etsi , Quirites, non est meae consuetudinis initio dicendi rationem reddere
				qua de causa quemque defendam, propterea quod cum omnibus civibus in eorum periculis
				semper satis iustam mihi causam necessitudinis esse duxi, tamen in hac defensione
				capitis, famae fortunarumque omnium C. Rabiri proponenda ratio videtur esse offici
				mei, propterea quod, quae iustissima mihi causa ad hunc defendendum esse visa est,
				eadem vobis ad absolvendum debet videri.

nam me cum amicitiae vetustas, cum dignitas hominis, cum ratio
				humanitatis, cum meae vitae perpetua consuetudo ad C. Rabirium defendendum est
				adhortata, tum vero, ut id studiosissime facerem, salus rei publicae, consulare
				officium, consulatus denique ipse mihi una a vobis cum salute rei
				publicae commendatus coegit. non enim C. Rabirium culpa delicti, non
				invidia vitae, Quirites, non denique veteres iustae gravesque inimicitiae civium in
				discrimen capitis vocaverunt, sed ut illud summum auxilium maiestatis atque imperi
				quod nobis a maioribus est traditum de re publica tolleretur, ut nihil posthac
				auctoritas senatus, nihil consulare imperium, nihil consensio bonorum contra pestem
				ac perniciem civitatis valeret, idcirco in his rebus evertendis unius hominis
				senectus, infirmitas solitudoque temptata est.

quam ob rem si est boni consulis, cum cuncta auxilia rei publicae
				labefactari convellique videat, ferre opem patriae, succurrere saluti fortunisque
				communibus, implorare civium fidem, suam salutem posteriorem salute communi ducere,
				est etiam bonorum et fortium civium, quales vos omnibus rei publicae temporibus
				exstitistis, intercludere omnis seditionum vias, munire praesidia rei publicae,
				summum in consulibus imperium, summum in senatu consilium putare; ea qui secutus
				sit, laude potius et honore quam poena et supplicio dignum iudicare.

quam ob rem labor in hoc defendendo praecipue
				meus est, studium vero conservandi hominis commune mihi vobiscum esse debebit.
					 
			 sic enim existimare debetis, Quirites, post hominum memoriam rem nullam
				maiorem, magis periculosam, magis ab omnibus vobis providendam neque a tribuno pl.
				susceptam neque a consule defensam neque ad populum Romanum esse delatam.
					 agitur enim nihil aliud in hac causa, Quirites, nisi ut
				nullum sit posthac in re publica publicum consilium, nulla bonorum consensio contra
				improborum furorem et audaciam, nullum extremis rei publicae temporibus perfugium et
				praesidium salutis.

quae cum ita sint,
				primum, quod in tanta dimicatione capitis, famae fortunarumque omnium fieri necesse
				est, ab Iove optimo 
				 maximo ceterisque dis deabusque immortalibus, quorum ope et auxilio multo
				magis haec res publica quam ratione hominum et consilio gubernatur, pacem ac veniam
				peto precorque ab eis ut hodiernum diem et ad huius salutem conservandam et ad rem
				publicam constituendam inluxisse patiantur. deinde vos, Quirites, quorum
				potestas proxime ad deorum immortalium numen accedit, oro atque obsecro, quoniam uno
				tempore vita C. Rabiri, hominis miserrimi atque innocentissimi, salus rei publicae
				vestris manibus suffragiisque permittitur, adhibeatis in hominis fortunis
				misericordiam, in rei publicae salute sapientiam quam soletis.

nunc quoniam, T. Labiene, diligentiae meae temporis angustiis obstitisti
				meque ex comparato et constituto spatio defensionis in semihorae articulum coegisti,
				parebitur et, quod iniquissimum est, accusatoris condicioni et, quod miserrimum,
				inimici potestati. quamquam in hac praescriptione semihorae patroni mihi
				partis reliquisti, consulis ademisti, propterea quod ad defendendum prope modum
				satis erit hoc mihi temporis, ad conquerendum vero parum.

Nisi forte de locis religiosis ac de lucis quos ab hoc violatos
				esse dixisti pluribus verbis tibi respondendum putas; quo in crimine nihil est
				umquam abs te dictum, nisi a C. Macro obiectum esse crimen id C. Rabirio.
					 in quo ego demiror meminisse te quid obiecerit C. Rabirio Macer
				inimicus, oblitum esse quid aequi et iurati iudices iudicarint.

an de peculatu facto
				aut de tabulario incenso longa oratio est expromenda? quo in crimine propinquus C.
				Rabiri iudicio clarissimo, C. Curtius, pro virtute sua est honestissime liberatus,
				ipse vero Rabirius non modo in iudicium horum criminum, sed ne in tenuissimam quidem
				suspicionem verbo est umquam vocatus. an de sororis filio diligentius
				respondendum est? quem ab hoc necatum esse dixisti, cum ad iudici moram familiaris
				funeris excusatio quaereretur. quid enim est tam veri simile quam
				cariorem huic sororis maritum quam sororis filium fuisse, atque ita cariorem ut
				alter vita crudelissime privaretur, cum alteri ad prolationem iudici biduum
				quaereretur? an de servis alienis contra legem Fabiam retentis, aut de
				civibus Romanis contra legem Porciam verberatis aut necatis plura dicenda sunt, cum
				tanto studio C. Rabirius totius Apuliae, singulari voluntate Campaniae ornetur,
				cumque ad eius propulsandum periculum non modo homines sed prope regiones ipsae
				convenerint, aliquanto etiam latius excitatae quam ipsius vicinitatis nomen ac
				termini postulabant? nam quid ego ad id longam orationem comparem quod
				est in eadem multae inrogatione praescriptum, hunc nec suae nec alienae pudicitiae
				pepercisse?

quin etiam suspicor eo mihi
				semihoram ab Labieno praestitutam esse ut ne plura de pudicitia dicerem.
					 ergo ad haec crimina quae patroni diligentiam desiderant intellegis
				mihi semihoram istam nimium longam fuisse. 
			 illam alteram partem de nece Saturnini nimis exiguam atque angustam esse
				voluisti; quae non oratoris ingenium sed consulis auxilium implorat et flagitat.

nam de perduellionis iudicio, quod
				a me sublatum esse criminari soles, meum crimen est, non Rabiri. quod 
				utinam, Quirites, ego id aut primus aut solus ex hac re publica sustulissem! utinam
				hoc, quod ille crimen esse volt, proprium testimonium meae laudis esset.
					 quid enim optari potest quod ego mallem quam me in consulatu meo
				carnificem de foro, crucem de campo sustulisse? sed ista laus primum est
				maiorum nostrorum, Quirites, qui expulsis regibus nullum in libero populo vestigium
				crudelitatis regiae retinuerunt, deinde multorum virorum fortium qui vestram
				libertatem non acerbitate suppliciorum infestam sed lenitate legum munitam esse
				voluerunt.

quam ob rem uter nostrum tandem, Labiene, popularis est, tune qui civibus
				Romanis in contione ipsa carnificem, qui vincla adhiberi putas oportere, qui in
				campo Martio comitiis centuriatis auspicato in loco crucem ad civium supplicium
				defigi et constitui iubes, an ego qui funestari contionem contagione carnificis
				veto, qui expiandum forum populi Romani ab illis nefarii sceleris vestigiis esse
				dico, qui castam contionem, sanctum campum, inviolatum corpus omnium civium
				Romanorum, integrum ius libertatis defendo servari oportere?

popularis vero tribunus pl. custos defensorque iuris
				et libertatis! Porcia lex virgas ab omnium civium Romanorum corpore amovit, hic
				misericors flagella rettulit; Porcia lex libertatem civium lictori eripuit,
				Labienus, homo popularis, carnifici tradidit; C. Gracchus legem tulit ne de capite
				civium Romanorum iniussu vestro iudicaretur, hic popularis a ii viris
				iniussu vestro non iudicari de cive Romano sed indicta causa civem Romanum capitis
				condemnari coegit.

tu mihi etiam legis
				Porciae, tu C. Gracchi, tu horum libertatis, tu cuiusquam denique hominis popularis
				mentionem facis, qui non modo suppliciis invisitatis sed etiam verborum crudelitate
				inaudita violare libertatem huius populi, temptare mansuetudinem, commutare
				disciplinam conatus es? namque haec tua, quae te, hominem clementem
				popularemque, delectant, 'I, lictor , conliga manvs ,'
				non modo huius libertatis mansuetudinisque non sunt sed ne Romuli quidem aut Numae
				Pompili; Tarquini, superbissimi atque crudelissimi regis, ista sunt cruciatus
				carmina quae tu, homo lenis ac popularis, libentissime commemoras: ' Capvt
					obnvbito , arbori infelici svspendito ,' quae verba,
				Quirites, iam pridem in hac re publica non solum tenebris vetustatis verum etiam
				luce libertatis oppressa sunt.

an vero, si actio ista popularis esset et si ullam partem aequitatis
				haberet aut iuris, C. Gracchus eam reliquisset? scilicet tibi graviorem
				dolorem patrui tui mors attulit quam C. Graccho fratris, et tibi acerbior eius
				patrui mors est quem numquam vidisti quam illi eius fratris quicum concordissime
				vixerat, et simili iure tu ulcisceris patrui mortem atque ille persequeretur
				fratris, si ista ratione agere voluisset, et par desiderium sui reliquit apud
				populum Romanum Labienus iste, patruus vester, quisquis fuit, ac Ti. Gracchus
				reliquerat. an pietas tua maior quam C. Gracchi, an animus, an
				consilium, an opes, an auctoritas, an eloquentia? quae si in illo minima fuissent,
				tamen prae tuis facultatibus maxima putarentur.

Cum vero his rebus omnibus C. Gracchus omnis vicerit, quantum intervallum tandem
				inter te atque illum interiectum putas? sed moreretur prius acerbissima
				morte miliens C. Gracchus quam in eius contione carnifex consisteret;
				quem non modo foro sed etiam caelo hoc ac spiritu censoriae leges atque urbis
				domicilio carere voluerunt. hic se popularem dicere audet, me alienum a
				commodis vestris, cum iste omnis et suppliciorum et verborum acerbitates non ex
				memoria vestra ac patrum vestrorum sed ex annalium monumentis atque ex regum
				commentariis conquisierit, ego omnibus meis opibus, omnibus consiliis, omnibus
				dictis atque factis repugnarim et restiterim crudelitati? nisi forte hanc
				condicionem vobis esse voltis quam servi, si libertatis spem propositam non
				haberent, ferre nullo modo possent.

misera est ignominia iudiciorum
				publicorum, misera multatio bonorum, miserum
				exsilium; sed tamen in omni calamitate retinetur aliquod vestigium libertatis.
					 mors denique si proponitur, in libertate moriamur, carnifex vero et
				obductio capitis et nomen ipsum crucis absit non modo a corpore civium Romanorum sed
				etiam a cogitatione, oculis, auribus. harum enim omnium rerum non solum
				eventus atque perpessio sed etiam condicio, exspectatio, mentio ipsa denique indigna
				cive Romano atque homine libero est. an vero servos nostros horum
				suppliciorum omnium metu dominorum benignitas vindicta una liberat; nos a
				verberibus, ab unco, a crucis denique terrore neque res gestae neque acta aetas
				neque vestri honores vindicabunt?

quam 
				ob rem fateor atque etiam, Labiene, profiteor et prae me fero te ex illa crudeli,
				importuna, non tribunicia actione sed regia, meo consilio, virtute, auctoritate esse
				depulsum. qua tu in actione quamquam omnia exempla maiorum, omnis leges,
				omnem auctoritatem senatus, omnis religiones atque auspiciorum publica iura
				neglexisti, tamen a me haec in hoc tam exiguo meo tempore non audies; liberum tempus
				nobis dabitur ad istam disceptationem.

nunc de Saturnini crimine ac de clarissimi patrui tui morte dicemus.
					 arguis occisum esse a C. Rabirio L. Saturninum. at id C.
				Rabirius multorum testimoniis, Q. Hortensio copiosissime defendente, antea falsum
				esse docuit; ego autem, si mihi esset integrum, susciperem hoc crimen, agnoscerem,
				confiterer. Vtinam hanc mihi facultatem causa concederet ut possem hoc praedicare,
				C. Rabiri manu L. Saturninum, hostem populi Romani, interfectum!— nihil me
				clamor iste commovet sed consolatur, cum indicat esse quosdam civis imperitos sed
				non multos. numquam , mihi credite, populus Romanus hic qui silet consulem
				me fecisset, si vestro clamore perturbatum iri arbitraretur. quanto iam
				levior est acclamatio! quin continetis vocem indicem stultitiae vestrae,
				testem paucitatis!

— libenter ,inquam,
				confiterer, si vere possem aut etiam si mihi esset integrum, C. Rabiri manu L.
				Saturninum esse occisum, et id facinus pulcherrimum esse arbitrarer; sed, quoniam id
				facere non possum, confitebor id quod ad laudem minus valebit, ad crimen non minus.
					 confiteor interficiendi Saturnini causa C. Rabirium arma cepisse.
					 quid est, Labiene? quam a me graviorem confessionem aut quod in hunc
				maius crimen exspectas? nisi vero interesse aliquid putas inter eum qui hominem
				occidit, et eum qui cum telo occidendi hominis causa fuit. si interfici
				Saturninum nefas fuit, arma sumpta esse contra Saturninum sine scelere non possunt;
				si arma iure sumpta concedis, inter fectum iure concedas necesse est .

fit senatus consultum ut C. Marius L. Valerius consules adhiberent
				tribunos pl. et praetores, quos eis videretur, operamque darent ut imperium populi
				Romani maiestasque conservaretur. adhibent omnis tribunos pl. praeter
				Saturninum, praetores praeter Glauciam; qui rem publicam salvam esse
				vellent, arma capere et se sequi iubent. parent omnes; ex aede Sancus
				armamentariisque publicis arma populo Romano C. Mario consule distribuente dantur.
					 hic iam, ut omittam cetera, de te ipso, Labiene, quaero. Cum
				Saturninus Capitolium teneret armatus, esset una C. Glaucia, C. Saufeius, etiam ille
				ex compedibus atque ergastulo Gracchus; addam, quoniam ita vis, eodem Q. Labienum,
				patruum tuum; in foro autem C. Marius et L. Valerius Flaccus consules, post cunctus
				senatus, atque ille senatus quem etiam vos ipsi, qui hos patres conscriptos qui nunc
				sunt in invidiam vocatis, quo facilius de hoc senatu detrahere possitis,
					 laudare consuevistis, cum equester ordo—at quorum equitum, di
				immortales! patrum nostrorum atque eius aetatis, qui tum magnam partem rei publicae
				atque omnem dignitatem iudiciorum tenebant,—cum omnes omnium ordinum homines qui in
				salute rei publicae salutem suam repositam esse arbitrabantur arma cepissent: quid
				tandem C. Rabirio faciendum fuit?

de te
				ipso, inquam, Labiene, quaero. Cum ad arma consules ex senatus consulto vocavissent,
				cum armatus M. Aemilius, princeps senatus, in comitio constitisset, qui cum ingredi
				vix posset, non ad insequendum sibi tarditatem pedum sed ad fugiendum impedimento
				fore putabat, cum denique Q. Scaevola confectus senectute, perditus morbo, mancus et
				membris omnibus captus ac debilis, hastili nixus et animi vim et infirmitatem
				corporis ostenderet, cum L. Metellus, Ser. Galba, C. Serranus, P. Rutilius, C.
				Fimbria, Q. Catulus omnesque qui tum erant consulares pro salute communi arma
				cepissent, cum omnes praetores, cuncta nobilitas ac iuventus accurreret, Cn. et L.
				Domitii, L. Crassus, Q. Mucius, C. Claudius, M. Drusus, cum omnes Octavii, Metelli,
				Iulii, Cassii, Catones, Pompeii, cum L. Philippus, L. Scipio, cum M. Lepidus, cum D.
				Brutus, cum hic ipse P. Servilius, quo tu imperatore, Labiene, meruisti, cum hic Q.
				Catulus, admodum tum adulescens, cum hic C. Curio, cum denique omnes clarissimi viri
				cum consulibus essent: quid tandem C. Rabirium facere convenit? utrum inclusum atque
				abditum latere in occulto atque ignaviam suam tenebrarum ac parietum custodiis
				tegere, an in Capitolium pergere atque ibi se cum tuo patruo et ceteris ad mortem
				propter vitae turpitudinem confugientibus congregare, an cum Mario, Scauro, Catulo,
				Metello, Scaevola, cum bonis denique omnibus coire non modo salutis verum etiam
				periculi societatem?

tu denique, Labiene, quid faceres tali in re ac tempore? Cum
				ignaviae ratio te in fugam atque in latebras impelleret, improbitas et furor L.
				Saturnini in Capitolium arcesseret, consules ad patriae salutem ac libertatem
				vocarent, quam tandem auctoritatem, quam vocem, cuius sectam sequi, cuius imperio
				parere potissimum velles? ' patruus ,' inquit, 'meus cum Saturnino fuit.'
					 quid ? pater quicum? quid? propinqui vestri, equites Romani? quid?
				omnis praefectura, regio, vicinitas vestra? quid? ager Picenus universus utrum
				tribunicium furorem, an consularem auctoritatem secutus est?

equidem hoc adfirmo quod tu nunc de tuo patruo
				praedicas, neminem umquam adhuc de se esse confessum; nemo est, inquam, inventus tam
				profligatus, tam perditus, tam ab omni non modo honestate sed etiam simulatione
				honestatis relictus, qui se in Capitolio fuisse cum Saturnino fateretur.
					 at fuit vester patruus. fuerit , et fuerit nulla 
				vi, nulla desperatione rerum suarum, nullis domesticis volneribus coactus; induxerit
				eum L. Saturnini familiaritas ut amicitiam patriae praeponeret; idcircone oportuit
				C. Rabirium desciscere a re publica, non comparere in illa armata multitudine
				bonorum, consulum voci atque imperio non oboedire?

atqui videmus haec in rerum natura tria fuisse, ut aut cum
				Saturnino esset, aut cum bonis, aut lateret. latere mortis erat instar
				turpissimae, cum Saturnino esse furoris et sceleris; virtus et honestas et pudor cum
				consulibus esse cogebat. hoc tu igitur in crimen vocas, quod cum eis
				fuerit C. Rabirius quos amentissimus fuisset si oppugnasset, turpissimus si
				reliquisset? at C. Decianus, de quo tu
				saepe commemoras, quia, cum hominem omnibus insignem notis turpitudinis, P. Furium,
				accusaret summo studio bonorum omnium, queri est ausus in contione de morte
				Saturnini, condemnatus est, et Sex. Titius, quod habuit imaginem L. Saturnini domi
				suae, condemnatus est. statuerunt equites Romani illo iudicio improbum
				civem esse et non retinendum in civitate, qui hominis hostilem in modum seditiosi
				imagine aut mortem eius honestaret, aut desideria imperitorum misericordia
				commoveret, aut suam significaret imitandae improbitatis voluntatem.

itaque mihi mirum videtur unde hanc tu,
				Labiene, imaginem quam habes inveneris; nam sex . Titio damnato qui istam
				habere auderet inventus est nemo. quod tu si audisses aut si per aetatem
				scire potuisses, numquam profecto istam imaginem quae domi posita pestem atque
				exsilium Sex. Titio attulisset in rostra atque in contionem attulisses, nec tuas
				umquam ratis ad eos scopulos appulisses ad quos Sex. Titi adflictam navem et in
				quibus C. Deciani naufragium fortunarum videres. sed in his rebus omnibus
				imprudentia laberis. causam enim suscepisti antiquiorem memoria tua, quae
				causa ante mortua est quam tu natus es; et qua in causa tute profecto fuisses, si
				per aetatem esse potuisses, eam causam in iudicium vocas.

an non intellegis, primum quos homines et qualis
				viros mortuos summi sceleris arguas, deinde quot ex his qui vivunt eodem crimine in
				summum periculum capitis arcessas? nam si C. Rabirius fraudem capitalem
				admisit quod arma contra L. Saturninum tulit, huic quidem adferet aliquam
				deprecationem periculi aetas illa qua tum fuit; Q. vero Catulum, patrem huius, in
				quo summa sapientia, eximia virtus, singularis humanitas fuit, M. Scaurum, illa
				gravitate, illo consilio, illa prudentia, duos Mucios, L. Crassum, M. Antonium, qui
				tum extra urbem cum praesidio fuit, quorum in hac civitate longe maxima consilia
				atque ingenia fuerunt, ceteros pari dignitate praeditos custodes gubernatoresque rei
				publicae quem ad modum mortuos defendemus?

quid de illis honestissimis viris atque optimis civibus, equitibus
				Romanis, dicemus qui tum una cum senatu salutem rei publicae defenderunt? quid de
				tribunis aerariis ceterorumque ordinum omnium hominibus qui tum arma pro communi
				libertate ceperunt? sed quid ego de eis
				omnibus qui consulari imperio paruerunt loquor? de ipsorum consulum fama quid
				futurum est? L. Flaccum, hominem cum semper in re publica, tum in magistratibus
				gerendis, in sacerdotio caerimoniisque quibus praeerat diligentissimum, nefarii
				sceleris ac parricidi mortuum condemnabimus? adiungemus ad hanc labem ignominiamque
				mortis etiam C. Mari nomen? C. Marium, quem vere patrem patriae, parentem, inquam,
				vestrae libertatis atque huiusce rei publicae possumus dicere, sceleris ac parricidi
				nefarii mortuum condemnabimus?

etenim 
				si C. Rabirio, quod iit ad arma, crucem T. Labienus in campo Martio defigendam
				putavit, quod tandem excogitabitur in eum supplicium qui vocavit? ac si
				fides Saturnino data est, quod abs te saepissime dicitur, non eam C. Rabirius sed C.
				Marius dedit, idemque violavit, si in fide non stetit. quae fides,
				Labiene, qui potuit sine senatus consulto dari? adeone hospes
					 es huiusce urbis, adeone ignarus disciplinae consuetudinisque nostrae
				ut haec nescias, ut peregrinari in aliena civitate, non in tua magistratum gerere
				videare?

' quid iam ista C.Mario,'
				inquit, 'nocere possunt, quoniam sensu et vita caret?' itane vero? tantis
				in laboribus C. Marius periculisque vixisset, si nihil longius quam vitae termini
				postulabant spe atque animo de se et gloria sua cogitasset? at , credo,
				cum innumerabilis hostium copias in Italia fudisset atque obsidione rem publicam
				liberasset, omnia sua secum una moritura arbitrabatur. non est ita,
				Quirites; neque quisquam nostrum in rei publicae periculis cum laude ac virtute
				versatur quin spe posteritatis fructuque ducatur. itaque cum multis aliis
				de causis virorum bonorum mentes divinae mihi atque aeternae videntur esse, tum
				maxime quod optimi et sapientissimi cuiusque animus ita praesentit in posterum ut
				nihil nisi sempiternum spectare videatur.

quapropter equidem et C. Mari et ceterorum virorum sapientissimorum
				ac fortissimorum civium mentis, quae mihi videntur ex hominum vita ad deorum
				religionem et sanctimoniam demigrasse, testor me pro illorum fama, gloria, memoria
				non secus ac pro patriis fanis atque delubris propugnandum putare, ac, si pro
				illorum laude mihi arma capienda essent, non minus strenue caperem, quam illi pro
				communi salute ceperunt. etenim , Quirites, exiguum nobis vitae curriculum
				natura circumscripsit, immensum gloriae. qua re, si eos qui iam de vita decesserunt ornabimus, iustiorem
				nobis mortis condicionem relinquemus. sed si illos, Labiene, quos iam
				videre non possumus neglegis, ne his quidem quos vides consuli putas oportere?

neminem esse dico ex his omnibus,
				qui illo die Romae fuerit, quem tu diem in iudicium vocas, pubesque tum fuerit, quin
				arma ceperit, quin consules secutus sit. omnes ei quorum tu ex aetate
				coniecturam facere potes quid tum fecerint abs te capitis C. Rabiri nomine citantur.
					 at occidit Saturninum Rabirius. Vtinam fecisset! non supplicium
				deprecarer sed praemium postularem. etenim , si Scaevae, servo Q.
				Crotonis, qui occidit L. Saturninum, libertas data est, quod equiti Romano praemium
				dari par fuisset? et, si C. Marius, quod fistulas quibus aqua suppeditabatur Iovis
					 optimi 
				 maximi templis ac sedibus praecidi imperarat, quod in clivo Capitolino
				improborum civium * * *

* * * aret. itaque non senatus in ea causa cognoscenda me agente
					diligentior aut inclementior fuit quam vos universi, cum orbis terrae
					distributionem atque illum ipsum agrum Campanum animis, manibus, vocibus
						re pudiavistis .

idem ego quod is qui auctor huius iudicii est clamo,
					praedico, denuntio. nullus est reliquus rex, nulla gens, nulla natio
					quam pertimescatis; nullum adventicium, nullum extraneum malum est qu od
						insi nuare in han c rem publicam pos sit. si 
						immorta lem hanc civitate m esse voltis, si
						aeter num hoc imperium, si g loriam sempiternam
						 manere , nobis a nostris cupi ditatibus, a
						tu rbulen tis hominibus atque no varum rerum
						 cupidis, ab intestinis malis , a domesticis co nsiliis 
					est cavendum.

hisce autem
						m alis mag num praesid ium vo bis maiores ve stri
						re liquerunt, vo cem illam consulis: 'qui rem
						publicam salvam esse vellent .' huic voci
						fave te, Quirites, neque v estro iudicio abstu leritis
					mihi neque eripueri tis rei publicae spem liberta tis,
						sp em salutis, spem digni tatis.

quid fac erem, si T. Labie nus
						c aedem civium fecis set ut L. Satur ninus , si
					carcerem re fregi sset, si Capitoli um cum armatis
					occupa visset? facerem 
					 idem qu od C. Marius fe cit, a d senatum re ferr em,
					vos ad rem publicam defe ndendam co hort arer, armatus
						 ipse vobiscum ar mato obsisterem.
						 nunc quoniam armorum suspicio nulla est, tela non
					video, non vis, non caedes, non Capitoli atque arcis obsessio est, sed accusatio
					perniciosa, iudicium acerbum, res tota a tribuno pl. suscepta contra rem
					publicam, non vos ad arma vocan dos esse, verum ad suffragia
					cohortandos contra oppugnationem vestrae maiestatis putavi. itaque 
					nunc vos omnis oro atque obtestor hortorque. non ita mos est,
					consulem es * * *

* * * t imet; qui hasce ore adverso pro re publica cicatrices ac notas
					virtutis accepit, is ne quod accipiat famae volnus perhorrescit; quem numquam
					incursiones hostium loco movere potuerunt, is nunc impetum civium,
					 c ui n e cessario cedendum est, perhorrescit.

N eque a vobis iam bene v ivendi
					sed hones t e moriendi facul t atem petit, neque tam
						 u t domo sua frua t ur quam ne patrio s epulcro
					privetur laborat. nihil al iud iam vos orat atque
						 ob secrat nisi uti n e se legitimo funer e et 
					domestica mor te privetis, ut eum qui pro patria
						nu llum umquam mor tis pe riculum fugit in 
					patria mori pati amini .

dixi ad id tempus q uod mihi a tribuno pl.
						pra esti tutum est; a vob is peto quaesoque ut ha nc
						me am defension em pro amici pericu lo fi delem, pro
					rei publicae salu te consularem pu te tis.

et cum universo populo Romano, tum vero equestri ordini longe carissimus.