o portuisse an ita dissolvit ut omnes alii dissolverunt? nam 
				ita ego defendo M. Fonteium, iudices, itaque contendo post legem Valeriam
						latam 
				 te quaestore usque ad T. Crispinum quaestorem aliter neminem solvisse;
				hunc omnium superiorum, huius autem omnis qui postea fuerint auctoritatem dico
				secutos.

quid accusas, quid reprendis?
					 nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab
				Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possum 
				existimare utrum ipse erret an vos in errorem inducere velit.
					 quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse
				nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur, auctorem habet eum quem tu
				maxime laudas Hirtuleium; qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse
				reperitur. reprehendis solutionis genus; eodem modo Hirtuleium
				dissolvisse publicae tabulae coarguunt. laudas illum quod dodrantarias
				tabulas instituerit; easdem Fonteius instituit et eodem genere pecuniae.
					 nam ne forte sis nescius et istas tabulas existimes a d
					 diversam v e te ris aeris alieni rationem pertinere, ob unam causam et in
				uno genere sunt institutae. nam cum publicanis qui Africam, qui
					Aquileiense por torium

cite 
				 
				 nemo , nemo, inquam, iudices, reperietur qui unum se in quaestura M.
				Fonteio nummum dedisse, aut illum ex ea pecunia quae pro aerario solveretur
				detraxisse dicat; nullius in tabulis ulla huius furti significatio, nullum in eis
				nominibus intertrimenti aut deminutionis vestigium reperietur. atqui 
						homines , si qui in hoc genere quaestionis accusati sunt ,
				reprehensos videmus primum testibus; difficile est enim eum qui magistratui pecuniam
				dederit non aut induci odio ut dicat aut cogi religione; deinde si qua gratia testes
				deterrentur, tabulae quidem certe incorruptae atque integrae manent. fac 
				omnis amicissimos Fonteio fuisse, tantum hominum numerum ignotissimorum atque
				alienissimorum pepercisse huius capiti, consuluisse famae; res ipsa tamen ac ratio
				litterarum confectioque tabularum habet hanc vim ut ex acceptis et datis quidquid
				fingatur, aut surripiatur, aut non constet, appareat. acceptas populo
				Romano pecunias omnis isti rettulerunt; si protinus aliis aeque magnas aut solverunt
				aut dederunt, ut, quod acceptum populo Romano est, id expensum cuipiam sit, certe
				nihil potest esse detractum. sin aliquid domum tulerunt, ex
				eorum arca, e ra

deorum hominumque fidem! testis non invenitur in ducentiens et
				triciens sestertio! quam multorum hominum? sescentorum 
				amplius. quibus in terris gestum negotium est? illo , illo,
				inquam, loco quem videtis. extra ordinemne pecunia est data?
					 immo vero nummus nu l lus sine litteris multis commotus est.
					 quae est igitur i st a accusatio, quae f acilius
				possit A l pis quam paucos aerari gradus ascendere, diligentius Rutenorum
				quam populi Romani defendat aerarium, libentius ignotis quam notis utatur,
				alienigenis quam domesticis testibus, planius se confirmare crimen libidine
				barbarorum quam nostrorum hominum litteris arbitretur?

duorum magistratuum, quorum uterque in pecunia maxima
				tractanda procurandaque versatus est, triumviratus et quaesturae, ratio sic
				redditur, iudices, ut in eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad
				mu l tos pertinuerunt, confectae publicis privatisque tabulis
					sunt , nulla significatio furti, nulla alicuius delicti suspicio
					reperiatur .

Hispaniensis legatio consecuta est
				turbulentissimo rei publicae tempore, cum adventu L. Sullae maximi exercitus in
					Italiam cives vi 
				dissiderent, non 
				iudiciis ac legibus; atque hoc rei publicae statu desperato qualis

si nulla pecunia numerata est, cuius pecuniae quinquagesima est?

frumenti maximus numerus e Gallia, peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites numero plurimi e Gallia.

Gallos post haec dilutius esse poturos, quod illi venenum esse
					arbitrabuntur .

Plaetori matrem dum vixisset ludum, postquam mortua esset magistros habuisse.

hoc praetore oppressam esse aere alieno 
				Galliam. A quibus versuras tantarum pecuniarum factas esse dicunt? a Gallis?
					 nihil minus. A quibus igitur? A civibus Romanis qui negotiantur in
				Gallia. cur eorum verba non audimus? cur eorum
				tabulae nullae proferuntur? insector ultro atque insto accusatori,
				iudices; insector, inquam, et flagito testis. plus ego in
				hac causa laboris et operae consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in
				refutandis. audaciter hoc dico, iudices, non temere
				confirmo. Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum. nemo 
				Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, nummus in Gallia nullus sine civium
				Romanorum tabulis commovetur.

videte 
				quo descendam, iudices, quam longe videar ab consuetudine mea et cautione ac
				diligentia discedere. Vnae tabulae proferantur, in quibus vestigium sit
				aliquod quod significet pecuniam M. Fonteio datam, unum ex tot negotiatorum, colonorum, publicanorum,
				aratorum, pecuariorum numero testem producant ; vere accusatum
				esse concedam. pro di immortales! quae haec est causa, quae defensio?
					 provinciae Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex eis
				generibus hominum et civitatum qui, ut vetera mittam, partim nostra memoria bella
				cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim modo ab nostris imperatoribus
				subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu
				agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio ferrum ac manus
				contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani imperium dicionemque
				ceciderunt.

est in eadem provincia
				Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum
				istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item urbs Massilia, de qua ante
				dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula
				praecipuis populi Romani praemiis compensarunt ; est praeterea maximus numerus civium Romanorum atque 
				 equitum , hominum honestissimorum. huic provinciae quae ex hac generum varietate constaret M.
				Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant hostes, subegit, qui proxime 
				fuerant, eos ex eis agris quibus erant multati decedere coegit, ceteris qui idcirco magnis saepe erant bellis superati
				ut semper populo Romano parerent, magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe
				terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum
				frumenti numerum ad Hispaniense bellum tolerandum imperavit.

is qui gessit in iudicium vocatur, vos qui in re non
				interfuistis causam una cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus
				invitissimis imperatum est, dicunt qui ex agris ex Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex
					belli caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium
				inermem consistere. quid ? coloni Narbonenses quid volunt, quid
				existimant? hunc per vos salvum volunt, se per hunc
					incolumis existimant esse. quid Massiliensium
				civitas? hunc praesentem eis adfecit honoribus quos habuit amplissimos;
				vos autem absens orat atque obsecrat ut sua religio, laudatio, auctoritas aliquid
				apud vestros animos momenti habuisse videatur.

quid ? civium Romanorum quae voluntas est? nemo est ex
				tanto numero quin hunc optime de provincia, de imperio, de sociis
				et civibus meritum esse arbitretur. quoniam igitur, iudices , qui oppugnatum M. Fonteium
					cognostis , qui defensum velint, statuite nunc quid vestra
				aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum colonis vestris,
				negotiatoribus vestris, amicissimis atque antiquissimis sociis et credere et
				consulere malitis, an eis quibus neque propter iracundiam
				fidem neque propter infidelitatem honorem habere debetis.

quid ? si maiorem etiam hominum honestissimorum copiam
					adferam quae
				huius virtuti atque innocentiae testimonio possit esse, tamenne plus Gallorum consensio valebit quam
					summa auctoritas omnium ? Cum Galliae Fonteius praeesset, scitis, iudices,
				maximos populi Romani exercitus in duabus Hispaniis clarissimosque imperatores
				fuisse. quam multi equites Romani, quam multi tribuni militum, quales et
				quot et quotiens legati ad eos exierunt ! exercitus praeterea Cn. Pompei
				maximus atque ornatissimus hiemavit in Gallia M. Fonteio imperante.
					 satisne vobis multos, satis idoneos testis et conscios videtur ipsa fortuna esse voluisse earum rerum quae M. Fonteio
				praetore gererentur in Gallia? quem ex tanto hominum numero testem in hac
				causa producere potestis? quis est ex eo numero qui vobis auctor placeat? eo nos iam
				laudatore et teste utemur.

dubitabitis 
				etiam diutius, iudices, quin illud quod initio vobis proposui verissimum sit, aliud
				per hoc iudicium nihil agi nisi ut M. Fonteio oppresso testimoniis eorum quibus
				multa rei publicae causa invitissimis imperata sunt, segniores posthac ad imperandum
				ceteri sint, cum videatis eos oppugnare 
				quibus victoribus populi Romani imperium incolume esse non possit? 
			 obiectum est etiam quaestum M. Fonteium ex viarum munitione fecisse, ut
				aut ne cogeret munire, aut id quod munitum esset ne improbaret. si et
				coacti sunt munire omnes et multorum opera improbata sunt, certe utrumque falsum
				est, et ob vacationem pretium datum, cum immunis nemo fuerit, et ob
				probationem, cum multa improbata sint . quid ?

si hoc crimen optimis nominibus delegare 
					possimus , et ita non ut
				culpam in alios transferamus, sed uti doceamus eos isti munitioni praefuisse qui
				facile officium suum et praestare et probare possunt, tamenne vos omnia in M.
				Fonteium iratis testibus freti conferetis? Cum maioribus rei publicae negotiis M.
				Fonteius impediretur, et cum ad rem publicam pertineret viam Domitiam
					muniri , legatis suis, primariis viris, C. Annio Bellieno et C.
				Fonteio, negotium dedit; itaque praefuerunt; imperaverunt pro dignitate
						sua quod visum est et probaverunt; quod vos, si nulla alia ex
				re, ex litteris quidem nostris quas exscripsistis et missis et adlatis certe scire potuistis.
					 quas si antea non legistis, nunc ex nobis quid de eis rebus Fonteius
				ad legatos suos scripserit, quid ad eum illi rescripserint, cognoscite. L. M.
					 ad C. Annivm leg., ad C.
					Fonteivm leg., L. A. ab C.
						Annio leg., ab C.Fonteio leg.

satis opinor esse perspicuum, iudices,
				hanc rationem munitionis neque ad M. Fonteium pertinere et ab eis esse
					tractatam quos nemo possit reprehendere. 
			 cognoscite nunc de crimine vinario, quod illi invidiosissimum et maximum
				esse voluerunt. crimen a Plaetorio, iudices, ita constitutum est, M.
					Fonteio non in Gallia primum venisse in
				mentem ut portorium vini institueret, sed hac inita
				iam ac proposita ratione Roma profectum. itaque Titurium
				Tolosae quaternos denarios in singulas vini amphoras portori nomine exegisse;
				Croduni Porcium et munium ternos et victoriatum ,
				Vulchalone Servaeum binos et victoriatum ; atque in his
						locis ab
				eis portorium esse exactum si qui Cobiomago —qui vicus inter Tolosam et Narbonem
					est—deverterentur neque Tolosam
				ire vellent; Elesiodulis C. Annium senos denarios ab eis
				qui ad hostem portarent exegisse.

video , iudices, esse crimen et genere ipso magnum—vectigal enim esse
				impositum fructibus nostris dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi
				potuisse confiteor—et invidia vel maximum ; maxime enim inimici hanc rem
				sermonibus divolgare 
				voluerunt. sed ego ita existimo, quo maius crimen sit id quod ostendatur
				esse falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri qui id confingat. volt enim
				magnitudine rei sic occupare animos eorum qui audiunt ut difficilis aditus veritati
				relinquatur. 
			 de crimine vinario. 
				 de bello Vocontiorvm . 
				 de 
				 
				 dispositione hibernorvm.

' at hoc Galli negant.' at ratio rerum et vis argumentorum
				coarguit. potest igitur testibus iudex non credere? cupidis et
				iratis et coniuratis et ab religione remotis non solum potest sed etiam debet.
					 etenim si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus
				est, quid mihi opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore non
				stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. hic si ingeniosi et
				periti et aequi iudicis has partis esse existimatis ut, quoniam quidem testes
				dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, salus 
				ipsa virorum fortium innocentiam tueri non potest; sin autem in rebus iudicandis non
				minimam partem tenere 
				ad unam quamque rem aestimandam momentoque suo
				ponderandam sapientiam 
					iudicis , videte ne multo vestrae maiores gravioresque partes sint ad
				cogitandum quam ad dicendum meae.

mihi 
				enim semper una quaque de re testis non solum semel verum etiam breviter
				interrogandus est , saepe etiam non
				interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido auctoritas
				attributa esse videatur; vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno
					 quoque 
				de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimus , quae causa nobis tacendi fuerit existimare
				debetis. quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio
				putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior
					existimetur . Vnum
				est enim et simplex aurium iudicium et promisce et communiter
				stultis ac sapientibus ab natura datum.

quid est igitur ubi elucere possit prudentia, ubi discerni stultus
				auditor et credulus ab religioso et sapienti iudice? nimirum illud in quo
				ea quae dicuntur a testibus coniecturae et cogitationi traduntur, quanta auctoritate, quanta animi aequitate, quanto
				pudore, quanta fide, quanta religione, quanto studio existimationis bonae, quanta
				cura, quanto timore dicantur. an vero
				vos id in testimoniis hominum barbarorum dubitabitis quod persaepe et nostra et
				patrum memoria sapientissimi iudices de clarissimis nostrae civitatis viris
					dubitandum non putaverunt? qui Cn. et Q. Caepionibus, L.
				et Q. Metellis testibus in Q. Pompeium, hominem novum, non crediderunt, quorum
				virtuti, generi, rebus gestis fidem et auctoritatem in testimonio cupiditatis atque
				inimicitiarum suspicio derogavit. ecquem hominem vidimus,

ecquem vere commemorare possumus parem consilio,
				gravitate, constantia, ceteris virtutibus , honoris, ingeni, rerum gestarum ornamentis M. Aemilio Scauro
				fuisse? tamen huius cuius 
				iniurati nutu prope terrarum orbis regebatur iurati testimonio neque in C. Fimbriam
				neque in C. Memmium creditum est; noluerunt ei qui iudicabant hanc patere inimicitiis viam,
				quem quisque odisset, ut eum testimonio posset tollere. quantus in L. Crasso pudor
				fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas, quis ignorat? tamen is cuius
				etiam sermo testimoni auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M. Marcellum
				inimico animo dixit, probare non potuit.

fuit , fuit illis iudicibus divinum ac singulare,
					iudices , consilium, qui
				se non solum de reo sed etiam de accusatore , de teste iudicare arbitrabantur,
				quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut
				metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur.
					 quae si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente
				circumspiciet, si, ut quidque ex illo loco dicetur, ex oraculo
				aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum
					iudicem huic muneri
				atque officio praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac
				multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur.

an vero illi
				equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque
					maxime floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L.
					 Crasso, M. Scauro testi non crederent; vos Volcarum atque Allobrogum testimoniis non
				credere timetis? si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello
				Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam
				huic Galli? quorum qui optima in causa sunt, equites, frumentum pecuniam
				semel atque iterum ac saepius invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex
				veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi.

si , qui ob aliquod emolumentum suum
				cupidius aliquid dicere videntur, eis credi non convenit, credo maius emolumentum
				Caepionibus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione, cum studiorum
				suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in
				qua illa provincia prope suam
				immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur. an , si homines ipsos
				spectare convenit, id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum
				summis civitatis nostrae viris sed cum infimo cive Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est?
					 scit Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo timore quo
				nostrum unus quisque, cum in eum locum productus est?

recordamini ,
				iudices, quanto opere laborare soleatis non modo quid dicatis pro testimonio sed
				etiam quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne quod ab aliqua
				cupiditate prolapsum verbum esse videatur; voltu denique laboratis ne qua
				significari possit suspicio cupiditatis, ut et, cum proditis, existimatio
					sit quaedam tacita de vobis pudoris ac religionis et, cum disceditis,
				ea diligenter conservata ac retenta videatur.

credo haec eadem Indutiomarum in testimonio timuisse aut
				cogitavisse, qui primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis
				'arbitror', quo nos etiam tunc utimur cum ea dicimus iurati quae comperta habemus,
				quae ipsi vidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit.
					 verebatur enim videlicet ne quid apud vos populumque Romanum de
				existimatione sua deperderet, ne qua fama consequeretur eius modi, Indutiomarum,
				talem virum, tam cupide, tam temere dixisse; non intellegebat se in testimonio nihil praeter
				vocem et os et audaciam neque
				civibus suis neque accusatoribus nostris praestare debere.

an vero istas nationes religione iuris iurandi ac
				metu deorum immortalium in testimoniis dicendis commoveri arbitramini? quae tantum a
				ceterarum gentium more ac natura dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis
				bella suscipiunt, istae contra omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis
				immortalibus pacem ac veniam petunt, istae cum ipsis dis immortalibus bella
				gesserunt. hae sunt nationes quae
				quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad
				oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. ab isdem
				gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille
				Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam 
				testimoniorum fidem esse voluerunt.

postremo his quicquam sanctum ac religiosum videri potest
				qui, etiam si quando aliquo metu adducti deos placandos esse
					arbitrantur ,
				humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere
				possint, nisi eam ipsam prius scelere violarint? quis enim ignorat eos
				usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum
				immolandorum? quam ob rem quali fide, quali pietate existimatis esse
					eos qui etiam deos immortalis arbitrentur
				hominum scelere et sanguine facillime posse placari? Cum his vos testibus
				vestram religionem coniungetis, ab his quicquam sancte aut moderate dictum putabitis? hoc vestrae mentes
				tam castae,

tam integrae sibi suscipient ut, cum
				omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equites Romani qui in illa provincia
				fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii
				populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et
				publice laudent, vos tamen cum Gallis iugulare malitis? quid ut secuti esse
				videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas quam
				civium? an dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos
				aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios
				religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini bonis ac fidelibus et sociis et civibus
				anteferre?

an vero dubitatis, iudices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes et
				habeant et gerant cum populi Romani nomine? sic existimatis eos
					hic sagatos bracatosque
				versari, animo demisso atque humili, ut solent ei qui adfecti
				iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? nihil vero
				minus. hi contra vagantur laeti atque
					erecti passim toto foro cum quibusdam minis et
				barbaro atque immani terrore verborum; quod ego profecto non crederem, nisi
				aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, iudices, audissem, cum
				praeciperent ut caveretis ne hoc absoluto novum aliquod bellum Gallicum
				concitaretur.

si M. Fonteium, iudices,
				in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, vita infami, magistratibus quos
				ante oculos vestros gessit male gestis , convictus virorum bonorum testimoniis, legationibus
				flagitiose obitis, invisus 
				suis omnibus in iudicium vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani
				Narbonensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Romanorum omnium
				testimoniis tabulisque premeretur, tamen esset vobis magno opere providendum ne, quos ita
				adflictos a vestris patribus maioribusque accepissetis ut contemnendi essent, eos
				pertimuisse et eorum minis et terrore commoti esse videremini.

nunc vero cum laedat nemo bonus, laudent omnes vestri
				cives atque socii, oppugnent idem qui
				saepissime hanc urbem et hoc imperium oppugnarunt, cumque inimici M. Fontei vobis ac
				populo Romano minentur, amici ac propinqui supplicent vobis, dubitabitis non modo
				vestris civibus, qui maxime gloria ac laude ducuntur, verum etiam exteris nationibus
					 et gentibus ostendere vos in sententiis
				ferendis civi parcere quam hosti cedere maluisse?

Magna me hercules causa, iudices, absolutionis cum ceteris
				causis haec est, ne quae 
				insignis huic imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita perlatum erit
				in Galliam, senatores equitesque populi Romani non testimoniis
				Gallorum, sed minis commotos rem ad illorum libidinem iudicasse. ita vero, si illi
				bellum facere conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis C. Marius qui Indutiomaro
				isti minaci atque adroganti par in bello gerendo esse possit, excitandus Cn. Domitius et Q. Maximus qui nationem Allobrogum et
					 belli reliquias suis
				iterum armis conficiat atque opprimat, aut, quoniam id quidem non potest, orandus
				erit nobis amicus meus, M. Plaetorius, ut suos novos clientis a bello faciendo
				deterreat, ut eorum iratos animos atque horribilis impetus deprecetur, aut, si non
				poterit, M. Fabium, subscriptorem eius, rogabimus ut Allobrogum animos mitiget,
				quoniam apud illos Fabiorum nomen amplissimum est . volunt isti aut
				quiescere, id quod victi ac subacti solent, aut, cum minantur, intellegere se populo
				Romano non metum belli sed spem triumphi ostendere?

quod si in turpi reo patiendum non esset ut quicquam isti se minis
				profecisse arbitrarentur, quid faciendum vobis in M.
					Fonteio arbitramini? de quo homine,
				iudices—iam enim mihi videor hoc prope causa duabus actionibus perorata debere
				dicere—de quo vos homine ne ab inimicis quidem ullum fictum probrorum non modo crimen sed ne maledictum
				quidem audistis. ecquis umquam reus, praesertim in hac vitae ratione
					versatus , in honoribus petendis,
				in potestatibus ,
				in imperiis gerendis, sic accusatus est ut nullum probrum, nullum facinus, nulla
				turpitudo quae a libidine aut a petulantia aut ab audacia nata esset, ab accusatore
				obiceretur, si non vera , at
					ficta cum aliqua ratione ac
				suspicione?

M.
				Aemilium Scaurum, summum nostrae civitatis virum, scimus accusatum a M. Bruto.
					 exstant orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum ipsum
				Scaurum esse dicta, falso; quis negat? verum tamen ab inimico dicta et obiecta.
					 quam multa M'. Aquilius audivit in suo iudicio, quam multa L.
				Cotta, denique P. Rutilius! qui, etsi damnatus est, mihi videtur tamen inter viros
				optimos atque innocentissimos esse numerandus. ille igitur ipse homo
				sanctissimus ac temperantissimus multa audivit in sua causa quae ad 
				suspicionem stuprorum ac libidinum pertinerent.

exstat oratio hominis, ut opinio mea fert, nostrorum hominum longe
				ingeniosissimi atque eloquentissimi, C. Gracchi; qua in oratione permulta in L.
				Pisonem turpia ac flagitiosa dicuntur. at in quem virum! qui tanta
				virtute atque integritate fuit ut etiam illis optimis temporibus, cum hominem invenire nequam neminem
				posses, solus tamen Frugi nominaretur. quem cum in contionem Gracchus
				vocari iuberet et viator quaereret, quem
				Pisonem, quod erant plures: 'cogis me,' inquit, 'dicere inimicum meum Frugi.'
					 is igitur vir quem ne inimicus quidem satis in appellando significare poterat, nisi
				ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non modo quis esset sed etiam qualis
				esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum insimulationem vocabatur; M.

Fonteius ita duabus actionibus accusatus est
				ut obiectum nihil sit quo significari vestigium libidinis , petulantiae, crudelitatis, audaciae
				possit; non modo nullum facinus huius protulerunt sed ne dictum quidem aliquod
					reprehenderunt .
					 quod si aut quantam voluntatem
				habent ad hunc opprimendum aut quantam ad male dicendum licentiam, tantum haberent
				aut ad ementiendum animi aut ad fingendum ingeni, non meliore fortuna ad probra
						non audienda M. Fonteius quam illi de quibus antea commemoravi
				fuisset. Frugi igitur hominem, iudices, frugi, inquam, et in omnibus vitae partibus
				moderatum ac temperantem, plenum pudoris, plenum offici, plenum religionis videtis
				positum in vestra fide ac potestate, atque ita ut commissus sit fidei, permissus
				potestati.

videte igitur utrum sit aequius hominem honestissimum, virum
				fortissimum, civem optimum dedi inimicissimis atque immanissimis nationibus an reddi
				amicis, praesertim cum tot res sint quae vestris animis pro huius innocentis salute
					supplicent , primum generis antiquitas, quam Tusculo, ex
				clarissimo municipio, profectam in monumentis rerum gestarum incisam ac notatam
				videmus, tum autem continuae praeturae, quae et ceteris ornamentis et existimatione
				innocentiae maxime floruerunt, deinde
				recens memoria parentis, cuius sanguine non solum Asculanorum manus, a qua
				interfectus est , sed
				totum illud sociale bellum macula sceleris imbutum est, postremo ipse cum in omnibus
				vitae partibus honestus atque integer, tum in re militari cum summi consili et
				maximi animi, tum vero usu quoque bellorum gerendorum in primis eorum hominum qui
				nunc sunt exercitatus.

qua re si etiam monendi estis a me,
					iudices , quod non estis, videor
				hoc leviter pro
						mea auctoritate
				vobis praecipere posse, ut ex eo genere homines quorum cognita virtus, industria,
				felicitas in re militari sit diligenter vobis retinendos existimetis.
					 fuit enim maior talium tum virorum in hac re publica copia; quae cum esset, tamen
				eorum non modo saluti sed etiam honori consulebatur. quid nunc vobis
				faciendum est studiis militaribus apud iuventutem obsoletis,
					 fortissimis autem hominibus ac summis ducibus partim aetate,
				partim civitatis discordiis ac rei publicae calamitate consumptis, cum tot bella aut
				a nobis necessario suscipiantur aut subito atque improvisa nascantur? nonne et hominem ipsum ad
				dubia rei publicae tempora reservandum et ceteros studio laudis ac virtutis
				inflammandos putatis?

recordamini quos
				legatos nuper in bello Italico L. Iulius, quos P. Rutilius, quos L. Cato, quos Cn.
				Pompeius habuerit; scietis fuisse tum M. Cornutum, L. Cinnam, L. Sullam, praetorios
				homines, belli gerendi peritissimos; praeterea C. Marium, P. Didium, Q. Catulum, P.
				Crassum, non litteris homines ad rei militaris scientiam, sed rebus gestis ac
				victoriis eruditos. age vero, nunc inferte oculos in curiam, introspicite
				penitus in omnis rei publicae partis; utrum videtis nihil posse accidere ut tales
				viri desiderandi sint, an, si acciderit, eorum hominum copia populum Romanum
				abundare? quae si diligenter attendetis, profecto, iudices, virum ad
				labores belli impigrum, ad pericula fortem, ad usum ac disciplinam peritum, ad
				consilia prudentem, ad casum fortunamque felicem domi vobis ac liberis vestris
				retinere quam inimicissimis populo Romano nationibus et
				crudelissimis tradere et condonare maletis .

at 
				infestis prope signis inferuntur Galli in M.
					Fonteium 
				et instant atque urgent summo cum studio, summa cum audacia. video ,
				iudices; sed multis et firmis praesidiis vobis
				adiutoribus isti immani atque intolerandae barbariae resistemus. primum 
				obicitur contra istorum impetus Macedonia, fidelis et amica populo Romano provincia;
				quae cum se ac suas urbis non solum consilio sed etiam manu M. Fontei conservatam esse dicat, ut ipsa per hunc a Thraecum adventu
				ac depopulatione defensa est , sic ab huius nunc capite Gallorum impetus
				terroresque depellit.

constituitur ex
				altera parte ulterior Hispania, quae profecto non modo religione sua resistere istorum cupiditati
				potest sed etiam sceleratorum hominum periuria testimoniis ac laudationibus suis
				refutare. atque ex ipsa etiam Gallia fidelissima et gravissima auxilia
				sumuntur. venit huic subsidio misero atque innocenti Massiliensium cuncta
				civitas, quae non solum ob eam causam laborat ut huic, a quo ipsa servata est, parem
				gratiam referre videatur sed
				etiam quod ea condicione atque eo fato se in eis terris conlocatam
				esse arbitratur ne quid nostris hominibus istae gentes nocere possint.

propugnat pariter pro salute M. Fontei
				Narbonensis colonia, quae per hunc ipsa nuper obsidione hostium liberata nunc
				eiusdem miseriis ac periculis commovetur. denique ut oportet bello
				Gallico, ut maiorum iura moresque praescribunt, nemo est civis Romanus qui sibi ulla
				excusatione utendum putet; omnes illius provinciae publicani, agricolae, pecuarii,
				ceteri negotiatores uno animo M. Fonteium atque una voce defendunt. quod si tantas auxiliorum nostrorum copias
				Indutiomarus ipse despexerit, dux Allobrogum ceterorumque Gallorum , num etiam de matris hunc
				complexu, lectissimae miserrimaeque feminae, vobis inspectantibus avellet atque
				abstrahet? praesertim cum virgo Vestalis ex altera parte germanum fratrem complexa
				teneat vestramque, iudices, ac populi Romani fidem
				imploret; quae pro vobis liberisque vestris tot annos in dis immortalibus placandis
				occupata est ut ea nunc pro salute sua fratrisque sui animos vestros placare possit.

cui miserae quod praesidium, quod
					solacium reliquum est hoc amisso? nam 
				ceterae feminae gignere ipsae sibi praesidia et habere domi fortunarum omnium socium
				participemque possunt; huic vero virgini quid est praeter fratrem quod aut iucundum
				aut carum esse possit? nolite pati, iudices, aras deorum immortalium
				Vestaeque matris cotidianis virginis lamentationibus de vestro iudicio
					commoneri ; prospicite ne ille ignis aeternus
				nocturnis Fonteiae laboribus vigiliisque servatus sacerdotis
						vestrae lacrimis exstinctus esse dicatur.

tendit ad vos virgo
				Vestalis manus supplices easdem quas pro vobis dis immortalibus tendere consuevit.
				Cavete ne periculosum superbumque sit eius vos obsecrationem repudiare cuius preces
				si di aspernarentur, haec salva esse non possent .
					 videtisne subito, iudices, virum fortissimum, M. Fonteium, parentis
				et sororis commemoratione lacrimas profudisse? qui numquam in acie
				pertimuerit, qui se armatus saepe in hostium manum multitudinemque immiserit, cum in
				eius modi periculis eadem se solacia suis relinquere arbitraretur quae suus pater
				sibi reliquisset, idem nunc conturbato animo pertimescit ne non modo ornamento et adiumento non
				sit suis sed etiam cum acerbissimo luctu dedecus aeternum miseris atque ignominiam
				relinquat.

O fortunam longe disparem, M. Fontei,
				si deligere potuisses ut potius telis tibi Gallorum quam periuriis intereundum
				esset! tum enim vitae
				socia virtus, mortis comes gloria
				fuisset; nunc vero qui est dolor victoriae te atque imperi poenas ad eorum arbitrium
				sufferre qui aut victi armis sunt aut invitissimi paruerunt! A quo periculo
				defendite, iudices, civem fortem atque innocentem; curate ut nostris testibus plus
				quam alienigenis credidisse videamini, plus saluti civium quam hostium libidini
				consuluisse, graviorem duxisse eius obsecrationem quae vestris sacris
					praesit quam eorum audaciam
				qui cum omnium sacris delubrisque bella gesserunt .
					 postremo prospicite, iudices, id quod ad dignitatem populi Romani
				maxime pertinet, ut plus apud vos preces virginis Vestalis quam minae
				Gallorum valuisse videantur.