si , patres conscripti, pro vestris immortalibus in me fratremque meum
				liberosque nostros meritis parum vobis cumulate gratias egero, quaeso obtestorque ne
				meae naturae potius quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuendum putetis.
					 quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni, quae tanta dicendi
				copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam
					possit vestra in nos universa promerita non dicam complecti
				orando, sed percensere numerando ?
				qui mihi fratrem optatissimum, me fratri amantissimo, liberis nostris parentes,
				nobis liberos, qui dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rem
				publicam, qui patriam, qua nihil potest esse iucundius , qui denique nosmet ipsos nobis
				reddidistis.

quod si parentes carissimos
				habere debemus, quod ab iis nobis vita, patrimonium, libertas, civitas tradita est,
				si deos immortalis, quorum beneficio et haec tenuimus et ceteris rebus aucti sumus,
				si populum Romanum, cuius honoribus in amplissimo consilio et in altissimo gradu
				dignitatis atque in hac omnium terrarum arce conlocati sumus, si hunc ipsum ordinem,
				a quo saepe magnificentissimis decretis sumus honestati, immensum quiddam et
				infinitum est quod vobis debeamus , qui vestro singulari studio atque consensu parentum
				beneficia, deorum immortalium munera, populi Romani honores, vestra de me multa
				iudicia nobis uno tempore omnia reddidistis, ut, cum multa vobis, magna populo
				Romano, innumerabilia parentibus, omnia dis immortalibus debeamus, haec antea
				singula per illos habuerimus, nunc universa per vos reciperarimus.

itaque , patres conscripti, quod ne optandum quidem est homini,
				immortalitatem quandam per vos esse adepti videmur. quod enim tempus erit
				umquam cum vestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama
				moriatur? qui illo ipso tempore cum vi ferro metu minis obsessi
				teneremini, non multo post discessum meum me universi revocavistis referente L.
				Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit ille pestifer annus et maxime
				fidelem et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meae: postea
				quam vobis decernendi potestas non est permissa per eum tribunum plebis
				qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub alieno scelere
					delituit , numquam de me siluistis, numquam meam
				salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis.

itaque vestro studio atque auctoritate perfectum est
					ut ipse ille annus, quem ego mihi quam
				patriae malueram esse fatalem, octo tribunos haberet qui et promulgarent de salute
				mea et ad vos saepe numero referrent. nam consules modesti legumque
				metuentes impediebantur lege, non ea quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat,
					quam meus inimicus
				promulgavit ut, si revixissent ii qui haec paene delerunt, tum ego redirem; quo
				facto utrumque confessus est, et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo
				rem publicam futuram si, cum hostes atque interfectores rei publicae revixissent,
				ego non revertissem. idemque illo ipso tamen anno,
				cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum praesidio sed parietum vitam
				suam tueretur, res publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis
				verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias dicere
				prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam
				salutem cum communi salute coniungere.

postea vero quam singulari et praestantissima
				virtute P. Lentuli consulis ex superioris anni caligine et tenebris lucem in re
				publica Kalendis Ianuariis dispicere coepistis, cum Q. Metelli, nobilissimi hominis
				atque optimi viri, summa dignitas, cum praetorum tribunorum plebis paene omnium
				virtus et fides rei publicae subvenisset, cum virtute gloria rebus gestis Cn.
				Pompeius omnium gentium, omnium saeculorum, omnis memoriae facile princeps tuto se
				venire in senatum arbitraretur , tantus vester consensus de salute mea fuit ut
					corpus abesset meum, dignitas iam in patriam revertisset.

quo quidem mense quid inter me et
				meos inimicos interesset existimare potuistis. ego meam salutem deserui,
				ne propter me civium vulneribus res publica cruentaretur: illi meum reditum non
				populi Romani suffragiis sed flumine sanguinis intercludendum putaverunt.
					 itaque postea nihil vos civibus, nihil sociis, nihil regibus
				respondistis; nihil iudices sententiis, nihil populus suffragiis, nihil hic ordo
				auctoritate declaravit; mutum forum, elinguem curiam, tacitam et fractam civitatem
				videbatis.

quo quidem tempore, cum is
				excessisset qui caedi et flammae vobis auctoribus restiterat, cum ferro et facibus
				homines tota urbe volitantis, magistratuum tecta impugnata, deorum templa
				inflammata, summi viri et clarissimi consulis fascis fractos, fortissimi atque
				optimi tribuni plebis sanctissimum corpus non tactum ac violatum manu sed vulneratum
				ferro confectumque vidistis. qua strage non nulli permoti magistratus
				partim metu mortis, partim desperatione rei publicae paululum a mea causa
				recesserunt: reliqui fuerunt quos neque terror nec vis, nec spes nec metus, nec
				promissa nec minae, nec tela nec faces a vestra auctoritate, a populi Romani
				dignitate, a mea salute depellerent.

princeps P. Lentulus, parens ac deus nostrae vitae fortunae memoriae
				nominis, hoc specimen virtutis, hoc indicium animi, hoc lumen consulatus sui fore
				putavit, si me mihi, si meis, si vobis, si rei publicae reddidisset. qui 
				ut est designatus, numquam dubitavit sententiam de salute mea se et re publica
				dignam dicere: cum a tribuno plebis vetaretur, cum praeclarum caput recitaretur ne
				quis ad vos referret, ne quis decerneret, ne disputaret, ne loqueretur, ne pedibus
				iret, ne scribendo adesset, totam illam, ut ante dixi, proscriptionem non legem
				putavit, qua civis optime de re publica meritus nominatim sine iudicio una cum
				senatu rei publicae esset ereptus. Vt vero iniit magistratum, non dicam quid
					egit prius, sed quid omnino egit
				aliud nisi ut me conservato vestram in posterum dignitatem auctoritatemque sanciret?

di immortales, quantum mihi
				beneficium dedisse videmini, quod hoc anno P. Lentulus consul populi
					Romani fuit ! quanto maius dedissetis si superiore
				anno fuisset! nec enim eguissem medicina consulari, nisi consulari
				vulnere concidissem. audieram ex sapientissimo homine atque optimo civi
				et viro, Q. Catulo, non saepe unum consulem improbum, duo vero numquam 
				excepto illo Cinnano tempore
				fuisse; qua re meam causam semper fore firmissimam dicere solebat, dum vel unus in
				re publica consul esset; quod vere dixerat si illud de duobus consulibus, quod ante
				in re publica non fuerat, perenne ac proprium manere potuisset. quod 
				si Q. Metellus illo tempore consul fuisset inimicus , dubitatis quo animo fuerit in
				me conservando futurus, cum in restituendo auctorem fuisse adscriptoremque videatis?

sed fuerunt
						ii consules
				quorum mentes angustae humiles pravae , oppletae tenebris ac sordibus,
				nomen ipsum consulatus, splendorem illius honoris, magnitudinem tanti imperi nec
				intueri nec sustinere nec capere potuerunt,—non consules, sed mercatores
				provinciarum ac venditores vestrae dignitatis; quorum alter a me Catilinam, amatorem suum, multis audientibus, alter
				Cethegum consobrinum reposcebat; qui me duo sceleratissimi post hominum memoriam non
				consules sed latrones non modo deseruerunt, in causa praesertim publica et
				consulari, sed prodiderunt, oppugnarunt, omni auxilio non solum suo sed etiam vestro
				ceterorumque ordinum spoliatum esse voluerunt. quorum alter tamen neque
				me neque quemquam fefellit.

quis enim ullam ullius boni spem haberet in eo cuius
				primum tempus aetatis palam fuisset ad omnis libidines
				divulgatum? qui ne a sanctissima quidem parte corporis potuisset hominum impuram
				intemperantiam propulsare? qui cum suam rem non minus strenue quam postea publicam
				confecisset, egestatem et luxuriem domestico lenocinio sustentavit?
				qui nisi in aram tribunatus confugisset, neque vim praetoris nec multitudinem
				creditorum nec bonorum proscriptionem effugere potuisset? qui in magistratu nisi rogationem de piratico bello tulisset, profecto
				egestate et improbitate coactus piraticam ipse fecisset, ac minore quidem cum rei
				publicae detrimento quam quod intra moenia nefarius hostis praedoque versatus est? quo
				inspectante ac sedente legem tribunus plebis tulit ne auspiciis obtemperaretur, ne
				obnuntiare concilio aut comitiis, ne legi intercedere liceret, ut lex Aelia et Fufia
				ne valeret, quae nostri maiores certissima subsidia rei publicae contra tribunicios
				furores esse voluerunt?

idemque postea,
				cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum sordidata venisset,
				cumque adulescentes nobilissimi cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi
				pedes abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium lacrimas verum etiam
				patriae preces repudiavit! neque eo contentus fuit, sed etiam in
				contionem escendit eaque dixit quae, si eius vir
				Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule
				fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum.
					 neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit,
					Lucium vero
					Lamiam , equitem Romanum, praestanti
				dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis
				amicissimum, consul imperiosus exire ex urbe iussit. et cum vos vestem mutandam
				censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille
				unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum
				abiecerant, inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque,
				quod nemo umquam tyrannus, ut quo minus occulte vestrum malum
				gemeretis nihil diceret , ne
				aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.

Cum vero in circo Flaminio non a tribuno
				plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata productus esset, primum
				processit, qua auctoritate vir! vini somni stupri plenus, madenti coma, composito
				capillo, gravibus oculis, fluentibus buccis: pressa voce et temulenta, quod in civis indemnatos
				esset animadversum, id sibi dixit gravis auctor vehementissime displicere. Vbi nobis
				haec auctoritas tam diu tanta latuit? cur in lustris et helluationibus huius
				calamistrati saltatoris tam eximia virtus tam diu cessavit? nam ille
				alter Caesoninus calventius ab adulescentia versatus est in foro, cum eum
				praeter simulatam versutamque 
				tristitiam nulla res commendaret, non consilium, non dicendi copia, non rei militaris, non cognoscendorum hominum
				studium, non liberalitas. quem praeteriens cum incultum horridum
				maestumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum
				et perditum non putares .

Cum hoc homine an cum stipite in foro constitisses, nihil
				crederes interesse: sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium,
				Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres. idem domi quam
				libidinosus, quam impurus, quam intemperans, non ianua receptis sed pseudothyro
				intromissis voluptatibus! Cum vero etiam litteris studere incipit
				et belua immanis cum Graeculis philosophari, tum est Epicureus non penitus illi
				disciplinae, quaecumque est, deditus, sed captus uno verbo voluptatis.
					 habet autem magistros non ex istis ineptis qui dies totos de officio
				ac de virtute disserunt, qui ad laborem, ad industriam, ad pericula pro patria
				subeunda adhortantur, sed eos qui disputent horam nullam vacuam voluptate esse debere, in omni parte
				corporis semper oportere aliquod gaudium delectationemque versari.

his utitur quasi praefectis libidinum suarum, hi
				voluptates omnis vestigant atque odorantur, hi sunt conditores instructoresque
				convivi, idem expendunt atque aestimant voluptates sententiamque dicunt et iudicant
				quantum cuique libidini tribuendum esse videatur. Horum ille artibus eruditus ita
				contempsit hanc prudentissimam civitatem ut omnis suas libidines, omnia
				flagitia latere posse arbitraretur, si modo vultum importunum in forum detulisset.
					 is nequaquam me quidem —cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab
				hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset— sed vos populumque
				Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis
				supercilioque decepit.

Luci Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam isto
				animo, ista fronte, non vita , tanto supercilio, non enim possum dicere
				tantis rebus gestis, cum A. Gabinio
				consociare consilia pestis meae? non te illius unguentorum odor, non vini
				anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam cogitationem adducebat, ut
				cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento ad occultanda tanta flagitia diutius uti
				non liceret? Cum hoc coire
				ausus es ut consularem dignitatem, ut rei publicae statum, ut senatus auctoritatem,
				ut civis optime meriti fortunas provinciarum foedere addiceres? te 
				consule, tuis edictis et imperiis senatui populi Romani non est licitum non modo
				sententiis atque auctoritate sua, sed ne luctu quidem ac vestitu rei publicae
				subvenire?

Capuaene te putabas, in qua urbe
				domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore , an Romae, in
				qua civitate omnes ante vos consules senatui paruerunt? tu es ausus in
				circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere te semper 
				misericordem fuisse? quo verbo senatum atque omnis bonos, tum cum a patria pestem
						depellerent , crudelis demonstrabas fuisse.
					 tu misericors me, adfinem tuum, quem comitiis praerogativae primum custodem praefeceras, quem Kalendis
				Ianuariis tertio loco sententiam rogaras , constrictum inimicis rei publicae tradidisti; tu meum generum,
				propinquum tuum, tu adfinem tuam, filiam meam, superbissimis et crudelissimis verbis
				a genibus tuis reppulisti; idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego
				una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere
				tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam
				pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis!

nondum palam factum erat occidisse
				rem publicam, cum tibi arbitria funeris solvebantur: uno eodemque tempore domus mea
				diripiebatur, ardebat, bona ad vicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item
				vicinum alterum consulem deferebantur cum, isdem operis suffragium ferentibus, eodem
				gladiatore latore, vacuo non modo a bonis sed etiam a liberis atque inani foro,
				ignaro populo Romano quid ageretur, senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis
				nefariisque consulibus aerarium provinciae legiones imperia donabantur. 
			 Horum consulum ruinas vos consules vestra virtute fulsistis, summa tribunorum plebis
				praetorumque fide et diligentia sublevati.

quid ego de praestantissimo viro, T. Annio, dicam, aut quis de tali
				cive satis digne umquam loquetur? qui cum videret sceleratum civem aut
				domesticum potius hostem, si legibus uti liceret, iudicio esse frangendum, sin ipsa
				iudicia vis impediret ac tolleret, audaciam virtute, furorem fortitudine,
				temeritatem consilio, manum copiis , vim vi esse superandam, primo de vi postulavit;
				postea quam ab eodem iudicia sublata esse vidit, ne ille omnia vi posset efficere
				curavit; qui docuit neque tecta neque templa neque forum nec curiam sine summa virtute ac maximis opibus et
				copiis ab intestino latrocinio posse defendi; qui primus post meum discessum metum
				bonis, spem audacibus, timorem
				huic ordini, servitutem depulit civitati.

quam rationem pari virtute animo fide P. Sestius secutus pro mea
				salute, pro vestra auctoritate, pro statu civitatis nullas sibi inimicitias, nullam
				vim, nullos impetus, nullum vitae discrimen vitandum umquam putavit; qui causam
				senatus, exagitatam contionibus improborum, sic sua diligentia multitudini
				commendavit ut nihil tam populare quam vestrum nomen, nihil tam omnibus carum
				aliquando quam vestra auctoritas videretur; qui me cum omnibus rebus quibus tribunus
				plebis potuit defendit, tum reliquis officiis, iuxta ac si meus frater esset,
				sustentavit; cuius ego clientibus, libertis, familia, copiis, litteris ita sum
				sustentatus ut meae calamitatis non adiutor solum, verum etiam socius videretur.

iam ceterorum officia
					 ac studia vidistis, quam cupidus mei C.
				Cestilius, quam studiosus vestri, quam non varius fuerit in causa. quid 
				M. Cispius ? cui ego ipsi parenti fratrique eius sentio
				quantum debeam; qui, cum a me voluntas eorum in privato
				iudicio esset offensa, publici mei benefici memoria privatam offensionem
				oblitteraverunt. iam T. Fadius, qui mihi quaestor fuit, M. Curtius, cuius
				ego patri quaestor fui, studio amore animo huic necessitudini non defuerunt.
					 multa de me C. Messius et amicitiae et rei publicae causa dixit:
				legem separatim initio de salute mea promulgavit.

Q. Fabricius si, quae de me agere conatus est,
				ea contra vim et ferrum perficere potuisset, mense Ianuario nostrum statum
				reciperassemus; quem ad salutem meam voluntas impulit, vis retardavit, auctoritas
				vestra revocavit. iam vero praetores quo
				animo in me fuerint vos existimare potuistis, cum L. Caecilius privatim me suis
				omnibus copiis studuerit sustentare, publice promulgarit de mea salute cum conlegis
				paene omnibus, direptoribus autem bonorum meorum in ius adeundi potestatem non
				fecerit. M. autem Calidius statim designatus sententia sua quam esset cara sibi mea
				salus declaravit .

omnia officia C. Septimi, Q.
				Valeri, P. Crassi, Sex. Quinctili, C. Cornuti summa et in me et in rem publicam
				constiterunt. 
			 quae cum libenter commemoro, tum non invitus non nullorum in me nefarie
				commissa praetereo. non est mei temporis iniurias meminisse, quas ego
				etiam si ulcisci possem, tamen oblivisci mallem: alio transferenda mea tota vita
				est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni perspectas tuear , cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam,
				proditores indicem , dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler.

quod si mihi nullum aliud esset
				officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores
				salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad
				referendam verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem.
					 quando enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam
				referent? quae memoria, quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot
				tantisque beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et iacenti
				consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad vitam, a desperatione ad
				spem, ab exitio ad salutem vocavit , qui tanto amore in me, studio in
				rem publicam fuit ut excogitaret quem ad modum calamitatem meam non modo levaret sed
				etiam honestaret. quid enim magnificentius, quid praeclarius mihi
				accidere potuit quam quod illo referente vos
				decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem publicam salvam vellent, ad me unum,
				hominem fractum et prope dissipatum, restituendum et defendendum venirent? ut, qua
				voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud
				eos solum qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex omnibus agris atque oppidis civis
				totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret.

quid ego gloriosius
				meis posteris potui relinquere quam hoc, senatum iudicasse, qui civis me non
				defendisset, eum rem publicam salvam noluisse? itaque tantum vestra
				auctoritas, tantum eximia consulis dignitas valuit ut dedecus et
					flagitium se committere putaret, si qui non
				veniret. idemque consul, cum illa incredibilis multitudo Romam et paene
				Italia ipsa venisset, vos frequentissimos in Capitolium convocavit. quo 
				tempore quantam vim naturae bonitas haberet et vera
				nobilitas, intellegere potuistis. nam Q. Metellus, et inimicus et frater
				inimici, perspecta vestra voluntate omnia privata odia deposuit: quem P. Servilius,
				vir cum clarissimus tum vero optimus mihique amicissimus, et auctoritatis et
				orationis suae divina quadam gravitate ad sui generis communisque sanguinis facta
				virtutesque revocavit, ut haberet in consilio et fratrem ab inferis , socium rerum mearum, et omnis
				Metellos, praestantissimos civis, paene ex Acheronte excitatos, in quibus Numidicum
				illum Metellum , cuius quondam de patria
				discessus honestus omnibus, sed luctuosus tamen visus est.

itaque divinitus exstitit 
				non modo salutis defensor, qui ante hoc unum beneficium fuerat inimicus, verum etiam adscriptor
				dignitatis meae. quo quidem die cum quadringenti decem septem essetis ,
				magistratus autem omnes adessent, dissensit unus, is qui sua lege coniuratos etiam
				ab inferis excitandos putarat. atque illo die cum rem publicam meis
				consiliis conservatam gravissimis verbis et plurimis iudicassetis, idem consul
				curavit ut eadem a principibus civitatis in contione postero die dicerentur; cum
				quidem ipse egit ornatissime meam causam, perfecitque astante atque audiente Italia
				tota ut nemo cuiusquam conducti aut perditi vocem acerbam atque inimicam bonis
				posset audire.

ad haec non modo adiumenta salutis sed etiam ornamenta dignitatis
				meae reliqua vos idem addidistis: decrevistis ne quis ulla ratione rem impediret;
					qui impedisset, graviter molesteque laturos—illum contra rem
				publicam salutemque bonorum concordiamque civium facturum, et ut ad vos de
					eo statim referretur; meque etiam, si diutius
				calumniarentur, redire iussistis. quid ? ut agerentur gratiae, qui e municipiis venissent? quid? ut
				ad illam diem, res cum redissent, rogarentur ut pari studio convenirent? quid?
				denique illo die, quem P. Lentulus mihi fratrique meo liberisque nostris natalem
				constituit, non modo ad nostram verum etiam ad sempiterni memoriam temporis, quo die
				nos comitiis centuriatis, quae maxime maiores comitia iusta dici haberique
				voluerunt, arcessivit in patriam, ut eaedem centuriae quae me consulem fecerant
				consulatum meum comprobarent—

eo die 
				quis civis fuit qui fas esse putaret, quacumque aut aetate aut valetudine esset, non
				se de salute mea sententiam ferre? quando tantam frequentiam in campo,
				tantum splendorem Italiae totius ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores
				diribitores custodesque vidistis? itaque P. Lentuli beneficio excellenti
				atque divino non reducti sumus in patriam sicut non nulli clarissimi cives, sed equis insignibus et
				curru aurato reportati.

possum ego satis in Cn. Pompeium umquam gratus videri? qui non solum apud
				vos, qui omnes idem sentiebatis, sed etiam apud universum populum salutem populi
				Romani et conservatam per me et coniunctam esse cum mea dixerit; qui causam meam
				prudentibus commendarit, imperitos edocuerit, eodemque tempore improbos auctoritate
				sua compresserit, bonos excitarit; qui populum Romanum pro me tamquam pro fratre aut
				pro parente non solum hortatus sit, verum etiam obsecrarit; qui cum ipse 
				propter metum dimicationis et sanguinis domo se teneret, iam a
				superioribus tribunis petierit ut de salute mea et promulgarent et referrent; qui in
				colonia nuper constituta cum ipse gereret magistratum, in qua nemo erat emptus
				intercessor, vim et crudelitatem privilegi auctoritate honestissimorum hominum et
				publicis litteris consignarit ,
				princepsque Italiae totius praesidium ad meam salutem implorandum putarit; qui cum
				ipse mihi semper amicissimus fuisset, etiam ut suos necessarios mihi amicos redderet
				elaborarit.

quibus autem officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis
				ratio, cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans perpetua
				fortis invicta defensio salutis meae. quid de P. Sestio loquar? qui suam
				erga me benivolentiam et fidem non solum animi dolore sed etiam corporis vulneribus
				ostendit. 
			 vobis vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias: universis
				egi initio , quantum potui, satis ornate agere nullo modo
				possum. et quamquam sunt in me praecipua merita multorum, quae
					sileri nullo modo possunt , tamen huius temporis ac timoris mei non est conari
				commemorare beneficia in me singulorum; nam difficile est non aliquem, nefas
				quemquam praeterire. ego vos universos, patres conscripti, deorum numero
				colere debeo. sed ut in ipsis dis immortalibus non semper eosdem atque
				alias alios solemus et venerari et precari, sic in hominibus de me divinitus
					meritis : omnis erit aetas mihi ad eorum erga me
				merita praedicanda atque recolenda,

hodierno autem
				die nominatim a me magistratibus statui gratias esse agendas, et de privatis uni,
				qui pro salute mea municipia coloniasque adisset, populum Romanum supplex
				obsecrasset, sententiam dixisset eam quam vos secuti mihi dignitatem meam
				reddidistis. vos me florentem semper ornastis, laborantem mutatione
				vestis et prope luctu vestro, quoad licuit, defendistis. nostra memoria
				senatores ne in suis quidem periculis mutare vestem solebant: in meo periculo
				senatus veste mutata fuit, quoad licuit per eorum edicta qui mea pericula non modo
				suo praesidio sed etiam vestra deprecatione nudarunt.

quibus ego rebus obiectis, cum mihi privato confligendum viderem cum eodem
				exercitu quem consul non armis sed vestra auctoritate superaram, multa mecum ipse
				reputavi. dixerat in contione consul se
				clivi Capitolini poenas ab equitibus Romanis repetiturum; nominatim alii
				compellabantur, alii citabantur, alii relegabantur; aditus templorum erant non solum
				praesidiis et manu verum etiam demolitione sublati. alter consul, ut me
				et rem publicam non modo desereret sed etiam hostibus rei publicae proderet,
					pactionibus se suorum praemiorum obligarat.
					 erat alius ad portas cum imperio in multos annos magnoque exercitu,
				quem ego inimicum mihi fuisse non dico, tacuisse, cum diceretur esse inimicus, scio.

duae partes esse in re publica cum
				putarentur, altera me deposcere propter inimicitias, altera timide defendere propter
				suspicionem caedis putabatur. qui autem me deposcere
					videbantur , in
					hoc auxerunt dimicationis metum, quod numquam infitiando
				suspicionem hominum curamque minuerunt. qua re cum viderem senatum
				ducibus orbatum, me a magistratibus partim oppugnatum, partim proditum, partim
				derelictum, servos simulatione conlegiorum nominatim esse conscriptos, copias omnis
				Catilinae paene isdem ducibus ad spem caedis et incendiorum esse revocatas, equites
				Romanos proscriptionis, municipia vastitatis, omnis caedis metu esse permotos,
				potui, potui, patres conscripti, multis auctoribus fortissimis viris me vi armisque
				defendere, nec mihi ipsi ille animus idem meus vobis non incognitus
				defuit. sed videbam, si vicissem praesentem adversarium, nimium multos
				mihi alios esse vincendos; si victus essem, multis bonis et pro me et mecum etiam
				post me esse pereundum, tribuniciique sanguinis ultores esse praesentis, meae mortis
				poenas iudicio et posteritati reservari.

nolui , cum consul communem
				salutem sine ferro defendissem, meam privatus armis defendere, bonosque viros lugere
				malui meas fortunas quam suis desperare; ac, si solus essem interfectus, mihi turpe, si cum multis, rei publicae
				funestum fore videbatur. quod si mihi aeternam esse aerumnam propositam
				arbitrarer, morte me ipse potius quam sempiterno dolore multassem. sed 
				cum viderem me non diutius quam ipsam rem publicam ex hac urbe afuturum, neque ego
				illa exterminata mihi remanendum putavi, et illa, simul atque
				revocata est , me secum pariter
				reportavit. mecum leges, mecum quaestiones, mecum iura magistratuum,
				mecum senatus auctoritas, mecum libertas, mecum etiam frugum ubertas, mecum deorum
				et hominum sanctitates omnes et religiones afuerunt. quae si semper
				abessent, magis vestras fortunas lugerem quam desiderarem meas; sin aliquando
				revocarentur, intellegebam mihi cum illis una esse redeundum.

cuius mei sensus certissimus testis est hic idem qui
				custos capitis fuit, Cn. Plancius, qui omnibus provincialibus ornamentis commodisque
				depositis totam suam quaesturam in me sustentando et conservando conlocavit.
					 qui si mihi quaestor imperatori fuisset, in fili loco fuisset; nunc certe erit in parentis,
				cum fuerit consors non imperi sed doloris mei.

quapropter , patres conscripti, quoniam in rem publicam sum pariter cum re
				publica restitutus, non modo in ea defendenda nihil minuam de libertate mea pristina, sed etiam
				adaugebo. etenim si eam tum defendebam
				cum mihi aliquid illa debebat, quid nunc me facere oportet cum ego illi plurimum
				debeo? nam quid est quod animum meum frangere aut debilitare possit,
				cuius ipsam calamitatem non modo nullius delicti, sed etiam divinorum in rem publicam beneficiorum testem
				esse videatis? nam 
				importata est quia defenderam civitatem, et mea voluntate suscepta est, ne a me
				defensa res publica per eundem me extremum in discrimen vocaretur.

pro me non ut pro P. Popilio, nobilissimo homine,
				adulescentes filii, non propinquorum multitudo populum Romanum est deprecata, non ut
				pro Q. Metello, summo et clarissimo viro, spectata iam adulescentia filius, non L.
				et C. Metelli, consulares, non eorum liberi, non Q. Metellus Nepos, qui tum
				consulatum petebat, non Luculli, Servilii, Scipiones, Metellarum filii
				flentes ac sordidati populo Romano supplicaverunt; sed unus frater, qui in me
				pietate filius, consiliis parens, amore, ut erat, frater inventus est, squalore et
				lacrimis et cotidianis precibus desiderium mei nominis renovari et rerum gestarum
				memoriam usurpari coegit. qui cum statuisset, nisi per vos me reciperasset, eandem subire fortunam atque idem sibi
				domicilium et vitae et mortis deposcere , tamen numquam nec
				magnitudinem negoti nec solitudinem suam nec vim inimicorum ac tela pertimuit.

alter fuit propugnator mearum
				fortunarum et defensor adsiduus, summa virtute et pietate, C. Piso gener, qui minas
				inimicorum meorum, qui inimicitias adfinis mei, propinqui sui, consulis, qui Pontum
				et Bithyniam quaestor prae mea salute neglexit. nihil umquam senatus de
				P. Popilio decrevit, numquam in hoc ordine de Q. Metello mentio facta est:
				tribuniciis sunt illi rogationibus interfectis inimicis denique restituti, cum alter
				eorum senatui paruisset, alter vim caedemque fugisset. nam C. quidem
				Marius, qui hac hominum memoria tertius ante me consularis tempestate civili
				expulsus est, non modo a senatu non est restitutus, sed reditu suo senatum cunctum
				paene delevit. nulla de illis magistratuum consensio, nulla ad rem
				publicam defendendam populi Romani convocatio, nullus Italiae motus, nulla decreta
				municipiorum et coloniarum exstiterunt.

qua re, cum me vestra auctoritas arcessierit , populus Romanus vocarit, res
				publica implorarit, Italia cuncta paene suis umeris reportarit, non committam,
				patres conscripti, ut, cum ea mihi sint restituta quae in potestate mea non fuerunt,
				ea non habeam quae ipse praestare possim, praesertim cum illa amissa reciperarim,
				virtutem et fidem numquam amiserim.