animum adverti , iudices, omnem accusatoris
				orationem in duas divisam esse partis , quarum altera mihi niti et magno
				opere confidere videbatur invidia iam
				inveterata iudici Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa
				timide et diffidenter attingere rationem venefici criminum, qua de re lege est haec
				quaestio constituta. itaque mihi certum est hanc eandem distributionem
				invidiae et criminum sic in defensione servare ut omnes intellegant nihil me nec
				subterfugere voluisse reticendo nec obscurare dicendo.

sed cum considero quo modo mihi in utraque re sit
				elaborandum, altera pars et ea quae
				propria est iudici vestri et legitimae venefici quaestionis per mihi brevis et non
				magnae in dicendo contentionis fore videtur, altera autem quae procul ab iudicio
				remota est, quae contionibus seditiose concitatis accommodatior est quam tranquillis
				moderatisque iudiciis, perspicio quantum in agendo difficultatis et quantum laboris
				sit habitura.

sed in hac difficultate
				illa me res tamen, iudices, consolatur quod vos de criminibus sic audire consuestis
				ut eorum omnium dissolutionem ab
				oratore quaeratis, ut non existimetis plus vos ad salutem reo largiri oportere quam
				quantum defensor purgandis criminibus consequi et dicendo probare potuerit.
					 de invidia autem sic inter nos disceptare debetis ut non quid
				dicatur a nobis sed quid oporteat dici consideretis. agitur enim in
				criminibus A. Auli Cluenti proprium periculum, in invidia causa
				communis. quam ob rem alteram partem causae sic agemus ut vos doceamus,
				alteram sic ut oremus; in altera diligentia vestra nobis adiungenda est, in altera
				fides imploranda. nemo est enim qui invidiae sine vestro ac sine talium
				virorum subsidio possit resistere.

equidem quod ad me attinet, quo me vertam
						nescio . negem fuisse
					illam infamiam iudici
				corrupti? negem esse illam rem agitatam in contionibus, iactatam in iudiciis,
				commemoratam in senatu? evellam ex animis hominum tantam opinionem, tam penitus
				insitam, tam vetustam? non est nostri ingeni, vestri auxili
				est, iudices, huius innocentiae sic in hac calamitosa fama quasi in aliqua
				perniciosissima flamma atque in communi incendio subvenire.

etenim sicut aliis in locis parum
				firmamenti et parum virium veritas habet, sic in hoc loco falsa invidia imbecilla
				esse debet. dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; valeat in
				opinionibus ac sermonibus imperitorum, ab ingeniis prudentium repudietur; vehementis
				habeat repentinos impetus, spatio interposito et causa cognita consenescat; denique
				illa definitio iudiciorum aequorum quae nobis a maioribus tradita est retineatur, ut
				in iudiciis 
				et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur .

quam ob rem a vobis, iudices, ante
				quam de ipsa causa dicere incipio, haec postulo, primum id quod aequissimum est ut
				ne quid huc praeiudicati adferatis — etenim non modo auctoritatem sed
				etiam nomen iudicum amittemus, nisi hic ex ipsis causis iudicabimus, si ad causas
				iudicia iam facta domo deferemus; — deinde si quam opinionem iam vestris mentibus comprehendistis,
				si eam ratio convellet, si oratio 
				labefactabit, si denique veritas extorquebit, ne repugnetis eamque animis vestris
				aut libentibus aut aequis remittatis; tum autem cum ego una quaque de re dicam et
				diluam, ne ipsi quae contraria sint taciti cogitationi vestrae subiciatis
				sed ad 
				extremum exspectetis meque meum dicendi ordinem servare patiamini; cum
				peroraro, tum si quid erit praeteritum
						animo requiratis.

ego me, iudices, ad eam causam accedere
				quae iam per annos octo continuos ex contraria parte audiatur atque ipsa
					opinione hominum tacita prope convicta atque damnata sit facile
				intellego; sed si qui mihi deus vestram ad me audiendum benivolentiam
				conciliarit, efficiam profecto ut intellegatis nihil esse homini tam timendum quam
				invidiam, nihil innocenti suscepta invidia tam optandum quam aequum iudicium, quod
				in hoc uno denique falsae infamiae finis aliqui atque exitus reperiatur.
					 quam ob rem magna me spes tenet, si quae sunt in causa explicare atque
				omnia dicendo consequi potuero, hunc locum consessumque vestrum, quem illi
				horribilem A. Aulo Cluentio ac formidolosum fore putaverunt,
				eum tandem eius fortunae miserae multumque
				iactatae portum ac perfugium futurum.

tametsi permulta sunt quae mihi, ante quam de causa dico, de
				communibus invidiae periculis dicenda esse videantur, tamen ne diutius oratione mea
				suspensa exspectatio vestra teneatur adgrediar ad crimen cum illa deprecatione,
				iudices, qua mihi saepius utendum esse intellego, sic ut me audiatis, quasi hoc
				tempore haec causa primum dicatur, sicuti dicitur , non quasi saepe iam dicta et numquam
				probata sit. hodierno enim die primum veteris istius criminis diluendi potestas est data, ante
				hoc tempus error in hac causa atque invidia versata est. quam ob rem, dum
				multorum annorum accusationi breviter dilucideque respondeo, quaeso ut me, iudices,
					sicut facere instituistis,
				benigne attenteque audiatis.

corrupisse dicitur A. Aulus Cluentius iudicium
				pecunia, quo inimicum 
				innocentem, Statium Albium ,
				condemnaret. ostendam , iudices, primum, quoniam caput illius atrocitatis atque invidiae
				fuit innocentem pecunia circumventum, neminem umquam maioribus criminibus
				gravioribus testibus esse in iudicium vocatum; deinde ea de eo praeiudicia esse
				facta ab ipsis iudicibus a quibus condemnatus est ut non modo ab isdem sed ne ab
				aliis quidem ullis absolvi ullo modo posset. cum haec docuero, tum illud
				ostendam quod maxime requiri intellego iudicium illud pecunia esse temptatum non a
				Cluentio sed contra Cluentium, faciamque ut intellegatis in tota illa causa quid res
				ipsa tulerit, quid error adfinxerit, quid invidia conflarit.

primum igitur illud est ex quo intellegi possit debuisse Cluentium magno
				opere causae confidere, quod certissimis criminibus et testibus fretus ad accusandum
					descenderit .
					 hoc loco faciendum mihi, iudices, est ut vobis breviter illa quibus
					Albius est condemnatus crimina exponam.
					 abs te peto, Oppianice, ut me invitum de patris tui causa dicere
				existimes adductum fide atque officio defensionis. etenim tibi si in
					praesentia 
				non potuero, tamen multae mihi ad satis faciendum reliquo tempore facultates
				dabuntur; Cluentio nisi nunc satis fecero,
				postea mihi satis faciendi potestas non erit. simul et illud quis est qui
				dubitare debeat contra damnatum et mortuum pro incolumi et pro vivo
				dicere? cum illi in quem dicitur damnatio omne ignominiae periculum iam abstulerit,
				mors vero etiam doloris; hic autem pro
				quo dicimus nihil possit
				offensionis accipere sine
				acerbissimo animi sensu ac molestia et sine summo dedecore vitae et
					turpitudine .

atque ut intellegatis Cluentium non
				accusatorio animo, non ostentatione aliqua aut gloria adductum, sed nefariis
				iniuriis, cotidianis insidiis, proposito ante oculos vitae periculo nomen Oppianici
				detulisse, paulo longius exordium rei demonstrandae petam ; quod quaeso, iudices, ne
				moleste patiamini; principiis enim cognitis multo facilius extrema intellegetis.
					 
			 A. Aulus Cluentius habitus fuit, pater huiusce,
				iudices, homo non solum municipi Larinatis ex quo erat sed etiam regionis illius et
				vicinitatis virtute, existimatione, nobilitate princeps .
					 is cum esset mortuus Sulla et Pompeio consulibus, reliquit hunc annos
					 xv natum, grandem autem et nubilem filiam quae brevi tempore post
				patris mortem nupsit A. Aulo Aurio Melino, consobrino suo,
				adulescenti in primis, ut tum habebatur, inter suos et honesto et nobili.
					 cum essent eae nuptiae plenae dignitatis,

plenae concordiae, repente est exorta mulieris importunae
				nefaria libido non solum dedecore verum etiam scelere coniuncta. nam 
				Sassia, mater huius habiti — mater enim a me in omni causa , tametsi in hunc hostili odio et
				crudelitate est, mater, inquam, appellabitur, neque umquam illa ita de suo scelere
				et immanitate audiet ut naturae nomen amittat; quo enim est ipsum nomen amantius
				indulgentiusque maternum, hoc illius matris quae multos iam annos et nunc cum maxime
				filium interfectum cupit singulare scelus maiore odio dignum esse
					ducetis .
					 ea igitur mater habiti , Melini illius adulescentis, generi
				sui, contra quam fas erat amore capta primo, neque id ipsum diu, quoquo modo poterat
				in illa cupiditate continebatur ; deinde ita flagrare coepit amentia, sic inflammata
				ferri libidine ut eam non pudor , non pietas,
				non macula familiae, non hominum fama, non fili dolor, non filiae maeror a
				cupiditate revocaret.

animum 
				adulescentis nondum consilio ac ratione firmatum pellexit eis omnibus rebus quibus
				illa aetas capi ac deleniri potest. filia , quae non solum illo communi
				dolore muliebri in eius modi viri iniuriis angeretur sed nefarium matris paelicatum
				ferre non posset de quo ne queri quidem se sine scelere posse arbitraretur,
				ceteros sui tanti mali ignaros esse cupiebat; in huius amantissimi sui fratris
				manibus et gremio maerore et lacrimis consenescebat.

ecce autem subitum divortium quod solacium malorum
				omnium fore videbatur! discedit a Melino Cluentia ut in tantis iniuriis
				non invita, ut a viro non
				libenter. tum vero illa egregia ac 
				praeclara mater palam exsultare laetitia, triumphare gaudio coepit, victrix filiae non
				libidinis; diutius 
				suspicionibus obscuris laedi famam suam noluit; lectum illum genialem quem biennio
				ante filiae suae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni expulsa
				atque exturbata filia iubet. nubit genero socrus nullis auspicibus,
				nullis auctoribus, funestis ominibus omnium.

O mulieris scelus incredibile et praeter
						hanc unam in omni vita inauditum! o
				libidinem effrenatam et indomitam! o audaciam singularem! nonne
					timuisse , si minus vim deorum hominumque
				famam, at illam ipsam noctem facesque illas nuptialis, non limen cubiculi, non
				cubile filiae, non parietes denique ipsos superiorum testis nuptiarum?
					 perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore; vicit pudorem
				libido, timorem audacia, rationem amentia.

tulit hoc commune dedecus familiae, cognationis, nominis graviter filius;
				augebatur autem eius molestia cotidianis querimoniis et adsiduo fletu sororis;
				statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris gravius
					esse faciendum quam ut
					illa ne uteretur,
				ne quae videre sine summo animi dolore
				non poterat, ea, si matre uteretur, non solum videre verum etiam probare suo iudicio
				putaretur.

initium quod huic cum matre fuerit simultatis audistis.
					 pertinuisse hoc ad causam tum cum reliqua cognoveritis
				intellegetis. nam illud me non praeterit, cuiuscumque
					modi sit
					mater , tamen in
				iudicio fili de turpitudine parentis dici vix oportere. non essem ad
				ullam causam idoneus, iudices, si hoc quod in communibus hominum sensibus atque in
					ipsa natura positum atque infixum
				est, id ego, qui ad hominum pericula defendenda 
					adiungerer , non viderem; facile intellego
				non modo reticere homines parentum iniurias sed etiam animo aequo ferre oportere.
					 sed ego ea quae ferri possunt ferenda, quae taceri tacenda esse
				arbitror.

nihil in vita vidit
				calamitatis A. Aulus Cluentius, nullum periculum mortis adiit,
				nihil mali timuit quod non totum a matre esset conflatum et profectum.
					 quae hoc tempore sileret omnia atque ea, si oblivione non posset,
				tamen taciturnitate sua tecta esse pateretur; sed vero sic
					agitur ut
				prorsus reticere 
				nullo modo possit. hoc enim ipsum iudicium, hoc periculum, illa
				accusatio, illa omnis testium copia quae futura
				est a matre initio est adornata, a matre hoc tempore instruitur atque omnibus eius
				opibus et copiis comparatur. ipsa denique nuper Larino huius opprimendi
				causa Romam advolavit; praesto est mulier audax, pecuniosa, crudelis, instituit
				accusatores, instruit testis, squalore huius et sordibus laetatur, exitium exoptat,
				sanguinem suum profundere omnem cupit, dum modo profusum huius ante videat.
					 haec nisi omnia perspexeritis in causa, temere a nobis illam
				appellari putatote; sin erunt et aperta et nefaria,
				Cluentio ignoscere debebitis , quod haec
				a me dici patiatur; mihi ignoscere non deberetis, si tacerem.

nunc iam summatim exponam quibus criminibus Oppianicus damnatus sit ut et
				constantiam A. Auli Cluenti et rationem accusationis perspicere
				possitis. ac primum causa accusandi quae fuerit ostendam ut id ipsum
					 A. Aulum Cluentium vi ac necessitate coactum fecisse
				videatis.

cum manifesto venenum
				deprehendisset quod vir matris Oppianicus ei paravisset, et res non coniectura sed
				oculis et manibus 
					teneretur , neque in causa ulla dubitatio
					posset esse, accusavit
				Oppianicum; quam constanter et quam diligenter postea dicam; nunc hoc scire vos
					volui , nullam huic
				aliam accusandi causam fuisse nisi uti propositum vitae periculum et
				cotidianas capitis insidias hac una ratione vitaret .
					 atque ut intellegatis eis 
				accusatum esse criminibus Oppianicum ut neque accusator timere 
				neque reus sperare debuerit , pauca vobis illius iudici crimina exponam; quibus
				cognitis nemo vestrum mirabitur illum diffidentem rebus suis ad
					Staienum 
				atque ad pecuniam confugisse.

Larinas quaedam fuit Dinaea, socrus Oppianici, quae filios habuit M. Marcum et N. Numerium Aurios et Cn. Gnaeum Magium et filiam
					 magiam nuptam Oppianico. M. Marcus Aurius
				adulescentulus bello Italico captus apud Asculum in Q. Quinti 
				Sergi senatoris, eius qui inter sicarios damnatus est, manus incidit et apud eum
				fuit in ergastulo . N. autem
				Aurius, frater eius, mortuus est heredemque Cn. Gnaeum Magium
					fratrem reliquit.
					 postea 
				 magia , uxor Oppianici, mortua est. postremo unus qui reliquus
				erat Dinaeae filius Cn. Gnaeus Magius est mortuus .
					 is heredem fecit illum
					adulescentulum Oppianicum, sororis suae filium, eumque
				partiri cum Dinaea matre iussit. interim venit index
				ad Dinaeam neque obscurus neque incertus qui nuntiaret ei filium eius, M. Marcum Aurium, vivere et in agro Gallico esse in servitute.

mulier amissis liberis, cum unius
				reciperandi fili spes esset ostentata, omnis suos
				propinquos filique sui necessarios convocavit et ab eis flens petivit ut negotium
				susciperent, adulescentem investigarent, sibi restituerent eum filium quem tamen
				unum ex multis fortuna reliquum esse voluisset. haec cum agere
				instituisset, oppressa morbo est. itaque testamentum fecit eius modi ut
				illi filio HS 
				 cccc milia legaret, heredem institueret eundem illum Oppianicum, nepotem
				suum; atque eis diebus paucis est
					mortua .
					 propinqui tamen illi, quem ad modum viva Dinaea instituerant, ita
				mortua illa ad investigandum M. Marcum Aurium cum eodem illo indice in agrum Gallicum
				profecti sunt.

interim Oppianicus ut erat,
					sicuti multis ex rebus reperietis, singulari scelere et
				audacia, per quendam Gallicanum, familiarem suum, primum illum indicem pecunia
				corrupit, deinde ipsum M. Aurium non magna iactura
				facta tollendum interficiendumque curavit. illi autem qui erant ad
				propinquum investigandum et reciperandum profecti litteras Larinum ad Aurios, illius
					adulescentis suosque necessarios, mittunt sibi
				difficilem esse investigandi rationem, quod intellegerent
				indicem ab Oppianico esse corruptum. quas litteras A. Aulus Aurius , vir fortis et
				experiens et domi nobilis et M. illius Auri perpropinquus , in foro
				palam multis audientibus, cum adesset Oppianicus, recitat et
				clarissima voce se nomen Oppianici, si interfectum M. Marcum 
				Aurium esse 
				comperisset, delaturum esse testatur.

interim brevi tempore illi qui erant in agrum Gallicum profecti Larinum revertuntur; interfectum esse M. Marcum Aurium nuntiant .
					 animi non solum propinquorum sed etiam omnium Larinatium odio
				Oppianici et illius adulescentis misericordia commoventur. itaque cum
					 A. Aulus Aurius is qui
				antea denuntiarat clamore hominem ac minis insequi coepisset, Larino profugit et se
				in castra clarissimi viri, Q. Quinti Metelli, contulit.

post illam autem fugam sceleris et
				conscientiae testem numquam se iudiciis, numquam legibus , numquam
					inermem inimicis committere ausus est sed per illam L. Lucii Sullae vim atque victoriam Larinum in summo timore
				omnium cum armatis advolavit; quattuorviros quos municipes fecerant sustulit; se a
				Sulla et alios praeterea tris factos esse
				dixit et ab eodem sibi esse imperatum ut A. Aurium illum
				qui sibi delationem nominis et capitis periculum ostentarat, et alterum
					 A. Aurium et eius L. filium et Sex. Vibium quo
				sequestre in illo indice corrumpendo dicebatur esse usus, proscribendos
				interficiendosque curaret. itaque illis crudelissime interfectis non
				mediocri ab eo ceteri proscriptionis et mortis metu terrebantur . his rebus in causa iudicioque patefactis quis est qui illum
				absolvi potuisse arbitretur ? 
				 atque haec parva sunt; cognoscite reliqua ut non aliquando condemnatum
				esse Oppianicum sed aliquam diu incolumem fuisse miremini.

primum videte hominis audaciam. Sassiam in matrimonium ducere,
					 habiti matrem — illam cuius virum A. Aurium occiderat — concupivit. Vtrum
				impudentior hic qui postulet, an crudelior illa, si nubat, difficile dictu est; sed
				tamen utriusque humanitatem constantiamque cognoscite.

petit Oppianicus ut sibi Sassia nubat et id magno
				opere contendit. illa autem non admiratur audaciam, non impudentiam
				aspernatur, non denique illam Oppianici domum viri sui sanguine redundantem reformidat,
				sed quod haberet ille tris filios,
				idcirco se ab eis nuptiis abhorrere respondit. Oppianicus, qui pecuniam Sassiae
				concupivisset, domo sibi quaerendum remedium existimavit ad eam moram quae
				nuptiis adferebatur. nam cum haberet ex Novia infantem filium, alter
				autem eius filius Papia 
				natus Teani , quod abest ab Larino
					 xviii milia passuum, apud matrem educaretur, arcessit subito sine
				causa puerum Teano, quod facere nisi ludis publicis aut festis diebus antea non solebat. mater 
				misera nihil mali
				suspicans mittit. ille se Tarentum proficisci cum simulasset, eo ipso die
				puer, cum hora undecima in publico valens visus esset, ante noctem mortuus et postridie ante quam luceret
				combustus est.

atque hunc tantum
				maerorem matri prius hominum rumor quam quisquam ex Oppianici familia nuntiavit.
					 illa cum uno tempore audisset sibi non solum filium sed etiam
				exsequiarum munus ereptum, Larinum confestim exanimata venit et ibi de integro funus
				iam sepulto filio fecit. dies nondum decem intercesserant cum ille alter
				filius infans necatur. itaque nubit Oppianico continuo Sassia laetanti
				iam animo et spe optime 
					confirmato , nec mirum quae se
				non nuptialibus donis sed filiorum funeribus esse delenitam videret. ita , quod 
				ceteri propter liberos pecuniae cupidiores solent esse , ille propter pecuniam liberos amittere
				iucundum esse duxit.

Sentio, iudices, vos pro vestra humanitate his
				tantis sceleribus breviter a me demonstratis vehementer esse commotos.
					 quo tandem igitur animo fuisse illos arbitramini quibus his de rebus non modo audiendum fuit verum etiam iudicandum? vos 
				auditis de eo in quem iudices non estis, de eo quem non videtis, de eo quem odisse
				iam non potestis, de eo qui et naturae et legibus satis fecit, quem leges exsilio,
				natura morte multavit, auditis non ab inimico, auditis sine
				testibus, auditis cum ea quae copiosissime dici possunt breviter strictimque dicuntur.
					 illi audiebant de eo de quo iurati sententias ferre debebant,
				de eo cuius praesentis nefarium et consceleratum voltum intuebantur, de eo quem
					omnes oderant propter
				audaciam, de eo quem omni supplicio dignum esse ducebant; audiebant ab
				accusatoribus, audiebant verba multorum testium, audiebant cum una quaque de re a
					 P. Publio Cannutio, homine eloquentissimo, graviter et diu
				diceretur.

et est quisquam qui, cum
				haec cognoverit, suspicari possit Oppianicum iudicio oppressum et circumventum esse
				innocentem? 
			 acervatim reliqua iam , iudices, dicam ut ad ea quae propiora huiusce causae et adiunctiora sunt
				perveniam. vos , quaeso, memoria teneatis non mihi hoc esse propositum ut
				accusem Oppianicum mortuum sed, cum hoc persuadere vobis velim, iudicium ab hoc non
				esse corruptum, hoc uti initio ac fundamento defensionis, Oppianicum,
					hominem 
				sceleratissimum et nocentissimum, esse damnatum. qui uxori suae
				Cluentiae, quae amita huius habiti fuit , cum ipse poculum dedisset, subito illa
				in media potione exclamavit se maximo cum dolore emori nec diutius vixit quam locuta
				est; nam in ipso sermone hoc et vociferatione mortua est. et ad hanc
					mortem repentinam
					vocemque morientis omnia praeterea quae solent esse indicia et
				vestigia veneni in illius mortuae corpore fuerunt. eodemque veneno C. Gaium Oppianicum fratrem necavit.

neque est hoc satis; tametsi in ipso
				fraterno parricidio nullum scelus praetermissum videtur, tamen ut ad hoc nefarium
				facinus accederet aditum sibi aliis sceleribus ante munivit. nam cum
				esset gravida Auria, fratris uxor, et iam appropinquare partus
					putaretur , mulierem
				veneno interfecit ut una illud quod erat ex fratre conceptum
				necaretur. post fratrem adgressus est; qui sero iam exhausto illo poculo
					mortis , cum et de suo et
				de uxoris interitu clamaret testamentumque mutare cuperet, in ipsa significatione
				huius voluntatis est mortuus. ita mulierem ne partu eius ab hereditate
				fraterna excluderetur necavit; fratris autem liberos prius vita privavit quam illi
				hanc a natura lucem accipere
				potuerunt; ut omnes intellegerent nihil ei clausum, nihil sanctum esse posse a cuius audacia fratris liberos ne materni quidem
				corporis custodiae tegere potuissent .

memoria teneo Milesiam quandam
				mulierem, cum essem in Asia, quod ab heredibus secundis accepta pecunia
				partum sibi ipsa medicamentis abegisset, rei capitalis esse damnatam; nec iniuria quae spem parentis,
				memoriam nominis, subsidium generis, heredem familiae, designatum rei publicae civem
				sustulisset. quanto est Oppianicus in eadem iniuria maiore supplicio
				dignus! si quidem illa, cum suo corpori vim attulisset, se ipsa cruciavit, hic autem
				idem illud effecit per alieni corporis mortem atque cruciatum. ceteri non
				videntur in singulis hominibus multa parricidia suscipere posse, Oppianicus inventus
				est qui in uno corpore pluris necaret.

itaque cum hanc eius consuetudinem
				audaciamque cognosset avunculus illius adulescentis Oppianici, Cn. Gnaeus Magius , isque, cum gravi morbo adfectus esset , heredem illum sororis suae
				filium faceret, amicis adhibitis praesente matre sua Dinaea uxorem suam
				interrogavit essetne praegnas. quae cum se esse respondisset, ab ea
				petivit ut se mortuo apud Dinaeam — quae tum ei mulieri socrus erat — quoad pareret
				habitaret diligentiamque adhiberet ut id quod conceperat servare et salvum parere posset .
					 itaque ei testamento legat grandem pecuniam a filio si qui natus
						esset ; ab secundo herede nil legat.
					 quid de Oppianico suspicatus sit videtis;

quid iudicarit obscurum non est. nam cuius filium
				faceret heredem, eum tutorem liberis non adscripsit. quid Oppianicus
				fecerit cognoscite ut illum Magium intellegatis non longe animo prospexisse morientem. quae 
				pecunia mulieri legata erat a filio, si qui natus esset , eam praesentem Oppianicus non
				debitam mulieri solvit, si haec solutio legatorum et non merces abortionis
				appellanda est. quo illa pretio accepto multisque praeterea muneribus
				quae tum ex tabulis Oppianici recitabantur spem illam quam in alvo commendatam a
				viro continebat victa avaritia sceleri Oppianici vendidit. nihil posse
				iam ad hanc improbitatem addi videtur;

attendite
				exitum. quae mulier obtestatione viri decem illis mensibus ne domum
				quidem ullam nisi socrus suae nosse debuit, haec quinto mense post viri mortem ipsi
				Oppianico nupsit. quae nuptiae non diuturnae fuerunt; erant enim non
				matrimoni dignitate sed sceleris societate coniunctae.

quid ? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi, quam clara tum
				recenti re fuit et
				quam omnium sermone celebrata! fuit Avillius quidam Larino perdita
				nequitia et summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum
					excitandas 
					accommodata . qui ut se
				blanditiis et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit, Oppianicus
				continuo sperare coepit hoc se Avillio tamquam aliqua machina admota capere Asuvi
				adulescentiam et fortunas eius patrias expugnare posse. ratio excogitata
				Larini est, res translata Romam ; inire enim consilium facilius
				in solitudine, perficere rem eius modi commodius in turba posse arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam
				est profectus. hos vestigiis Oppianicus consecutus 
				est. iam ut Romae vixerint, quibus conviviis , quibus flagitiis, quantis et quam profusis
				sumptibus non modo conscio sed etiam conviva et adiutore Oppianico longum est dicere
				mihi, praesertim ad alia properanti; exitum huius adsimulatae familiaritatis
				cognoscite.

cum esset adulescens apud
				mulierculam quandam atque ubi 
					pernoctarat ibi
					diem posterum
				commoraretur, Avillius, ut erat constitutum, simulat se aegrotare et testamentum
				facere velle. Oppianicus obsignatores ad eum qui neque Asuvium neque Avillium
				nossent adducit et illum Asuvium appellat ipse; testamento Asuvi nomine obsignato
					disceditur . Avillius ilico
				convalescit; Asuvius autem brevi illo tempore, quasi in hortulos iret, in harenarias
				quasdam extra portam Esquilinam perductus occiditur.

qui cum unum iam et alterum diem desideraretur neque
				in eis locis ubi ex consuetudine quaerebatur inveniretur, et Oppianicus in foro
				Larinatium dictitaret nuper se et suos amicos testamentum eius obsignasse, liberti
				Asuvi et non nulli amici, quod eo die quo postremum Asuvius visus erat Avillium cum
				eo fuisse et a multis visum esse constabat, in eum invadunt et hominem ante pedes
					Q. Manli qui tum erat
				triumvir constituunt. atque illic continuo nullo teste, nullo indice
					recentis malefici conscientia
				perterritus omnia, ut a me paulo ante dicta sunt, exponit Asuviumque a sese consilio Oppianici interfectum
				fatetur. extrahitur domo latitans Oppianicus a Manlio;

index Avillius ex altera parte coram tenetur. hic 
				quid iam reliqua
				quaeritis? Manlium plerique noratis; non ille honorem a pueritia, non studia
				virtutis, non ullum existimationis bonae fructum umquam cogitarat, sed
						ex petulanti atque improbo scurra in
				discordiis civitatis ad eam columnam ad quam multorum saepe conviciis perductus erat
						tum 
				suffragiis populi pervenerat. itaque tum cum Oppianico transigit, pecuniam ab eo accipit, causam et
				susceptam et tam manifestam
					relinquit .
					 ac tum in Oppianici causa crimen hoc Asuvianum cum testibus multis tum vero
				illius testamento comprobabatur; in quo Oppianici nomen primum esse
				constabat, eius quem vos miserum atque innocentem falso iudicio circumventum esse
				dicitis.

quid ? aviam tuam, Oppianice, Dinaeam cui tu es heres pater tuus non
				manifesto necavit? ad quam cum adduxisset medicum illum suum iam cognitum
				et saepe victorem per quem interfecerat plurimos mulier exclamat se ab eo nullo modo
				velle curari quo
				curante omnis suos 
				perdidisset. tum repente Anconitanum quendam, L. Lucium Clodium, pharmacopolam circumforaneum qui casu tum Larinum venisset adgreditur et cum eo HS
					duobus milibus, id quod ipsius tabulis est 
				demonstratum, transigit. L. Lucius Clodius, cum properaret, cui fora multa
				restarent, simul atque introductus est rem confecit; prima potione mulierem sustulit neque postea
				Larini punctum est temporis commoratus. eadem hac Dinaea testamentum
				faciente,

cum tabulas prehendisset Oppianicus, qui
				gener eius fuisset, digito
				legata delevit et, cum id multis locis fecisset, post mortem eius ne lituris coargui
				posset testamentum in alias tabulas transcriptum signis adulterinis obsignavit.
					 multa praetereo consulto; etenim vereor ne haec ipsa nimium multa
				esse videantur. vos tamen similem sui eum fuisse in
				ceteris quoque vitae partibus existimare debetis. illum tabulas publicas
				Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt; cum illo nemo
					iam rationem, nemo rem ullam
				contrahebat; nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem umquam liberis
				suis scripsit, nemo illum aditu, nemo congressione, nemo sermone, nemo convivio
				dignum iudicabat ;
				omnes aspernabantur, omnes abhorrebant, omnes ut aliquam immanem ac perniciosam
				bestiam pestemque fugiebant.

hunc tamen
				hominem tam audacem, tam nefarium, tam nocentem numquam accusasset
					 habitus , iudices, si id praetermittere suo salvo capite potuisset. erat huic inimicus
				Oppianicus, erat, sed tamen erat vitricus; crudelis et huic infesta mater, at mater;
				postremo nihil tam remotum ab accusatione quam Cluentius et natura et voluntate et
				instituta ratione vitae. sed cum esset haec ei proposita condicio ut aut iuste pieque
				accusaret aut acerbe indigneque moreretur, accusare quoquo modo posset quam illo
				modo emori maluit.

atque ut hoc ita esse perspicere possitis exponam vobis Oppianici facinus
				manifesto compertum atque deprensum; ex quo simul utrumque, et huic accusare et
					illi 
				condemnari, necesse fuisse intellegetis. 
				Martiales quidam Larini appellabantur, ministri publici Martis atque ei deo veteribus institutis religionibusque Larinatium
				consecrati. quorum cum satis magnus numerus esset, cumque item ut in
				Sicilia permulti Venerii sunt, sic illi Larini in Martis familia numerarentur,
				repente Oppianicus eos omnis liberos esse civisque Romanos coepit defendere.
					 graviter id decuriones Larinatium cunctique municipes tulerunt.
					 itaque ab habito petiverunt ut eam causam susciperet
				publiceque defenderet. habitus cum se ab omni eius modi negotio
				removisset, tamen pro loco, pro antiquitate generis sui, pro eo quod se non
					suis commodis sed etiam suorum
				municipum ceterorumque necessariorum natum esse arbitrabatur, tantae voluntati universorum Larinatium deesse
				noluit.

suscepta causa Romamque delata
				magnae cotidie contentiones inter habitum et Oppianicum ex utriusque
				studio defensionis excitabantur. erat ipse immani acerbaque natura
				Oppianicus; incendebat eius amentiam infesta atque inimica filio mater
					 habiti . Magni autem illi sua interesse arbitrabantur hunc a causa
				Martialium demoveri . suberat etiam alia causa maior quae Oppianici, hominis
				avarissimi atque audacissimi , mentem maxime commovebat.

nam 
				 habitus usque ad illius iudici tempus nullum testamentum umquam fecerat;
				neque enim legare
				quicquam eius modi matri poterat in animum inducere neque testamento
				nomen omnino praetermittere parentis. id cum Oppianicus sciret — neque
				enim erat obscurum — intellegebat habito mortuo bona eius omnia ad matrem
				esse ventura; quae ab sese postea aucta pecunia maiore praemio, orbata filio minore
				periculo necaretur. itaque his rebus incensus qua ratione
					 habitum veneno tollere conatus sit cognoscite.

C. et L. Lucii Fabricii
				fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati , homines inter se cum forma tum
				moribus similes, municipum autem suorum dissimillimi; in quibus quantus splendor
				sit, quam prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata ratio vitae nemo
				vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. his Fabriciis semper est
					usus Oppianicus
				familiarissime. iam hoc fere scitis omnes quantam vim habeat ad coniungendas
				amicitias studiorum ac naturae similitudo. cum illi ita viverent ut
				nullum quaestum esse turpem 
				arbitrarentur, cum omnis ab eis fraus, omnes insidiae
				circumscriptionesque adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque
				improbitate omnibus noti, studiose , ut dixi, ad eorum se familiaritatem multis iam
				ante annis Oppianicus applicarat. itaque tum sic statuit, per C.

Fabricium — nam L. erat mortuus — insidias
					 habito comparare. erat illo tempore infirma valetudine
					 habitus . Vtebatur autem medico non ignobili sed spectato homine, Cleophanto; cuius servum Diogenem
				Fabricius ad venenum habito dandum spe et pretio sollicitare coepit.
					 servus non incallidus et, ut res ipsa 
					declaravit , frugi atque integer
				sermonem Fabrici non est aspernatus; rem ad dominum detulit; Cleophantus autem cum
					 habito est conlocutus . habitus statim cum M. Marco Baebio senatore, familiarissimo suo, communicavit; qui
				qua fide, qua prudentia, qua diligentia fuerit meminisse vos arbitror. ei 
				placuit ut Diogenem habitus emeret a Cleophanto, quo facilius aut
				comprehenderetur res eius indicio aut falsa esse cognosceretur. ne multa,
				Diogenes emitur, venenum diebus paucis comparatur ; multi viri boni cum ex occulto intervenissent,
					pecunia obsignata quae ob eam rem dabatur in manibus
				Scamandri, liberti Fabriciorum, deprehenditur.

pro di immortales! Oppianicum quisquam his rebus cognitis
				circumventum esse dicet ? 
				 quis umquam audacior, quis nocentior, quis apertior in iudicium adductus
				est? quod ingenium, quae facultas dicendi, quae a quoquam excogitata
				defensio huic uni crimini potuit obsistere? simul et illud quis est qui
				dubitet quin hac re comperta manifestoque deprehensa aut obeunda mors Cluentio aut suscipienda
				accusatio fuerit?

satis esse arbitror demonstratum, iudices, eis criminibus accusatum esse
				Oppianicum uti honeste absolvi nullo
				modo potuerit. cognoscite nunc ita reum citatum esse illum ut re semel
				atque iterum praeiudicata condemnatus in iudicium venerit . nam Cluentius, iudices,
				primum nomen eius detulit cuius in manibus venenum deprenderat. is erat
				libertus Fabriciorum, Scamander. integrum consilium, iudici corrupti
				nulla suspicio; simplex in iudicium causa, certa res, unum crimen adlatum est. hic 
				tum C. Gaius Fabricius , is de quo
				ante dixi, qui liberto damnato sibi illud impendere periculum videret, quod mihi cum
					Aletrinatibus vicinitatem et cum plerisque eorum
				magnum usum esse sciebat, frequentis eos ad me domum adduxit. qui 
				quamquam de homine sic ut necesse erat existimabant, tamen quod erat ex eodem
				municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possent defendere, idque a me ut facerem
				et ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa patroni omne periculum
				continebatur.

ego , qui neque illis
				talibus viris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum
				ac tam manifestum esse arbitrarer, sicut ne illi ipsi quidem qui mihi tum illam
				causam commendabant arbitrabantur, pollicitus eis sum me 
				omnia quae vellent esse facturum. 
			 res agi coepta est; citatus est Scamander reus. accusabat 
				 P. Publius Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo
				exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum verbis tribus, venenum esse
				deprensum. omnia tela totius accusationis in Oppianicum
					coniciebantur , aperiebatur causa insidiarum, Fabriciorum familiaritas
				commemorabatur, hominis vita et audacia proferebatur, denique omnis accusatio varie
				graviterque tractata ad extremum manifesta veneni deprehensione conclusa est.
					 hic ego tum ad
				respondendum surrexi qua cura, di immortales!

qua
				sollicitudine animi, quo timore! semper equidem magno cum metu incipio
				dicere; quotienscumque dico, totiens mihi videor in iudicium venire non ingeni solum
				sed etiam virtutis atque offici, ne aut id profiteri videar quod non
					possim , quod est impudentiae , aut non
					id efficere
				quod possim, quod est aut perfidiae aut neglegentiae. tum vero ita sum
				perturbatus ut omnia timerem, si nihil dixissem ne infantissimus, si multa in eius
				modi causa dixissem ne impudentissimus existimarer. 
				 conlegi me aliquando et ita constitui, fortiter esse agendum; illi aetati
				qua tum eram solere laudi dari , etiam si
				in minus firmis causis hominum periculis non defuissem. itaque feci; sic
				pugnavi, sic omni ratione contendi, sic ad omnia confugi, quantum ego adsequi potui,
				remedia ac perfugia causarum ut hoc quod timide dicam consecutus sim, ne quis illi
				causae patronum defuisse arbitraretur.

sed ut quidquid ego apprehenderam , statim accusator extorquebat e
				manibus. si quaesiveram quae inimicitiae Scamandro cum habito ,
				fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum cuius ille minister fuisset huic
				inimicissimum fuisse atque esse dicebat. sin autem illud egeram, nullum
				ad Scamandrum morte habiti venturum emolumentum fuisse, concedebat, sed
				ad uxorem Oppianici, hominis in uxoribus necandis exercitati, omnia bona
					 habiti ventura fuisse dicebat. cum illa defensione usus essem quae
				in libertinorum causis honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse
				probatum, fatebatur, sed quaerebat cui probatus esset ipse patronus .

cum ego pluribus verbis in eo commoratus essem, Scamandro insidias
					factas 
				esse per Diogenem constitutumque inter eos alia de re fuisse ut medicamentum, non
				venenum Diogenes adferret; hoc cuivis usu venire posse : quaerebat cur in eius modi locum tam abditum, cur
				solus, cur cum obsignata pecunia venisset. denique hoc loco causa
				testibus honestissimis hominibus premebatur. M. Marcus Baebius
				de suo consilio Diogenem emptum, se praesente Scamandrum cum veneno pecuniaque
				deprehensum esse dicebat. P. Publius Quintilius
					Varus , homo summa
				religione et summa auctoritate praeditus, de insidiis quae fierent habito 
				et de sollicitatione Diogenis recenti re secum Cleophantum locutum esse dicebat.

atque in illo iudicio cum
				Scamandrum nos defendere videremur, verbo ille reus erat, re quidem vera et periculo
					tota accusatione
				Oppianicus. neque id obscure ferebat nec dissimulare ullo modo poterat;
				aderat frequens, advocabat, omni studio gratiaque pugnabat; postremo — id quod
				maximo malo illi causae fuit — hoc ipso in loco, quasi reus ipse esset, sedebat.
					 oculi omnium iudicum non in Scamandrum sed in Oppianicum
				coniciebantur; timor eius, perturbatio, suspensus incertusque voltus, crebra coloris
				mutatio, quae erant antea suspiciosa, haec aperta et manifesta faciebant.

cum in consilium iri oporteret,
				quaesivit ab reo C. Gaius Iunius quaesitor ex lege illa Cornelia
				quae tum erat clam an palam de se sententiam ferri vellet. de Oppianici
				sententia responsum est, quod is habiti familiarem Iunium esse dicebat,
				clam velle ferri. itum est in consilium. omnibus sententiis
				praeter unam quam suam Staienus esse dicebat Scamander prima actione condemnatus
				est. quis tum erat omnium qui Scamandro condemnato non iudicium de
				Oppianico factum esse arbitraretur? quid est illa damnatione iudicatum, nisi venenum
				id quod habito daretur esse quaesitum? quae porro 
				tenuissima suspicio conlata in Scamandrum est aut conferri potuit ut is sua sponte
				necare voluisse habitum putaretur?

atque hoc tum iudicio facto et Oppianico re et existimatione iam, lege et
				pronuntiatione nondum condemnato tamen habitus Oppianicum reum statim non
				fecit. voluit cognoscere utrum iudices in eos solos essent severi quos
				venenum habuisse ipsos comperissent, an etiam consilia conscientiasque eius modi
				facinorum supplicio dignas iudicarent. itaque 
				 C. Gaium Fabricium quem propter familiaritatem Oppianici
				conscium illi facinori fuisse arbitrabatur reum statim fecit, utique ei locus primus
				constitueretur propter causae coniunctionem impetravit. hic tum Fabricius
				non modo ad me meos vicinos et amicos Aletrinatis non adduxit sed ipse
				eis neque defensoribus uti postea neque laudatoribus potuit.

rem enim integram hominis non alieni quamvis
				suspiciosam defendere humanitatis esse putabamus, iudicatam labefactare conari
				impudentiae. itaque tum ille inopia et necessitate coactus in causa eius
				modi ad Caepasios fratres confugit, homines industrios atque eo animo ut quaecumque
				dicendi potestas esset data in honore atque in beneficio ponerent. 
				 iam hoc
				prope iniquissime comparatum est quod in morbis corporis, ut quisque est
				difficillimus, ita medicus nobilissimus atque optimus quaeritur, in periculis
				capitis, ut quaeque causa difficillima est, ita deterrimus obscurissimusque patronus
				adhibetur. Nisi forte hoc causae est quod medici nihil praeter artificium, oratores
				etiam auctoritatem praestare debent .

citatur reus, agitur causa ;
				paucis verbis accusat ut de re iudicata Cannutius; incipit longo et alte petito
				prooemio respondere maior Caepasius. primo attente auditur eius oratio.
					 erigebat animum iam demissum et oppressum Oppianicus; gaudebat ipse
				Fabricius; non intellegebat animos iudicum non illius eloquentia sed defensionis
				impudentia commoveri. postea quam de re coepit dicere, ad ea quae erant
				in causa addebat etiam ipse nova quaedam volnera ut, quamquam sedulo faciebat, tamen
				interdum non defendere sed praevaricari videretur . itaque cum
				callidissime se dicere putaret et cum illa verba gravissima ex intimo artificio
				deprompsisset: ' respicite , iudices, hominum fortunas, respicite dubios
				variosque casus, respicite C. Gaii Fabrici senectutem' — cum
				hoc 'respicite' ornandae orationis causa saepe dixisset, respexit ipse.
					 at 
				 C. Gaius Fabricius a subselliis demisso capite discesserat.

hic iudices ridere, stomachari
				atque acerbe ferre patronus causam sibi eripi et se cetera de illo loco
					' respicite , iudices' non posse dicere; nec quicquam propius est
				factum quam ut illum persequeretur et collo obtorto ad subsellia reduceret ut
				reliqua posset perorare. ita tum Fabricius primum suo iudicio,
				quod est gravissimum, deinde legis vi et sententiis iudicum est condemnatus.
					 
			 quid est quod iam de Oppianici persona causaque plura dicamus? apud 
				eosdem iudices reus est factus, cum his duobus praeiudiciis iam damnatus esset; ab
				isdem autem iudicibus qui Fabriciorum damnatione de Oppianico iudicarant locus ei
				primus est constitutus. accusatus est criminibus gravissimis, et eis quae
				a me breviter dicta sunt et praeterea multis quae ego omnia nunc omitto; accusatus est apud eos qui
				Scamandrum ministrum Oppianici, C. 
				Fabricium conscium malefici condemnarant.

Vtrum
				per deos immortalis! magis est mirandum quod is condemnatus est, an quod omnino
				respondere ausus est? quid enim illi iudices facere potuerunt? qui si
				innocentis Fabricios condemnassent, tamen in Oppianico sibi constare et superioribus
					consentire iudiciis
				debuerunt. an vero illi sua per se ipsi iudicia rescinderent , cum ceteri soleant in iudicando ne ab aliorum iudiciis discrepent
				providere? et illi qui Fabrici
				libertum, quia minister in maleficio fuerat, patronum, quia conscius , condemnassent, ipsum
				principem atque architectum sceleris absolverent? et qui ceteros nullo praeiudicio
				facto tamen ex ipsa causa condemnassent, hunc quem bis iam condemnatum acceperant liberarent?

tum vero illa iudicia senatoria non
				falsa invidia sed vera atque insigni turpitudine notata atque operta dedecore et
				infamia defensioni locum nullum reliquissent. quid enim tandem illi
				iudices responderent, si qui ab eis quaereret: 'Condemnastis Scamandrum, quo
				crimine?' ' nempe quod habitum per servum medici veneno necare
					voluisset. '
					' quid 
				 habiti morte Scamander consequebatur?' ' nihil , sed administer
				erat Oppianici.' ' et condemnastis C. Gaium 
				Fabricium, quid ita? '
					' quia , cum ipse familiarissime Oppianico usus, libertus autem eius in
				maleficio deprensus esset, illum expertem eius consili fuisse non probabatur.'
					 si igitur ipsum Oppianicum bis suis iudiciis condemnatum
				absolvissent, quis tantam turpitudinem iudiciorum, quis tantam inconstantiam rerum
				iudicatarum, quis tantam libidinem iudicum ferre potuisset?

quod si hoc videtis quod iam hac omni oratione patefactum est, illo
				iudicio reum condemnari, praesertim ab isdem iudicibus qui duo praeiudicia
				fecissent, necesse fuisse, simul illud videatis necesse est, nullam
					accusatori causam
					esse potuisse cur
				iudicium vellet corrumpere. 
				 quaero enim de te, T. Tite Atti , relictis iam ceteris argumentis omnibus, num Fabricios quoque
				innocentis condemnatos existimes, num etiam illa iudicia pecunia corrupta esse
				dicas, quibus in iudiciis alter a
				Staieno solo absolutus est, alter etiam ipse se condemnavit. age , si
					nocentes , cuius
				malefici? num quid praeter venenum quaesitum quo habitus necaretur
				obiectum est? num quid aliud in illis iudiciis versatum est praeter hasce insidias
					 habito ab Oppianico per Fabricium factas? nihil , nihil,
					inquam , aliud, iudices,
				reperietis. exstat memoria, sunt tabulae publicae; redargue me, si
				mentior; testium dicta recita, doce in illorum iudiciis quid praeter hoc venenum
				Oppianici non modo in criminis sed in male dicti loco sit obiectum.

multa dici possunt qua re ita necesse fuerit
				iudicari, sed ego occurram exspectationi vestrae, iudices. nam 
					etsi a vobis sic audior ut
				numquam benignius neque attentius quemquam auditum putem, tamen vocat me alio iam
				dudum tacita vestra exspectatio quae mihi obloqui videtur: ' quid ergo?
				negasne illud iudicium esse corruptum? '
					 non nego, sed ab hoc corruptum non esse confirmo. 'A quo igitur est
				corruptum?' opinor , primum, si incertum fuisset quisnam exitus illius
				iudici futurus esset, veri similius tamen esset eum potius corrupisse qui metuisset
				ne ipse condemnaretur quam illum qui veritus esset ne alter
				absolveretur; deinde, cum esset non 
				dubium quid iudicari necesse esset, eum certe potius qui sibi aliqua 
				ratione diffideret quam eum qui omni ratione confideret; postremo certe potius illum
				qui bis apud eos iudices offendisset quam eum qui bis causam probavisset.

Vnum quidem
				certe nemo erit tam inimicus Cluentio qui mihi non concedat, si constet
				corruptum illud esse iudicium , aut ab
					 habito aut ab Oppianico esse corruptum; si doceo non ab
					 habito , vinco ab Oppianico; si ostendo ab Oppianico , purgo
					 habitum . qua re, etsi satis docui rationem nullam huic
				corrumpendi iudici fuisse, ex quo intellegitur ab Oppianico esse
				corruptum, tamen de illo ipso separatim cognoscite. 
				 atque ego illa non argumentabor quae sunt gravia vehementer, eum
				corrupisse qui in periculo fuerit, eum qui metuerit, eum qui spem salutis in alia
				ratione non habuerit, eum qui semper singulari fuerit audacia. multa sunt
				eius modi; verum cum habeam 
				rem non dubiam sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum non
				est necessaria.

dico 
				 C. Gaio Aelio Staieno iudici pecuniam grandem Statium Albium ad
				corrumpendum iudicium dedisse. num quis negat? te , Oppianice,
					appello ,
				te, T. Tite Atti , quorum alter eloquentia damnationem
				illam, alter tacita pietate deplorat; audete negare ab Oppianico Staieno iudici
				pecuniam datam, negate ,
				negate, inquam, meo loco. quid 
				tacetis? an negare non potestis
				quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? quo tandem igitur
				ore mentionem corrupti iudici facitis, cum ab ista parte iudici pecuniam ante
				iudicium datam, post iudicium ereptam esse fateamini?

quonam igitur haec modo gesta sunt?
					 repetam paulo altius, iudices, et omnia quae in diuturna obscuritate
				latuerunt sic aperiam ut ea cernere oculis videamini. vos quaeso, ut
				adhuc me attente audistis , item quae reliqua sunt audiatis;
				profecto nihil a me dicetur quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris
				studiis atque auribus esse videatur. 
			 nam ut primum Oppianicus ex eo quod Scamander reus erat factus quid sibi
				impenderet coepit suspicari, statim se ad hominis egentis, audacis, in iudiciis
				corrumpendis exercitati, tum autem iudicis, Staieni familiaritatem
					applicavit . ac primum Scamandro reo tantum donis
					muneribusque 
					perfecerat ut eo
					fautore uteretur
				cupidiore quam fides iudicis postulabat.

post autem cum esset Scamander unius Staieni sententia
					absolutus , patronus autem
				Scamandri ne sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis
				subveniendum putavit. tum ab Staieno, sicut ab homine ad excogitandum
				acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimo — haec enim ille et
				aliqua ex parte habebat et maiore ex parte se habere simulabat — auxilium capiti
					ac fortunis suis petere coepit.
					 
				 iam hoc non 
				ignoratis, iudices, ut etiam bestiae fame monitae 
				plerumque ad eum locum ubi pastae sunt aliquando revertantur.

Staienus ille biennio ante cum causam bonorum Safini Atellae recepisset,
				sescentis milibus nummum se iudicium corrupturum esse dixerat. quae cum
				accepisset a pupillo, suppressit iudicioque facto nec Safinio nec bonorum emptoribus
				reddidit. quam cum pecuniam profudisset et sibi nihil non modo ad
				cupiditates suas sed ne ad necessitatem quidem reliquisset, statuit ad easdem esse
				sibi praedas ac suppressiones iudicialis revertendum. itaque cum
				Oppianicum iam perditum et duobus iugulatum praeiudiciis videret, promissis suis
					eum excitavit
				abiectum et simul saluti desperare vetuit. Oppianicus autem orare hominem coepit ut
				sibi rationem ostenderet iudici corrumpendi.

ille autem , quem ad
				modum ex ipso Oppianico postea est auditum, negavit quemquam esse in civitate
				praeter se qui id efficere posset. sed primo gravari coepit, quod
				aedilitatem se petere cum hominibus nobilissimis et invidiam atque offensionem
				timere dicebat. post exoratus initio permagnam pecuniam poposcit, deinde
				ad id pervenit quod confici potuit; HS 
				 dcxl deferri ad se domum iussit.
					 quae pecunia simul atque ad eum delata est, homo impurissimus statim
				coepit in eius modi mente et cogitatione versari, nihil esse suis rationibus utilius
				quam Oppianicum condemnari; illo absoluto pecuniam illam aut iudicibus dispertiendam
				aut ipsi esse reddendam; damnato repetiturum esse neminem.

itaque rem excogitat singularem. atque 
				haec, iudices, quae vera dicuntur a
				nobis facilius credetis, si cum animis vestris longo intervallo recordari C. Gaii Staieni vitam et naturam volueritis; nam perinde ut
				opinio est de cuiusque moribus, ita quid ab eo factum aut non factum sit existimari
				potest. 
				 cum esset egens, sumptuosus, audax, callidus, perfidiosus, et cum domi
				suae miserrimus in locis
					inanissimis tantum nummorum
				positum videret, ad omnem malitiam et fraudem versare mentem suam coepit. ' ego 
					dem iudicibus? mihi ipsi igitur praeter periculum et
				infamiam quid quaeretur? nihil excogitem quam ob rem
					Oppianicum damnari
				necesse sit? quid tandem? — nihil enim est quod non
				fieri possit — si quis eum forte casus ex periculo eripuerit, nonne reddendum est?
					 praecipitantem igitur impellamus' inquit 'et perditum prosternamus.'

capit hoc consili ut pecuniam quibusdam
				iudicibus levissimis polliceatur, deinde eam postea supprimat ut, quoniam gravis
				homines sua sponte severe iudicaturos putabat, eos qui leviores erant destitutione
				iratos Oppianico redderet. itaque , ut erat semper praeposterus atque
				perversus, initium facit a Bulbo et eum, quod iam diu nihil quaesierat, tristem
				atque oscitantem leviter impellit. ' quid tu?' inquit 'ecquid me adiuvas,
				Bulbe, ne gratiis rei publicae serviamus?' ille vero simul atque hoc
				audivit 'ne gratiis': ' quo voles ' inquit 'sequar; sed quid adfers?'
					 tum ei quadraginta milia, si esset absolutus
				Oppianicus, pollicetur et eum ut ceteros appellet quibuscum loqui consuesset rogat
				atque etiam ipse conditor totius negoti Guttam aspergit huic Bulbo.

itaque minime amarus eis visus est
				qui aliquid ex eius sermone speculae degustarant . Vnus et alter dies intercesserat
				cum res parum certa videbatur; sequester et confirmator pecuniae desiderabatur.
					 tum appellat hilari voltu hominem Bulbus ut
					blandissime potest: ' quid tu'
				inquit 'Paete? ' — hoc enim sibi Staienus cognomen ex
				imaginibus Aeliorum delegerat ne, si se Ligurem fecisset,
				nationis magis suae quam generis uti
				cognomine videretur — 'qua de re mecum locutus es, quaerunt a me ubi sit pecunia.'
					 hic ille planus improbissimus quaestu iudiciario pastus, qui illi pecuniae
				quam condiderat spe iam atque animo incubaret , contrahit frontem —
				recordamini faciem atque illos eius fictos simulatosque
						voltus — et, qui esset totus
				ex fraude et mendacio factus quique ea vitia quae ab natura
				habebat etiam studio atque artificio quodam malitiae condivisset , pulchre adseverat sese ab Oppianico destitutum atque hoc addit testimoni, sua
				illum sententia, cum 
				palam omnes laturi essent, condemnatum iri.

manarat sermo in consilio pecuniae quandam mentionem inter iudices esse
				versatam. res neque tam fuerat occulta quam erat occultanda, neque tam
				erat aperta quam rei publicae causa aperienda. in ea obscuritate ac
				dubitatione omnium Cannutio, perito homini, qui quodam odore suspicionis Staienum
				corruptum esse sensisset neque dum rem perfectam arbitraretur, placuit repente
					pronuntiare :
					 Dixerunt. 
				 hic tum Oppianicus non magno opere pertimuit; rem a Staieno perfectam
				esse arbitrabatur.

in consilium erant
				ituri iudices xxxii . sententiis 
				 xvi absolutio confici poterat. HS 
				 xl milia in singulos iudices
						distributa eum
				numerum sententiarum conficere debebant ut ad cumulum spe maiorum praemiorum ipsius
				Staieni sententia septima decima accederet. atque etiam casu tum,
						quod illud repente erat factum, Staienus ipse non aderat; causam
				nescio quam apud iudicem defendebat. facile hoc habitus 
				patiebatur, facile Cannutius, at non Oppianicus neque patronus eius L. Lucius Quinctius; qui, cum esset illo tempore tribunus plebis,
				convicium C. Gaio Iunio iudici quaestionis maximum fecit ut ne
				sine illo in consilium iretur; cumque id ei per viatores consulto
				neglegentius agi videretur, ipse e publico iudicio ad privatum Staieni iudicium
				profectus est et illud pro potestate dimitti iussit; Staienum ipse ad subsellia
				adduxit.

consurgitur in consilium, cum
				sententias Oppianicus, quae tum erat potestas, palam ferri velle dixisset ut
				Staienus scire posset quid cuique deberet . Varia iudicum genera; nummarii pauci sed omnes
				irati. Vt qui accipere in campo consuerunt eis candidatis quorum nummos suppressos
				esse putant inimicissimi solent esse, sic eius modi iudices infesti tum reo
				venerant; ceteri nocentissimum esse arbitrabantur, sed
					exspectabant sententias eorum quos corruptos
					esse putabant ut ex eis constituerent
				a quo iudicium corruptum videretur. 
				 ecce tibi eius modi sortitio ut in primis Bulbo et Staieno et Guttae
				esset iudicandum! summa omnium exspectatio quidnam sententiae ferrent
				leves ac nummarii iudices. atque illi omnes sine ulla dubitatione
				condemnant.

hic tum iniectus est
				hominibus scrupulus et quaedam dubitatio quidnam esset
						actum . deinde homines sapientes et ex vetere illa disciplina iudiciorum,
					qui neque
				absolvere hominem nocentissimum possent neque eum de quo esset orta suspicio pecunia
				oppugnatum re illa incognita primo condemnare vellent, non liquere 
				dixerunt. non nulli autem severi homines qui hoc
					statuerunt , quo
				quisque animo quid faceret spectari oportere, etsi alii pecunia accepta verum
				iudicabant, tamen nihilo minus se superioribus suis iudiciis constare putabant
				oportere; itaque damnarunt. quinque omnino fuerunt qui illum vestrum
				innocentem Oppianicum sive imprudentia sive misericordia sive aliqua suspicione sive ambitione
					adducti absolverunt .

condemnato Oppianico statim L. Lucius Quinctius, homo
				maxime popularis, qui omnis rumorum et contionum ventos conligere consuesset,
				oblatam sibi facultatem putavit ut ex invidia senatoria posset crescere, quod eius ordinis iudicia minus
				iam probari populo arbitrabatur. habetur una atque altera contio vehemens
				et gravis; accepisse pecuniam iudices ut innocentem reum condemnarent tribunus
				plebis clamitabat ; agi
				fortunas omnium dicebat; nulla esse iudicia ; qui
				pecuniosum inimicum haberet, incolumem esse neminem posse. homines totius
				ignari negoti, qui Oppianicum numquam vidissent, virum optimum et hominem
				pudentissimum pecunia oppressum esse 
				arbitrarentur, incensi suspicione rem in medium vocare coeperunt et causam illam
				totam deposcere.

atque illo ipso
				tempore in aedis T. Titi Anni, hominis honestissimi, necessarii
				et amici mei, noctu Staienus arcessitus ab Oppianico venit. iam cetera
				nota sunt omnibus, ut cum illo Oppianicus egerit de pecunia, ut ille se redditurum
				esse dixerit, ut eum sermonem audierint omnem viri boni qui tum
				consulto propter in occulto stetissent, ut res patefacta et in forum prolata et
				pecunia omnis Staieno extorta atque erepta sit.
					 
				 huius Staieni persona populo iam nota atque perspecta ab nulla turpi
				suspicione abhorrebat; suppressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset qui
				erant in contione non intellegebant; neque enim docebantur. versatam esse
				in iudicio mentionem pecuniae sentiebant ,
				innocentem reum condemnatum audiebant, Staieni sententia condemnatum videbant; non
					gratiis id ab eo factum esse, quod hominem norant,
				iudicabant. Similis in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat.

itaque confiteor — licet enim iam
				impune hoc praesertim in loco confiteri — quod Oppianici non modo vita sed etiam
				nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro videretur
				circumventum esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni
				improbitas et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam autem ageret
					 L. Lucius Quinctius , homo cum summa potestate
					praeditus 
				tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatus , summam
						illi iudicio 
				invidiam infamiamque esse conflatam. atque in hanc flammam
					recentem tum C. Iunium qui
				illi quaestioni praefuerat iniectum esse memini, et illum hominem aedilicium iam praetorem
				opinionibus omnium constitutum
				non disceptatione dicendi sed clamore hominum de foro atque adeo de civitate esse sublatum.

neque me paenitet hoc tempore potius quam illo causam A. Auli Cluenti defendere. causa enim manet eadem,
				quae mutari nullo modo potest, temporis iniquitas atque invidia recessit, ut quod in
				tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit. itaque 
				nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis quorum iudicium ac potestas est
				sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio. at tum si dicerem, non audirer, non
						quod alia res esset, immo eadem, sed tempus aliud. 
				 id adeo sic cognoscite. quis tum auderet dicere nocentem
				condemnatum esse Oppianicum? quis nunc audet negare? quis tum posset arguere ab
				Oppianico temptatum esse iudicium pecunia? quis id hoc tempore
				infitiari potest? cui tum liceret docere Oppianicum reum factum esse tum
				denique cum duobus proximis praeiudiciis condemnatus esset? quis est qui id hoc
				tempore infirmare conetur?

qua re
				invidia remota quam dies mitigavit, oratio mea deprecata est, vestra fides atque
				aequitas a veritatis disceptatione reiecit, quid est praeterea quod in causa
				relinquatur? 
			 versatam esse in iudicio
				pecuniam constat; ea quaeritur unde profecta sit, ab accusatore an ab reo. dicit accusator haec: ' primum 
				gravissimis criminibus accusabam, ut nihil opus esset pecunia; deinde condemnatum
				adducebam, ut ne eripi quidem pecunia posset; postremo, etiam si absolutus
					fuisset , mearum
				tamen omnium fortunarum status incolumis maneret.' quid contra reus?
					' primum ipsam 
				multitudinem criminum et atrocitatem pertimescebam; deinde Fabriciis
				propter conscientiam mei sceleris condemnatis me esse condemnatum sentiebam:
				postremo in eum casum veneram ut omnis mearum fortunarum status unius iudici
				periculo contineretur. '

age , quoniam corrumpendi iudici causas ille multas et gravis habuit, hic
				nullam, profectio ipsius pecuniae requiratur. confecit tabulas
				diligentissime Cluentius. haec autem res habet hoc certe ut nihil possit
				neque additum neque detractum de re familiari latere. Anni sunt octo cum ista causa
				in ista meditatione versatur, cum omnia quae ad eam rem pertinent et ex huius et ex
				aliorum tabulis agitatis , tractatis, inquiritis, cum interea Cluentianae
				pecuniae vestigium nullum invenitis. quid ? Albiana pecunia
				vestigiisne nobis odoranda est an ad ipsum cubile vobis ducibus venire possumus? tenentur 
				uno in loco HS dcxl , tenentur apud
				hominem audacissimum, tenentur apud iudicem; quid voltis amplius?

at enim Staienus non fuit ab Oppianico
				sed a Cluentio ad iudicium corrumpendum constitutus. cur eum , cum in consilium iretur, Cluentius et
				Cannutius abesse patiebantur? cur, cum in consilium
				mittebant, Staienum iudicem cui pecuniam dederant non
					requirebant ?
				Oppianicus querebatur, Quinctius flagitabat; sine Staieno ne in consilium iretur
				tribunicia potestate effectum est. at 
					condemnavit .
					 hanc enim condemnationem dederat obsidem Bulbo et ceteris ut
				destitutus ab Oppianico videretur. qua re si istinc causa corrumpendi
				iudici, si istinc pecunia, istinc
				Staienus, istinc denique omnis fraus et audacia est, hinc pudor, honesta
					vita , nulla suspicio
				pecuniae, nulla corrumpendi iudici causa, patimini veritate patefacta atque omni errore sublato eo transire
				illius turpitudinis infamiam ubi cetera maleficia consistunt , ab eo invidiam
				discedere aliquando ad quem numquam accessisse culpam videtis.

at enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum iudicium sed
				ad conciliationem gratiae. Tene hoc, Atti,
				dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione praeditum!
					 sapientissimum esse dicunt eum cui quod opus sit ipsi veniat in
				mentem; proxime accedere illum qui alterius bene inventis obtemperet. in 
				stultitia contra est. minus enim stultus est is cui nihil in mentem venit
				quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem comprobat. ita 
				Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur — sive ultro excogitavit sive, ut
				homines tum loquebantur, a P. Publio Cethego admonitus
					 est — istam dedit
					conciliationis et gratiae fabulam .

nam fuisse
				hunc tum hominum sermonem
				recordari potestis, Cethegum, quod hominem odisset et quod eius improbitatem versari
				in re publica nollet et quod videret eum qui se ab reo pecuniam, cum iudex esset,
				clam atque extra ordinem accepisse confessus esset, salvum esse non posse, minus ei
				fidele consilium dedisse. in hoc si improbus Cethegus fuit , videtur mihi adversarium
				removere voluisse; sin erat eius modi causa ut Staienus nummos se accepisse negare
				non posset, nihil autem erat periculosius nec turpius quam ad quam rem accepisset
				confiteri, non est consilium Cethegi reprendendum.

verum alia causa tum Staieni fuit , alia nunc, Atti, tua est.
					 ille cum re premeretur, quodcumque diceret, honestius diceret quam si
				quod erat factum fateretur; te vero illud idem quod tum explosum et eiectum est nunc
					rettulisse demiror. qui enim poterat tum in gratiam redire cum
				Oppianico Cluentius, qui cum matre? haerebat in tabulis publicis reus
				et accusator; condemnati erant Fabricii; nec elabi alio accusatore poterat Albius
				nec sine ignominia calumniae relinquere accusationem Cluentius .

an vero praevaricaretur? nam id
				quoque ad corrumpendum iudicium pertinet. sed quid opus erat ad eam rem iudice sequestre? et
				omnino quam ob rem tota ista res per Staienum potius, hominem ab utroque
				alienissimum, sordidissimum, turpissimum, quam per bonum aliquem virum ageretur et
				amicum necessariumque communem? sed quid ego haec pluribus quasi de re
				obscura disputo , cum ipsa
				pecunia quae Staieno data est numero ac summa sua non modo quanta fuerit sed etiam
				ad quam rem fuerit ostendat? Sedecim dico iudices ut Oppianicus absolveretur
				corrumpendos fuisse; ad Staienum dcxl milia nummum esse delata. si , ut tu dicis, gratiae conciliandae causa,
				quadraginta istorum accessio milium quid valet? si, ut nos dicimus, ut quadragena
				milia nummum sedecim iudicibus darentur, non Archimedes melius potuit
					discribere .

at enim iudicia facta permulta sunt a Cluentio iudicium esse corruptum.
					 immo vero ante hoc tempus omnino ista ipsa res suo nomine in iudicium
				numquam est vocata. ita multum agitata, ita diu iactata ista
					res est ut hodierno
				die primum causa illa defensa sit, hodierno die primum veritas vocem contra invidiam
				his iudicibus freta miserit. verum tamen ista multa iudicia
				quae sunt? ego enim me ad omnia confirmavi et sic paravi ut docerem quae
				facta postea iudicia de illo iudicio dicerentur, partim ruinae similiora
						aut 
				tempestati quam iudicio et disceptationi fuisse , partim nihil
				contra habitum valere, partim etiam pro hoc esse, partim esse eius modi
				ut neque appellata umquam iudicia sint neque existimata.

hic ego magis ut consuetudinem servem quam quod vos
				non vestra hoc sponte faciatis, petam a vobis ut me, dum de his singulis disputo,
					iudices , attente
				audiatis. 
				 condemnatus est C. Gaius Iunius qui ei quaestioni
				praefuerat; adde etiam illud, si placet: tum est condemnatus cum esset iudex
				quaestionis. non modo causae sed ne legi quidem quicquam per tribunum
				plebis laxamenti datum est. quo tempore illum a quaestione ad nullum
				aliud rei publicae munus abduci licebat, eo tempore ad quaestionem ipse abreptus
				est. at quam quaestionem ?
					 voltus enim vestri, iudices, me invitant ut quae reticenda
					putaram 
					libeat iam libere dicere.

quid ? illa tandem quaestio aut disceptatio aut
				iudicium fuit? putabo fuisse. dicat qui volt hodie de illo
				populo concitato, cui tum populo mos gestus est, qua de re Iunius causam dixerit;
				quemcumque rogaveris , hoc
				respondebit, quod pecuniam acceperit, quod innocentem circumvenerit. est 
				haec opinio. at , si ita esset, hac lege accusatum fuisse oportuit qua accusatur habitus . at 
				ipse ea lege quaerebat. paucos dies exspectasset Quinctius. at neque
				privatus accusare nec sedata iam invidia volebat. videtis 
				igitur non in causa sed in tempore ac potestate spem omnem accusatoris fuisse.

multam petivit. qua 
				lege? quod in legem non iurasset , quae res nemini umquam fraudi fuit, et
				quod C. Gaius Verres, praetor urbanus, homo sanctus et
				diligens, subsortitionem eius in eo codice non haberet qui tum interlitus
				proferebatur. his de causis C. Gaius Iunius
				condemnatus est, iudices, levissimis et infirmissimis, quas omnino in iudicium
				adferri non oportuit. itaque oppressus est non causa sed tempore.

hoc vos Cluentio iudicium putatis
				obesse oportere? quam ob causam? si ex lege subsortitus non erat Iunius
				aut si in aliquam legem
				aliquando non iuraverat, idcirco illius damnatione aliquid de Cluentio iudicabatur?
					' non ' inquit; 'sed ille idcirco illis legibus condemnatus
				est, quod contra aliam legem commiserat.'
					 qui hoc confitentur, possunt idem illud
				iudicium fuisse defendere? ' ergo ' inquit 'idcirco infestus
				tum populus Romanus fuit C. Gaio Iunio , quod
				illud iudicium corruptum per eum putabatur.' num igitur hoc tempore causa
				mutata est? num alia res, alia ratio illius iudici, alia natura totius negoti nunc est ac tum fuit?
					 non opinor ex eis rebus quae gestae sunt rem ullam potuisse mutari.

quid ergo est causae quod nunc
				nostra defensio audiatur tanto silentio, tum Iunio defendendi sui potestas
				erepta sit? quia tum in causa nihil erat praeter invidiam, errorem,
				suspicionem, contiones cotidianas seditiose ac populariter
				concitatas. accusabat tribunus plebis idem in contionibus, idem ad
				subsellia; ad iudicium non modo de contione sed etiam cum ipsa contione veniebat.
					 gradus illi Aurelii tum novi quasi pro theatro illi iudicio
				aedificati videbantur; quos ubi accusator concitatis hominibus complerat, non modo
				dicendi ab reo sed ne surgendi quidem potestas erat.

nuper apud C. Gaium 
					Orchivium , conlegam meum, locus ab iudicibus Fausto
				Sullae de pecuniis residuis non est constitutus, non
					quo illi aut exlegem
				esse Sullam 
				aut causam pecuniae publicae contemptam atque abiectam putarent , sed quod accusante tribuno plebis condicione aequa
				disceptari posse non
					putaverunt . quid conferam? Sullamne cum Iunio,
				an hunc tribunum plebis cum Quinctio, an vero tempus cum tempore? Sulla maximis
				opibus, cognatis, adfinibus, necessariis, clientibus plurimis, haec autem apud
				Iunium parva et infirma et ipsius labore quaesita atque conlecta; hic tribunus
				plebis modestus, pudens , non
				modo non seditiosus sed etiam seditiosis adversarius, ille autem acerbus,
				criminosus, popularis homo ac turbulentus; tempus hoc tranquillum atque
					placatum , illud
				omnibus invidiae tempestatibus concitatum. quae cum ita essent, in Fausto
				tamen illi iudices statuerunt iniqua condicione reum
				causam dicere, cum adversario eius ad ius accusationis summa vis potestatis
				accederet.

quam quidem rationem vos, iudices,
				diligenter pro vestra sapientia et humanitate cogitare et
				penitus perspicere debetis, quid mali, quantum periculi uni cuique
					nostrum inferre possit vis tribunicia, conflata praesertim invidia
				et contionibus seditiose concitatis. optimis hercule temporibus, tum cum
				homines se non iactatione populari sed dignitate atque innocentia tuebantur, tamen
				nec P. Publius Popilius neque 
				 Q. Quintus Metellus, clarissimi viri atque amplissimi , vim
				tribuniciam sustinere potuerunt, nedum his temporibus, his moribus, his
				magistratibus sine vestra sapientia ac sine iudiciorum remediis salvi esse possimus.

non fuit illud igitur iudicium iudici
				simile, iudices, non fuit, in quo non modus ullus est adhibitus , non mos consuetudoque
				servata, non causa defensa; vis illa fuit et, ut saepe iam dixi, ruina quaedam atque
				tempestas et quidvis potius quam iudicium aut disceptatio aut quaestio.
					 quod si quis est qui illud iudicium fuisse arbitretur et qui his rebus
				iudicatis standum putet, is tamen hanc causam ab illa debet seiungere. ab 
				illo enim, sive quod in legem non iurasset sive quod ex lege subsortitus iudicem non esset, multa petita esse dicitur; Cluenti autem
				ratio cum illis legibus quibus a Iunio multa petita est nulla potest ex
					parte esse
				coniuncta.

at enim etiam Bulbus est
				condemnatus. adde 'maiestatis,' ut intellegas hoc iudicium cum illo non
				esse coniunctum. at est hoc illi crimen obiectum. fateor , sed
				etiam legionem esse ab eo sollicitatam in Illyrico C. Gaii 
					Cosconi litteris et
				multorum testimoniis planum factum est, quod crimen erat proprium illius quaestionis
				et quae res lege maiestatis tenebatur. at hoc obfuit ei maxime. iam ista divinatio
				est; qua si uti licet, vide ne mea coniectura multo sit verior. ego enim
				sic arbitror, Bulbum, quod homo nequam, turpis, improbus, multis flagitiis
				contaminatus in iudicium sit adductus, idcirco facilius esse damnatum. tu 
				mihi ex tota causa Bulbi quod tibi commodum est eligis ut id esse secutos iudices
				dicas.

quapropter hoc Bulbi iudicium non plus huic obesse causae debet quam illa
				quae commemorata sunt ab accusatore duo iudicia P. Publii 
				Popili et Ti. Tiberii Guttae , qui causam de ambitu dixerunt,
						qui 
				accusati sunt ab eis qui erant ipsi ambitus condemnati; quos ego non idcirco esse
				arbitror in integrum restitutos quod planum fecerint illos ob rem iudicandam
				pecuniam accepisse sed quod iudicibus probarint , cum in
				eodem genere in quo ipsi offendissent alios reprendissent, se ad praemia legis
				venire oportere. quapropter neminem dubitare existimo quin illa damnatio
				ambitus nulla ex parte cum causa Cluenti vestroque iudicio coniuncta esse possit.

quid quod Staienus est condemnatus? non dico hoc tempore,
				iudices, id quod nescio an dici oporteat, illum maiestatis esse
					condemnatum ; non recito
				testimonia hominum honestissimorum quae in Staienum sunt dicta ab eis qui Mam.
					Aemilio , clarissimo viro, legati et
				praefecti et tribuni militares fuerunt; quorum testimoniis planum factum est maxime
				eius opera, cum quaestor esset, in exercitu seditionem esse conflatam; ne illa
				quidem testimonia recito quae dicta sunt de HS dc quae ille, cum accepisset nomine
				iudici Safiniani, sicut in Oppianici iudicio postea,
					reticuit atque suppressit .

omitto et
				haec et alia permulta quae illo iudicio in Staienum dicta sunt; hoc
				dico, eandem tum fuisse P. Publio et L. Lucio Cominiis, equitibus Romanis, honestis hominibus et
				disertis, controversiam cum Staieno quem accusabant quae nunc mihi est cum Attio. Cominii dicebant idem quod ego
				dico, Staienum ab Oppianico pecuniam accepisse ut iudicium corrumperet; Staienus
				conciliandae gratiae causa se accepisse dicebat.

inridebatur haec illius reconciliatio et
				persona viri boni suscepta, sicut in statuis inauratis quas posuit ad
					Iuturnae , quibus subscripsit reges ab se in
				gratiam esse reductos. exagitabantur omnes eius 
				fraudes atque fallaciae, tota vita in eius modi ratione versata aperiebatur, egestas
				domestica, quaestus forensis in medium proferebatur, nummarius interpres pacis et
				concordiae non probabatur. itaque tum Staienus cum idem defenderet quod
				Attius condemnatus est;

Cominii cum hoc agerent
				quod nos in tota causa egimus probaverunt.
					 quam ob rem, si Staieni damnatione Oppianicum iudicium corrumpere
				voluisse, Oppianicum iudici ad emendas sententias dedisse pecuniam iudicatum est,
					 et, cum ita constitutum sit ut in
						illa 
				culpa aut Cluentius sit aut Oppianicus, Cluenti nummus nullus iudici datus ullo
				vestigio reperitur , Oppianici
				pecunia post iudicium factum ab iudice ablata est: potest esse dubium quin
				illa damnatio Staieni non modo non sit contra Cluentium sed maxime nostram causam
				defensionemque confirmet?

ergo adhuc Iuni iudicium video esse
				eius modi ut incursionem potius seditionis, vim multitudinis, impetum tribunicium
				quam iudicium appellandum putem. quod si quis illud
				iudicium appellet, tamen hoc confiteatur necesse est, nullo modo illam multam quae
				ab Iunio petita sit 
				cum Cluenti causa posse coniungi. illud igitur Iunianum per vim factum
				est, Bulbi et Popili et Guttae contra Cluentium non est, Staieni etiam pro Cluentio
				est. videamus ecquod aliud iudicium quod pro Cluentio sit
				proferre possimus . 
			 dixitne tandem causam C. Gaius 
					Fidiculanius 
				Falcula qui Oppianicum condemnarat, cum praesertim, id quod fuit in illo iudicio
				invidiosissimum, paucos dies ex subsortitione sedisset? dixit et bis
				quidem dixit. in summam enim L. Lucius Quinctius
				invidiam contionibus eum cotidianis seditiosis et turbulentis adduxerat.
					Vno iudicio multa est ab eo
				petita, sicut ab Iunio, quod non suae decuriae munere neque ex lege sedisset. Paulo
				sedatiore tempore est accusatus quam Iunius, sed eadem fere lege et crimine.
					 quia nulla in iudicio seditio neque vis nec turba versata est, prima actione
				facillime est absolutus. non numero hanc absolutionem; nihilo minus enim
				potest, ut illam multam non commiserit, accepisse tamen ob rem iudicandam,
					 sicut causam pecunia ob rem iudicandam 
				capta nusquam Staienus ea quidem lege dixit. proprium crimen
				illud quaestionis eius non fuit.

Fidiculanius quid fecisse dicebatur? accepisse a
				Cluentio HS cccc . cuius erat ordinis?
					 senatorii . qua lege in eo genere a senatore ratio repeti
				solet, de pecuniis repetundis, ea lege accusatus honestissime est absolutus. Acta
				est enim causa more maiorum sine vi, sine metu, sine periculo; dicta et exposita et
				demonstrata sunt omnia. adducti 
				iudices sunt non modo potuisse honeste ab eo reum condemnari qui non perpetuo
				sedisset sed, aliud si is iudex nihil scisset, nisi quae
				praeiudicia de eo facta esse constaret , audire praeterea nihil
				debuisse.

tum etiam illi quinque qui imperitorum
				hominum rumusculos aucupati tum illum absolverunt iam suam clementiam laudari magno
				opere nolebant; a quibus si qui quaereret sedissentne iudices in C. Gaium Fabricium, sedisse se dicerent; si interrogarentur num quo crimine is
				esset accusatus praeterquam veneni eius quod quaesitum habito diceretur,
				negarent; si deinde essent rogati quid iudicassent, condemnasse se dicerent; nemo
				enim absolvit. eodem modo quaesitum si esset de Scamandro, certe idem
				respondissent; tametsi ille una sententia est absolutus, sed illam unam nemo tum
				istorum suam dici vellet.

Vter igitur facilius
				suae sententiae rationem redderet, isne qui se et sibi et rei iudicatae constitisse
				dicit, an ille qui se in principem malefici lenem, in adiutores eius et conscios
				vehementissimum esse respondit ? quorum ego de sententia non debeo disputare;
				neque enim dubito quin ei tales viri suspicione aliqua perculsi
				repentina de statu suo declinarint .
					 qua re eorum qui absolverunt misericordiam non reprendo, eorum qui in
				iudicando superiora iudicia secuti sunt sua sponte, non Staieni fraude, constantiam
				comprobo, eorum vero qui sibi non liquere dixerunt sapientiam laudo, qui absolvere
				eum quem nocentissimum cognorant et quem ipsi bis iam antea
				condemnarant nullo modo poterant, condemnare, cum tanta consili infamia et tam
				atrocis rei suspicio esset iniecta, paulo posterius patefacta re maluerunt.

ac ne ex facto solum sapientes
				illos iudicetis, sed etiam ex hominibus ipsis quod hi fecerunt rectissime ac
				sapientissime factum probetis, quis P. Publio Octavio Balbo
				ingenio prudentior, iure peritior, fide, religione, officio diligentior aut sanctior
				commemorari potest? non absolvit. quis 
				 Q. Quinto Considio constantior, quis iudiciorum atque eius
				dignitatis quae in iudiciis publicis versari debet peritior, quis virtute, consilio,
				auctoritate praestantior? ne is quidem absolvit. longum est de
				singulorum virtute ita dicere, quaeque iam cognita
				sunt ab omnibus verborum ornamenta non quaerunt. qualis vir M. Marcus Iuventius Pedo fuit ex vetere illa
					iudiciorum 
				disciplina, qualis L. Lucius Caulius mergus , M. Marcus Basilus , C. Gaius 
				Caudinus! qui omnes in iudiciis publicis iam tum florente re publica floruerunt.
					 ex eodem numero L. Lucius Cassius, Cn. Gnaeus Heius pari et integritate et prudentia; quorum
				nullius sententia est Oppianicus absolutus. atque in his omnibus
				natu minimus, ingenio et diligentia et religione par eis quos antea commemoravi,
					 P. Publius Saturius, in eadem sententia fuit.

O innocentiam Oppianici singularem! quo in reo qui
				absolvit ambitiosus, qui distulit cautus, qui condemnavit constans existimatur.
					 
			 haec tum agente Quinctio
				neque in contione neque in iudicio demonstrata sunt; neque enim ipse dici patiebatur
				nec per multitudinem concitatam consistere cuiquam in dicendo licebat.
					 itaque ipse postquam Iunium pervertit, totam causam reliquit; paucis enim
				diebus illis et ipse privatus est factus et hominum studia defervisse intellegebat.
					 quod si, per quos dies Iunium accusavit, Fidiculanium accusare
				voluisset, respondendi Fidiculanio potestas facta non esset. ac primo
				quidem omnibus illis iudicibus qui Oppianicum condemnarant minabatur.

iam insolentiam noratis hominis, noratis
				animos eius ac spiritus tribunicios. quod erat odium, di immortales! quae
				superbia, quanta ignoratio sui, quam gravis
				atque intolerabilis adrogantia! qui illud iam ipsum acerbe tulerit, ex quo illa nata sunt omnia,
				non sibi ac defensioni suae condonatum esse Oppianicum; proinde quasi non satis signi esse
				debuerit ab omnibus eum fuisse desertum qui se ad patronum illum contulisset.
					 erat enim Romae summa copia patronorum, hominum eloquentissimorum
				atque amplissimorum, quorum certe aliquis defendisset equitem Romanum in municipio
				suo nobilem, si honeste putasset eius modi causam posse defendi.

nam Quinctius quidem quam causam
				umquam antea dixerat, cum annos ad quinquaginta natus esset? quis eum umquam non
				modo in patroni sed in lautioris advocati loco viderat? qui quod rostra iam diu vacua
				locumque illum post adventum L. Lucii Sullae a tribunicia voce
				desertum oppresserat multitudinemque desuefactam iam a contionibus ad veteris
				consuetudinis similitudinem revocarat , idcirco cuidam
				hominum generi paulisper iucundior fuit. atque idem quanto in odio postea
				fuit illis ipsis per quos in
				altiorem locum ascenderat!

neque iniuria.
					 facite enim ut non solum mores et adrogantiam
					eius sed etiam voltum atque amictum atque
					etiam illam usque ad talos
				demissam purpuram recordemini. is , quasi non esset ullo modo ferendum se
				ex iudicio discessisse victum, rem ab subselliis ad rostra detulit. et iam querimur saepe hominibus novis non satis
				magnos in hac civitate esse fructus? nego usquam umquam fuisse maiores;
				ubi si quis ignobili loco natus ita vivit ut
				nobilitatis dignitatem virtute tueri posse videatur, usque eo pervenit quoad eum
				industria cum innocentia prosecuta est.

si quis autem hoc uno nititur quod sit ignobilis, procedit saepe
				longius quam si idem ille esset cum isdem suis vitiis nobilissimus. Vt Quinctius — nihil enim dicam de ceteris — si
				fuisset homo nobilis, quis eum cum illa superbia atque intolerantia ferre potuisset?
					 quod eo loco fuit, ita tulerunt ut, si quid haberet a natura 
				boni, prodesse ei putarent oportere, superbiam autem atque adrogantiam eius
				deridendam magis arbitrarentur propter humilitatem hominis quam pertimescendam.
					 
				 sed ut illuc revertar, quo tempore Fidiculanius est
					absolutus , tu qui
					iudicia facta
				commemoras quid tum esse
				existimas iudicatum? certe gratiis iudicasse.

at condemnarat, at causam totam non audierat, at in contionibus
					omnibus a L. Lucio Quinctio, tribuno plebis , vehementer erat et
				saepe vexatus. illa igitur omnia Quinctiana iniqua, falsa,
				turbulenta, popularia, seditiosa iudices iudicaverunt . esto , potuit esse innocens Falcula.
					 iam ergo aliquis Oppianicum gratiis condemnavit,
				iam non eos Iunius subsortitus est qui pecunia accepta condemnarent, iam
					potest 
					aliquis ab initio non sedisse et tamen Oppianicum gratiis
					condemnasse .
					 verum , si innocens Falcula, quaero quis sit nocens; si hic gratiis
				condemnavit, quis accepit? nego rem esse ullam cuiquam illorum obiectam quae
				Fidiculanio non obiecta sit, aliquid fuisse in Fidiculani causa quod idem non esset in ceterorum.

aut hoc iudicium reprehendas tu
				cuius accusatio rebus iudicatis nitebatur necesse est aut, si hoc verum esse concedis,
				Oppianicum gratiis condemnatum esse fateare. 
			 quamquam satis magno argumento esse debet quod ex tam multis iudicibus
				absoluto Falcula nemo reus factus est. quid enim mihi damnatos ambitus
				conligitis alia lege, certis criminibus, plurimis testibus? cum primum illi ipsi
				debuerint potius accusari de pecuniis repetundis quam ambitus. nam si in
				ambitus iudiciis hoc eis obfuit, cum alia lege
				causam dicerent, certe, si propria lege huius peccati adducti essent, multo plus
				obfuisset.

deinde , si tanta vis fuit
				istius criminis ut, qua quisque lege ex illis iudicibus reus factus esset, tamen hac
				plaga periret, cur in tanta multitudine accusatorum, tantis praemiis, ceteri rei
				facti non sunt? hic profertur id quod iudicium appellari non oportet,
					 P. Publio Septimio Scaevolae litem eo nomine esse
				aestimatam. cuius rei quae consuetudo sit, quoniam apud homines
				peritissimos dico, pluribus verbis docere non debeo. numquam enim ea
				diligentia quae solet adhiberi in ceteris iudiciis, eadem reo damnato adhibita est.

in litibus aestimandis fere
				iudices aut, quod sibi eum quem semel condemnarunt inimicum putant esse, si
					qua in eum lis capitis inlata est,
						non admittunt aut, quod se perfunctos iam esse arbitrantur
					cum de reo iudicarunt,
				neglegentius attendunt cetera. itaque et maiestatis absoluti sunt
				permulti quibus damnatis de pecuniis repetundis lites maiestatis essent aestimatae, et hoc cotidie
				fieri videmus ut reo damnato de pecuniis repetundis, ad quos pervenisse pecunias in
				litibus aestimandis statutum sit, eos idem iudices
				absolvant; quod cum fit, non iudicia rescinduntur sed hoc statuitur, aestimationem
				litium non esse iudicium . Scaevola condemnatus est aliis
				criminibus frequentissimis Apuliae testibus. omni contentione pugnatum
				est uti lis haec capitis
				aestimaretur. quae res si rei iudicatae pondus habuisset, ille postea vel
					isdem vel aliis inimicis
				reus hac lege ipsa factus esset.

sequitur id quod illi iudicium appellant, maiores autem nostri numquam
				neque iudicium nominarunt neque proinde ut rem iudicatam observarunt, animadversio
				atque auctoritas censoria .
					 qua de re ante quam dicere incipio, perpauca mihi de meo officio
				verba facienda sunt, ut a me cum huiusce periculi
						tum ceterorum quoque
				officiorum et amicitiarum ratio conservata esse videatur. nam mihi cum
				viris fortibus qui censores proxime fuerunt ambobus est amicitia; cum altero vero,
					sicuti plerique
					vestrum sciunt, magnus usus et summa utriusque
					officiis constituta
					necessitudo est .

qua re quicquid de
				subscriptionibus eorum mihi dicendum erit, eo dicam animo ut omnem
					orationem meam non de
				illorum facto sed de ratione censoria habitam existimari velim; a Lentulo autem,
				familiari meo, qui a me pro eximia sua virtute summisque honoribus quos a populo
				Romano adeptus est honoris causa nominatur, facile hoc, iudices, impetrabo ut, quam
				ipse adhibere consuevit in amicorum periculis cum fidem et diligentiam tum vim animi libertatemque dicendi,
					ex hac mihi concedat ut tantum mihi
				sumam quantum sine huius periculo praeterire non possim . A me tamen, ut aequum est, omnia
				caute pedetemptimque dicentur ut neque fides huius defensionis relicta neque cuiusquam aut dignitas laesa
				aut amicitia violata esse videatur.

video igitur, iudices, animadvertisse censores in iudices quosdam illius
				consili Iuniani, cum istam ipsam causam subscriberent. hic illud
					primum commune
				proponam, numquam animadversionibus censoriis hanc civitatem ita contentam ut rebus
				iudicatis fuisse. neque in re nota consumam tempus; exempli
					causa ponam illud unum , C. Gaium Getam, cum a
					 L. Lucio Metello et Cn. Gnaeo Domitio
				censoribus ex senatu eiectus esset, censorem esse ipsum postea factum et,
				cuius mores erant a censoribus reprehensi, hunc postea et populi
				Romani et eorum qui in ipsum animadverterant moribus praefuisse. quod si
				illud iudicium putaretur, ut ceteri turpi iudicio damnati in perpetuum omni honore
				ac dignitate privantur, sic hominibus ignominia notatis neque ad honorem aditus
				neque in curiam reditus esset.

nunc si
				quem Cn. Gnaei Lentuli aut L. Lucii Gelli
					libertus furti condemnarit, is omnibus ornamentis amissis
				numquam ullam honestatis suae partem reciperabit; quos autem ipse 
				 L. Lucius Gellius et Cn. Gnaeus Lentulus,
				duo censores, clarissimi viri sapientissimique homines, furti et captarum pecuniarum
				nomine notaverunt, ei non modo in senatum redierunt sed etiam
					illarum ipsarum rerum iudiciis absoluti sunt. 
				 neminem voluerunt maiores nostri non modo de existimatione cuiusquam sed
				ne pecuniaria quidem de re minima esse iudicem, nisi qui inter adversarios
				convenisset. quapropter in omnibus legibus quibus exceptum est de quibus
				causis aut magistratum capere non liceat aut iudicem legi aut alterum accusare, haec
				ignominiae causa praetermissa est . timoris enim causam , non vitae poenam in illa potestate
				esse voluerunt. itaque non solum illud ostendam quod iam videtis,

populi Romani suffragiis saepenumero
				censorias subscriptiones esse sublatas , verum etiam iudiciis eorum qui iurati
				statuere maiore cum religione et diligentia debuerunt. primum iudices,
				senatores equitesque Romani, in compluribus iam reis quos contra leges pecunias
					accepisse subscriptum
				est suae potius religioni quam censorum opinioni paruerunt. deinde 
				praetores urbani qui iurati debent optimum quemque in lectos iudices referre numquam
					sibi ad eam rem censoriam ignominiam impedimento esse
				oportere duxerunt.

censores denique
				ipsi saepe numero superiorum censorum iudiciis, si ista iudicia
					appellare voltis, non
				steterunt. atque etiam ipsi inter se censores sua iudicia tanti esse
				arbitrantur ut alter alterius iudicium non modo reprehendat sed etiam
					rescindat , ut alter
				de senatu movere velit, alter retineat et ordine amplissimo dignum existimet, ut
				alter in aerarios referri aut tribu 
					moveri 
				iubeat, alter vetet. qua re qui vobis in mentem venit haec appellare
				iudicia quae a populo Romano 
				rescindi, ab iuratis iudicibus repudiari, a magistratibus neglegi, ab eis qui eandem
				potestatem adepti sunt commutari, inter conlegas discrepare videatis?

quae cum ita sint, videamus quid tandem censores de illo iudicio corrupto
				iudicasse dicantur. ac primum illud statuamus utrum, quia
						censores 
				subscripserint, ita sit, an, quia ita fuerit, illi subscripserint. si 
					quia 
				subscripserint, videte quid agatis ne in unum quemque nostrum censoribus in posterum
				potestatem regiam permittatis, ne subscriptio censoria non minus calamitatis civibus
				quam illa acerbissima proscriptio possit adferre, ne censorium stilum cuius mucronem
				multis remediis maiores nostri rettuderunt aeque posthac atque illum dictatorium
					gladium pertimescamus.
					 sin autem quod subscriptum est,

quia verum est, idcirco grave debet esse, hoc quaeramus verum sit an falsum;
				removeantur auctoritates censoriae, tollatur id ex causa quod in causa non est; doce
				quam pecuniam Cluentius dederit, unde dederit, quem ad modum dederit ; unum denique aliquod a
					Cluentio profectae pecuniae vestigium ostende. vince deinde
				bonum virum fuisse
				Oppianicum, hominem integrum, nihil de illo umquam secus esse existimatum, nihil
				denique praeiudicatum. tum auctoritatem censoriam amplexato , tum illorum iudicium cum re
				coniunctum esse defendito.

dum vero eum fuisse Oppianicum constabit qui tabulas
				publicas municipi manu sua 
				corrupisse iudicatus sit, qui
				testamentum interleverit, qui supposita persona falsum testamentum obsignandum
				curaverit, qui eum cuius nomine id obsignatum est interfecerit, qui avunculum fili
				sui in servitute ac vinculis necaverit , qui municipes suos proscribendos
				occidendosque curaverit , qui eius uxorem quem occiderat in matrimonium
				duxerit, qui pecuniam pro abortione dederit, qui socrum, qui
					uxores , qui uno
				tempore fratris uxorem speratosque liberos fratremque ipsum, qui denique suos
				liberos interfecerit, qui, cum venenum privigno suo dare vellet , manifesto deprehensus
					sit , cuius
				ministris consciisque damnatis ipse adductus in iudicium pecuniam iudici dederit ad
				sententias iudicum corrumpendas, dum haec, inquam, de Oppianico constabunt
					neque ullo argumento
				Cluentianae pecuniae crimen tenebitur, quid est quod te ista censoria sive voluntas
				sive opinio fuit adiuvare aut hunc innocentem opprimere posse videatur?

quid igitur censores secuti sunt?
					 ne ipsi quidem, ut gravissime dicam, quicquam aliud dicent praeter
				sermonem atque famam. nihil se testibus, nihil tabulis, nihil aliquo
					gravi argumento
				comperisse, nihil denique causa cognita statuisse dicent. quod si ita
				fecissent, tamen id non ita fixum esse deberet ut convelli non liceret.
					 non utar exemplorum copia quae summa est, non rem veterem, non
				hominem potentem aliquem aut gratiosum proferam. nuper hominem tenuem,
				scribam aedilicium, D. Decimum Matrinium, cum defendissem apud
					 M. Marcum Iunium 
				 Q. Quintum Publicium praetores et M. Marcum Plaetorium 
				 C. Gaium Flaminium aedilis curulis, persuasi ut scribam iurati
				legerent eum quem idem isti censores aerarium reliquissent . cum enim in
				homine nulla culpa inveniretur, quid ille meruisset, non quid de eo statutum esset,
				quaerendum esse duxerunt .

nam haec quidem quae de iudicio
						corrupto 
					subscripserint 
				quis est qui ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? in 
				 M'. Manlium Aquilium et in Ti. Tiberium Guttam video esse subscriptum. quid est hoc? duos esse
				corruptos solos pecunia iudicant ; ceteri videlicet gratiis 
				condemnarunt. non est igitur circumventus, non oppressus pecunia, non, ut
				in illa Quinctiana contione habebatur , omnes qui Oppianicum condemnarunt in culpa sunt ac
				suspicione ponendi. duos solos video auctoritate censorum adfinis ei
				turpitudini iudicari. aut illud adferant, aliquid eos quod de his duobus habuerint compertum de
				ceteris comperisse.

nam illud quidem minime probandum est,
				ad notationes auctoritatemque censoriam exemplum illos e consuetudine militari transtulisse. statuerunt 
				enim ita maiores nostri ut, si a multis esset flagitium rei militaris admissum,
					sortito in quosdam animadverteretur, ut metus videlicet ad omnis, poena ad
				paucos perveniret. quod idem facere censores in delectu dignitatis et in
				iudicio civium et in animadversione vitiorum qui convenit? nam miles qui
				locum non tenuit, qui hostium impetum vimque pertimuit, potest idem postea et miles
				esse melior et vir bonus et civis utilis. qua re ne quis in
				bello propter hostium metum delinqueret , amplior ei mortis et supplici metus est a maioribus
				constitutus; ne autem nimium multi poenam capitis subirent, idcirco illa sortitio
				comparata est.

hoc tu idem facies
				censor in senatu legendo? si erunt plures qui ob innocentem condemnandum
				pecuniam acceperint, tu non animadvertes 
				in omnis, sed carpes, ut velis, et paucos ex multis ad ignominiam sortiere?
					 habebit igitur te sciente et vidente curia senatorem, populus Romanus
				iudicem, res publica civem sine ignominia quemquam qui ad perniciem innocentis fidem
				suam et religionem pecunia commutarit, et qui pretio adductus eripuerit patriam,
				fortunas, liberos civi innocenti, is censoriae severitatis nota non inuretur?
					 tu es praefectus moribus, tu magister veteris disciplinae ac severitatis, si aut retines
				quemquam sciens in senatu scelere tanto contaminatum aut statuis qui in eadem culpa sit non eadem poena
				adfici convenire? aut quam condicionem supplici maiores in bello timiditati militis
				propositam esse voluerunt, eandem tu in pace constitues 
				improbitati senatoris? quod si hoc exemplum ex re militari ad
				animadversionem censoriam transferendum fuit, sortito id ipsum factum esse oportuit. sin autem sortiri ad
				poenam et 
				hominum delictum fortunae iudicio committere minime censorium est, certe in multorum
				peccato carpi paucos ad ignominiam et turpitudinem 
				non oportet.

verum omnes intellegimus in istis
				subscriptionibus ventum quendam popularem esse quaesitum. iactata res
				erat in contione a tribuno seditioso ; incognita causa probatum erat illud multitudini; nemini licitum est contra
				dicere, nemo denique ut defenderet contrariam partem laborabat. in 
				invidiam porro magnam illa iudicia venerant. etenim paucis postea
				mensibus alia vehemens erat in iudiciis ex notatione tabellarum invidia versata. praetermitti ab censoribus et
				neglegi macula iudiciorum posse non videbatur. homines , quos ceteris
				vitiis atque omni dedecore infamis videbant, eos hac quoque subscriptione notare
				voluerunt, et eo magis quod illo ipso tempore illis censoribus erant iudicia cum equestri
				ordine communicata, ut viderentur per hominum idoneorum ignominiam sua auctoritate
					 rem 
				reprendisse.

quod si hanc apud
					eosdem ipsos censores mihi aut alii causam agere licuisset,
				hominibus tali prudentia praeditis certe probavissem; res enim indicat
				nihil ipsos habuisse cogniti, nihil comperti; ex tota ista 
				subscriptione rumorem quendam et plausum popularem esse quaesitum. nam in
					 P. Publium Popilium qui Oppianicum
				condemnarat subscripsit L. Lucius Gellius, quod is pecuniam
				accepisset quo innocentem condemnaret. iam id ipsum quantae divinationis
				est, scire innocentem fuisse reum quem fortasse numquam viderat, cum homines
				sapientissimi, iudices, ut nihil dicam de eis qui condemnarunt, causa cognita sibi dixerint non
				liquere!

verum esto; condemnat Popilium Gellius, iudicat
					 eum accepisse a Cluentio pecuniam. negat hoc Lentulus;
				nam Popilium, quod erat libertini filius, in senatum non legit, locum quidem
				senatorium ludis et cetera ornamenta relinquit et eum omni
				ignominia liberat. quod cum facit, iudicat eius sententia
					gratiis esse Oppianicum condemnatum. et 
				eundem Popilium postea Lentulus in ambitus iudicio pro testimonio diligentissime
				laudat. qua re si neque L. Lucii Gelli iudicio
				stetit Lentulus neque Lentuli existimatione contentus fuit Gellius, et si uterque
				censor censoris opinione standum non putavit, quid est quam ob rem quisquam nostrum
				censorias subscriptiones omnis fixas et in perpetuum ratas putet esse oportere?

at in ipsum habitum animadverterunt. nullam quidem
				ob turpitudinem, nullum ob totius vitae non dicam vitium sed erratum.
					 neque enim hoc homine sanctior neque probior neque in omnibus
				officiis retinendis diligentior esse quisquam potest; neque illi aliter dicunt, sed
				eandem illam famam iudici corrupti secuti sunt; neque ipsi secus existimant quam nos
				existimari volumus de huius pudore, integritate, virtute, sed putarunt praetermitti
				accusatorem non potuisse , cum animadversum esset in iudices. qua de re
					tota si unum factum ex omni
				antiquitate protulero, plura non dicam.

non enim mihi exemplum summi et clarissimi viri, P. Publii Africani, praetereundum videtur; qui cum esset censor
				et in equitum censu C. Gaius Licinius Sacerdos prodisset, clara
				voce ut omnis contio audire posset dixit se scire illum verbis conceptis
					peierasse ; si qui
				contra vellet dicere ,
				usurum esse eum suo testimonio. deinde cum nemo contra diceret, iussit equum
				traducere. ita is cuius
				arbitrio et populus Romanus et exterae gentes contentae esse
					consuerunt 
				ipse sua scientia ad ignominiam alterius contentus non fuit. quod si hoc
					 habito facere licuisset, facile illis ipsis iudicibus et falsae
				suspicioni et invidiae populariter excitatae restitisset.

Vnum etiam est quod me maxime perturbat , cui loco respondere vix videor posse , quod
				elogium recitasti de testamento Cn. Gnaei Egnati patris,
				hominis honestissimi videlicet et sapientissimi, idcirco se exheredasse filium quod
				is ob Oppianici
					condemnationem pecuniam
				accepisset. de cuius hominis levitate et inconstantia plura non dicam;
				hoc testamentum ipsum quod recitas eius modi est ut ille, cum eum filium exheredaret
				quem oderat, ei filio coheredes homines alienissimos adiungeret quem diligebat.
					 sed tu, Atti, consideres censeo diligenter utrum
					censorium iudicium grave velis
				esse an Egnati. si Egnati, leve est quod censores de ceteris
				subscripserunt; ipsum enim Cn. Gnaeum Egnatium quem tu gravem
				esse vis ex senatu eiecerunt; sin autem censorium , hunc
				Egnatium quem pater censoria subscriptione exheredavit censores in senatu, cum
				patrem eicerent, retinuerunt.

at enim senatus universus iudicavit illud corruptum esse iudicium.
					 quo modo? suscepit causam. an potuit rem
				delatam eius modi repudiare? cum tribunus plebis, populi concitator, rem paene ad manus revocasset, cum vir optimus et homo
				innocentissimus pecunia circumventus diceretur , cum invidia flagraret ordo
				senatorius, potuit nihil decerni, potuit illa concitatio multitudinis sine summo
				periculo rei publicae repudiari? at quid est decretum? quam 
				iuste, quam sapienter, quam diligenter! si qui sunt quorum opera
					factum sit ut iudicium publicum corrumperetur. Vtrum videtur id
					senatus factum
				iudicare an, si factum sit, moleste graviterque ferre? si ipse A. Aulus Cluentius sententiam de iudiciis rogaretur, aliam non
				diceret atque ei dixerunt quorum sententiis Cluentium condemnatum esse dicitis.

sed quaero a vobis num istam legem
				ex isto senatus consulto L. Lucius Lucullus consul, homo
				sapientissimus, tulerit, num anno post M. Marcus Lucullus et
					 C. Gaius Cassius, in quos tum consules designatos idem
				illud senatus decreverat .
					 non tulerunt; et quod tu habiti pecunia factum esse arguis
				neque id ulla tenuissima suspicione confirmas, factum est primum illorum aequitate
				et sapientia consulum, ut, quod senatus decreverat ad illud invidiae praesens
				incendium restinguendum, id postea 
					referendum ad populum non arbitrarentur.
					 ipse deinde populus Romanus qui L. Lucii 
					Quincti 
				fictis querimoniis antea concitatus rem illam et rogationem flagitarat,
				idem C. Gaii Iuni fili, pueri parvoli, lacrimis commotus maximo
				clamore et concursu totam quaestionem illam et legem repudiavit.

ex quo intellegi potuit, id quod
				saepe dictum est, ut mare quod sua natura tranquillum sit ventorum vi agitari atque
				turbari, sic populum Romanum sua sponte esse placatum,
				hominum seditiosorum vocibus ut violentissimis tempestatibus concitari. 
			 est etiam reliqua permagna auctoritas quam ego turpiter paene praeterii;
				mea enim esse dicitur. recitavit ex oratione nescio qua Attius quam meam
				esse dicebat cohortationem quandam iudicum ad honeste iudicandum et commemorationem
					cum aliorum iudiciorum quae probata non
				essent tum illius ipsius iudici Iuniani; proinde quasi ego non ab initio huius
				defensionis dixerim invidiosum illud iudicium fuisse aut, cum de infamia iudiciorum
				disputarem, potuerim illud quod tam populare esset illo tempore
				praeterire.

ego vero si quid eius modi dixi, neque
				cognitum commemoravi neque pro testimonio dixi, et illa oratio potius temporis mei
				quam iudici et auctoritatis fuit. cum enim accusarem et mihi initio
				proposuissem ut animos et populi Romani et iudicum commoverem, cumque omnis
				offensiones iudiciorum non ex mea opinione sed ex hominum rumore proferrem, istam
				rem quae tam populariter esset agitata praeterire non potui. sed errat
				vehementer, si quis in orationibus nostris quas in iudiciis habuimus auctoritates
				nostras consignatas se habere arbitratur. omnes enim illae causarum ac
					temporum sunt, non hominum
				ipsorum aut patronorum.
					 nam si causae ipsae pro se loqui possent, nemo adhiberet oratorem.
					 nunc adhibemur ut ea dicamus, non quae auctoritate
					nostra constituantur sed quae ex re ipsa
				causaque ducantur .

hominem ingeniosum, M. Marcum Antonium, aiunt
				solitum esse dicere 'idcirco se nullam umquam orationem scripsisse
				ut, si quid aliquando non opus esset ab se esse dictum, posset negare dixisse';
				proinde quasi, si quid a nobis
				dictum aut actum sit, id nisi litteris mandarimus , hominum memoria non
				comprehendatur. ego vero in isto genere libentius cum multorum tum hominis
				eloquentissimi et sapientissimi, L. Lucii Crassi, auctoritatem
				sequor qui, cum Cn. Gnaeum Plancum defenderet accusante M. Marco Bruto, homine in dicendo vehementi et callido, cum
				Brutus duobus recitatoribus constitutis ex duabus eius orationibus capita
				alterna inter se contraria recitanda curasset, quod in dissuasione rogationis eius
				quae contra coloniam Narbonensem ferebatur quantum potest de auctoritate senatus
				detrahit, in suasione legis Serviliae summis ornat senatum laudibus, et multa in
				equites Romanos cum ex ea oratione asperius dicta recitasset quo animi illorum
				iudicum in Crassum incenderentur, aliquantum esse commotus dicitur.

itaque in respondendo primum exposuit utriusque rationem
				temporis ut oratio ex re et ex causa habita
				videretur, deinde ut intellegere posset Brutus quem hominem et non solum qua
				eloquentia verum etiam quo lepore et quibus facetiis praeditum lacessisset, tris
					ipse excitavit recitatores
				cum singulis libellis quos M. Brutus, pater illius accusatoris, de iure civili
				reliquit. Eorum initia cum recitarentur, ea quae vobis nota esse arbitror:
					' forte evenit ut ruri in Privernati 
					essemus ego et Brutus filius,' fundum Privernatem flagitabat; ' in Albano
				eramus ego et Brutus filius,' Albanum poscebat; ' in Tiburti forte cum
						adsedissemus ego et Brutus
					filius, ' Tiburtem fundum requirebat; Brutum autem,
				hominem sapientem, quod fili nequitiam videret, quae praedia ei relinqueret
					testificari 
				voluisse dicebat .
					 quod si potuisset honeste scribere se in balneis cum id aetatis filio
				fuisse, non praeterisset; eas se tamen ab eo balneas non ex libris patris sed ex
				tabulis et ex censu quaerere. Crassus tum ita Brutum ultus est ut illum recitationis
				suae paeniteret; moleste enim fortasse tulerat se in eis orationibus reprehensum
				quas de re publica habuisset, in quibus forsitan magis requiratur constantia.
					 ego autem illa recitata esse non moleste fero.

neque enim ab illo tempore quod tum erat, neque ab ea causa quae
				tum agebatur aliena fuerunt; neque mihi quicquam oneris suscepi, cum ita dixi, quo minus honeste hanc causam et libere possem
				defendere. quod si velim confiteri me causam A. Auli 
				Cluenti nunc cognosse , antea fuisse in ea opinione populari , quis tandem id possit reprehendere?
				praesertim, iudices, cum a vobis quoque ipsis hoc impetrari sit aequissimum quod ego
				et ab initio petivi et nunc peto ut, si quam huc graviorem de illo iudicio
				opinionem attulistis ,
				hanc causa perspecta atque omni veritate cognita deponatis.

nunc , quoniam ad omnia quae abs te dicta sunt, T. Titi Atti , de Oppianici damnatione respondi,
					confiteare necesse est te opinionem multum fefellisse,
				quod existimaris me causam A. Auli Cluenti non facto eius sed
				lege defensurum. nam hoc persaepe dixisti tibi sic renuntiari, me habere
				in animo causam hanc praesidio legis defendere. itane est? ab amicis
				imprudentes videlicet 
				prodimur, et est nescio quis de eis quos amicos nobis arbitramur qui
				nostra consilia ad adversarios deferat. quisnam hoc tibi 
				renuntiavit, quis tam improbus fuit? cui ego autem narravi? nemo , ut opinor, in culpa
					est ; nimirum tibi istud lex ipsa renuntiavit. sed num tibi ita
				defendisse videor ut tota in causa mentionem ullam legis fecerim , num secus hanc causam
					defendisse ac si lege
					 habitus teneretur? certe , ut hominem confirmare oportet,
				nullus est locus a me purgandi istius invidiosi criminis praetermissus.

quid ergo est? quaeret
					fortasse quispiam
					displiceatne mihi legum praesidio capitis periculum propulsare.
					 mihi vero, iudices, non displicet, sed utor instituto meo.
					 in hominis honesti prudentisque iudicio non solum meo consilio uti
				consuevi sed multum etiam eius quem defendo et consilio et voluntati obtempero.
					 nam ut haec ad me causa delata est, qui leges eas ad quas adhibemur
				et in quibus versamur nosse deberem, dixi habito statim eo: ' Qui
					coisset quo quis condemnaretur ' illum esse liberum, teneri autem nostrum ordinem.
					 atque ille me orare atque obsecrare coepit ne sese lege defenderem. cum 
				ego quae mihi videbantur 
				dicerem, traduxit me ad suam sententiam; adfirmabat enim lacrimans non se cupidiorem
				esse civitatis retinendae quam existimationis.

morem homini gessi et tamen idcirco feci — neque enim id semper
				facere debemus — quod videbam per se ipsam causam sine lege copiosissime posse
				defendi. videbam in hac defensione qua iam sum usus plus dignitatis, in
				illa qua me hic uti noluit minus laboris futurum. quod si nihil aliud
						esset actum nisi ut hanc causam
					obtineremus , lege recitata perorassem.
					 
			 neque me illa oratio commovet ,
				quod ait Attius indignum esse facinus, si senator iudicio quempiam 
				circumvenerit, legibus eum teneri; si eques Romanus hoc idem fecerit, non teneri.

Vt tibi concedam hoc indignum esse quod cuius modi sit iam
				videro, tu mihi concedas necesse est multo esse indignius in ea civitate quae
				legibus contineatur discedi ab legibus. hoc enim vinculum est
				huius dignitatis qua fruimur in re publica, hoc fundamentum libertatis, hic fons
				aequitatis; mens et animus et consilium et sententia civitatis posita est in
				legibus. Vt corpora nostra sine mente, sic civitas sine lege suis
				partibus ut nervis
				ac sanguine et membris uti non potest. legum ministri
				magistratus, legum 
				interpretes iudices, legum denique idcirco omnes servi
					sumus ut liberi esse
				possimus.

quid est, Q. Quinto Naso, cur tu in isto loco sedeas? quae vis est qua abs
				te hi iudices tali
				dignitate praediti coerceantur? vos autem, iudices, quam ob rem ex tanta
				multitudine civium tam pauci de hominum fortunis sententiam fertis? quo 
				iure Attius quae voluit dixit? cur mihi tam diu potestas dicendi datur?
					 quid sibi autem illi scribae, quid lictores, quid
				ceteri quos apparere huic quaestioni video volunt? opinor haec omnia lege
				fieri totumque hoc iudicium, ut ante dixi, quasi mente quadam regi
				legis et administrari. quid ergo ? haec quaestio sola
				ita gubernatur? quid 
				 M. Marci Plaetori et C. Flamini inter sicarios, quid C. Gaii 
				Orchivi peculatus, quid mea de pecuniis repetundis, quid C. Gaii Aquili apud quem nunc de ambitu causa dicitur, quid reliquae quaestiones?
					 circumspicite omnis rei publicae partis; omnia legum imperio et
				praescripto fieri videbitis.

si 
					quis apud me, T. Titi Atti , te reum velit facere, clames te lege
				pecuniarum repetundarum non teneri; neque haec tua recusatio confessio sit captae
				pecuniae sed laboris et periculi non
				legitimi declinatio. 
				 nunc quid agatur et quid abs te iuris constituatur vide. iubet 
				lex ea, qua lege haec
				quaestio constituta est, iudicem quaestionis, hoc est Q. Quintum Voconium , cum eis iudicibus qui ei obvenerint — vos
				appellat, iudices — quaerere de veneno. in quem quaerere?
					 infinitum est. Quicumque fecerit, vendiderit,
						emerit , habuerit,
					dederit. 
				 quid eadem lex statim adiungit? recita. Deque eius capite
					quaerito. 
				 cuius ? qui coierit , convenerit? non ita est.
					 quid ergo est? dic. Qui
					tribunus militum legionibus quattuor primis, quive quaestor , tribunus plebis —
						deinceps omnis magistratus nominavit — quive in senatu
					sententiam dixit, dixerit. 
				 quid tum ?
					 Qui eorum coiit, coierit, convenit, convenerit quo quis iudicio publico
						condemnaretur . ' qui eorum'? quorum?
					 videlicet qui supra scripti sunt. quid 
					intersit utro modo
				scriptum sit, etsi est apertum, ipsa tamen lex nos docet. Vbi enim omnis mortalis adligat, ita
				loquitur: ' Qui venenum malum fecit, fecerit. ' omnes viri,
				mulieres, liberi, servi in iudicium vocantur. si idem de coitione voluisset,
				adiunxisset: ' Quive coierit. ' nunc ita est: Deque
					eius capite quaerito qui magistratum habuerit quive in senatu sententiam dixerit, qui eorum
					coiit, coierit. 
				 num is est Cluentius?

certe non est. quis ergo est Cluentius? qui tamen
				defendi causam suam lege noluit . itaque abicio legem, morem Cluentio gero.
					 tibi tamen, Atti, pauca quae ab huius causa seiuncta sunt respondebo.
					 est enim quiddam in hac causa quod Cluentius ad se, est aliquid quod
				ego ad me putem pertinere. hic sua putat interesse se re ipsa
				et gesto negotio, non lege defendi; ego autem mea existimo interesse me nulla in
				disputatione ab Attio videri esse superatum. non enim mihi haec causa
				sola dicenda est ; omnibus hic labor meus
				propositus est quicumque hac facultate defensionis contenti esse possunt.
					 nolo quemquam eorum qui adsunt existimare me quae de lege ab Attio
				dicta sunt , si reticuerim, comprobare. quam 
				ob rem, Cluenti, de te tibi obsequor; neque ego legem recito neque hoc loco pro te dico, sed ea
				quae a me desiderari
				arbitror non relinquam.

iniquum tibi videtur, Atti, esse non isdem legibus omnis teneri.
					 primum , ut id iniquissimum esse confitear, eius modi est ut
				commutatis eis opus sit legibus, non ut his quae sunt
				non pareamus. deinde quis umquam hoc senator recusavit ne , cum altiorem gradum dignitatis beneficio populi Romani
				esset consecutus, eo se putaret durioribus legum condicionibus uti oportere?
					 quam multa sunt commoda quibus caremus, quam multa molesta et difficilia quae subimus! atque
				haec omnia tamen honoris et
				amplitudinis commodo compensantur. converte nunc ad equestrem ordinem
				atque in ceteros ordines easdem vitae condiciones; non perferent. putant 
				enim minus multos sibi laqueos legum et condicionum ac iudiciorum propositos esse
				oportere qui summum 
				locum civitatis aut non potuerunt ascendere aut non petiverunt.

atque ut omittam leges alias omnis quibus nos
				tenemur, ceteri autem sunt ordines liberati, hanc ipsam legem: ' ne 
					quis iudicio circumveniretur ,' C. Gaius Gracchus
				tulit; eam legem pro plebe, non in plebem tulit. postea 
				 L. Lucius Sulla, homo a populi causa remotissimus, tamen, cum
				eius rei quaestionem hac ipsa lege constitueret qua vos hoc tempore iudicatis,
				populum Romanum quem ab hoc genere liberum acceperat adligare novo quaestionis
				genere ausus non est. quod si fieri posse existimasset, pro illo odio
				quod habuit in equestrem ordinem nihil fecisset libentius quam omnem illam
				acerbitatem proscriptionis suae qua est usus in veteres
				iudices in hanc unam quaestionem contulisset .

nec nunc quicquam agitur — mihi credite, iudices, et
				prospicite id quod providendum est — nisi ut equites Romani in huiusce legis periculum
					concludantur ; neque hoc agitur ab omnibus sed a paucis. nam 
				ei senatores qui se facile tuentur integritate et innocentia, quales, ut
					vere dicam, vos estis et ceteri qui sine
				cupiditate vixerunt, equites ordini senatorio dignitate proximos, concordia
				coniunctissimos esse cupiunt; sed ei qui sese volunt posse omnia neque praeterea
				quicquam esse aut in homine ullo aut in ordine, hoc uno metu se putant equites
				Romanos in potestatem suam redacturos, si
				constitutum sit ut de eis qui rem iudicarint huiusce modi
				iudicia fieri possint. vident enim auctoritatem huius ordinis confirmari,
				vident iudicia comprobari; hoc metu proposito evellere se aculeum severitatis
				vestrae posse confidunt.

quis enim de
				homine audeat paulo maioribus opibus praedito vere et fortiter iudicare, cum videat
				sibi de eo quod coierit aut consenserit causam esse dicendam? O viros fortis, equites Romanos, qui homini clarissimo ac
				potentissimo, M. Marco Druso, tribuno plebis,
					restiterunt , cum ille nihil aliud ageret cum illa cuncta quae tum erat
					nobilitate , nisi ut ei qui rem iudicassent
				huiusce modi quaestionibus in iudicium vocarentur! tum 
				 C. Gaius Flavius 
				 pusio , Cn. Gnaeus Titinius, C. Gaius Maecenas, illa robora populi Romani, ceterique eiusdem ordinis non fecerunt idem quod nunc Cluentius, ut aliquid
				culpae suscipere se putarent recusando, sed apertissime repugnarunt, cum et
					recusarent et palam fortissime atque honestissime dicerent, se
				potuisse iudicio populi Romani in amplissimum locum pervenire, si sua studia ad
				honores petendos conferre voluissent. sese vidisse in ea vita qualis
				splendor inesset, quanta ornamenta, quae dignitas; quae se non contempsisse sed
				ordine suo patrumque suorum contentos fuisse et vitam illam tranquillam et quietam,
				remotam a procellis invidiarum et huiusce modi iudiciorum sequi maluisse.

aut sibi ad honores petendos aetatem integram
				restitui oportere aut, quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam
					secuti petitionem reliquissent manere. iniquum esse
				eos qui honorum ornamenta propter periculorum multitudinem praetermisissent populi
				beneficiis esse privatos, iudiciorum novorum periculis non carere.
					 senatorem hoc queri non posse, propterea quod ea condicione proposita
				petere coepisset quodque permulta essent ornamenta quibus eam mitigare molestiam
				posset, locus, auctoritas, domi splendor, apud 
				exteras nationes nomen et gratia, toga praetexta, sella curulis, insignia,
				fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus in rebus cum summa recte
				factis maiores nostri praemia tum plura peccatis
				pericula proposita esse voluerunt. illi non hoc recusabant ne ea lege
				accusarentur qua nunc habitus accusatur, quae tunc erat Sempronia, nunc
				est Cornelia — intellegebant enim ea lege equestrem ordinem non teneri — sed ne nova
				lege adligarentur laborabant.

habitus 
				ne hoc quidem umquam recusavit quo minus vel ea lege rationem vitae suae redderet qua non
					teneretur .
					 quae si vobis condicio placet, omnes id agamus ut haec quam primum in
				omnis ordines quaestio perferatur. 
			 interea quidem, per deos immortalis! quoniam omnia commoda nostra, iura,
				libertatem, salutem denique legibus obtinemus, a legibus non recedamus, simul et
				illud quam sit iniquum cogitemus, populum Romanum aliud nunc agere, vobis
					rem publicam et fortunas suas commisisse, sine cura esse, non
				metuere ne lege ea quam numquam ipse iusserit et quaestione qua se solutum
				liberumque esse arbitretur 
				per paucos iudices astringatur.

agit 
				enim sic causam T. Titus Attius, adulescens bonus et disertus,
				omnis civis legibus teneri omnibus; vos auditis et attenditis silentio, sicut
				facere debetis. A. Aulus Cluentius, eques Romanus, causam
					dicit ea lege, qua lege senatores et ei qui magistratum habuerunt
				soli tenentur; mihi per eum recusare et in arce legis praesidia constituere
				defensionis meae non licet. si obtinuerit causam Cluentius, sicuti vestra
				aequitate nixi confidimus, omnes existimabunt, id quod erit, obtinuisse propter
				innocentiam, quoniam ita defensus sit; in lege autem quam attingere noluerit
				praesidi nil fuisse.

hic nunc est
					quiddam quod ad me pertineat, de quo ante dixi, quod ego
				populo Romano praestare debeam, quoniam is meae vitae 
				status est ut omnis mihi cura et opera
				posita sit in hominum periculis defendendis. video quanta et quam
				periculosa et quam infinita quaestio temptetur ab accusatoribus, cum eam legem quae
				in nostrum ordinem scripta sit in populum Romanum transferre conentur.
					 qua in lege est: ' qui coierit ,' quod quam late pateat
				videtis. ' convenerit '; aeque incertum et infinitum est.
					' consenserit '; hoc vero cum infinitum tum obscurum et
					occultum .
					' falsumve testimonium dixerit '; quis de plebe Romana testimonium
					dixit umquam cui non
				hoc periculum T. Tito Attio auctore paratum esse videatis? nam
				dicturum quidem certe, si hoc iudicium plebi Romanae propositum sit, neminem umquam
				esse confirmo.

sed hoc polliceor
				omnibus, si cui forte hac lege negotium facessetur qui lege
				non teneatur, si is uti me defensore voluerit, me eius causam legis praesidio
				defensurum et vel his iudicibus vel horum similibus facillime probaturum, et omni me
				defensione usurum esse legis, qua nunc ut utar ab eo cuius voluntati mihi
				obtemperandum est non conceditur. 
				 non enim debeo dubitare, iudices, quin, si qua ad vos causa eius modi
				delata sit eius qui lege non teneatur, etiam si is invidiosus aut multis offensus
				esse videatur, etiam si eum oderitis, etiam si inviti absoluturi sitis, tamen
				absolvatis et religioni potius vestrae quam odio pareatis.

est enim sapientis
						iudicis cogitare tantum sibi a populo Romano esse permissum
				quantum commissum sit et creditum, et non solum sibi potestatem datam verum etiam
				fidem habitam esse meminisse; posse quem oderit absolvere, quem non oderit
				condemnare, et semper non quid ipse velit sed quid lex et religio cogat cogitare; animadvertere qua lege reus
				citetur, de quo reo cognoscat, quae res in quaestione versetur. cum haec
				sunt videnda, tum vero illud est hominis magni, iudices, atque sapientis, cum illam
				iudicandi causa tabellam sumpserit, non se reputare solum esse nec sibi quodcumque concupierit licere, sed
				habere in consilio legem, religionem, aequitatem, fidem; libidinem autem, odium,
				invidiam, metum cupiditatesque omnis amovere maximique 
				aestimare conscientiam mentis suae quam ab dis immortalibus accepimus, quae a nobis divelli non potest; quae si optimorum
				consiliorum atque factorum testis in omni vita nobis erit, sine ullo metu et summa
				cum honestate vivemus.

haec si T. Titus Attius aut cognovisset aut cogitasset, profecto ne
				conatus quidem esset dicere, id quod multis verbis egit, iudicem quod ei videatur
				statuere et non devinctum legibus esse oportere. quibus de rebus mihi pro
				Cluenti voluntate nimium, pro rei 
				dignitate parum, pro vestra prudentia satis dixisse videor. 
			 reliqua perpauca sunt; quae quia vestrae quaestionis erant, idcirco illi
				statuerunt fingenda esse sibi et proferenda ne omnium
				turpissimi reperirentur, si in iudicium nihil praeter invidiam attulissent.
					 
				 atque ut existimetis me necessario de his rebus de quibus iam
				dixerim pluribus egisse verbis, attendite reliqua; profecto intellegetis ea quae
				paucis demonstrari potuerint 
				brevissime esse defensa.

Cn. Gnaeo Decidio Samniti, ei
				qui proscriptus est, iniuriam in calamitate eius ab huius familia factam esse
					dixit .
					 ab nullo ille liberalius quam a Cluentio tractatus est.
					 huius illum opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc
				cum ipse tum omnes eius amici necessariique cognorunt.
				Anchari et Paceni pastoribus huius vilicos vim et manus attulisse. cum quaedam in
					callibus , ut solet,
				controversia pastorum esset orta, habiti vilici rem domini et privatam
				possessionem defenderunt. cum esset expostulatio facta, causa illis
				demonstrata sine iudicio controversiaque discessum est.

P. Publii Aeli testamento propinquus
				exheredatus cum esset, heres hic alienior institutus est. P. Publius Aelius habiti merito fecit, neque hic in testamento
				faciendo interfuit, idque testamentum ab huius inimico Oppianico est obsignatum.
					Floro legatum ex testamento
				infitiatum esse. non est ita; sed cum HS xxx scripta essent pro HS
						 xxxx neque ei
				cautum satis 
				videretur, voluit eum aliquid acceptum referre liberalitati suae. primo 
					deberi negavit, post sine controversia solvit. Cei cuiusdam Samnitis uxorem post
				bellum ab hoc esse repetitam. mulierem cum emisset a sectoribus, quo tempore eam primum liberam esse
				audivit, sine iudicio reddidit Ceio .

Ennium esse quendam
				cuius bona teneat habitus . est hic Ennius egens quidam
				calumniator, mercennarius Oppianici, qui permultos annos quievit; deinde aliquando
				cum servis 
				 habiti furti egit, nuper ab ipso habito petere coepit.
					 hic illo privato iudicio, mihi credite,
					vobis isdem fortasse patronis
				calumniam non effugiet. atque etiam, ut nobis renuntiatur, hominem
				multorum hospitum , A. Aulum Bivium quendam, coponem de via Latina, subornatis qui sibi a
				Cluentio servisque eius in taberna sua manus adlatas esse dicat. quo de
				homine nihil etiam nunc dicere nobis est necesse. si invitaverit, id quod
				solet, sic hominem accipiemus ut moleste ferat se de via decessisse.

habetis , iudices, quae in totam
					causam de moribus
					 A. Auli Cluenti quem illi invidiosum esse reum
					volunt annos
				octo meditati accusatores conlegerint , quam levia
				genere ipso, quam falsa re, quam brevia responsu ! 
				 cognoscite nunc id quod ad vestrum ius iurandum pertinet, quod vestri
				iudici est, quod vobis oneris imposuit ea lex qua coacti huc convenistis, de
				criminibus veneni, ut omnes intellegant quam paucis verbis haec causa perorari
				potuerit, et quam multa a me dicta sint quae ad huius voluntatem maxime, ad vestrum
				iudicium minime pertinerent.

obiectum est C. Gaium Vibium 
				 capacem ab hoc A. Aulo Cluentio veneno
				esse sublatum. opportune adest homo summa fide et omni virtute
					praeditus , L. Lucius Plaetorius, senator qui illius Vibi hospes fuit et
				familiaris. apud hunc ille Romae habitavit, apud hunc aegrotavit, huius
				domi est mortuus. at heres est Cluentius.
					 intestatum dico esse mortuum possessionemque eius bonorum ex edicto
					praetoris huic
				illius sororis filio, adulescenti pudentissimo et in primis honesto, equiti Romano,
				datam, N. Numerio Cluentio quem videtis.

alterum venefici crimen Oppianico huic adulescenti, cum eius in nuptiis
				more Larinatium multitudo hominum pranderet, venenum habiti consilio
				paratum; id cum daretur in mulso, Balbutium quendam, eius familiarem, intercepisse,
				bibisse, statimque esse mortuum. hoc ego si sic agerem tamquam mihi
				crimen esset diluendum, haec pluribus verbis dicerem per quae nunc paucis percurrit oratio mea.

quid umquam habitus in se admisit
				ut hoc tantum ab eo facinus non abhorrere videatur? quid autem magno opere
				Oppianicum metuebat, cum ille verbum omnino in hac ipsa causa nullum facere
				potuerit, huic autem accusatores viva matre deesse non possint ? id quod iam intellegetis. an ut de
				causa eius periculi nihil decederet, ad causam novum crimen accederet?
					 quod autem tempus veneni dandi illo die, illa frequentia?
				per quem porro datum? unde sumptum? quae deinde interceptio poculi? cur
				non de integro autem datum? multa sunt quae dici possunt, sed non
				committam ut videar non dicendo voluisse dicere; res enim se ipsa defendit .

nego 
				illum adulescentem quem statim epoto poculo mortuum esse dixistis omnino illo die
				esse mortuum. Magnum crimen et
				impudens mendacium! perspicite cetera. dico illum, cum ad
				illud prandium crudior venisset et, ut aetas illa fert, sibi
					tamen non pepercisset, aliquot dies
				aegrotasse et ita esse mortuum. quis huic rei testis est?
					 idem qui sui luctus, pater; pater, inquam, illius adulescentis,
						quem propter animi dolorem pertenuis
				suspicio potuisset ex illo loco testem in A. Aulum Cluentium
				constituere, is hunc suo
				testimonio sublevat; quod recita. tu autem, nisi molestum est, paulisper
				exsurge; perfer hunc dolorem commemorationis necessariae, in qua ego diutius non
				morabor quoniam, quod fuit viri optimi, fecisti ut ne cui innocenti maeror tuus calamitatem et
				falsum crimen adferret .

Vnum etiam mihi reliquum eius modi crimen est, iudices, ex quo illud perspicere
				possitis quod a me initio orationis meae dictum est, quicquid mali per
					hosce annos A. Aulus Cluentius viderit, quicquid hoc tempore
					habeat sollicitudinis ac negoti, id omne a matre esse conflatum.
				Oppianicum veneno necatum esse quod ei datum sit in pane per M. Marcum Asellium quendam, familiarem illius, idque habiti consilio
				factum esse dicitis. in quo primum illud quaero quae causa
					 habito fuerit cur interficere Oppianicum vellet.
					 inimicitias enim 
				fuisse confiteor; sed homines inimicos suos morte adfici volunt aut quod
					eos metuunt aut quod
				oderunt.

quo tandem igitur
					 habitus metu adductus tantum in se facinus suscipere conatus est?
				quid erat quod iam Oppianicum poena adfectum pro maleficiis et eiectum e civitate
				quisquam timeret? quid metuebat? ne oppugnaretur a perdito, an ne accusaretur a
					damnato , an ne exsulis testimonio laederetur?
					 si autem quod
				oderat habitus inimicum , idcirco illum vita frui noluit, adeone erat stultus ut
				illam quam tum ille vivebat vitam esse arbitraretur, damnati, exsulis, deserti ab
				omnibus, quem propter animi importunitatem nemo recipere tecto, nemo
					adire , nemo adloqui, nemo
					aspicere vellet?

huius igitur habitus 
					vitae invidebat?
					 hunc si acerbe et penitus oderat, non eum quam diutissime vivere
				velle debebat? huic mortem maturabat inimicus, quod illi unum in malis erat
				perfugium calamitatis? qui si quid animi et virtutis habuisset, ut multi saepe fortes viri
				in eius modi dolore, mortem sibi ipse conscisset, huic quam ob rem id vellet
				inimicus offerre quod ipse sibi optare deberet? nam nunc quidem quid
				tandem illi mali mors attulit? nisi forte ineptiis ac fabulis ducimur ut existimemus
				illum ad inferos impiorum supplicia perferre ac pluris illic offendisse inimicos
				quam hic reliquisse, a socrus, ab
					uxorum , a fratris, a liberum Poenis
				actum esse praecipitem in sceleratorum sedem atque regionem. quae si falsa sunt, id quod omnes
				intellegunt, quid ei tandem aliud eripuit mors praeter
				sensum doloris?

age vero, per quem
					venenum datum?
					 per M. Asellium. 
				 quid huic cum habito ? nihil , atque adeo , quod
				ille Oppianico familiarissime est usus, potius etiam simultas. Eine igitur quem sibi
				offensiorem, Oppianico familiarissimum sciebat esse, potissimum et scelus
					suum et illius periculum committebat?
					 cur igitur tu qui
				pietate ad accusandum excitatus es hunc Asellium esse inultum tam diu sinis? cur non
					 habiti exemplo usus es ut per illum qui attulisset venenum de hoc
				praeiudicaretur?

iam vero illud quam
				non probabile, quam inusitatum, iudices, quam novum, in pane datum venenum!
					 faciliusne potuit quam in poculo, latentius potuit abditum aliqua in parte
				panis quam si totum conliquefactum in potione esset, celerius potuit
					comestum quam epotum
				in venas atque in omnis partis corporis permanare, facilius
				fallere in pane, si esset animadversum, quam in poculo, cum ita confusum esset ut
				secerni nullo modo posset?

at 
				repentina morte periit. quod si esset ita factum, tamen ea res propter
				multorum eius modi casum minime firmam veneni
				suspicionem haberet ;
						si 
				esset suspiciosum, tamen potius ad alios quam ad habitum 
				pertineret. verum in eo ipso homines impudentissime mentiuntur.
					 id ut intellegatis et mortem eius et quem ad modum post mortem in
					 habitum sit crimen a matre quaesitum cognoscite.

cum vagus et exsul erraret atque undique exclusus Oppianicus in Falernum
				se ad L. Lucium Quinctium contulisset, ibi primum in morbum
				incidit ac satis vehementer diuque aegrotavit. cum esset una Sassia eaque
				Sex. Albio 
				quodam colono, homine valenti , qui
				simul esse solebat familiarius uteretur quam vir dissolutissimus incolumi fortuna
				pati posset , et ius
				illud matrimoni castum atque legitimum damnatione viri sublatum arbitraretur,
				Nicostratus quidam, fidelis Oppianici servolus, percuriosus et minime mendax, multa
				dicitur domino renuntiare solitus esse. interea Oppianicus cum iam
				convalesceret neque improbitatem coloni in Falerno diutius
				ferre posset et huc ad urbem profectus esset — solebat enim extra portam aliquid
				habere conducti — cecidisse de equo dicitur et homo infirma valetudine latus
				offendisse vehementer et, postea quam ad urbem cum febri venerit, paucis diebus esse
				mortuus. Mortis ratio, iudices, eius modi est ut aut nihil habeat suspicionis aut,
				si quid habet, id intra parietes in domestico scelere versetur.

post mortem eius Sassia moliri
					statim , nefaria
				mulier, coepit insidias filio; quaestionem habere de viri morte constituit.
					 emit de A. Aulo Rupilio quo erat usus
				Oppianicus medico Stratonem quendam , quasi ut idem faceret quod
					 habitus in emendo Diogene fecerat. de hoc Stratone et de
					Ascla quodam servo
				suo quaesituram esse dixit. praeterea servum illum Nicostratum quem
				nimium loquacem fuisse ac nimium domino fidelem arbitrabatur ab hoc adulescente
				Oppianico in quaestionem postulavit. hic cum esset illo tempore puer et
				illa quaestio de patris sui morte constitui diceretur, etsi illum servum et sibi
				benivolum esse et patri fuisse arbitrabatur, nihil tamen est ausus recusare.
					 advocantur amici et hospites Oppianici et ipsius mulieris multi,
				homines honesti atque omnibus rebus ornati. tormentis omnibus
					vehementissimis quaeritur. cum essent
				animi servorum et spe et metu temptati ut aliquid in quaestione dicerent, tamen, ut
				arbitror, auctoritate advocatorum adducti in veritate
				manserunt neque se quicquam scire dixerunt.

quaestio illo die de amicorum sententia dimissa est. satis longo intervallo post
				iterum advocantur. habetur de integro quaestio; nulla vis tormentorum
				acerrimorum praetermittitur; aversari advocati et iam vix ferre posse,
				furere crudelis atque importuna mulier sibi nequaquam ut sperasset ea quae
				cogitasset procedere. cum iam tortor atque essent tormenta ipsa defessa neque tamen illa
				finem facere vellet, quidam ex advocatis, homo et honoribus populi ornatus et summa
				virtute praeditus, intellegere se dixit non id agi ut verum inveniretur sed ut
				aliquid falsi dicere cogerentur. hoc postquam ceteri comprobarunt, ex
				omnium sententia constitutum est satis videri esse quaesitum.

redditur Oppianico Nicostratus, Larinum ipsa
				proficiscitur cum suis maerens quod iam certe incolumem filium fore putabat, ad quem
				non modo verum crimen
				sed ne ficta quidem suspicio perveniret, et cui non modo aperta inimicorum
				oppugnatio sed ne occultae quidem matris insidiae nocere potuissent. Larinum
				postquam venit, quae a Stratone illo venenum antea viro suo datum
				sibi persuasum esse simulasset, instructam ei continuo et ornatam Larini medicinae
				exercendae causa tabernam dedit. Vnum, alterum,
				tertium annum Sassia quiescebat, ut velle atque optare aliquid calamitatis filio
				potius quam id struere et moliri videretur.

tum interim Q. Hortensio Q. Quinto Metello
				consulibus ut hunc Oppianicum aliud agentem ac nihil eius modi
				cogitantem ad hanc accusationem detraheret invito despondit ei filiam suam, illam
				quam ex genero susceperat, ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe
				devinctum posset habere in potestate. hoc ipso
				fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi.
					 cum esset in aedibus armarium in quo sciret esse nummorum aliquantum
				et auri, noctu duos conservos dormientis occidit in piscinamque deiecit; ipse armari
				fundum exsecuit et HS x et auri quinque pondo
				abstulit uno ex servis puero non grandi conscio.

furto postridie cognito omnis suspicio in eos servos qui non
				comparebant commovebatur. cum exsectio illa fundi in armario
				animadverteretur, homines quonam
				modo fieri potuisset requirebant . quidam ex amicis Sassiae
				recordatus est se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni
				parte dentatam et tortuosam venire serrulam qua illud potuisse ita
					circumsecari 
				videretur. ne multa, perquiritur a coactoribus, invenitur ea serrula ad
				Stratonem pervenisse. hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato
				Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae indicavit; homines in
				piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius
				nummi, nequaquam omnes, reperiuntur.

constituitur quaestio de furto. nam quid quisquam
				suspicari aliud potest? an hoc dicitis, armario expilato, pecunia ablata,
				non omni reciperata ,
				occisis hominibus institutam esse quaestionem de morte Oppianici? cui probatis? quid
				est quod minus veri simile proferre potuistis ? deinde, ut omittam cetera, triennio post mortem
				Oppianici de eius morte quaerebatur? atque etiam incensa odio pristino
				Nicostratum eundem illum tum sine causa in quaestionem postulavit. Oppianicus primo
				recusavit. postea cum illa abducturam se filiam, mutaturam esse
				testamentum minaretur, mulieri crudelissimae servum fidelissimum non in quaestionem
					detulit sed plane ad supplicium dedidit .

post triennium igitur agitata
					denuo quaestio de viri morte habebatur. at de
				quibus servis ? nova, credo, res
				obiecta, novi quidam homines in suspicionem vocati sunt. de Stratone et
				de Nicostrato. quid ? Romae quaesitum de istis hominibus non erat?
					 itane tandem, mulier iam non morbo sed scelere furiosa, cum
				quaestionem habuisses Romae, cum de T. Titi Anni, L. Lucii Rutili , P. Publii Saturi,
					ceterorum 
				honestissimorum virorum sententia constitutum esset satis quaesitum videri, eadem de
				re triennio post isdem de hominibus nullo adhibito non dicam viro, ne colonum forte
				adfuisse dicatis, sed bono viro, in fili caput quaestionem habere conata es ?

an hoc dicitis — mihi enim venit in mentem quid dici
				possit, tametsi adhuc 
				non esse hoc dictum mementote — cum
				haberetur de furto quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum?
					 hoc uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa veritas
				emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, quod aut ei qui in
					fraude callidi sunt
				non tantum audent quantum excogitant, aut ei quorum eminet audacia atque proiecta
				est a consiliis malitiae deseruntur. quod si aut confidens astutia aut
				callida esset audacia, vix ullo obsisti modo posset .
						Vtrum furtum factum non est?
					 at nihil clarius Larini . an ad Stratonem suspicio non
				pertinuit? at is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est
				indicatus. an id actum non est in quaerendo? quae fuit
					igitur alia
				causa quaerendi? an id quod vobis dicendum est, et quod tum Sassia
				dictitavit: cum de furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis
					dixisse de veneno?

hem hoc illud est quod ante dixi: mulier abundat
				audacia, consilio et ratione deficitur. nam tabellae quaestionis plures
				proferuntur quae recitatae vobisque 
				editae sunt, illae ipsae quas tum obsignatas esse dixit; in quibus tabellis de furto
				nulla littera 
				invenitur. non venit in mentem primum orationem Stratonis
				conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere de veneno quod non percontatione quaesitum sed
				per dolorem expressum videretur? quaestio de
				furto est, veneni iam suspicio 
				superiore quaestione sublata; quod ipsum haec eadem mulier iudicarat quae, ut Romae de amicorum
				sententia statuerat satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus
				servis Stratonem illum 
				dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus adfecerat.

cum igitur de furto quaereretur, et eo furto quod
				ille sine controversia fecerat, tum ille de eo quod quaerebatur verbum nullum fecit?
				de veneno statim dixit, de furto si non eo loco quo debuit, ne in extrema quidem aut
				media aut aliqua denique
				parte quaestionis verbum fecit ullum? 
				 iam videtis illam nefariam mulierem, iudices, eadem manu qua, si detur
				potestas, interficere filium cupiat, hanc fictam quaestionem conscripsisse.
					 atque istam ipsam quaestionem dicite qui obsignarit unum aliquem
					nominatim .
					 neminem reperietis, nisi forte eius modi hominem quem ego proferri
				malim quam neminem nominari.

quid ais,
					 T. Titi Atti ? tu periculum capitis, tu
				indicium sceleris, tu fortunas alterius litteris conscriptas in iudicium
					adferes neque earum
				auctorem litterarum neque obsignatorem neque testem ullum nominabis? et quam tu
				pestem innocentissimo filio de matris sinu
				deprompseris, hanc hi tales viri comprobabunt ? esto , in tabellis nihil est
				auctoritatis; quid? ipsa quaestio iudicibus, quid? amicis hospitibusque Oppianici
				quos adhibuerat antea, quid? huic tandem ipsi tempori cur non
					reservata est?
					 quid istis hominibus factum est, Stratone et Nicostrato?

quaero abs te, Oppianice , servo tuo Nicostrato quid factum
				esse dicas, quem tu, cum hunc brevi tempore accusaturus esses, Romam deducere, dare
				potestatem indicandi, incolumem denique servare quaestioni, servare his iudicibus,
				servare huic tempori debuisti. nam Stratonem quidem, iudices, in crucem
				esse actum exsecta
				scitote lingua; quod nemo Larinatium est qui nesciat. timuit mulier amens non
				suam conscientiam, non odium municipum, non famam omnium, sed, quasi non omnes eius
				sceleris testes essent futuri, sic metuit ne condemnaretur extrema
					servoli voce morientis .

quod hoc portentum, di immortales! quod tantum monstrum in
					ullis locis, quod tam infestum scelus et immane aut unde
				natum esse dicamus? iam enim videtis profecto, iudices, non sine
				necessariis me ac maximis causis principio orationis meae de matre dixisse.
					 nihil est enim mali, nihil sceleris quod illa non ab initio filio
				voluerit, optaverit, cogitaverit, effecerit. Mitto illam primam libidinis iniuriam,
				mitto nefarias generi nuptias, mitto cupiditate matris
				expulsam ex matrimonio filiam, quae nondum ad huiusce vitae periculum sed ad commune
				familiae dedecus pertinebant . nihil de alteris
				Oppianici nuptiis queror, quarum illa cum obsides filios ab eo mortuos accepisset,
				tum denique in familiae luctum atque in privignorum funus nupsit.
					 praetereo quod A. Aulum Aurium cuius illa quondam socrus, paulo ante uxor
				fuisset, cum Oppianici esse opera proscriptum occisumque cognosset, eam sibi domum
				sedemque delegit in qua cotidie superioris viri mortis indicia et spolia fortunarum
				videret.

illud primum queror
					de illo scelere quod nunc denique
				patefactum est, Fabriciani veneni, quod iam tum recens suspiciosum ceteris, huic
				incredibile, nunc vero apertum iam omnibus ac manifestum videtur. non est
				profecto de illo veneno celata mater; nihil est ab Oppianico sine consilio mulieris
				cogitatum; quod si esset, certe
				postea deprehensa re non illa ut a viro improbo discessisset sed ut a
				crudelissimo hoste fugisset domumque illam in perpetuum scelere omni adfluentem
				reliquisset.

non modo id non fecit sed
				ab illo tempore nullum locum praetermisit in quo non strueret 
				insidias aliquas ac dies omnis atque noctes tota mente mater de
				pernicie fili cogitaret. quae primum ut illum confirmaret
					accusatorem filio suo, donis, muneribus,
				conlocatione filiae, spe hereditatis obstrinxit. 
				 ita quod apud ceteros novis inter propinquos susceptis inimicitiis
				saepe fieri divortia atque adfinitatum discidia vidimus , haec mulier satis firmum accusatorem filio suo
				fore neminem putavit, nisi qui in matrimonium sororem eius ante duxisset. ceteri novis
				adfinitatibus adducti veteres inimicitias saepe deponunt; illa sibi ad confirmandas
				inimicitias adfinitatis coniunctionem pignori fore putavit.

neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem filio
				suo compararet sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret. hinc enim
				illae sollicitationes servorum et minis et promissis, hinc illae infinitae
				crudelissimaeque de morte Oppianici quaestiones, quibus finem aliquando non mulieris
				modus sed amicorum auctoritas fecit. ab eodem scelere illae triennio post
				habitae Larini quaestiones, eiusdem amentiae falsae conscriptiones quaestionum; ex
				eodem furore etiam illa conscelerata exsectio linguae; totius denique
					huius ab illa est et inventa et
					adornata comparatio criminis.

atque his
						rebus cum instructum accusatorem filio
				suo Romam misisset, ipsa paulisper conquirendorum et conducendorum testium causa Larini est
				commorata; postea autem quam 
				appropinquare huius iudicium ei nuntiatum est, confestim huc advolavit ne aut
				accusatoribus diligentia aut pecunia testibus deesset, aut ne forte
						mater hoc sibi
				optatissimum spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris amitteret.
					 
				 iam vero quod iter Romam eius mulieris fuisse existimatis? quod ego
				propter vicinitatem Aquinatium et Fabraternorum ex multis audivi et comperi; quos concursus in
				his oppidis, quantos et virorum et mulierum gemitus esse factos? mulierem 
				quandam Larino advolare , usque a mari supero Romam proficisci
				cum magno comitatu et pecunia quo facilius circumvenire iudicio capitis atque
				opprimere filium posset ?

nemo erat illorum, paene dicam,
				quin expiandum illum locum esse arbitraretur quacumque illa iter fecisset, nemo quin
				terram ipsam violari quae mater est omnium vestigiis consceleratae matris putaret.
					 itaque nullo in oppido consistendi potestas ei fuit, nemo ex tot
				hospitibus inventus est qui non contagionem aspectus fugeret; nocti se potius ac
				solitudini quam ulli aut urbi aut hospiti committebat.

nunc vero quid agat, quid moliatur, quid denique
				cotidie cogitet quem ignorare nostrum putat?
					 quos appellarit, quibus pecuniam promiserit, quorum fidem pretio
				labefactare conata sit tenemus. quin etiam nocturna sacrificia quae
					putat occultiora esse sceleratasque eius preces et nefaria vota
				cognovimus; quibus illa etiam deos immortalis de suo scelere testatur neque
				intellegit pietate et religione et iustis precibus deorum mentis, non contaminata
				superstitione neque ad scelus perficiendum caesis hostiis posse placari.
					 cuius ego furorem atque crudelitatem deos immortalis a suis aris
				atque templis aspernatos esse confido.

vos , iudices, quos huic A. Aulo Cluentio quosdam alios deos ad omne vitae tempus fortuna esse voluit, huius
				importunitatem matris a fili capite depellite. multi saepe in iudicando
				peccata liberum parentum 
				misericordiae concesserunt; vos ne huius honestissime actam vitam matris crudelitati
				condonetis rogamus, praesertim cum ex altera parte totum municipium videre possitis.
					 omnis scitote, iudices — incredibile dictu est, sed a me verissime
				dicetur — omnis Larinatis qui valuerunt venisse Romam ut hunc studio frequentiaque
				sua quantum possent in tanto eius periculo
				sublevarent. pueris illud hoc tempore et mulieribus oppidum scitote esse
				traditum, idque in praesentia communi Italiae pace , non domesticis copiis esse tutum .
					 quos tamen ipsos aeque et eos quos praesentis videtis huius
				exspectatio iudici dies noctesque sollicitat.

non illi vos de unius municipis fortunis arbitrantur sed de totius
				municipi statu dignitate commodisque omnibus sententias esse laturos.
					 summa est enim, iudices, hominis in communem municipi rem diligentia,
				in singulos municipes benignitas, in omnis homines iustitia et fides.
					 praeterea nobilitatem illam inter suos locumque a maioribus traditum
				sic tuetur ut maiorum gravitatem, constantiam, gratiam, liberalitatem adsequatur.
					 itaque eis eum verbis publice laudant ut non solum testimonium suum
				iudiciumque significent verum etiam curam animi ac dolorem. quae dum
				laudatio recitatur, vos, quaeso, qui eam detulistis adsurgite.

ex lacrimis horum, iudices, existimare potestis omnis haec
				decuriones decrevisse lacrimantis. age vero, vicinorum quantum studium,
				quam incredibilis benivolentia, quanta cura est !
					 non illi in libellis laudationem decretam miserunt, sed homines
				honestissimos, quos nossemus omnes, huc frequentis adesse et hunc praesentis laudare
				voluerunt. adsunt Ferentani ,
				homines nobilissimi, Marrucini item pari dignitate; Teano Apulo atque Luceria
				equites Romanos, homines honestissimos , laudatores
				videtis; Boviano totoque ex Samnio cum laudationes honestissimae missae sunt, tum
				homines amplissimi nobilissimique venerunt.

iam qui in agro Larinati praedia, qui negotia, qui res
					pecuarias habent, honesti homines et summo splendore
					praediti ,
				difficile dictu est quam sint solliciti, quam laborent. non multi mihi ab
				uno sic diligi videntur ut hic ab his universis. 
			 quam doleo abesse ab huius iudicio L. Lucium Volusenum , summo
				splendore hominem ac virtute praeditum! vellem praesentem
					possem 
				 P. Publium Helvidium Rufum, equitem Romanum omnium
				ornatissimum, nominare. qui cum huius causa dies noctesque vigilaret et
				cum me hanc causam doceret, in morbum gravem periculosumque incidit; in quo tamen
				non minus de capite huius quam de sua vita laborat. Cn. Tudici senatoris, viri
				optimi et honestissimi, par studium ex 
				testimonio et laudatione cognoscetis. eadem spe sed maiore verecundia de
				te, P. Publi Volumni, quoniam iudex es in A. Aulum Cluentium, dicimus. et ne longum sit, omnium vicinorum
				summam esse in hunc benivolentiam confirmamus. Horum omnium studium,

curam, diligentiam meumque una laborem, qui totam hanc causam vetere instituto
				solus peroravi, vestramque simul, iudices, aequitatem et
				mansuetudinem una mater oppugnat. at quae mater! quam caecam crudelitate et
					scelere ferri videtis, cuius cupiditatem nulla umquam
				turpitudo retardavit, quae vitiis animi in deterrimas partis iura hominum convertit
				omnia, cuius ea stultitia est ut eam nemo hominem, ea vis ut nemo feminam, ea
				crudelitas ut nemo matrem appellare possit. atque etiam nomina
				necessitudinum, non solum naturae nomen et iura mutavit, uxor generi, noverca fili,
				filiae paelex ; eo iam denique adducta est uti sibi praeter formam nihil ad similitudinem
					hominis 
					reservarit .

qua re, iudices, si scelus
				odistis, prohibete aditum matris a fili sanguine, date
				parenti hunc incredibilem dolorem ex salute, ex victoria liberum, patimini matrem,
				ne orbata filio laetetur, victam potius vestra aequitate discedere. sin autem, id quod
				vestra natura postulat, pudorem bonitatem 
				virtutemque diligitis, levate hunc aliquando supplicem vestrum, iudices, tot annos
				in falsa invidia periculisque versatum, qui nunc primum post illam flammam aliorum
				facto et cupiditate excitatam spe vestrae aequitatis erigere animum et paulum
				respirare a metu coepit, cui posita sunt in vobis omnia, quem servatum esse plurimi
				cupiunt, servare soli vos potestis.

orat vos habitus , iudices, et flens obsecrat ne se
				invidiae quae in iudiciis valere non debet, ne matri cuius vota et preces a vestris
				mentibus repudiare debetis, ne Oppianico, homini nefario, condemnato iam et mortuo
				condonetis. 
				 quod si qua calamitas hunc in hoc iudicio adflixerit innocentem, ne iste
					miser , si, id quod difficile factu est, in vita
					remanebit , saepe et multum queretur 
				deprehensum esse illud quondam Fabricianum venenum. quod si tum indicatum
				non esset, non huic aerumnosissimo venenum illud fuisset sed multorum medicamentum
					maerorum ; postremo etiam fortasse mater exsequias illius funeris prosecuta mortem
					se fili lugere simulasset.
					 nunc vero quid erit profectum nisi ut huius ex mediis mortis insidiis
				vita ad luctum conservata, mors sepulcro patris privata esse videatur?
					 satis diu fuit in miseriis,

iudices, satis multos annos ex invidia laboravit. nemo huic tam
					iniquus praeter
					parentem fuit cuius animum non iam expletum
					putemus .
					 vos qui aequi estis omnibus, qui ut quisque crudelissime oppugnatur
				eum lenissime sublevatis, conservate A. Aulum Cluentium,
				restituite incolumem municipio; amicis, vicinis, hospitibus quorum studia videtis
				reddite, vobis in perpetuum liberisque vestris obstringite. vestrum est
				hoc, iudices, vestrae dignitatis, vestrae clementiae; recte hoc repetitur a vobis ut
				virum optimum atque innocentissimum plurimisque mortalibus
						carum atque iucundum his
				aliquando calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in contionibus esse invidiae
				locum, in iudiciis veritati.