quae res in civitate duae plurimum possunt, eae contra 
nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia et 
eloquentia; quarum alteram, C. Aquili, vereor, alteram metuo. 
 eloquentia Q. Hortensi ne me in dicendo impediat, non 
nihil commoveor, gratia Sex. Naevi ne P. Quinctio noceat, 
id vero non mediocriter pertimesco.

neque hoc tanto 
opere querendum videretur, haec summa in illis esse, si 
in nobis essent saltem mediocria; verum ita se res habet, 
ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum 
patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues 
opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum 
adversario gratiosissimo contendat.

illud quoque nobis 
accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc causam 
aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus 
et in hac multum ac saepe versatus, hoc tempore abest 
nova legatione impeditus, et ad me ventum est qui, ut 
summa haberem cetera, temporis quidem certe vix satis 
habui ut rem tantam, tot controversiis implicatam, possem 
cognoscere.

ita quod mihi consuevit in ceteris causis esse 
adiumento, id quoque in hac causa deficit. nam , quod 
ingenio minus possum, subsidium mihi diligentia 
comparavi; quae quanta sit, nisi tempus et spatium datum sit, 
intellegi non potest. quae quo plura sunt, C. Aquili, eo 
te et hos qui tibi in consilio sunt meliore mente nostra 
verba audire oportebit, ut multis incommodis veritas 
debilitata tandem aequitate talium virorum recreetur.

quod si 
tu iudex nullo praesidio fuisse videbere contra vim et 
gratiam solitudini atque inopiae, si apud hoc consilium 
ex opibus, non ex veritate causa pendetur, profecto nihil 
est iam sanctum atque sincerum in civitate, nihil est quod 
humilitatem cuiusquam gravitas et virtus iudicis consoletur. 
 certe aut apud te et hos qui tibi adsunt veritas valebit, 
aut ex hoc loco repulsa vi et gratia locum ubi consistat 
reperire non poterit.
	
 non eo dico, C. Aquili, quo mihi veniat in dubium tua 
fides et constantia, aut quo non in his quos tibi advocavisti 
viris lectissimis civitatis spem summam habere P. Quinctius 
debeat. quid ergo est?

primum magnitudo periculi 
summo timore hominem adficit, quod uno iudicio de 
fortunis omnibus decernit, idque dum cogitat, non minus 
saepe ei venit in mentem potestatis quam aequitatis tuae, 
propterea quod omnes quorum in alterius manu vita posita 
est saepius illud cogitant, quid possit is cuius in dicione 
ac potestate sunt, quam quid debeat facere.

deinde habet 
adversarium P. Quinctius verbo Sex. Naevium, re vera 
huiusce aetatis homines disertissimos, fortissimos, 
florentissimos nostrae civitatis, qui communi studio summis opibus 
Sex. Naevium defendunt, si id est defendere, cupiditati 
alterius obtemperare quo is facilius quem velit iniquo 
iudicio opprimere possit.

nam quid hoc iniquius aut 
indignius, C. Aquili, dici aut commemorari potest, quam 
me qui caput alterius, famam fortunasque defendam priore 
loco causam dicere? cum praesertim Q. Hortensius qui 
in hoc iudicio partis accusatoris obtinet contra me sit 
dicturus, cui summam copiam facultatemque dicendi natura 
largita est. ita fit ut ego qui tela depellere et volneribus 
mederi debeam tum id facere cogar cum etiam telum 
adversarius nullum iecerit, illis autem id tempus 
impugnandi detur cum et vitandi illorum impetus potestas 
adempta nobis erit et, si qua in re, id quod parati sunt 
facere, falsum crimen quasi venenatum aliquod telum 
iecerint, medicinae faciendae locus non erit.

id accidit 
praetoris iniquitate et iniuria, primum quod contra omnium 
consuetudinem iudicium prius de probro quam de re 
maluit fieri, deinde quod ita constituit id ipsum iudicium 
ut reus, ante quam verbum accusatoris audisset, causam 
dicere cogeretur. quod eorum gratia et potentia factum 
est qui, quasi sua res aut honos agatur, ita diligenter 
Sex. Naevi studio et cupiditati morem gerunt et in eius 
modi rebus opes suas experiuntur, in quibus, quo plus 
propter virtutem nobilitatemque possunt, eo minus quantum 
possint debent ostendere.

Cum tot tantisque difficultatibus adfectus atque adflictus 
in tuam, C. Aquili, fidem, veritatem, misericordiam 
P. Quinctius confugerit, cum adhuc ei propter vim 
adversariorum non ius par, non agendi potestas eadem, 
non magistratus aequus reperiri potuerit, cum ei summam 
per iniuriam omnia inimica atque infesta fuerint, te, 
C. Aquili, vosque qui in consilio adestis, orat atque obsecrat 
ut multis iniuriis iactatam atque agitatam aequitatem in 
hoc tandem loco consistere et confirmari patiamini.

id 
quo facilius facere possitis, dabo operam ut a principio 
res quem ad modum gesta et contracta sit cognoscatis. 
C. Quinctius fuit P. Quincti huius frater, sane ceterarum 
rerum pater familias et prudens et attentus, una in re 
paulo minus consideratus, qui societatem cum Sex. Naevio 
fecerit, viro bono, verum tamen non ita instituto ut iura 
societatis et officia certi patris familias nosse posset; non 
quo ei deesset ingenium; nam neque parum facetus scurra 
Sex. Naevius neque inhumanus praeco umquam est 
existimatus. quid ergo est? Cum ei natura nihil melius quam 
vocem dedisset, pater nihil praeter libertatem reliquisset, 
vocem in quaestum contulit, libertate usus est quo 
impunius dicax esset.

qua re quidem socium tibi eum velles 
adiungere nihil erat nisi ut in tua pecunia condisceret qui 
pecuniae fructus esset; tamen inductus consuetudine ac 
familiaritate Quinctius fecit, ut dixi, societatem earum 
rerum quae in Gallia comparabantur. erat ei pecuaria res 
ampla et rustica sane bene culta et fructuosa. tollitur ab 
atriis Liciniis atque a praeconum consessu in Galliam 
Naevius et trans Alpis usque transfertur. fit magna 
mutatio loci, non ingeni. nam qui ab adulescentulo 
quaestum sibi instituisset sine impendio, postea quam 
nescio quid impendit et in commune contulit, mediocri 
quaestu contentus esse non poterat.

nec mirum, si is qui 
vocem venalem habuerat ea quae voce quaesiverat magno 
sibi quaestui fore putabat. itaque hercule haud 
mediocriter de communi quodcumque poterat ad se in privatam 
domum sevocabat; qua in re ita diligens erat quasi ei 
qui magna fide societatem gererent arbitrium pro socio 
condemnari solerent. verum his de rebus non necesse 
habeo dicere ea quae me P. Quinctius cupit 
commemorare; tametsi causa postulat, tamen quia postulat, non 
flagitat, praeteribo.

Cum annos iam compluris societas esset, et cum saepe 
suspectus Quinctio Naevius fuisset neque ita commode 
posset rationem reddere earum rerum quas libidine, non 
ratione gesserat, moritur in Gallia Quinctius, cum adesset 
Naevius, et moritur repentino. heredem testamento 
reliquit hunc P. Quinctium ut, ad quem summus maeror morte 
sua veniebat, ad eundem summus honos quoque perveniret.

quo mortuo, nec ita multo post, in Galliam proficiscitur 
Quinctius, ibi cum isto Naevio familiariter vivit. annum 
fere una sunt, cum et de societate multa inter se 
communicarent et de tota illa ratione atque re Gallicana; neque 
interea verbum ullum interposuit Naevius aut societatem 
sibi quippiam debere aut privatim Quinctium debuisse. 
Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus 
nominibus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia 
P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum 
rerum quae ipsius erant privatae.

ibi tum vir optimus sex . 
Naevius hominem multis verbis deterret ne auctionetur; 
eum non ita commode posse eo tempore quo proscripsisset 
vendere; Romae sibi nummorum facultatem esse, quam, si 
saperet, communem existimaret pro fraterna illa 
necessitudine et pro ipsius adfinitate; nam P. Quincti consobrinam 
habet in matrimonio Naevius et ex ea liberos. quia , quod 
virum bonum facere oportebat, id loquebatur Naevius, 
credidit Quinctius eum qui orationem bonorum imitaretur 
facta quoque imitaturum; auctionem velle facere desistit, 
Romam proficiscitur; decedit ex Gallia Romam simul 
Naevius.

Cum pecuniam C. Quinctius P.
Scapulae 
debuisset, per te, C. Aquili, decidit P. Quinctius quid liberis 
eius dissolveret. hoc eo per te agebatur quod propter 
aerariam rationem non satis erat in tabulis inspexisse 
quantum deberetur, nisi ad Castoris quaesisses quantum 
solveretur. decidis statuisque tu propter necessitudinem 
quae tibi cum Scapulis est quid eis ad denarium solveretur.

haec omnia Quinctius agebat auctore et consuasore 
Naevio. nec mirum, si eius utebatur consilio cuius auxilium 
sibi paratum putabat; non modo enim pollicitus erat in 
Gallia sed Romae cotidie, simul atque sibi hic adnuisset, 
numeraturum se dicebat. Quinctius porro istum posse 
facere videbat, debere intellegebat, mentiri, quia causa cur 
mentiretur non erat, non putabat; quasi domi nummos 
haberet, ita constituit Scapulis se daturum; Naevium 
certiorem facit, rogat ut curet quod dixisset.

tum iste vir 
optimus—vereor ne se derideri putet quod iterum iam dico 
'optimus'—qui hunc in summas angustias adductum putaret, 
ut eum suis condicionibus in ipso articulo temporis 
adstringeret, assem sese negat daturum, nisi prius de rebus 
rationibusque societatis omnibus decidisset et scisset sibi cum 
Quinctio controversiae nihil futurum. ' posterius ,' inquit, 
'ista videbimus,' Quinctius; 'nunc hoc velim cures, si tibi 
videtur, quod dixisti.' negat se alia ratione facturum; 
quod promisisset, non plus sua referre quam si, cum 
auctionem venderet, domini iussu quippiam promisisset.

destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies 
aufert, in Galliam mittit ut ea quae proscripserat venirent, 
deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore 
condicione dissolvit. tum appellat ultro Naevium ut, 
quoniam suspicaretur aliqua de re fore controversiam, 
videret ut quam primum et quam minima cum molestia 
tota res transigeretur.

dat iste amicum M.
Trebellium, nos 
communem necessarium, qui istius domi erat eductus et 
quo utebatur iste plurimum, propinquum nostrum, sex . 
Alfenum. res convenire nullo modo poterat, propterea 
quod hic mediocrem iacturam facere cupiebat, iste mediocri 
praeda contentus non erat.

itaque ex eo tempore res esse 
in vadimonium coepit. Cum vadimonia saepe dilata essent 
et cum aliquantum temporis in ea re esset consumptum 
neque quicquam profectum esset, venit ad vadimonium 
Naevius. 
 obsecro , C. Aquili vosque qui adestis in consilio, ut 
diligenter attendatis, ut singulare genus fraudis et novam 
rationem insidiarum cognoscere possitis.

ait se auctionatum 
esse in Gallia; quod sibi videretur se vendidisse; curasse 
ne quid sibi societas deberet; se iam neque vadari amplius 
neque vadimonium promittere; si quid agere secum velit 
Quinctius, non recusare. hic cum rem Gallicanam cuperet 
revisere, hominem in praesentia non vadatur; ita sine 
vadimonio disceditur. deinde Romae dies xxx fere Quinctius 
commoratur; cum ceteris quae habebat vadimonia differt 
ut expeditus in Galliam proficisci posset; proficiscitur. 
Roma egreditur ante diem ii Kalend.

Februarias Quinctius 
Scipione et Norbano coss. quaeso ut eum diem memoriae 
mandetis. L. Albius sex . filius Quirina, vir bonus et cum 
primis honestus, una profectus est. Cum venissent ad Vada 
Volaterrana quae nominantur, vident perfamiliarem Naevi, 
qui ex Gallia pueros venalis isti adducebat, L. Publicium; 
qui, ut Romam venit, narrat Naevio quo in loco viderit 
Quinctium.

quod ubi ex Publicio audivit, pueros circum 
amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et 
a faucibus macelli corrogat ut ad tabulam Sextiam sibi 
adsint hora secunda postridie. veniunt frequentes. 
 testificatur iste P. Quinctium non stetisse et stetisse se ; 
tabulae maxime signis hominum nobilium consignantur, 
disceditur. postulat a Burrieno praetore Naevius ut ex 
edicto bona possidere liceat; iussit bona proscribi eius 
quicum familiaritas fuerat, societas erat, adfinitas liberis 
istius vivis divelli nullo modo poterat.

qua ex re intellegi 
facile potuit nullum esse officium tam sanctum atque 
sollemne quod non avaritia comminuere ac violare soleat. 
 etenim si veritate amicitia, fide societas, pietate propinquitas 
colitur, necesse est iste qui amicum, socium, adfinem fama 
ac fortunis spoliare conatus est vanum se et perfidiosum et 
impium esse fateatur.

libellos Sex. Alfenus, procurator 
P. Quincti, familiaris et propinquus Sex. Naevi, deicit, 
servolum unum quem iste prenderat abducit, denuntiat sese 
procuratorem esse, istum aequum esse famae fortunisque 
P. Quincti consulere et adventum eius exspectare; quod si 
facere nolit atque imbiberit eius modi rationibus illum ad 
suas condiciones perducere, sese nihil precari et, si quid agere 
velit, iudicio defendere.

haec dum Romae geruntur, 
Quinctius interea contra ius, consuetudinem, edicta praetorum de 
saltu agroque communi a servis communibus vi detruditur.


 existima , C. Aquili, modo et ratione omnia Romae 
Naevium fecisse, si hoc quod per litteras istius in Gallia gestum 
est recte atque ordine factum videtur. expulsus atque 
eiectus e praedio Quinctius accepta insigni iniuria confugit 
ad C. Flaccum imperatorem, qui tunc erat in provincia, 
quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratia nomino. is 
eam rem quam vehementer vindicandam putarit ex decretis 
eius poteritis cognoscere.

Alfenus interea Romae cum isto 
gladiatore vetulo cotidie pugnabat; utebatur populo sane 
suo, propterea quod iste caput petere non desinebat. iste 
postulabat ut procurator iudicatum solvi satis daret; negat 
Alfenus aequum esse procuratorem satis dare, quod reus satis 
dare non deberet, si ipse adesset. appellantur tribuni; a 
quibus cum esset certum auxilium petitum, ita tum 
disceditur ut Idibus Septembribus P. Quinctium sisti sex . 
Alfenus promitteret.

venit Romam Quinctius, vadimonium sistit. iste , homo 
acerrimus, bonorum possessor, expulsor, ereptor, annum et 
sex mensis nihil petit, quiescit, condicionibus hunc quoad 
potest producit, a Cn. Dolabella denique praetore postulat 
ut sibi Quinctius iudicatum solvi satis det ex formula: 
 quod ab eo petat quoivs ex edicto praetoris bona dies 
 xxx possessa sint . non recusabat Quinctius quin ita satis 
dare iuberetur, si bona possessa essent ex edicto. decernit — 
quam aequum, nihil dico, unum hoc dico, novum; et hoc 
ipsum tacuisse mallem, quoniam utrumque quivis intellegere 
potuit—sed iubet P. Quinctium sponsionem cum Sex. Naevio 
facere: si bona sua ex edicto P. Burrieni praetoris dies 
xxx possessa non essent . recusabant qui aderant tum 
Quinctio, demonstrabant de re iudicium fieri oportere ut aut 
uterque inter se aut neuter satis daret; non necesse esse 
famam alterius in iudicium venire.

clamabat porro ipse 
Quinctius sese idcirco nolle satis dare ne videretur iudicasse 
bona sua ex edicto possessa esse; sponsionem porro si 
istius modi faceret, se, id quod nunc evenit, de capite suo 
priore loco causam esse dicturum. Dolabella—quem ad 
modum solent homines nobiles; seu recte seu perperam 
facere coeperunt, ita in utroque excellunt ut nemo nostro 
loco natus adsequi possit—iniuriam facere fortissime 
perseverat; aut satis dare aut sponsionem iubet facere, et interea 
recusantis nostros advocatos acerrime submoveri.

conturbatus sane discedit Quinctius; neque mirum, cui 
haec optio tam misera tamque iniqua daretur ut aut ipse se 
capitis damnaret, si satis dedisset, aut causam capitis, si 
sponsionem fecisset, priore loco diceret. Cum in altera re 
causae nihil esset quin secus iudicaret ipse de se, quod 
iudicium gravissimum est, in altera spes esset ad talem tamen 
virum iudicem veniendi, unde eo plus opis auferret quo 
minus attulisset gratiae, sponsionem facere maluit; fecit; 
te iudicem, C. Aquili, sumpsit, ex sponso egit. in hoc summa 
iudici causaque tota consistit.

iudicium esse, C. 
Aquili, non de re pecuniaria, sed de 
fama fortunisque P. Quincti vides. Cum maiores ita 
constituerint ut, qui pro capite diceret, is posteriore loco diceret, 
nos inaudita criminatione accusatorum priore loco causam 
dicere intellegis. Eos porro qui defendere consuerunt vides 
accusare, et ea ingenia converti ad perniciem quae antea 
versabantur in salute atque auxilio ferendo. illud etiam 
restiterat quod hesterno die fecerunt, ut te in ius educerent, 
ut nobis tempus quam diu diceremus praestitueres; quam 
rem facile a praetore impetrassent, nisi tu quod esset tuum 
ius et officium potestasque docuisses.

neque nobis adhuc 
praeter te quisquam fuit, ubi nostrum ius contra illos 
obtineremus, neque illis umquam satis fuit illud obtinere quod 
probari omnibus posset; ita sine iniuria potentiam levem 
atque inopem esse arbitrantur. 
 verum quoniam tibi instat Hortensius ut eas in 
consilium, a me postulat ne dicendo tempus absumam, 
queritur priore patrono causam defendente numquam 
perorari potuisse, non patiar istam manere suspicionem 
nos rem iudicari nolle; neque illud mihi adrogabo, me 
posse causam commodius demonstrare quam antea 
demonstrata sit, neque tamen tam multa verba faciam, propterea 
quod et ab illo qui tum dixit iam informata causa est 
et a me, qui neque excogitare neque pronuntiare multa 
possum, brevitas postulatur, quae mihimet ipsi amicissima 
est;

faciam quod te saepe animadverti facere, Hortensi; 
totam causae meae dictionem certas in partis dividam. 
 tu id semper facis, quia semper potes, ego in hac causa 
faciam, propterea quod in hac videor posse facere; quod 
tibi natura dat ut semper possis, id mihi causa concedit ut 
hodie possim. certos mihi finis terminosque constituam, 
extra quos egredi non possim, si maxime velim, ut et mihi 
sit propositum de quo dicam, et Hortensius habeat exposita 
ad quae respondeat, et tu, C. Aquili, iam ante animo 
prospicere possis quibus de rebus auditurus sis.

negamus te bona P. Quincti, sex .
Naevi, possedisse 
ex edicto praetoris. in eo sponsio facta est. ostendam 
primum causam non fuisse cur a praetore postulares ut 
bona P. Quincti possideres, deinde ex edicto te possidere 
non potuisse, postremo non possedisse. quaeso , C. Aquili 
vosque qui estis in consilio, ut quid pollicitus sim 
diligenter memoriae mandetis; etenim rem facilius totam 
accipietis, si haec memineritis, et me facile vestra 
existimatione revocabitis, si extra hos cancellos egredi conabor quos 
mihi ipse circumdedi. nego fuisse causam cur postularet, 
nego ex edicto possidere potuisse, nego possedisse. haec 
tria cum docuero, peroraro.

non fuit causa cur postularet.
 qui hoc intellegi potest? 
 quia Sex. Naevio neque ex societatis ratione neque 
privatim quicquam debuit Quinctius. quis huic rei testis 
est? idem qui acerrimus adversarius; in hanc rem te, te 
inquam, testem, Naevi, citabo. annum et eo diutius post 
mortem C. Quincti fuit in Gallia tecum simul Quinctius. 
 doce te petisse ab eo istam nescio quam innumerabilem 
pecuniam, doce aliquando mentionem fecisse, dixisse 
deberi; debuisse concedam.

moritur C.
Quinctius qui 
tibi, ut ais, certis nominibus grandem pecuniam debuit. 
Heres eius P. Quinctius in Galliam ad te ipsum venit in 
agrum communem, eo denique ubi non modo res erat sed 
ratio quoque omnis et omnes litterae. quis tam dissolutus 
in re familiari fuisset, quis tam neglegens, quis tam tui, 
Sexte, dissimilis qui, cum res ab eo quicum contraxisset 
recessisset et ad heredem pervenisset, non heredem, cum 
primum vidisset, certiorem faceret, appellaret, rationem 
adferret, si quid in controversiam veniret, aut intra parietes 
aut summo iure experiretur? itane est? quod viri optimi 
faciunt, si qui suos propinquos ac necessarios caros et 
honestos esse atque haberi volunt, id Sex. Naevius non 
faceret, qui usque eo fervet ferturque avaritia ut de suis 
commodis aliquam partem velit committere ne quam 
partem huic propinquo suo ullius ornamenti relinquat?

et is pecuniam, si qua deberetur, non peteret qui, quia, 
quod debitum numquam est, id datum non est, non 
pecuniam modo verum etiam hominis propinqui sanguinem 
vitamque eripere conatur? huic tum molestus esse 
videlicet noluisti quem nunc respirare libere non sinis; quem 
nunc interficere nefarie cupis, eum tum pudenter appellare 
nolebas. ita credo; hominem propinquum, tui 
observantem, virum bonum, pudentem, maiorem natu nolebas 
aut non audebas appellare; saepe, ut fit, cum ipse te 
confirmasses, cum statuisses mentionem de pecunia facere, 
cum paratus meditatusque venisses, homo timidus virginali 
verecundia subito ipse te retinebas; excidebat repente 
oratio; cum cuperes appellare, non audebas, ne invitus 
audiret. id erat profecto.

credamus hoc, sex . Naevium, 
cuius caput oppugnet, eius auribus pepercisse. si debuisset, 
Sexte, petisses, et petisses statim; si non statim, paulo 
quidem post; si non paulo, at aliquanto; sex quidem illis 
mensibus profecto; anno vertente sine controversia. anno 
et sex mensibus vero, cum tibi cotidie potestas hominis 
fuisset admonendi, verbum nullum facis; biennio iam 
confecto fere appellas. quis tam perditus ac profusus 
nepos non adesa iam sed abundanti etiam pecunia sic 
dissolutus fuisset ut fuit Sex. Naevius? Cum hominem 
nomino, satis mihi videor dicere.

debuit tibi C.
Quinctius, 
numquam petisti; mortuus est ille, res ad heredem venit; 
cum eum cotidie videres, post biennium denique appellas. 
 dubitabitur utrum sit probabilius, Sex. Naevium statim 
si quid deberetur petiturum fuisse, an ne appellaturum 
quidem biennio? appellandi tempus non erat? at tecum 
plus annum vixit. in Gallia agi non potuit? at et in 
provincia ius dicebatur et Romae iudicia fiebant. restat 
ut aut summa neglegentia tibi obstiterit aut unica liberalitas. 
 si neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus; 
neque praeterea quid possis dicere invenio. satis est 
argumenti nihil esse debitum Naevio, quod tam diu nihil 
petivit.

quid si hoc ipsum quod nunc facit ostendo testimonio 
esse nihil deberi? quid enim nunc agit Sex. Naevius? 
qua de re controversia est? quod est hoc iudicium in quo 
iam biennium versamur? quid negoti geritur in quo ille tot 
et talis viros defatigat? pecuniam petit. nunc denique? 
verum tamen petat; audiamus.

de rationibus et 
controversiis societatis volt diiudicari. sero , verum aliquando 
tamen; concedamus. ' non ,' inquit, 'id ago, C. Aquili, 
neque in eo nunc laboro. pecunia mea tot annos utitur 
P. Quinctius. Vtatur sane; non peto.' quid igitur 
pugnas? an, quod saepe multis in locis dixisti, ne in 
civitate sit, ne locum suum quem adhuc honestissime 
defendit obtineat, ne numeretur inter vivos, ut decernat 
de vita et ornamentis suis omnibus, apud iudicem causam 
priore loco dicat et, eam cum orarit, tum denique vocem 
accusatoris audiat? quid ? hoc quo pertinet? ut ocius 
ad tuum pervenias? at si id velles, iam pridem actum 
esse poterat. Vt honestiore iudicio conflictere?

at sine 
summo scelere P. Quinctium, propinquum tuum, iugulare 
non potes. Vt facilius iudicium sit? at neque C. Aquilius 
de capite alterius libenter iudicat et Q. Hortensius contra 
caput non didicit dicere. quid a nobis autem, C. Aquili, 
refertur? pecuniam petit; negamus deberi. iudicium 
fiat statim; non recusamus. num quid praeterea? si 
veretur ut res iudicio facto parata sit, iudicatum solvi satis 
accipiat; quibus a me verbis satis acceperit, isdem ipse, 
quod peto, satis det. actum iam potest esse, C. Aquili; 
iam tu potes liberatus discedere molestia prope dicam 
non minore quam Quinctius.

quid agimus, Hortensi? quid de hac condicione dicimus? 
 possumus aliquando depositis armis sine periculo 
fortunarum de re pecuniaria disceptare? possumus ita rem nostram 
persequi ut hominis propinqui caput incolume esse 
patiamur? possumus petitoris personam capere, accusatoris 
deponere? ' immo ,' inquit, 'abs te satis accipiam; ego 
autem tibi satis non dabo.'


 quis tandem nobis ista iura 
tam aequa discribit? quis hoc statuit, quod aequum sit in 
Quinctium, id iniquum esse in Naevium? 'Quincti bona,' 
inquit, 'ex edicto praetoris possessa sunt.' ergo , id ut 
confitear, postulas ut, quod numquam factum esse iudicio 
defendimus, id, proinde quasi factum sit, nostro iudicio 
confirmemus?

inveniri ratio, C.
Aquili, non potest ut ad 
suum quisque quam primum sine cuiusquam dedecore, 
infamia pernicieque perveniat? profecto , si quid 
deberetur, peteret; non omnia iudicia fieri mallet quam unum 
illud unde haec omnia iudicia nascuntur. qui inter tot 
annos ne appellarit quidem Quinctium, cum potestas esset 
agendi cotidie, qui, quo tempore primum agere coepit, in 
vadimoniis differendis tempus omne consumpserit, qui 
postea vadimonium quoque missum fecerit, hunc per 
insidias vi de agro communi deiecerit, qui, cum de re 
agendi nullo recusante potestas fuisset, sponsionem de 
probro facere maluerit, qui, cum revocetur ad id iudicium 
unde haec nata sunt omnia, condicionem aequissimam 
repudiet, fateatur se non pecuniam sed vitam et sanguinem 
petere, is non hoc palam dicit: 'mihi si quid deberetur, 
peterem atque adeo iam pridem abstulissem;

nihil hoc tanto 
negotio, nihil tam invidioso iudicio, nihil tam copiosa 
advocatione uterer, si petendum esset; extorquendum est invito 
atque ingratis; quod non debet, eripiendum atque 
exprimendum est; de fortunis omnibus P. Quinctius deturbandus est; 
potentes, diserti, nobiles omnes advocandi sunt; adhibenda 
vis est veritati, minae iactentur, pericula intendantur, 
formidines opponantur, ut his rebus aliquando victus et perterritus 
ipse se dedat?' quae me hercule omnia, cum qui contra 
pugnent video, et cum illum consessum considero, adesse 
atque impendere videntur neque vitari ullo modo posse; 
cum autem ad te, C. Aquili, oculos animumque rettuli, quo 
maiore conatu studioque aguntur, eo leviora infirmioraque 
existimo. nihil igitur debuit, ut tu ipse praedicas.

quid si debuisset? continuone causa fuisset cur a 
praetore postulares ut bona possideres? non opinor id quidem 
neque ius esse neque cuiquam expedire. quid igitur 
demonstrat? vadimonium sibi ait esse desertum. 


 ante 
quam doceo id factum non esse, libet mihi, C. Aquili, ex 
offici ratione atque ex omnium consuetudine rem ipsam et 
factum simul Sex. Naevi considerare. ad vadimonium non 
venerat, ut ais, is quicum tibi adfinitas, societas, omnes 
denique causae et necessitudines veteres intercedebant. 
 ilicone ad praetorem ire convenit? continuone verum fuit 
postulare ut ex edicto bona possidere liceret? ad haec 
extrema et inimicissima iura tam cupide decurrebas ut tibi 
nihil in posterum quod gravius atque crudelius facere posses 
reservares?

nam quid homini potest turpius, quid viro 
miserius aut acerbius usu venire? quod tantum evenire 
dedecus, quae tanta calamitas inveniri potest? pecuniam 
si cuipiam fortuna ademit aut si alicuius eripuit iniuria, 
tamen, dum existimatio est integra, facile consolatur honestas 
egestatem. at non nemo aut ignominia adfectus aut iudicio 
turpi convictus bonis quidem suis utitur, alterius opes, id 
quod miserrimum est, non exspectat, hoc tamen in miseriis 
adiumento et solacio sublevatur. cuius vero bona 
venierunt, cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam 
victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore 
subiectus est, is non modo ex numero vivorum exturbatur, 
sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur. etenim 
mors honesta saepe vitam quoque turpem exornat, vita ita 
turpis ne morti quidem honestae locum relinquit.

ergo 
hercule, cuius bona ex edicto possidentur, huius omnis fama 
et existimatio cum bonis simul possidetur; de quo libelli 
in celeberrimis locis proponuntur, huic ne perire quidem 
tacite obscureque conceditur; cui magistri fiunt et domini 
constituuntur, qui qua lege et qua condicione pereat 
pronuntient, de quo homine praeconis vox praedicat et 
pretium conficit, huic acerbissimum vivo videntique funus 
indicitur, si funus id habendum est quo non amici 
conveniunt ad exsequias cohonestandas, sed bonorum emptores 
ut carnifices ad reliquias vitae lacerandas et distrahendas.

itaque maiores nostri raro id accidere voluerunt, 
praetores ut considerate fieret comparaverunt. viri boni cum 
palam fraudantur, cum experiendi potestas non est, timide 
tamen et pedetemptim istuc descendunt vi ac necessitate 
coacti, inviti, multis vadimoniis desertis, saepe inlusi ac 
destituti; considerant enim quid et quantum sit alterius 
bona proscribere. iugulare civem ne iure quidem quisquam 
bonus volt, mavolt commemorari se cum posset perdere 
pepercisse, quam cum parcere potuerit perdidisse. haec 
in homines alienissimos, denique in inimicissimos viri boni 
faciunt et hominum existimationis et communis humanitatis 
causa, ut, cum ipsi nihil alteri scientes incommodarint, nihil 
ipsis iure incommodi cadere possit.

ad vadimonium non venit. quis ? propinquus .
 si res 
ista gravissima sua sponte videretur, tamen eius atrocitas 
necessitudinis nomine levaretur. ad vadimonium non venit. 
 quis ? socius . etiam gravius aliquid ei deberes 
concedere, quicum te aut voluntas congregasset aut fortuna 
coniunxisset. ad vadimonium non venit. quis ? is , qui 
tibi praesto semper fuit. ergo in eum qui semel hoc 
commisit, ut tibi praesto non esset, omnia tela coniecisti quae 
parata sunt in eos qui permulta male agendi causa 
fraudandique fecerunt?

si dupondius tuus ageretur, sex .
Naevi, 
si in parvola re captionis aliquid vererere, non statim ad 
C. Aquilium aut ad eorum aliquem, qui consuluntur, 
cucurrisses? cum ius amicitiae, societatis, adfinitatis ageretur, 
cum offici rationem atque existimationis duci conveniret, 
eo tempore tu non modo non ad C. Aquilium aut L. 
Lucilium rettulisti, sed ne ipse quidem te consuluisti, ne 
hoc quidem tecum locutus es: 'Horae duae fuerunt; 
Quinctius ad vadimonium non venit. quid ago?' si 
me hercule haec tecum duo verba fecisses: ' quid ago?' 
respirasset cupiditas atque avaritia, paulum aliquid loci 
rationi et consilio dedisses, tu te conlegisses, non in eam 
turpitudinem venisses ut hoc tibi esset apud talis viros 
confitendum, qua tibi vadimonium non sit obitum, eadem te 
hora consilium cepisse hominis propinqui fortunas funditus 
evertere.

ego pro te nunc hos consulo post tempus et in aliena re, 
quoniam tu in tua re, cum tempus erat, consulere oblitus 
es; quaero abs te, C. Aquili, L. Lucili, P. Quinctili, 
M. Marcelle: vadimonium mihi non obiit quidam socius 
et adfinis meus quicum mihi necessitudo vetus, controversia 
de re pecuniaria recens intercedit; postulone a praetore ut 
eius bona mihi possidere liceat, an, cum Romae domus eius, 
uxor, liberi sint, domum potius denuntiem? quid est 
quod hac tandem de re vobis possit videri? profecto , si 
recte vestram bonitatem atque prudentiam cognovi, non 
multum me fallit, si consulamini, quid sitis responsuri: 
primum exspectare, deinde, si latitare ac diutius ludificare 
videatur, amicos convenire, quaerere quis procurator sit, 
domum denuntiare. dici vix potest quam multa sint quae 
respondeatis ante fieri oportere quam ad hanc rationem 
extremam necessario devenire.

quid ad haec Naevius? 
 ridet scilicet nostram amentiam, qui in vita sua rationem 
summi offici desideremus et instituta virorum bonorum 
requiramus. ' quid mihi,' inquit, 'cum ista summa 
sanctimonia ac diligentia? viderint,' inquit, 'ista officia viri boni, 
de me autem ita considerent: non quid habeam sed quibus 
rebus invenerim quaerant, et quem ad modum natus et quo 
pacto educatus sim. memini ; vetus est, "de scurra multo 
facilius divitem quam patrem familias fieri posse."'

haec 
ille, si verbis non audet, re quidem vera palam loquitur. 
 etenim si volt virorum bonorum instituto vivere, multa 
oportet discat ac dediscat, quorum illi aetati utrumque 
difficile est. 
 ' non dubitavi,' inquit, 'cum vadimonium desertum 
esset, bona proscribere.' improbe ; verum, quoniam tu id 
tibi adrogas et concedi postulas, concedamus. quid si 
numquam deseruit, si ista causa abs te tota per summam 
fraudem et malitiam ficta est, si vadimonium omnino tibi 
cum P. Quinctio nullum fuit? quo te nomine appellemus? 
 improbum ? at etiam si desertum vadimonium esset, 
tamen in ista postulatione et proscriptione bonorum 
improbissimus reperiebare. malitiosum ? non negas. 
 fraudulentum ? iam id quidem adrogas tibi et praeclarum putas. 
 audacem , cupidum, perfidiosum? volgaria et obsoleta 
sunt; res autem nova atque inaudita.

quid ergo est? 
 vereor me hercule ne aut gravioribus utar verbis quam 
natura fert, aut levioribus quam causa postulat. ais esse 
vadimonium desertum. quaesivit a te, statim ut Romam 
rediit, Quinctius quo die vadimonium istuc factum esse 
diceres. respondisti statim: Nonis Febr. discedens in 
memoriam redit Quinctius quo die Roma in Galliam 
profectus sit; ad ephemeridem revertitur; invenitur dies 
profectionis pridie Kal. Febr. Nonis Febr. si Romae fuit, causae 
nihil dicimus quin tibi vadimonium promiserit.

quid ? hoc 
inveniri qui potest? profectus est una L. Albius, homo 
cum primis honestus; dicet testimonium. prosecuti sunt 
familiares et Albium et Quinctium; dicent hi quoque 
testimonium. Litterae P. Quincti, testes tot, quibus omnibus 
causa iustissima est cur scire potuerint, nulla cur 
mentiantur, cum astipulatore tuo comparabuntur.

et in hac eius modi causa P.
Quinctius laborabit et 
diutius in tanto metu miser periculoque versabitur? et 
vehementius eum gratia adversarii perterrebit quam fides 
iudicis consolabitur? vixit enim semper inculte atque 
horride; natura tristi ac recondita fuit; non ad solarium, 
non in campo, non in conviviis versatus est; id egit ut 
amicos observantia, rem parsimonia retineret; antiquam 
offici rationem dilexit cuius splendor omnis his moribus 
obsolevit. at si in causa pari discedere inferior videretur, 
tamen esset non mediocriter conquerendum; nunc in causa 
superiore ne ut par quidem sit postulat, inferiorem se esse 
patitur, dumtaxat usque eo ne cum bonis, fama fortunisque 
omnibus Sex. Naevi cupiditati crudelitatique dedatur.

docui quod primum pollicitus sum, C.
Aquili, causam 
omnino cur postularet non fuisse, quod neque pecunia 
debebatur et, si maxime deberetur, commissum nihil esset qua 
re ad istam rationem perveniretur. attende nunc ex edicto 
praetoris bona P. Quincti possideri nullo modo potuisse. 
 recita edictum. qui fraudationis causa latitarit. 
 non est is Quinctius; nisi si latitant qui ad negotium suum 
relicto procuratore proficiscuntur. cui heres non exstabit. 
 ne is quidem. qui exsili causa solum verterit. * * * * 
 quo tempore existimas oportuisse, Naevi, absentem 
Quinctium defendi aut quo modo? tum cum postulabas ut bona 
possideres? nemo adfuit; neque enim quisquam divinare 
poterat te postulaturum, neque quemquam attinebat id 
recusare quod praetor non fieri, sed ex edicto suo fieri iubebat.

qui locus igitur absentis defendendi procuratori primus 
datus est? Cum proscribebas. ergo adfuit, non passus 
est, libellos deiecit Sex. Alfenus; qui primus erat offici 
gradus, servatus est a procuratore summa cum diligentia. 
 videamus quae deinde sint consecuta. hominem P. 
Quincti deprehendis in publico, conaris abducere; non 
patitur Alfenus, vi tibi adimit, curat ut domum reducatur 
ad Quinctium. hic quoque summe constat procuratoris 
diligentis officium. debere tibi dicis Quinctium, procurator 
negat; vadari vis, promittit; in ius vocas, sequitur; iudicium 
postulas, non recusat. quid aliud sit absentem defendi ego 
non intellego. at quis erat procurator?

credo aliquem 
electum hominem egentem, litigiosum, improbum, qui posset 
scurrae divitis cotidianum convicium sustinere. nihil minus; 
eques Romanus locuples, sui negoti bene gerens, denique 
is quem, quotiens Naevius in Galliam profectus est, 
procuratorem Romae reliquit.


 et audes, Sex. Naevi, negare 
absentem defensum esse Quinctium, cum eum defenderit 
idem qui te solebat? et, cum is iudicium acceperit pro 
Quinctio cui tu et rem et famam tuam commendare 
proficiscens et concredere solebas, conaris hoc dicere, neminem 
exstitisse qui Quinctium iudicio defenderet?

' postulabam ,' inquit, 'ut satis daret.'
 iniuria postulabas. 
' ita iubebare'; recusabat Alfenus. ' ita , verum praetor 
decernebat.'— tribuni igitur appellabantur.—' hic te,' inquit, 
'teneo; non est istud iudicio pati neque iudicio defendere, 
cum auxilium a tribunis petas.' hoc ego, cum attendo qua 
prudentia sit Hortensius, dicturum esse eum non arbitror. 
Cum autem antea dixisse audio et causam ipsam considero, 
quid aliud dicere possit non reperio. fatetur enim libellos 
Alfenum deiecisse, vadimonium promisisse, iudicium quin 
acciperet in ea ipsa verba quae Naevius edebat non recusasse, 
ita tamen, more et instituto, per eum magistratum qui 
auxili causa constitutus est.

aut haec facta non sint necesse 
est aut C. Aquilius, talis vir, iuratus hoc ius in civitate 
constituat: cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae 
quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore 
tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona 
recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum 
suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et 
ignominiam deripi convenire.

quod si probari nemini 
potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum 
esse iudicio absentem Quinctium. quod cum ita sit, ex 
edicto bona possessa non sunt. at enim tribuni plebis ne 
audierunt quidem. fateor , si ita est, procuratorem decreto 
praetoris oportuisse parere. quid ? si M. Brutus 
intercessurum se dixit palam, nisi quid inter ipsum Alfenum 
et Naevium conveniret, videturne intercessisse appellatio 
tribunorum non morae, sed auxili causa?

quid deinde fit?
Alfenus, ut omnes intellegere possent 
iudicio defendi Quinctium, ne qua subesse posset aliena aut 
ipsius officio aut huius existimatione suspicio, viros bonos 
compluris advocat, testatur isto audiente se pro 
communi necessitudine id primum petere ne quid atrocius 
in P. Quinctium absentem sine causa facere conetur; sin 
autem inimicissime atque infestissime contendere perseveret, 
se paratum esse omni recta atque honesta ratione defendere 
quod petat non deberi; se iudicium id quod edat accipere.

eius rei condicionisque tabellas obsignaverunt viri boni 
complures. res in dubium venire non potest. fit rebus 
omnibus integris neque proscriptis neque possessis bonis 
ut Alfenus promittat Naevio sisti Quinctium. venit ad 
vadimonium Quinctius. iacet res in controversiis isto 
calumniante biennium, usque dum inveniretur qua ratione 
res ab usitata consuetudine recederet et in hoc singulare 
iudicium causa omnis concluderetur.

quod officium, C.
Aquili, commemorari procuratoris potest 
quod ab Alfeno praeteritum esse videatur? quid adfertur 
qua re P. Quinctius negetur absens esse defensus? an vero 
id quod Hortensium, quia nuper iniecit et quia Naevius 
semper id clamitat, dicturum arbitror, non fuisse Naevio 
parem certationem cum Alfeno illo tempore, illis 
dominantibus? quod si velim confiteri, illud, opinor, concedent, 
non procuratorem P. Quincti neminem fuisse, sed gratiosum 
fuisse. mihi autem ad vincendum satis est fuisse 
procuratorem quicum experiretur; qualis is fuerit, si modo absentem 
defendebat per ius et per magistratum, nihil ad rem arbitror 
pertinere.

' erat ,' inquit, 'illarum partium.'

 quid ni? qui apud te 
esset eductus; quem tu a puero sic instituisses ut nobili 
ne gladiatori quidem faveret. si , quod tu semper summe 
cupisti, idem volebat Alfenus, ea re tibi cum eo par contentio 
non erat? 'Bruti,' inquit, 'erat familiaris; itaque is 
intercedebat.' tu contra Burrieni qui iniuriam decernebat, 
omnium denique illorum qui tum et poterant per vim et 
scelus plurimum et, quod poterant, id audebant. an omnis 
tu istos vincere volebas qui nunc tu ut vincas tanto opere 
laborant? aude id dicere non palam, sed ipsis quos 
advocasti.

tametsi nolo eam rem commemorando renovare 
cuius omnino rei memoriam omnem tolli funditus ac deleri 
arbitror oportere; unum illud dico: 

 si propter partium 
studium potens erat Alfenus, potentissimus Naevius; si fretus 
gratia postulabat aliquid iniquius Alfenus, multo iniquiora 
Naevius impetrabat. neque enim inter studium vestrum 
quicquam, ut opinor, interfuit; ingenio, vetustate, artificio 
tu facile vicisti. Vt alia omittam, hoc satis est: Alfenus 
cum eis et propter eos periit quos diligebat, tu, postquam 
qui tibi erant amici non poterant vincere, ut amici tibi essent 
qui vincebant effecisti.

quod si tum par tibi ius cum Alfeno fuisse non putas, 
quia tamen aliquem contra te advocare poterat, quia 
magistratus aliqui reperiebatur apud quem Alfeni causa consisteret, 
quid hoc tempore Quinctio statuendum est? cui neque 
magistratus adhuc aequus inventus est neque iudicium 
redditum est usitatum, non condicio, non sponsio, non 
denique ulla umquam intercessit postulatio, mitto aequa, 
verum ante hoc tempus ne fando quidem audita. de re 
pecuniaria cupio contendere.—' non licet.'— at ea 
controversia est.—' nihil ad me attinet; causam capitis dicas 
oportet.'— accusa ubi ita necesse est.—' non ,' inquit, 
'nisi tu ante novo modo priore loco dixeris.'— dicendum 
necessario est.—' praestituentur horae ad arbitrium 
nostrum, iudex ipse coercebitur.'—

quid tum?—' tu aliquem 
patronum invenies, hominem antiqui offici, qui splendorem 
nostrum et gratiam neglegat; pro me pugnabit L. Philippus, 
eloquentia, gravitate, honore florentissimus civitatis, dicet 
Hortensius, excellens ingenio, nobilitate, existimatione, 
aderunt autem homines nobilissimi ac potentissimi, ut 
eorum frequentiam et consessum non modo P. Quinctius 
qui de capite decernit, sed quivis qui extra periculum sit 
perhorrescat.'

haec est iniqua certatio, non illa qua tu 
contra Alfenum equitabas; huic ne ubi consisteret quidem 
contra te locum reliquisti. qua re aut doceas oportet 
Alfenum negasse se procuratorem esse, non deiecisse 
libellos, iudicium accipere noluisse, aut, cum haec ita facta sint, 
ex edicto te bona P. Quincti non possedisse concedas. 
 etenim si ex edicto possedisti, quaero cur bona non 
venierint, cur ceteri sponsores et creditores non convenerint; 
nemone fuit cui deberet Quinctius? fuerunt , et complures 
fuerunt, propterea quod C. frater aliquantum aeris alieni 
reliquerat. quid ergo est? homines erant ab hoc omnes 
alienissimi, et eis debebatur, neque tamen quisquam 
inventus est tam insignite improbus qui violare P. Quincti 
existimationem absentis auderet;

unus fuit, adfinis, socius, 
necessarius, Sex. Naevius, qui, cum ipse ultro deberet, quasi 
eximio praemio sceleris exposito cupidissime contenderet ut 
per se adflictum atque eversum propinquum suum non modo 
honeste partis bonis verum etiam communi luce privaret. 
Vbi erant ceteri creditores? denique hoc tempore ubi sunt? 
 quis est qui fraudationis causa latuisse dicat, quis qui 
absentem defensum neget esse Quinctium? nemo invenitur.

at 
contra omnes, quibuscum ratio huic aut est aut fuit, adsunt, 
defendunt, fides huius multis locis cognita ne perfidia sex . 
Naevi derogetur laborant. in huius modi sponsionem testis 
dare oportebat ex eo numero qui haec dicerent: '
vadimonium mihi deseruit, me fraudavit, a me nominis eius quod 
infitiatus esset diem petivit; ego experiri non potui, latitavit, 
procuratorem nullum reliquit.' Horum nihil dicitur. 
 parantur testes qui hoc dicant. verum , opinor, viderimus, cum 
dixerint. Vnum tamen hoc cogitent, ita se gravis esse ut, 
si veritatem volent retinere, gravitatem possint obtinere; si 
eam neglexerint, ita levis esse ut omnes intellegant non ad 
obtinendum mendacium, sed ad verum probandum 
auctoritatem adiuvare.

ego haec duo quaero, primum qua ratione Naevius 
susceptum negotium non transegerit, hoc est cur bona quae 
ex edicto possidebat non vendiderit, deinde cur ex tot 
creditoribus alius ad istam rationem nemo accesserit, ut 
necessario confiteare neque tam temerarium quemquam fuisse, 
neque te ipsum id quod turpissime suscepisses perseverare 
et transigere potuisse. quid si tu ipse, Sex. Naevi, statuisti 
bona P. Quincti ex edicto possessa non esse? opinor , 
tuum testimonium, quod in aliena re leve esset, id in tua, 
quoniam contra te est, gravissimum debet esse. emisti 
bona Sex. Alfeni L. Sulla dictatore vendente; socium tibi 
in his bonis edidisti Quinctium. plura non dico. Cum 
eo tu voluntariam societatem coibas qui te in hereditaria 
societate fraudarat, et eum iudicio tuo comprobabas quem 
spoliatum fama fortunisque omnibus arbitrabare?

diffidebam me hercule, C.
Aquili, satis animo certo et 
confirmato me posse in hac causa consistere. sic cogitabam, 
cum contra dicturus esset Hortensius et cum me esset 
attente auditurus Philippus, fore uti permultis in rebus 
timore prolaberer. dicebam huic Q. Roscio, cuius soror 
est cum P. Quinctio, cum a me peteret et summe 
contenderet ut propinquum suum defenderem, mihi perdifficile 
esse contra talis oratores non modo tantam causam perorare 
sed omnino verbum facere conari. Cum cupidius instaret, 
homini pro amicitia familiarius dixi mihi videri ore 
durissimo esse qui praesente eo gestum agere conarentur; qui 
vero cum ipso contenderent, eos, etiam si quid antea recti 
aut venusti habere visi essent, id amittere; ne quid mihi 
eiusdem modi accideret, cum contra talem artificem 
dicturus essem, me vereri.

tum mihi Roscius et alia multa confirmandi mei causa 
dixit, ut me hercule, si nihil diceret, tacito ipso officio et 
studio, quod habebat erga propinquum suum, quemvis 
commoveret—etenim cum artifex eius modi sit ut solus 
videatur dignus esse qui in scaena spectetur, tum vir eius 
modi est ut solus dignus esse videatur qui eo non accedat— 
verum tamen: ' quid ? si,' inquit, 'habes eius modi causam 
ut hoc tibi planum sit faciendum, neminem esse qui 
possit biduo aut summum triduo dcc milia passuum 
ambulare, tamenne vereris ut possis hoc contra Hortensium 
contendere?'

' minime ,' inquam, 'sed quid id ad rem?' 
' nimirum ,' inquit, 'in eo causa consistit.' ' quo modo?' 
 docet me eius modi rem et factum simul Sex. Naevi quod, 
si simul proferretur, satis esse deberet. quod abs te, 
C. Aquili, et a vobis qui adestis in consilio, quaeso ut 
diligenter attendatis; profecto intellegetis illinc ab initio 
cupiditatem pugnasse et audaciam, hinc veritatem et 
pudorem quoad potuerit restitisse. bona postulas ut ex edicto 
possidere liceat. quo die? te ipsum, Naevi, volo audire; 
volo inauditum facinus ipsius qui id commisit voce convinci. 
 dic , Naevi, diem. ' ante diem v Kalend. intercalaris.' 
 bene ais. quam longe est hinc in saltum vestrum 
Gallicanum? Naevi, te rogo. ' dcc milia passuum.' optime . 
 de saltu deicitur Quinctius—quo die? possumus hoc 
quoque ex te audire? quid taces? dic, inquam, diem. 
 pudet dicere; intellego; verum et sero et nequiquam pudet. 
 deicitur de saltu, C. Aquili, pridie Kalend. intercalaris; 
biduo post aut, ut statim de iure aliquis cucurrerit, non toto 
triduo dcc milia passuum conficiuntur.

O rem 
incredibilem! o cupiditatem inconsideratam! o nuntium 
volucrem! administri et satellites Sex. Naevi Roma trans Alpis 
in Sebagninos biduo veniunt. O hominem fortunatum qui 
eius modi nuntios seu potius Pegasos habeat! 
 hic ego, si Crassi omnes cum Antoniis exsistant, si tu, 
L. Philippe, qui inter illos florebas, hanc causam voles cum 
Hortensio dicere, tamen superior sim necesse est; non 
enim, quem ad modum putatis, omnia sunt in eloquentia; 
est quaedam tamen ita perspicua veritas ut eam infirmare 
nulla res possit.

an , ante quam postulasti ut bona 
possideres, misisti qui curaret ut dominus de suo fundo a sua 
familia vi deiceretur? Vtrumlibet elige; alterum 
incredibile est, alterum nefarium, et ante hoc tempus utrumque 
inauditum. dcc milia passuum vis esse decursa biduo? 
dic. negas ? ante igitur misisti. malo ; si enim illud 
diceres, improbe mentiri viderere; cum hoc confiteris, id 
te admisisse concedis quod ne mendacio quidem tegere 
possis. hoc consilium Aquilio et talibus viris tam cupidum, 
tam audax, tam temerarium probabitur?

quid haec amentia, 
quid haec festinatio, quid haec immaturitas tanta significat? 
non vim, non scelus, non latrocinium, non denique omnia 
potius quam ius, quam officium, quam pudorem? Mittis 
iniussu praetoris. quo consilio? iussurum sciebas. quid ? 
cum iussisset, tum mittere nonne poteras? postulaturus 
eras. quando ? post dies xxx . nempe si te nihil 
impediret, si voluntas eadem maneret, si valeres, denique si 
viveres. praetor scilicet iussisset. opinor , si vellet, si 
valeret, si ius diceret, si nemo recusaret, qui ex ipsius 
decreto et satis daret et iudicium accipere vellet.

nam , per 
deos immortalis! si Alfenus procurator P. Quincti tibi tum 
satis daret et iudicium accipere vellet, denique omnia quae 
postulares facere voluisset, quid ageres? revocares eum 
quem in Galliam miseras? at hic quidem iam de fundo 
expulsus, iam a suis dis penatibus praeceps eiectus, iam, 
quod indignissimum est, suorum servorum manibus nuntio 
atque imperio tuo violatus esset. corrigeres haec scilicet 
tu postea. de cuiusquam vita dicere audes qui hoc 
concedas necesse est, ita te caecum cupiditate et avaritia fuisse 
ut, cum postea quid futurum esset ignorares, accidere 
autem multa possent, spem malefici praesentis in incerto 
reliqui temporis eventu conlocares? atque haec perinde 
loquor, quasi ipso illo tempore, cum te praetor iussisset ex 
edicto possidere, si in possessionem misisses, debueris aut 
potueris P. Quinctium de possessione deturbare.

omnia sunt, C.
Aquili, eius modi quivis ut perspicere 
possit in hac causa improbitatem et gratiam cum inopia et 
veritate contendere. praetor te quem ad modum possidere 
iussit? opinor , ex edicto. sponsio quae in verba facta 
est? si ex edicto praetoris bona P. Quincti possessa
non sunt. Redeamus ad edictum. id quidem quem ad 
modum iubet possidere? numquid est causae, C. Aquili, 
quin, si longe aliter possedit quam praetor edixit, iste ex 
edicto non possederit, ego sponsione vicerim? nihil , 
opinor. cognoscamus edictum. qui ex edicto meo in 
possessionem venerint. de te loquitur, Naevi, quem ad 
modum tu putas; ais enim te ex edicto venisse; tibi quid 
facias definit, te instituit, tibi praecepta dat. eos ita 
videtvr in possessione esse oportere. quo modo? 
 quod ibidem recte custodire poterunt, id ibidem 
custodiant; quod non poterunt, id auferre et abducere 
licebit. quid tum? dominum , inquit, invitum 
detrudere non placet . Eum ipsum qui fraudandi causa latitet, 
eum ipsum quem iudicio nemo defenderit, eum ipsum qui 
cum omnibus creditoribus suis male agat, invitum de 
praedio detrudi vetat.

proficiscenti tibi in possessionem 
praetor ipse, Sex. Naevi, palam dicit: 'ita possideto ut 
tecum simul possideat Quinctius, ita possideto ut Quinctio 
vis ne adferatur.' quid ? tu id quem ad modum observas? 
Mitto illud dicere, eum qui non latitaret, cui Romae domus, 
uxor, liberi, procurator esset, eum qui tibi vadimonium non 
deseruisset; haec omnia mitto; illud dico, dominum 
expulsum esse de praedio, domino a familia sua manus 
adlatas esse ante suos Lares familiaris; hoc dico 

 si qui unum aliquem fundum quavis 
ratione possideat, ipsum autem dominum patiatur cetera 
praedia tenere, is, ut opinor, praedium non bona 
videatur alterius possidere quid est possidere? nimirum in possessione esse 
earum rerum quae possunt eo tempore possideri Cum domus 
erat Romae, servi, in ipsa Gallia privata P. Quincti 
praedia, quae numquam ausus es possidere; quod si bona P. Quincti possideres, possidere omnia eo 
iure deberes. ( Iul. Severian. 16 )

 Naevium ne appellasse quidem Quinctium, cum 
simul esset et experiri posset cotidie; deinde quod omnia 
iudicia difficillima cum summa sua invidia maximoque 
periculo P. Quincti fieri mallet quam illud pecuniarium 
iudicium quod uno die transigi posset; ex quo uno haec 
omnia nata et profecta esse concedit. quo in loco 
condicionem tuli, si vellet pecuniam petere, P. Quinctium 
iudicatum solvi satis daturum, dum ipse, si quid peteret, 
pari condicione uteretur.

ostendi quam multa ante fieri convenerit quam hominis 
propinqui bona possideri postularentur, praesertim cum 
Romae domus eius, uxor, liberi essent et procurator aeque 
utriusque necessarius. docui , cum desertum esse dicat 
vadimonium, omnino vadimonium nullum fuisse; quo die 
hunc sibi promisisse dicat, eo die ne Romae quidem eum 
fuisse; id testibus me pollicitus sum planum facturum qui 
et scire deberent et causam cur mentirentur non haberent. 
 ex edicto autem non potuisse bona possideri demonstravi, 
quod neque fraudandi causa latitasset neque exsili causa 
solum vertisse diceretur.

reliquum est ut eum nemo 
iudicio defenderit. quod contra copiosissime defensum 
esse contendi non ab homine alieno neque ab aliquo 
calumniatore atque improbo, sed ab equite Romano, 
propinquo ac necessario suo, quem ipse Sex. Naevius 
procuratorem relinquere antea consuesset; neque eum, si tribunos 
appellarit, idcirco minus iudicio pati paratum fuisse, neque 
potentia procuratoris Naevio ius ereptum; contra istum 
potentia sua tum tantum modo superiorem fuisse, nunc 
nobis vix respirandi potestatem dare.

quaesivi quae causa 
fuisset cur bona non venissent, cum ex edicto possiderentur. 
 deinde illud quoque requisivi qua ratione ex tot creditoribus 
nemo neque tum idem fecerit neque nunc contra dicat, 
omnesque pro P. Quinctio pugnent, praesertim cum in tali 
iudicio testimonia creditorum existimentur ad rem maxime 
pertinere. postea sum usus adversarii testimonio, qui sibi 
eum nuper edidit socium quem, quo modo nunc intendit, ne 
in vivorum quidem numero tum demonstrat fuisse. tum 
illam incredibilem celeritatem seu potius audaciam protuli; 
confirmavi necesse esse aut biduo dcc milia passuum esse 
decursa aut Sex. Naevium diebus compluribus ante in 
possessionem misisse quam postularet uti ei liceret bona possidere.

postea recitavi edictum quod aperte dominum de praedio 
detrudi vetaret; in quo constitit Naevium ex edicto non 
possedisse, cum confiteretur ex praedio vi detrusum esse 
Quinctium. omnino autem bona possessa non esse 
constitui, quod bonorum possessio spectetur non in aliqua 
parte, sed in universis quae teneri et possideri possint. 
 dixi domum Romae fuisse quo iste ne aspirarit quidem, 
servos compluris, ex quibus iste possederit neminem, ne 
attigerit quidem; unum fuisse quem attingere conatus sit; 
prohibitum quievisse.

in ipsa Gallia cognostis in praedia 
privata Quincti Sex. Naevium non venisse; denique ex 
hoc ipso saltu quem per vim expulso socio possedit servos 
privatos Quincti non omnis eiectos esse. ex quo et ex 
ceteris dictis, factis cogitatisque Sex. Naevi quivis potest 
intellegere istum nihil aliud egisse neque nunc agere nisi uti 
per vim, per iniuriam, per iniquitatem iudici totum agrum, 
qui communis est, suum facere possit.

nunc causa perorata res ipsa et periculi magnitudo, 
C. Aquili, cogere videtur, ut te atque eos qui tibi in 
consilio sunt obsecret obtesteturque P. Quinctius per senectutem 
ac solitudinem suam nihil aliud nisi ut vestrae naturae 
bonitatique obsequamini, ut, cum veritas cum hoc faciat, plus 
huius inopia possit ad misericordiam quam illius opes ad 
crudelitatem.

quo die ad te iudicem venimus, eodem die 
illorum minas quas ante horrebamus neglegere coepimus. 
 si causa cum causa contenderet, nos nostram perfacile cuivis 
probaturos statuebamus; quod vitae ratio cum ratione vitae 
decerneret, idcirco nobis etiam magis te iudice opus esse 
arbitrati sumus. ea res nunc enim in discrimine versatur, 
utrum possitne se contra luxuriem ac licentiam rusticana 
illa atque inculta parsimonia defendere an deformata atque 
ornamentis omnibus spoliata nuda cupiditati petulantiaeque 
addicatur.

non comparat se tecum gratia P.
Quinctius, 
Sex. Naevi, non opibus, non facultate contendit; omnis 
tuas artis quibus tu magnus es tibi concedit; fatetur se 
non belle dicere, non ad voluntatem loqui posse, non ab 
adflicta amicitia transfugere atque ad florentem aliam 
devolare, non profusis sumptibus vivere, non ornare magnifice 
splendideque convivium, non habere domum clausam pudori 
et sanctimoniae, patentem atque adeo expositam cupiditati 
et voluptatibus; contra sibi ait officium, fidem, diligentiam, 
vitam omnino semper horridam atque aridam cordi fuisse. 
 ista superiora esse ac plurimum posse his moribus sentit. 
 quid ergo est?

non usque eo tamen ut in capite 
fortunisque hominum honestissimorum dominentur ei qui 
relicta virorum bonorum disciplina et quaestum et 
sumptum Galloni sequi maluerunt atque etiam, quod in illo non 
fuit, cum audacia perfidiaque vixerunt. si licet vivere eum 
quem Sex. Naevius non volt, si est homini honesto locus in 
civitate invito Naevio, si fas est respirare P. Quinctium contra 
nutum dicionemque Naevi, si, quae pudore ornamenta sibi 
peperit, ea potest contra petulantiam me defendente 
obtinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando 
tandem posse consistere. sin et poterit Naevius id quod 
libet, et ei libebit id quod non licet, quid agendum est? 
qui deus appellandus est? cuius hominis fides imploranda 
est? qui denique questus, qui luctus, qui maeror dignus 
inveniri in calamitate tanta potest?

miserum est exturbari fortunis omnibus, miserius est 
iniuria; acerbum est ab aliquo circumveniri, acerbius a 
propinquo; calamitosum est bonis everti, calamitosius cum 
dedecore; funestum est a forti atque honesto viro iugulari, 
funestius ab eo cuius vox in praeconio quaestu prostitit; 
indignum est a pari vinci aut superiore, indignius ab 
inferiore atque humiliore; luctuosum est tradi alteri cum 
bonis, luctuosius inimico; horribile est causam capitis 
dicere, horribilius priore loco dicere.

omnia circumspexit 
Quinctius, omnia periclitatus est, C. Aquili; non praetorem 
modo a quo ius impetraret invenire non potuit, atque adeo 
ne unde arbitratu quidem suo postularet, sed ne amicos 
quidem Sex. Naevi, quorum saepe et diu ad pedes iacuit 
stratus obsecrans per deos immortalis, ut aut secum iure 
contenderent aut iniuriam sine ignominia sibi imponerent.

denique ipsius inimici voltum superbissimum subiit, ipsius 
Sex. Naevi lacrimans manum prehendit in propinquorum 
bonis proscribendis exercitatam, obsecravit per fratris sui 
mortui cinerem, per nomen propinquitatis, per ipsius 
coniugem et liberos, quibus propior P. Quinctio nemo est, ut 
aliquando misericordiam caperet, aliquam, si non 
propinquitatis, at aetatis suae, si non hominis, at humanitatis 
rationem haberet, ut secum aliquid integra sua fama qualibet, 
dum modo tolerabili, condicione transigeret.

ab ipso 
repudiatus, ab amicis eius non sublevatus, ab omni magistratu 
agitatus atque perterritus, quem praeter te appellet habet 
neminem; tibi se, tibi suas omnis opes fortunasque 
commendat, tibi committit existimationem ac spem reliquae 
vitae. multis vexatus contumeliis, plurimis iactatus iniuriis 
non turpis ad te sed miser confugit; e fundo ornatissimo 
eiectus, ignominiis omnibus appetitus, cum illum in 
paternis bonis dominari videret, ipse filiae nubili dotem 
conficere non posset, nihil alienum tamen vita superiore 
commisit.

itaque hoc te obsecrat, C.
Aquili, ut, quam existimationem, 
quam honestatem in iudicium tuum prope acta iam aetate 
decursaque attulit, eam liceat ei secum ex hoc loco efferre, 
ne is de cuius officio nemo umquam dubitavit lx 
denique anno dedecore, macula turpissimaque ignominia 
notetur, ne ornamentis eius omnibus Sex. Naevius pro 
spoliis abutatur, ne per te fiat quo minus, quae existimatio 
P. Quinctium usque ad senectutem produxit, eadem usque 
ad rogum prosequatur.