credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum tot summi oratores 
hominesque nobilissimi sedeant, ego potissimum surrexerim , is qui 
neque aetate neque ingenio neque auctoritate sim cum his qui 
sedeant comparandus. omnes hi quos videtis adesse in hac causa 
iniuriam novo scelere conflatam putant oportere defendi, defendere 
ipsi propter iniquitatem temporum non audent. ita fit ut adsint propterea 
quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia 
periculum vitant.

quid ergo? audacissimus ego ex omnibus? minime . 
 an 
 tanto officiosior quam ceteri? ne istius quidem laudis ita sum 
cupidus ut aliis eam praereptam velim. quae me igitur res praeter 
ceteros impulit ut causam Sex. Rosci reciperem? quia , si qui istorum 
dixisset quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque 
amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac causa fieri 
necesse est, multo plura dixisse quam dixisset putaretur.

ego autem 
si omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter 
oratio mea exire atque in volgus emanare poterit. deinde quod 
ceterorum neque dictum obscurum potest esse propter nobilitatem et 
amplitudinem neque temere dicto concedi propter aetatem et
prudentiam. ego si quid liberius dixero, vel occultum esse propterea 
quod nondum ad rem publicam accessi, vel ignosci adulescentiae 
meae poterit; tametsi non modo ignoscendi ratio verum etiam 
 cognoscendi consuetudo iam de civitate sublata est.

accedit illa 
quoque causa quod a ceteris forsitan ita petitum sit ut dicerent, ut 
utrumvis salvo officio se facere posse arbitrarentur; a me autem ei 
contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate 
plurimum possunt, quorum ego nec benevolentiam erga me ignorare 
nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam .

his 
de causis ego huic causae patronus exstiti, non electus unus qui 
maximo ingenio sed relictus ex omnibus qui minimo periculo possem 
dicere, neque uti satis firmo praesidio defensus Sex. Roscius verum 
uti ne omnino desertus esset.


 forsitan quaeratis qui iste terror sit et quae tanta formido quae tot 
ac talis viros impediat quo minus pro capite et fortunis alterius quem 
ad modum consuerunt causam velint dicere. quod adhuc vos 
ignorare non mirum est, propterea quod consulto ab accusatoribus 
eius rei quae conflavit hoc iudicium mentio facta non est.

quae res 
ea est? bona patris huiusce Sex. Rosci quae sunt sexagiens, quae de 
viro fortissimo et clarissimo 
 L. L ucio Sulla, quem honoris causa nomino, 
duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel 
potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, L. L ucius Cornelius 
Chrysogonus. is a vobis, iudices, hoc postulat ut, quoniam in alienam 
pecuniam tam plenam atque praeclaram nullo iure invaserit, 
quoniamque ei pecuniae vita Sex. Rosci obstare atque officere 
videatur, deleatis ex
animo suo suspicionem omnem metumque tollatis; sese hoc incolumi 
non arbitratur huius innocentis patrimonium tam amplum et 
copiosum posse obtinere, damnato et eiecto sperat se posse quod 
adeptus est per scelus, id per luxuriam effundere atque consumere. 
 hunc sibi ex animo scrupulum qui se dies noctesque stimulat ac 
pungit ut evellatis postulat, ut ad hanc suam praedam tam nefariam 
adiutores vos profiteamini.

si 
 vobis aequa et honesta postulatio videtur, iudices, ego contra 
brevem postulationem adfero et, quo modo mihi persuadeo, 
aliquanto aequiorem. 
 
 primum a Chrysogono peto ut pecunia 
fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam ne petat; 
deinde a vobis, iudices, ut audacium sceleri resistatis, innocentium 
calamitatem levetis et in causa Sex. Rosci periculum quod in omnis 
intenditur propulsetis.

quod si aut causa criminis aut facti suspicio 
aut quaelibet denique vel minima res reperietur quam ob rem 
videantur illi non nihil tamen in deferendo nomine secuti, postremo 
si praeter eam praedam quam dixi quicquam aliud causae 
inveneritis, non recusamus quin illorum libidini Sex. Rosci vita 
dedatur. sin aliud agitur nihil nisi ut eis ne quid desit quibus satis 
nihil est, si hoc solum hoc tempore pugnatur ut ad illam opimam 
praeclaramque praedam damnatio Sex. Rosci velut cumulus accedat, 
nonne cum multa indigna tum vel hoc indignissimum est, vos idoneos 
habitos per quorum sententias iusque iurandum id adsequantur 
quod antea ipsi scelere et ferro adsequi consuerunt ? qui ex civitate 
in senatum propter dignitatem, ex senatu in hoc consilium delecti 
estis propter severitatem, ab his hoc postulare 
homines sicarios atque gladiatores, non modo ut supplicia vitent 
quae a vobis pro maleficiis suis metuere atque horrere debent verum 
etiam ut spoliis ex hoc iudicio ornati auctique discedant?

his de rebus tantis tamque atrocibus neque satis me commode 
dicere neque satis graviter conqueri neque satis libere vociferari 
posse intellego. nam commoditati ingenium, gravitati aetas, libertati 
tempora sunt impedimento. huc accedit summus timor quem mihi 
natura pudorque meus attribuit et vestra dignitas et vis 
adversariorum et Sex. Rosci pericula . quapropter vos oro atque 
 obsecro, iudices, ut attente bonaque cum venia verba mea audiatis.

fide sapientiaque vestra fretus plus oneris sustuli quam ferre me 
posse intellego. hoc onus si vos aliqua ex parte adlevabitis, feram ut 
potero studio et industria, iudices; sin a vobis, id quod non spero, 
deserar, tamen animo non deficiam et id quod suscepi quoad potero 
perferam. quod si perferre non potero , opprimi me onere offici malo 
quam id quod mihi cum fide semel impositum est aut propter 
perfidiam abicere aut propter infirmitatem animi deponere.

te quoque magno opere, M. M arci Fanni, quaeso ut, qualem te iam antea 
populo Romano praebuisti, cum huic eidem quaestioni iudex 
praeesses, talem te et nobis et rei publicae hoc tempore impertias. 
 

 quanta multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium vides; quae 
sit omnium mortalium exspectatio, quae cupiditas ut acria ac 
severa iudicia fiant intellegis. longo intervallo iudicium inter 
sicarios hoc primum committitur, cum interea caedes indignissimae 
maximaeque factae sunt ; omnes hanc quaestionem te praetore 
manifestis maleficiis cotidianoque sanguine dignissimam sperant 
 futuram.

qua vociferatione in ceteris iudiciis accusatores uti consuerunt, ea nos 
hoc tempore utimur qui causam dicimus. petimus abs te, M. M arce Fanni, a 
vobisque, iudices, ut quam acerrime maleficia vindicetis, ut quam 
fortissime hominibus audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in 
hac causa qui vester animus sit ostendetis , eo prorumpere hominum 
cupiditatem et scelus et audaciam ut non modo clam verum etiam hic 
in foro ante tribunal tuum, M. M arci Fanni, ante pedes vestros, iudices, 
 inter ipsa subsellia caedes futurae sint.

etenim quid aliud hoc iudicio 
temptatur nisi ut id fieri liceat? accusant ei qui in fortunas huius 
invaserunt, causam dicit is cui praeter calamitatem nihil reliquerunt; 
accusant ei quibus occidi patrem Sex. Rosci bono fuit, causam dicit is 
cui non modo luctum mors patris attulit verum etiam egestatem; 
accusant ei qui hunc ipsum iugulare summe cupierunt, causam dicit 
is qui etiam ad hoc ipsum iudicium cum praesidio venit ne hic ibidem 
ante oculos vestros trucidetur; denique accusant ei quos populus 
poscit, causam dicit is qui unus relictus ex illorum nefaria caede 
restat.

atque ut facilius intellegere possitis, iudices, ea quae facta 
sunt indigniora esse quam haec sunt quae dicimus, ab initio res quem 
ad modum gesta sit vobis exponemus, quo facilius et huius hominis 
innocentissimi miserias et illorum audacias cognoscere possitis et rei 
 publicae calamitatem.

Sex. Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et 
nobilitate et pecunia non modo sui municipi
verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis 
florens hominum nobilissimorum. nam cum Metellis, Serviliis, 
Scipionibus erat ei non modo hospitium verum etiam domesticus 
usus et consuetudo, quas, ut aequum est, familias honestatis 
amplitudinisque gratia nomino. itaque 
 ex suis omnibus commodis 
hoc solum filio reliquit; nam patrimonium domestici praedones vi 
ereptum possident, fama et vita innocentis ab hospitibus amicisque 
paternis defenditur.

hic 
 cum omni tempore nobilitatis fautor fuisset 
tum hoc tumultu proximo, cum omnium nobilium dignitas et salus in 
discrimen veniret, praeter ceteros in ea vicinitate eam partem 
causamque opera, studio, auctoritate defendit. etenim rectum 
putabat pro eorum honestate se pugnare propter quos ipse 
honestissimus inter suos numerabatur. postea quam victoria 
constituta est ab armisque recessimus, cum proscriberentur homines 
atque ex omni regione caperentur ei qui adversarii fuisse 
putabantur, erat ille Romae frequens atque in foro et in ore omnium 
cotidie versabatur, magis ut exsultare victoria nobilitatis videretur 
quam timere ne quid ex ea calamitatis sibi accideret.

erant ei veteres inimicitiae cum duobus Rosciis Amerinis, quorum 
alterum sedere in accusatorum subselliis video, alterum tria huiusce 
praedia possidere audio; quas inimicitias si tam cavere potuisset 
quam metuere solebat viveret. neque enim, iudices, iniuria 
metuebat. nam duo isti sunt T. T iti Roscii, quorum alteri Capitoni 
cognomen est, iste qui adest Magnus vocatur, homines eius modi: 
alter plurimarum palmarum vetus ac nobilis gladiator habetur, hic 
autem nuper se ad eum lanistam contulit, quique ante hanc pugnam 
tiro esset quod sciam , facile ipsum magistrum scelere audaciaque 
superavit.

nam cum hic Sex. Roscius esset Ameriae, T. autem 
iste Roscius Romae, cum hic filius adsiduus in praediis esset 
cumque se voluntate patris rei familiari vitaeque rusticae dedisset, 
ipse autem frequens Romae esset, occiditur ad balneas Pallacinas 
rediens a cena Sex. Roscius. spero ex hoc ipso non esse obscurum ad 
quem suspicio malefici pertineat; verum id quod adhuc est 
suspiciosum nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae 
 iudicatote.

occiso Sex. Roscio primus Ameriam nuntiat Mallius Glaucia quidam, 
homo tenuis, libertinus, cliens et familiaris istius T. T iti Rosci, et nuntiat 
domum non fili sed T. T iti Capitonis inimici; et cum post horam primam 
noctis occisus esset, primo diluculo nuntius hic Ameriam venit; 
decem horis nocturnis sex et quinquaginta milia passuum cisiis pervolavit, 
non modo ut exoptatum inimico nuntium primus adferret sed 
etiam cruorem inimici quam recentissimum telumque paulo ante e 
corpore extractum ostenderet.

quadriduo quo haec gesta sunt res 
ad Chrysogonum in castra
 L. L ucii Sullae Volaterras defertur; magnitudo pecuniae demonstratur; 
bonitas praediorum — nam fundos decem et tris reliquit qui Tiberim 
fere omnes tangunt — huius inopia et solitudo commemoratur; 
demonstrant, cum pater huiusce Sex. Roscius, homo tam splendidus 
et gratiosus, nullo negotio sit occisus, perfacile hunc hominem 
incautum et rusticum et Romae ignotum de medio tolli posse; ad eam 
rem operam suam pollicentur.

ne diutius teneam , iudices, societas 
coitur. cum nulla iam proscriptionis mentio fieret , cum etiam qui 
antea metuerant redirent ac iam defunctos
sese periculis arbitrarentur, nomen refertur in tabulas Sex. Rosci , 
hominis studiosissimi nobilitatis; manceps fit Chrysogonus; tria 
praedia vel nobilissima Capitoni propria traduntur, quae hodie 
possidet; in reliquas omnis fortunas iste T. T itus Roscius nomine 
Chrysogoni, quem ad modum ipse dicit, impetum facit. haec 
 omnia, 
iudices, imprudente L. L ucio Sulla facta esse certo scio.

neque enim mirum, 
cum eodem tempore et ea quae praeterita sunt reparet et ea quae 
videntur instare praeparet, cum et pacis constituendae rationem et 
belli gerendi potestatem solus habeat, cum omnes in unum spectent, 
unus omnia gubernet, cum tot tantisque negotiis distentus sit ut 
respirare libere non possit, si aliquid non animadvertat, cum 
praesertim tam multi occupationem eius observent tempusque 
aucupentur ut, simul atque ille despexerit, aliquid huiusce modi 
moliantur. huc accedit quod, quamvis ille felix sit, sicut est, tamen in 
tanta felicitate nemo potest esse in magna familia qui neminem 
neque servum neque libertum improbum habeat.

interea iste T. 
Roscius, vir optimus, procurator Chrysogoni, Ameriam venit, in 
praedia huius invadit, hunc miserum, luctu perditum , qui nondum 
etiam omnia paterno funeri iusta solvisset, nudum eicit domo atque 
focis patriis disque penatibus praecipitem, iudices, exturbat , ipse 
amplissimae pecuniae fit dominus. qui in sua re fuisset egentissimus, 
erat, ut fit, insolens in aliena ; multa palam domum suam auferebat, 
plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large 
effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.

quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe tota fletus 
gemitusque fieret. etenim multa simul ante oculos versabantur, 
mors hominis florentissimi, Sex. Rosci, crudelissima, fili autem eius 
egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius 
ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio 
flagitiosa, possessio , furta, rapinae, donationes. nemo erat qui non 
ardere omnia mallet quam videre in Sex. Rosci, viri optimi atque 
honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem
 T. T itum Roscium.

itaque decurionum decretum statim fit ut decem primi 
proficiscantur ad L. L ucium Sullam doceantque eum qui vir Sex. Roscius 
fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius 
mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit. atque 
ipsum decretum, quaeso, cognoscite. DECRETVM DECVRIONVM. 
 legati in castra veniunt. intellegitur , iudices, id quod iam ante dixi, 
imprudente L. L ucio Sulla scelera haec et flagitia fieri. nam statim 
Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegat qui 
peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum quae vellent 
esse facturum pollicerentur.

Vsque adeo autem ille pertimuerat ut 
mori mallet quam de his rebus Sullam doceri. homines antiqui, qui 
ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen sex . 
Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque 
id ita futurum T. T itus Roscius Capito qui in decem legatis erat 
appromitteret, crediderunt; Ameriam re inorata reverterunt. ac 
primo rem differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde 
aliquanto lentius nihil agere atque deludere, postremo, id quod facile 
intellectum
est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese arbitrari 
posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.

quod hic 
simul atque sensit, de amicorum cognatorumque sententia Romam 
confugit et sese ad Caeciliam, Nepotis sororem, Baliarici filiam , quam 
honoris causa nomino, contulit, qua pater usus erat plurimum; in 
qua muliere, iudices, etiam nunc, id quod omnes semper 
existimaverunt, quasi exempli causa vestigia antiqui offici remanent. 
 ea Sex. Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, 
fugientem latronum tela et minas recepit domum hospitique 
oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est. eius virtute, 
fide, diligentia factum est ut hic potius vivus in reos quam occisus in 
proscriptos referretur.

nam postquam isti intellexerunt summa diligentia vitam Sex. Rosci 
custodiri neque sibi ullam caedis faciendae potestatem dari, 
consilium ceperunt plenum sceleris et audaciae ut nomen huius de 
parricidio deferrent, ut ad eam rem aliquem accusatorem veterem 
compararent qui de ea re posset dicere aliquid, in qua re nulla 
subesset suspicio, denique ut, quoniam crimine non poterant, tempore 
ipso pugnarent. ita loqui homines: 'quod iudicia tam diu facta 
non essent, condemnari eum oportere qui primus in iudicium 
adductus esset; huic autem patronos propter Chrysogoni gratiam 
defuturos; de bonorum venditione et de ista societate verbum esse 
facturum neminem; ipso nomine parricidi et atrocitate criminis fore 
ut hic nullo negotio tolleretur, cum ab nullo defensus esset.'

hoc consilio 
atque adeo hac amentia impulsi quem ipsi, cum cuperent, non 
potuerunt occidere, eum iugulandum vobis tradiderunt.
 

 quid primum querar aut unde potissimum, iudices, ordiar aut quod 
aut a quibus auxilium petam? deorumne immortalium, populine 
Romani, vestramne qui summam potestatem habetis hoc tempore 
fidem implorem?

pater occisus nefarie, domus obsessa ab inimicis, 
bona adempta, possessa , direpta, fili vita infesta, saepe ferro atque 
insidiis appetita. quid ab his tot maleficiis sceleris abesse videtur? 
 tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen 
incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia 
comparant; hanc condicionem misero ferunt ut optet utrum malit 
cervices T. T ito Roscio dare an insutus in culleum per summum dedecus 
vitam amittere. patronos huic defuturos putaverunt; desunt; qui 
libere dicat, qui cum fide defendat, id quod in hac causa satis est 
 non 
 deest profecto, iudices.

et forsitan in suscipienda causa temere 
impulsus adulescentia fecerim; quoniam quidem semel suscepi, licet 
hercules undique omnes minae terrores periculaque impendeant 
omnia, succurram ac subibo. certum est deliberatumque quae ad 
causam pertinere arbitror, omnia non modo dicere verum etiam 
libenter audacter libereque dicere; nulla res tanta exsistet , iudices, 
 ut possit vim mihi maiorem adhibere metus quam fides.

etenim quis 
tam dissoluto animo est qui haec cum videat tacere ac neglegere 
possit? patrem meum, cum proscriptus non esset, iugulastis, occisum 
in proscriptorum numerum rettulistis, me domo mea per vim 
expulistis, patrimonium meum possidetis. quid voltis amplius? 
etiamne ad subsellia cum ferro atque telis venistis ut hic aut 
iuguletis aut condemnetis ?

hominem longe audacissimum nuper habuimus in civitate C. 
Fimbriam et, quod inter omnis constat, nisi inter eos qui ipsi quoque 
insaniunt insanissimum. is cum curasset in funere C. G aii Mari ut Q. 
Scaevola volneraretur, vir sanctissimus atque ornatissimus nostrae 
civitatis, de cuius laude neque hic locus est ut multa dicantur neque 
plura tamen dici possunt quam populus Romanus memoria retinet, 
diem Scaevolae dixit, postea quam comperit eum posse vivere. cum 
ab eo quaereretur quid tandem accusaturus esset eum quem pro 
dignitate ne laudare quidem quisquam satis commode posset, aiunt 
hominem, ut erat furiosus, respondisse: 'quod non totum telum 
corpore recepisset.' quo populus Romanus nihil vidit indignius nisi 
eiusdem viri mortem, quae tantum potuit ut omnis occisus perdiderit 
et adflixerit; quos quia servare per compositionem volebat, ipse ab 
 eis interemptus est.

estne hoc illi dicto atque facto Fimbriano 
simillimum? accusatis Sex. Roscium. quid ita? quia de manibus 
vestris effugit, quia se occidi passus non est. illud , quia in Scaevola 
factum est, magis indignum videtur, hoc, quia fit a Chrysogono, non 
est ferendum . nam per deos immortalis! quid est in hac causa quod 
defensionis indigeat? qui locus ingenium patroni requirit aut oratoris 
eloquentiam magno opere desiderat? totam causam, iudices, 
explicemus atque ante oculos expositam consideremus; ita facillime 
quae res totum iudicium contineat et quibus de rebus nos dicere 
oporteat et quid vos sequi conveniat intellegetis.

tres sunt res, quantum ego existimare possum, quae
obstent hoc tempore Sex. Roscio, crimen adversariorum et audacia et 
potentia. criminis confictionem accusator Erucius suscepit, audaciae 
partis Roscii sibi poposcerunt , Chrysogonus autem, is qui plurimum 
potest, potentia pugnat. de hisce omnibus rebus me dicere oportere 
 intellego. quid igitur est?

non eodem modo de omnibus, ideo quod 
prima illa res ad meum officium pertinet, duas autem reliquas vobis 
populus Romanus imposuit; ego crimen oportet diluam, vos et 
audaciae resistere et hominum eius modi perniciosam atque 
intolerandam potentiam primo quoque tempore exstinguere atque 
opprimere debetis.

occidisse patrem Sex. Roscius arguitur. scelestum , di immortales! ac 
nefarium facinus atque eius modi quo uno maleficio scelera omnia 
complexa esse videantur! etenim si, id quod praeclare a sapientibus 
dicitur, voltu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre 
reperietur in eum qui mortem obtulerit parenti? pro quo mori 
ipsum, si res postularet, iura divina atque humana cogebant.

in hoc 
tanto, tam atroci, tam singulari maleficio, quod ita raro exstitit ut, si 
quando auditum sit , portenti ac prodigi simile numeretur, quibus 
tandem tu, C. G aii Eruci , argumentis accusatorem censes uti oportere? 
nonne et audaciam eius qui in crimen vocetur singularem ostendere 
et mores feros immanemque naturam et vitam vitiis flagitiisque 
omnibus deditam, denique omnia ad perniciem profligata atque 
perdita? quorum tu nihil in Sex. Roscium ne obiciendi quidem causa 
contulisti.

patrem occidit Sex. Roscius. qui homo? adulescentulus corruptus et 
ab hominibus nequam inductus ? annos natus maior quadraginta. 
 vetus videlicet sicarius, homo audax
et saepe in caede versatus. at hoc ab accusatore ne dici quidem 
audistis. luxuries igitur hominem nimirum et aeris alieni magnitudo 
et indomitae animi cupiditates ad hoc scelus impulerunt. de luxuria 
purgavit Erucius, cum dixit hunc ne in convivio quidem ullo fere 
interfuisse. nihil autem umquam debuit. cupiditates porro quae 
possunt esse in eo qui, ut ipse accusator obiecit, ruri semper habitarit 
et in agro colendo vixerit? quae vita maxime disiuncta a cupiditate et 
cum officio coniuncta est .

quae res igitur tantum istum furorem sex . 
Roscio obiecit? ' patri ' inquit 'non placebat.' 
 patri non placebat? quam 
ob causam? necesse est enim eam quoque iustam et magnam et 
perspicuam fuisse. nam ut illud incredibile est, mortem oblatam esse 
patri a filio sine plurimis et maximis causis, sic hoc veri simile non 
est, odio fuisse parenti filium sine causis multis et magnis et 
necessariis.

rursus igitur eodem revertamur et quaeramus quae 
tanta vitia fuerint in unico filio qua re is patri displiceret. at 
perspicuum est nullum fuisse. pater igitur amens, qui odisset eum 
sine causa quem procrearat? at is quidem fuit omnium 
constantissimus. ergo illud iam perspicuum profecto est, si neque 
amens pater neque perditus filius fuerit, neque odi causam patri 
neque sceleris filio fuisse.

' nescio ' inquit 'quae causa odi fuerit; fuisse odium intellego quia 
antea, cum duos filios haberet, illum alterum qui mortuus est 
secum omni tempore volebat esse, hunc in praedia rustica relegarat.' 
 quod Erucio accidebat in mala nugatoriaque accusatione, idem mihi 
usu venit in causa optima. ille quo modo crimen commenticium 
confirmaret non inveniebat, ego res tam levis qua ratione infirmem 
ac diluam reperire non possum.

quid ais, Eruci? tot praedia, tam 
pulchra, tam fructuosa Sex. Roscius filio suo relegationis ac supplici 
gratia colenda ac tuenda tradiderat? quid ? hoc patres familiae qui 
liberos habent, praesertim homines illius ordinis ex municipiis 
rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse filios suos rei 
familiari maxime servire et in praediis colendis operae plurimum 
studique consumere?

an amandarat hunc sic ut esset in agro ac 
tantum modo aleretur ad villam, ut commodis omnibus careret? 
 quid ? si constat hunc non modo colendis praediis praefuisse sed 
certis fundis patre vivo frui solitum esse, tamenne haec a te vita eius 
rusticana relegatio atque amandatio appellabitur? vides , Eruci, 
quantum distet argumentatio tua ab re ipsa atque a veritate. quod 
consuetudine patres faciunt, id quasi novum reprehendis; quod 
benivolentia fit, id odio factum criminaris; quod honoris causa pater 
 filio suo concessit, id eum supplici causa fecisse dicis.

neque haec tu 
non intellegis, sed usque eo quid arguas non habes, ut non modo tibi 
contra nos dicendum putes verum etiam contra rerum naturam 
contraque consuetudinem hominum contraque opiniones omnium.

 
 at enim, cum duos filios haberet, alterum a se non dimittebat, 
alterum ruri esse patiebatur. quaeso , Eruci, ut hoc in bonam partem 
 accipias; non enim exprobrandi causa sed commonendi gratia dicam.

si tibi fortuna non dedit ut patre certo nascerere ex quo intellegere 
posses qui animus patrius in liberos esset, at natura certe dedit ut 
humanitatis non parum haberes; eo accessit studium doctrinae ut ne 
a litteris quidem alienus esses. ecquid 
 tandem tibi videtur, ut ad 
fabulas veniamus, senex ille Caecilianus minoris facere
Eutychum, filium rusticum, quam illum alterum, Chaerestratum? — 
nam, ut opinor, hoc nomine est — alterum in urbe secum honoris causa 
habere, alterum rus supplici causa relegasse?

' quid ad istas ineptias 
abis?' inquies. quasi vero mihi difficile sit quamvis multos 
nominatim proferre, ne longius abeam, vel tribulis vel vicinos meos 
qui suos liberos quos plurimi faciunt agricolas adsiduos esse cupiunt. 
 verum homines notos sumere odiosum est, cum et illud incertum sit 
velintne ei sese nominari, et nemo vobis magis notus futurus sit 
quam est hic Eutychus, et certe ad rem nihil intersit utrum hunc ego 
comicum adulescentem an aliquem ex agro Veienti nominem. etenim 
haec conficta arbitror esse a poetis ut effictos nostros mores in alienis 
personis expressamque imaginem vitae cotidianae videremus .

age 
nunc, refer animum sis ad veritatem et considera non modo in 
Umbria atque in ea vicinitate sed in his veteribus municipiis quae 
studia a patribus familias maxime laudentur; iam profecto te 
intelleges inopia criminum summam laudem Sex. Roscio vitio et 
culpae dedisse. 
 
 ac 
 non modo hoc patrum voluntate liberi faciunt sed 
permultos et ego novi et, nisi me fallit animus, unus quisque vestrum 
qui et ipsi incensi sunt studio quod ad agrum colendum attinet, 
vitamque hanc rusticam, quam tu probro et crimini putas esse 
oportere, et honestissimam et suavissimam esse arbitrantur.

quid 
censes hunc ipsum Sex. Roscium quo studio et qua intellegentia esse 
in rusticis rebus? Vt ex his propinquis eius, hominibus honestissimis, 
audio, non tu in isto artificio accusatorio callidior es quam hic in suo. 
 verum , ut opinor,
quoniam ita Chrysogono videtur qui huic nullum praedium reliquit, 
et artificium obliviscatur et studium deponat licebit. quod tametsi 
miserum et indignum est, feret tamen aequo animo, iudices, si per 
vos vitam et famam potest obtinere; hoc vero est quod ferri non 
potest, si et in hanc calamitatem venit propter praediorum bonitatem 
et multitudinem et quod ea studiose coluit, id erit ei maxime fraudi, 
ut parum miseriae sit quod aliis coluit non sibi, nisi etiam quod 
omnino coluit crimini fuerit.

ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus, si illis temporibus natus esses 
cum ab aratro arcessebantur qui consules fierent. etenim qui 
praeesse agro colendo flagitium putes, profecto illum Atilium quem 
sua manu spargentem semen qui missi erant convenerunt hominem 
turpissimum atque inhonestissimum iudicares. at hercule maiores 
nostri longe aliter et de illo et de ceteris talibus viris existimabant 
itaque ex minima tenuissimaque re publica maximam et florentissimam 
nobis reliquerunt. suos enim agros studiose colebant, non 
alienos cupide appetebant; quibus rebus et agris et urbibus et 
nationibus rem publicam atque hoc imperium et populi Romani 
nomen auxerunt.

neque ego haec eo profero quo conferenda sint 
cum hisce de quibus nunc quaerimus, sed ut illud intellegatur , cum 
apud maiores nostros summi viri clarissimique homines qui omni 
tempore ad gubernacula rei publicae sedere debebant tamen in agris 
quoque colendis aliquantum operae temporisque consumpserint , 
ignosci oportere ei homini qui se fateatur esse rusticum, cum ruri 
adsiduus semper vixerit, cum praesertim nihil esset quod aut patri 
gratius aut sibi iucundius aut re
vera honestius facere posset.

odium igitur acerrimum patris in filium ex hoc, opinor, ostenditur, 
Eruci, quod hunc ruri esse patiebatur. numquid est aliud? ' immo 
vero' inquit 'est; nam istum exheredare in animo habebat.' audio ; 
nunc dicis aliquid quod ad rem pertineat; nam illa, opinor, tu quoque 
concedis levia esse atque inepta: ' convivia cum patre non inibat.' 
 quippe , qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret . ' domum 
suam istum non fere quisquam vocabat.' nec mirum, qui neque in 
urbe viveret neque revocaturus esset.

verum haec tu quoque 
intellegis esse nugatoria; illud quod coepimus videamus, quo certius 
argumentum odi reperiri nullo modo potest. ' exheredare pater filium 
cogitabat.' Mitto quaerere qua de causa; quaero qui scias; tametsi te 
dicere atque enumerare causas omnis oportebat, et id erat certi 
accusatoris officium qui tanti sceleris argueret explicare omnia vitia 
ac peccata fili quibus incensus parens potuerit animum inducere ut 
naturam ipsam vinceret, ut amorem illum penitus insitum eiceret ex 
animo , ut denique patrem esse. sese oblivisceretur; quae sine magnis 
huiusce peccatis accidere potuisse non arbitror.

verum concedo tibi 
ut ea praetereas quae, cum taces, nulla esse concedis; illud quidem, 
voluisse exheredare, certe tu planum facere debes. quid ergo adfers 
qua re id factum putemus? vere nihil potes dicere ; finge aliquid 
saltem commode ut ne plane videaris id facere quod aperte facis, 
huius miseri fortunis et horum virorum talium dignitati inludere. 
 exheredare filium voluit. quam ob causam? ' nescio .' 
 exheredavitne ? ' non .' quis prohibuit? ' cogitabat .' cogitabat 
 ? cui dixit? 
' nemini .' quid est aliud iudicio ac legibus ac maiestate vestra abuti 
ad quaestum atque ad libidinem nisi hoc modo accusare atque id 
obicere quod planum facere non modo
non possis verum ne coneris quidem?

nemo nostrum est, Eruci, 
quin sciat tibi inimicitias cum Sex. Roscio nullas esse; vident omnes 
qua de causa huic inimicus venias; sciunt huiusce pecunia te 
adductum esse quid ergo est? ita tamen quaestus te cupidum esse 
oportebat ut horum existimationem et legem Remmiam putares 
aliquid valere oportere.

accusatores multos esse in civitate utile est ut metu contineatur 
audacia; verum tamen hoc ita est utile ut ne plane inludamur ab 
accusatoribus. innocens est quispiam, verum tamen, quamquam 
abest a culpa, suspicione tamen non caret ; tametsi miserum est, 
tamen ei qui hunc accuset possim aliquo modo ignoscere. cum enim 
aliquid habeat quod possit criminose ac suspiciose dicere, aperte 
ludificari et calumniari sciens non videatur. qua re facile omnes 
patimur esse quam plurimos accusatores, quod innocens, si accusatus 
sit , absolvi potest, nocens, nisi accusatus fuerit, condemnari non 
potest; utilius est autem absolvi innocentem quam nocentem causam 
non dicere. Anseribus cibaria publice locantur et canes aluntur in 
Capitolio ut significent si fures venerint. at fures internoscere non 
possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium venerint et, quia 
id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius 
peccant quae est cautior. quod si luce quoque canes latrent cum deos 
salutatum aliqui venerint, opinor, eis crura suffringantur, quod acres 
sint etiam tum cum suspicio nulla sit.

simillima est accusatorum 
ratio. Alii vestrum anseres sunt qui tantum modo clamant, nocere 
non possunt, alii canes qui et latrare et mordere possunt. cibaria 
vobis praeberi videmus; vos autem maxime debetis in eos impetum 
facere qui merentur. hoc populo gratissimum est. deinde , si 
voletis, etiam tum cum veri simile erit aliquem commisisse, in 
suspicione latratote; id quoque concedi potest. sin autem sic agetis 
ut arguatis aliquem patrem occidisse neque dicere possitis aut qua re 
aut quo modo, ac tantum modo sine suspicione latrabitis, crura 
quidem vobis nemo suffringet, sed, si ego hos bene novi, litteram 
illam cui vos usque eo inimici estis ut etiam Kal. omnis oderitis ita 
vehementer ad caput adfigent ut postea neminem alium nisi fortunas 
vestras accusare possitis.

quid mihi ad defendendum dedisti, bone accusator? quid hisce autem 
ad suspicandum? ' ne 
 exheredaretur veritus est.' audio , sed qua de 
causa vereri debuerit nemo dicit. ' habebat pater in animo.' planum 
fac. nihil est; non quicum deliberaverit , quem certiorem fecerit, 
unde istud vobis suspicari in mentem venerit. cum hoc modo accusas, 
Eruci, nonne hoc palam dicis: ' ego quid acceperim scio, quid dicam 
nescio; unum illud spectavi quod Chrysogonus aiebat neminem isti 
patronum futurum; de bonorum emptione deque ea societate 
neminem esse qui verbum facere auderet hoc tempore' ? haec te 
opinio falsa in istam fraudem impulit; non me hercules verbum 
fecisses, si tibi quemquam responsurum putasses.

operae pretium erat, si animadvertistis, iudices, neglegentiam eius in 
accusando considerare. credo , cum vidisset qui homines in hisce 
subselliis sederent, quaesisse num ille aut ille defensurus esset; de 
me ne suspicatum quidem esse, quod antea causam publicam nullam 
dixerim. postea quam invenit neminem eorum qui possunt et solent 
ita neglegens esse coepit ut, eum in mentem veniret ei, resideret, 
deinde
spatiaretur, non numquam etiam puerum vocaret, credo, cui cenam 
imperaret, prorsus ut vestro consessu et hoc conventu pro summa 
solitudine abuteretur. peroravit aliquando, adsedit; surrexi ego.

respirare visus est quod non alius potius diceret. coepi dicere. 
Vsque eo animadverti, iudices, eum iocari atque alias res agere ante 
quam Chrysogonum nominavi; quem simul atque attigi, statim homo 
se erexit, mirari visus est. intellexi quid cum pepugisset . iterum ac 
tertio nominavi. postea homines cursare ultro et citro non 
destiterunt, credo, qui Chrysogono nuntiarent esse aliquem in civitate 
qui contra voluntatem eius dicere auderet; aliter causam agi atque 
ille existimaret, aperiri bonorum emptionem, vexari pessime 
societatem, gratiam potentiamque eius neglegi, iudices diligenter 
attendere, populo rem indignam videri.

quae quoniam te fefellerunt , 
Eruci, quoniamque vides versa esse omnia, causam pro Sex. Roscio, si 
non commode, at libere dici, quem dedi putabas defendi intellegis, 
quos tradituros sperabas vides iudicare, restitue nobis aliquando 
veterem tuam illam calliditatem atque prudentiam, confitere huc ea 
spe venisse quod putares hic latrocinium, non iudicium futurum.


 de parricidio causa dicitur; ratio ab accusatore reddita non est quam 
 ob causam patrem filius occiderit.

quod in minimis noxiis et in his 
levioribus peccatis quae magis crebra et iam prope cotidiana sunt vel 
maxime et primum quaeritur, quae causa malefici fuerit, id Erucius in 
parricidio quaeri non putat oportere. in quo scelere, iudices, etiam 
cum multae causae convenisse unum in locum atque inter se 
congruere videntur, tamen non temere creditur, neque levi 
coniectura res penditur, neque testis incertus auditur, neque 
accusatoris ingenio res iudicatur. cum multa antea commissa 
maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis 
audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus 
furor atque amentia. haec cum sint omnia, tamen exstent oportet 
expressa sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore 
maleficium sit admissum. quae nisi multa et manifesta sunt, 
 profecto res tam scelesta, tam atrox, tam nefaria credi non potest.

Magna est enim vis humanitatis; multum valet communio sanguinis; 
reclamitat istius modi suspicionibus ipsa natura; portentum atque 
monstrum certissimum est esse aliquem humana specie et figura qui 
tantum immanitate bestias vicerit ut, propter quos hanc suavissimam 
lucem aspexerit, eos indignissime luce privarit, cum etiam feras inter 
sese partus atque educatio et natura ipsa conciliet.

non ita multis ante annis aiunt T. T itum Caelium quendam Terracinensem , 
hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum 
duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum. 
 cum neque servus quisquam reperiretur neque liber ad quem ea 
suspicio pertineret, id aetatis autem duo filii propter cubantes ne 
sensisse quidem se dicerent, nomina filiorum de parricidio delata 
sunt. quid poterat tam esse suspiciosum? neutrumne sensisse? 
ausum autem esse quemquam se in id conclave committere eo 
potissimum tempore cum ibidem essent duo adulescentes filii qui et 
sentire et defendere facile possent? erat porro nemo in quem ea 
 suspicio conveniret.

tamen , cum planum iudicibus esset factum 
aperto ostio dormientis eos repertos esse, iudicio absoluti 
adulescentes et suspicione omni liberati sunt. nemo enim putabat 
quemquam esse qui, cum omnia
divina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim 
capere potuisset , propterea quod qui tantum facinus commiserunt 
non modo sine cura quiescere sed ne spirare quidem sine metu 
possunt.

videtisne quos nobis poetae tradiderunt patris ulciscendi causa 
supplicium de matre sumpsisse, cum praesertim deorum 
immortalium iussis atque oraculis id fecisse dicantur, tamen ut eos 
agitent Furiae neque consistere umquam patiantur, quod ne pii 
quidem sine scelere esse potuerunt? sic se res habet, iudices: 
magnam vim, magnam necessitatem, magnam possidet religionem 
paternus maternusque sanguis; ex quo si qua macula concepta est, 
non modo elui non potest verum usque eo permanat ad animum ut 
 summus furor atque amentia consequatur.

nolite enim putare, quem 
ad modum in fabulis saepenumero videtis, eos qui aliquid impie 
scelerateque commiserint agitari et perterreri Furiarum taedis 
ardentibus. Sua quemque fraus et suus terror maxime vexat, suum 
quemque scelus agitat amentiaque adficit, suae malae cogitationes 
conscientiaeque animi terrent; hae sunt impiis adsiduae 
domesticaeque Furiae quae dies noctesque parentium poenas a 
 consceleratissimis filiis repetant.

haec magnitudo malefici facit ut, 
nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi 
turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus 
effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi 
tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania. accedat huc 
oportet odium parentis, animadversionis paternae metus, amici 
improbi, servi conscii, tempus idoneum, locus opportune captus ad 
eam rem; paene dicam, respersas
manus sanguine paterno iudices videant oportet, si tantum facinus, 
tam immane, tam acerbum credituri sunt.

qua re hoc quo minus est 
credibile, nisi ostenditur, eo magis est, si convincitur, vindicandum.
 
 itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo 
armis plus quam ceteras nationes verum etiam consilio sapientiaque 
potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare 
supplicium invenerunt. qua in re quantum prudentia praestiterint eis 
 qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate.

prudentissima 
civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse 
traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, 
eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit . is cum 
interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui 
parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse. 
 sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea 
commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere 
videretur. quanto nostri maiores sapientius! qui cum intellegerent 
nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, 
supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura 
ipsa retinere in officio non potuisset, ei magnitudine poenae a 
maleficio summoverentur. insui voluerunt in culleum vivos atque ita 
in flumen deici.

O singularem sapientiam, iudices! nonne videntur hunc hominem 
ex rerum natura sustulisse et eripuisse cui repente caelum, solem, 
aquam terramque ademerint ut, qui eum necasset unde ipse natus 
esset , careret eis rebus omnibus ex quibus omnia nata esse dicuntur? 
 noluerunt feris corpus obicere ne bestiis quoque quae tantum scelus 
attigissent
immanioribus uteremur; non sic nudos in flumen deicere ne, cum 
delati essent in mare, ipsum polluerent quo cetera quae violata sunt 
expiari putantur; denique nihil tam vile neque tam volgare est cuius 
partem ullam reliquerint.

etenim quid tam est commune quam 
spiritus vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus, litus eiectis? ita 
vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non queant, ita 
moriuntur ut eorum ossa terra non tangat , ita iactantur fluctibus ut 
numquam adluantur , ita postremo eiciuntur ut ne ad saxa quidem 
mortui conquiescant. tanti malefici crimen, cui maleficio tam insigne 
supplicium est constitutum, probare te, Eruci, censes posse talibus 
viris, si ne causam quidem malefici protuleris? si hunc apud 
bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus 
praeesset, tamen diligentius paratiusque venisses.

Vtrum quid agatur 
non vides, an apud quos agatur? agitur de parricidio quod sine 
multis causis suscipi non potest; apud homines autem prudentissimos 
agitur qui intellegunt neminem ne minimum quidem 
maleficium sine causa admittere.
 
 esto , causam proferre non potes. tametsi statim vicisse debeo, 
tamen de meo iure decedam et tibi quod in alia causa non 
concederem in hac concedam fretus huius innocentia. non quaero 
abs te qua re patrem Sex. Roscius occiderit, quaero quo modo 
occiderit. ita quaero abs te, C. G ai Eruci: quo modo, et sic tecum agam ut 
meo loco vel respondendi vel interpellandi tibi potestatem faciam vel 
etiam, si quid voles, interrogandi.

quo modo occidit? ipse percussit 
an aliis occidendum dedit? si ipsum arguis, Romae non fuit; si per 
alios fecisse dicis, quaero quos ?
 servosne an liberos? si liberos , quos homines? indidemne Ameria an 
hosce ex urbe sicarios ? si Ameria , qui sunt ei ? cur non nominantur? 
si Roma , unde eos noverat Roscius qui Romam multis annis non venit 
neque umquam plus triduo fuit? ubi eos convenit? qui conlocutus 
est? quo modo persuasit? ' pretium dedit'; cui dedit? per quem 
dedit? unde aut quantum dedit? nonne his vestigiis ad caput 
malefici perveniri solet? et simul tibi in mentem veniat facito quem 
ad modum vitam huiusce depinxeris; hunc hominem ferum atque 
agrestem fuisse, numquam cum homine quoquam conlocutum esse, 
numquam in oppido constitisse.

qua in re praetereo illud quod mihi 
maximo argumento ad huius innocentiam poterat esse, in rusticis 
moribus, in victu arido, in hac horrida incultaque vita istius modi 
maleficia gigni non solere. Vt non omnem frugem neque arborem in 
omni agro reperire possis, sic non omne facinus in omni vita nascitur. 
 in urbe luxuries creatur, ex luxuria exsistat avaritia necesse est, ex 
avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac maleficia gignuntur; 
vita autem haec rustica quam tu agrestem vocas parsimoniae, 
diligentiae, iustitiae magistra est.

verum haec missa facio; illud quaero, is homo qui ut tute dicis, 
numquam inter homines fuerit , per quos homines hoc tantum 
facinus, tam occultum , absens praesertim, conficere potuerit. multa 
sunt falsa, iudices, quae tamen argui suspiciose possunt; in his rebus 
si suspicio reperta erit, culpam inesse concedam. Romae Sex. Roscius 
occiditur, cum in agro Amerino esset filius. Litteras, credo, misit 
alicui sicario qui Romae noverat neminem. arcessivit 
 
aliquem . quem 
 aut quando? nuntium misit. quem aut ad quem? 
 pretio , gratia, spe, promissis induxit aliquem. nihil horum ne confingi 
 quidem potest; et tamen causa de parricidio dicitur.

reliquum est ut per servos id admiserit. O, di immortales, rem 
miseram et calamitosam! quid 
 ? in tali crimine quod innocenti saluti 
solet esse ut servos in quaestionem polliceatur , id Sex. Roscio facere 
non licet? vos qui hunc accusatis omnis eius servos habetis; unus 
puer victus cotidiani administer ex tanta familia Sex. Roscio relictus 
non est. te nunc appello, P. P ubli Scipio, te, M. M arce Metelle ; vobis advocatis, 
vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab 
adversariis Sex. Roscius postulavit; meministisne T. T itum Roscium 
recusare? quid ? ei servi ubi sunt? Chrysogonum, iudices, sectantur; 
apud eum sunt in honore et in pretio. etiam nunc ut ex eis quaeratur 
 ego postulo, hic orat atque obsecrat.

quid facitis? cur recusatis? 
 dubitate etiam nunc, iudices, si potestis, a quo sit Sex. Roscius 
occisus, ab eone qui propter illius mortem in egestate et in insidiis 
versatur, cui ne quaerendi quidem de morte patris potestas 
permittitur, an ab eis qui quaestionem fugitant, bona possident, in 
caede atque ex caede vivunt. omnia , iudices, in hac causa sunt misera 
atque indigna; tamen hoc nihil neque acerbius neque iniquius 
proferri potest: mortis paternae de servis paternis quaestionem 
habere filio non licet! ne tam diu quidem dominus erit in suos dum 
ex eis de patris morte quaeratur? veniam , neque ita multo postea , ad 
hunc locum; nam hoc totum
ad Roscios pertinet, de quorum audacia tum me dicturum pollicitus 
sum, cum Eruci crimina diluissem.

nunc , Eruci, ad te venio. conveniat mihi tecum necesse est, si ad 
hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod 
negas, aut per aliquos liberos aut servos. liberosne ? quos neque ut 
convenire potuerit neque qua ratione inducere neque ubi neque per 
quos neque qua spe aut quo pretio potes ostendere. ego contra 
ostendo non modo nihil eorum fecisse Sex. Roscium sed ne potuisse 
quidem facere, quod neque Romae multis annis fuerit neque de 
praediis umquam temere discesserit. restare tibi videbatur 
servorum nomen, quo quasi in portum reiectus a ceteris 
suspicionibus confugere posses; ubi scopulum offendis ' eius modi ut 
non modo ab hoc crimen resilire videas verum omnem suspicionem 
 in vosmet ipsos recidere intellegas.

quid ergo est quo tamen 
accusator inopia argumentorum confugerit ? eius modi tempus erat' 
inquit 'ut homines volgo impune occiderentur; qua re hoc tu propter 
multitudinem sicariorum nullo negotio facere potuisti.' interdum 
 
mihi videris, Eruci, una mercede duas res adsequi velle, nos iudicio 
perfundere , accusare autem eos ipsos a quibus mercedem accepisti. 
 quid ais? volgo occidebantur? per quos et a quibus? nonne 
 cogitas te 
a sectoribus huc adductum esse? quid postea? nescimus per ista 
 tempora eosdem fere sectores fuisse collorum et bonorum?

ei denique qui tum armati dies noctesque concursabant , qui Romae erant 
adsidui, qui omni tempore in praeda et in sanguine versabantur, sex . 
Roscio temporis illius acerbitatem iniquitatemque obicient et illam 
sicariorum multitudinem in qua
ipsi duces ac principes erant huic crimini putabunt fore? qui non 
modo Romae non fuit sed omnino quid Romae ageretur nescivit , 
 propterea quod ruri adsiduus, quem ad modum tute confiteris, fuit.

vereor ne aut molestus sim vobis, iudices, aut ne ingeniis vestris 
videar diffidere, si de tam perspicuis rebus diutius disseram. Eruci 
criminatio tota, ut arbitror, dissoluta est; nisi forte exspectatis ut illa 
diluam quae de peculatu ac de eius modi rebus commenticiis inaudita 
nobis ante hoc tempus ac nova obiecit; quae mihi iste visus est ex 
alia oratione declamare quam in alium reum commentaretur; ita 
neque ad crimen parricidi neque ad eum qui causam dicit 
pertinebant ; de quibus quoniam verbo arguit, verbo satis est negare. 
 si quid est quod ad testis reservet, ibi quoque nos , ut in ipsa causa, 
paratiores reperiet quam putabat.

venio nunc eo quo me non cupiditas ducit sed fides. nam si mihi 
liberet accusare, accusarem alios potius ex quibus possem crescere; 
quod certum est non facere, dum utrumvis licebit. is enim mihi 
videtur amplissimus qui sua virtute in altiorem locum pervenit, non 
qui ascendit per alterius incommodum et calamitatem. desinamus 
aliquando ea scrutari quae sunt inania; quaeramus ibi maleficium 
ubi et est et inveniri potest; iam intelleges, Eruci, certum crimen 
quam multis suspicionibus coarguatur , tametsi neque omnia dicam et 
leviter unum quidque tangam. neque enim id facerem, nisi necesse 
esset, et id erit signi me invitum facere, quod non persequar longius 
 quam salus huius et mea fides postulabit.

causam tu nullam reperiebas in Sex. Roscio; at ego in T. 
Roscio reperio. tecum enim mihi res est, T. T iti Rosci, quoniam 
istic sedes ac te palam adversarium esse profiteris . de 
Capitone post viderimus, si, quem ad modum paratum esse 
audio, testis prodierit; tum alias quoque suas palmas 
cognoscet de quibus me ne audisse quidem suspicatur.
 L. L ucius Cassius ille quem populus Romanus verissimum et 
sapientissimum iudicem putabat identidem in causis quaerere 
solebat 'cui bono' fuisset. sic vita hominum est ut ad 
 maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere.

hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebant 
ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis 
erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam 
quam applicatus ad severitatem videbatur. ego , quamquam 
praeest huic quaestioni vir et contra audaciam fortissimus 
et ab innocentia clementissimus, tamen facile me paterer vel 
illo ipso acerrimo iudice quaerente vel apud Cassianos 
iudices, quorum etiam nunc ei quibus causa dicenda est nomen 
ipsum reformidant, pro Sex. Roscio dicere.

in hac enim causa cum viderent illos amplissimam 
pecuniam possidere, hunc in summa mendicitate esse, illud 
quidem non quaererent, cui bono fuisset, sed eo perspicuo 
crimen et suspicionem potius ad praedam adiungerent quam ad 
egestatem. quid si accedit eodem ut tenuis antea fueris? 
quid si ut avarus? quid si ut audax? quid si ut illius qui 
occisus est inimicissimus? num quaerenda causa quae te ad 
tantum facinus adduxerit ? quid ergo horum negari potest? 
 tenuitas hominis eius modi est ut dissimulari non queat 
atque eo
magis eluceat quo magis occultatur.

avaritiam praefers qui
societatem coieris de municipis cognatique fortunis cum 
alienissimo. quam sis audax, ut alia obliviscar, hinc omnes 
intellegere potuerunt quod ex tota societate, hoc est ex tot 
sicariis, solus tu inventus es qui cum accusatoribus sederes 
atque os tuum non modo ostenderes sed etiam offerres. 
 inimicitias tibi fuisse cum Sex. Roscio et magnas rei familiaris 
 controversias concedas necesse est.

restat , iudices, 
ut hoc dubitemus, uter potius Sex. Roscium occiderit, is ad
quem morte eius divitiae venerint, an is ad quem mendicitas, 
is qui antea tenuis fuerit, an is qui postea factus sit egentissimus, 
is qui ardens avaritia feratur infestus in suos, an 
is qui semper ita vixerit ut quaestum nosset nullum, fructum 
autem eum solum quem labore peperisset, is qui omnium 
sectorum audacissimus sit, an is qui propter fori iudiciorumque 
insolentiam non modo subsellia verum etiam urbem ipsam 
reformidet , postremo, iudices, id quod ad rem mea sententia 
maxime pertinet, utrum inimicus potius an filius.

haec tu, Eruci, tot et tanta si nanctus esses in reo, quam 
diu diceres! quo te modo iactares! tempus hercule te 
citius quam oratio deficeret. etenim in singulis rebus 
eius modi
materies est ut dies singulos possis consumere. neque ego 
non possum; non enim tantum mihi derogo, tametsi nihil 
adrogo, ut te copiosius quam me putem posse dicere. verum ego 
forsitan propter multitudinem patronorum in grege adnumerer, 
te pugna Cannensis accusatorem sat bonum fecit. multos 
caesos non ad Trasumennum lacum, sed ad Servilium vidimus.

quis ibi non est volneratus ferro Phrygio? 
 non necesse est omnis commemorare Curtios, Marios, denique 
Memmios quos iam aetas a proeliis avocabat, postremo Priamum 
ipsum senem , Antistium quem non modo aetas sed etiam leges 
pugnare prohibebant. iam quos nemo propter ignobilitatem 
nominat, sescenti sunt qui inter sicarios et de veneficiis accusabant; 
qui omnes, quod ad me attinet, vellem viverent. nihil enim mali est 
canes ibi quam plurimos esse ubi permulti observandi multaque 
servanda sunt.

verum , ut fit, multa saepe imprudentibus imperatoribus vis 
belli ac turba molitur. dum is in aliis rebus erat occupatus qui 
summam rerum administrabat, erant interea qui suis volneribus 
mederentur; qui, tamquam si offusa rei publicae sempiterna nox 
esset, ita ruebant in tenebris omniaque miscebant; a quibus miror ne 
quod iudiciorum esset vestigium non subsellia quoque esse combusta;
 nam et accusatores et iudices sustulerunt. hoc commodi est quod 
ita vixerunt ut testis omnis, si cuperent, interficere non possent; 
nam, dum hominum genus erit, qui accuset eos non deerit; dum 
civitas erit, iudicia fient. verum , ut coepi dicere, et Erucius, haec si 
haberet in causa quae commemoravi, posset ea quamvis diu dicere, 
et ego, iudices, possum; sed in animo est, quem ad modum ante dixi, 
leviter transire ac tantum modo perstringere unam quamque rem, ut 
omnes intellegant me non studio accusare sed officio defendere.

video igitur causas esse permultas quae istum impellerent; 
videamus nunc ecquae facultas suscipiendi malefici 
fuerit. Vbi occisus est Sex. Roscius? — Romae. — quid ? tu, T. T iti Rosci , 
ubi tunc eras? — Romae. verum quid ad rem? et alii multi. — quasi 
nunc id agatur quis ex tanta multitudine occiderit, ac non hoc 
quaeratur, eum qui Romae sit occisus utrum veri similius sit ab eo 
esse occisum qui adsiduus eo tempore Romae fuerit, an ab eo qui 
multis
annis Romam omnino non accesserit.

age nunc ceteras quoque 
facultates consideremus. erat tum multitudo sicariorum, id quod 
commemoravit Erucius, et homines impune occidebantur. quid ? ea 
multitudo quae erat? opinor , aut eorum qui in bonis erant occupati, 
aut eorum qui ab eis conducebantur ut aliquem occiderent. si eos 
putas qui alienum appetebant, tu es in eo numero qui nostra pecunia 
dives es; sin eos quos qui leviore nomine appellant percussores 
vocant, quaere in cuius fide sint et clientela; mihi crede, aliquem de 
societate tua reperies; et, quicquid tu contra dixeris, id cum 
defensione nostra contendito; ita facillime causa Sex. Rosci cum tua 
conferetur.

dices : ' quid postea, si Romae adsiduus fui?' 
 respondebo : ' at ego omnino non fui.' — fateor me sectorem esse, 
verum et alii multi. — at ego, ut tute arguis, agricola et rusticus. — 
 non continuo, si me in gregem sicariorum contuli, sum sicarius.
 — at ego profecto qui ne novi quidem quemquam sicarium longe 
absum ab eius modi crimine. permulta sunt quae dici possunt qua re 
intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi; 
quae non modo idcirco praetereo quod te ipsum non libenter accuso 
verum eo magis etiam quod, si de illis caedibus velim commemorare 
quae tum factae sunt ista eadem ratione qua Sex. Roscius occisus est, 
vereor ne ad pluris oratio mea pertinere videatur.

videamus nunc strictim, sicut cetera, quae post mortem Sex. Rosci 
abs te, T. T ite Rosci, facta sunt ; quae ita aperta et manifesta sunt ut 
medius fidius, iudices, invitus ea dicam. vereor enim, cuicuimodi es, 
 T. T ite Rosci , ne ita hunc videar voluisse servare ut tibi omnino non 
pepercerim. cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva 
fide possim
parcere, rursus immuto voluntatem meam; venit enim mihi in 
mentem oris tui. Tene , cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, 
ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri 
videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio 
versarere et sederes cum accusatore? qua in re nihil aliud adsequeris 
nisi ut ab omnibus
mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia .

occiso 
 sex . 
Roscio quis primus Ameriam nuntiat? Mallius Glaucia, quem iam 
antea nominavi, tuus cliens et familiaris. quid attinuit eum 
potissimum nuntiare quod, si nullum iam ante consilium de morte ac 
de bonis eius inieras nullamque societatem neque sceleris neque 
praemi cum homine ullo coieras, ad te minime omnium pertinebat? 
 — Sua sponte Mallius nuntiat. — quid , quaeso , eius intererat? an , 
cum Ameriam non huiusce rei causa venisset, casu accidit ut id quod 
Romae audierat primus nuntiaret? cuius rei causa venerat Ameriam? 
' non possum' inquit 'divinare.' eo rem iam adducam ut nihil 
divinatione opus sit. qua ratione T. T ito Roscio Capitoni primo nuntiavit? 
 cum Ameriae Sex. Rosci domus uxor liberique essent, cum tot 
propinqui cognatique optime convenientes, qua ratione factum est ut 
iste tuus cliens, sceleris tui nuntius, T. T ito Roscio Capitoni potissimum
 nuntiaret?

occisus est a cena rediens; nondum lucebat cum 
Ameriae scitum est. quid hic incredibilis cursus, quid haec tanta 
celeritas festinatioque significat? non quaero quis percusserit; nihil 
est, Glaucia, quod metuas; non excutio te, si quid forte ferri habuisti, 
non scrutor; nihil ad me arbitror pertinere; quoniam cuius consilio 
occisus sit invenio, cuius manu sit percussus non laboro. Vnum hoc
sumo quod mihi apertum tuum scelus resque manifesta dat: Vbi aut 
unde audivit Glaucia? qui tam cito scivit? fac audisse statim; quae 
res eum nocte una tantum itineris contendere coegit? quae necessitas 
eum tanta premebat ut, si sua sponte iter Ameriam faceret, id 
temporis Roma proficisceretur, nullam partem noctis requiesceret?

etiamne in tam perspicuis rebus argumentatio quaerenda aut 
coniectura capienda est ? nonne vobis haec quae

audistis cernere oculis videmini, iudices? non illum miserum, 
ignarum casus sui, redeuntem a cena videtis, non positas insidias, 
non impetum repentinum? non versatur ante oculos vobis in caede 
Glaucia? non adest iste T. T itus Roscius? non suis manibus in curru conlocat 
Automedontem illum, sui sceleris acerbissimi nefariaeque victoriae 
nuntium? non orat ut eam noctem pervigilet, ut honoris sui causa 
laboret, ut Capitoni quam primum nuntiet?

quid erat quod 
Capitonem primum scire vellet ? nescio , nisi
hoc video, Capitonem in his bonis esse socium; de tribus et decem 
fundis tris nobilissimos fundos eum video possidere.

audio praeterea 
non hanc suspicionem nunc primum in Capitonem conferri; 
multas esse infamis eius palmas, hanc primam esse tamen 
lemniscatam quae Roma ei deferatur; nullum modum esse hominis 
occidendi quo ille non aliquot occiderit, multos ferro, multos veneno. 
 habeo etiam dicere quem contra morem maiorum minorem annis lx 
de ponte in Tiberim deiecerit. quae 
 , si prodierit atque adeo cum 
prodierit — scio enim proditurum esse — audiet. veniat modo, explicet 
 suum volumen illud quod ei planum

facere possum Erucium 
conscripsisse; quod aiunt illum Sex. Roscio intentasse et minitatum 
esse se omnia illa pro
testimonio esse dicturum. O praeclarum testem, iudices! o 
gravitatem dignam exspectatione! o vitam honestam atque eius modi 
ut libentibus animis ad eius testimonium vestrum ius iurandum 
accommodetis! profecto non tam perspicue nos istorum maleficia 
videremus, nisi ipsos caecos redderet cupiditas et avaritia et audacia.

alter ex ipsa caede volucrem nuntium Ameriam ad


socium atque adeo magistrum suum misit ut, si dissimulare omnes 
cuperent se scire ad quem maleficium pertineret, tamen ipse 
apertum suum scelus ante omnium oculos poneret. alter , si dis 
immortalibus placet, testimonium etiam in Sex. Roscium dicturus est; 
quasi vero id nunc agatur, utrum is quod dixerit credendum, ac non 
quod fecerit vindicandum sit. itaque 
 more maiorum comparatum est 
ut in minimis rebus homines amplissimi testimonium de
 sua re non dicerent.

Africanus qui suo cognomine declarat 
tertiam partem orbis terrarum se subegisse tamen, si sua res 
ageretur, testimonium non diceret; nam illud in talem virum non 
audeo dicere: si diceret, non crederetur. videte nunc quam versa et 
mutata in peiorem partem sint omnia. cum de bonis et de caede 
agatur, testimonium dicturus est is qui et sector est et sicarius, hoc 
est qui et illorum ipsorum bonorum de quibus agitur emptor atque 
possessor est et eum hominem occidendum curavit de cuius morte 
quaeritur.

quid ? tu, vir optime, ecquid habes quod dicas? mihi 
ausculta: vide ne tibi desis; tua quoque res permagna agitur. multa 
scelerate, multa audaciter , multa improbe fecisti, unum stultissime, 
profecto tua sponte non de Eruci
sententia: nihil opus fuit te istic sedere . neque enim accusatore muto 
neque teste quisquam utitur eo qui de accusatoris subsellio surgit. 
 huc accedit quod paulo tamen occultior atque tectior vestra ista 
cupiditas esset. nunc quid est quod quisquam ex vobis audire 
desideret, eum quae facitis eius modi sint ut ea dedita opera a nobis 
contra vosmet ipsos facere videamini?
 age nunc illa videamus, iudices, quae statim consecuta sunt.

ad 
Volaterras in castra L. L ucii Sullae mors Sex. Rosci
quadriduo quo is occisus est Chrysogono nuntiatur. 
 
 quaeritur 
etiam nunc quis cum nuntium miserit? nonne perspicuum est 
eundem qui Ameriam? curat Chrysogonus ut eius bona veneant 
statim; qui non norat hominem aut rem. at qui ei venit in mentem 
praedia concupiscere hominis ignoti quem omnino numquam 
viderat? Soletis, cum aliquid huiusce modi audistis , iudices, continuo 
dicere: ' necesse est aliquem dixisse municipem aut vicinum; ei 
plerumque indicant, per eos plerique produntur.' hic nihil est quod 
suspicione occupetis .

non enim ego ita disputabo: ' veri simile 
est Roscios istam rem ad Chrysogonum detulisse; erat enim eis cum 
Chrysogono iam antea amicitia; nam cum multos veteres a maioribus 
Roscii patronos hospitesque haberent, omnis eos colere atque 
observare destiterunt ac se in Chrysogoni fidem et clientelam 
contulerunt. '

haec possum omnia vere dicere, sed in hac causa 
coniectura nihil opus est; ipsos certo scio non negare ad haec bona 
Chrysogonum accessisse impulsu suo. si eum qui indici causa partem 
acceperit oculis cernetis , poteritisne dubitare, iudices,
qui indicarit? qui sunt igitur in istis bonis quibus partem 
Chrysogonus dederit? duo Roscii. num quisnam praeterea? nemo 
est, iudices. num ergo dubium est quin ei obtulerint hanc praedam 
 Chrysogono qui ab eo partem praedae tulerunt?

age nunc ex ipsius Chrysogoni iudicio Rosciorum factum 
consideremus. si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset 
fecerant, quam ob causam a Chrysogono tantis praemiis donabantur? 
si nihil aliud fecerunt nisi rem detulerunt, nonne satis fuit eis gratias 
agi, denique, ut perliberaliter ageretur, honoris aliquid haberi? cur 
 
tria praedia tantae pecuniae statim Capitoni dantur? cur quae reliqua 
sunt iste T. T itus Roscius omnia cum Chrysogono communiter possidet? 
 nonne perspicuum est, iudices, has manubias Rosciis Chrysogonum re 
cognita concessisse?

venit in decem primis legatus in castra Capito. vos 
 
totam vitam naturam moresque hominis ex ipsa legatione

cognoscite. Nisi intellexeritis, iudices, nullum esse officium, nullum 
ius tam sanctum atque integrum quod non eius scelus atque perfidia 
violarit et imminuerit, virum optimum 
esse eum iudicatote.

impedimento est quo minus de his rebus 
Sulla doceatur, ceterorum legatorum consilia et voluntatem 
Chrysogono enuntiat, monet ut provideat ne palam res agatur, 
ostendit, si sublata sit venditio bonorum, illum pecuniam grandem 
amissurum, sese capitis periculum aditurum; illum acuere , hos 
qui simul erant missi fallere, illum identidem monere ut caveret, 
hisce insidiose spem falsam ostendere, eum illo contra hos inire 
consilia, horum consilia illi enuntiare, cum illo partem suam 
depecisci , hisce
aliqua fretus mora semper omnis aditus ad Sullam intercludere. 
 postremo isto hortatore, auctore, intercessore ad Sullam legati non 
adierunt; istius fide ac potius perfidia decepti, id quod ex ipsis 
cognoscere poteritis, si accusator voluerit testimonium eis 
denuntiare, pro re certa spem falsam
domum rettulerunt. in privatis rebus si qui rem mandatam

non 
modo malitiosius gessisset sui quaestus aut commodi
causa verum etiam neglegentius, cum maiores summum admisisse 
dedecus existimabant. itaque mandati constitutum est iudicium non 
minus turpe quam furti, credo, propterea quod quibus in rebus ipsi 
interesse non possumus, in eis operae nostrae vicaria fides amicorum 
supponitur; quam qui laedit, oppugnat omnium commune 
praesidium et, quantum in ipso est, disturbat vitae societatem. non 
enim possumus omnia per nos agere; alius in alia est re magis utilis. 
 idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis
 officiis gubernetur.

quid recipis mandatum, si aut neglecturus 
aut ad tuum commodum conversurus es? cur mihi te
offers ac meis commodis officio simulato officis et obstas? recede de 
medio; per alium transigam. suscipis onus offici quod te putas 
sustinere posse; quod maxime videtur
grave eis qui minime ipsi leves sunt. 
 
 
 ergo idcirco turpis haec 
culpa est, quod duas res sanctissimas violat, amicitiam
et fidem. nam neque mandat quisquam fere nisi amico neque credit 
nisi ei quem fidelem putat. perditissimi est igitur hominis simul et 
amicitiam dissolvere et fallere eum
qui laesus non esset, nisi credidisset.

itane est? in minimis rebus 
qui mandatum neglexerit, turpissimo iudicio condemnetur necesse 
est, in re tanta cum is cui fama mortui, fortunae vivi commendatae 
sunt atque concreditae, ignominia mortuum, inopia vivum adfecerit, 
is inter honestos homines
atque adeo inter vivos numerabitur? in minimis privatisque rebus 
etiam neglegentia in crimen mandati iudiciumque infamiae vocatur , 
propterea quod, si recte fiat, illum neglegere oporteat qui mandarit 
non illum qui mandatum receperit; in re tanta quae publice gesta 
atque commissa sit qui non neglegentia privatum aliquod commodum 
laeserit sed perfidia legationis ipsius caerimoniam polluerit 
maculaque adfecerit , qua is tandem poena adficietur aut quo iudicio
 damnabitur?

si hanc ei rem privatim Sex. Roscius mandavisset 
ut cum Chrysogono transigeret atque decideret, inque eam rem fidem 
suam, si quid opus esse putaret, interponeret, ille qui sese facturum 
recepisset, nonne, si ex eo negotio tantulum in rem suam 
convertisset, damnatus per arbitrum et rem restitueret et 
honestatem omnem amitteret?

nunc non hanc ei rem Sex. Roscius mandavit sed, id quod multo 
gravius est, ipse Sex. Roscius cum fama vita bonisque omnibus a 
decurionibus publice T. T ito Roscio mandatus est; et ex eo T. T itus Roscius non 
paululum nescio quid in rem suam convertit sed hunc funditus 
evertit bonis, ipse tria praedia sibi depectus est, voluntatem 
decurionum ac municipum omnium tantidem quanti fidem suam 
fecit.

videte iam porro cetera, iudices, ut intellegatis fingi maleficium 
nullum posse quo iste sese non contaminarit. in rebus minoribus 
socium fallere turpissimum est aequeque turpe atque illud de quo 
ante dixi; neque iniuria, propterea quod auxilium sibi se putat 
adiunxisse qui eum altero rem communicavit. ad cuius igitur fidem 
confugiet, cum per eius fidem laeditur cui se commiserit? atque 
 ea 
sunt animadvertenda 
peccata maxime quae difficillime praecaventur. tecti 
esse ad alienos possumus, intimi multa apertiora videant necesse est; 
socium cavere qui possumus? quem etiam si metuimus, ius offici 
laedimus. recte igitur maiores cum qui socium fefellisset in virorum 
bonorum numero non
putarunt haberi oportere.

at vero T. T itus Roscius non unum rei 
pecuniariae socium fefellit, quod, tametsi grave est, tamen
aliquo modo posse ferri videtur, verum novem homines 
honestissimos , eiusdem muneris, legationis, offici mandatorumque 
socios, induxit, decepit, destituit, adversariis tradidit, omni fraude et 
perfidia fefellit; qui de scelere suspicari eius nihil potuerunt, socium 
offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi 
vanae crediderunt. itaque nunc illi homines honestissimi propter 
istius insidias parum putantur cauti providique fuisse; iste qui initio 
proditor fuit, deinde perfuga, qui primo sociorum consilia adversariis 
enuntiavit, deinde societatem cum ipsis adversariis coiit , terret etiam 
nos ac minatur tribus praediis, hoc est praemiis sceleris, ornatus. in 
eius modi vita, iudices, in his tot tantisque flagitiis hoc quoque 
maleficium de quo iudicium est
reperietis.

etenim quaerere ita debetis: ubi multa avare, multa 
audacter , multa improbe, multa perfidiose facta videbitis, ibi scelus 
quoque latere inter illa tot flagitia putatote. tametsi hoc quidem 
minime latet quod ita promptum et propositum est ut non ex illis 
maleficiis quae in illo constat esse hoc intellegatur verum ex hoc 
etiam, si quo de illorum forte dubitabitur , convincatur. quid tandem, 
quaeso,
iudices? num aut ille lanista omnino iam a gladio recessisse videtur 
aut hic discipulus magistro tantulum de arte concedere? par est 
avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.

etenim , quoniam fidem magistri cognostis, cognoscite nunc 
discipuli aequitatem. dixi iam antea saepe numero postulatos esse ab 
istis duos servos in quaestionem. tu semper, T. T iti Rosci, recusasti. 
 quaero abs te: 'Eine qui postulabant indigni erant qui impetrarent, an 
is te non commovebat pro quo postulabant, an res ipsa tibi iniqua 
videbatur?' postulabant homines nobilissimi atque integerrimi 
nostrae civitatis quos iam antea nominavi; qui ita vixerunt talesque 
a populo Romano putantur ut quicquid dicerent nemo esset qui non 
aequum putaret. postulabant autem pro homine miserrimo atque 
infelicissimo qui vel ipse sese in cruciatum dari cuperet, dum de 
patris morte
quaereretur.

res porro abs te eius modi postulabatur ut nihil 
interesset, utrum eam rem recusares an de maleficio confiterere. 
 quae cum ita sint, quaero abs te quam ob causam recusaris. cum 
occiditur Sex. Roscius ibidem fuerunt. servos ipsos, quod ad me 
attinet, neque arguo neque purgo; quod a vobis oppugnari video ne 
in quaestionem dentur, suspiciosum est; quod vero apud vos ipsos in 
honore tanto sunt, profecto necesse est sciant aliquid, quod si 
dixerint perniciosum vobis futurum sit. — in dominos quaeri de servis 
iniquum est. — at non quaeritur; sex . enim Roscius reus est; neque 
enim , cum de hoc quaeritur, in dominos quaeritur ; vos enim dominos 
esse dicitis. — cum Chrysogono sunt.
 — ita credo; litteris eorum et urbanitate Chrysogonus ducitur ut inter 
suos omnium deliciarum atque omnium artium puerulos ex tot 
elegantissimis familiis lectos velit hos versari, homines paene 
operarios, ex Amerina disciplina patris
familiae rusticani.

non ita est profecto, iudices; non est veri 
simile ut Chrysogonus horum litteras adamarit aut
humanitatem, non ut rei familiaris negotio diligentiam cognorit 
eorum et fidem. est quiddam quod occultatur; quod quo studiosius 
ab istis opprimitur et absconditur, eo magis
eminet et apparet. quid igitur?

Chrysogonus suine malefici occultandi causa 
quaestionem de eis haberi non volt?
 minime , iudices; non in omnis arbitror omnia convenire. ego in 
Chrysogono, quod ad me attinet, nihil eius modi suspicor; neque hoc 
mihi nunc primum in mentem venit dicere. meministis me ita 
distribuisse initio causam : in crimen cuius tota argumentatio 
permissa Erucio est, et in audaciam cuius partes Rosciis impositae 
sunt. quicquid malefici, sceleris, caedis erit, proprium id Rosciorum 
esse debebit. nimiam gratiam potentiamque Chrysogoni dicimus et 
nobis obstare et perferri nullo modo posse et a vobis, quoniam 
potestas data est, non modo infirmari verum etiam
vindicari oportere.

ego sic existimo, qui quaeri velit ex eis quos 
constat, eum caedes facta sit , adfuisse, cum cupere
verum inveniri ; qui id recuset, eum profecto, tametsi verbo non 
audeat, tamen re ipsa de maleficio suo confiteri. dixi initio, iudices, 
nolle me plura de istorum scelere dicere quam causa postularet ac 
necessitas ipsa cogeret. nam et multae res adferri possunt, et una 
quaeque earum multis cum argumentis dici potest. verum ego quod 
invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum. 
 quae 
praeteriri nullo modo poterant, ea leviter, iudices, attigi, quae posita 
sunt in suspicionibus de quibus, si coepero dicere, pluribus verbis sit 
disserendum, ea vestris ingeniis coniecturaeque committo.

venio nunc ad illud nomen aureum Chrysogoni sub quo nomine 
tota societas latuit ; de quo, iudices, neque quo modo dicam neque 
quo modo taceam reperire possum. si enim taceo, vel maximam 
partem relinquo; sin autem dico, vereor ne non ille solus, id quod ad 
me nihil attinet, sed alii quoque plures laesos se putent. tametsi ita 
se res habet ut mihi in communem causam sectorum dicendum nihil 
magno opere videatur; haec enim causa nova profecto et singularis
est. bonorum Sex. Rosci emptor est Chrysogonus .

primum 
 hoc 
videamus: eius hominis bona qua ratione venierunt aut quo modo 
venire potuerunt? atque hoc non ita quaeram, iudices, ut id dicam 
esse indignum, hominis innocentis bona venisse — si enim haec 
audientur ac libere dicentur, non fuit tantus homo Sex. Roscius in 
civitate ut de eo potissimum conqueramur — verum ego hoc quaero: 
 qui potuerunt ista ipsa lege quae de proscriptione est, sive Valeria 
est sive Cornelia — non enim novi nec scio — verum ista ipsa lege bona
Sex. Rosci venire qui potuerunt?

scriptum enim ita dicunt esse: 
VT AVT EORVM BONA VENEANT QVI PROSCRIPTI SVNT; quo in 
numero Sex. Roscius non est: AVT EORVM QVI IN ADVERSARIORVM 
PRAESIDIIS OCCISI SVNT. Dum praesidia ulla fuerunt, in Sullae 
praesidiis fuit; postea quam ab armis omnes recesserunt , in summo 
otio rediens a cena Romae
occisus est. si lege, bona quoque lege venisse fateor. sin autem 
constat contra omnis non modo veteres leges verum etiam novas 
occisum esse, bona quo iure aut quo modo aut
qua lege venierint quaero.

in quem hoc dicam quaeris, Eruci? non in eum quem vis et 
putas; nam Sullam et oratio mea ab initio et ipsius eximia virtus 
omni tempore purgavit. ego haec omnia Chrysogonum fecisse dico, ut 
ementiretur, ut malum civem Sex. Roscium fuisse fingeret, ut eum 
apud adversarios occisum esse diceret, ut his de rebus a legatis 
Amerinorum doceri L. L ucium Sullam passus non sit. denique etiam illud 
suspicor, omnino haec bona non venisse; id quod postea, si per vos, 
iudices, licitum erit, aperietur.

opinor enim esse in lege quam ad 
diem proscriptiones venditionesque fiant, nimirum Kalendas Iunias. 
 aliquot post mensis et homo occisus est et bona venisse dicuntur. 
 profecto aut haec bona in tabulas publicas nulla redierunt nosque ab 
isto nebulone facetius eludimur quam putamus, aut, si redierunt, 
tabulae publicae corruptae aliqua ratione sunt; nam lege quidem 
bona venire non potuisse constat. intellego me ante tempus, iudices, 
haec serutari et prope modum errare qui, cum capiti Sex. Rosci 
mederi debeam, reduviam curem . non enim laborat de pecunia, non 
ullius rationem sui commodi ducit; facile egestatem suam Sc laturum 
putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit.

verum 
quaeso a vobis, iudices, ut haec pauca quae restant ita audiatis ut 
partim me dicere pro me ipso putetis, partim pro Sex. Roscio . quae 
enim mihi ipsi indigna et intolerabilia videntur quaeque ad omnis, 
nisi providemus, arbitror pertinere, ea pro me ipso ex animi mei 
sensu ac dolore pronuntio; 
quae ad huius vitae casum causamque pertinent et quid hic pro 
se dici velit et qua condicione contentus sit iam in extrema oratione 
nostra, iudices, audietis.

ego haec a Chrysogono mea sponte remoto Sex. Roscio 
quaero, primum qua re civis optimi bona venierint, deinde
qua re hominis eius qui neque proscriptus neque apud adversarios 
occisus est bona venierint , cum in eos solos lex scripta sit, deinde qua 
re aliquanto post eam diem venierint quae dies in lege praefinita est, 
deinde cur tantulo venierint. quae omnia si, quem ad modum solent 
liberti nequam et improbi facere, in patronum suum voluerit 
conferre, nihil egerit; nemo est enim qui nesciat propter 
magnitudinem rerum multa multos partim improbante partim 
imprudente L.
 Sulla commisisse.

placet igitur in his rebus aliquid imprudentia 
praeteriri? non placet, iudices, sed necesse est. etenim si Iuppiter 
 optimus 
 maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque 
reguntur saepe ventis vehementioribus aut immoderatis 
tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus 
nocuit, urbis delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii causa 
divino consilio sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus, 
at contra commoda quibus utimur lucemque qua fruimur 
spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri 
videmus, quid miramur, iudices , L. L ucium Sullam, cum solus rem publicam 
regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem 
quam armis receperat iam legibus confirmaret, aliqua animadvertere 
non potuisse? nisi hoc mirum est quod vis divina
adsequi non possit, si id mens humana adepta non sit.

verum ut haec missa faciam quae iam facta sunt, ex eis quae 
nunc cum maxime fiunt nonne quivis potest intellegere
omnium architectum et machinatorem unum esse Chrysogonum? qui 
Sex. Rosci nomen deferendum curavit , cuius honoris causa accusare 
 se dixit Erucius... 
 Desunt non pauca. 

 
 ... aptam et ratione dispositam se habere existimant, qui in 
Sallentinis aut in Bruttiis habent unde vix ter in anno
audire nuntium possunt.

alter tibi descendit de Palatio et aedibus suis; habet animi 
causa rus amoenum et suburbanum, plura praeterea
praedia neque tamen ullum nisi praeclarum et propinquum.
 domus referta vasis Corinthiis et Deliacis, in quibus est authepsa illa 
quam tanto pretio nuper mercatus est ut qui praetereuntes quid 
praeco enumeraret audiebant fundum venire arbitrarentur. quid 
praeterea caelati argenti, quid stragulae vestis, quid pictarum 
tabularum, quid signorum, quid marmoris apud illum putatis esse? 
 tantum scilicet quantum e multis splendidisque familiis in turba et 
rapinis coacervari una in domo potuit. familiam vero quantam et
 quam variis cum artificiis habeat quid ego dicam?

Mitto hasce 
artis volgaris, coquos , pistores , lecticarios; animi et aurium causa tot 
homines habet ut cotidiano cantu vocum et nervorum et tibiarum 
nocturnisque conviviis tota vicinitas personet. in hac vita, iudices, 
quos sumptus cotidianos, quas effusiones fieri putatis, quae vero 
convivia? honesta, credo, in eius modi domo, si domus haec habenda 
est potius quam officina nequitiae ac deversorium flagitiorum 
 omnium.

ipse vero quem ad modum composito et dilibuto capillo passim 
per forum volitet cum magna caterva togatorum videtis , iudices; 
videtis ut omnis despiciat, ut hominem prae se neminem putet, ut se 
solum beatum, solum potentem putet. quae vero efficiat et quae 
conetur si velim commemorare, vereor, iudices, ne quis imperitior 
existimet me causam nobilitatis victoriamque voluisse laedere. 
 tametsi meo iure possum, si quid in hac parte mihi non placeat, 
vituperare; non enim vereor ne quis alienum me animum 
habuisse a causa nobilitatis existimet.

sciunt ei qui me norunt me pro mea tenui infirmaque

parte, postea quam id quod maxime volui fieri non potuit, ut 
componeretur, id maxime defendisse ut ei vincerent qui vicerunt. 
 quis enim erat qui non videret humilitatem cum dignitate de 
amplitudine contendere? quo in certamine perditi civis erat non se 
ad eos iungere quibus incolumibus et domi dignitas et foris auctoritas 
retineretur. quae perfecta esse et suum cuique honorem et gradum 
redditum gaudeo, iudices, vehementerque laetor eaque omnia 
deorum voluntate, studio populi Romani, consilio et imperio et
felicitate L. L ucii Sullae gesta esse intellego.

quod animadversum est 
in eos qui contra omni ratione pugnarunt, non debeo
reprehendere; quod viris fortibus quorum opera eximia in rebus 
gerendis exstitit honos habitus est, laudo. quae ut fierent idcirco 
pugnatum esse arbitror meque in eo studio partium fuisse confiteor. 
 sin autem id actum est et idcirco arma sumpta sunt ut homines 
postremi pecuniis alienis locupletarentur et in fortunas unius 
cuiusque impetum facerent, et id non modo re prohibere non licet 
sed ne verbis quidem vituperare, tum vero in isto bello non recreatus 
neque restitutus sed subactus oppressusque populus
Romanus est.

verum longe aliter est; nil horum est, iudices. 
 non modo non laedetur causa nobilitatis, si istis
hominibus resistetis, verum etiam ornabitur. 
 
 
 etenim qui haec 
vituperare volunt Chrysogonum tantum posse queruntur; qui 
laudare volunt concessum ei non esse commemorant. ac iam nihil 
est quod quisquam aut tam stultus aut tam improbus sit qui dicat : 
' vellem quidem liceret; hoc dixissem.' dicas licet. ' hoc fecissem.' 
 facias licet; nemo prohibet. ' hoc decrevissem.' decerne 
 , modo 
recte; omnes approbabunt. ' hoc iudicassem.' laudabunt omnes, si 
 recte et ordine iudicaris.

dum necesse erat resque ipsa cogebat, 
unus omnia poterat ; qui postea quam
magistratus creavit legesque constituit, sua cuique procuratio 
auctoritasque est restituta. quam si retinere volunt ei qui 
reciperarunt in perpetuum poterunt obtinere; sin has caedis et 
rapinas et hos tantos tamque profusos sumptus aut facient aut 
approbabunt — nolo in eos gravius quicquam ne ominis quidem causa 
dicere, unum hoc dico: nostri isti nobiles nisi vigilantes et boni et 
fortes et misericordes erunt, eis hominibus in quibus haec erunt 
ornamenta sua concedant necesse est.

quapropter desinant 
aliquando dicere
male aliquem locutum esse, si qui vere ac libere locutus sit, desinant 
suam causam cum Chrysogono communicare, desinant, si ille laesus 
sit, de se aliquid detractum arbitrari, videant ne turpe miserumque 
sit eos qui equestrem splendorem pati non potuerunt servi 
nequissimi dominationem ferre posse. quae quidem dominatio, 
iudices, in aliis rebus antea versabatur, nunc vero quam viam 
munitet et quod iter adfectet videtis, ad fidem, ad ius iurandum, ad 
iudicia vestra, ad id quod solum prope in civitate sincerum 
sanctumque
restat.

hic ne etiam sese putat aliquid posse Chrysogonus? hicne 
etiam potens esse volt? O rem miseram atque acerbam! neque me 
hercules hoc indigne fero, quod verear ne quid possit, verum quod 
ausus est, quod speravit sese apud talis viros aliquid ad perniciem 
posse innocentis, id ipsum queror.

 
 
 idcircone exspectata nobilitas armis atque ferro rem publicam 
reciperavit ut ad libidinem suam liberti servolique
nobilium bona fortunas arasque nostras vexare possent?

si id 
actum est, fateor me errasse qui hoc maluerim, fateor insanisse qui 
cum illis senserim; tametsi inermis, iudices, sensi. sin autem victoria 
nobilium ornamento atque emolumento 
rei publicae populoque Romano debet esse, tum vero optimo 
et nobilissimo cuique meam orationem gratissimam esse oportet. 
 quod si quis est qui et se et causam laedi putet, cum Chrysogonus 
vituperetur, is causam ignorat, se ipsum probe novit; causa enim 
splendidior fiet, si nequissimo cuique resistetur, ille improbissimus 
Chrysogoni fautor qui sibi cum illo rationem communicatam putat 
laeditur, cum ab hoc splendore causae separatur.

verum haec omnis oratio, ut iam ante dixi, mea est, qua me uti 
res publica et dolor meus et istorum iniuria coegit.
Sex. Roscius horum nihil indignum putat, neminem accusat, nihil de 
suo patrimonio queritur. putat homo imperitus morum, agricola et 
rusticus, ista omnia quae vos per Sullam gesta esse dicitis more, lege, 
iure gentium facta; culpa liberatus et crimine nefario solutus cupit a 
vobis discedere;

si hac indigna suspicione careat, animo aequo se carere suis 
omnibus commodis dicit. rogat oratque te, Chrysogone, si nihil de 
patris fortunis amplissimis in suam rem convertit, si nulla in re te 
fraudavit, si tibi optima fide sua omnia concessit, adnumeravit, 
appendit, si vestitum quo ipse tectus erat anulumque de digito suum 
tibi tradidit, si ex omnibus rebus se ipsum nudum neque praeterea 
quicquam excepit, ut sibi per te liceat innocenti amicorum opibus 
vitam in egestate degere.

praedia mea tu possides, ego aliena 
misericordia vivo; concedo, et quod animus aequus est et quia 
necesse est. mea domus tibi patet, mihi clausa est; fero. familia mea 
maxima tu uteris , ego servum habeo nullum; patior et ferendum 
puto. quid vis amplius? quid insequeris, quid oppugnas? qua in re 
tuam voluntatem laedi a me putas? ubi tuis commodis officio? quid 
tibi obsto? si spoliorum causa vis hominem occidere, spoliasti ; quid
quaeris amplius? si inimicitiarum, quae sunt tibi inimicitiae cum eo 
cuius ante praedia possedisti quam ipsum cognosti ? si metus , ab eone 
aliquid metuis quem vides ipsum ab se tam atrocem iniuriam 
propulsare non posse? sin, quod bona quae Rosci fuerunt tua facta 
sunt, idcirco hunc illius filium studes perdere, nonne ostendis id te 
vereri quod praeter ceteros tu metuere non debeas ne quando liberis 
 proscriptorum bona patria reddantur?

facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in 
huius exitio ponis quam in eis rebus quas L. L ucius Sulla gessit. quod si tibi 
causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi 
omnia sua praeter animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne 
monumenti quidem causa reservavit , per deos immortalis! quae ista 
tanta crudelitas est, quae tam fera immanisque natura? quis 
umquam praedo fuit tam nefarius, quis pirata tam barbarus ut, cum 
integram praedam sine sanguine habere posset, cruenta
spolia detrahere mallet?

scis hunc nihil habere, nihil audere , 
nihil posse, nihil umquam contra rem tuam cogitasse, et tamen 
oppugnas eum quem neque metuere potes neque odisse debes nec 
quicquam iam habere reliqui vides quod ei detrahere possis. Nisi hoc 
indignum putas, quod vestitum sedere in iudicio vides quem tu e 
patrimonio tamquam e naufragio nudum expulisti. quasi vero 
nescias hunc et ali et vestiri a Caecilia Baliarici filia, Nepotis sorore, 
spectatissima femina, quae cum patrem clarissimum , amplissimos 
patruos, ornatissimum fratrem haberet, tamen, cum esset mulier, 
virtute perfecit ut, quanto honore ipsa ex illorum
dignitate adficeretur, non minora illis ornamenta ex sua laude 
redderet.

an , quod diligenter defenditur, id tibi indignum facinus
videtur? mihi crede, si pro patris huius hospitiis et gratia vellent 
omnes huic hospites adesse et auderent libere defendere, satis 
copiose defenderetur; sin autem pro magnitudine iniuriae proque eo 
quod summa res publica in huius periculo temptatur haec omnes 
vindicarent, consistere me hercule vobis isto in loco non liceret. nunc 
ita defenditur, non sane ut moleste ferre adversarii debeant neque ut 
se
potentia superari putent.

quae domi gerenda sunt, ea per 
Caeciliam transiguntur, fori iudicique rationem M. M arcus 
 Messala , ut videtis, 
iudices, suscepit; qui, si iam satis aetatis ac roboris haberet, ipse pro 
Sex. Roscio diceret. quoniam ad dicendum impedimento est aetas et 
pudor qui ornat aetatem causam mihi tradidit quem sua causa 
cupere ac debere intellegebat, ipse adsiduitate, consilio, auctoritate, 
diligentia perfecit ut Sex. Rosci vita erepta de manibus sectorum sententiis 
iudicum permitteretur. nimirum , iudices, pro hac nobilitate 
pars maxima civitatis in armis fuit; haec acta res est ut ei nobiles 
restituerentur in civitatem qui hoc facerent quod facere Messalam 
videtis, qui caput innocentis defenderent, qui iniuriae resisterent, qui 
quantum possent in salute alterius quam in exitio mallent ostendere; 
quod si omnes qui eodem loco nati sunt facerent, et res publica ex 
illis et ipsi ex invidia minus laborarent.

verum si a 
Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra 
contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest ut, cum 
ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque 
hanc quae communis est eripere cupiat, si
non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam 
crudelitati sanguis praebitus sit, unum perfugium, iudices, una spes 
reliqua est Sex. Roscio eadem quae rei publicae, vestra pristina 
bonitas et misericordia. quae si manet, salvi etiam nunc esse 
possumus; sin ea crudelitas quae hoc tempore in re publica versata 
est vestros quoque animos — id quod fieri profecto non potest — 
duriores acerbioresque reddit , actum est, iudices; inter feras satius 
est aetatem degere quam
in hac tanta immanitate versari.

ad eamne rem vos reservati 
estis, ad eamne rem delecti ut eos condemnaretis quos sectores ac 
sicarii iugulare non potuissent? solent hoc boni imperatores facere 
cum proelium committunt, ut in eo loco quo fugam hostium fore 
arbitrentur milites conlocent, in quos si qui ex acie fugerint de 
improviso incidant. nimirum similiter arbitrantur isti bonorum 
emptores vos hic, talis viros, sedere qui excipiatis eos qui de suis 
manibus effugerint. di prohibeant, iudices, ne hoc quod maiores 
consilium publicum vocari voluerunt praesidium sectorum 
existimetur!

an vero, iudices, vos non intellegitis nihil aliud agi nisi ut 
proscriptorum liberi quavis ratione tollantur, et eius rei initium in 
vestro iure iurando atque in Sex. Rosci periculo quaeri? Dubium est 
ad quem maleficium pertineat, cum videatis ex altera parte sectorem, 
inimicum, sicarium eundemque accusatorem hoc tempore, ex altera 
parte egentem, probatum suis filium, in quo non modo culpa nulla 
sed ne suspicio quidem potuit consistere? numquid hic aliud videtis 
obstare Roscio nisi quod patris bona venierunt?

quod si id vos suscipitis et eam ad rem operam vestram
profitemini, si idcirco sedetis ut ad vos adducantur eorum liberi 
quorum bona venierunt, cavete, per deos immortalis! iudices, ne 
nova et multo crudelior per vos proscriptio instaurata esse videatur. 
 illam priorem quae facta est in eos qui arma capere potuerunt 
tamen senatus suscipere noluit, ne quid acrius quam more maiorum 
comparatum est publico consilio factum videretur, hanc vero quae ad 
eorum liberos atque ad infantium puerorum incunabula pertinet nisi 
hoc iudicio a vobis reicitis et aspernamini, videte, per deos immortalis! 
quem in locum rem publicam perventuram putetis!

homines sapientes et ista auctoritate et potestate praeditos 
qua vos estis ex quibus rebus maxime res publica laborat, eis maxime 
mederi convenit. vestrum nemo est quin intellegat populum 
Romanum qui quondam in hostis lenissimus existimabatur hoc 
tempore domestica crudelitate laborare. hanc tollite ex civitate, 
iudices, hanc pati nolite diutius in hac re publica versari; quae non 
modo id habet in se mali quod tot civis atrocissime sustulit verum 
etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam consuetudine 
incommodorum. nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri 
videmus aut audimus, etiam qui natura mitissimi sumus adsiduitate 
molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis amittimus.