imberba iuventute

Capuam colonis deductis occupabunt, Atellam praesidio communient, Nuceriam, Cumas
					multitudine suorum obtinebunt, cetera oppida praesidiis devincient.

Venibit igitur sub praecone tota Propontis atque Hellespontus, addicetur omnis
					ora Lyciorum atque Cilicum, Mysia et Phrygia eidem condicioni legique parebunt.

praedam , manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei sedente
					imperatore x viri vendent.

* * * quae res aperte petebatur, ea nunc occulte cuniculis oppugnatur.
						 dicent enim x viri, id quod et dicitur a multis et
					saepe dictum est, post eosdem consules regis Alexandri testamento regnum illud
					populi Romani esse factum. dabitis igitur Alexandream clam petentibus
					eis quibus apertissime pugnantibus restitistis? haec , per deos
					immortalis! utrum esse vobis consilia siccorum an vinolentorum somnia, et utrum
					cogitata sapientium an optata furiosorum videntur?

videte nunc proximo capite ut impurus helluo
					turbet rem publicam, ut a maioribus nostris possessiones relictas disperdat ac
					dissipet, ut sit non minus in populi Romani patrimonio nepos quam in suo.
						 perscribit in sua lege vectigalia quae x viri vendant,
					hoc est, proscribit auctionem publicorum bonorum. agros emi volt qui
					dividantur; quaerit pecuniam. videlicet excogitabit aliquid atque
					adferet. nam superioribus capitibus dignitas populi Romani
					violabatur, nomen imperi in commune odium orbis terrae vocabatur, urbes pacatae,
					agri sociorum, regum status x viris donabantur; nunc praesens pecunia,
					certa, numerata quaeritur.

exspecto 
					quid tribunus plebis vigilans et acutus excogitet. 'Veneat,' inquit, 'silva
					Scantia.' Vtrum tandem hanc silvam in relictis possessionibus, an in censorum
					pascuis invenisti? si quid est quod indagaris, inveneris, ex tenebris
					erueris, quamquam iniquum est, tamen consume sane, quod commodum est, quoniam
					quidem tu attulisti; silvam vero tu Scantiam vendas nobis consulibus atque hoc
					senatu? tu ullum vectigal attingas, tu populo Romano subsidia belli, tu
					ornamenta pacis eripias? tum vero hoc me inertiorem consulem iudicabo
					quam illos fortissimos viros qui apud maiores nostros fuerunt, quod, quae
					vectigalia illis consulibus populo Romano parta sunt, ea me consule ne retineri
					quidem potuisse iudicabuntur.

vendit Italiae possessiones ex ordine omnis. sane est in
					eo diligens; nullam enim praetermittit. persequitur in tabulis
					censoriis totam Siciliam; nullum aedificium, nullos agros relinquit. Audistis
					auctionem populi Romani proscriptam a tribuno plebis, constitutam in mensem
					Ianuarium, et, credo, non dubitatis quin idcirco haec aerari causa non
					vendiderint ei qui armis et virtute pepererunt, ut esset quod nos largitionis
					causa venderemus.

videte nunc quo adfectent iter apertius quam antea. nam 
					superiore parte legis quem ad modum Pompeium oppugnarent, a me indicati sunt;
					nunc iam se ipsi indicabunt. iubent venire agros Attalensium atque
					Olympenorum quos populo Romano P. Servili, fortissimi viri, victoria
					adiunxit, deinde agros in Macedonia regios qui partim T. Flaminini, partim L.
					Pauli qui Persen vicit virtute parti sunt, deinde agrum optimum et
					fructuosissimum Corinthium qui L. Mummi imperio ac felicitate ad vectigalia
					populi Romani adiunctus est, post autem agros in Hispania apud Carthaginem novam
					duorum Scipionum eximia virtute possessos; tum vero ipsam veterem Carthaginem
					vendunt quam P. Africanus nudatam tectis ac moenibus sive ad notandam
					Carthaginiensium calamitatem, sive ad testificandam nostram victoriam, sive
					oblata aliqua religione ad aeternam hominum memoriam consecravit.

his insignibus atque infulis imperi
					venditis quibus ornatam nobis maiores nostri rem publicam tradiderunt, iubent
					eos agros venire quos rex Mithridates in Paphlagonia, Ponto Cappadociaque
					possederit. num obscure videntur prope hasta praeconis insectari Cn.
					Pompei exercitum qui venire iubeant eos ipsos agros in quibus ille etiam nunc
					bellum gerat atque versetur?

hoc vero cuius modi est, quod eius auctionis quam constituunt locum
					sibi nullum definiunt? nam 
					 x viris quibus in locis ipsis videatur vendendi potestas lege
					permittitur. censoribus vectigalia locare nisi in conspectu populi
					Romani non licet; his vendere vel in ultimis terris licebit? at hoc
					etiam nequissimi homines consumptis patrimoniis faciunt ut in atriis
					auctionariis potius quam in triviis aut in compitis auctionentur; hic permittit
					sua lege x viris ut in quibus commodum sit tenebris, ut in qua velint
					solitudine, bona populi Romani possint divendere.

iam illa omnibus in provinciis, regnis, liberis
					populis quam acerba, quam formidolosa, quam quaestuosa concursatio
					 x viralis futura sit, non videtis? hereditatum obeundarum
					causa quibus vos legationes dedistis, qui et privati et privatum ad negotium
					exierunt non maximis opibus neque summa auctoritate praediti, tamen auditis
					profecto quam graves eorum adventus sociis nostris esse soleant.

quam ob rem quid putatis impendere hac lege
					omnibus gentibus terroris et mali, cum immittantur in orbem terrarum
						 x viri summo cum imperio, summa cum avaritia infinitaque omnium
					rerum cupiditate? quorum cum adventus graves, cum fasces formidolosi, tum vero
					iudicium ac potestas erit non ferenda; licebit enim quod videbitur publicum
					iudicare, quod iudicarint vendere. etiam illud quod homines sancti
					non facient, ut pecuniam accipiant ne vendant, tamen id eis ipsum per legem
					licebit. hinc vos quas spoliationes, quas pactiones, quam denique in
					omnibus locis nundinationem iuris ac fortunarum fore putatis?

etenim , quod superiore parte legis praefinitum
					fuit, ' Svlla et Pompeio consvlibvs ,' id rursus liberum
					infinitumque fecerunt. iubet enim
					eosdem x viros omnibus agris publicis pergrande vectigal imponere, ut
					idem possint et liberare agros quos commodum sit et quos ipsis libeat publicare.
						 quo in iudicio perspici non potest utrum severitas acerbior an
					benignitas quaestuosior sit futura. 
				 sunt tamen in tota lege exceptiones duae non tam iniquae quam
					suspiciosae. excipit enim in vectigali imponendo agrum Recentoricum
					Siciliensem, in vendendis agris eos agros de quibus cautum sit foedere.
						 hi sunt in Africa, qui ab Hiempsale possidentur.

hic quaero, si Hiempsali satis est cautum
					foedere et Recentoricus ager privatus est, quid attinuerit excipi; sin et foedus
					illud habet aliquam dubitationem et ager Recentoricus dicitur non numquam esse
					publicus, quem putet existimaturum duas causas in orbe terrarum repertas quibus
					gratis parceret. num quisnam tam abstrusus usquam nummus videtur quem
					non architecti huiusce legis olfecerint? provincias , civitates
					liberas, socios, amicos, reges denique exhauriunt, admovent manus vectigalibus
					populi Romani.

non est satis.
						 audite , audite vos qui amplissimo populi senatusque iudicio
					exercitus habuistis et bella gessistis: quod ad quemque pervenerit ex praeda, ex
					manubiis, ex auro coronario, quod neque consumptum in monumento neque in
					aerarium relatum sit, id ad x viros referri iubet! hoc 
					capite multa sperant; in omnis imperatores heredesque eorum quaestionem suo
					iudicio comparant, sed maximam pecuniam se a Fausto ablaturos arbitrantur.
						 quam causam suscipere iurati iudices noluerunt, hanc isti
						 x viri susceperunt: idcirco a iudicibus fortasse praetermissam
					esse arbitrantur quod sit ipsis reservata.

deinde etiam in reliquum tempus diligentissime sancit ut, quod
					quisque imperator habeat pecuniae, protinus ad x viros deferat.
						 hic tamen excipit Pompeium simillime, ut mihi videtur, atque ut
					illa lege qua peregrini Roma eiciuntur Glaucippus excipitur. non enim
					hac exceptione unus adficitur beneficio, sed unus privatur iniuria.
						 sed cui manubias remittit, in huius vectigalia invadit.
						 iubet enim pecunia, si qua post nos consules ex novis
					vectigalibus recipiatur, hac uti x viros. quasi vero non
					intellegamus haec eos vectigalia quae Cn. Pompeius adiunxerit vendere cogitare.

videtis iam, patres conscripti, omnibus rebus et modis constructam et
					coacervatam pecuniam x viralem. minuetur huius pecuniae
					invidia; consumetur enim in agrorum emptionibus. optime .
						 quis ergo emet agros istos? idem 
					 x viri; tu, Rulle,—missos enim facio ceteros—emes quod voles, vendes
					quod voles; utrumque horum facies quanti voles. cavet enim vir
					optimus ne emat ab invito. quasi vero non intellegamus ab invito
					emere iniuriosum esse, ab non invito quaestuosum. quantum tibi agri
					vendet, ut alios omittam, socer tuus, et, si ego eius aequitatem animi probe
					novi, vendet non invitus? facient idem ceteri libenter, ut
					possessionis invidiam pecunia commutent, accipiant quod cupiunt, dent quod
					retinere vix possunt.

nunc perspicite omnium rerum infinitam atque intolerandam licentiam.
						 pecunia coacta est ad agros emendos; ei porro ab invitis non
					ementur. si consenserint possessores non vendere, quid futurum est?
						 referetur pecunia? non licet. exigetur ?
						 vetat . verum esto; nihil est quod non emi possit, si
					tantum des quantum velit venditor. spoliemus orbem terrarum, vendamus
					vectigalia, effundamus aerarium, ut locupletatis aut invidiae aut pestilentiae
					possessoribus agri tamen emantur.

quid tum? quae erit in istos agros deductio, quae totius rei ratio
					atque descriptio? ' deducentur ,' inquit, 'coloniae.' quot ?
					quorum hominum? in quae loca? quis enim non videt in coloniis esse
					haec omnia consideranda? tibi nos, Rulle, et istis tuis harum omnium
					rerum machinatoribus totam Italiam inermem tradituros existimasti, quam
					praesidiis confirmaretis, coloniis occuparetis, omnibus vinclis devinctam et
					constrictam teneretis? Vbi enim cavetur ne in Ianiculo coloniam constituatis, ne
					urbem hanc urbe alia premere atque urgere possitis? ' non faciemus,'
					inquit. primum nescio, deinde timeo, postremo non committam ut vestro
					beneficio potius quam nostro consilio salvi esse possimus.

quod vero totam
					Italiam vestris coloniis complere voluistis, id cuius modi esset neminemne
					nostrum intellecturum existimavistis? scriptum est enim: ' Qvae
						in mvnicipia qvasqve in colonias xviri velint, dedvcant colonos qvos velint
						et eis agros adsignent qvibvs in locis velint ,' ut, cum totam
					Italiam militibus suis occuparint, nobis non modo dignitatis retinendae, verum
					ne libertatis quidem recuperandae spes relinquatur. atque haec a me
					suspicionibus et coniectura coarguuntur.

iam omnis omnium tolletur error, iam aperte ostendent sibi
					nomen huius rei publicae, sedem urbis atque imperi, denique hoc templum Iovis
						 optimi 
					 maximi atque hanc arcem omnium gentium displicere. Capuam deduci
					colonos volunt, illam urbem huic urbi rursus opponere, illuc opes suas deferre
					et imperi nomen transferre cogitant. qui locus propter ubertatem
					agrorum abundantiamque rerum omnium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur,
					ibi nostri coloni delecti ad omne facinus a x viris conlocabuntur, et,
					credo, qua in urbe homines in vetere dignitate fortunaque nati copiam rerum
					moderate ferre non potuerunt, in ea isti vestri satellites modeste insolentiam
					suam continebunt.

maiores nostri
					Capua magistratus, senatum, consilium commune, omnia denique insignia rei
					publicae sustulerunt, neque aliud quicquam in urbe nisi inane nomen Capuae
					reliquerunt, non crudelitate—quid enim illis fuit clementius qui etiam externis
					hostibus victis sua saepissime reddiderunt?—sed consilio, quod videbant, si quod
					rei publicae vestigium illis moenibus contineretur, urbem ipsam imperio
					domicilium praebere posse; vos haec, nisi evertere rem publicam cuperetis ac
					vobis novam dominationem comparare, credo, quam perniciosa essent non videretis.

quid enim cavendum est in coloniis deducendis? si 
					luxuries, Hannibalem ipsum Capua corrupit, si superbia, nata inibi esse haec ex
					Campanorum fastidio videtur, si praesidium, non praeponitur huic urbi ista
					colonia, sed opponitur. at quem ad modum armatur, di immortales!
						 nam bello Punico quicquid potuit Capua, potuit ipsa per sese;
					nunc omnes urbes quae circum Capuam sunt a colonis per eosdem x viros
					occupabuntur; hanc enim ob causam permittit ipsa lex, in omnia quae velint
					oppida colonos ut x viri deducant quos velint. atque his
					colonis agrum Campanum et Stellatem campum dividi iubet.

non queror deminutionem vectigalium, non
					flagitium huius iacturae atque damni, praetermitto illa quae nemo est quin
					gravissime et verissime conqueri possit, nos caput patrimoni publici,
					pulcherrimam populi Romani possessionem, subsidium annonae, horreum belli, sub
					signo claustrisque rei publicae positum vectigal servare non potuisse, eum
					denique nos agrum P. Rullo concessisse, qui ager ipse per sese et Sullanae
					dominationi et Gracchorum largitioni restitisset; non dico solum hoc in re
					publica vectigal esse quod amissis aliis remaneat, intermissis non conquiescat,
					in pace niteat, in bello non obsolescat, militem sustentet, hostem non
					pertimescat; praetermitto omnem hanc orationem et contioni reservo; de periculo
					salutis ac libertatis loquor.

quid 
					enim existimatis integrum vobis in re publica fore aut in vestra libertate ac
					dignitate retinenda, cum Rullus atque ei quos multo magis quam Rullum timetis
					cum omni egentium atque improborum manu, cum omnibus copiis, cum omni argento et
					auro Capuam et urbis circa Capuam occuparint? 
				 his ego rebus, patres conscripti, resistam vehementer atque acriter
					neque patiar homines ea me consule expromere quae contra rem publicam iam diu
					cogitarunt.

Errastis, Rulle, vehementer et tu
					et non nulli conlegae tui qui sperastis vos contra consulem veritate, non
					ostentatione popularem posse in evertenda re publica populares existimari.
						 lacesso vos, in contionem voco, populo Romano disceptatore uti
					volo. etenim , ut circumspiciamus
					omnia quae populo grata atque iucunda sunt, nihil tam populare quam pacem, quam
					concordiam, quam otium reperiemus. sollicitam mihi civitatem
					suspicione, suspensam metu, perturbatam vestris legibus et contionibus et
					deductionibus tradidistis; spem improbis ostendistis, timorem bonis iniecistis,
					fidem de foro, dignitatem de re publica sustulistis.

hoc motu atque hac perturbatione animorum atque
					rerum cum populo Romano vox et auctoritas consulis repente in tantis tenebris
					inluxerit, cum ostenderit nihil esse metuendum, nullum exercitum, nullam manum,
					nullas colonias, nullam venditionem vectigalium, nullum imperium novum, nullum
					regnum x virale, nullam alteram Romam neque aliam sedem imperi nobis
					consulibus futuram summamque tranquillitatem pacis atque oti, verendum, credo,
					nobis erit ne vestra ista praeclara lex agraria magis popularis esse videatur.

Cum vero scelera consiliorum vestrorum
					fraudemque legis et insidias quae ipsi populo Romano a popularibus tribunis
					plebis fiant ostendero, pertimescam, credo, ne mihi non liceat contra vos in
					contione consistere, praesertim cum mihi deliberatum et constitutum sit ita
					gerere consulatum quo uno modo geri graviter et libere potest, ut neque
					provinciam neque honorem neque ornamentum aliquod aut commodum neque rem ullam
					quae a tribuno plebis impediri possit appetiturus sim.

dicit frequentissimo senatu consul Kalendis
					Ianuariis sese, si status hic rei publicae maneat neque aliquod negotium
					exstiterit quod honeste subterfugere non possit, in provinciam non iturum.
						 sic me in hoc magistratu geram, patres conscripti, ut possim
					tribunum plebis rei publicae iratum coercere, mihi iratum contemnere. 
				 quam ob rem, per deos immortalis! conligite vos, tribuni plebis,
					deserite eos a quibus, nisi prospicitis, brevi tempore deseremini, conspirate
					nobiscum, consentite cum bonis, communem rem publicam communi studio atque amore
					defendite. multa sunt occulta rei publicae volnera, multa nefariorum
					civium perniciosa consilia; nullum externum periculum est, non rex, non gens
					ulla, non natio pertimescenda est; inclusum malum, intestinum ac domesticum est.
						 huic pro se quisque nostrum mederi atque hoc omnes sanare velle
					debemus.

erratis , si senatum
					probare ea quae dicuntur a me putatis, populum autem esse in alia voluntate.
						 omnes qui se incolumis volent sequentur auctoritatem consulis
					soluti a cupiditatibus, liberi a delictis, cauti in periculis, non timidi in
					contentionibus. quod si qui vestrum spe ducitur se posse turbulenta
					ratione honori velificari suo, primum me consule id sperare desistat, deinde
					habeat me ipsum sibi documento, quem equestri ortum loco consulem videt, quae
					vitae via facillime viros bonos ad honorem dignitatemque perducat.
						 quod si vos vestrum mihi studium, patres conscripti, ad communem
					dignitatem defendendam profitemini, perficiam profecto, id quod maxime res
					publica desiderat, ut huius ordinis auctoritas, quae apud maiores nostros fuit,
					eadem nunc longo intervallo rei publicae restituta esse videatur.

est hoc in more positum, Quirites, institutoque maiorum, ut ei qui
					beneficio vestro imagines familiae suae consecuti sunt eam primam habeant
					contionem, qua gratiam benefici vestri cum suorum laude coniungant.
						 qua in oratione non nulli aliquando digni maiorum loco
					reperiuntur, plerique autem hoc perficiunt ut tantum maioribus eorum debitum
					esse videatur, unde etiam quod posteris solveretur redundaret. mihi ,
					Quirites, apud vos de meis maioribus dicendi facultas non datur, non quo non
					tales fuerint qualis nos illorum sanguine creatos disciplinisque institutos
					videtis, sed quod laude populari atque honoris vestri luce caruerunt.

de me autem ipso vereor ne adrogantis sit
					apud vos dicere, ingrati tacere. nam et quibus studiis hanc
					dignitatem consecutus sim memet ipsum commemorare perquam grave est, et silere
					de tantis vestris beneficiis nullo modo possum. qua re adhibebitur a
					me certa ratio moderatioque dicendi, ut quid a vobis acceperim commemorem, qua
					re dignus vestro summo honore singularique iudicio sim, ipse modice dicam, si
					necesse erit, vos eosdem existimaturos putem qui iudicavistis.

me perlongo intervallo prope memoriae temporumque nostrorum primum
					hominem novum consulem fecistis et eum locum quem nobilitas praesidiis firmatum
					atque omni ratione obvallatum tenebat me duce rescidistis virtutique in posterum
					patere voluistis. neque me tantum modo consulem, quod est ipsum per
					sese amplissimum, sed ita fecistis quo modo pauci nobiles in hac civitate
					consules facti sunt, novus ante me nemo.
					 nam profecto, si recordari volueritis de novis hominibus,
					reperietis eos qui sine repulsa consules facti sunt diuturno labore atque aliqua
					occasione esse factos, cum multis annis post petissent quam praetores fuissent,
					aliquanto serius quam per aetatem ac per leges liceret; qui autem anno suo
					petierint, sine repulsa non esse factos; me esse unum ex omnibus novis hominibus
					de quibus meminisse possimus, qui consulatum petierim cum primum licitum sit,
					consul factus sim cum primum petierim, ut vester honos ad mei temporis diem
					petitus, non ad alienae petitionis occasionem interceptus, nec diuturnis
					precibus efflagitatus, sed dignitate impetratus esse videatur.

est illud amplissimum quod paulo ante commemoravi,
					Quirites, quod hoc honore ex novis hominibus primum me multis post annis
					adfecistis, quod prima petitione, quod anno meo, sed tamen magnificentius atque
					ornatius esse illo nihil potest, quod meis comitiis non tabellam vindicem
					tacitae libertatis, sed vocem vivam prae vobis indicem vestrarum erga me
					voluntatum ac studiorum tulistis. itaque me non extrema diribitio
					suffragiorum, sed primi illi vestri concursus, neque singulae voces praeconum,
					sed una vox universi populi Romani consulem declaravit.

hoc ego tam insigne, 
					tam singulare vestrum beneficium,Quirites, cum ad animi mei fructum atque laetitiam duco esse permagnum, tum ad
					curam sollicitudinemque multo magis. versantur enim, Quirites, in
					animo meo multae et graves cogitationes quae mihi nullam partem neque diurnae
					neque nocturnae quietis impertiunt, primum tuendi consulatus, quae cum omnibus
					est difficilis et magna ratio, tum vero mihi praeter ceteros cuius errato nulla
					venia, recte facto exigua laus et ab invitis expressa proponitur; non dubitanti
					fidele consilium, non laboranti certum subsidium nobilitatis ostenditur.

quod si solus in discrimen aliquod adducerer, ferrem, Quirites,
					animo aequiore; sed mihi videntur certi homines, si qua in re me non modo
					consilio verum etiam casu lapsum esse arbitrabuntur, vos universos qui me
					antetuleritis nobilitati vituperaturi. mihi autem, Quirites, omnia
					potius perpetienda esse duco quam non ita gerendum consulatum ut in omnibus meis
					factis atque consiliis vestrum de me factum consiliumque laudetur.
						 accedit etiam ille mihi summus labor ac difficillima ratio
					consulatus gerendi, quod non eadem mihi qua superioribus consulibus lege et
					condicione utendum esse decrevi, qui aditum huius loci conspectumque vestrum
					partim magno opere fugerunt, partim non vehementer secuti sunt. ego 
					autem non solum hoc in loco dicam ubi est id dictu facillimum, sed in ipso
					senatu in quo esse locus huic voci non videbatur popularem me futurum esse
					consulem prima illa mea oratione Kalendis Ianuariis dixi.

neque enim ullo modo facere possum ut, cum me
					intellegam non hominum potentium studio, non excellentibus gratiis paucorum, sed
					universi populi Romani iudicio consulem ita factum ut nobilissimis hominibus
					longe praeponerer, non et in hoc magistratu et in omni vita videar 
					esse popularis. sed mihi ad huius verbi vim et
					interpretationem vehementer opus est vestra sapientia. versatur enim
					magnus error propter insidiosas non nullorum simulationes qui, cum populi non
					solum commoda verum etiam salutem oppugnant et impediunt, oratione adsequi
					volunt ut populares esse videantur.

ego qualem Kalendis Ianuariis acceperim rem publicam, Quirites,
					intellego, plenam sollicitudinis, plenam timoris; in qua nihil erat mali, nihil
					adversi quod non boni metuerent, improbi exspectarent; omnia turbulenta consilia
					contra hunc rei publicae statum et contra vestrum otium partim iniri, partim
					nobis consulibus designatis inita esse dicebantur; sublata erat de foro fides
					non ictu aliquo novae calamitatis, sed suspicione ac perturbatione iudiciorum,
					infirmatione rerum iudicatarum; novae dominationes, extraordinaria non imperia,
					sed regna quaeri putabantur.

quae cum ego non solum suspicarer, sed plane
					cernerem—neque enim obscure gerebantur—dixi in senatu in hoc magistratu me
					popularem consulem futurum. quid enim est tam populare quam pax? qua
					non modo ei quibus natura sensum dedit sed etiam tecta atque agri mihi laetari
					videntur. quid tam populare quam libertas? quam non solum ab
					hominibus verum etiam a bestiis expeti atque omnibus rebus anteponi videtis.
						 quid tam populare quam otium? quod ita iucundum est ut et vos et
					maiores vestri et fortissimus quisque vir maximos labores suscipiendos putet, ut
					aliquando in otio possit esse, praesertim in imperio ac dignitate.
						 quin idcirco etiam maioribus nostris praecipuam laudem gratiamque
					debemus, quod eorum labore est factum uti impune in otio esse possemus.
						 qua re qui possum non esse popularis, cum videam haec omnia,
					Quirites, pacem externam, libertatem propriam generis ac nominis vestri, otium
					domesticum, denique omnia quae vobis cara atque ampla sunt in fidem et quodam
					modo in patrocinium mei consulatus esse conlata?

neque enim, Quirites, illud vobis iucundum aut
					populare debet videri, largitio aliqua promulgata, quae verbis ostentari potest,
					re vera fieri nisi exhausto aerario nullo pacto potest; neque vero illa
					popularia sunt existimanda, iudiciorum perturbationes, rerum iudicatarum
					infirmationes, restitutio damnatorum, qui civitatum adflictarum perditis iam
					rebus extremi exitiorum solent esse exitus; nec, si qui agros populo Romano
					pollicentur, si aliud quiddam obscure moliuntur, aliud spe ac specie
					simulationis ostentant, populares existimandi sunt. 
				 nam vere dicam, Quirites, genus ipsum legis agrariae vituperare non
					possum. venit enim mihi in mentem duos clarissimos, ingeniosissimos,
					amantissimos plebei Romanae viros, ti . et C. Gracchos, plebem in
					agris publicis constituisse, qui agri a privatis antea possidebantur.
						 non sum autem ego is consul qui, ut plerique, nefas esse arbitrer
					Gracchos laudare, quorum consiliis, sapientia, legibus multas esse video rei
					publicae partis constitutas.

itaque , ut initio mihi designato consuli nuntiabatur legem agrariam
					tribunos plebis designatos conscribere, cupiebam quid cogitarent cognoscere;
					etenim arbitrabar, quoniam eodem anno gerendi nobis essent magistratus, esse
					aliquam oportere inter nos rei publicae bene administrandae societatem.

Cum familiariter me in eorum sermonem
					insinuarem ac darem, celabar, excludebar, et, cum ostenderem, si lex utilis
					plebi Romanae mihi videretur, auctorem me atque adiutorem futurum, tamen
					aspernabantur hanc liberalitatem meam; negabant me adduci posse ut ullam
					largitionem probarem. finem feci offerendi mei ne forte mea sedulitas
					aut insidiosa aut impudens videretur. interea non desistebant clam
					inter se convenire, privatos quosdam adhibere, ad suos coetus occultos noctem
					adiungere et solitudinem. quibus rebus quanto in metu fuerimus, ex
					vestra sollicitudine in qua illis temporibus fuistis facile adsequi coniectura
					poteritis.

ineunt tandem
					magistratus tribuni plebis; contio exspectatur P. Rulli, quod et princeps erat
					agrariae legis et truculentius se gerebat quam ceteri. iam designatus
					alio voltu, alio vocis sono, alio incessu esse meditabatur, vestitu obsoletiore,
					corpore inculto et horrido, capillatior quam ante barbaque maiore, ut oculis et
					aspectu denuntiare omnibus vim tribuniciam et minitari rei publicae videretur.
						 legem hominis contionemque exspectabam; lex initio nulla
					proponitur, contionem in pridie Idus advocari iubet. summa cum
					exspectatione concurritur. explicat orationem sane longam et verbis
					valde bonis. Vnum erat quod mihi vitiosum videbatur, quod tanta ex frequentia
					inveniri nemo potuit qui intellegere posset quid diceret. hoc ille
					utrum insidiarum causa fecerit, an hoc genere eloquentiae delectetur nescio.
						 tametsi , qui acutiores in contione steterant, de lege agraria
					nescio quid voluisse eum dicere suspicabantur. aliquando tandem me
					designato lex in publicum proponitur. concurrunt iussu meo plures uno
					tempore librarii, descriptam legem ad me adferunt.

omni hoc
					ratione vobis confirmare possum, Quirites, hoc animo me ad legendam legem
					cognoscendamque venisse ut, si eam vobis accommodatam atque utilem esse
					intellegerem, auctor eius atque adiutor essem. non enim natura neque
					discidio neque odio penitus insito bellum nescio quod habet susceptum consulatus
					cum tribunatu, quia persaepe seditiosis atque improbis tribunis plebis boni et
					fortes consules obstiterunt, et quia vis tribunicia non numquam libidini
					restitit consulari. non potestatum dissimilitudo, sed animorum
					disiunctio dissensionem facit.

itaque hoc animo legem sumpsi in manus ut eam cuperem esse
					aptam vestris commodis et eius modi quam consul re, non oratione popularis et
					honeste et libenter posset defendere. atque ego a primo capite legis
					usque ad extremum reperio, Quirites, nihil aliud cogitatum, nihil aliud
					susceptum, nihil aliud actum nisi uti x reges aerari, vectigalium,
					provinciarum omnium, totius rei publicae, regnorum, liberorum populorum, orbis
					denique terrarum domini constituerentur legis agrariae simulatione atque nomine.
						 sic confirmo, Quirites, hac lege agraria pulchra atque populari
					dari vobis nihil, condonari certis hominibus omnia, ostentari populo Romano
					agros, eripi etiam libertatem, privatorum pecunias augeri, publicas exhauriri,
					denique, quod est indignissimum, per tribunum plebis, quem maiores praesidem
					libertatis custodemque esse voluerunt, reges in civitate constitui.

quae cum,
					Quirites, exposuero,
					si falsa vobis videbuntur esse, sequar auctoritatem vestram, mutabo meam
					sententiam; sin insidias fieri libertati vestrae simulatione largitionis
					intellegetis, nolitote dubitare plurimo sudore et sanguine maiorum vestrorum
					partam vobisque traditam libertatem nullo vestro labore consule adiutore
					defendere. 
				 primum caput est legis agrariae quo, ut illi putant, temptamini
					leviter quo animo libertatis vestrae deminutionem ferre possitis.
						 iubet enim tribunum plebis qui eam legem tulerit creare
						 x viros per tribus xvii , ut, quem viiii 
					tribus fecerint, is x vir sit.

hic quaero quam ob causam initium rerum ac legum suarum hinc
					duxerit ut populus Romanus suffragio privaretur. totiens legibus
					agrariis curatores constituti sunt iii viri, v viri,
						 x viri; quaero a populari tribuno plebis ecquando nisi per
						 xxxv tribus creati sint. etenim cum omnis potestates,
					imperia, curationes ab universo populo Romano proficisci convenit, tum eas
					profecto maxime quae constituuntur ad populi fructum aliquem et commodum, in quo
					et universi deligant quem populo Romano maxime consulturum putent, et unus
					quisque studio et suffragio suo viam sibi ad beneficium impetrandum munire
					possit. hoc tribuno plebis potissimum venit in mentem, populum
					Romanum universum privare suffragiis, paucas tribus non certa condicione iuris,
					sed sortis beneficio fortuito ad usurpandam libertatem vocare.

' item ,' inquit, ' eodemqve
						modo ,' capite altero, ' vt comitiis pontificis
					maximi. ' ne hoc quidem vidit, maiores nostros tam fuisse
					popularis ut, quem per populum creari fas non erat propter religionem sacrorum,
					in eo tamen propter amplitudinem sacerdoti voluerint populo supplicari.
						 atque hoc idem de ceteris sacerdotiis Cn. Domitius, tribunus
					plebis, vir clarissimus, tulit, quod populus per religionem sacerdotia mandare
					non poterat, ut minor pars populi vocaretur; ab ea parte qui esset factus, is a
					conlegio cooptaretur.

videte quid
					intersit inter Cn. Domitium, tribunum plebis, hominem nobilissimum, et P. Rullum
					qui temptavit, ut opinor, patientiam vestram, cum se nobilem esse diceret.
					Domitius, quod per caerimonias populi fieri non poterat, ratione adsecutus est,
					ut id, quoad posset, quoad fas esset, quoad liceret, populi ad partis daret;
					hic, quod populi semper proprium fuit, quod nemo imminuit, nemo mutavit quin ei
					qui populo agros essent adsignaturi ante acciperent a populo beneficium quam
					darent, id totum eripere vobis atque e manibus extorquere conatus est.
						 ille , quod dari populo nullo modo poterat, tamen quodam modo
					dedit; hic, quod adimi nullo pacto potest, tamen quadam ratione eripere conatur.

quaeret quispiam in tanta iniuria tantaque impudentia quid spectarit.
						 non defuit consilium; fides erga plebem Romanam, Quirites,
					aequitas in vos libertatemque vestram vehementer defuit. iubet enim
					comitia x viris habere creandis eum qui legem tulerit. hoc 
					dicam planius: iubet Rullus, homo non cupidus neque appetens, habere
					comitia Rullum. nondum reprehendo; video fecisse alios; illud quod
					nemo fecit, de minore parte populi, quo pertineat videte. habebit 
					comitia, volet eos renuntiare quibus regia potestas hac lege quaeritur; universo
					populo neque ipse committit neque illi horum consiliorum auctores committi recte
					putant posse.

sortietur tribus idem
					Rullus. homo felix educet quas volet tribus. quos 
					 viiii tribus x viros fecerint ab eodem Rullo eductae, hos
					omnium rerum, ut iam ostendam, dominos habebimus. atque hi, ut grati
					ac memores benefici esse videantur, aliquid se viiii tribuum notis
					hominibus debere confitebuntur, reliquis vero vi et xx 
					tribubus nihil erit quod non putent posse suo iure se denegare. quos 
					tandem igitur x viros fieri volt? se primum. qui 
					licet? leges enim sunt veteres neque eae consulares, si quid interesse hoc
					arbitramini, sed tribuniciae vobis maioribusque vestris vehementer gratae atque
					iucundae; Licinia est lex et altera Aebutia, quae non modo eum qui tulerit de
					aliqua curatione ac potestate sed etiam conlegas eius, cognatos, adfinis
					excipit, ne eis ea potestas curatiove mandetur.

etenim si populo consulis, remove te a suspicione alicuius tui
					commodi, fac fidem te nihil nisi populi utilitatem et fructum quaerere, sine ad
					alios potestatem, ad te gratiam benefici tui pervenire. nam hoc
					quidem vix est liberi populi, vix vestrorum animorum ac magnificentiae.
						 quis legem tulit? Rullus.
						 quis maiorem partem populi suffragiis prohibuit? Rullus.
						 quis comitiis praefuit, quis tribus quas voluit vocavit nullo
					custode sortitus, quis x viros quos voluit creavit? idem 
					Rullus. quem principem renuntiavit? Rullum. vix me hercule
					servis hoc eum suis, non modo vobis omnium gentium dominis probaturum
					arbitror. optimae leges igitur hac lege sine ulla exceptione
					tollentur; idem lege sibi sua curationem petet, idem maiore parte populi
					suffragiis spoliata comitia habebit, quos volet atque in eis se ipsum
					renuntiabit, et videlicet conlegas suos ascriptores legis agrariae non
					repudiabit, a quibus ei locus primus in indice et in praescriptione legis
					concessus est; ceteri fructus omnium rerum qui in spe legis huius positi sunt
					communi cautione atque aequa ex parte retinentur.

at videte hominis diligentiam, si aut Rullum illud 
					cogitasse aut si Rullo potuisse in mentem venire arbitramini.
						 viderunt ei qui haec machinabantur, si vobis ex omni populo
					deligendi potestas esset data, quaecumque res esset in qua fides, integritas,
					virtus, auctoritas quaereretur, vos eam sine dubitatione ad Cn. Pompeium
					principem delaturos. etenim quem unum ex cunctis delegissetis ut eum
					omnibus omnium gentium bellis terra et mari praeponeretis, certe in
					 x viris faciendis sive fides haberetur sive honos, et committi huic
					optime et ornari hunc iustissime posse intellegebant.

itaque excipitur hac lege non adulescentia, non
					legitimum aliquod impedimentum, non potestas, non magistratus ullus aliis
					negotiis ac legibus impeditus, reus denique quo minus x vir fieri
					possit, non excipitur; Cn. Pompeius excipitur, ne cum P. Rullo—taceo de ceteris
						— x vir fieri possit. praesentem enim profiteri iubet,
					quod nulla alia in lege umquam fuit ne in eis quidem magistratibus quorum certus
					ordo est, ne, si accepta lex esset, illum sibi conlegam ascriberetis custodem ac
					vindicem cupiditatum. hic , quoniam
					video vos hominis dignitate et contumelia legis esse commotos, renovabo illud
					quod initio dixi, regnum comparari, libertatem vestram hac lege funditus tolli.

an vos aliter existimabatis?
					cum ad omnia vestra pauci homines cupiditatis oculos adiecissent, non eos in
					primis id acturos ut ex omni custodia vestrae libertatis, ex omni potestate,
					curatione, patrocinio vestrorum commodorum Cn. Pompeius depelleretur?
						 viderunt et vident, si per imprudentiam vestram, neglegentiam
					meam legem incognitam acceperitis, fore uti postea cognitis insidiis, cum
						 x viros creetis, tum vitiis omnibus et sceleribus legis Cn. Pompei
					praesidium opponendum putetis. et hoc parvum argumentum vobis erit, a
					certis hominibus dominationem potestatemque omnium rerum quaeri, cum videatis
					eum quem custodem vestrae libertatis fore videant expertem fieri dignitatis?

cognoscite nunc quae potestas x viris et quanta detur.
						 primum lege curiata x viros ornat. iam hoc
					inauditum et plane novum, uti curiata lege magistratus detur qui nullis comitiis
					ante sit datus. eam legem ab eo praetore populi Romani qui sit primus
					factus ferri iubet. at quo modo? Vt ei x viratum habeant
					quos plebs designaverit. oblitus est nullos a plebe designari.
						 et is orbem terrarum constringit novis legibus qui, quod in
					secundo capite scriptum est, non meminit in tertio? atque hic
					perspicuum est quid iuris a maioribus acceperitis, quid ab hoc tribuno plebis
					vobis relinquatur. maiores de
					singulis magistratibus bis vos sententiam ferre voluerunt. nam cum
					centuriata lex censoribus ferebatur, cum curiata ceteris patriciis
					magistratibus, tum iterum de eisdem iudicabatur, ut esset reprehendendi
					potestas, si populum benefici sui paeniteret.

nunc , Quirites, prima illa comitia tenetis, centuriata et tributa,
					curiata tantum auspiciorum causa remanserunt. hic autem tribunus
					plebis quia videbat potestatem neminem iniussu populi aut plebis posse habere,
					curiatis eam comitiis quae vos non initis confirmavit, tributa quae vestra erant
					sustulit. ita cum maiores binis comitiis voluerint vos de singulis
					magistratibus iudicare, hic homo popularis ne unam quidem populo comitiorum
					potestatem reliquit.

sed videte
					hominis religionem et diligentiam. vidit et perspexit sine curiata
					lege x viros potestatem habere non posse, quoniam per viiii 
					tribus essent constituti; iubet ferre de his legem curiatam; praetori imperat.
						 quam id ipsum absurde, nihil ad me attinet. iubet 
					enim, qui primus sit praetor factus, eum legem curiatam ferre; sin is ferre non
					possit, qui postremus sit, ut aut lusisse in tantis rebus aut profecto nescio
					quid spectasse videatur. verum hoc quod est aut ita perversum ut
					ridiculum, aut ita malitiosum ut obscurum sit, relinquamus; ad religionem
					hominis revertamur. videt sine lege curiata nihil agi per
						 x viros posse.

quid 
					postea, si ea lata non erit? attendite ingenium. ' Tvm ei
						xviri ,' inquit, ' eodem ivre sint qvo qvi optima
					lege. ' si hoc fieri potest ut in hac civitate quae longe iure
					libertatis ceteris civitatibus antecellit quisquam nullis comitiis imperium aut
					potestatem adsequi possit, quid attinet tertio capite legem curiatam ferre
					iubere, cum quarto permittas ut sine lege curiata idem iuris habeant quod
					haberent, si optima lege a populo essent creati? reges constituuntur,
					non x viri, Quirites, itaque ab his initiis fundamentisque nascuntur,
					ut non modo cum magistratum gerere coeperint, sed etiam cum
					constituentur, omne vestrum ius, potestas libertasque tollatur.

at 
					videte quam diligenter retineat ius tribuniciae potestatis.
						 consulibus legem curiatam ferentibus a tribunis plebis saepe est
					intercessum—neque tamen nos id querimur, esse hanc tribunorum plebis potestatem;
					tantum modo, si quis ea potestate temere est usus, furiosum 
					existimamus—; hic tribunus plebis legi curiatae quam praetor ferat adimit
					intercedendi potestatem. atque hoc cum in eo reprehendendum est quod
					per tribunum plebis tribunicia potestas minuitur, tum in eo deridendum quod
					consuli, si legem curiatam non habet, attingere rem militarem non licet, hic,
					cui vetat intercedi, ei potestatem, etiam si intercessum sit, tamen eandem
					constituit quam si lata esset lex, ut non intellegam qua re aut hic vetet
					intercedere aut quemquam intercessurum putet, cum intercessio stultitiam
					intercessoris significatura sit, non rem impeditura.

sint igitur x viri neque veris comitiis, hoc est, populi
					suffragiis, neque illis ad speciem atque ad usurpationem vetustatis per
						 xxx lictores auspiciorum causa adumbratis constituti.
						 videte nunc eos qui a vobis nihil potestatis acceperint quanto
					maioribus ornamentis adficiat quam omnes nos adfecti sumus quibus vos
					amplissimas potestates dedistis. iubet auspicia coloniarum
					deducendarum causa x viros habere pullarios que ,
						' eodem ivre ,' inquit, ' qvo habvervnt iiiviri lege
						Sempronia. ' audes etiam, Rulle, mentionem facere legis
					Semproniae, nec te ea lex ipsa commonet iii viros illos
						 xxxv tribuum suffragio creatos esse? et cum tu a Ti.
					Gracchi aequitate ac pudore longissime remotus sis, id quod dissimillima ratione
					factum sit eodem iure putas esse oportere?

dat praeterea potestatem
					verbo praetoriam, re vera regiam; definit in quinquennium, facit sempiternam;
					tantis enim confirmat opibus et copiis ut invitis eripi nullo modo possit.
						 deinde ornat apparitoribus, scribis, librariis, praeconibus,
					architectis, praeterea mulis, tabernaculis, centunculis, supellectili; sumptum
					haurit ex aerario, suppeditat a sociis; finitores ex equestri loco ducentos,
					vicenos singulorum stipatores corporis constituit, eosdem ministros et
					satellites potestatis. 
				 formam adhuc habetis, Quirites, et speciem ipsam tyrannorum; insignia
					videtis potestatis, nondum ipsam potestatem. dixerit enim fortasse
					quispiam: 'quid me ista laedunt, scriba, lictor, praeco, pullarius?'
						 omnia sunt haec huius modi, Quirites, ut, ea qui habeat sine
					vestris suffragiis, aut rex non ferendus aut privatus furiosus esse videatur.

perspicite quanta potestas
					permittatur; non privatorum insaniam, sed intolerantiam regum esse dicetis.
						 primum permittitur infinita potestas innumerabilis pecuniae
					conficiendae vestris vectigalibus non fruendis, sed alienandis; deinde orbis
					terrarum gentiumque omnium datur cognitio sine consilio, poena sine
					provocatione, animadversio sine auxilio.

iudicare per quinquennium vel de consulibus vel de ipsis
					tribunis plebis poterunt; de illis interea nemo iudicabit; magistratus eis
					petere licebit, causam dicere non licebit; emere agros a quibus volent et quos
					volent quam volent magno poterunt; colonias deducere novas, renovare veteres,
					totam Italiam suis coloniis ut complere liceat permittitur; omnis provincias
					obeundi, liberos populos agris multandi, regnorum vendendorum summa potestas
					datur; cum velint, Romae esse, cum commodum sit, quacumque velint summo cum
					imperio iudicioque rerum omnium vagari ut liceat conceditur; interea dissolvant
					iudicia publica, e consiliis abducant quos velint, singuli de maximis rebus
					iudicent, quaestori permittant, finitorem mittant, ratum sit quod finitor uni
					illi a quo missus erit renuntiaverit.

verbum mihi deest, Quirites, cum ego	hanc potestatem regiam appello,
					sed profecto maior est quaedam.	 nullum enim regnum fuit umquam quod non se, si minus
					iure aliquo, at regionibus tamen certis contineret. hoc vero
					infinitum est, quo et regna omnia et vestrum imperium, quod latissime patet, et
					ea quae partim libera a vobis, partim etiam ignorata vobis sunt, permissu legis
					continentur. 
				 datur igitur eis primum ut liceat ea vendere omnia de quibus vendendis
					senatus consulta facta sunt M. Tullio Cn. Cornelio consulibus post ve 
					ea.

cur hoc tam est obscurum atque
					caecum? quid ? ista omnia de quibus senatus censuit nominatim in lege
					perscribi nonne potuerunt? duae sunt huius obscuritatis causae,
					Quirites, una pudoris, si quis pudor esse potest in tam insigni impudentia,
					altera sceleris. nam neque ea quae senatus vendenda censuit nominatim
					audet appellare; sunt enim loca publica urbis, sunt sacella quae post restitutam
					tribuniciam potestatem nemo attigit, quae maiores in urbe partim ornamenta
						urbis, partim periculi perfugia esse voluerunt. haec lege
					tribunicia x viri vendent. accedet eo mons Gaurus, accedent
					salicta ad Minturnas, adiungetur etiam illa via vendibilis Herculanea multarum
					deliciarum et magnae pecuniae, permulta alia quae senatus propter angustias
					aerari vendenda censuit, consules propter invidiam non vendiderunt.

verum haec fortasse propter pudorem in
					lege reticentur. sed illud magis est credendum et pertimescendum quod
					audaciae x virali corrumpendarum tabularum publicarum fingendorumque
					senatus consultorum, quae facta numquam sint, cum ex eo numero qui per eos annos
					consules fuerunt multi mortui sint, magna potestas permittitur. Nisi forte nihil
					est aequum nos de eorum audacia suspicari quorum cupiditati nimium angustus
					orbis terrarum esse videatur.

habetis unum venditionis genus quod magnum videri vobis intellego; sed
					attendite animos ad ea quae consequuntur; hunc quasi gradum quendam atque aditum
					ad cetera factum intellegetis. ' Qvi agri, qvae loca, aedificia. '
						 quid est praeterea? multa in mancipiis, in pecore,
					auro, argento, ebore, veste, supellectili, ceteris rebus. quid dicam?
					invidiosum putasse hoc fore, si omnia nominasset? non metuit
					invidiam. quid ergo? longum putavit et timuit ne quid
					praeteriret; ascripsit ' alivdve qvid ,' qua brevitate rem nullam
					esse exceptam videtis. quicquid igitur sit extra Italiam quod
					publicum populi Romani factum sit L. Sulla Q. Pompeio consulibus aut postea, id
						 x viros iubet vendere.

hoc capite, Quirites, omnis gentis, nationes, provincias, regna
						 x virum dicioni, iudicio potestatique permissa et condonata esse
					dico. primum hoc quaero, ecqui tandem locus usquam sit quem non
					possint x viri dicere publicum populi Romani esse factum.
						 nam cum idem possit iudicare qui dixerit, quid est quod non
					liceat ei dicere cui liceat eidem iudicare? Commodum erit Pergamum, Smyrnam,
					Trallis, Ephesum, Miletum, Cyzicum, totam denique Asiam quae post L. Sullam Q.
					Pompeium consules recuperata sit populi Romani factam esse dicere;

utrum oratio ad eius rei disputationem deerit, an, cum idem
					et disseret et iudicabit, impelli non poterit ut falsum iudicet? an, si
					condemnare Asiam nolet, terrorem damnationis et minas non quanti volet
					aestimabit? quid ? quod disputari
					contra nullo pacto potest, quod iam statutum a nobis est et iudicatum, quoniam
					hereditatem iam crevimus, regnum Bithyniae, quod certe publicum est populi
					Romani factum, num quid causae est quin omnis agros, urbis, stagna, portus,
					totam denique Bithyniam x viri vendituri sint? quid ?
					Mytilenae, quae certe vestrae, Quirites, belli lege ac victoriae iure factae
					sunt, urbs et natura ac situ et descriptione aedificiorum et pulchritudine in
					primis nobilis, agri iucundi et fertiles, nempe eodem capite inclusi
					continentur.

quid ? Alexandrea
					cunctaque Aegyptus ut occulte latet, ut recondita est, ut furtim tota
						 x viris traditur! quis enim vestrum hoc ignorat, dici
					illud regnum testamento regis Alexae populi Romani esse factum? hic 
					ego consul populi Romani non modo nihil iudico sed ne quid sentiam quidem
					profero. Magna enim mihi res non modo ad statuendum sed etiam ad dicendum
					videtur esse. video qui testamentum factum esse confirmet;
					auctoritatem senatus exstare hereditatis aditae sentio tum cum Alexa mortuo nos
					tris legatos Tyrum misimus, qui ab illo pecuniam depositam recuperarent.

haec L. Philippum saepe in
					senatu confirmasse memoria teneo; eum qui regnum illud teneat hoc tempore neque
					genere neque animo regio esse inter omnis fere video convenire.
						 dicitur contra nullum esse testamentum, non oportere populum
					Romanum omnium regnorum appententem videri, demigraturos in illa loca nostros
					homines propter agrorum bonitatem et omnium rerum copiam.

hac tanta de re P. Rullus cum ceteris
						 x viris conlegis suis iudicabit, et utrum iudicabit?
						 nam utrumque ita magnum est ut nullo modo neque concedendum neque
					ferendum sit. volet esse popularis; populo Romano adiudicabit.
						 ergo idem ex sua lege vendet Alexandream, vendet Aegyptum, urbis
					copiosissimae pulcherrimorumque agrorum iudex, arbiter, dominus, rex denique
					opulentissimi regni reperietur. non sumet sibi tantum, non appetet;
					iudicabit Alexandream regis esse, a populo Romano abiudicabit.

primum cur
						 de populi Romani hereditate x viri iudicent, cum vos
					volueritis de privatis hereditatibus c viros iudicare?
						 deinde quis aget causam populi Romani? ubi res ista agetur? qui
					sunt isti x viri, quos prospiciamus regnum Alexandreae Ptolomaeo
					gratis adiudicaturos? quod si Alexandrea petebatur, cur non eosdem
					cursus hoc tempore quos L. Cotta L. Torquato consulibus cucurrerunt? cur non
					aperte ut antea, cur non item ut tum, derecto et palam regionem illam
					petiverunt? an qui etesiis, qui per cursum rectum regnum tenere non potuerunt,
					nunc caecis tenebris et caligine se Alexandream perventuros arbitrati sunt?

atque illud circumspicite
					vestris mentibus una, Quirites. legatos nostros, homines auctoritate
					tenui, qui rerum privatarum causa legationes liberas obeunt, tamen exterae
					nationes ferre vix possunt. grave est enim nomen imperi atque id
					etiam in levi persona pertimescitur, propterea quod vestro, non suo nomine, cum
					hinc egressi sunt, abutuntur. quid censetis, cum isti
					 x viri cum imperio, cum fascibus, cum illa delecta finitorum iuventute
					per totum orbem terrarum vagabuntur, quo tandem animo, quo metu, quo periculo
					miseras nationes futuras?

est in
					imperio terror; patientur. est in adventu sumptus; ferent.
						 imperabitur aliquid muneris; non recusabunt. illud 
					vero quantum est, Quirites, cum is x vir qui aliquam in urbem aut
					exspectatus ut hospes aut repente ut dominus venerit illum ipsum locum quo
					venerit, illam ipsam sedem hospitalem in quam erit deductus publicam populi
					Romani esse dicet! at quanta calamitas populi, si dixerit, quantus
					ipsi quaestus, si negarit! atque idem qui haec appetunt queri non
					numquam solent omnis terras Cn. Pompeio atque omnia maria esse permissa.
						 simile vero est multa committi et condonari omnia, labori et
					negotio praeponi an praedae et quaestui, mitti ad socios liberandos an ad
					opprimendos! denique , si qui est honos singularis, nihilne interest,
					utrum populus Romanus eum cui velit deferat, an is impudenter populo Romano per
					legis fraudem surripiatur?

intellexistis quot res et quantas x viri legis permissu
					vendituri sint. non est satis. Cum se sociorum, cum exterarum
					nationum, cum regum sanguine implerint, incidant nervos populi Romani, adhibeant
					manus vectigalibus vestris, inrumpant in aerarium. sequitur enim
					caput, quo capite ne permittit quidem, si forte desit pecunia, quae tanta ex
					superioribus recipi potest ut deesse non debeat, sed plane, quasi ea res vobis
					saluti futura sit, ita cogit atque imperat ut x viri vestra vectigalia
					vendant nominatim, Quirites.

eam tu
					mihi ex ordine recita de legis scripto populi Romani auctionem; quam me hercule
					ego praeconi huic ipsi luctuosam et acerbam praedicationem futuram
						puto.— Avctio —Vt in suis rebus, ita in re publica luxuriosus
						 est nepos, qui prius silvas vendat quam vineas! Italiam
					percensuisti; perge in Siciliam.— nihil est in hac provincia quod aut
					in oppidis aut in agris maiores nostri proprium nobis reliquerint quin id venire
					iubeat.

quod partum recenti
					victoria maiores vobis in sociorum urbibus ac finibus et vinculum pacis et
					monumentum belli reliquerunt, id vos ab illis acceptum hoc auctore vendetis?
						 hic mihi parumper mentis vestras, Quirites, commovere videor, dum
					patefacio vobis quas isti penitus abstrusas insidias se posuisse arbitrantur
					contra Cn. Pompei dignitatem. et mihi, quaeso, ignoscite, si appello
					talem virum saepius. vos mihi praetori biennio ante, Quirites, hoc
					eodem in loco personam hanc imposuistis ut, quibuscumque rebus possem, illius
					absentis dignitatem vobiscum una tuerer. feci adhuc quae potui, neque
					familiaritate illius adductus nec spe honoris atque amplissimae dignitatis, quam
					ego, etsi libente illo, tamen absente illo per vos consecutus sum.

quam ob rem, cum intellegam totam hanc
					fere legem ad illius opes evertendas tamquam machinam comparari, et resistam
					consiliis hominum et perficiam profecto, quod ego video, ut id vos universi non
					solum videre verum etiam tenere possitis. 
					 iubet venire quae Attalensium, quae Phaselitum, quae
					Olympenorum fuerint, agrumque Aperensem et Oroandicum et Gedusanum.
						 haec P. Servili imperio et victoria, clarissimi viri, vestra
					facta sunt. adiungit agros Bithyniae regios quibus nunc publicani
					fruuntur; deinde Attalicos agros in Cherroneso, in Macedonia qui regis Philippi
					sive Persae fuerunt, qui item a censoribus locati sunt et certissimum vectigal
						 adferunt .

ascribit eidem auctioni Corinthios agros opimos et fertilis, et Cyrenensis qui Apionis
					fuerunt, et agros in Hispania propter Carthaginem novam et in Africa ipsam
					veterem Carthaginem vendit, quam videlicet P. Africanus non propter religionem
					sedum illarum ac vetustatis de consili sententia consecravit, nec ut ipse locus
					eorum qui cum hac urbe de imperio decertarunt vestigia calamitatis ostenderet,
					sed non fuit tam diligens quam est Rullus, aut fortasse emptorem ei loco
					reperire non potuit. verum inter hos agros captos veteribus bellis
					virtute summorum imperatorum adiungit regios agros Mithridatis, qui in
					Paphlagonia, qui in Ponto, qui in Cappadocia fuerunt, ut eos x viri
					vendant. itane vero?

non legibus
					datis, non auditis verbis imperatoris, nondum denique bello confecto, cum rex
					Mithridates amisso exercitu regno expulsus tamen in ultimis terris aliquid etiam
					nunc moliatur atque ab invicta Cn. Pompei manu Maeote et illis paludibus et
					itinerum angustiis atque altitudine montium defendatur, cum imperator in bello
					versetur, in locis autem illis etiam nunc belli nomen reliquum sit, eos agros
					quorum adhuc penes Cn. Pompeium omne iudicium et potestas more maiorum debet
					esse x viri vendent?

et ,
					credo, P. Rullus—is enim sic se gerit ut sibi iam x vir designatus
					esse videatur—ad eam auctionem potissimum proficiscetur! 
					 is videlicet, ante quam veniat in Pontum,
					litteras ad Cn. Pompeium mittet, quarum ego iam exemplum ab istis compositum
					esse arbitror: ' P. Servilivs Rvllvs tribvnvs plebis xvir s. d.
							 Cn. Pompeio Cn. f. ' non credo ascripturum
					esse ' Magno ,' non enim videtur id quod imminuere lege conatur
					concessurus verbo. ' te volo cvrare vt mihi Sinopae praesto sis
						avxilivmqve addvcas, dvm eos agros qvos tv tvo labore cepisti ego
						mea lege vendam. ' an Pompeium non adhibebit? in eius
					provincia vendet manubias imperatoris? ponite ante oculos vobis
					Rullum in Ponto inter nostra atque hostium castra hasta posita cum suis formosis
					finitoribus auctionantem.

neque in
					hoc solum inest contumelia, quae vehementer et insignis est et nova, ut ulla res
					parta bello nondum legibus datis etiam tum imperatore bellum administrante non
					modo venierit verum locata sit. plus spectant homines certe quam
					contumeliam; sperant, si concessum sit inimicis Cn. Pompei cum imperio, cum
					iudicio omnium rerum, cum infinita potestate, cum innumerabili pecunia non solum
					illis in locis vagari verum etiam ad ipsius exercitum pervenire, aliquid illi
					insidiarum fieri, aliquid de eius exercitu, copiis, gloria detrahi posse.
						 putant , si quam spem in Cn. Pompeio exercitus habeat aut agrorum
					aut aliorum commodorum, hanc non habiturum, cum viderit earum rerum omnium
					potestatem ad x viros esse translatam.

patior non moleste tam stultos esse qui haec
					sperent, tam impudentis qui conentur; illud queror, tam me ab eis esse
					contemptum ut haec portenta me consule potissimum cogitarent. 
				 atque in omnibus his agris aedificiisque vendendis permittitur
						 x viris ut vendant ' qvibvscvmqve in locis. ' O
					perturbatam rationem, o libidinem effrenatam, o consilia dissoluta atque
					perdita! vectigalia locare nusquam
					licet nisi in hac urbe, hoc ex loco, hac vestrum frequentia. venire 
					nostras res proprias et in perpetuum a nobis abalienari in Paphlagoniae tenebris
					atque in Cappadociae solitudine licebit?

L.
					Sulla cum bona indemnatorum civium funesta illa auctione sua venderet et se
					praedam suam diceret vendere, tamen ex hoc loco vendidit nec, quorum oculos
					offendebat, eorum ipsorum conspectum fugere ausus est; x viri vestra
					vectigalia non modo non vobis, Quirites, arbitris sed ne praecone quidem publico
					teste vendent? 
				 sequitur ' omnis agros extra Italiam ' infinito ex
					tempore, non, ut antea, ab Sulla et Pompeio consulibus. cognitio 
					 x virum, privatus sit an publicus; eique agro pergrande vectigal
					imponitur.

hoc quantum iudicium,
					quam intolerandum, quam regium sit, quem praeterit, posse quibuscumque locis
					velint nulla disceptatione, nullo consilio privata publicare, publica liberare?
						 excipitur hoc capite ager in Sicilia Recentoricus;
					quem ego excipi et propter hominum necessitudinem et propter rei 
					aequitatem, Quirites, ipse vehementer gaudeo. sed quae est 
					haec impudentia! qui agrum Recentoricum possident, vetustate
					possessionis se, non iure, misericordia senatus, non agri condicione defendunt.
						 nam illum agrum publicum esse fatentur; se moveri possessionibus,
					antiquissimis sedibus, ac dis penatibus negant oportere. ac , si est
					privatus ager Recentoricus, quid eum excipis? sin autem publicus, quae est ista
					aequitas ceteros, etiam si privati sint, permittere ut publici iudicentur, hunc
					excipere nominatim qui publicum se esse fateatur? ergo eorum ager
					excipitur qui apud Rullum aliqua ratione valuerunt, ceteri agri omnes qui ubique
					sunt sine ullo dilectu, sine populi Romani notione, sine iudicio senatus
						 x viris addicentur?

atque etiam est alia superiore capite quo
					omnia veneunt quaestuosa exceptio, quae teget eos agros de quibus foedere cautum
					est. audivit hanc rem non a me, sed ab aliis agitari saepe in senatu,
					non numquam ex hoc loco, possidere agros in ora maritima regem Hiempsalem quos
					P. Africanus populo Romano adiudicarit; ei tamen postea per C. Cottam consulem
					cautum esse foedere. hoc quia vos foedus non iusseritis, veretur
					Hiempsal ut satis firmum sit et ratum. cuicuimodi est illud, tollitur
					vestrum iudicium, foedus totum accipitur, comprobatur. quod minuit
					auctionem x viralem laudo, quod regi amico cavet non reprehendo, quod
					non gratis fit indico.

volitat enim
					ante oculos istorum Iuba, regis filius, adulescens non minus bene nummatus quam
					bene capillatus. 
				 vix iam videtur locus esse qui tantos acervos pecuniae capiat; auget,
					addit, accumulat. ' Avrvm, argentvm ex praeda, ex manvbiis, ex coronario
						ad qvoscvmqve pervenit neqve relatvm est in pvblicvm neqve in monvmento
						consvmptvm ,' id profiteri apud x viros et ad eos referri
					iubet. hoc capite etiam quaestionem de clarissimis viris qui populi
					Romani bella gesserunt, iudiciumque de pecuniis residuis ad x viros
					translatum videtis. Horum erit nullum iudicium quantae cuiusque manubiae
					fuerint, quid relatum, quid residuum sit; in posterum vero lex haec
					imperatoribus vestris constituitur; ut, quicumque de provincia decesserit, apud
					eosdem x viros quantum habeat praedae, manubiarum, auri coronarii,
					profiteatur.

hic tamen vir optimus
					eum quem amat excipit, Cn. Pompeium. Vnde iste amor tam improvisus ac tam
					repentinus? qui honore x viratus excluditur prope
					nominatim, cuius iudicium legumque datio, captorum agrorum ipsius virtute
					cognitio tollitur, cuius non in provinciam, sed in ipsa castra x viri
					cum imperio, infinita pecunia, maxima potestate et iudicio rerum omnium
					mittuntur, cui ius imperatorium, quod semper omnibus imperatoribus est
					conservatum, soli eripitur, is excipitur unus ne manubias referre iubeatur?
					Vtrum tandem hoc capite honos haberi homini, an invidia quaeri videtur?

remittit hoc Rullo Cn. Pompeius; beneficio isto legis, benignitate
						 x virali nihil utitur. nam si est aequum praedam ac
					manubias suas imperatores non in monumenta deorum immortalium neque in urbis
					ornamenta conferre, sed ad x viros tamquam ad dominos reportare, nihil
					sibi appetit praecipui Pompeius, nihil; volt se in communi atque in eodem quo
					ceteri iure versari. sin est iniquum, Quirites, si turpe, si
					intolerandum hos x viros portitores omnibus omnium pecuniis constitui,
					qui non modo reges atque exterarum nationum homines sed etiam imperatores
					vestros excutiant, non mihi videntur honoris causa excipere Pompeium, sed
					metuere ne ille eandem contumeliam quam ceteri ferre non possit.

Pompeius autem cum hoc animo sit ut,
					quicquid vobis placeat, sibi ferendum putet, quod vos ferre non poteritis, id
					profecto perficiet ne diutius inviti ferre cogamini. verum tamen
					cavet ut, si qua pecunia post nos consules ex novis vectigalibus recipiatur, ea
						 x viri utantur. nova porro vectigalia videt ea fore
					quae Pompeius adiunxerit. ita remissis manubiis vectigalibus eius
					virtute partis se frui putat oportere. 
				 parta sit pecunia, Quirites, x viris tanta quanta sit in
					terris, nihil praetermissum sit, omnes urbes, agri, regna denique, postremo
					etiam vectigalia vestra venierint, accesserint in cumulum manubiae vestrorum
					imperatorum; quantae et quam immanes divitiae x viris in tantis
					auctionibus, tot iudiciis, tam infinita potestate rerum omnium quaerantur
					videtis.

cognoscite nunc alios immensos atque intolerabilis quaestus, ut
					intellegatis ad certorum hominum importunam avaritiam hoc populare legis
					agrariae nomen esse quaesitum. hac pecunia iubet agros emi quo
					deducamini. non consuevi homines appellare asperius, Quirites, nisi
					lacessitus. vellem fieri posset ut a me sine contumelia nominarentur
					ei qui se x viros sperant futuros; iam videretis quibus hominibus
					omnium rerum et vendendarum et emendarum potestatem permitteretis.

sed quod ego nondum statuo mihi esse
					dicendum, vos tamen id potestis cum animis vestris cogitare; unum hoc certe
					videor mihi verissime posse dicere: tum cum haberet haec res publica Luscinos,
					Calatinos, Acidinos, homines non solum honoribus populi rebusque gestis verum
					etiam patientia paupertatis ornatos, et tum cum erant Catones, Phili, Laelii,
					quorum sapientiam temperantiamque in publicis privatisque, forensibus
					domesticisque rebus perspexeratis, tamen huiusce modi res commissa nemini est ut
					idem iudicaret et venderet et hoc faceret per quinquennium toto in orbe terrarum
					idemque agros vectigalis populi Romani abalienaret et, cum summam tantae
					pecuniae nullo teste sibi ipse ex sua voluntate fecisset, tum denique emeret a
					quibus vellet quod videretur.

committite vos nunc, Quirites, his hominibus haec omnia quos
					odorari hunc x viratum suspicamini; reperietis partem esse eorum
					quibus ad habendum, partem quibus ad consumendum nihil satis esse videatur.
						 hic ego iam illud quod
					expeditissimum est ne disputo quidem, Quirites, non esse hanc nobis a maioribus
					relictam consuetudinem ut emantur agri a privatis quo plebes publice deducatur;
					omnibus legibus agris publicis privatos esse deductos. huiusce modi
					me aliquid ab hoc horrido ac truce tribuno plebis exspectasse
						 confiteor ; hanc vero emendi et vendendi quaestuosissimam ac
					turpissimam mercaturam alienam actione tribunicia, alienam dignitate populi
					Romani semper putavi.

iubet agros
					emi. primum quaero quos agros et quibus in locis? nolo 
					suspensam et incertam plebem Romanam obscura spe et caeca exspectatione pendere.
					Albanus ager est, Setinus, Privernas, Fundanus, Vescinus, Falernus, Literninus,
					Cumanus, Nucerinus. audio . ab alia porta Capenas,
					Faliscus, Sabinus ager, Reatinus; ab alia Venafranus, Allifanus,
					Trebulanus. habes tantam pecuniam qua hosce omnis agros et ceteros
					horum similis non modo emere verum etiam coacervare possis; cur eos non definis
					neque nominas, ut saltem deliberare plebes Romana possit quid intersit sua, quid
					expediat, quantum tibi in emendis et in vendendis rebus committendum putet?
						' definio ,' inquit, 'Italiam.' satis certa regio.
						 etenim quantulum interest utrum in Massici radices, an in Silam
					silvam deducamini?

age , non definis
					locum; quid? naturam agri? ' vero ,' inquit, ' qvi arari avt coli
						possit. ' ' qui possit arari,' inquit, 'aut coli,' non qui
					aratus aut cultus sit. Vtrum haec lex est, an tabula Veratianae auctionis? in
					qua scriptum fuisse aiunt: ' Ivgera cc in qvibvs olivetvm fieri potest,
						ivgera ccc vbi institvi vineae possvnt. ' hoc tu emes ista
					innumerabili pecunia quod arari aut coli possit? quod solum tam exile
					et macrum est quod aratro perstringi non possit, aut quod est tam asperum
					saxetum in quo agricolarum cultus non elaboret? ' idcirco ,' inquit,
					'agros nominare non possum quia tangam nullum ab invito.' hoc ,
					Quirites, multo est quaestuosius quam si ab invito sumeret; inibitur enim ratio
					quaestus de vestra pecunia, et tum denique ager emetur cum idem expediet emptori
					et venditori.

sed videte vim legis agrariae. ne ei quidem qui agros
					publicos possident decedent de possessione, nisi erunt deducti optima condicione
					et pecunia maxima. conversa ratio. antea cum erat a
					tribuno plebis mentio legis agrariae facta, continuo qui agros publicos aut qui
					possessiones invidiosas tenebant extimescebant; haec lex eos homines fortunis
					locupletat, invidia liberat. quam multos enim, Quirites, existimatis
					esse qui latitudinem possessionum tueri, qui invidiam Sullanorum agrorum ferre
					non possint, qui vendere cupiant, emptorem non reperiant, perdere iam denique
					illos agros ratione aliqua velint? qui paulo ante diem noctemque
					tribunicium nomen horrebant, vestram vim metuebant, mentionem legis agrariae
					pertimescebant, ei nunc etiam ultro rogabuntur atque orabuntur ut agros partim
					publicos, partim plenos invidiae, plenos periculi quanti ipsi velint
						 x viris tradant. atque hoc carmen hic tribunus plebis
					non vobis, sed sibi intus canit.

habet socerum, virum optimum, qui tantum agri in illis rei
					publicae tenebris occupavit quantum concupivit. huic subvenire volt
					succumbenti iam et oppresso, Sullanis oneribus gravi, sua lege, ut liceat illi
					invidiam deponere, pecuniam condere. et vos non dubitatis quin
					vectigalia vestra vendatis plurimo maiorum vestrorum sanguine et sudore
					quaesita, ut Sullanos possessores divitiis augeatis, periculo liberetis?

nam ad hanc emptionem
						 x viralem duo genera agrorum spectant, Quirites. Eorum unum
					propter invidiam domini fugiunt, alterum propter vastitatem. Sullanus ager a
					certis hominibus latissime continuatus tantam habet invidiam ut veri ac fortis
					tribuni plebis stridorem unum perferre non possit. hic ager omnis,
					quoquo pretio coemptus erit, tamen ingenti pecunia nobis inducetur.
						 alterum genus agrorum propter sterilitatem incultum, propter
					pestilentiam vastum atque desertum emetur ab eis qui eos vident sibi esse, si
					non vendiderint, relinquendos. et nimirum id est quod ab hoc tribuno
					plebis dictum est in senatu, urbanam plebem nimium in re publica posse;
					exhauriendam esse; hoc enim verbo est usus, quasi de aliqua sentina
					ac non de optimorum civium genere loqueretur.

vos vero, Quirites, si me
					audire voltis, retinete istam possessionem gratiae, libertatis, suffragiorum,
					dignitatis, urbis, fori, ludorum, festorum dierum, ceterorum omnium commodorum,
					nisi forte mavoltis relictis his rebus atque hac luce rei publicae in Sipontina
					siccitate aut in Salpinorum plenis pestilentiae finibus Rullo duce
					conlocari. aut dicat quos agros empturus sit; ostendat et quid et
					quibus daturus sit. Vt vero, cum omnis urbis, agros, vectigalia, regna
					vendiderit, tum harenam aliquam aut paludes emat, id vos potestis, quaeso,
					concedere? quamquam illud est egregium quod hac lege ante omnia
					veneunt, ante pecuniae coguntur et coacervantur quam gleba una ematur.
						 deinde emi iubet, ab invito vetat.

quaero , si qui velint vendere non fuerint, quid
					pecuniae fiet? referre in aerarium lex vetat, exigi prohibet.
						 igitur pecuniam omnem x viri tenebunt, vobis ager non
					emetur; vectigalibus abalienatis, sociis vexatis, regibus atque omnibus gentibus
					exinanitis illi pecunias habebunt, vos agros non habebitis. ' facile ,'
					inquit, 'adducentur pecuniae magnitudine ut velint vendere.' ergo ea
					lex est qua nostra vendamus quanti possimus, aliena emamus quanti possessores
					velint.

atque in hos agros qui hac lege empti sint colonias ab his
						 x viris deduci iubet. quid ? omnisne locus eius modi est
					ut nihil intersit rei publicae, colonia deducatur in eum locum necne, an est
					locus qui coloniam postulet, est qui plane recuset? quo in
					genere sicut in ceteris rei publicae partibus est operae pretium diligentiam
					maiorum recordari, qui colonias sic idoneis in locis contra suspicionem periculi
					conlocarunt ut esse non oppida Italiae, sed propugnacula imperi viderentur.
						 hi deducent colonias in eos agros quos emerint; etiamne si rei
					publicae non expediat?

' et 
						in qvae loca praeterea 
					 videbitvr. ' quid igitur est causae quin coloniam in
					Ianiculum possint deducere et suum praesidium in capite atque cervicibus nostris
					conlocare? tu non definias quot colonias, in quae loca, quo numero
					colonorum deduci velis, tu occupes locum quem idoneum ad vim tuam iudicaris,
					compleas numero, confirmes praesidio quo velis, populi Romani vectigalibus atque
					omnibus copiis ipsum populum Romanum coerceas, opprimas, redigas in istam
						 x viralem dicionem ac potestatem?

Vt vero totam Italiam suis praesidiis
					obsidere atque occupare cogitet, quaeso, Quirites, cognoscite.
						 permittit 
					 x viris ut in omnia municipia, in omnis colonias totius Italiae
					colonos deducant quos velint, eisque colonis agros dari iubet. num 
					obscure maiores opes quam libertas vestra pati potest, et maiora praesidia
					quaeruntur, num obscure regnum constituitur, num obscure libertas vestra
					tollitur? nam cum idem omnem pecuniam, maximam multitudinem
						 obtinebunt , idem totam Italiam suis opibus obsidebunt, idem
					vestram libertatem suis praesidiis et coloniis interclusam tenebunt, quae spes
					tandem, quae facultas recuperandae vestrae libertatis relinquetur?

at enim ager Campanus hac lege dividetur orbi terrae pulcherrimus et
					Capuam colonia deducetur, urbem amplissimam atque ornatissimam. quid 
					ad haec possumus dicere? de commodo prius vestro dicam, Quirites;
					deinde ad amplitudinem et dignitatem revertar, ut, si quis agri aut oppidi
					bonitate delectatur, ne quid exspectet, si quem rei indignitas commovet, ut huic
					simulatae largitioni resistat. ac primum de oppido dicam, si quis est
					forte quem Capua magis quam Roma delectet. V milia colonorum Capuam scribi
					iubet; ad hunc numerum quingenos sibi singuli sumunt.

quaeso , nolite vosmet ipsos consolari; vere et
					diligenter considerate. num vobis aut vestri similibus integris,
					quietis, otiosis hominibus in hoc numero locum fore putatis? si est
					omnibus vobis maiori ve vestrum parti, quamquam me vester honos
					vigilare dies atque noctes et intentis oculis omnis rei publicae partis intueri
					iubet, tamen paulisper, si ita commodum vestrum fert, conivebo. sed 
					si v hominum milibus ad vim, facinus caedemque delectis locus atque
					urbs quae bellum facere atque instruere possit quaeritur, tamenne patiemini
					vestro nomine contra vos firmari opes, armari praesidia, urbis, agros, copias
					comparari?

nam agrum quidem
					Campanum quem vobis ostentant ipsi concupiverunt; deducent suos, quorum nomine
					ipsi teneant et fruantur; coement praeterea; ista dena iugera continuabunt.
						 nam si dicent per legem id non licere, ne per Corneliam quidem
					licet; at videmus, ut longinqua mittamus, agrum Praenestinum a paucis possideri.
						 neque istorum pecuniis quicquam aliud deesse video nisi eius modi
					fundos quorum subsidio familiarum magnitudines et Cumanorum ac Puteolanorum
					praediorum sumptus sustentare possint. quod si vestrum commodum
					spectat, veniat et coram mecum de agri Campani divisione disputet.

quaesivi 
					ex eo Kalendis Ianuariis quibus hominibus et quem ad modum illum agrum esset
					distributurus. respondit a Romilia tribu se initium esse facturum.
						 primum quae est ista superbia et contumelia ut populi pars
					amputetur, ordo tribuum neglegatur, ante rusticis detur ager, qui habent, quam
					urbanis, quibus ista agri spes et iucunditas ostenditur? aut , si hoc
					ab se dictum negat et satis facere omnibus vobis cogitat, proferat; in iugera
					dena discribat, a Suburana usque ad Arniensem nomina vestra proponat.
						 si non modo dena iugera dari vobis sed ne constipari quidem
					tantum numerum hominum posse in agrum Campanum intellegetis, tamenne vexari rem
					publicam, contemni maiestatem populi Romani, deludi vosmet ipsos diutius a
					tribuno plebis patiemini?

quod si
					posset ager iste ad vos pervenire, nonne eum tamen in patrimonio vestro remanere
					malletis? Vnumne fundum pulcherrimum populi Romani, caput vestrae pecuniae,
					pacis ornamentum, subsidium belli, fundamentum vectigalium, horreum legionum,
					solacium annonae disperire patiemini? an obliti estis Italico bello
					amissis ceteris vectigalibus quantos agri Campani fructibus exercitus alueritis?
					an ignoratis cetera illa magnifica populi Romani vectigalia perlevi saepe
					momento fortunae inclinatione temporis pendere? quid nos Asiae
					portus, quid Syriae ora, quid omnia transmarina vectigalia iuvabunt tenuissima
					suspicione praedonum aut hostium iniecta?

at vero hoc agri Campani vectigal, Quirites, eius modi est ut
					cum domi sit et omnibus praesidiis oppidorum tegatur, tum neque bellis infestum
					nec fructibus varium nec caelo ac loco calamitosum esse soleat.
						 maiores nostri non solum id quod de Campanis ceperant
					non imminuerunt verum etiam quod ei tenebant quibus adimi iure non poterat
					coemerunt. qua de causa nec duo Gracchi qui de plebis Romanae
					commodis plurimum cogitaverunt, nec L. Sulla qui omnia sine ulla religione
					quibus voluit est dilargitus, agrum Campanum attingere ausus est; Rullus
					exstitit qui ex ea possessione rem publicam demoveret ex qua nec Gracchorum
					benignitas eam nec Sullae dominatio deiecisset. 
					 quem agrum nunc praetereuntes vestrum esse dicitis et quem per
					iter qui faciunt, externi homines, vestrum esse audiunt, is, cum erit divisus,
						 neque erit vester neque vester esse dicetur. at qui
					homines possidebunt?

primo quidem
					acres, ad vim prompti, ad seditionem parati qui, simul ac x viri
					concrepuerint, armati in civis et expediti ad caedem esse possint; deinde ad
					paucos opibus et copiis adfluentis totum agrum Campanum perferri videbitis.
						 vobis interea, qui illas a maioribus pulcherrimas vectigalium
					sedis armis captas accepistis, gleba nulla de paternis atque avitis
					possessionibus relinquetur. at quantum intererit inter vestram et
					privatorum diligentiam! quid ? Cum a maioribus nostris P. Lentulus,
					qui princeps senatus fuit , in ea loca missus esset ut privatos agros
					qui in publicum Campanum incurrebant pecunia publica coemeret, dicitur
					renuntiasse nulla se pecunia fundum cuiusdam emere potuisse, eumque qui nollet
					vendere ideo negasse se adduci posse uti venderet quod, cum pluris fundos
					haberet, ex illo solo fundo numquam malum nuntium audisset.

itane vero? privatum haec causa commovit; populum
					Romanum ne agrum Campanum privatis gratis Rullo rogante tradat non commovebit?
						 at idem populus Romanus de hoc vectigali potest dicere quod ille
					de suo fundo dixisse dicitur. Asia multos annos vobis fructum Mithridatico bello
					non tulit, Hispaniarum vectigal temporibus Sertorianis nullum fuit, Siciliae
					civitatibus bello fugitivorum M'. Aquilius etiam mutuum frumentum dedit; at ex
					hoc vectigali numquam malus nuntius auditus est. cetera vectigalia
					belli difficultatibus adfliguntur; hoc vectigali etiam belli difficultates
					sustentantur.

deinde in hac
					adsignatione agrorum ne illud quidem dici potest quod in ceteris, agros desertos
					a plebe atque a cultura hominum liberorum esse non oportere. sic enim dico, si Campanus ager dividatur,
					exturbari et expelli plebem ex agris, non constitui et conlocari.
						 totus enim ager Campanus colitur et possidetur a plebe, et a
					plebe optima et modestissima; quod genus hominum optime moratum, optimorum et
					aratorum et militum, ab hoc plebicola tribuno plebis funditus eicitur.
						 atque illi miseri nati in illis agris et educati, glebis
					subigendis exercitati, quo se subito conferant non habebunt; his robustis et
					valentibus et audacibus x virum satellitibus agri Campani possessio
					tota tradetur, et, ut vos nunc de vestris maioribus praedicatis: 'hunc agrum
					nobis maiores nostri reliquerunt,' sic vestri posteri de vobis praedicabunt:
					'hunc agrum patres nostri acceptum a patribus suis perdiderunt.'

equidem existimo: si iam campus
					Martius dividatur et uni cuique vestrum ubi consistat bini pedes adsignentur,
					tamen promiscue toto quam proprie parva frui parte malitis. qua re
					etiam si ad vos esset singulos aliquid ex hoc agro perventurum qui vobis
					ostenditur, aliis comparatur, tamen honestius eum vos universi quam singuli
					possideretis. nunc vero cum ad vos nihil pertineat, sed paretur
					aliis, eripiatur vobis, nonne acerrime, tamquam armato hosti, sic huic legi pro
					vestris agris resistetis? 
				 adiungit Stellatem campum agro Campano et in eo duodena discribit in
					singulos homines iugera. quasi vero paulum differat ager Campanus a
						 stellati ;

sed multitudo,
					Quirites, quaeritur qua illa omnia oppida compleantur. nam dixi antea
					lege permitti ut quae velint municipia, quas velint veteres colonias colonis
					suis occupent. Calenum municipium complebunt, Teanum oppriment, Atellam, Cumas,
					Neapolim, Pompeios, Nuceriam suis praesidiis devincient, Puteolos vero qui nunc
					in sua potestate sunt, suo iure libertateque utuntur, totos novo populo atque
					adventiciis copiis occupabunt. tunc 
					illud vexillum Campanae coloniae vehementer huic imperio timendum Capuam a
						 x viris inferetur, tunc contra hanc Romam, communem patriam omnium
					nostrum, illa altera Roma quaeretur.

in id oppidum homines nefarie rem publicam vestram transferre
					conantur, quo in oppido maiores nostri nullam omnino rem publicam esse
					voluerunt, qui tris solum urbis in terris omnibus, Carthaginem, Corinthum,
					Capuam, statuerunt posse imperi gravitatem ac nomen sustinere. deleta 
					Carthago est, quod cum hominum copiis, tum ipsa natura ac loco, succincta
					portibus, armata muris, excurrere ex Africa, imminere duabus fructuosissimis
					insulis populi Romani videbatur. Corinthi vestigium vix relictum est.
						 erat enim posita in angustiis atque in faucibus Graeciae sic ut
					terra claustra locorum teneret et duo maria maxime navigationi diversa paene
					coniungeret, cum pertenui discrimine separentur. haec quae procul
					erant a conspectu imperi non solum adflixerunt sed etiam, ne quando recreata
					exsurgere atque erigere se possent, funditus, ut dixi, sustulerunt.

de Capua multum est et diu consultatum;
					exstant litterae, Quirites, publicae, sunt senatus consulta complura.
						 statuerunt homines sapientes, si agrum Campanis ademissent,
					magistratus, senatum, publicum ex illa urbe consilium sustulissent, imaginem rei
					publicae nullam reliquissent, nihil fore quod Capuam timeremus.
						 itaque hoc perscriptum in monumentis veteribus reperietis, ut
					esset urbs quae res eas quibus ager Campanus coleretur suppeditare posset, ut
					esset locus comportandis condendisque fructibus, ut aratores cultu agrorum
					defessi urbis domiciliis uterentur, idcirco illa aedificia non esse deleta.

videte quantum intervallum sit interiectum inter maiorum
					nostrorum consilia et inter istorum hominum dementiam. illi Capuam
					receptaculum aratorum, nundinas rusticorum, cellam atque horreum Campani agri
					esse voluerunt, hi expulsis aratoribus, effusis ac dissipatis fructibus vestris
					eandem Capuam sedem novae rei publicae constituunt, molem contra veterem rem
					publicam comparant. quod si maiores nostri existimassent quemquam in
					tam inlustri imperio et tam praeclara populi Romani disciplina M. 
					Bruti aut P. Rulli similem futurum —hos enim nos duos adhuc vidimus qui hanc rem
					publicam Capuam totam transferre vellent—profecto nomen illius urbis non
					reliquissent.

verum arbitrabantur
					Corinthi et Carthagini, etiam si senatum et magistratus sustulissent agrumque
					civibus ademissent, tamen non defore qui illa restituerent atque qui ante omnia
					commutarent quam nos audire possemus; hic vero in oculis senatus populique
					Romani nihil posse exsistere quod non ante exstingui atque opprimi posset quam
					plane exortum esset ac natum. neque vero ea res fefellit
					homines divina mente et consilio praeditos. nam post Q. Fulvium Q.
					Fabium consules, quibus consulibus Capua devicta atque capta est, nihil est in
					illa urbe contra hanc rem publicam non dico factum, sed nihil omnino est
					cogitatum. multa postea bella gesta cum regibus, Philippo, Antiocho,
					Persa, Pseudophilippo, Aristonico, Mithridate et ceteris; multa praeterea bella
					gravia, Carthaginiense iii , Corinthium, Numantinum; multae in hac re
					publica seditiones domesticae quas praetermitto; bella cum sociis, Fregellanum,
					Marsicum; quibus omnibus domesticis externisque bellis Capua non modo non obfuit
					sed opportunissimam se nobis praebuit et ad bellum instruendum et ad exercitus
					ornandos et tectis ac sedibus suis recipiendos.

homines non inerant in urbe qui malis contionibus,turbulentis
					senatus consultis, iniquis imperiis rem publicam miscerent et rerum novarum
					causam aliquam quaererent. neque enim contionandi potestas erat
					cuiquam nec consili capiendi publici; non gloriae cupiditate efferebantur,
					propterea quod, ubi honos publice non est, ibi gloriae cupiditas esse non
					potest; non contentione, non ambitione discordes. nihil enim
					supererat de quo certarent, nihil quod contra peterent, nihil ubi dissiderent.
						 itaque illam Campanam adrogantiam atque intolerandam ferociam
					ratione et consilio maiores nostri ad inertissimum ac desidiosissimum otium
					perduxerunt. sic et crudelitatis infamiam effugerunt quod urbem ex
					Italia pulcherrimam non sustulerunt, et multum in posterum providerunt quod
					nervis urbis omnibus exsectis urbem ipsam solutam ac debilitatam reliquerunt.

haec consilia maiorum M. Bruto, ut antea dixi, reprehendenda et
					P. Rullo visa sunt; neque te, P. Rulle, omina illa M. Bruti atque auspicia a
					simili furore deterrent. nam et ipse qui deduxit, et qui magistratum
					Capuae illo creante ceperunt, et qui aliquam partem illius deductionis, honoris,
					muneris attigerunt, omnis acerbissimas impiorum poenas pertulerunt.
						 et quoniam M. Bruti atque illius temporis feci
					mentionem, commemorabo id quod egomet vidi, cum venissem Capuam colonia iam
					deducta L. Considio et Sex. Saltio, quem ad modum ipsi loquebantur,
					'praetoribus,' ut intellegatis quantam locus ipse adferat superbiam, quae paucis
					diebus quibus illo colonia deducta est perspici atque intellegi potuit.

nam primum, id quod dixi, cum
					ceteris in coloniis ii viri appellentur, hi se praetores appellari
					volebant. quibus primus annus hanc cupiditatem attulisset, nonne
					arbitramini paucis annis fuisse consulum nomen appetituros? deinde 
					anteibant lictores non cum bacillis, sed, ut hic praetoribus urbanis anteeunt,
					cum fascibus bini. erant hostiae maiores in foro constitutae, quae ab
					his praetoribus de tribunali, sicut a nobis consulibus, de consili sententia
					probatae ad praeconem et ad tibicinem immolabantur. deinde patres
					conscripti vocabantur. iam vero voltum Considi videre ferendum vix
					erat. quem hominem 'vegrandi macie torridum' Romae contemptum,
					abiectum videbamus, hunc Capuae Campano fastidio ac regio spiritu cum videremus,
					Blossios mihi videbar illos videre ac Vibellios.

iam vero qui metus erat tunicatorum illorum! et
					in Albana et Seplasia quae concursatio percontantium quid praetor edixisset, ubi
					cenaret, quo denuntiasset! nos autem, hinc Roma qui veneramus, iam
					non hospites, sed peregrini atque advenae nominabamur.

haec qui
					prospexerint, maiores nostros dico, Quirites, non eos in deorum immortalium
					numero venerandos a nobis et colendos putatis? quid enim viderunt?
						 hoc quod nunc vos, quaeso, perspicite atque cognoscite.
						 non ingenerantur hominibus mores tam a stirpe generis ac seminis
					quam ex eis rebus quae ab ipsa natura nobis ad vitae consuetudinem
					suppeditantur, quibus alimur et vivimus. Carthaginienses fraudulenti et mendaces
					non genere, sed natura loci, quod propter portus suos multis et variis
					mercatorum et advenarum sermonibus ad studium fallendi studio quaestus
					vocabantur. Ligures duri atque agrestes; docuit ager ipse nihil ferendo nisi
					multa cultura et magno labore quaesitum. Campani semper superbi bonitate agrorum
					et fructuum magnitudine, urbis salubritate, descriptione, pulchritudine.
						 ex hac copia atque omnium rerum adfluentia primum illa nata est
					adrogantia qua a maioribus nostris alterum Capua consulem postularunt, deinde ea
					luxuries quae ipsum Hannibalem armis etiam tum invictum voluptate vicit.

huc isti x viri cum
						 i ↄↄ colonorum ex lege Rulli deduxerint, c decuriones,
						 x augures, vi pontifices constituerint, quos illorum
					animos, quos impetus, quam ferociam fore putatis? Romam in montibus positam et
					convallibus, cenaculis sublatam atque suspensam, non optimis viis, angustissimis
					semitis, prae sua Capua planissimo in loco explicata ac praeclarissime sita
					inridebunt atque contemnent; agros vero Vaticanum et Pupiniam cum suis opimis
					atque uberibus campis conferendos scilicet non putabunt. oppidorum 
					autem finitimorum illam copiam cum hac per risum ac iocum contendent; Veios,
					Fidenas, Collatiam, ipsum hercle Lanuvium, Ariciam, Tusculum cum Calibus, Teano,
					Neapoli, Puteolis, Cumis, Pompeiis, Nuceria comparabunt.

quibus illi rebus elati et inflati fortasse non
					continuo, sed certe, si paulum adsumpserint vetustatis ac roboris, non
					continebuntur; progredientur, cuncta secum ferent. singularis homo
					privatus, nisi magna sapientia praeditus, vix cancellis et regionibus offici
					magnis in fortunis et copiis continetur, nedum isti ab Rullo et Rulli similibus
					conquisiti atque electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus
					luxuriosis conlocati non statim conquisituri sint aliquid sceleris et flagiti,
					immo vero etiam hoc magis quam illi veteres germanique Campani, quod in vetere
					fortuna illos natos et educatos nimiae tamen rerum omnium copiae depravabant, hi
					ex summa egestate in eandem rerum abundantiam traducti non solum copia verum
					etiam insolentia commovebuntur.

haec tu, P. Rulle, M. Bruti sceleris vestigia quam monumenta maiorum
					sapientiae sequi maluisti, haec tu cum istis tuis auctoribus excogitasti, ut
					vetera vectigalia nostra expilaretis, exploraretis nova, urbem
						novam huic urbi ad certamen dignitatis opponeretis; ut sub vestrum
					ius, iuris dictionem, potestatem urbis, nationes, provincias, liberos populos,
					reges, terrarum denique orbem subiungeretis; ut, cum omnem pecuniam ex aerario
					exhausissetis, ex vectigalibus redegissetis, ab omnibus regibus, gentibus, ab
					imperatoribus nostris coegissetis, tamen omnes vobis pecunias ad nutum vestrum
					penderent; ut idem partim invidiosos agros a Sullanis possessoribus, partim
					desertos ac pestilentis a vestris necessariis et a vobismet ipsis emptos quanti
					velletis populo Romano induceretis; ut omnia municipia coloniasque Italiae novis
					colonis occuparetis; ut quibuscumque in locis vobis videretur ac quam multis
					videretur colonias conlocaretis;

ut omnem rem
					publicam vestris militibus, vestris urbibus, vestris praesidiis cingeretis atque
					oppressam teneretis; ut ipsum Cn. Pompeium, cuius praesidio saepissime res
					publica contra acerrimos hostis et contra improbissimos civis munita est,
						exercitu victore atque horum conspectu privare possetis; ut nihil auro
					et argento violari, nihil numero et servitiis declarari, nihil vi et manu
					perfringi posset quod non vos oppressum atque ereptum teneretis; ut volitaretis
					interea per gentis, per regna omnia cum imperio summo, cum iudicio infinito, cum
					omni pecunia; ut veniretis in castra Cn. Pompei atque ipsa castra, si commodum
					vobis esset, venderetis; ut interea magistratus reliquos legibus omnibus soluti
					sine metu iudiciorum, sine periculo petere possetis; ut nemo ad populum Romanum
					vos adducere, nemo producere, nemo in senatum cogere, non consul coercere, non
					tribunus plebis retinere posset.

haec ego vos concupisse pro vestra stultitia atque intemperantia non
					miror, sperasse me consule adsequi posse demiror. nam cum omnium
					consulum gravis in re publica custodienda cura ac diligentia debet
					esse, tum eorum maxime qui non in cunabulis, sed in campo sunt consules facti.
						 nulli populo Romano pro me maiores mei spoponderunt; mihi
					creditum est; a me petere quod debeo, me ipsum appellare debetis.
						 quem ad modum, cum petebam, nulli me vobis auctores generis mei
					commendarunt, sic, si quid deliquero, nullae sunt imagines quae me a vobis
					deprecentur. qua re, modo mihi vita
					suppetat, quam ego conabor ab istorum scelere insidiisque defendere,
					polliceor hoc vobis, Quirites, bona fide: rem publicam vigilanti homini, non
					timido, diligenti, non ignavo, commisistis.

ego 
					 sum is consul qui contionem metuam, qui tribunum plebis perhorrescam,
					qui saepe et sine causa tumultuer, qui timeam ne mihi in carcere habitandum sit,
					si tribunus plebis duci iusserit? ego cum vestris armis armatus
						 sim , imperio, auctoritate insignibusque amplissimis exornatus,
					non horreo in hunc locum progredi, possum vobis, Quirites, auctoribus
					improbitati hominis resistere, nec vereor ne res publica tantis munita
					praesidiis ab istis vinci aut opprimi possit. si antea timuissem,
					tamen hac contione, hoc populo certe non vererer. quis enim umquam
					tam secunda contione legem agrariam suasit quam ego dissuasi? si hoc dissuadere
					est ac non disturbare atque pervertere.

ex quo intellegi, Quirites, potest nihil esse tam populare quam
					id quod ego vobis in hunc annum consul popularis adfero, pacem, tranquillitatem,
					otium. quae nobis designatis timebatis, ea ne accidere possent
					consilio meo ac ratione provisa sunt. non modo vos eritis in otio qui
					semper esse volueratis, verum etiam istos quibus odio est otium quietissimos
					atque otiosissimos reddam. etenim illis honores, potestates, divitiae
					ex tumultu atque ex dissensionibus civium comparari solent; vos, quorum gratia
					in suffragiis consistit, libertas in legibus, ius in iudiciis et aequitate
					magistratuum, res familiaris in pace, omni ratione otium retinere debetis.

nam si ei qui propter desidiam
					in otio vivunt, tamen in sua turpi inertia capiunt voluptatem ex ipso otio, quam
					vos fortunati eritis, si in hoc statu quem habetis vestra non ignavia
					quaesitum, sed virtute partum, otium tenueritis, Quirites! ego ex
					concordia quam mihi constitui cum conlega, invitissimis eis hominibus qui nos in
					consulatu inimicos esse et fore aiebant, providi omnibus, prospexi annonae,
					revocavi fidem, tribunis plebis denuntiavi ne quid turbulenti me
					consule conflarent. summum et firmissimum est illud communibus
					fortunis praesidium, Quirites, ut, qualis vos hodierno die maxima contione mihi
					pro salute vestra praebuistis, talis reliquis temporibus rei publicae
					praebeatis. promitto , recipio, polliceor hoc vobis atque confirmo, me
					esse perfecturum ut iam tandem illi qui honori inviderunt meo tamen vos
					universos in consule deligendo plurimum vidisse fateantur.

Commodius fecissent tribuni plebis, Quirites, si, quae apud vos de me deferunt,
					ea coram potius me praesente dixissent; nam et aequitatem vestrae disceptationis
					et consuetudinem superiorum et ius suae potestatis retinuissent. sed 
					quoniam adhuc praesens certamen contentionemque fugerunt, nunc, si videtur eis,
					in meam contionem prodeant et, quo provocati a me venire noluerunt, revocati
					saltem revertantur.

video quosdam,
					Quirites, strepitu significare nescio quid et non eosdem voltus quos proxima mea
					contione praebuerunt in hanc contionem mihi rettulisse. qua re a
					vobis qui nihil de me credidistis ut eam voluntatem quam semper habuistis erga
					me retineatis peto; a vobis autem quos leviter immutatos esse sentio parvam
					exigui temporis usuram bonae de me opinionis postulo, ut eam, si quae dixero
					vobis probabo, perpetuo retineatis; sin aliter, hoc ipso in loco depositam atque
					abiectam relinquatis.

completi sunt
					animi auresque vestrae, Quirites, me gratificantem Septimiis, Turraniis
					ceterisque Sullanarum adsignationum possessoribus agrariae legi et commodis
					vestris obsistere. hoc si qui crediderunt, illud prius crediderint
					necesse est, hac lege agraria quae promulgata est adimi Sullanos agros vobisque
					dividi, aut denique minui privatorum possessiones ut in eas vos deducamini.
						 si ostendo non modo non adimi cuiquam glebam de Sullanis agris,
					sed etiam genus id agrorum certo capite legis impudentissime confirmari atque
					sanciri, si doceo agris eis qui a Sulla sunt dati sic diligenter Rullum sua lege
					consulere ut facile appareat eam legem non a vestrorum commodorum patrono, sed a
					Valgi genero esse conscriptam, num quid est causae, Quirites, quin illa
					criminatione qua in me absentem usus est non solum meam sed etiam vestram
					diligentiam prudentiamque despexerit?

caput est legis xl de quo ego consulto, Quirites, neque
					apud vos ante feci mentionem, ne aut refricare obductam iam rei publicae
					cicatricem viderer aut aliquid alienissimo tempore novae dissensionis commovere,
					neque vero nunc ideo disputabo quod hunc statum rei publicae non magno opere
					defendendum putem, praesertim qui oti et concordiae patronum me in hunc annum
					populo Romano professus sim, sed ut doceam Rullum posthac in eis saltem tacere
					rebus in quibus de se et de suis factis taceri velit.

omnium legum iniquissimam dissimillimamque legis
					esse arbitror eam quam L. Flaccus interrex de Sulla tulit, ut omnia quaecumque
					ille fecisset essent rata. nam cum ceteris in civitatibus tyrannis
					institutis leges omnes exstinguantur atque tollantur, hic rei publicae tyrannum
					lege constituit. est invidiosa lex, sicuti dixi, verum tamen habet
					excusationem; non enim videtur hominis lex esse, sed temporis.

quid si est haec multo impudentior?
						 nam Valeria lege Corneliisque legibus eripitur civi,
						 civi datur, coniungitur impudens gratificatio cum acerba iniuria;
					sed tamen imbibit illis legibus spem non nullam cui ademptum est, aliquem
					scrupulum cui datum est. Rulli cautio est haec: ' Qvi post C. Marivm Cn.
						Papirivm consvles. ' quam procul a suspicione fugit, quod
					eos consules qui adversarii Sullae maxime fuerunt potissimum nominavit!
						 si enim Sullam dictatorem nominasset, perspicuum fore et
					invidiosum arbitratus est. sed quem vestrum tam tardo ingenio fore
					putavit cui post eos consules Sullam dictatorem fuisse in mentem venire non
					posset?

quid ergo ait Marianus
					tribunus plebis, qui nos Sullanos in invidiam rapit? Qvi post Marivm et
						Carbonem consvles agri, aedificia, lacvs, stagna, loca,
					possessiones —caelum et mare praetermisit, cetera complexus
						est—' pvblice data adsignata, vendita, concessa svnt '—a quo,
					Rulle? post Marium et Carbonem consules quis adsignavit, quis dedit, quis
					concessit praeter Sullam?—' ea omnia eo ivre sint '—quo iure?
					labefactat videlicet nescio quid. nimium acer, nimium vehemens
					tribunus plebis Sullana rescindit—' vt qvae optimo ivre privata
						svnt. ' etiamne meliore quam paterna et avita?

meliore . at hoc Valeria lex non
					dicit, Corneliae leges non sanciunt, Sulla ipse non postulat. si isti
					agri partem aliquam iuris, aliquam similitudinem propriae possessionis, aliquam
					spem diuturnitatis attingunt, nemo est tam impudens istorum quin agi secum
					praeclare arbitretur. tu vero, Rulle, quid quaeris? quod 
					habent ut habeant? quis vetat? Vt privatum sit? ita latum
					est. Vt meliore iure tui soceri fundus Hirpinus sit sive ager
					Hirpinus—totum enim possidet—quam meus paternus avitusque fundus Arpinas?

id enim caves. optimo 
					enim iure ea sunt profecto praedia quae optima condicione sunt. Libera meliore
					iure sunt quam serva; capite hoc omnia quae serviebant non servient.
						 soluta meliore in causa sunt quam obligata; eodem capite
					subsignata omnia, si modo Sullana sunt, liberantur. immunia 
					commodiore condicione sunt quam illa quae pensitant; ego Tusculanis pro aqua
					Crabra vectigal pendam, quia mancipio fundum accepi; si a Sulla mihi datus
					esset, Rulli lege non penderem.

video vos, Quirites, sicuti res ipsa	cogit, commoveri vel legis vel orationis impudentia, 
					legis quae ius melius Sullanis praediis constituat quam paternis, orationis quae eius modi
						 in causa insimulare quemquam audeat rationes Sullae nimium
					vehementer defendere. at si illa solum sanciret quae a Sulla essent
					data, tacerem, modo ipse se Sullanum esse confiteretur. sed non modo
					illis cavet verum etiam aliud quoddam genus donationis inducit; et is qui a me
					Sullanas possessiones defendi criminatur non eas solum sancit verum ipse novas
					adsignationes instituit et repentinus Sulla nobis exoritur.

nam attendite quantas concessiones agrorum hic
					noster obiurgator uno verbo facere conetur: ' Qvae data, donata, concessa,
						vendita. ' patior , audio. quid deinde?
						' possessa. ' hoc tribunus plebis promulgare ausus
					est ut, quod quisque post Marium et Carbonem consules possideret, id eo iure
					teneret quo quod optimo privatum est ? etiamne 
					si vi deiecit, etiamne si clam, si precario venit in possessionem?
						 ergo hac lege ius civile, causae possessionum, praetorum
					interdicta tollentur.

non mediocris
					res neque parvum sub hoc verbo furtum, Quirites, latet. sunt enim
					multi agri lege Cornelia publicati nec cuiquam adsignati neque venditi qui a
					paucis hominibus impudentissime possidentur. his cavet, hos defendit,
					hos privatos facit; hos, inquam, agros quos Sulla nemini dedit Rullus non vobis
					adsignare volt, sed eis condonare qui possident. causam quaero cur ea
					quae maiores vobis in Italia, Sicilia, Africa, duabus Hispaniis, Macedonia, Asia
					reliquerunt venire patiamini, cum ea quae vestra sunt condonari possessoribus
					eadem lege videatis.

iam totam
					legem intellegetis, cum ad paucorum dominationem scripta sit, tum ad Sullanae
					adsignationis rationes esse accommodatissimam. nam socer huius vir
					multum bonus est; neque ego nunc de illius bonitate, sed de generi impudentia
					disputo. ille enim quod habet
					retinere volt neque se Sullanum esse dissimulat; hic, ut ipse habeat quod non
					habet, quae dubia sunt per vos sancire volt et, cum plus appetat quam ipse
					Sulla, quibus rebus resisto, Sullanas res defendere me criminatur.

' habet agros non nullos,'
					inquit, 'socer meus desertos atque longinquos; vendet eos mea lege quanti volet.
						 habet incertos ac nullo iure possessos; confirmabuntur optimo
					iure. habet publicos; reddam privatos. denique eos fundos
					quos in agro Casinati optimos fructuosissimosque continuavit, cum usque eo
					vicinos proscriberet quoad angulos conformando ex multis praediis unam fundi
					regionem normamque perfecerit, quos nunc cum aliquo metu tenet, sine ulla cura
					possidebit.'

et quoniam qua de causa et quorum causa ille hoc promulgarit ostendi,
					doceat ipse nunc ego quem possessorem defendam, cum agrariae legi resisto.
						 silvam Scantiam vendis; populus Romanus possidet; defendo.
					Campanum agrum dividis; vos estis in possessione; non cedo. deinde 
					Italiae, Siciliae ceterarumque provinciarum possessiones venalis ac proscriptas
					hac lege video; vestra sunt praedia, vestrae possessiones; resistam atque
					repugnabo neque patiar a quoquam populum Romanum de suis possessionibus me
					consule demoveri, praesertim, Quirites, cum vobis nihil quaeratur.

hoc enim vos in errore versari
					diutius non oportet. num quis vestrum ad vim, ad facinus, ad caedem
					accommodatus est? nemo . atqui ei generi hominum, mihi
					credite, Campanus ager et praeclara illa Capua servatur; exercitus contra vos,
					contra libertatem vestram, contra Cn. Pompeium constituitur; contra hanc urbem
					Capua, contra vos manus hominum audacissimorum, contra Cn. Pompeium x 
					duces comparantur. veniant et coram, quoniam me in vestram contionem
					vobis flagitantibus evocaverunt, disserant.