritate indignatio sumitur, quod in-
dignissimum est; aut ad pares animo, fortuna, cor-
pore, quod iniquissimum est; aut ad inferiores, quod
superbissimum est. tertius locus est, per quem quae-
rimus, quidnam sit eventurum, si idem ceteri faciant;
et simul ostendimus, huic si concessum sit, multos
aemulos eiusdem audaciae futuros;

ex quo, quid mali
sit eventurum, demonstrabimus. quartus locus est, per
quem demonstramus multos alacres exspectare, quid
statuatur, ut ex eo, quod uni concessum sit, sibi quo-
que tali de re quid liceat, intellegere possint. quintus
locus est, per quem ostendimus ceteras res perperam
constitutas intellecta veritate commutatas corrigi
posse; hanc esse rem, quae si sit semel iudicata, ne-
que alio commutari iudicio neque ulla potestate cor-
rigi possit. sextus locus est, per quem consulto et de
industria factum demonstratur et illud adiungitur, vo-
luntario maleficio veniam dari non oportere, inpru-
dentiae concedi nonnumquam convenire. septimus lo-
cus est, per quem indignamur, quod taetrum, crudele,
nefarium, tyrannicum factum esse dicamus per vim

manum opulentiam; quae res ab legibus et ab aequabili
iure remotissima sit. octavus locus est, per quem de-
monstramus non vulgare neque factitatum esse ne ab
audacissimis quidem hominibus id maleficium, de quo
agatur; atque id a feris quoque hominibus et a bar-
baris gentibus et inmanibus bestiis esse remotum. haec
erunt, quae in parentes, liberos, coniuges, consangui-
neos, supplices crudeliter facta dicentur, et deinceps
si qua proferantur in maiores natu, in hospites, in
vicinos, in amicos, in eos, quibuscum vitam egeris, in
eos, apud quos educatus sis, in eos, ab quibus eruditus,
in mortuos, in miseros et misericordia dignos, in ho-
mines claros, nobiles et honore usos, in eos, qui neque
laedere alium nec se defendere potuerunt, ut in pueros,
senes, mulieres; quibus ex omnibus acriter excitata in-
dignatio summum in eum, qui violarit horum aliquid,

odium commovere poterit. nonus locus est, per quem
cum aliis peccatis, quae constat esse peccata, hoc quo
de quaestio est, conparatur, et ita per contentionem,
quanto atrocius et indignius sit illud, de quo agitur,
ostenditur. decimus locus est, per quem omnia, quae
in negotio gerundo acta sunt quaeque post negotium
consecuta sunt, cum unius cuiusque indignatione et
criminatione colligimus et rem verbis quam maxime
ante oculos eius, apud quem dicitur, ponimus, ut id,
quod indignum est, proinde illi videatur indignum, ac
si ipse interfuerit ac praesens viderit. undecimus locus
est, per quem ostendimus ab eo factum, a quo minime
oportuerit, et a quo, si alius faceret, prohiberi con-
venerit. duodecimus locus est, per quem indignamur, 
quod nobis hoc primis acciderit neque alicui umquam
usu venerit.

tertius decimus locus est, si cum iniuria
contumelia iuncta demonstratur, per quem locum in
superbiam et arrogantiam odium concitatur. quartus
decimus locus est, per quem petimus ab iis, qui audiunt,
ut ad suas res nostras iniurias referant; si ad pueros
pertinebit, de liberis suis cogitent; si ad mulieres, de
uxoribus; si ad senes, de patribus aut parentibus.
quintus decimus locus est, per quem dicimus inimicis
quoque et hostibus ea, quae nobis acciderint, indigna
videri solere. 
 Et indignatio quidem his fere de locis gravissime
sumetur.

conquestionis autem huiusmodi de rebus
partes petere oportebit. 
 
 Conquestio est oratio auditorum misericordiam cap-
tans. in hac primum animum auditoris mitem et
misericordem conficere oportet, quo facilius conque-
stione commoveri possit. id locis communibus efficere
oportebit, per quos fortunae vis in omnes et hominum
infirmitas ostenditur; qua oratione habita graviter et
sententiose maxime demittitur animus hominum et ad
misericordiam conparatur, cum in alieno malo suam
infirmitatem considerabit.

deinde primus locus est
misericordiae, per quem, quibus in bonis fuerint et
nunc per quem quibus in malis sint, ostenditur. se-
cundus, qui in tempora tribuitur, per quem, quibus in
malis fuerint et sint et futuri sint, demonstratur. ter-
tius, per quem unum quodque deploratur incom-
modum, ut in morte filii pueritiae delectatio, amor,
spes, solatium, educatio et, si qua simili in genere quo-
libet de incommodo per conquestionem dici poterunt.
quartus, per quem res turpes et humiles et inliberales 
proferentur et indigna aetate, genere, fortuna pristina,
honore, beneficiis, quae passi perpessurive sint. quin-
tus, per quem omnia ante oculos singillatim incom-
moda ponuntur, ut videatur is, qui audit, videre et re
quoque ipsa, quasi assit, non verbis solum ad miseri-

cordiam ducatur. sextus, per quem praeter spem in
miseriis demonstratur esse, et, cum aliquid exspectaret,
non modo id non adeptus esse, sed in summas miserias
incidisse. septimus, per quem ad ipsos, qui audiunt,
 similem in causam convertimus et petimus, ut de suis
liberis aut parentibus aut aliquo, qui illis carus debeat
esse, nos cum videant, recordentur. octavus, per quem
aliquid dicitur esse factum, quod non oportuerit, aut
non factum, quod oportuerit, hoc modo: non affui, non
vidi, non postremam vocem eius audivi, non extremum
spiritum eius excepi. item: inimicorum in manibus
mortuus est, hostili in terra turpiter iacuit insepultus,
a feris diu vexatus, communi quoque honore in morte

caruit.

nonus, per quem oratio ad mutas et expertes
animi res referetur, ut si ad equum, domum, vestem
sermonem alicuius accommodes, quibus animus eorum,
qui audiunt et aliquem dilexerunt, vehementer com-
movetur. decimus, per quem inopia, infirmitas, soli-
tudo demonstratur. undecimus, per quem liberorum
aut parentum aut sui corporis sepeliundi aut alicuius
eiusmodi rei commendatio fit. duodecimus, per quem
disiunctio deploratur ab aliquo, cum diducaris ab eo,
quicum libentissime vixeris, ut a parente filio, a fratre
familiari. tertius decimus, per quem cum indignatione 
conquerimur, quod ab iis, a quibus minime conveniat,
male tractemur, propinquis, amicis, quibus benigne
fecerimus, quos adiutores fore putarimus, aut a qui-
bis indignum est , ut servis, libertis, clientibus, sup-
plicibus. quartus decimus, qui per obsecrationem
sumitur; in quo orantur modo illi, qui audiunt, hu-
mili et supplici oratione, ut misereantur. quintus de-
cimus, per quem non nostras, sed eorum, qui cari
nobis debent esse, fortunas conqueri nos demonstra-
mus. sextus decimus, per quem animum nostrum in
alios misericordem esse ostendimus et tamen amplum
et excelsum et patientem incommodorum esse et fu-
turum esse, si quid acciderit, demonstramus. nam
saepe virtus et magnificentia, in quo gravitas et
auctoritas est, plus proficit ad misericordiam commo-
vendam quam humilitas et obsecratio. commotis au-
tem animis diutius in conquestione morari non opor-
tebit. quemadmodum enim dixit rhetor Apollonius,
 lacrima nihil citius arescit. 
 
 Sed quoniam satis, ut videmur, de omnibus orationis
partibus diximus et huius voluminis magnitudo lon-
gius processit, quae sequuntur deinceps, in secundo
libro dicemus.

Crotoniatae quondam, cum florerent omnibus copiis
et in Italia cum primis beati numerarentur, templum
Iunonis, quod religiosissime colebant, egregiis picturis
locupletare voluerunt. itaque Heracleoten Zeuxin, qui
tum longe ceteris excellere pictoribus existimabatur,
magno pretio conductum adhibuerunt. is et ceteras
conplures tabulas pinxit, quarum nonnulla pars us-
que ad nostram memoriam propter fani religionem
remansit, et, ut excellentem muliebris formae pulchri-
tudinem muta in se imago contineret, Helenae pingere
simulacrum velle dixit; quod Crotoniatae, qui eum mu-
liebri in corpore pingendo plurimum aliis praestare
saepe accepissent, libenter audierunt. putaverunt enim,
si, quo in genere plurimum posset, in eo magno opere
elaborasset, egregium sibi opus illo in fano relicturum.

neque tum eos illa opinio fefellit. nam Zeuxis ilico
quaesivit ab iis, quasnam virgines formosas haberent.
illi autem statim hominem deduxerunt in palaestram
atque ei pueros ostenderunt multos, magna praeditos
dignitate. etenim quodam tempore Crotoniatae multum
omnibus corporum viribus et dignitatibus antisteterunt
atque honestissimas ex gymnico certamine victorias
domum cum laude maxima rettulerunt. cum puerorum 
igitur formas et corpora magno hic opere miraretur:
 Horum, inquiunt illi, sorores sunt apud nos virgines.
quare, qua sint illae dignitate, potes ex his suspicari. 
 Praebete igitur mihi, quaeso, inquit, ex istis virgini-
bus formonsissimas, dum pingo id, quod pollicitus sum
vobis, ut mutum in simulacrum ex animali exemplo

veritas transferatur.

tum Crotoniatae publico de con-
silio virgines unum in locum conduxerunt et pictori
quam vellet eligendi potestatem dederunt. ille autem
quinque delegit; quarum nomina multi poe+tae memo-
riae prodiderunt, quod eius essent iudicio probatae,
qui pulchritudinis habere verissimum iudicium de-
buisset. neque enim putavit omnia, quae quaereret ad
venustatem, uno se in corpore reperire posse ideo,
quod nihil simplici in genere omnibus ex partibus per-
fectum natura expolivit. itaque, tamquam ceteris non
sit habitura quod largiatur, si uni cuncta concesserit,
aliud alii commodi aliquo adiuncto incommodo mu-
neratur.

Quod quoniam nobis quoque voluntatis accidit, ut
artem dicendi perscriberemus, non unum aliquod pro-
posuimus exemplum, cuius omnes partes, quocumque
essent in genere, exprimendae nobis necessarie vi-
derentur; sed omnibus unum in locum coactis scripto-
ribus, quod quisque commodissime praecipere vide-
batur, excerpsimus et ex variis ingeniis excellentis-
sima quaeque libavimus. ex iis enim, qui nomine et
memoria digni sunt, nec nihil optime nec omnia prae-
clarissime quisquam dicere nobis videbatur. qua- 
propter stultitia visa est aut a bene inventis alicuius
recedere, si quo in vitio eius offenderemur, aut ad vitia
eius quoque accedere, cuius aliquo bene praecepto
duceremur.

quodsi in ceteris quoque studiis a multis
eligere homines commodissimum quodque quam sese
uni alicui certe vellent addicere, minus in arrogan-
tia m offenderent; non tanto opere in vitiis perse-
verarent; aliquanto levius ex inscientia laborarent. ac si
par in nobis huius artis atque in illo picturae scientia
fuisset, fortasse magis hoc in suo genere opus nostrum
quam illius in suo pictura nobilis eniteret. ex maiore
enim copia nobis quam illi fuit exemplorum eligendi
potestas. ille una ex urbe et ex eo numero virginum,
quae tum erant, eligere potuit; nobis omnium, quicum-
que fuerunt ab ultimo principio huius praeceptionis
usque ad hoc tempus, expositis copiis, quodcumque
placeret, eligendi potestas fuit.

Ac veteres quidem scriptores artis usque a prin-
cipe illo atque inventore Tisia repetitos unum in lo-
cum conduxit Aristoteles et nominatim cuiusque prae-
cepta magna conquisita cura perspicue conscripsit at-
que enodata diligenter exposuit; ac tantum inventori-
bus ipsis suavitate et brevitate dicendi praestitit, ut
nemo illorum praecepta ex ipsorum libris cognoscat,
sed omnes, qui quod illi praecipiant velint intellegere,
ad hunc quasi ad quendam multo commodiorem ex-

plicatorem revertantur. atque hic quidem ipse et sese
ipsum nobis et eos, qui ante fuerunt, in medio po-
suit, ut ceteros et se ipsum per se cognosceremus;
ab hoc autem qui profecti sunt, quamquam in maxi- 
mis philosophiae partibus operae plurimum con-
sumpserunt, sicuti ipse, cuius instituta sequebantur, fe-
cerat, tamen permulta nobis praecepta dicendi relique-
runt. atque alii quoque alio ex fonte praeceptores di-
cendi emanaverunt, qui item permultum ad dicendum,
si quid ars proficit, opitulati sunt. nam fuit tempore
eodem, quo Aristoteles, magnus et nobilis rhetor Iso-
crates;

cuius ipsius quam constet esse artem non in-
venimus. discipulorum autem atque eorum, qui pro-
tinus ab hac sunt disciplina profecti, multa de arte
praecepta reperimus. ex his duabus diversis sicuti fa-
miliis, quarum altera cum versaretur in philosophia,
nonnullam rhetoricae quoque artis sibi curam assume-
bat, altera vero omnis in dicendi erat studio et prae-
ceptione occupata, unum quoddam est conflatum ge-
nus a posterioribus, qui ab utrisque ea, quae com-
mode dici videbantur, in suas artes contulerunt; quos
ipsos simul atque illos superiores nos nobis omnes,
quoad facultas tulit, proposuimus et ex nostro quoque
nonnihil in commune contulimus.

quodsi ea, quae in
his libris exponuntur, tanto opere eligenda fuerunt,
quanto studio electa sunt, profecto neque nos neque
alios industriae nostrae paenitebit. sin autem temere
aliquid alicuius praeterisse aut non satis eleganter se-
cuti videbimur, docti ab aliquo facile et libenter senten-
tiam commutabimus. non enim parum cognosse, sed
in parum cognito stulte et diu perseverasse turpe est,
propterea quod alterum communi hominum infirmitati,

alterum singulari cuiusque vitio est adtributum. quare
nos quidem sine ulla affirmatione simul quaerentes 
dubitanter unum quicque dicemus, ne, dum parvulum
consequamur, ut satis haec commode perscripsisse vi-
deamur, illud amittamus, quod maximum est, ut ne cui
rei temere atque arroganter assenserimus. Verum hoc
quidem nos et in hoc tempore et in omni vita studiose,
quoad facultas feret, consequemur: nunc autem, ne
longius oratio progressa videatur, de reliquis, quae
praecipienda videntur esse, dicemus.

Igitur primus liber, exposito genere huius artis et
officio et fine et materia et partibus, genera con-
troversiarum et inventiones et constitutiones et iudi-
cationes continebat, deinde partes orationis et in eas
omnes omnia praecepta. quare cum in eo ceteris de
rebus distinctius dictum sit, disperse autem de con-
firmatione et de reprehensione, nunc certos confir-
mandi et reprehendendi in singula causarum genera
locos tradendos arbitramur. et quia, quo pacto trac-
tari conveniret argumentationes, in libro primo non
indiligenter expositum est, hic tantum ipsa inventa
unam quamque in rem exponentur simpliciter sine
ulla exornatione, ut ex hoc inventa ipsa, ex superiore
autem expolitio inventorum petatur. quare haec, quae
nunc praecipientur, ad confirmationis et reprehensionis
partes referre oportebit.

Omnis et demonstrativa et deliberativa et iudicialis
causa necesse est in aliquo eorum, quae ante exposita
sunt, constitutionis genere uno pluribusve versetur.
hoc quamquam ita est, tamen cum communiter
quaedam de omnibus praecipi possint, separatim quo-
que aliae sunt cuiusque generis diversae praeceptiones. 
aliud enim laus, aliud vituperatio, aliud sententiae
dictio, aliud accusatio aut recusatio conficere debet. in
iudiciis, quid aequum sit, quaeritur, in demonstra-
tionibus, quid honestum, in deliberationibus, ut nos
arbitramur, quid honestum sit et quid utile. nam ceteri
utilitatis modo finem in suadendo et in dissuadendo
exponi oportere arbitrati sunt.

quorum igitur generum
fines et exitus diversi sunt, eorum praecepta eadem
esse non possunt. neque nunc hoc dicimus, non easdem
incidere constitutiones, verumtamen oratio quaedam ex
ipso fine et ex genere causae nascitur, quae pertineat
ad vitae alicuius demonstrationem aut ad sententiae
dictionem. quare nunc in exponendis controversiis in
iudiciali genere causarum et praeceptorum versabimur,
ex quo pleraque in cetera quoque causarum genera
simili implicata controversia nulla cum difficultate
transferuntur; post autem separatim de reliquis di-
cemus.

Nunc ab coniecturali constitutione proficiscamur;
cuius exemplum sit hoc expositum: in itinere qui-
dam proficiscentem ad mercatum quendam et secum
aliquantum nummorum ferentem est comitatus. cum
hoc, ut fere fit, in via sermonem contulit; ex quo
factum est, ut illud iter familiarius facere vellent.
quare cum in eandem tabernam devertissent, simul ce-
nare et in eodem loco somnum capere voluerunt. cenati
discubuerunt ibidem. copo autem—nam ita dicitur
post inventum, cum in alio maleficio deprehensus est 
—cum illum alterum, videlicet qui nummos haberet,
animum advertisset, noctu postquam illos artius iam
ut ex lassitudine dormire sensit, accessit et alterius
eorum, qui sine nummis erat, gladium propter adposi-
tum e vagina eduxit et illum alterum occidit, nummos
abstulit, gladium cruentum in vaginam recondidit, ipse
se in suum lectum recepit. ille autem, cuius gladio
occisio erat facta, multo ante lucem surrexit, comitem
illum suum inclamavit semel et saepius.

illum somno
inpeditum non respondere existimavit; ipse gladium et
cetera, quae secum adtulerat, sustulit, solus profectus
est. copo non multum post conclamat hominem esse
occisum et cum quibusdam devorsoribus illum, qui
ante exierat, consequitur in itinere. hominem conpre-
hendit, gladium eius e vagina educit, reperit cruentum.
homo in urbem ab illis deducitur ac reus fit. in
hac intentio est criminis: occidisti. depulsio: non
occidi. ex quibus constitutio est id est quaestio 
eadem in coniecturali quae iudicatio: occideritne?

Nunc exponemus locos, quorum pars aliqua in
omnem coniecturalem incidit controversiam. hoc au-
tem et in horum locorum expositione et in ceterorum
oportebit attendere, non omnes in omnem causam
convenire. nam ut omne nomen ex aliquibus, non
ex omnibus litteris scribitur, sic omnem in causam non
omnis argumentorum copia, sed eorum necessario pars
aliqua conveniet. omnis igitur ex causa, ex persona, ex
facto ipso coniectura capienda est.

Causa tribuitur in inpulsionem et in ratiocinationem.
inpulsio est, quae sine cogitatione per quandam affec-
tionem animi facere aliquid hortatur, ut amor, iracun-
dia, aegritudo, vinolentia et omnino omnia, in quibus
animus ita videtur affectus fuisse, ut rem perspicere
cum consilio et cura non potuerit et id, quod fecit,
impetu quodam animi potius quam cogitatione fecerit.

ratiocinatio est autem diligens et considerata faciendi
aliquid aut non faciendi excogitatio. ea dicitur inter-
fuisse tum, cum aliquid faciendi aut non faciendi certa
de causa vitasse aut secutus esse animus vide-
bitur: si amicitiae quid causa factum dicetur, si ini-
mici ulciscendi, si metus, si gloriae, si pecuniae, si
denique, ut omnia generatim amplectamur, alicuius re-
tinendi, augendi adipiscendive commodi aut contra re-
iciundi, deminuendi devitandive incommodi causa. nam
in horum genus alterutrum illa quoque incident, in
quibus aut incommodi aliquid maioris adipiscendi com-
modi causa aut maioris vitandi incommodi suscipitur
aut aliquod commodum maioris adipiscendi commodi
aut maioris vitandi incommodi praeteritur.

Hic locus sicut aliquod fundamentum est huius
constitutionis. nam nihil factum esse cuiquam pro-
batur, nisi aliquid, quare factum sit, ostenditur. ergo
accusator, cum inpulsione aliquid factum esse dicet,
illum impetum et quandam commotionem animi af- 
fectionemque verbis et sententiis amplificare debebit
et ostendere, quanta vis sit amoris, quanta animi per-
turbatio ex iracundia fiat aut ex aliqua causa earum,
qua inpulsum aliquem id fecisse dicet. hic et exem-
plorum commemoratione, qui simili inpulsu aliquid
commiserint, et similitudinum conlatione et ipsius
animi affectionis explicatione curandum est, ut non
mirum videatur, si quod ad facinus tali pertur-

batione commotus animus accesserit. Cum autem non
inpulsione, verum ratiocinatione aliquem commisisse
quid dicet, quid commodi sit secutus aut quid incom-
modi fugerit, demonstrabit et id augebit, quam maxime
poterit, ut, quod eius fieri possit, idonea quam maxime
causa ad peccandum hortata videatur. si gloriae causa,
quantam gloriam consecuturam existimarit; item si do-
minationis, si pecuniae, si amicitiae, si inimicitiarum,
et omnino quicquid erit, quod causae fuisse dicet, id
summe augere debebit.

et hoc eum magno opere consi-
derare oportebit, non quid in veritate modo, verum
etiam vehementius, quid in opinione eius, quem arguet,
fuerit. nihil enim refert non fuisse aut non esse aliquid
commodi aut incommodi, si ostendi potest ei visum
esse, qui arguatur. nam opinio dupliciter fallit ho-
mines, cum aut res alio modo est, ac putatur, aut non
is eventus est, quem arbitrati sunt. res alio modo est
tum, cum aut id, quod bonum est, malum putant, aut
contra, quod malum est, bonum, aut, quod nec malum
est nec bonum, malum aut bonum, aut, quod malum aut
bonum est, nec malum nec bonum.

hoc intellectu si qui
negabit esse ullam pecuniam fratris aut amici vita aut 
denique officio suo antiquiorem aut suaviorem, non
hoc erit accusatori negandum. nam in eum culpa et
summum odium transferetur, qui id, quod tam vere
et pie dicetur, negabit. verum illud dicendum est, illi
ita non esse visum;

quod sumi oportet ex iis, quae ad
personam pertinent, de quo post dicendum est. even-
tus autem tum fallit, cum aliter accidit, atque ii, qui
arguuntur, arbitrati esse dicuntur: ut, si qui dicatur
alium occidisse ac voluerit, quod aut similitudine aut
suspicione aut demonstratione falsa deceptus sit; aut
eum necasse, cuius testamento non sit heres, quod eo
testamento se heredem arbitratus sit. non enim ex
eventu cogitationem spectari oportere, sed qua cogi-
tatione animus et spe ad maleficium profectus sit, con-
siderare; quo animo quid quisque faciat, non quo casu
utatur, ad rem pertinere.

Hoc autem loco caput illud erit accusatoris, si de-
monstrare poterit alii nemini causam fuisse faciendi;
secundarium, si tantam aut tam idoneam nemini. sin
fuisse aliis quoque causa faciendi videbitur, aut po-
testas defuisse aliis demonstranda est aut facultas aut
voluntas. potestas, si aut nescisse aut non adfuisse
aut conficere aliquid non potuisse dicentur. facultas,
si ratio, adiutores, adiumenta ceteraque, quae ad rem
pertinebunt, defuisse alicui demonstrabuntur. volun-
tas, si animus a talibus factis vacuus et integer esse
dicetur. postremo, quas ad defensionem rationes reo
dabimus, iis accusator ad alios ex culpa eximendos
abutetur. verum id brevi faciendum est et in unum 
multa sunt conducenda, ut ne alterius defendendi causa
hunc accusare, sed huius accusandi causa defendere
alterum videatur.

Atque accusatori quidem haec fere sunt in causa
faciendi consideranda: defensor autem ex contrario
primum inpulsionem aut nullam fuisse dicet aut, si
fuisse concedet, extenuabit et parvulam quandam
fuisse demonstrabit aut non ex ea solere huiusmodi
facta nasci docebit. quo erit in loco demonstrandum,
quae vis et natura sit eius affectionis, qua inpulsus
aliquid reus commisisse dicetur; in quo et exempla
et similitudines erunt proferundae et ipsa diligenter
natura eius affectionis quam lenissime quietissima ab
parte explicanda, ut et res ipsa a facto crudeli et tur-
bulento ad quoddam mitius et tranquillius traducatur
et oratio tamen ad animum eius, qui audiet, et ad animi
quendam intumum sensum accommodetur.

ratiocina-
tionis autem suspiciones infirmabit, si aut commodum
nullum esse aut parvum aut aliis maius esse aut nihilo
sibi maius quam aliis aut incommodum sibi maius quam
commodum dicet, ut nequaquam fuerit illius commodi,
quod expetitum dicatur, magnitudo aut cum eo incom-
modo, quod acciderit, aut cum illo periculo, quod subea-
tur, comparanda;

qui omnes loci similiter in incommodi
quoque vitatione tractabuntur. sin accusator dixerit
eum id esse secutum, quod ei visum sit commodum,
aut id fugisse, quod putarit esse incommodum, quam- 
quam in falsa fuerit opinione, demonstrandum erit
defensori neminem tantae esse stultitiae, qui tali in re
possit veritatem ignorare. quodsi hoc concedatur, illud
non concessum iri: ne dubitasse quidem, quid eius iuris
esset, et id, quod falsum fuerit, sine ulla dubitatione
pro vero probasse; quia si dubitarit, summae fuisse
amentiae dubia spe inpulsum certum in periculum se
committere.

quemadmodum autem accusator, cum ab
aliis culpam demovebit, defensoris locis utetur, sic iis
locis, qui accusatori dati sunt, utetur reus, cum in alios
ab se crimen volet transferre. 
 Ex persona autem coniectura capietur, si eae res,
quae personis adtributae sunt, diligenter considera-
buntur, quas omnes in primo libro exposuimus. nam
et de nomine nonnumquam aliquid suspicionis na-
scitur—nomen autem cum dicimus, cognomen quoque
intellegatur oportet; de hominis enim certo et proprio
vocabulo agitur—, ut si dicamus idcirco aliquem Cal-
dum vocari, quod temerario et repentino consilio sit;

aut si ea re hominibus Graecis inperitis verba dederit,
quod Clodius aut Caecilius aut Mutius vocaretur. et
de natura licet aliquantum ducere suspicionis. omnia
enim haec, vir an mulier, huius an illius civitatis
sit, quibus sit maioribus, quibus consanguineis, qua 
aetate, quo animo, quo corpore, quae naturae sunt ad-
tributa, ad aliquam coniecturam faciendam pertinebunt.
et ex victu multae trahuntur suspiciones, cum, quemad-
modum et apud quos et a quibus educatus et eruditus
sit, quaeritur, et quibuscum vivat, qua ratione vitae,

quo more domestico vivat. et ex fortuna saepe argu-
mentatio nascitur, cum servus an liber, pecuniosus an
pauper, nobilis an ignobilis, felix an infelix, privatus
an in potestate sit aut fuerit aut futurus sit, conside-
ratur; aut denique aliquid eorum quaeritur, quae for-
tunae esse adtributa intelleguntur. habitus autem quon-
iam in aliqua perfecta et constanti animi aut corporis
absolutione consistit, quo in genere est virtus, scientia
et quae contraria sunt, res ipsa causa posita docebit,
ecquid hic quoque locus suspicionis ostendat. nam af-
fectionis quidem ratio perspicuam solet prae se gerere
coniecturam, ut amor, iracundia, molestia, propterea
quod et ipsorum vis intellegitur et, quae res harum
aliquam rem consequatur, facile est cognitu.

studium
autem quod est adsidua et vehementer aliquam ad
rem adplicata magna cum voluptate occupatio, facile
ex eo ducetur argumentatio ea, quam res ipsa desidera-
bit in causa. item ex consilio sumetur aliquid suspi-
cionis; nam consilium est aliquid faciendi non facien-
dive excogitata ratio. iam facta et casus et orationes,
quae sunt omnia, ut in confirmationis praeceptis dic-
tum est, in tria tempora distributa, facile erit videre, 
ecquid afferant ad confirmandam coniecturam suspi-
cionis.

Ac personis quidem res hae sunt adtributae, ex qui-
bus omnibus unum in locum coactis accusatoris erit
inprobatione hominis uti. nam causa facti parum fir-
mitudinis habet, nisi animus eius, qui insimulatur, in
eam suspicionem adducitur, uti a tali culpa non videa-
tur abhorruisse. ut enim animum alicuius inprobare
nihil attinet, cum causa, quare peccaret, non intercessit,
sic causam peccati intercedere leve est, si animus nulli
minus honestae rationi affinis ostenditur. quare vitam
eius, quem arguit, ex ante factis accusator inprobare
debebit et ostendere, si quo in pari ante peccato con-
victus sit; si id non poterit, si quam in similem ante
suspicionem venerit, ac maxime, si fieri poterit, simili
quo in genere eiusdemmodi causa aliqua commotum
peccasse aut in aeque magna re aut in maiore aut in
minore, ut si qui, quem pecunia dicat inductum fecisse,
possit demonstrare aliqua in re eius aliquod factum
avarum.

item in omni causa naturam aut victum aut
studium aut fortunam aut aliquid eorum, quae personis
adtributa sunt, ad eam causam, qua commotum pec-
casse dicet, adiungere atque ex dispari quoque genere
culparum, si ex pari sumendi facultas non erit, inpro-
bare animum adversarii oportebit: si avaritia inductum
arguas fecisse et avarum eum, quem accuses, demon-
strare non possis, aliis adfinem vitiis esse doceas, et 
ex ea re non esse mirandum, qui in illa re turpis aut
cupidus aut petulans fuerit, hac quoque in re eum
deliquisse. quantum enim de honestate et auctoritate
eius, qui arguitur, detractum est, tantundem de facul-

tate eius totius est defensionis deminutum. si nulli
affinis poterit vitio reus ante admisso demonstrari,
locus inducetur ille, per quem hortandi iudices erunt,
ut veterem famam hominis nihil ad rem putent per-
tinere. nam eum ante celasse, nunc manifesto teneri;
quare non oportere hanc rem ex superiore vita spec-
tari, sed superiorem vitam ex hac re inprobari, et
aut potestatem ante peccandi non fuisse aut causam;
aut, si haec dici non poterunt, dicendum erit illud
extremum, non esse mirum, si nunc primum deliquerit:
nam necesse esse eum, qui velit peccare, aliquando
primum delinquere. sin vita ante acta ignorabitur, hoc
loco praeterito et, cur praetereatur, demonstrato argu-
mentis accusationem statim confirmare oportebit.

Defensor autem primum, si poterit, debebit vitam
eius, qui insimulabitur, quam honestissimam demon-
strare. id faciet, si ostendet aliqua eius nota et com-
munia officia; quod genus in parentes, cognatos, ami-
cos, affines, necessarios; etiam quae magis rara et
eximia sunt, si ab eo cum magno aliquid labore aut
periculo aut utraque re, cum necesse non esset, officii
causa aut in rem publicam aut in parentes aut in
aliquos eorum, qui modo expositi sunt, factum esse
dicet; denique si nihil deliquisse, nulla cupiditate in-
peditum ab officio recessisse. quod eo confirmatius 
erit, si, cum potestas inpune aliquid faciendi minus
honeste fuisse dicetur, voluntas a faciendo demon-

strabitur afuisse. hoc autem ipsum genus erit eo
firmius, si eo ipso in genere, quo arguetur, integer
ante fuisse demonstrabitur: ut si, cum avaritiae causa
fecisse arguatur, minime omni in vita pecuniae cupi-
dus fuisse doceatur. hic illa magna cum gravitate
inducetur indignatio, iuncta conquestioni, per quam
miserum facinus esse et indignum demonstrabitur ; ut ,
cum animus in vita fuerit omni a vitiis remotissimus,
eam causam putare, quae homines audaces in fraudem
rapere soleat, castissimum quoque hominem ad pec-
candum potuisse inpellere; aut: iniquum esse et op-
timo cuique perniciosissimum non vitam honeste actam
tali in tempore quam plurimum prodesse, sed subita
ex criminatione, quae confingi quamvis false possit,
non ex ante acta vita, quae neque ad tempus fingi
neque ullo modo mutari possit, facere iudicium.

sin
autem in ante acta vita aliquae turpitudines erunt:
aut falso venisse in eam existimationem dicetur ex
aliquorum invidia aut obtrectatione aut falsa opi-
nione; aut inprudentiae, necessitudini, persuasioni,
adulescentiae aut alicui non malitiosae animi af-
fectioni attribuentur; aut dissimili in genere vitio-
rum , ut animus non omnino integer, sed ab tali
culpa remotus esse videatur. at si nullo modo vitae 
turpitudo aut infamia leniri poterit oratione, negare
oportebit de vita eius et de moribus quaeri, sed de eo
crimine, quo de arguatur; quare ante factis omissis
illud, quod instet, id agi oportere.

Ex facto autem ipso suspiciones ducentur, si to-
tius administratio negotii ex omnibus partibus per-
temptabitur; atque eae suspiciones partim ex negotio
separatim, partim communiter ex personis atque ex
negotio proficiscentur. ex negotio duci poterunt, si
eas res, quae negotiis adtributae sunt, diligenter con-
siderabimus. ex iis igitur in hanc constitutionem
convenire videntur genera earum omnia, partes gene-

rum pleraeque. Videre igitur primum oportebit, quae
sint continentia cum ipso negotio, hoc est, quae ab
re separari non possint. quo in loco satis erit dili-
genter considerasse, quid sit ante rem factum, ex quo
spes perficiundi nata et faciundi facultas quaesita vi-
deatur; quid in ipsa re gerenda, quid postea conse-
cutum sit. Deinde ipsius est negotii gestio pertrac-
tanda. nam hoc genus earum rerum, quae negotio
sunt adtributae, secundo in loco nobis est expositum.

hoc ergo in genere spectabitur locus, tempus, occasio,
facultas; quorum unius cuiusque vis diligenter in con-
firmationis praeceptis explicata est. quare, ne aut
hic non admonuisse aut ne eadem iterum dixisse
videamur, breviter iniciemus, quid quaque in parte
considerari oporteat. in loco igitur opportunitas, in
tempore longinquitas, in occasione commoditas ad
faciendum idonea, in facultate copia et potestas earum 
rerum, propter quas aliquid facilius fit aut quibus
sine omnino confici non potest, consideranda est.

De-
inde videndum est, quid adiunctum sit negotio, hoc
est, quid maius, quid minus, quid aeque magnum sit,
quid simile; ex quibus coniectura quaedam ducitur,
si, quemadmodum res maiores, minores, aeque
magnae, similes agi soleant, diligenter considerabitur.
quo in genere eventus quoque videndus erit, hoc est,
quid ex quaque re soleat evenire, magno opere consi-
derandum est, ut metus, laetitia, titubatio, audacia.

Quarta autem pars rebus erat ex iis, quas negotiis di-
cebamus esse adtributas, consecutio. in ea quaeruntur
ea, quae gestum negotium confestim aut intervallo con-
sequuntur. in quo videbimus, ecqua consuetudo sit,
ecqua lex, ecqua pactio, ecquod eius rei artificium aut
usus aut exercitatio, hominum aut adprobatio aut
offensio; ex quibus nonnumquam elicitur aliquid
suspicionis. 
 Sunt autem aliae suspiciones, quae communiter et
ex negotiorum et ex personarum adtributionibus su-
muntur. nam et ex fortuna et ex natura et ex victu,
studio, factis, casu, orationibus, consilio et ex habitu
animi aut corporis pleraque pertinent ad easdem res,
quae rem credibilem aut incredibilem facere pos-

sunt et cum facti suspicione iunguntur. maxime enim
quaerere oportet in hac constitutione, primum po-
tueritne aliquid fieri; deinde ecquo ab alio potuerit; 
deinde facultas, de qua ante diximus; deinde utrum id
facinus sit, quod paenitere fuerit necesse, quod spem
celandi non haberet; deinde necessitudo, in qua necesse
fuerit id aut fieri aut ita fieri, quaeritur. quorum pars
ad consilium pertinet, quod personis adtributum est,
ut in ea causa, quam exposuimus: ante rem, quod in
itinere se tam familiariter adplicaverit, quod sermonis
causam quaesierit, quod simul deverterit, deinde cena-
rit. in re nox, somnus. post rem, quod solus exierit,
quod illum tam familiarem tam aequo animo reli-

querit, quod cruentum gladium habuerit. rursum,
utrum videatur diligenter ratio faciendi esse habita et
excogitata, an ita temere, ut non veri simile sit quem-
quam tam temere ad maleficium accessisse. in quo
quaeritur, num quo alio modo commodius potuerit fieri
vel a fortuna administrari. nam saepe, si pecuniae,
adiumenta, adiutores desint, facultas fuisse faciundi
non videtur. hoc modo si diligenter attendamus, apta
inter se esse intellegimus haec, quae negotiis, et illa,
quae personis sunt adtributa. 
 Hic non facile est neque necessarium est distinguere,
ut in superioribus partibus, quo pacto quicque accu-
satorem et quomodo defensorem tractare oporteat.
non est necessarium, propterea quod causa posita, quid 
in quamque conveniat, res ipsa docebit eos, qui non
omnia hic se inventuros putabunt,

si modo quandam

in commune mediocrem intellegentiam conferent; non
facile autem, quod et infinitum est tot de rebus utram-
que in partem singillatim de una quaque explicare et
alias aliter haec in utramque partem causae solent
convenire. quare considerare haec, quae exposuimus,
oportebit. facilius autem ad inventionem animus in-
cidet, si gesti negotii et suam et adversarii narrationem
saepe et diligenter pertractabit et, quod quaeque pars
suspicionis habebit, eliciens considerabit, quare, quo
consilio, qua spe perficiundi quicque factum sit; hoc
cur modo potius quam illo; cur ab hoc potius quam
ab illo; cur nullo adiutore aut cur hoc; cur nemo sit
conscius aut cur sit aut cur hic sit; cur hoc ante fac-
tum sit; cur hoc ante factum non sit; cur hoc in ipso
negotio, cur hoc post negotium, an factum de industria
an rem ipsam consecutum sit; constetne oratio aut
cum re aut ipsa secum; hoc huiusne rei sit signum an
illius, an et huius et illius et utrius potius; quid fac-
tum sit, quod non oportuerit, aut non factum, quod
oportuerit.

cum animus hac intentione omnes totius
negotii partes considerabit, tum illi ipsi in medium
coacervati loci procedent, de quibus ante dictum est;
et tum ex singulis, tum ex coniunctis argumenta certa
nascentur, quorum argumentorum pars probabili, pars
necessario in genere versabitur. accedunt autem saepe
ad coniecturam quaestiones, testimonia, rumores, quae
contra omnia uterque simili via praeceptorum torquere 
ad suae causae commodum debebit. nam et ex quae-
stione suspiciones et ex testimonio et ex rumore aliquo
pari ratione ut ex causa et ex persona et ex facto duci
oportebit.

Quare nobis et ii videntur errare, qui hoc genus
suspicionum artificii non putant indigere, et ii, qui
aliter hoc de genere ac de omni coniectura praeci-
piundum putant. omnis enim iisdem ex locis con-
iectura sumenda est. nam et eius, qui in quaestione
aliquid dixerit, et eius, qui in testimonio, et ipsius
rumoris causa et veritas ex iisdem adtributionibus re-
perietur. 
 Omni autem in causa pars argumentorum est ad-
iuncta ei causae solum, quae dicitur, et ex ipsa ita
ducta, ut ab ea separatim in omnes eiusdem generis
causas transferri non satis commode possit; pars au-
tem est pervagatior et aut in omnes eiusdem generis
aut in plerasque causas adcommodata.

haec ergo
argumenta, quae transferri in multas causas possunt,
locos communes nominamus. nam locus communis
aut certae rei quandam continet amplificationem, ut
si quis hoc velit ostendere, eum, qui parentem ne-
carit, maximo supplicio esse dignum; quo loco nisi
perorata et probata causa non est utendum; aut
dubiae, quae ex contrario quoque habeat probabiles
rationes argumentandi, ut suspicionibus credi oportere,
et contra, suspicionibus credi non oportere. ac pars
locorum communium per indignationem aut per con-
questionem inducitur, de quibus ante dictum est, pars
per aliquam probabilem utraque ex parte rationem.

distinguitur autem oratio atque inlustratur maxime
raro inducendis locis communibus et aliquo loco iam
certioribus illis auditoribus argumentis confirmato.
nam et tum conceditur commune quiddam dicere,
cum diligenter aliqui proprius causae locus tractatus
est et auditoris animus aut renovatur ad ea, quae
restant, aut omnibus iam dictis exsuscitatur. omnia
autem ornamenta elocutionis, in quibus et suavitatis
et gravitatis plurimum consistit, et omnia, quae in in-
ventione rerum et sententiarum aliquid habent digni-

tatis, in communes locos conferuntur. quare non, ut
causarum, sic oratorum quoque multorum communes
loci sunt. nam nisi ab iis, qui multa in exercitatione
magnam sibi verborum et sententiarum copiam con-
paraverint, tractari non poterunt ornate et graviter,
quemadmodum natura ipsorum desiderat. 
 Atque hoc sit nobis dictum communiter de omni
genere locorum communium; nunc exponemus, in
coniecturalem constitutionem qui loci communes in-
cidere soleant: suspicionibus credi oportere et non
oportere; rumoribus credi oportere et non oportere;
testibus credi oportere et non oportere; quaestionibus
credi oportere et non oportere; vitam ante actam
spectari oportere et non oportere; eiusdem esse, qui
in illa re peccarit, et hoc quoque admisisse et non
esse eiusdem; causam maxime spectari causam 
oportere et non oportere. atque hi quidem et si qui 
eiusmodi ex proprio argumento communes loci na-

scentur, in contrarias partes diducuntur. certus autem
locus est accusatoris, per quem auget facti atrocitatem,
et alter, per quem negat malorum misereri oportere:
defensoris, per quem calumnia accusatorum cum in-
dignatione ostenditur et per quem cum conquestione
misericordia captatur. hi et ceteri loci omnes com-
munes ex iisdem praeceptis sumuntur, quibus ceterae
argumentationes; sed illae tenuius et subtilius et acu-
tius tractantur, hi autem gravius et ornatius et cum
verbis tum etiam sententiis excellentibus. in illis enim
finis est, ut id, quod dicitur, verum esse videatur, in
his, tametsi hoc quoque videri oportet, tamen finis est
amplitudo. 
 Nunc ad aliam constitutionem transeamus.

Cum est nominis controversia, quia vis vocabuli
definienda verbis est, constitutio definitiva dicitur.
eius generis exemplo nobis posita sit haec causa:
C. Flaminius, is qui consul rem male gessit bello
Punico secundo, cum tribunus plebis esset, invito
senatu et omnino contra voluntatem omnium opti-
matium per seditionem ad populum legem agrariam
ferebat. hunc pater suus concilium plebis habentem
de templo deduxit; arcessitur maiestatis. intentio est:
 maiestatem minuisti, quod tribunum plebis de templo
deduxisti. depulsio est: non minui maiestatem. 
quaestio est: maiestatemne minuerit? ratio: in filium
enim quam habebam potestatem, ea sum usus. rationis
infirmatio: at enim, qui patria potestate, hoc est pri-
vata quadam, tribuniciam potestatem, hoc est populi
potestatem, infirmat, minuit is maiestatem. iudicatio 
est: minuatne is maiestatem, qui in tribuniciam po-
testatem patria potestate utatur? ad hanc iudicationem
argumentationes omnes afferre oportebit.

Ac ne qui forte arbitretur nos non intellegere aliam
quoque incidere constitutionem in hanc causam, eam
nos partem solam sumimus, in quam praecepta nobis
danda sunt. omnibus autem partibus hoc in libro
explicatis quivis omni in causa, si diligenter adtendet,
omnes videbit constitutiones et earum partes et contro-
versias, si quae forte in eas incident; nam de omnibus
praescribemus. 
 Primus ergo accusatoris locus est eius nominis,
cuius de vi quaeritur, brevis et aperta et ex opinione
hominum definitio, hoc modo: Maiestatem minuere est
de dignitate aut amplitudine aut potestate populi aut
eorum, quibus populus potestatem dedit, aliquid
derogare. hoc sic breviter expositum pluribus verbis
est et rationibus confirmandum et ita esse, ut descrip-
seris, ostendendum. postea ad id, quod definieris,
factum eius, qui accusabitur, adiungere oportebit et
ex eo, quod ostenderis esse, verbi causa maiestatem
minuere, docere adversarium maiestatem minuisse et
hunc totum locum communi loco confirmare, per quem
ipsius facti atrocitas aut indignitas aut omnino culpa
cum indignatione augeatur.

post erit infirmanda ad-
versariorum descriptio. ea autem infirmabitur, si falsa
demonstrabitur. hoc ex opinione hominum sumetur,
cum, quemadmodum et quibus in rebus homines in
consuetudine scribendi aut sermocinandi eo verbo uti
soleant, considerabitur. item infirmabitur, si turpis aut
inutilis esse ostenditur eius descriptionis adprobatio
et, quae incommoda consecutura sint eo concesso, 
ostendetur—id autem ex honestatis et ex utilitatis
partibus sumetur, de quibus in deliberationis praecep-
tis exponemus—et si cum definitione nostra adver-
sariorum definitionem conferemus et nostram veram,
honestam, utilem esse demonstrabimus, illorum con-

tra. quaeremus autem res aut maiore aut minore aut
pari in negotio similes, ex quibus affirmetur nostra
descriptio. iam si res plures erunt definiendae: ut, si
quaeratur, fur sit an sacrilegus, qui vasa ex privato
sacra subripuerit, erit utendum pluribus definitionibus;
deinde simili ratione causa tractanda. Locus autem
communis in eius malitiam, qui non modo rerum,
verum etiam verborum potestatem sibi arrogare cona-
tus et faciat, quod velit, et id, quod fecerit, quo velit
nomine appellet. 
 Deinde defensoris primus locus est item nominis
brevis et aperta et ex opinione hominum descriptio,
hoc modo: Maiestatem minuere est aliquid de re
publica, cum potestatem non habeas, administrare.
deinde huius confirmatio similibus et exemplis et ra-
tionibus ; postea sui facti ab illa definitione separatio.

deinde locus communis, per quem facti utilitas aut
honestas adaugetur. deinde sequitur adversariorum
definitionis reprehensio, quae iisdem ex locis omnibus,
quos accusatori praescripsimus, conficitur; et cetera
post eadem praeter communem locum inducentur. Lo-
cus autem communis erit defensoris is, per quem indi-
gnabitur accusatorem sui periculi causa non res solum
convertere, verum etiam verba commutare conari. nam 
illi quidem communes loci, aut qui calumniae accu-
satorum demonstrandae aut misericordiae captandae
aut facti indignandi aut a misericordia deterrendi
causa sumuntur, ex periculi magnitudine, non ex cau-
sae genere ducuntur. quare non in omnem causam,
sed in omne causae genus incidunt. eorum mentionem
in coniecturali constitutione fecimus, inductione autem,
cum causa postulabit, utemur.

Cum autem actio translationis aut commutationis
indigere videtur, quod non aut is agit, quem oportet,
aut cum eo, quicum oportet, aut apud quos, qua lege,
qua poena, quo crimine, quo tempore oportet, con-
stitutio translativa appellatur. eius nobis exempla
permulta opus sint, si singula translationum genera
quaeramus; sed quia ratio praeceptorum similis est,
exemplorum multitudine supersedendum est. atque in
nostra quidem consuetudine multis de causis fit, ut
rarius incidant translationes. nam et praetoris excep-
tionibus multae excluduntur actiones et ita ius civile
habemus constitutum, ut causa cadat is, qui non quem-

admodum oportet egerit. quare in iure plerumque ver-
santur. ibi enim et exceptiones postulantur et agendi
potestas datur et omnis conceptio privatorum iudi-
ciorum constituitur. in ipsis autem iudiciis rarius
incidunt et tamen, si quando incidunt, eiusmodi sunt,
ut per se minus habeant firmitudinis, confirmentur
autem assumpta alia aliqua constitutione: ut in quo- 
dam iudicio, cum veneficii cuiusdam nomen esset de-
latum et, quia parricidii causa subscripta esset, extra
ordinem esset acceptum, in accusatione autem alia
quaedam crimina testibus et argumentis confirmaren-
tur, parricidii autem mentio solum facta esset, defensor
in hoc ipso multum oportet et diu consistat: cum de
nece parentis nihil demonstratum esset, indignum
facinus esse ea poena afficere reum, qua parricidae
afficiuntur; id autem, si damnaretur, fieri necesse
esse, quoniam et id causae subscriptum et ea re nomen
extra ordinem sit acceptum.

ea igitur poena si af-
fici reum non oporteat, damnari quoque non oportere,
quoniam ea poena damnationem necessario consequa-
tur. hic defensor poenae commutationem ex transla-
tivo genere inducendo totam infirmabit accusationem.
verumtamen ceteris quoque criminibus defendendis con-
iecturali constitutione translationem confirmabit. 
 Exemplum autem translationis in causa positum no-
bis sit huiusmodi: cum ad vim faciendam quidam
armati venissent, armati contra praesto fuerunt et
cuidam equiti Romano quidam ex armatis resistenti
gladio manum praecidit. agit is, cui manus praecisa
est, iniuriarum. postulat is, quicum agitur, a praetore
exceptionem: extra quam in reum capitis prae-

iudicium fiat . hic is, qui agit, iudicium purum
postulat; ille, quicum agitur, exceptionem addi ait
oportere. quaestio est: excipiundum sit an non. ratio:
 non enim oportet in recuperatorio iudicio eius male-
ficii, de quo inter sicarios quaeritur, praeiudicium fieri. 
 
infirmatio rationis: eiusmodi sunt iniuriae, ut de iis
indignum sit non primo quoque tempore iudicari. 
iudicatio: atrocitas iniuriarum satisne causae sit, quare,
dum de ea iudicatur, de aliquo maiore maleficio, de
quo iudicium conparatum sit, praeiudicetur? atque
exemplum quidem hoc est. in omni autem causa ab
utroque quaeri oportebit, a quo et per quos et quo
modo et quo tempore aut agi aut iudicari aut quid
statui de ea re conveniat.

id ex partibus iuris, de qui-
bus post dicendum est, sumi oportebit et ratiocinari,
quid in similibus rebus fieri soleat, et videre, utrum
malitia quid aliud agatur, aliud simuletur, an stultitia,
an necessitudine, quod alio modo agere non possit, an
occasione agendi sic sit iudicium aut actio constituta,
an recte sine ulla re eiusmodi res agatur. Locus autem
communis contra eum, qui translationem inducet: fu-
gere iudicium ac poenam, quia causae diffidat. a trans-
latione autem: omnium fore perturbationem, si non ita
res agantur et in iudicium veniant, quo pacto oporteat;
hoc est, si aut cum eo agatur, quocum non oporteat,
aut alia poena, alio crimine, alio tempore; atque hanc
rationem ad perturbationem iudiciorum omnium per-
tinere. 
 Tres igitur haec constitutiones, quae partes non ha-
bent, ad hunc modum tractabuntur. nunc generalem
constitutionem et partes eius consideremus.

Cum et facto et facti nomine concesso neque ulla
actionis inlata controversia vis et natura et genus
ipsius negotii quaeritur, constitutionem generalem ap-
pellamus. huius primas esse partes duas nobis videri
diximus, negotialem et iuridicialem. 
 Negotialis est, quae in ipso negotio iuris civilis
habet implicatam controversiam. ea est huiusmodi: 
quidam pupillum heredem fecit; pupillus autem ante
mortuus est, quam in suam tutelam venit. de hereditate
ea, quae pupillo venit, inter eos, qui patris pupilli
heredes secundi sunt, et inter adgnatos pupilli contro-
versia est. possessio heredum secundorum est. intentio
est adgnatorum: nostra pecunia est, de qua is, cuius
adgnati sumus, testatus non est. depulsio est: immo
nostra, qui heredes testamento patris sumus. quaestio
est: utrorum sit? ratio: pater enim et sibi et filio
testamentum scripsit, dum is pupillus esset. quare,
quae filii fuerunt, testamento patris nostra fiant ne-
cesse est. infirmatio rationis: immo pater sibi scripsit
et secundum heredem non filio, sed sibi iussit esse.
quare, praeterquam quod in ipsius fuit, testamento il-
lius vestrum esse non potest. iudicatio: possitne quis-
quam de filii pupilli re testari; an heredes secundi
ipsius patrisfamilias, non filii quoque eius pupilli
heredes sint?

Atque hoc non alienum est, quod ad multa pertineat,
ne aut nusquam aut usquequaque dicatur, hic ad-
monere. sunt causae, quae plures habent rationes in
simplici constitutione; quod fit, cum id, quod factum
est aut quod defenditur, pluribus de causis rectum
aut probabile videri potest, ut in hac ipsa causa. sub-
ponatur enim ab heredibus haec ratio: unius enim pe-
cuniae plures dissimilibus de causis heredes esse non
possunt, nec umquam factum est, ut eiusdem pecuniae

alius testamento, alius lege heres esset ,

infirmatio
 autem haec erit: non est una pecunia, propterea quod
altera pupilli iam erat adventicia, cuius heres non illo 
in testamento quisquam scriptus erat, si quid pupillo
accidisset; et de altera patris etiamnunc mortui vo-
luntas plurimum valebat, quae iam mortuo pupillo
suis heredibus concedebat. iudicatio est: unane pe-
cunia fuerit; aut, si hac erunt usi infirmatione: posse
plures esse unius heredes pecuniae dissimilibus de cau-
sis et de eo ipso esse controversiam, iudicatio nascitur:
possintne eiusdem pecuniae plures dissimilibus gene-
ribus heredes esse? ergo una in constitutione intel-
lectum est, quomodo et rationes et rationum infirma-
tiones et propterea iudicationes plures fiant.

Nunc huius generis praecepta videamus. utrisque
aut etiam omnibus, si plures ambigent, ius ex quibus
rebus constet, considerandum est. initium ergo eius
ab natura ductum videtur; quaedam autem ex utili-
tatis ratione aut perspicua nobis aut obscura in con-
suetudinem venisse; post autem adprobata quaedam
a consuetudine aut vero utilia visa legibus esse fir-
mata; ac naturae quidem ius esse, quod nobis non
opinio, sed quaedam innata vis adferat, ut religionem,
pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veri-

tatem. religionem eam, quae in metu et caerimonia
deorum sit, appellant; pietatem, quae erga patriam
aut parentes aut alios sanguine coniunctos officium
conservare moneat; gratiam, quae in memoria et re-
muneratione officiorum et honoris et amicitiarum ob-
servantiam teneat; vindicationem, per quam vim et
contumeliam defendendo aut ulciscendo propulsamus
a nobis et nostris, qui nobis cari esse debent, et per
quam peccata punimur; observantiam, per quam aetate
aut sapientia aut honore aut aliqua dignitate antece- 
dentes veremur et colimus; veritatem, per quam damus
operam, ne quid aliter, quam confirmaverimus, fiat aut
factum aut futurum sit.

ac naturae quidem iura minus
ipsa quaeruntur ad hanc controversiam, quod neque
in hoc civili iure versantur et a vulgari intellegentia
remotiora sunt; ad similitudinem vero aliquam aut ad
rem amplificandam saepe sunt inferenda. consuetu-
dine autem ius esse putatur id, quod voluntate omnium
sine lege vetustas comprobarit. In ea autem quaedam
sunt iura ipsa iam certa propter vetustatem. quo in
genere et alia sunt multa et eorum multo maxima pars,
quae praetores edicere consuerunt. quaedam autem
genera iuris iam certa consuetudine facta sunt;

quod
genus pactum, par, iudicatum. pactum est, quod inter
quos convenit ita iustum putatur, ut iure praestare
dicatur; par, quod in omnes aequabile est; iudicatum,
de quo iam ante sententia alicuius aut aliquorum con-
stitutum est. iam iura legitima ex legibus cognosci
oportebit. his ergo ex partibus iuris, quod cuique aut
ex ipsa re aut ex simili aut maiore minoreve nasci
videbitur, attendere atque elicere pertemptando unam
quamque iuris partem oportebit. 
 Locorum autem communium quoniam, ut ante dic-
tum est, duo genera sunt, quorum alterum dubiae rei,
alterum certae continet amplificationem, quid ipsa
causa det et quid augeri per communem locum possit
et oporteat, considerabitur. nam certi, qui in omnes
incidant, loci praescribi non possunt; in plerisque for-
tasse ab auctoritate iuris consultorum et contra auc- 
toritatem dici oportebit. adtendendum est autem et in
hac et in omnibus, num quos locos communes praeter
eos, quos nos exponimus, ipsa res ostendat. 
 Nunc iuridiciale genus et partes consideremus.

Iuridicialis est, in qua aequi et iniqui natura et
praemii aut poenae ratio quaeritur. huius partes sunt
duae, quarum alteram absolutam, adsumptivam alteram
nominamus. Absoluta est, quae ipsa in se, non ut neg-
otialis implicite et abscondite, sed patentius et expedi-
tius recti et non recti quaestionem continet. ea est
huiuscemodi: cum Thebani Lacedaemonios bello su-
peravissent et fere mos esset Graiis, cum inter se
bellum gessissent, ut ii, qui vicissent, tropaeum ali-
quod in finibus statuerent victoriae modo in praesen-
tiam declarandae causa, non ut in perpetuum belli
memoria maneret, ae+neum statuerunt tropaeum. accu-
santur apud Amphictyonas id est apud commune
Graeciae consilium . intentio est:

non oportuit. de-
pulsio est: oportuit. quaestio est: oportueritne? ratio
est: eam enim ex bello gloriam virtute peperimus, ut
eius aeterna insignia posteris nostris relinquere velle-
mus. infirmatio est: at tamen aeternum inimicitiarum
monumentum Graios de Graiis statuere non oportet. 
iudicatio est: cum summae virtutis concelebrandae
causa Graii de Graiis aeternum inimicitiarum monu-
mentum statuerunt, rectene an contra fecerint? hanc
ideo rationem subiecimus, ut hoc causae genus ipsum,
de quo agimus, cognosceretur. nam si eam subpo-
suissemus, qua fortasse usi sunt: non enim iuste ne- 
que pie bellum gessistis , in relationem criminis de-
laberemur, de qua post loquemur. utrumque autem
causae genus in hanc causam incidere perspicuum est.
in hanc argumentationes ex isdem locis sumendae sunt
atque in causam negotialem, qua de ante dictum est.

Locos autem communes et ex causa ipsa, si quid
inerit indignationis aut conquestionis, et ex iuris uti-
litate et natura multos et graves sumere licebit et
oportebit, si causae dignitas videbitur postulare. 
 Nunc adsumptivam partem iuridicialis considere-
mus. 
 Adsumptiva igitur tum dicitur, cum ipsum ex se fac-
tum probari non potest, aliquo autem foris adiuncto
argumento defenditur. eius partes sunt quattuor: com-
paratio, relatio criminis, remotio criminis, concessio.

Comparatio est, cum aliquid factum, quod ipsum
non sit probandum, ex eo, cuius id causa factum est,
defenditur. ea est huiusmodi: quidam imperator, cum
ab hostibus circumsederetur neque effugere ullo modo
posset, depectus est cum iis, ut arma et inpedimenta
relinqueret, milites educeret; itaque fecit; armis et in-
pedimentis amissis praeter spem milites conservavit.

accusatur maiestatis. incurrit huc definitio. sed nos
hunc locum, de quo agimus, consideremus. intentio
est: non oportuit arma et inpedimenta relinquere. de-
pulsio est: oportuit. quaestio est: oportueritne? ratio
est: milites enim omnes perissent. infirmatio est aut
coniecturalis: non perissent; aut altera coniecturalis: 
 non ideo fecisti 
 ex quibus iudicatio est: perissentne?
et: ideone fecerit? ; aut haec comparativa, cuius nunc
indigemus: at enim satius fuit amittere milites quam
arma et inpedimenta concedere hostibus. ex quo iudi-
catio nascitur: cum omnes perituri milites essent, nisi
ad hanc pactionem venissent, utrum satius fuerit amit-
tere milites, an ad hanc condicionem venire?

Hoc causae genus ex suis locis tractari oportebit et
adhibere ceterarum quoque constitutionum rationem
atque praecepta; ac maxime coniecturis faciendis infir-
mare illud, quod cum eo, quod crimini dabitur, ii, qui
accusabuntur, comparabunt. id fiet, si aut id, quod
dicent defensores futurum fuisse, nisi id factum esset,
de quo facto iudicium est , futurum fuisse negabi-
tur; aut si alia ratione et aliam ob causam, ac dicet se
reus fecisse, demonstrabitur esse factum. eius rei con-
firmatio et item contraria de parte infirmatio ex con-
iecturali constitutione sumetur. sin autem certo nomine
maleficii vocabitur in iudicium, sicut in hac causa—
nam maiestatis arcessitur—, definitione et praeceptis
definitionis uti oportebit. atque haec quidem ple-
rumque in hoc genere accidunt, ut et coniectura et
definitione utendum sit. sin aliud quoque aliquod
genus incidet, eius generis praecepta licebit huc pari
ratione transferre. Nam accusatori maxime est in hoc
elaborandum, ut id ipsum factum, propter quod sibi
reus concedi putet oportere, quam plurimis infirmet 
rationibus.

quod facile est, si quam plurimis constitu-
tionibus aggredietur id inprobare. ipsa autem compara-
tio separata a ceteris generibus controversiarum sic ex
sua vi considerabitur, si illud, quod comparabitur, aut
non honestum aut non utile aut non necessarium fuisse
aut non tantopere utile aut non tantopere honestum
aut non tantopere necessarium fuisse demonstrabitur.
deinde oportet accusatorem illud, quod ipse arguat,
ab eo, quod defensor conparat, separare. id autem
faciet, si demonstrabit non ita fieri solere neque
oportere neque esse rationem, quare hoc propter
hoc fiat, ut propter salutem militum ea, quae salutis
causa comparata sunt, hostibus tradantur. postea com-
parare oportet cum beneficio maleficium et omnino
id, quod arguitur, cum eo, quod factum ab defensore
laudatur aut faciendum fuisse demonstratur, conten-
dere et hoc extenuando maleficii magnitudinem simul
adaugere. id fieri poterit, si demonstrabitur honestius,
utilius, magis necessarium fuisse illud, quod vitarit
reus, quam illud, quod fecerit.

honesti autem et utilis
et necessarii vis et natura in deliberationis praecep-
tis cognoscetur. deinde oportebit ipsam illam com-
parativam iudicationem exponere tamquam causam
deliberativam et de ea ex deliberationis praeceptis
dicere. sit enim haec iudicatio, quam ante expo-
suimus: cum omnes perituri milites essent, nisi ad
hanc pactionem venissent, utrum satius fuerit perire
milites, an ad hanc pactionem venire? hoc ex locis
deliberationis, quasi aliquam in consultationem res
veniat, tractari oportebit. Defensor autem, quibus in
locis ab accusatore aliae constitutiones erunt inductae,
in iis ipse quoque ex isdem constitutionibus defen- 
sionem comparabit; ceteros autem omnes locos, qui
ad ipsam comparationem pertinebunt, ex contrario
tractabit.

Loci communes autem erunt: accusatoris in eum,
qui, cum de facto turpi aliquo aut inutili aut utroque
fateatur, quaerat tamen aliquam defensionem , et facti
inutilitatem aut turpitudinem cum indignatione pro-
ferre ; defensoris est, nullum factum inutile neque
turpe neque item utile neque honestum putari opor-
tere, nisi, quo animo, quo tempore, qua de causa fac-
tum sit, intellegatur; qui locus ita communis est, ut
bene tractatus in hac causa magno ad persuadendum
momento futurus sit; et alter locus, per quem magna
cum amplificatione beneficii magnitudo ex utilitate

aut honestate aut facti necessitudine demonstratur;

et
tertius, per quem res expressa verbis ante oculos
eorum, qui audiunt, ponitur, ut ipsi se quoque idem
facturos fuisse arbitrentur, si sibi illa res atque ea
faciendi causa per idem tempus accidisset. 
 Relatio criminis est, cum reus id, quod arguitur,
confessus alterius se inductum peccato iure fecisse
demonstrat. ea est huiusmodi: Horatius occisis tribus
Curiatiis et duobus amissis fratribus domum se victor
recepit. is animadvertit sororem suam de fratrum
morte non laborantem, sponsi autem nomen appellan-
tem identidem Curiatii cum gemitu et lamentatione.

indigne passus virginem occidit. accusatur. intentio
est: iniuria sororem occidisti. depulsio est: iure
occidi. quaestio est: iurene occiderit? ratio est: illa 
enim hostium mortem lugebat, fratrum neglegebat;
me et populum Romanum vicisse moleste ferebat. 
infirmatio est: tamen a fratre indamnatam necari
non oportuit. ex quo iudicatio fit: cum Horatia fra-
trum mortem neglegeret, hostium lugeret, fratris et
populi Romani victoria non gauderet, oportueritne
eam a fratre indamnatam necari? 
 Hoc in genere causae primum, si quid ex ceteris
dabitur constitutionibus, sumi oportebit, sicuti in com-
paratione praeceptum est; postea, si qua facultas erit,

per aliquam constitutionem illum, in quem crimen

transferetur, defendere; deinde, levius esse illud, quod
in alterum peccatum reus transferat, quam quod ipse
susceperit; postea translationis partibus uti et osten-
dere, a quo et per quos et quo modo et quo tem-
pore aut agi aut iudicari aut statui de ea re convene-
rit; ac simul ostendere non oportuisse ante supplicium
quam iudicium interponere. tum leges quoque et iudi-
cia demonstranda sunt, per quae potuerit id pecca-
tum, quod sponte sua reus poenitus sit, moribus et
iudicio vindicari. deinde negare audire oportere id,
quod in eum criminis conferatur, de quo is ipse, qui
conferat,

iudicium fieri noluerit, et id, quod iudicatum

non sit, pro infecto habere oportere; postea inpuden-
tiam demonstrare eorum, qui eum nunc apud iudices
accusent, quem sine iudicibus ipsi condemnarint, et de
eo iudicium faciant, de quo iam ipsi supplicium sump-
serint; postea perturbationem iudicii futuram dice-
mus et iudices longius, quam potestatem habeant, pro- 
gressuros, si simul et de reo et de eo, quem reus arguat,
iudicarint; deinde, si hoc constitutum sit, ut peccata
homines peccatis et iniurias iniuriis ulciscantur, quan-
tum incommodorum consequatur; ac si idem facere
ipse, qui nunc accusat, voluisset, ne hoc quidem ipso
quicquam opus fuisse iudicio;

si vero ceteri quoque
idem faciant, omnino iudicium nullum futurum. postea
demonstrabitur, ne si iudicio quidem illa damnata
esset, in quam id crimen ab reo conferatur, potuisse
hunc ipsum de illa supplicium sumere; quare esse
indignum eum, qui ne de damnata quidem poenas
sumere ipse potuisset, de ea supplicium sumpsisse,
quae ne adducta quidem sit in iudicium. deinde postu-
labit, ut legem, qua lege fecerit, proferat. deinde quem-
admodum in comparatione praecipiebamus, ut illud,
quod compararetur, extenuaretur ab accusatore quam
maxime, sic in hoc genere oportebit illius culpam, in
quem crimen transferatur, cum huius maleficio, qui
se iure fecisse dicat, comparare. postea demonstran-
dum est non esse illud eiusmodi, ut ob id hoc fieri con-
venerit. extrema est, ut in comparatione, assumptio
iudicationis et de ea per amplificationem ex delibera-
tionis praeceptis dictio.

Defensor autem, quae per alias constitutiones indu-
centur, ex iis locis, qui traditi sunt, infirmabit; ipsam
autem relationem comprobabit, primum augendo eius,
in quem referet crimen, culpam et audaciam et quam
maxime per indignationem, si res feret, iuncta con-
questione ante oculos ponendo; postea levius demon-
strando se poenitum, quam sit illius promeritum, et
suum supplicium cum illius iniuria conferendo. deinde 
oportebit eos locos, qui ita erunt ab accusatore trac-
tati, ut refelli et contrariam in partem converti pos-
sint, quo in genere sunt tres extremi, contrariis ratio-

nibus infirmare. illa autem acerrima accusatorum
criminatio, per quam perturbationem fore omnium iu-
diciorum demonstrant, si de indamnato supplicii su-
mendi potestas data sit, levabitur, primum si eius-
modi demonstrabitur iniuria, ut non modo viro bono,
verum omnino homini libero videatur non fuisse tole-
randa; deinde ita perspicua, ut ne ab ipso quidem,
qui fecisset, in dubium vocaretur; deinde eiusmodi, ut
in eam is maxime debuerit animum advertere, qui ani-
mum advertit; ut non tam rectum, non tam fuerit ho-
nestum in iudicium illam rem pervenire, quam eo
modo atque ab eo vindicari, quo modo et ab quo sit
vindicata;

postea sic rem fuisse apertam, ut iudicium
de ea re fieri nihil adtinuerit. atque hic demonstran-
dum est rationibus et similibus rebus permultas ita
atroces et perspicuas res esse, ut de his non modo
non necesse sit, sed ne utile quidem, quam mox iu-
dicium fiat, exspectare. 
 Locus communis accusatoris in eum, qui, cum id,
quod arguitur, negare non possit, tamen aliquid sibi
spei conparet ex iudiciorum perturbatione. atque hic
utilitatis iudiciorum demonstratio et de eo conquestio,
qui supplicium dederit indamnatus;

in eius autem, qui
sumpserit, audaciam et crudelitatem indignatio. ab
defensore, in eius, quem ultus sit, audaciam cum 
sui conquestione; rem non ex nomine ipsius negotii,
sed ex consilio eius, qui fecerit, et causa et tempore 
considerari oportere; quid mali futurum sit aut ex
iniuria aut scelere alicuius, nisi tanta et tam perspicua
audacia ab eo, ad cuius famam aut ad parentes aut
ad liberos pertineret aut ad aliquam rem, quam caram
esse omnibus aut necesse est aut oportet esse, vin-
dicata. 
 Remotio criminis est, cum eius intentio facti, quod
ab adversario infertur, in alium aut in aliud de-
movetur.

id fit bipertito; nam tum causa, tum res
ipsa removetur. causae remotioni hoc nobis exem-
plo sit: Rhodii quosdam legarunt Athenas. legatis
quaestores sumptum, quem oportebat dari, non dede-
runt. legati profecti non sunt. accusantur. intentio
est: proficisci oportuit. depulsio est: non oportuit. 
quaestio est: oportueritne? ratio est: sumptus enim,
qui de publico dari solet, is ab quaestore non est
datus. infirmatio est: vos tamen id, quod publice
vobis erat negotii datum, conficere oportebat. iudi-
catio est: cum iis, qui legati erant, sumptus, qui de-
bebatur de publico, non daretur, oportueritne eos con-
ficere nihilo minus legationem? hoc in genere pri-
mum sicut in ceteris, si quid aut ex coniecturali aut
ex alia constitutione sumi possit, videri oportebit.
deinde pleraque et ex comparatione et ex relatione
criminis in hanc quoque causam convenire poterunt.

Accusator autem illum, cuius culpa id factum reus
dicet, primum defendet, si poterit; sin minus poterit, 
negabit ad hoc iudicium illius, sed huius, quem ipse
accuset, culpam pertinere. postea dicet suo quemque
officio consulere oportere; nec, si ille peccasset, hunc
oportuisse peccare; deinde, si ille deliquerit, separatim
illum sicut hunc accusari oportere et non cum huius
defensione coniungi illius accusationem. 
 Defensor autem cum cetera, si qua ex aliis incident
constitutionibus, pertractarit, de ipsa remotione sic ar-

gumentabitur: primum, cuius acciderit culpa, demon-
strabit; deinde, cum id aliena culpa accidisset, ostendet
se aut non potuisse aut non debuisse id facere, quod
accusator dicat oportuisse; quid potuerit, ex utilitatis
partibus, in quibus est necessitudinis vis implicata,
 demonstrabit quid debuerit, ex honestate considera-
bitur. de utroque distinctius in deliberativo genere
dicetur. deinde omnia facta esse ab reo, quae in ipsius
fuerint potestate;

quod minus, quam convenerit, fac-
tum sit, culpa id alterius accidisse. deinde alterius
culpa exponenda demonstrandum est, quantum volun-
tatis et studii fuerit in ipso, et id signis confirman-
dum huiusmodi: ex cetera diligentia, ex ante factis
aut dictis; atque hoc ipsi utile fuisse facere, inutile
autem non facere, et cum cetera vita fuisse hoc magis
consentaneum, quam quod propter alterius culpam
non fecerit. si autem non in hominem certum, sed
in rem aliquam causa demovebitur, ut in hac eadem
re, si quaestor mortuus esset et idcirco legatis pe-
cunia data non esset, accusatione alterius et culpae
depulsione dempta ceteris similiter uti locis oportebit 
et ex concessionis partibus, quae convenient, assumere;
de quibus nobis dicendum erit.

Loci autem communes idem utrisque fere, qui in
superioribus assumptivis, incident; hi tamen certissi-
me: accusatoris, facti indignatio; defensoris, cum in
alio culpa sit, aut in ipso non sit, supplicio se affici
non oportere. 
 Ipsius autem rei fit remotio, cum id, quod datur
crimini, negat neque ad se neque ad officium suum
reus pertinuisse; nec, si quid in eo sit delictum, sibi
adtribui oportere. id causae genus est huiusmodi: in
eo foedere, quod factum est quondam cum Samnitibus,
quidam adulescens nobilis porcum sustinuit iussu im-
peratoris. foedere autem ab senatu inprobato et im-
peratore Samnitibus dedito quidam in senatu eum
quoque dicit, qui porcum tenuerit, dedi oportere.

in-
tentio est: dedi oportet. depulsio est: non oportet. 
quaestio est: oporteatne? ratio est: non enim meum
fuit officium nec mea potestas, cum et id aetatis et
privatus essem et esset summa cum auctoritate et
potestate imperator, qui videret, ut satis honestum
foedus feriretur. infirmatio est: at enim quoniam par-
ticeps tu factus es in turpissimo foedere summae re-
ligionis, dedi te convenit. iudicatio est: cum is, qui
potestatis nihil habuerit, iussu imperatoris in foedere
et in tanta religione interfuerit, dedendusne sit hosti-
bus necne? hoc genus causae cum superiore hoc
differt, quod in illo concedit se reus oportuisse facere
id, quod fieri dicat accusator oportuisse, sed alicui rei 
aut homini causam attribuit, quae voluntati suae fuerit
inpedimento, sine concessionis partibus; nam earum
maior quaedam vis est, quod paulo post intellegetur.

in hoc autem non accusare alterum nec culpam in
alium transferre debet, sed demonstrare eam rem nihil
ad se nec ad potestatem neque ad officium suum per-
tinuisse aut pertinere. atque in hoc genere hoc ac-
cidit novi, quod accusator quoque saepe ex remo-
tione criminationem conficit, ut si quis eum accuset,
qui, cum praetor esset, in expeditionem ad arma
populum vocarit, cum consules essent. nam ut in su-
periore exemplo reus ab suo officio et a potestate
factum demovebat, sic in hoc ab eius officio ac po-
testate, qui accusatur, ipse accusator factum remo-

vendo hac ipsa ratione confirmat accusationem. in hac
ab utroque ex omnibus partibus honestatis et ex om-
nibus utilitatis partibus, exemplis, signis, ratiocinando,
quid cuiusque officii, iuris, potestatis sit, quaeri opor-
tebit et fueritne ei, quo de agetur, id iuris, officii,
potestatis attributum necne. 
 Locos autem communes ex ipsa re, si quid indigna-
tionis aut conquestionis habebit, sumi oportebit. 
 Concessio est, per quam non factum ipsum pro-
batur ab reo, sed ut ignoscatur, id petitur. cuius partes
sunt duae: purgatio et deprecatio. Purgatio est, per
quam eius, qui accusatur, non factum ipsum, sed vo-
luntas defenditur. ea habet partes tres: inprudentiam,
casum, necessitudinem.

Inprudentia est, cum scisse aliquid is, qui arguitur, 
negatur; ut apud quosdam lex erat: ne quis Dianae
vitulum immolaret. nautae quidam, cum adversa tem-
pestate in alto iactarentur, voverunt, si eo portu, quem
conspiciebant, potiti essent, ei deo, qui ibi esset, se
vitulum immolaturos. casu erat in eo portu fanum
Dianae eius, cui vitulum immolare non licebat. in-
prudentes legis, cum exissent, vitulum immolaverunt.
accusantur. intentio est: vitulum immolastis ei deo,
cui non licebat. depulsio est in concessione posita.
ratio est: nescivi non licere. infirmatio est: tamen,
quoniam fecisti, quod non licebat ex lege, supplicio
dignus es. iudicatio est: cum id fecerit, quod non
oportuerit, et id non oportere nescierit, sitne supplicio
dignus?

Casus autem inferetur in concessionem, cum demon-
stratur aliqua fortunae vis voluntati obstitisse, ut in
hac: cum Lacedaemoniis lex esset, ut, hostias nisi ad
sacrificium quoddam redemptor praebuisset, capital
esset, hostias is, qui redemerat, cum sacrificii dies
instaret, in urbem ex agro coepit agere. tum subito
magnis commotis tempestatibus fluvius Eurotas, is qui
praeter Lacedaemonem fluit, ita magnus et vehemens
factus est, ut ea traduci victimae nullo modo possent.

redemptor suae voluntatis ostendendae causa hostias
constituit omnes in litore, ut, qui trans flumen essent,
videre possent. cum omnes studio eius subitam flu-
minis magnitudinem scirent fuisse inpedimento, tamen
quidam capitis arcesserunt. intentio est: hostiae, quas
debuisti ad sacrificium, praesto non fuerunt. depulsio 
concessio. ratio: flumen enim subito accrevit et ea
re traduci non potuerunt. infirmatio: tamen, quon-
iam, quod lex iubet, factum non est, supplicio dignus
es. iudicatio est: cum in ea re contra legem redemptor
 aliquid fecerit, qua in re studio eius subita fluminis
obstiterit magnitudo, supplicio dignusne sit?

Necessitudo autem infertur, cum vi quadam reus id,
quod fecerit, fecisse defenditur, hoc modo: lex est
apud Rhodios, ut, si qua rostrata in portu navis depre-
hensa sit, publicetur. cum magna in alto tempestas
esset, vis ventorum invitis nautis in Rhodiorum por-
tum navem coe+git. quaestor navem populi vocat, na-
vis dominus negat oportere publicari. intentio est:
 rostrata navis in portu deprehensa est. depulsio con-
cessio. ratio: vi et necessario sumus in portum coacti. 
infirmatio est: navem ex lege tamen populi esse
oportet. iudicatio est: cum rostratam navem in portu
deprehensam lex publicarit cumque haec navis invitis
nautis vi tempestatis in portum coniecta sit, oporteatne
eam publicari?

Horum trium generum idcirco in unum locum con-
tulimus exempla, quod similis in ea praeceptio argu-
mentorum traditur. nam in his omnibus primum, si
quid res ipsa dabit facultatis, coniecturam induci ab
accusatore oportebit, ut id, quod voluntate factum ne-
gabitur, consulto factum suspicione aliqua demon-
stretur; deinde inducere definitionem necessitudinis
aut casus aut inprudentiae et exempla ad eam defini-
tionem adiungere, in quibus inprudentia fuisse videatur
aut casus aut necessitudo, et ab his id, quod reus in-
ferat, separare, id est ostendere dissimile, quod le-
vius, facilius non ignorabile, non fortuitum, non ne- 
cessarium fuerit; postea demonstrare potuisse vitari:
hac ratione provideri potuisse, si hoc aut illud fe-
cisset, aut, nisi fecisset, praecaveri; et definitionibus
ostendere non hanc inprudentiam aut casum aut ne-
cessitudinem, sed inertiam, neglegentiam, fatuitatem
nominari oportere.

ac si qua necessitudo turpitudi-
nem videbitur habere, oportebit per locorum commu-
nium inplicationem redarguentem demonstrare quid-
vis perpeti, mori denique satius fuisse quam eius-
modi necessitudini optemperare. atque tum ex iis
locis, de quibus in negotiali parte dictum est, iuris
et aequitatis naturam oportebit quaerere et quasi in
absoluta iuridiciali per se hoc ipsum ab rebus omni-
bus separatim considerare. atque hoc in loco, si fa-
cultas erit, exemplis uti oportebit, quibus in simili
excusatione non sit ignotum, et contentione, magis
illis ignoscendum fuisse, et deliberationis partibus,
turpe aut inutile esse concedi eam rem, quae ab ad-
versario commissa sit: permagnum esse et magno fu-
turum detrimento, si ea res ab iis, qui potestatem
habent vindicandi, neglecta sit.

Defensor autem conversis omnibus his partibus pot-
erit uti; maxime autem in voluntate defendenda com-
morabitur et in ea re adaugenda, quae voluntati fuerit
inpedimento; et se plus, quam fecerit, facere non po-
tuisse; et in omnibus rebus voluntatem spectari opor-
tere; et se convinci non posse, quod absit a culpa; suo
nomine communem hominum infirmitatem posse dam-
nari. deinde nihil esse indignius quam eum, qui culpa
careat, supplicio non carere. 
 
 Loci autem communes: accusatoris in confessionem,
et quanta potestas peccandi relinquatur, si semel in-
stitutum sit, ut non de facto, sed de facti causa quaera-

tur; defensoris conquestio est calamitatis eius, quae
non culpa, sed vi maiore quadam acciderit, et de for-
tunae potestate et hominum infirmitate et, uti suum
animum, non eventum considerent. in quibus omnibus
conquestionem suarum aerumnarum et crudelitatis ad-
versariorum indignationem inesse oportebit. 
 Ac neminem mirari conveniet, si aut in his aut in
aliis exemplis scripti quoque controversiam adiunctam
videbit. quo de genere post erit nobis separatim di-
cendum, propterea quod quaedam genera causarum
simpliciter ex sua vi considerantur, quaedam autem
sibi aliud quoque aliquod controversiae genus assu-

munt. quare omnibus cognitis non erit difficile in
unam quamque causam transferre, quod ex eo quoque
genere conveniet; ut in his exemplis concessionis inest
omnibus scripti controversia, ea quae ex scripto et
sententia nominatur; sed, quia de concessione loque-
bamur, in eam praecepta dedimus, alio autem loco de
scripto et de sententia dicemus. 
 Nunc in alteram concessionis partem consideratio-

nem iam intendemus. Deprecatio est, in qua non de-
fensio facti, sed ignoscendi postulatio continetur. hoc
genus vix in iudicio probari potest, ideo quod con-
cesso peccato difficile est ab eo, qui peccatorum vindex
esse debet, ut ignoscat, impetrare. quare parte eius 
generis, cum causam non in eo constitueris, uti licebit;
ut si pro aliquo claro aut forti viro, cuius in rem publi-
cam multa sunt beneficia, diceres, posses, cum videaris
non uti deprecatione, uti tamen, ad hunc modum:
 quodsi, iudices, hic pro suis beneficiis, pro suo studio,
quod in vos semper habuit, tali suo tempore multorum
suorum recte factorum causa uni delicto ut ignosce-
retis postularet, tamen dignum vestra mansuetudine,
dignum virtute huius esset, iudices, a vobis hanc rem
hoc postulante impetrari. deinde augere beneficia
licebit et iudices per locum communem ad ignoscendi
voluntatem ducere.

quare hoc genus quamquam in
iudiciis non versatur nisi quadam ex parte, tamen,
quia et pars haec ipsa inducenda nonnumquam est
et in senatu aut in consilio saepe omni in genere
tractanda, in id quoque praecepta ponemus. nam in
senatu aut in consilio de Syphace diu deliberatum
est, et de Q. Numitorio Pullo apud L. Opimium et
eius consilium diu dictum est, et magis in hoc qui-
dem ignoscendi quam cognoscendi postulatio valuit.
nam semper animo bono se in populum Romanum
fuisse non tam facile probabat, cum coniecturali con-
stitutione uteretur, quam ut propter posterius bene-
ficium sibi ignosceretur, cum deprecationis partes ad-
iungeret.

Oportebit igitur eum, qui sibi ut ignoscatur, postu-
labit, commemorare, si qua sua poterit beneficia et,
si poterit, ostendere ea maiora esse quam haec, quae
deliquerit, ut plus ab eo boni quam mali profectum
esse videatur; deinde maiorum suorum beneficia, si 
qua exstabunt, proferre; deinde ostendere non odio
neque crudelitate fecisse, quod fecerit, sed aut stultitia
aut inpulsu alicuius aut aliqua honesta aut probabili
causa; postea polliceri et confirmare se et hoc peccato
doctum et beneficio eorum, qui sibi ignoverint, con-
firmatum omni tempore a tali ratione afuturum; de-
inde spem ostendere aliquo se in loco magno iis,

qui

sibi concesserint, usui futurum; postea, si facultas erit,
se aut consanguineum * aut iam a maioribus inprimis
amicum esse demonstrabit et amplitudinem suae vo-
luntatis, nobilitatem generis, eorum, qui se salvum
velint, dignitatem ostendere, et cetera ea, quae per-
sonis ad honestatem et amplitudinem sunt adtributa,
cum conquestione, sine arrogantia, in se esse demon-
strabit , ut honore potius aliquo quam ullo supplicio
dignus esse videatur; deinde ceteros proferre, quibus
maiora delicta concessa sint. ac multum proficiet,
si se misericordem in potestate, propensum ad igno-
scendum fuisse ostendet. atque ipsum illud pecca-
tum erit extenuandum, ut quam minimum obfuisse
videatur, et aut turpe aut inutile demonstrandum tali
de homine supplicium sumere.

deinde locis commu-
nibus misericordiam captare oportebit ex iis praecep-
tis, quae in primo libro sunt exposita. 
 Adversarius autem malefacta augebit: nihil impru-
denter, sed omnia ex crudelitate et malitia facta dicet;
ipsum inmisericordem, superbum fuisse; et, si poterit,
ostendet semper inimicum fuisse et amicum fieri nullo
modo posse. si beneficia proferet, aut aliqua de causa 
facta, non propter benivolentiam demonstrabit, aut
postea odium esse acre susceptum, aut illa omnia
maleficiis esse deleta, aut leviora beneficia quam male-
ficia, aut, cum beneficiis honos habitus sit, pro male-

ficio poenam sumi oportere. deinde turpe esse aut
inutile ignosci. deinde, de quo ut potestas esset saepe
optarint, in eum * ob potestatem non uti summam
esse stultitiam; cogitare oportere, quem animum in eum
et quod odium habuerint. 
 Locus autem communis erit indignatio maleficii et
alter eorum misereri oportere, qui propter fortunam,
non propter malitiam in miseriis sint. 
 Quoniam ergo in generali constitutione tamdiu prop-
ter eius partium multitudinem commoramur, ne forte
varietate et dissimilitudine rerum diductus alicuius
animus in quendam errorem deferatur, quid etiam no-
bis ex eo genere restet et quare restet, admonendum
videtur. 
 Iuridicialem causam esse dicebamus, in qua aequi
et iniqui natura et praemii aut poenae ratio quaere-
retur.

eas causas, in quibus de aequo et iniquo quae-
ritur, exposuimus. restat nunc, ut de praemio et de
poena explicemus. sunt enim multae causae, quae ex
praemii alicuius petitione constant. nam et apud iudi-
ces de praemio saepe accusatorum quaeritur et a se-
natu aut a consilio aliquod praemium saepe petitur.
ac neminem conveniet arbitrari nos, cum aliquod
exemplum ponamus, quod in senatu agatur, ab iudi-
ciali genere exemplorum recedere. quicquid enim de
homine probando aut inprobando dicitur, cum ad eam 
dictionem sententiarum quoque ratio accommodetur,
id non, si per sententiae dictionem agitur, delibera-
tivum est; sed, quia de homine statuitur, iudiciale est
habendum. omnino autem qui diligenter omnium cau-
sarum vim et naturam cognoverit, genere et prima
conformatione eas intelleget dissidere, ceteris autem
partibus aptas inter se omnes et aliam in alia impli-
catam videbit.

Nunc de praemiis consideremus. L. Licinius Crassus
consul quosdam in citeriore Gallia nullo inlustri neque
certo duce neque eo nomine neque numero praeditos,
uti digni essent, qui hostes populi Romani esse diceren-
tur, qui tamen excursionibus et latrociniis infestam
provinciam redderent, consectatus est et confecit. Ro-
mam redit: triumphum ab senatu postulat. hic et in
deprecatione nihil ad nos attinet rationibus et infir-
mationibus rationum subponendis ad iudicationem
pervenire, propterea quod, nisi alia quoque incidet
constitutio aut pars constitutionis, simplex erit iudi-
catio et in quaestione ipsa continebitur: in depreca-
tione, huiusmodi: oporteatne poena affici? in hac,
huiusmodi: oporteatne dari praemium?

Nunc ad praemii quaestionem appositos locos ex-
ponemus. ratio igitur praemii quattuor est in partes
distributa: in beneficia, in hominem, in praemii genus,
in facultates. 
 Beneficia ex sua vi, ex tempore, ex animo eius, qui
fecit, ex casu considerantur. ex sua vi quaerentur hoc
modo: magna an parva, facilia an difficilia, singu-
laria sint an vulgaria, vera an falsa quadam exor- 
natione honestentur; ex tempore autem, si tum, cum
indigeremus, cum ceteri non possent aut nollent opi-
tulari, si tum, cum spes deseruisset; ex animo, si non
sui commodi causa, si eo consilio fecit omnia, ut hoc
conficere posset; ex casu, si non fortuna, sed indu-
stria factum videbitur aut si industriae fortuna obsti-
tisse.

In hominem autem, quibus rationibus vixerit, quid
sumptus in eam rem aut laboris insumpserit; ecquid
aliquando tale fecerit; num alieni laboris aut deorum
bonitatis praemium sibi postulet; num aliquando ipse
talem ob causam aliquem praemio affici negarit opor-
tere; aut num iam satis pro eo, quod fecerit, honos
habitus sit; aut num necesse fuerit ei facere id, quod
fecerit; aut num eiusmodi sit factum, ut, nisi fecisset,
supplicio dignus esset, non, quia fecerit, praemio; aut
num ante tempus praemium petat et spem incertam
certo venditet pretio; aut num, quod supplicium ali-
quod vitet, eo praemium postulet, uti de se praeiudi-
cium factum esse videatur. 
 In praemii autem genere, quid et quantum et quam-
obrem postuletur et quo et quanto quaeque res prae-
mio digna sit, considerabitur; deinde, apud maiores
quibus hominibus et quibus de causis talis honos habi-
tus sit, quaeretur;

deinde, ne is honos nimium pervul-
getur. atque hic eius, qui contra aliquem praemium
postulantem dicet, locus erit communis: praemia vir-
tutis et officii sancta et casta esse oportere neque ea
aut cum inprobis communicari aut in mediocribus
hominibus pervulgari; et alter: minus homines vir-
tutis cupidos fore virtutis praemio pervulgato; quae 
enim rara et ardua sint, ea experiendo pulchra et iu-
cunda hominibus videri; et tertius: si exsistant, qui
apud maiores nostros ob egregiam virtutem tali ho-
nore dignati sunt, nonne de sua gloria, cum pari prae-
mio tales homines affici videant, delibari putent? et
eorum enumeratio et cum iis, quos contra dicas, com-
paratio. eius autem, qui praemium petet, facti sui
amplificatio, eorum, qui praemio affecti sunt, cum suis
factis contentio.

deinde ceteros a virtutis studio repul-
sum iri, si ipse praemio non sit affectus. 
 Facultates autem considerantur, cum aliquod pecu-
niarium praemium postulatur; in quo, utrum copiane
sit agri, vectigalium, pecuniae an penuria, conside-
ratur. Loci communes: facultates augere, non minu-
ere oportere; et, inpudentem esse, qui pro beneficio
non gratiam, verum mercedem postulet; contra autem
de pecunia ratiocinari sordidum esse, cum de gratia
referunda deliberetur; et, se pretium non pro facto,
sed honorem ita, ut factitatum sit, pro beneficio postu-
lare. 
 Ac de constitutionibus quidem satis dictum est: nunc
de iis controversiis, quae in scripto versantur, dicen-
dum videtur.

In scripto versatur controversia, cum ex scriptio-
nis ratione aliquid dubii nascitur. id fit ex ambiguo,
ex scripto et sententia, ex contrariis legibus, ex ratio-
cinatione, ex definitione. 
 Ex ambiguo autem nascitur controversia, cum, quid 
senserit scriptor, obscurum est, quod scriptum duas
pluresve res significat, ad hunc modum: paterfami-
lias, cum filium heredem faceret, vasorum argenteo-
rum centum pondo uxori suae sic legavit: heres 
 meus uxori meae vasorum argenteorum pondo cen- 
 tum, quae volet, dato . post mortem eius vasa ma-
gnifica et pretiose caelata petit a filio mater. ille
se, quae ipse vellet, debere dicit. primum, si fieri
poterit, demonstrandum est non esse ambigue scrip-
tum, propterea quod omnes in consuetudine sermo-
nis sic uti solent eo verbo uno pluribusve in eam sen-
tentiam, in quam is, qui dicet, accipiendum esse demon-

strabit. deinde ex superiore et ex inferiore scriptura
docendum id, quod quaeratur, fieri perspicuum. quare
si ipsa separatim ex se verba considerentur, omnia
aut pleraque ambigua visum iri; quae autem ex omni
considerata scriptura perspicua fiant, haec ambigua
non oportere existimare. deinde, qua in sententia
scriptor fuerit, ex ceteris eius scriptis et ex factis, dic-
tis, animo atque vita eius sumi oportebit et eam ipsam
scripturam, in qua inerit illud ambiguum, de quo quae-
retur, totam omnibus ex partibus pertemptare, si quid
aut ad id appositum sit, quod nos interpretemur, aut
ei, quod adversarius intellegat, adversetur. nam facile,
quid veri simile sit eum voluisse, qui scripsit, ex omni
scriptura et ex persona scriptoris atque iis rebus, quae
personis attributae sunt, considerabitur.

deinde erit
demonstrandum, si quid ex re ipsa dabitur facultatis,
id, quod adversarius intellegat, multo minus commode
fieri posse, quam id, quod nos accipimus, quod illius
rei neque administratio neque exitus ullus exstet; nos 
quod dicamus, facile et commode transigi posse; ut
in hac lege—nihil enim prohibet fictam exempli loco
ponere, quo facilius res intellegatur—: meretrix 
 coronam auream ne habeto; si habuerit, publica 
 esto , contra eum, qui meretricem publicari dicat ex
lege oportere, possit dici neque administrationem esse
ullam publicae meretricis neque exitum legis in mere-
trice publicanda, at in auro publicando et admini-
strationem et exitum facilem esse et incommodi nihil
inesse.

ac diligenter illud quoque adtendere oportebit,
num illo probato, quod adversarius intellegat, res uti-
lior aut honestior aut magis necessaria ab scriptore
neglecta videatur. id fiet, si id, quod nos demon-
strabimus, honestum aut utile aut necessarium demon-
strabimus, et si id, quod ab adversariis dicetur, minime
eiusmodi esse dicemus. deinde si in lege erit ex amb-
iguo controversia, dare operam oportebit, ut de eo,
quod adversarius intellegat, alia in re lege cautum
esse doceatur.

permultum autem proficiet illud demon-
strare, quemadmodum scripsisset, si id, quod adver-
sarius accipiat, fieri aut intellegi voluisset, ut in hac
causa, in qua de vasis argenteis quaeritur, possit
mulier dicere nihil adtinuisse adscribi quae volet ,
si heredis voluntati permitteret. eo enim non adscripto
nihil esse dubitationis, quin heres, quae ipse vellet,
daret. amentiae igitur fuisse, cum heredi vellet cavere,
id adscribere, quo non adscripto nihilominus heredi
caveretur.

quare hoc genere magnopere talibus in
causis uti oportebit: hoc modo scripsisset, isto verbo
usus non esset, non isto loco verbum istud con-
locasset. nam ex his sententia scriptoris maxime per- 
spicitur. deinde quo tempore scriptum sit, quaeren-
dum est, ut, quid eum voluisse in eiusmodi tempore
veri simile sit, intellegatur. post ex deliberationis
partibus, quid utilius et quid honestius et illi ad scri-
bendum et his ad conprobandum sit, demonstrandum;
et ex his, si quid amplificationis dabitur, communi-
bus utrimque locis uti oportebit. 
 Ex scripto et sententia controversia consistit, cum
alter verbis ipsis, quae scripta sunt, utitur, alter ad
id, quod scriptorem sensisse dicet, omnem adiungit
dictionem.

scriptoris autem sententia ab eo, qui sen-
tentia se defendet, tum semper ad idem spectare et
idem velle demonstrabitur; tum ex facto aut ex eventu
aliquo ad tempus id, quod instituit, accommodabitur.
semper ad idem spectare, hoc modo: paterfamilias
cum liberorum haberet nihil, uxorem autem haberet,
in testamento ita scripsit: si mihi filius genitur 
 unus pluresve, is mihi heres esto . deinde quae
assolent. postea: si filius ante moritur, quam in 
 tutelam suam venerit, tum mihi , * dicet, heres esto .
filius natus non est. ambigunt adgnati cum eo, qui
est heres, si filius ante, quam in tutelam veniat, mor-

tuus sit. in hoc genere non potest hoc dici, ad tem-
pus et ad eventum aliquem sententiam scriptoris opor-
tere accommodari, propterea quod ea sola esse demon-
stratur, qua fretus ille, qui contra scriptum dicit, suam 
esse hereditatem defendit. aliud autem genus est
eorum, qui sententiam inducunt, in quo non simplex
voluntas scriptoris ostenditur, quae in omne tempus
et in omne factum idem valeat, sed ex quodam facto
aut eventu ad tempus interpretanda dicitur. ea par-
tibus iuridicialis assumptivae maxime sustinetur. nam
tum inducitur comparatio, ut in eo, qui, cum lex ape-
riri portas noctu vetaret, aperuit quodam in bello et
auxilia quaedam in oppidum recepit, ne ab hostibus
opprimerentur,

si foris essent, quod prope muros

hostes castra haberent; tum relatio criminis, ut in eo
milite, qui, cum communis lex omnium hominem occi-
dere vetaret, tribunum militum suum , qui vim sibi
afferre conaretur, occidit; tum remotio criminis, ut in
eo, qui, cum lex, quibus diebus in legationem pro-
ficisceretur, praestituerat, quia sumptum quaestor non
dedit, profectus non est; tum concessio per purgatio-
nem et per inprudentiam, ut in vituli immolatione,
et per vim, ut in nave rostrata, et per casum, ut in
Eurotae magnitudine. quare aut ita sententia induce-
tur, ut unum quiddam voluisse scriptor demonstre-
tur, aut sic, ut in eiusmodi re et tempore hoc voluisse
doceatur.

Ergo is, qui scriptum defendet, his locis plerumque
omnibus, maiore autem parte semper poterit uti: pri-
mum scriptoris conlaudatione et loco communi, nihil
eos, qui iudicent, nisi id, quod scriptum, spectare
oportere; et hoc eo magis, si legitimum scriptum pro-
feretur, id est aut lex ipsa aut aliquid ex lege; postea, 
quod vehementissimum est, facti aut intentionis adver-
sariorum cum ipso scripto contentione, quid scriptum
sit, quid factum, quid iuratus iudex; quem locum mul-
tis modis variare oportebit, tum ipsum secum admi-
rantem, quidnam contra dici possit, tum ad iudicis
officium revertentem et ab eo quaerentem, quid prae-
terea audire aut exspectare debeat; tum ipsum ad-
versarium quasi in testis loco producendo, hoc est
interrogando, utrum scriptumne neget esse eo modo,
an ab se contra factum esse aut contra contendi neget;

utrum negare ausus sit, se dicere desiturum. si neu-
trum neget et contra tamen dicat: nihil esse quo
hominem inpudentiorem quisquam se visurum arbi-
tretur. in hoc ita commorari conveniet, quasi nihil
praeterea dicendum sit et quasi contra dici nihil possit,
saepe id, quod scriptum est, recitando, saepe cum scrip-
to factum adversarii confligendo atque interdum acri-
ter ad iudicem ipsum revertendo. quo in loco iudici
demonstrandum est, quid iuratus sit, quid sequi debeat:
duabus de causis iudicem dubitare oportere, si aut
scriptum sit obscure aut neget aliquid adversarius;

cum et scriptum aperte sit et adversarius omnia con-
fiteatur, tum iudicem legi parere, non interpretari
legem oportere. 
 Hoc loco confirmato tum diluere ea, quae contra dici
poterunt, oportebit. contra autem dicetur, si aut pror-
sus aliud sensisse scriptor et scripsisse aliud demon-
strabitur, ut in illa de testamento, quam posuimus,
controversia, aut causa assumptiva inferetur, quamob-
rem scripto non potuerit aut non oportuerit optem-
perari.

Si aliud sensisse scriptor, aliud scripsisse dicetur,
is, qui scripto utetur, haec dicet: non oportere de eius
voluntate nos argumentari, qui, ne id facere possemus,
indicium nobis reliquerit suae voluntatis; multa in-
commoda consequi, si instituatur, ut ab scripto rece-
datur. nam et eos, qui aliquid scribant, non existi-
maturos id, quod scripserint, ratum futurum, et eos,
qui iudicent, certum, quod sequantur, nihil habituros,
si semel ab scripto recedere consueverint. quodsi
voluntas scriptoris conservanda sit, se, non adver-
sarios, a voluntate eius stare. nam multo propius
accedere ad scriptoris voluntatem eum, qui ex ipsius
eam litteris interpretetur, quam illum, qui sententiam
scriptoris non ex ipsius scripto spectet, quod ille suae
voluntatis quasi imaginem reliquerit, sed domesticis
suspicionibus perscrutetur.

Sin causam afferet is, qui a sententia stabit, pri-
mum erit contra dicendum: quam absurdum non
negare contra legem fecisse, sed, quare fecerit, cau-
sam aliquam invenire; deinde conversa esse omnia:
ante solitos esse accusatores iudicibus persuadere, ad-
finem esse alicuius culpae eum, qui accusaretur, cau-
sam proferre, quae eum ad peccandum impulisset;—

nunc ipsum reum causam afferre, quare deliquerit.
deinde hanc inducere partitionem, cuius in singulas
partes multae convenient argumentationes: primum,
nulla in lege ullam causam contra scriptum accipi con-
venire; deinde, si in ceteris legibus conveniat, hanc
esse eiusmodi legem, ut in ea non oporteat; postremo, 
si in hac quoque lege oporteat, hanc quidem causam
accipi minime oportere. 
 Prima pars his fere locis confirmabitur: scriptori
neque ingenium neque operam neque ullam faculta-
tem defuisse, quo minus aperte posset perscribere id,
quod cogitaret; non fuisse ei grave nec difficile eam
causam excipere, quam adversarii proferant, si quic-
quam excipiendum putasset:

consuesse eos, qui leges
scribant, exceptionibus uti. deinde oportet recitare
leges cum exceptionibus scriptas et maxime videre,
ecquae in ea ipsa lege, qua de agatur, sit exceptio ali-
quo in capite aut apud eundem legis scriptorem, quo
magis probetur eum fuisse excepturum, si quid exci-
piendum putaret; et ostendere causam accipere nihil
aliud esse nisi legem tollere, ideo quod, cum semel
causa consideretur, nihil attineat eam ex lege con-
siderare, quippe quae in lege scripta non sit. quod
si sit institutum, omnibus dari causam et potestatem
peccandi, cum intellexerint vos ex ingenio eius, qui
contra legem fecerit, non ex lege, in quam iurati sitis,
rem iudicare; deinde et ipsis iudicibus iudicandi et
ceteris civibus vivendi rationes perturbatum iri,

si

semel ab legibus recessum sit; nam et iudices neque,
quid sequantur, habituros, si ab eo, quod scriptum
sit, recedant, neque, quo pacto aliis probare possint,
quod contra legem iudicarint; et ceteros cives, quid
agant, ignoraturos, si ex suo quisque consilio et ex
ea ratione, quae in mentem aut in libidinem venerit,
non ex communi praescripto civitatis unam quamque
rem administrabit; postea quaerere ab iudicibus ipsis,
quare in alienis detineantur negotiis; cur rei publicae 
munere impediantur, quo setius suis rebus et commo-
dis servire possint; cur in certa verba iurent; cur certo
tempore conveniant, cur certo discedant, nihil quis-
quam afferat causae, quo minus frequenter operam
rei publicae det, nisi quae causa in lege excepta sit;
an se legibus obstrictos in tantis molestiis esse aequum
censeant, adversarios nostros leges neglegere con-

cedant; deinde item quaerere ab iudicibus, si eius rei
 causa , propter quam se reus contra legem fecisse
dicat, exceptionem ipse in lege adscribat, passurine
sint; postea hoc, quod faciat, indignius et inpuden-
tius esse, quam si adscribat; age porro, quid? si ipsi
vellent iudices adscribere, passurusne sit populus?
atque hoc esse indignius, quam rem verbo et litteris
mutare non possint,

eam re ipsa et iudicio maximo

commutare; deinde indignum esse de lege aliquid
derogari aut legem abrogari aut aliqua ex parte com-
mutari, cum populo cognoscendi et probandi aut in-
probandi potestas nulla fiat; hoc ipsis iudicibus in-
vidiosissimum futurum; non hunc locum esse neque
hoc tempus legum corrigendarum; apud populum
haec et per populum agi convenire; quodsi nunc id
agant, velle se scire, qui lator sit, qui sint accepturi;
se f actiones videre et dissuadere velle; quodsi haec
cum summe inutilia tum multo turpissima sint, legem,
cuicuimodi sit, in praesentia conservari ab iudicibus, 
post, si displiceat, a populo corrigi convenire; deinde,
si scriptum non exstaret, magnopere quaereremus ne-
que isti, ne si extra periculum quidem esset, credere-
mus; nunc cum scriptum sit, amentiam esse eius rei ,
qui peccarit, potius quam legis ipsius verba cogno-
scere. his et huiusmodi rationibus ostenditur causam
extra scriptum accipi non oportere.

Secunda pars est, in qua est ostendendum, si in cete-
ris legibus oporteat, in hac non oportere. hoc de-
monstrabitur, si lex aut ad res maximas, utilissimas,
honestissimas, religiosissimas videbitur pertinere; aut
inutile aut turpe aut nefas esse tali in re non diligen-
tissime legi optemperare; aut ita lex diligenter per-
scripta demonstrabitur, ita cautum una quaque de re,
ita, quod oportuerit, exceptum, ut minime conveniat
quicquam in tam diligenti scriptura praeteritum ar-
bitrari. 
 Tertius est locus ei, qui pro scripto dicet, maxime
necessarius, per quem oportet ostendat, si conveniat
causam contra scriptum accipi, eam tamen minime
oportere, quae ab adversariis afferatur.

qui locus id-
circo est huic necessarius, quod semper is, qui contra
scriptum dicet, aequitatis aliquid afferat oportet. nam
summa inpudentia sit eum, qui contra quam scriptum
sit aliquid probare velit, non aequitatis praesidio id
facere conari. si quid igitur ex hac ipsa quippiam ac-
cusator derogat, omnibus partibus iustius et probabi-
lius accusare videatur. nam superior oratio hoc omnis
faciebat, ut, iudices etiamsi nollent, necesse esset; haec
autem, etiamsi necesse non esset, ut vellent contra
iudicare.

id autem fiet, si, quibus ex locis culpa de-
monstrabitur esse in eo, qui comparatione aut remo- 
tione aut relatione criminis aut concessionis partibus
se defendet—de quibus ante, ut potuimus, diligenter
perscripsimus—, si de iis locis, quae res postulabit, ad
causam adversariorum inprobandam transferemus; aut
causae et rationes afferentur, quare et quo consilio
ita sit in lege aut in testamento scriptum, ut sententia
quoque et voluntate scriptoris, non ipsa solum scrip-
tura causa confirmata esse videatur; aut aliis quoque
constitutionibus factum coarguetur.

Contra scriptum autem qui dicet, primum inducet
eum locum, per quem aequitas causae demonstretur;
aut ostendet, quo animo, quo consilio, qua de causa
fecerit; et, quamcumque causam assumet, assumptio-
nis partibus se defendet, de quibus ante dictum est.
atque in hoc loco cum diutius commoratus sui facti
rationem et aequitatem causae exornaverit, tum ex
his locis fere contra adversarios dicet oportere causas
accipi. demonstrabit nullam esse legem, quae aliquam
rem inutilem aut iniquam fieri velit; omnia supplicia,
quae ab legibus proficiscantur, culpae ac malitiae vin-

dicandae causa constituta esse; scriptorem ipsum, si
exsistat, factum hoc probaturum et idem ipsum, si
ei talis res accidisset, facturum fuisse; ea re legis
scriptorem certo ex ordine iudices certa aetate prae-
ditos constituisse, ut essent, non qui scriptum suum
recitarent, quod quivis puer facere posset, sed qui
cogitatione assequi possent et voluntatem interpre-
tari; deinde illum scriptorem, si scripta sua stultis
hominibus et barbaris iudicibus committeret, omnia
summa diligentia perscripturum fuisse; nunc vero,
quod intellegeret, quales viri res iudicaturi essent, id- 
circo eum, quae perspicua videret esse, non adscrip-
sisse:

neque enim vos scripti sui recitatores, sed vo-
luntatis interpretes fore putavit; postea quaerere ab
adversariis: quid, si hoc fecissem? quid, si hoc acci-
disset? eorum aliquid, in quibus aut causa sit
honestissima aut necessitudo certissima: tamenne ac-
cusaretis? atqui lex nusquam excepit; non ergo
omnia scriptis, sed quaedam, quae perspicua sint,
tacitis exceptionibus caveri; deinde nullam rem ne-
que legibus neque scriptura ulla, denique ne in ser-
mone quidem cotidiano atque imperiis domesticis recte
posse administrari, si unus quisque velit verba spectare
et non ad voluntatem eius, qui ea verba habuerit,

accedere; deinde ex utilitatis et honestatis partibus
ostendere, quam inutile aut quam turpe sit id, quod
adversarii dicant fieri oportuisse aut oportere, et id,
quod nos fecerimus aut postulemus, quam utile aut
quam honestum sit; deinde leges nobis caras esse
non propter litteras, quae tenues et obscurae notae
sint voluntatis, sed propter earum rerum, quibus de
scriptum est, utilitatem et eorum, qui scripserint, sa-
pientiam et diligentiam; postea, quid sit lex, descri-
bere, ut ea videatur in sententiis, non in verbis con-
sistere; et iudex is videatur legi optemperare, qui sen-
tentiam eius, non qui scripturam sequatur; deinde,
quam indignum sit eodem affici supplicio eum, qui
propter aliquod scelus et audaciam contra leges fecerit,
et eum, qui honesta aut necessaria de causa non ab
sententia, sed ab litteris legis recesserit; atque his
et huiusmodi rationibus et accipi causam et in hac 
lege accipi et eam causam, quam ipse afferat, opor-

tere accipi demonstrabit. et quemadmodum ei dice-
bamus, qui ab scripto diceret, hoc fore utilissimum,
si quid de aequitate ea, quae cum adversario staret,
derogasset, sic huic, qui contra scriptum dicet, pluri-
mum proderit, ex ipsa scriptura aliquid ad suam cau-
sam convertere aut ambigue aliquid scriptum osten-
dere; deinde ex illo ambiguo eam partem, quae sibi
prosit, defendere aut verbi definitionem inducere et
illius verbi vim, quo urgeri videatur, ad suae causae
commodum traducere aut ex scripto non scriptum
aliquid inducere per ratiocinationem, de qua post di-

cemus. quacumque autem in re, quamvis leviter
probabili, scripto ipso se defenderit, cum aequitate
causa abundabit, necessario multum proficiet, ideo
quod, si id, quo nititur adversariorum causa, subduxe-
rit, omnem eius illam vim et acrimoniam lenierit ac
diluerit. 
 Loci autem communes ceteris ex assumptionis parti-
bus in utramque partem convenient. praeterea autem
eius, qui a scripto dicet: leges ex se, non ex eius,
qui contra commiserit, utilitate spectari oportere et
legibus antiquius haberi nihil oportere. contra scrip-
tum: leges in consilio scriptoris et utilitate com-
muni, non in verbis consistere; quam indignum sit
aequitatem litteris urgeri, quae voluntate eius, qui
scripserit, defendatur.

Ex contrariis autem legibus controversia nascitur,
cum inter se duae videntur leges aut plures discrepare,
hoc modo: lex: qui tyrannum occiderit, olympio- 
 
 nicarum praemia capito et quam volet sibi rem 
 a magistratu deposcito et magistratus ei con- 
 cedito . et altera lex: tyranno occiso quinque eius 
 proximos cognatione magistratus necato . Alexan-
drum, qui apud Pheraeos in Thessalia tyrannidem occu-
parat, uxor sua, cui Thebe nomen fuit, noctu, cum si-
mul cubaret, occidit. haec filium suum, quem ex ty-
ranno habebat, sibi in praemii loco deposcit. sunt qui
ex lege occidi puerum dicant oportere. res in iudicio est. 
 In hoc genere utramque in partem idem loci atque
eadem praecepta convenient, ideo quod uterque suam
legem confirmare, contrariam infirmare debebit.

pri-
mum igitur leges oportet contendere considerando,
utra lex ad maiores, hoc est ad utiliores, ad hone-
stiores ac magis necessarias res pertineat; ex quo
conficitur, ut, si leges duae aut si plures erunt, aut 
quotquot erunt, conservari non possint, quia discrepent
inter se, sed ea maxime conservanda putetur, quae
ad maximas res pertinere videatur; deinde, utra lex
posterius lata sit; nam postrema quaeque gravissima
est; deinde, utra lex iubeat aliquid, utra permittat;
nam id, quod imperatur, necessarium, illud, quod per-
mittitur, voluntarium est; deinde, in utra lege, si non
optemperatum sit,

poena adiciatur aut in utra maior

poena statuatur; nam maxime conservanda est ea,
quae diligentissime sancta est; deinde, utra lex iubeat,
utra vetet; nam saepe ea, quae vetat, quasi exceptione
quadam corrigere videatur illam, quae iubet; deinde,
utra lex de genere omni, utra de parte quadam; utra 
communiter in plures, utra in aliquam certam rem
scripta videatur; nam quae in partem aliquam et quae
in certam quandam rem scripta est, propius ad causam
accedere videtur et ad iudicium magis pertinere; de-
inde, ex lege utrum statim fieri necesse sit, utrum
habeat aliquam moram et sustentationem;

nam id,
quod statim faciendum sit, perfici prius oportet; de-
inde operam dare, ut sua lex ipso scripto videatur
niti, contraria autem aut per ambiguum aut per ratio-
cinationem aut per definitionem induci, cum sanctius
et firmius id videatur esse, quod apertius scriptum
sit; deinde suae legis ad scriptum ipsum sententiam
quoque adiungere, contrariam legem item ad aliam
sententiam transducere, ut, si fieri poterit, ne discrepare
quidem videantur inter se; postremo facere, si causa
facultatem dabit, ut nostra ratione utraque lex con-
servari videatur, adversariorum ratione altera sit ne-
cessario neglegenda. 
 Locos autem communes et, quos ipsa causa det,
videre oportebit et ex utilitatis et ex honestatis amplis-
simis partibus sumere demonstrantem per amplifica-
tionem, ad utram potius legem accedere oporteat.

Ex ratiocinatione nascitur controversia, cum ex eo,
quod uspiam est, ad id, quod nusquam scriptum
est, venitur, hoc pacto: lex: si furiosus est, agna- 
 tum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas 
 esto . et lex: paterfamilias uti super familia pecu- 
 niaque sua legassit, ita ius esto . et lex: si pater- 
 
 familias intestato moritur, familia pecuniaque eius

agnatum gentiliumque esto . Quidam iudicatus est pa-
rentem occidisse et statim, quod effugiendi potestas non
fuit, ligneae soleae in pedes inditae sunt; os autem ob-
volutum est folliculo et praeligatum; deinde est in car-
cerem deductus, ut ibi esset tantisper, dum culleus, in
quem coniectus in profluentem deferretur, compararetur.
interea quidam eius familiares in carcerem tabulas af-
ferunt et testes adducunt; heredes, quos ipse iubet,
scribunt; tabulae obsignantur. de illo post suppli-
cium sumitur. inter eos, qui heredes in tabulis scripti
sunt, et inter agnatos de hereditate controversia est.
Hic certa lex, quae testamenti faciendi iis, qui in eo
loco sint, adimat potestatem, nulla profertur. ex ce-
teris legibus et quae hunc ipsum supplicio eiusmodi
afficiunt et quae ad testamenti faciendi potestatem
pertinent, per ratiocinationem veniundum est ad eius-
modi rationem, ut quaeratur, habueritne testamenti fa-
ciendi potestatem.

Locos autem communes in hoc genere argumentandi
hos et huiusmodi quosdam esse arbitramur: primum
eius scripti, quod proferas, laudationem et confirma-
tionem; deinde eius rei, qua de quaeratur, cum eo,
de quo constet, collationem eiusmodi, ut id, de quo
quaeritur, ei, de quo constet, simile esse videatur;
postea admirationem per contentionem, qui fieri pos-
sit, ut qui hoc aequum esse concedat, illud neget,
quod aut aequius aut eodem sit in genere; deinde
idcirco de hac re nihil esse scriptum, quod, cum de 
illa esset scriptum, de hac is, qui scribebat, dubita-

turum neminem arbitratus sit; postea multis in le-
gibus multa praeterita esse, quae idcirco praeterita
nemo arbitretur, quod ex ceteris, de quibus scriptum
sit, intellegi possint; deinde aequitas rei demon-
stranda est, ut in iuridiciali absoluta. 
 Contra autem qui dicet, similitudinem infirmare de-
bebit; quod faciet, si demonstrabit illud, quod confera-
tur, diversum esse genere, natura, vi, magnitudine,
tempore, loco, persona, opinione; si, quo in numero
illud, quod per similitudinem afferetur, et quo in
loco illud, cuius causa afferetur, haberi conveniat,
ostendetur; deinde, quid res cum re differat, demon-
strabitur, ut non idem videatur de utraque existimari
oportere.

ac, si ipse quoque poterit ratiocinationibus
uti, isdem rationibus, quibus ante praedictum est, ute-
tur; si non poterit, negabit oportere quicquam, nisi
quod scriptum sit, considerare; multas de similibus
rebus et in unam quamque rem tamen singulas esse
leges; omnia posse inter se vel similia vel dissimilia
demonstrari. 
 Loci communes: a ratiocinatione, oportere coniec-
tura ex eo, quod scriptum sit, ad id, quod non sit
scriptum, pervenire; et neminem posse omnes res per
scripturam amplecti, sed eum commodissime scribere,
qui curet, ut quaedam ex quibusdam intellegantur;

contra ratiocinationem huiusmodi: coniecturam divi- 
nationem esse et stulti scriptoris esse non posse om-
nibus de rebus cavere, quibus velit. 
 Definitio est, cum in scripto verbum aliquod est
positum, cuius de vi quaeritur, hoc modo: lex: qui 
 in adversa tempestate navem reliquerint, omnia 
 amittunto; eorum navis et onera sunto, qui in 
 nave remanserint . Duo quidam, cum iam in alto
navigarent, et cum eorum alterius navis, alterius onus
esset, naufragum quendam natantem et manus ad se
tendentem animum adverterunt; misericordia commoti
navem ad eum adplicarunt, hominem ad se sustulerunt.

postea aliquanto ipsos quoque tempestas vehementius
iactare coepit, usque adeo, ut dominus navis, cum
idem gubernator esset, in scapham confugeret et inde
funiculo, qui a puppi religatus scapham adnexam tra-
hebat, navi, quod posset, moderaretur, ille autem,
cuius merces erant, in gladium in navi ibidem in-
cumberet. hic ille naufragus ad gubernaculum ac-
cessit et navi, quod potuit, est opitulatus. sedatis
autem fluctibus et tempestate iam commutata navis
in portum pervehitur. ille autem, qui in gladium in-
cubuerat, leviter saucius facile ex vulnere est recrea-
tus. navem cum onere horum trium suam quisque esse
dicit. Hic omnes scripto ad causam accedunt et ex
nominis vi nascitur controversia. nam et relinquere
navem et remanere in navi, denique navis ipsa quid
sit, definitionibus quaeretur. isdem autem ex locis om-
nibus, quibus definitiva constitutio, tractabitur.

Nunc expositis iis argumentationibus, quae in iudi-
ciale causarum genus adcommodantur, deinceps in 
deliberativum genus et demonstrativum argumentandi
locos et praecepta dabimus, non quo non in aliqua
constitutione omnis semper causa versetur, sed quia
proprii tamen harum causarum quidam loci sunt, non
a constitutione separati, sed ad fines horum generum
accommodati.

nam placet in iudiciali genere finem
esse aequitatem, hoc est partem quandam honestatis.
in deliberativo autem Aristoteli placet utilitatem,
nobis et honestatem et utilitatem, in demonstrativo
honestatem. quare in hoc quoque genere causae
quaedam argumentationes communiter ac similiter
tractabuntur, quaedam separatius ad finem, quo referri
omnem orationem oportet, adiungentur. atque unius
cuiusque constitutionis exemplum subponere non gra-
varemur, nisi illud videremus, quemadmodum res
obscurae dicendo fierent apertiores, sic res apertas
obscuriores fieri oratione. 
 Nunc ad deliberationis praecepta pergamus.

Rerum expetendarum tria genera sunt; par autem
numerus vitandarum ex contraria parte. nam est
quiddam, quod sua vi nos adliciat ad sese, non emo-
lumento captans aliquo, sed trahens sua dignitate,
quod genus virtus, scientia, veritas. est aliud autem
non propter suam vim et naturam, sed propter fruc-
tum atque utilitatem petendum; quod genus pecunia
est. est porro quiddam ex horum partibus iunctum,
quod et sua vi et dignitate nos inlectos ducit et prae
se quandam gerit utilitatem, quo magis expetatur,
ut amicitia, bona existimatio.

atque ex his horum
contraria facile tacentibus nobis intellegentur. sed 
ut expeditius ratio tradatur, ea, quae posuimus, brevi
nominabuntur. nam, in primo genere quae sunt, ho-
nesta appellabuntur; quae autem in secundo, utilia.
haec autem tertia, quia partem honestatis continent
et quia maior est vis honestatis, iuncta esse omnino
et duplici genere intelleguntur, sed in meliorem partem
vocabuli conferantur et honesta nominentur. ex his
illud conficitur, ut petendarum rerum partes sint ho-
nestas et utilitas, vitandarum turpitudo et inutilitas.
his igitur duabus rebus res duae grandes sunt adtri-
butae, necessitudo et affectio; quarum altera ex vi,
altera ex re et personis consideratur. de utraque post
apertius perscribemus; nunc honestatis rationes pri-
mum explicemus.

Quod aut totum aut aliqua ex parte propter se pe-
titur, honestum nominabimus. quare, cum eius duae
partes sint, quarum altera simplex, altera iuncta sit,
simplicem prius consideremus. est igitur in eo genere
omnes res una vi atque uno nomine amplexa virtus.
nam virtus est animi habitus naturae modo atque
rationi consentaneus. quamobrem omnibus eius par-
tibus cognitis tota vis erit simplicis honestatis con-
siderata. habet igitur partes quattuor: prudentiam,
iustitiam, fortitudinem, temperantiam.

Prudentia est rerum bonarum et malarum neutra-
rumque scientia. partes eius: memoria, intellegentia,
providentia. memoria est, per quam animus repetit
illa, quae fuerunt; intellegentia, per quam ea perspi- 
cit, quae sunt; providentia, per quam futurum aliquid
videtur ante quam factum est. 
 Iustitia est habitus animi communi utilitate con-
servata suam cuique tribuens dignitatem. eius initium
est ab natura profectum; deinde quaedam in con-
suetudinem ex utilitatis ratione venerunt; postea res
et ab natura profectas et ab consuetudine probatas
legum metus et religio sanxit.

naturae ius est, quod
non opinio genuit, sed quaedam in natura vis insevit,
ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, ob-
servantiam, veritatem. religio est, quae superioris
cuiusdam naturae, quam divinam vocant, curam caeri-
moniamque affert; pietas, per quam sanguine con-
iunctis patriaeque benivolum officium et diligens tri-
buitur cultus; gratia, in qua amicitiarum et officiorum
alterius memoria et remunerandi voluntas continetur;
vindicatio, per quam vis aut iniuria et omnino omne,
quod obfuturum est, defendendo aut ulciscendo pro-
pulsatur; observantia, per quam homines aliqua digni-
tate antecedentes cultu quodam et honore dignantur;

veritas, per quam inmutata ea, quae sunt ante aut
fuerunt aut futura sunt, dicuntur. consuetudine ius
est, quod aut leviter a natura tractum aluit et maius
fecit usus, ut religionem, aut si quid eorum, quae
ante diximus, ab natura profectum maius factum
propter consuetudinem videmus, aut quod in morem
vetustas vulgi adprobatione perduxit; quod genus pac-
tum est, par, iudicatum. pactum est, quod inter ali-
quos convenit; par, quod in omnes aequabile est; iudi- 
catum, de quo alicuius aut aliquorum iam senten-
tiis constitutum est. lege ius est, quod in eo scripto,
quod populo expositum est, ut observet, continetur.

Fortitudo est considerata periculorum susceptio et
laborum perpessio. eius partes magnificentia, fidentia,
patientia, perseverantia. magnificentia est rerum ma-
gnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et
splendida propositione cogitatio atque administratio;
fidentia est, per quam magnis et honestis in rebus
multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe con-
locavit; patientia est honestatis aut utilitatis causa
rerum arduarum ac difficilium voluntaria ac diuturna

perpessio; perseverantia est in ratione bene considerata
stabilis et perpetua permansio.

Temperantia est rationis in libidinem atque in alios
non rectos impetus animi firma et moderata domina-
tio. eius partes continentia, clementia, modestia. con-
tinentia est, per quam cupiditas consilii gubernatione
regitur; clementia, per quam animi temere in odium
alicuius * iniectionis concitati comitate retinentur;
modestia, per quam pudor honesti curam et stabilem
comparat auctoritatem. atque haec omnia propter
se solum, ut nihil adiungatur emolumenti, petenda
sunt. quod ut demonstretur, neque ad hoc nostrum
institutum pertinet et a brevitate praecipiendi remo-

tum est. propter se autem vitanda sunt non ea modo,
quae his contraria sunt, ut fortitudini ignavia et 
iustitiae iniustitia, verum etiam illa, quae propinqua
videntur et finitima esse, absunt autem longissume;
quod genus fidentiae contrarium est diffidentia et ea
re vitium est; audacia non contrarium, sed appositum
est ac propinquum et tamen vitium est. sic uni cuique
virtuti finitimum vitium reperietur, aut certo iam no-
mine appellatum, ut audacia, quae fidentiae, pertinacia,
quae perseverantiae finitima est, superstitio, quae re-
ligioni propinqua est, aut sine ullo certo nomine.
quae omnia item uti contraria rerum bonarum in re-
bus vitandis reponentur. 
 Ac de eo quidem genere honestatis, quod omni ex
parte propter se petitur, satis dictum est.

nunc de
eo, in quo utilitas quoque adiungitur, quod tamen
honestum vocamus, dicendum videtur. sunt igitur
multa, quae nos cum dignitate tum quoque fructu
suo ducunt; quo in genere est gloria, dignitas, ampli-
tudo, amicitia. gloria est frequens de aliquo fama
cum laude; dignitas est alicuius honesta et cultu
et honore et verecundia digna auctoritas; ampli-
tudo potentiae aut maiestatis aut aliquarum copiarum
magna abundantia; amicitia voluntas erga aliquem
rerum bonarum illius ipsius causa, quem diligit, cum
eius pari voluntate.

hic, quia de civilibus causis lo-
quimur, fructus ad amicitiam adiungimus, ut eorum
quoque causa petenda videatur, ne forte, qui nos de
omni amicitia dicere existimant, reprehendere inci-
piant. quamquam sunt qui propter utilitatem modo
petendam putant amicitiam; sunt qui propter se so-
lum; sunt qui propter se et utilitatem. quorum quid
verissime constituatur, alius locus erit considerandi. 
nunc hoc sic ad usum oratorium relinquatur, utram-

que propter rem amicitiam esse expetendam. ami-
citiarum autem ratio, quoniam partim sunt religioni-
bus iunctae, partim non sunt, et quia partim veteres
sunt, partim novae, partim ab illorum, partim ab
nostro beneficio profectae, partim utiliores, partim
minus utiles, ex causarum dignitatibus, ex temporum
opportunitatibus, ex officiis, ex religionibus, ex vetu-
statibus habebitur. 
 Utilitas autem aut in corpore posita est aut in
extrariis rebus; quarum tamen rerum multo maxima
pars ad corporis commodum revertitur, ut in re pu-
blica quaedam sunt, quae, ut sic dicam, ad corpus
pertinent civitatis, ut agri, portus, pecunia, classis,
nautae, milites, socii, quibus rebus incolumitatem ac
libertatem retinent civitates, aliae vero, quae iam quid-
dam magis amplum et minus necessarium conficiunt,
ut urbis egregia exornatio atque amplitudo, ut quae-
dam excellens pecuniae magnitudo, amicitiarum ac
societatum multitudo.

quibus rebus non illud solum
conficitur, ut salvae et incolumes, verum etiam, ut
amplae atque potentes sint civitates. quare utilitatis
duae partes videntur esse, incolumitas et potentia. in-
columitas est salutis rata atque integra conservatio;
potentia est ad sua conservanda et alterius adtenuanda
idonearum rerum facultas. atque in iis omnibus, quae
ante dicta sunt, quid fieri et quid facile fieri possit,
oportet considerare. facile id dicemus, quod sine 
magno aut sine ullo labore, sumptu, molestia quam
brevissimo tempore confici potest; posse autem fieri,
quod, quamquam laboris, sumptus, molestiae, longin-
quitatis indiget atque aut omnes aut plurimas aut
maximas causas habet difficultatis, tamen his suscep-
tis difficultatibus confieri atque ad exitum perduci
potest.

Quoniam ergo de honestate et de utilitate dixi-
mus, nunc restat, ut de iis rebus, quas his adtributas
esse dicebamus, necessitudine et affectione, perscriba-
mus. puto igitur esse hanc necessitudinem, cui nulla
vi resisti potest, quo ea setius id, quod facere pot-
est, perficiat, quae neque mutari neque leniri potest.
 atque, ut apertius hoc sit, exemplo licet vim rei,
qualis et quanta sit, cognoscamus. uri posse flamma
ligneam materiam necesse est. corpus animal mortale
aliquo tempore interire necesse est; atque ita necesse,
ut vis postulat ea, quam modo describebamus, ne-
cessitudinis. huiusmodi necessitudines cum in di-
cendi rationes incident, recte necessitudines appella-
buntur;

sin aliquae res accident difficiles, in illa su-
periore, possitne fieri, quaestione considerabimus. at-
que etiam hoc mihi videor videre, esse quasdam cum
adiunctione necessitudines, quasdam simplices et ab-
solutas. nam aliter dicere solemus: necesse est 
Casilinenses se dedere Hannibali; aliter autem: ne-
cesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem. 
illic, in superiore, adiunctio est haec: nisi si malunt
fame perire; si enim id malunt, non est necesse; hoc
inferius non item, propterea quod, sive velint Casili-
nenses se dedere sive famem perpeti atque ita perire,
necesse est Casilinum venire in Hannibalis potestatem.
quid igitur haec perficere potest necessitudinis distri-
butio? prope dicam plurimum, cum locus necessi-
tudinis videbitur incurrere. nam cum simplex erit
necessitudo,

nihil erit quod multa dicamus, cum eam

nulla ratione lenire possimus; cum autem ita necesse
erit, si aliquid effugere aut adipisci velimus, tum
adiunctio illa quid habeat utilitatis aut quid honestatis,
erit considerandum. nam si velis attendere, ita tamen,
ut id quaeras, quod conveniat ad usum civitatis, re-
perias nullam esse rem, quam facere necesse sit, nisi
propter aliquam causam, quam adiunctionem nomi-
namus; pariter autem esse multas res necessitatis ,
ad quas similis adiunctio non accedit; quod genus
 ut homines mortales necesse est interire, sine ad-
iunctione; ut cibo utantur, non necesse est nisi cum
illa exceptione extra quam si nolint fame perire.

ergo, ut dico, illud, quod adiungitur, semper, cuius-
modi sit, erit considerandum. nam omni tempore id
pertinebit, ut aut ad honestatem hoc modo expo-
nenda necessitudo sit: necesse est, si honeste volu-
mus vivere; 
 aut ad incolumitatem, hoc modo: 
 ne-
cesse est, si incolumes volumus esse; 
 aut ad com- 
moditatem, hoc modo: 
 necesse est, si sine incommodo
volumus vivere. ac summa quidem necessitudo vi-
detur esse honestatis; huic proxima incolumitatis;

tertia ac levissima commoditatis; quae cum his num-
quam poterit duabus contendere. hasce autem inter
se saepe necesse est comparari, ut, quamquam praestet
honestas incolumitati, tamen, utri potissimum consu-
lendum sit, deliberetur. cuius rei certum quoddam
praescriptum videtur in perpetuum dari posse. nam,
qua in re fieri poterit, ut, cum incolumitati consulueri-
mus, quod sit in praesentia de honestate delibatum,
virtute aliquando et industria recuperetur, incolumita-
tis ratio videbitur habenda; cum autem id non poterit,
honestatis. ita in huiusmodi quoque re, cum inco-
lumitati videbimur consulere, vere poterimus dicere
nos honestatis rationem habere, quoniam sine inco-
lumitate eam nullo tempore possumus adipisci. qua
in re vel concedere alteri vel ad condicionem alterius
descendere vel in praesentia quiescere atque aliud tem-

pus exspectare oportebit, modo illud adtendatur, di-
gnane causa videatur ea, quae ad utilitatem pertine-
bit, quare de magnificentia aut de honestate quiddam
derogetur. atque in hoc loco mihi caput illud vide-
tur esse, ut quaeramus, quid sit illud, quod si adi-
pisci aut effugere velimus, aliqua res nobis sit ne-
cessaria, hoc est, quae sit adiunctio, ut proinde, uti
quaeque res erit, elaboremus et gravissimam quamque
causam vehementissime necessariam iudicemus.

Affectio est quaedam ex tempore aut ex nego-
tiorum eventu aut administratione aut hominum stu- 
dio commutatio rerum, ut non tales, quales ante ha-
bitae sint aut plerumque haberi soleant, habendae
videantur esse; ut ad hostes transire turpe videatur
esse, at non illo animo, quo Ulixes transiit; et pe-
cuniam in mare deicere inutile, at non eo consilio,
quo Aristippus fecit. sunt igitur res quaedam ex
tempore et ex consilio, non ex sua natura conside-
randae; quibus in omnibus, quid tempora petant, quid
personis dignum sit, considerandum est et non quid,
sed quo quidque animo, quicum, quo tempore, quam-
diu fiat, attendendum est. his ex partibus ad senten-
tiam dicendam locos sumi oportere arbitramur.

Laudes autem et vituperationes ex iis locis sumentur,
qui loci personis sunt adtributi, de quibus ante dic-
tum est. sin distributius tractare qui volet, partiatur
in animum et corpus et extraneas res licebit. animi
 est virtus, cuius de partibus paulo ante dictum est;
corporis valetudo, dignitas, vires, velocitas; extraneae
honos, pecunia, adfinitas, genus, amici, patria, poten-
tia, cetera, quae simili esse in genere intellegentur.

atque in his id, quod in omnia, valere oportebit; con-
traria quoque, quae et qualia sint, intellegentur. vi-
dere autem in laudando et in vituperando oportebit
non tam, quae in corpore aut in extraneis rebus ha-
buerit is, de quo agetur, quam quo pacto his rebus
usus sit. nam fortunam quidem et laudare stultitia 
et vituperare superbia est, animi autem et laus ho-
nesta et vituperatio vehemens est. 
 Nunc quoniam omne in causae genus argumentan-
di ratio tradita est, de inventione, prima ac maxima
parte rhetoricae, satis dictum videtur. quare, quoniam
et una pars ad exitum hoc ac superiore libro per-
ducta est et hic liber non parum continet litterarum,
quae restant, in reliquis dicemus.