A ntea sic hanc causam a gere 
					s tatue ra m ,
					 recupe ratores , ut infitia turos 
				adversarios arbitrarer tantam caedem et tam atrocem ad familiam suam pertinere.
					 itaque animo soluto a cura et a cogitatione veneram, quod
				intellegebam facile id me testibus planum facere posse. nunc vero postea
				quam non modo confessus est vir primarius, L. Quin ctius 
				 
				 la borabam ut, quod arguebam, id factum esse ostenderem;
				nunc in eo consumenda est oratio ut ne adversarii, quod infitiari nullo modo
				potuerunt, cum maxime cuperent, id cum confessi sunt, meliore loco esse videantur.

itaque tum vestrum difficilius
					iudicium , mea facilis defensio fore videbatur. ego enim
				omnia in tes tibus 
				 quid est facilius quam de eo qui confitetur
				iudicare? mihi autem difficile est satis copiose de eo dicere quod nec
				atrocius verbis demonstrari potest quam re ipsa est, neque apertius oratione mea
				fieri quam ipsorum confessione factum est.

Cum in hac re quam commemoravi mihi mutanda ratio defensionis
				 minus diligenter illius existimationem
					quam rem M. Tulli
				viderer defendere. nunc quoniam Quinctius ad causam pertinere putavit res
				ita multas, falsas praesertim et inique confictas, proferre de vita et moribus et
				existimatione M. Tulli, multis de causis mihi Fabius debebit ignoscere, si minus
				eius famae parcere videbor quam antea consului.

Pri . . ore putavit ad officium suum
				pertinere adversario nulla in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere,
				homine coniuncto mecum non minus animo quam nomine? ac mihi magis illud
				laborandum videtur, recuperatores, ut quod antea nihil in istum dixi probar e
					possi m, quam 
				 ne in eo
				reprehendar quod hoc tempore respondeo.

verum et tum id feci quod oportuit, et nunc faciam quod necesse
				est. nam cum esset de re pecuniaria controversia, quod damnum datum M.
				Tullio diceremus, alienum mea natura videbatur quicquam de existimatione P. Fabi
				dicere, non quia res postulare non videretur. quid ergo est?
					 tametsi postulat causa, tamen, nisi plane cogit ingratiis, ad male
				dicendum non soleo descendere. nunc cum coactus dicam, si quid forte
				dicam, tamen id ipsum verecunde modiceque faciam, tantum ut, quoniam
				sibi me non esse inimicum potuit priore actione Fabius iudicare, nunc M. Tullio
				fidelem certumque amicum esse cognoscat.

Vnum hoc abs te, L. Quincti, pervelim impetrare—quod tametsi eo volo quia mihi utile
				est, tamen abs te idcirco quia aequum 
				est, postulo—ut ita tibi multum temporis ad dicendum sumas ut his aliquid ad
				iudicandum relinquas. namque antea non defensionis tuae modus, sed nox
				tibi finem dicendi fecit; nunc, si tibi placere potest, ne idem facias, id abs te
				postulo. neque hoc idcirco postulo quod te aliquid censeam praeterire oportere aut non quam ornatissime
				et copiosissime dicere, verum ut semel una quaque de re dicas; quod si facies, non
				vereor ne dicendo dies eximatur.

iudicium vestrum est, recuperatores, Qvantae pecvniae 
				 paret dolo malo familiae P. Fabi vi hominibvs armatis coactisve damnvm
						datvm esse M. Tvllio. 
				 eius rei taxationem nos fecimus; aestimatio vestra est; iudicium datum
				est in quadruplum.

Cum omnes leges omniaque iudicia quae paulo graviora atque asperiora videntur esse ex
				improborum iniquitate et iniuria nata sunt, tum hoc iudicium paucis hisce annis
				propter hominum malam consuetudinem nimiamque licentiam constitutum est.
					 nam cum multae familiae dicerentur in agris longinquis et pascuis
				armatae esse caedisque facere, cumque ea consuetudo non solum ad res privatorum
					sed ad summam rem publicam pertinere videretur, M. Lucullus, qui
				summa aequitate et sapientia ius dixit, primus hoc
				iudicium composuit et id spectavit ut omnes ita familias suas continerent ut non
				modo armati damnum nemini darent verum etiam lacessiti iure se potius quam armis
				defenderent;

et cum sciret de damno
				legem esse Aquiliam, tamen hoc ita existimavit, apud maiores nostros cum et res et
				cupiditates minores essent et familiae non magnae magno metu continerentur ut
					perraro fieret ut homo
				occideretur, idque nefarium ac singulare facinus putaretur, nihil opus fuisse
				iudicio de vi coactis armatisque hominibus; quod enim usu non veniebat, de eo si
				quis legem aut iudicium constitueret, non tam prohibere videretur quam
				admonere.

his temporibus cum ex bello diuturno atque domestico res in eam
				consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit
				esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et
				recuperatores dare,

ut quam primum res
				iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et
				illam latebram tollere: ' damnum iniuria. ' quod in
					aliis causis debet valere et valet lege Aquilia, id ex huius modi damno
				quod vi per servos armatos datum esset

ipsi statuerent quo tempore possent suo iure arma
				capere, manum cogere, homines occidere. Cum iudicium ita daret ut
				hoc solum in iudicium veniret , videreturne vi hominibus coactis
				armatisve damnum dolo malo familiae datum, neque illud adderet 
					' inivria ,' putavit se audaciam improborum sustulisse, cum spem
				defensionis nullam reliquisset .

quoniam quod iudicium et quo consilio constitutum sit cognostis, nunc rem
				ipsam, ut gesta sit, dum breviter vobis demonstro, attendite.

fundum habet in agro Thurino M. Tullius paternum, recuperatores, quem se habere usque eo non
				moleste tulit, donec vicinum eius modi nactus est qui agri finis armis proferre
				mallet quam iure defendere. nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio
				senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris
				incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis
				pretiis ipse Claudius emerat

clam circumscripsisse isti a consulari Macedonia
				et Asia. etiam illud addam quod ad rem pertinet: imperatore mortuo
				pecuniam nescio quo modo quaesitam dum volt in praedio ponere, non posuit, sed
				abiecit. nihil adhuc m
				 
			 
			 . . am calamitate vicinorum corrigit, et quod stomachum suum damno
				Tulli exp lere conatus est.

est in eo agro centuria quae
					Populiana nominatur,
				recuperatores, quae semper M. Tulli fuit, quam etiam pater
					pos sederat 
				 posita esse et ad fundum eius convenire.
					 ac primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat,
				fundum proscripsit; eum autem emptum habebat cum socio Cn. Acerronio, viro
					op timo 
				 modum proscripsisse.

hominem appellat. iste sane adroganter
				quod commodum fuit respondit. Nequedum finis auctor demonstraverat.
					 mittit ad procuratorem litteras et ad vilicum Tullius
				 facturum negavit; illis absentibus finis
				Acerronio demonstravit neque tamen hanc centuriam Populianam vacuam tradidit.
				Acerronius, quo modo potuit, se de tota re ex

mine eius modi semustilatus
				effugit. adducit iste interea in saltum homines electos maximis animis et
				viribus et eis arma quae cuique habilia atque apta essent
				comparat, prorsus ut quivis intellegeret non eos ad rem rusticam, verum ad caedem ac
				pugnam comparari.

brevi 
						illo 
				tempore Q. Cati Aemiliani, hominis honesti, quem vos nostis, duo homines occiderunt;
				multa alia fecerunt; passim vagabantur armati, non obscure, sed ut plane intellegere
				viderentur ad quam rem parati essent; agros, vias denique infestas habebant.
					 venit in Thurinum interea Tullius. deinde iste
				pater familias Asiaticus beatus, novus arator et idem pecuarius, cum ambularet in
				agro, animadvertit in hac ipsa centuria Populiana aedificium non ita magnum
				servumque M. Tulli Philinum .

' quid vobis,' inquit, 'istic negoti in meo est?' servus 
				respondit pudenter, at non stulte, dominum esse ad villam; posse eum cum eo
				disceptare si quid vellet. rogat Fabius Acerronium—nam ibi tum erat—ut
				secum simul veniat ad Tullium. venitur . ad villam erat
				Tullius. appellat Fabius ut aut ipse Tullium deduceret aut ab eo
				deduceretur. dicit deducturum se Tullius, vadimonium Fabio Romam
				promissurum. manet in ea condicione Fabius. mature disceditur.

proxima nocte, iam fere cum lux
				adpropinquaret, ad illud aedificium de quo antea dixi, quod erat in centuria
				Populiana, servi P. Fabi frequentes armatique veniunt; introitum ipsi sibi
					 vi manuque
				patefaciunt; homines magni preti servos M. Tulli nec opinantis adoriuntur;
					quod facile factu fuit,
				neque tam multos neque repugnantis multi armati paratique occidunt tantumque odi
				crudelitatisque hab uerunt ut eos omnis gurgulionibus insectis
				relinquerent, ne, si quem semivivum ac spirantem etiam reliquissent, minor
					eis honor haberetur; praeterea tectum
				villamque disturbant.

hanc rem tam
				atrocem, tam indignam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem antea
				nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat. Tullius statim dimittit ad amicos,
				quorum ex 
				vicinitate Thurina bona atque honesta copia praesto fuit.

omnibus acerba res et misera
				videbatur. Cum amici in comm turbarunt.

audite , quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium.
					 haec quae mei testes dicunt, fatetur adversarius eos vere dicere;
				quae mei testes non dicunt, quia non viderunt nec sciunt, ea dicit ipse adversarius.
					 nostri testes dicunt occisos homines; cruorem in locis
					pluribus , deiectum aedificium se
				vidisse dicunt; nihil amplius.
					 quid Fabius? Horum nihil negat. quid ergo addit amplius?

Suam familiam fecisse dicit. quo 
				modo? vi hominibus armatis. quo animo? Vt id fieret quod
				factum est. quid est id? Vt homines M. Tulli occiderentur.
					 quod ergo eo animo factum est ut homines unum in locum convenirent,
				ut arma caperent, ut certo consilio certum in locum proficiscerentur, ut idoneum
				tempus eligerent, ut caedem facerent, id si voluerunt et cogitarunt et perfecerunt,
				potestis eam voluntatem, id consilium, id factum a dolo malo seiungere?

at istuc totum ' dolo malo '
				additur in hoc iudicio eius causa qui agit, non illius quicum agitur. id 
				ut intellegatis, recuperatores, quaeso ut diligenter attendatis; profecto quin ita
				sit non dubitabitis.

si ita iudicium daretur ut id concluderetur quod a familia factum esset,
				si quae familia ipsa in caede interesse noluisset et homines aut servos aut liberos
				coegisset aut conduxisset, totum hoc iudicium et praetoris severitas dissolveretur.
					 nemo enim potest 
					hoc iudicare, qua in re familia non interfuisset, in ea re eam ipsam
				familiam vi armatis hominibus damnum dedisse. ergo , id quia poterat fieri
				et facile poterat, idcirco non satis habitum est quaeri quid familia ipsa fecisset,
				verum etiam illud, quid familiae dolo malo factum esset.

nam cum facit ipsa familia vim armatis
				coactisve hominibus et damnum cuipiam dat, id dolo malo fieri necesse est; cum autem
				rationem init ut ea fiat, familia ipsa non facit, fit autem dolo malo eius.
					 ergo addito ' dolo malo ' actoris et petitoris fit causa
				copiosior. Vtrum enim ostendere potest, sive eam ipsam familiam sibi damnum dedisse,
				sive consilio et opera eius familiae factum esse, vincat necesse est.

videtis praetores per hos annos interdicere hoc
					modo , velut
					inter me et
				M. Claudium: Vnde dolo malo tvo, M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia
					avt procvrator eivs vi detrvsvs est , cetera ex formula. si ,
					ubi ita interdictum est et sponsio
				facta, ego me ad iudicem sic defendam ut vi me deiecisse confitear, dolo
				malo negem, ecquis me audiat? non opinor equidem , quia, si
				vi deieci M. Claudium, dolo malo deieci; in vi enim dolus malus inest,
						et Claudio
				utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum esse vel me consilium
				inisse ut vi deiceretur.

plus igitur
					 datur Claudio, cum 
				 ita interdicitur, unde dolo malo meo vi
				deiectus sit, quam si daretur, unde a me vi deiectus esset. nam in hoc
				posteriore, nisi ipse egomet deiecissem, vincerem sponsionem; in illo priore, ubi
				dolus malus additur , sive consilium inissem , sive ipse deiecissem, necesse erat te dolo malo meo
				vi deiectum iudicari.

hoc persimile atque adeo plane idem est in hoc
				iudicio, recuperatores. quaero enim abs te, si ita iudicium datum esset:
					 Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii
						 vi hominibvs armatis damnvm M. Tvllio
					datvm , quid
				haberes quod diceres? nihil , opinor. fateris enim omnia et
				familiam P. Fabi fecisse et vi hominibus armatis fecisse. quod additum
				est ' dolo malo ,' id te adiuvare putas in quo opprimitur et excluditur
				omnis tua defensio?

nam si additum id
				non esset ac tibi libitum esset ita defendere , tuam familiam non
				fecisse, vinceres, si id probare potuisses. nunc , sive illa defensione
				uti voluisses sive hac qua uteris, condemneris necesse est; nisi putamus eum in
					iudi cium venire qui
				consilium inierit, illum qui fecerit non venire, cum consilium sine facto intellegi
				possit, factum sine consilio non possit. an , quod factum eius modi est ut
				sine occulto consilio, sine nocte, sine vi, sine damno alterius, sine armis, sine
				caede, sine maleficio fieri non potuerit, id sine dolo malo factum iudicabitur?
					 an , qua in re praetor illi improbam defensionem tolli voluit, in
				ea re mihi difficiliorem actionem factam putabitis?

hic mihi isti singulari ingenio videntur esse qui et id quod mihi contra
				illos datum est ipsi adripiunt et scopulo atque saxis pro portu stationeque utuntur.
					 nam in dolo malo volunt delitiscere , in quo, non modo cum omnia ipsi fecerunt
				quae fatentur, verum etiam si per alios id fecissent, haererent ac tenerentur.

ego non in una re sola, quod mihi
				satis est, neque in universa re solum , sed
					singillatim in omnibus dolum malum exstare dico. consilium 
				capiunt ut ad servos M. Tulli veniant; dolo malo faciunt. arma capiunt;
				dolo malo faciunt. tempus ad insidiandum atque celandum idoneum eligunt;
				dolo malo faciunt. vi in tectum inruunt; in ipsa vi dolus est.
					 occidunt homines, tectum diruunt; nec homo occidi nec consulto alteri
				damnum dari sine dolo malo potest. ergo si omnes partes sunt eius modi ut
				in singulis dolus malus haereat, universam rem et totum facinus sine dolo malo
				factum iudicabitis?

quid ad haec Quinctius? sane nihil certum neque unum, in quo
				non modo possit verum putet se posse consistere. primum enim illud
					ini e c i t , nihil posse dolo malo familiae
				fieri. hoc loco non solum fecit ut defenderet Fabium, sed ut omnino
				huiusce modi iudicia dissolveret. nam si venit id in iudicium de familia
				quod omnino familia nulla potest committere, nullum est iudicium, absolvantur omnes
				de si mili causa necesse
						est , bona me hercule!

si hoc solum esset , tamen vos, tales viri, nolle
				deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publica fortunisque privatorum, severissimum
				iudicium maximaque ratione compositum per vos videri esse dissolutum.
					 sed non id solum agitur
				 
				 Priscian 6.1.5 hoc iudicium sic exspectatur ut non unae rei statui, sed
				omnibus constitui putetur.

ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad
				rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit , pro concesso putetur.

dicis oportere quaeri, homines M. Tulli iniuria occisi sint necne.
					 de quo hoc primum quaero, venerit ea res in hoc iudicium necne.
					 si non venit, quid attinet aut nos dicere aut hos quaerere?
					 si autem venit, quid attinuit te tam multis verbis a praetore
				postulare ut adderet in iudicium ' inivria ,' et, quia non impetrasses,
				tribunos pl. appellare et hic in iudicio queri praetoris iniquitatem, quod de
				iniuria non addidisset ?

haec cum praetorem postulabas, cum
				tribunos appellabas, nempe ita dicebas,
				potestatem tibi fieri oportere ut, si posses, recuperatoribus 
				persuaderes non esse iniuria M. Tullio damnum datum. quod ergo ideo in
				iudicium addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere liceret, eo non
				addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id ipsum a quo
					 d e pul s u s es impetraris?
					 at quibus verbis in decernendo
				Metellus usus est ceteri que quos appellasti? nonne haec omnium fuit
				oratio, quod vi hominibus armatis coactisve familia fecisse diceretur, id tametsi
				nullo iure fieri potuerit, tamen se nihil addituros? et recte,
				recuperatores.

nam cum perfugio nullo
				constituto tamen haec scelera servi audacissime faciant, domini impudentissime
				confiteantur, quid censetis fore, si praetor iudicet eius modi caedis fieri iure
				posse? an quicquam interest utrum magistratus peccato defensionem
				constituant an peccandi potestatem licentiamque permittant?

etenim , recuperatores, non damno commoventur
				magistratus ut in haec verba iudicium dent. nam 
				 si id esset, nec
				recuperatores potius darent quam iudicem nec in universam familiam, sed in eum
					 qui cum nominatim ageretur, nec in quadruplum, sed in
				duplum, et ad 
					' damnvm ' adderetur ' inivria. ' neque 
				enim is qui hoc iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit,
					in 
				quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum debet advertere.

in hoc iudicio
				videtis agi de vi, videtis agi de hominibus armatis, videtis aedificiorum
				expugnationes, agri vastationes, hominum trucidationes, incendia, rapinas, sanguinem
				in iudicium venire, et miramini satis habuisse eos qui hoc iudicium dederunt id
				quaeri, utrum haec tam acerba, tam indigna, tam atrocia facta essent necne,
					non utrum iure facta an
				iniuria? non ergo praetores a lege Aquilia recesserunt, quae de damno
						est , sed de
				vi et armis severum iudicium
				constituerunt, nec ius et iniuriam quaeri nusquam putarunt oportere, sed eos qui
				armis quam iure agere maluissent de iure et iniuria disputare noluerunt.

neque ideo de iniuria non addiderunt quod in
				aliis rebus non adderent, sed ne ipsi iudicarent posse homines servos iure arma
				capere et manum cogere, neque quod putarent, si additum esset, posse hoc talibus
				viris persuaderi non iniuria factum, sed ne quod
						tamen scutum dare in iudicio
				viderentur eis quos propter haec arma in iudicium vocavissent.

fuit illud
				interdictum apud maiores nostros de vi quod hodie quoque est: Vnde tv avt
					familia avt procvrator tvvs illvm avt familiam avt procvratorem illivs in hoc
					anno vi deiecisti. 
				 deinde additur illius iam hoc causa quicum agitur: cvm ille
					possideret , et hoc amplius: qvod nec vi nec clam nec precario
					possideret.

multa dantur ei qui vi alterum
				detrusisse dicitur; quorum si unum quodlibet probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi
				deiecisse, vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, vel vi ab se
				possedisse, vel clam, vel precario . ei qui
				de vi confessus esset tot defensiones tamen ad causam obtinendam maiores
				reliquerunt.

age illud alterum interdictum consideremus, quod item nunc est
				constitutum propter eandem iniquitatem temporum nimiamque hominum
					 licentiam 
				 boni debent dicere.

atque ille legem mihi de xii tabulis
				recitavit, quae permittit ut furem noctu liceat occidere et luce , si se telo defendat, et legem
				antiquam de legibus sacratis, quae iubeat inpune occidi eum qui tribunum pl.
				pulsaverit. nihil , ut opinor, praeterea de legibus.

qua in re hoc primum quaero, quid ad hoc iudicium
				recitari istas leges pertinuerit. num quem tribunum pl. servi M. Tulli
				pulsaverunt? non opinor. num furatum domum P. Fabi noctu
					venerunt ? ne id quidem. num 
					luce furatum venerunt et se telo defenderunt? dici 
				non potest. ergo istis legibus quas recitasti certe non potuit istius
				familia servos M. Tulli occidere.

' non ,' inquit, 'ad eam rem recitavi, sed ut
				hoc intellegeres, non visum esse maioribus nostris tam indignum istuc nescio quid
				quam tu putas, hominem occidi.' at primum istae ipsae leges quas recitas,
				ut mittam cetera, significant quam noluerint maiores nostri, nisi cum pernecesse
				esset, hominem occidi. ista lex sacrata est, quam rogarunt armati, ut
				inermes sine periculo possent esse. qua re non iniuria, quo magistratu
				munitae leges sunt, eius magistratus corpus legibus vallatum esse voluerunt.

Furem, hoc est praedonem et latronem, luce
				occidi vetant xii tabulae; cum intra parietes tuos hostem certissimum
				teneas, nisi se telo defendit , inquit, etiam si cum telo
				venerit, nisi utetur telo eo ac repugnabit, non occides; quod si repugnat, ' endoplorato ,'
				hoc est conclamato, ut aliqui audiant et conveniant. quid ad hanc
				clementiam addi potest, qui ne hoc quidem permiserint, ut domi suae caput suum sine
				testibus et arbitris ferro defendere liceret?

quis est cui magis ignosci conveniat, quoniam me ad xii tabulas
				revocas, quam si quis quem imprudens occiderit? nemo , opinor.
					 haec enim tacita lex est humanitatis ut ab homine consili, non
				fortunae poena repetatur. tamen huiusce rei veniam maiores non dederunt.
					 nam lex est in xii tabulis: si telvm
					manv fvgit ma gis qvam iecit

Iulius Rufinianus (H. p. 40.21). 
			 si qui furem occiderit,
				iniuria occiderit. quam ob rem? quia ius constitutum nullum
				est. quid , si se telo defenderit? non iniuria. quid 
				ita? quia constitutum est.

. . tamen per vim factum
						esset , tamen in eo ipso loco qui tuus
				esset, non modo servos M. Tulli occidere iure non potuisti verum etiam, si tectum
				hoc insciente aut per vim demolitus esses quod hic in tuo aedificasset et suum esse
				defenderet, id vi aut clam factum iudicaretur. tu ipse iam statue quam
				verum sit, cum paucas tegulas deicere impune familia tua non potuerit, maximam
				caedem sine fraude facere potuisse . ego ipse tecto illo
				disturbato si hodie postulem, quod vi aut clam factum sit, tu aut per arbitrum
				restituas aut sponsione condemneris necesse est; nunc hoc probabis viris talibus,
				cum aedificium tuo iure disturbare non potueris quod esset, quem ad modum tu vis, in
				tuo, homines qui in eo aedificio fuerint te tuo iure potuisse occidere?

' at servus meus non comparet, qui visus est
				cum tuis; at casa mea est incensa a tuis.' quid ad haec respondeam?
					 ostendi falsa esse; verum tamen confitebor. quid postea?
					 hoc sequitur, ut familiam M. Tulli concidi oportuerit?
					 vix me hercule ut corium peti, vix ut gravius expostulari; verum ut
				esses durissimus, agi quidem usitato iure et cotidiana actione potuit.
					 quid opus fuit vi, quid armatis hominibus, quid caede, quid sanguine?

' at enim oppugnatum me fortasse
				venissent.' haec est illorum in causa perdita extrema non oratio neque
				defensio, sed coniectura et quasi divinatio. illi oppugnatum venturi
				erant? quem? Fabium. quo consilio? Vt occiderent. quam ob
				causam? quid ut proficerent? qui comperisti? et ut rem perspicuam quam paucissimis
				verbis agam, dubitari hoc potest, recuperatores, utri oppugnasse videantur, qui ad
				villam venerunt, an qui in villa manserunt?

qui
				occisi sunt, an ei ex quorum numero saucius factus est nemo?
						qui cur facerent, causa non fuit, an ei
				qui fecisse se confitentur?
					 verum ut hoc tibi credam, metuisse te ne oppugnarere, quis hoc
				statuit umquam , aut cui concedi sine summo omnium periculo
				potest, ut eum iure potuerit occidere a quo
				metuisse se dicat ne ipse posterius occideretur ?