Cui dono lepidum novum libellum

arido modo pumice expolitum?

Corneli, tibi; namque tu solebas

meas esse aliquid putare nugas,

iam tum cum ausus es unus Italorum

omne aevum tribus explicare chartis,

doctis, Iuppiter, et laboriosis!

quare habe tibi quidquid hoc libelli

qualecumque, quod, o patrona virgo,

plus uno maneat perenne saeclo.

Passer, deliciae meae puellae,

quicum ludere, quem in sinu tenere,

cui primum digitum dare adpetenti

et acris solet incitare morsus,

cum desiderio meo nitenti

carum nescio quid libet iocari

(et solaciolum sui doloris,

credo, ut tum gravis adquiescat ardor),

tecum ludere sicut ipsa possem

et tristis animi levare curas!

Tam gratum est mihi quam ferunt puellae

pernici aureolum fuisse malum,

quod zonam solvit diu ligatam.

Lugete, o Veneres Cupidinesque

et quantum est hominum venustiorum!

passer mortuus est meae puellae,

passer, deliciae meae puellae,

quem plus illa oculis suis amabat;

nam mellitus erat, suamque norat

ipsa tam bene quam puella matrem,

nec sese a gremio illius movebat,

sed circumsiliens modo huc modo illuc

ad solam dominam usque pipiabat.

qui nunc it per iter tenebricosum

illuc unde negant redire quemquam.

at vobis male sit, malae tenebrae

Orci, quae omnia bella devoratis;

tam bellum mihi passerem abstulistis.

o factum male! o miselle passer!

tua nunc opera meae puellae

flendo turgiduli rubent ocelli.

Phasellus ille, quem videtis, hospites,

ait fuisse navium celerrimus,

neque ullius natantis impetum trabis

nequisse praeterire, sive palmulis

opus foret volare sive linteo.

et hoc negat minacis Hadriatici

negare litus insulasve Cycladas

Rhodumque nobilem horridamque Thraciam

Propontida trucemve Ponticum sinum,

ubi iste post phasellus antea fuit

comata silva: nam Cytorio in iugo

loquente saepe sibilum edidit coma.

Amastri Pontica et Cytore buxifer,

tibi haec fuisse et esse cognitissima

ait phasellus; ultima ex origine

tuo stetisse dicit in cacumine,

tuo imbuisse palmulas in aequore,

et inde tot per impotentia freta

erum tulisse, laeva sive dextera

vocaret aura, sive utrumque Iuppiter

simul secundus incidisset in pedem;

neque ulla vota litoralibus diis

sibi esse facta, cum veniret a mari

novissimo hunc ad usque limpidum lacum.

sed haec prius fuere: nunc recondita

senet quiete seque dedicat tibi,

gemelle Castor et gemelle Castoris.

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,

rumoresque senum severiorum

omnes unius aestimemus assis.

soles occidere et redire possunt:

nobis, cum semel occidit brevis lux,

nox est perpetua una dormienda.

da mi basia mille, deinde centum,

dein mille altera, dein secunda centum,

deinde usque altera mille, deinde centum,

dein, cum milia multa fecerimus,

conturbabimus illa, ne sciamus,

aut ne quis malus invidere possit,

cum tantum sciat esse basiorum.

Flavi, delicias tuas Catullo,

ni sint inlepidae atque inelegantes,

velles dicere, nec tacere posses.

verum nescio quid febriculosi

scorti diligis: hoc pudet fateri.

nam te non viduas iacere noctes

nequiquam tacitum cubile clamat

sertis ac Syrio fragrans olivo,

pulvinusque peraeque et hic et ille

attritus, tremulique quassa lecti

argutatio inambulatioque.

nam nil stupra valet, nihil, tacere.

cur? non tam latera ecfututa pandas,

ni tu quid facias ineptiarum.

quare, quidquid habes boni malique,

dic nobis: volo te ac tuos amores

ad caelum lepido vocare versu.

Quaeris quot mihi basiationes

tuae, Lesbia, sint satis superque.

quam magnus numerus Libyssae harenae

laserpiciferis iacet Cyrenis,

oraclum Iovis inter aestuosi

et Batti veteris sacrum sepulcrum,

aut quam sidera multa, cum tacet nox,

furtivos hominum vident amores,

tam te basia multa basiare

vesano satis et super Catullo est,

quae nec pernumerare curiosi

possint nec mala fascinare lingua.

Miser Catulle, desinas ineptire,

et quod vides perisse perditum ducas.

fulsere quondam candidi tibi soles,

cum ventitabas quo puella ducebat

amata nobis quantum amabitur nulla.

ibi illa multa tum iocosa fiebant,

quae tu volebas nec puella nolebat.

fulsere vere candidi tibi soles.

nunc iam illa non vult: tu quoque, impotens, noli,

nec quae fugit sectare, nec miser vive,

sed obstinata mente perfer, obdura.

vale, puella! iam Catullus obdurat,

nec te requiret nec rogabit invitam:

at tu dolebis, cum rogaberis nulla.

scelesta, vae te! quae tibi manet vita!

quis nunc te adibit? cui videberis bella?

quem nunc amabis? cuius esse diceris?

quem basiabis? cui labella mordebis?

at tu, Catulle, destinatus obdura.

Verani, omnibus e meis amicis

antistans mihi milibus trecentis,

venistine domum ad tuos penates

fratresque unanimos anumque matrem?

venisti! o mihi nuntii beati!

visam te incolumem audiamque Hiberum

narrantem loca, facta, nationes,

ut mos est tuus, applicansque collum

iucundum os oculosque saviabor.

o, quantum est hominum beatiorum,

quid me laetius est beatiusve?

Varus me meus ad suos amores

visum duxerat e foro otiosum,

scortillum, ut mihi tunc repente visum est,

non sane inlepidum neque invenustum.

huc ut venimus, incidere nobis

sermones varii, in quibus, quid esset

iam Bithynia, quo modo se haberet,

ecquonam mihi profuisset aere.

respondi id quod erat, nihil neque ipsis

nec praetoribus esse nec cohorti,

cur quisquam caput unctius referret,

praesertim quibus esset irrumator

praetor nec faceret pili cohortem.

“at certe tamen,” inquiunt, “quod illic

natum dicitur esse comparasti,

ad lecticam homines.” ego, ut puellae

unum me facerem beatiorem,

“non,” inquam, “mihi tam fuit maligne,

ut, provincia quod mala incidisset,

non possem octo homines parare rectos.”

at mi nullus erat neque hic neque illic

fractum qui veteris pedem grabati

in collo sibi conlocare posset.

hic illa, ut decuit cinaediorem,

“quaeso,” inquit, “mihi, mi Catulle, paulum

istos commoda: nam volo ad Sarapim

deferri.” “Mane,” inquii puellae,

“istud quod modo dixeram, me habere,

fugit me ratio: meus sodalis

Cinna est Gaius; is sibi paravit.

verum, utrum illius an mei, quid ad me?

utor tam bene quam mihi pararim.

sed tu insulsa male et molesta vivis,

per quam non licet esse neglegentem.”

Furi et Aureli, comites Catulli,

sive in extremos penetrabit Indos,

litus ut longe resonante Eoa

tunditur unda,

sive in Hyrcanos Arabasve molles,

seu Sacas sagittiferosve Parthos,

sive quae septemgeminus colorat

aequora Nilus,

sive trans altas gradietur Alpes

Caesaris visens monimenta magni,

Gallicum Rhenum, horribile aequor, ulti-

mosque Britannos,

omnia haec, quaecumque feret voluntas

caelitum, temptare simul parati,

pauca nuntiate meae puellae

non bona dicta.

cum suis vivat valeatque moechis,

quos simul complexa tenet trecentos,

nullum amans vere, sed identidem omnium

ilia rumpens;

nec meum respectet, ut ante, amorem,

qui illius culpa cecidit velut prati

ultimi flos, praetereunte postquam

tactus aratro est.

Marrucine Asini, manu sinistra

non belle uteris in ioco atque vino:

tollis lintea neglegentiorum.

hoc salsum esse putas? fugit te, inepte!

quamvis sordida res et invenusta est

non credis mihi? crede Pollioni

fratri, qui tua furta vel talento

mutari velit; est enim leporum

disertus puer ac facetiarum.

quare aut hendecasyllabos trecentos

exspecta, aut mihi linteum remitte,

quod me non movet aestimatione,

verum est mnemosynum mei sodalis.

nam sudaria Saetaba ex Hiberis

miserunt mihi muneri Fabullus

et Veranius: haec amem necesse est

et Veraniolum meum et Fabullum.

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me

paucis, si tibi di favent, diebus,

si tecum attuleris bonam atque magnam

cenam, non sine candida puella

et vino et sale et omnibus cachinnis.

haec si, inquam, attuleris, venuste noster

cenabis bene; nam tui Catulli

plenus sacculus est aranearum.

sed contra accipies meros amores

seu quid suavius elegantiusve est:

nam unguentum dabo, quod meae puellae

donarunt Veneres Cupidinesque,

quod tu cum olfacies, deos rogabis

totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

Ni te plus oculis meis amarem,

iucundissime Calve, munere isto

odissem te odio Vatiniano:

nam quid feci ego quidve sum locutus,

cur me tot male perderes poetis?

isti di mala multa dent clienti

qui tantum tibi misit impiorum.

quod si, ut suspicor, hoc novum ac repertum

munus dat tibi Sulla litterator,

non est mi male, sed bene ac beate,

quod non dispereunt tui labores.

di magni, horribilem et sacrum libellum,

quem tu scilicet ad tuum Catullum

misti, continuo ut die periret,

Saturnalibus, optimo dierum!

non, non hoc tibi, false, sic abibit:

nam, si luxerit, ad librariorum

curram scrinia, Caesios, Aquinos,

Suffenum, omnia colligam venena,

ac te his suppliciis remunerabor.

vos hinc interea valete, abite

illuc unde malum pedem attulistis,

saecli incommoda, pessimi poetae.

Si qui forte mearum ineptiarum

lectores eritis manusque vestras

non horrebitis admovere nobis,

Commendo tibi me ac meos amores,

Aureli. Veniam peto pudentem,

ut, si quicquam animo tuo cupisti

quod castum expeteres et integellum,

conserves puerum mihi pudice,

non dico a populo: nihil veremur

istos qui in platea modo huc modo illuc

in re praetereunt sua occupati;

verum a te metuo tuoque pene

infesto pueris bonis malisque.

quem tu qua libet, ut libet moveto

quantum vis, ubi erit foris paratum:

hunc unum excipio, ut puto, pudenter.

quod si te mala mens furorque vecors

in tantam impulerit, sceleste, culpam,

ut nostrum insidiis caput lacessas,

ah tum te miserum malique fati,

quem attractis pedibus patente porta

percurrent raphanique mugilesque.

Pedicabo ego vos et irrumabo,

Aureli pathice et cinaede Furi,

qui me ex versiculis meis putastis,

quod sunt molliculi, parum pudicum.

nam castum esse decet pium poetam

ipsum, versiculos nihil necesse est,

qui tum denique habent salem ac leporem,

si sunt molliculi ac parum pudici

et quod pruriat incitare possunt,

non dico pueris, sed his pilosis,

qui duros nequeunt movere lumbos.

vos quod milia multa basiorum

legistis, male me marem putatis?

pedicabo ego vos et irrumabo.

O Colonia, quae cupis ponte ludere longo,

et salire paratum habes, sed vereris inepta

crura ponticuli assulis stantis in redivivis,

ne supinus eat cavaque in palude recumbat,

sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat,

in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur,

munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.

quendam municipem meum de tuo volo ponte

ire praecipitem in lutum per caputque pedesque,

verum totius ut lacus putidaeque paludis

lividissima maximeque est profunda vorago.

insulsissimus est homo, nec sapit pueri instar

bimuli tremula patris dormientis in ulna:

cui cum sit viridissimo nupta flore puella

(et puella tenellulo delicatior haedo,

adservanda nigerrimis diligentius uvis),

ludere hanc sinit ut libet, nec pili facit uni,

nec se sublevat ex sua parte, sed velut alnus

in fossa Liguri iacet suppernata securi,

tantundem omnia sentiens quam si nulla sit usquam

talis iste meus stupor nil videt, nihil audit,

ipse qui sit, utrum sit an non sit, id quoque nescit.

nunc eum volo de tuo ponte mittere pronum,

si pote stolidum repente excitare veternum

et supinum animum in gravi derelinquere caeno,

ferream ut soleam tenaci in voragine mula.

Aureli, pater esuritionum,

non harum modo, sed quot aut fuerunt

aut sunt aut aliis erunt in annis,

pedicare cupis meos amores.

nec clam: nam simul es, iocaris una,

haerens ad latus omnia experiris.

frustra: nam insidias mihi instruentem

tangam te prior irrumatione.

atque id si faceres satur, tacerem:

nunc ipsum id doleo, quod esurire,

ah me me, puer et sitire discet.

quare desine, dum licet pudico,

ne finem facias, sed irrumatus.

Suffenus iste, Vare, quem probe nosti,

homo est venustus et dicax et urbanus,

idemque longe plurimos facit versus.

puto esse ego illi milia aut decem aut plura

perscripta, nec sic, ut fit, in palimpsesto

relata: chartae regiae, novi libri,

novi umbilici, lora, rubra membrana,

derecta plumbo et pumice omnia aequata.

haec cum legas tu, bellus ille et urbanus

Suffenus unus caprimulgus aut fossor

rursus videtur: tantum abhorret ac mutat.

hoc quid putemus esse? Qui modo scurra

aut si quid hac re tritius videbatur,

idem infaceto est infacetior rure

simul poemata attigit, neque idem unquam

aeque est beatus ac poema cum scribit:

tam gaudet in se tamque se ipse miratur.

nimirum idem omnes fallimur, neque est quisquam

quem non in aliqua re videre Suffenum

possis. Suus cuique attributus est error,

sed non videmus manticae quod in tergo est.

Furi, cui neque servus est neque arca

nec cimex neque araneus neque ignis,

verum est et pater et noverca, quorum

dentes vel silicem comesse possunt,

est pulchre tibi cum tuo parente

et cum coniuge lignea parentis.

nec mirum: bene nam valetis omnes,

pulchre concoquitis, nihil timetis,

non incendia, non graves ruinas,

non furta impia, non dolos veneni,

non casus alios periculorum.

atqui corpora sicciora cornu

aut si quid magis aridum est habetis

sole et frigore et esuritione.

quare non tibi sit bene ac beate?

a te sudor abest, abest saliva,

mucusque et mala pituita nasi.

hanc ad munditiem adde mundiorem,

quod culus tibi purior salillo est,

nec toto decies cacas in anno;

atque id durius est faba et lapillis,

quod tu si manibus teras fricesque,

non unquam digitum inquinare possis.

haec tu commoda tam beata, Furi,

noli spernere nec putare parvi,

et sestertia quae soles precari

centum desine: nam satis beatu's.

O qui flosculus es Iuventiorum,

non horum modo, sed quot aut fuerunt

aut posthac aliis erunt in annis,

mallem divitias Midae dedisses

isti cui neque servus est neque arca,

quam sic te sineres ab illo amari.

“quid? Non est homo bellus?” inquies. est:

sed bello huic neque servus est neque arca.

hoc tu quam libet abice elevaque :

nec servum tamen ille habet neque arcam.

Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo

vel anseris medullula vel imula auricilla

vel pene languido senis situque araneoso,

idemque Thalle turbida rapacior procella,

cum † diva mulier aries ostendit oscitantes,

remitte pallium mihi meum quod involasti

sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,

inepte, quae palam soles habere tanquam avita.

quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,

ne laneum latusculum manusque mollicellas

inusta turpiter tibi flagella conscribillent,

et insolenter aestues velut minuta magno

deprensa navis in mari vesaniente vento.

Furi, villula vestra non ad Austri

flatus opposita est neque ad Favoni

nec saevi Boreae aut Apeliotae,

verum ad milia quindecim et ducentos.

o ventum horribilem atque pestilentem!

Minister vetuli puer Falerni

inger mi calices amariores,

ut lex Postumiae iubet magistrae,

ebrioso acino ebriosioris.

at vos quo libet hinc abite, lymphae,

vini pernicies, et ad severos

migrate: hic merus est Thyonianus.

Pisonis comites, cohors inanis

aptis sarcinulis et expeditis,

Verani optime tuque mi Fabulle,

quid rerum geritis? Satisne cum isto

vappa frigoraque et famem tulistis?

ecquidnam in tabulis patet lucelli

expensum, ut mihi, qui meum secutus

praetorem refero datum lucello,

“o Memmi, bene me ac diu supinum

tota ista trabe lentus irrumasti.”

sed, quantum video, pari fuistis

casu: nam nihilo minore verpa

farti estis. pete nobiles amicos.

at vobis mala multa di deaeque

dent, opprobria Romuli Remique.

Quis hoc potest videre, quis potest pati,

nisi impudicus et vorax et aleo,

Mamurram habere quod comata GaIlia

habebat ante et ultima Britannia?

Cinaede Romule, haec videbis et feres?

et ille nunc superbus et superfluens

perambulabit omnium cubilia

ut albulus columbus aut Adoneus?

cinaede Romule, haec videbis et feres?

es impudicus et vorax et aleo.

eone nomine, imperator unice,

fuisti in ultima occidentis insula,

ut ista vestra diffututa mentula

ducenties comesset aut trecenties?

quid est alid sinistra liberalitas?

parum expatravit an parum elluatus est?

paterna prima lancinata sunt bona;

secunda praeda Pontica; inde tertia

Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.

nunc Galliae timetur et Britanniae.

quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest

nisi uncta devorare patrimonia?

eone nomine † urbis opulentissime

socer generque, perdidistis omnia?

Alfene immemor atque unanimis false sodalibus,

iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?

iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?

nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent;

quae tu neglegis, ac me miserum deseris in malis.

eheu, quid faciant, dic, homines, cuive habeant fidem?

certe tute iubebas animam tradere, inique, me

inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.

idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque

ventos irrita ferre ac nebulas aerias sinis.

si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,

quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.

Paene insularum, Sirmio, insularumque

ocelle, quascumque in liquentibus stagnis

marique vasto fert uterque Neptunus,

quam te libenter quamque laetus inviso,

vix mi ipse credens Thyniam atque Bithynos

liquisse campos et videre te in tuto!

o quid solutis est beatius curis,

cum mens onus reponit, ac peregrino

labore fessi venimus larem ad nostrum

desideratoque adquiescimus lecto?

hoc est quod unum est pro laboribus tantis.

salve, o venusta Sirmio, atque ero gaude;

gaudete vosque, o Lydiae lacus undae;

ridete, quidquid est domi cachinnorum.

Amabo, mea dulcis Ipsithilla,

meae deliciae, mei lepores,

iube ad te veniam meridiatum.

et si iusseris illud, adiuvato,

ne quis liminis obseret tabellam,

neu tibi libeat foras abire;

sed domi maneas paresque nobis

novem continuas fututiones.

verum, si quid ages, statim iubeto:

nam pransus iaceo et satur supinus

pertundo tunicamque palliumque.

O furum optime balneariorum

Vibenni pater, et cinaede fili,

(nam dextra pater inquinatiore,

culo filius est voraciore)

cur non exsilium malasque in oras

itis, quandoquidem patris rapinae

notae sunt populo, et natis pilosas,

fili, non potes asse venditare?

Dianae sumus in fide

puellae et pueri integri;

Dianam pueri integri

puellaeque canamus.

O Latonia, maximi

magna progenies Iovis,

quam mater prope Deliam

deposivit olivam,

montium domina ut fores

silvarumque virentium

saltuumque reconditorum

amniumque sonantum;

tu Lucina dolentibus

Iuno dicta puerperis,

tu potens Trivia et notho es

dicta lumine Luna.

tu cursu, dea, menstruo

metiens iter annuum

rustica agricolae bonis

tecta frugibus exples.

sis quocumque tibi placet

sancta nomine, Romulique,

antique ut solita es, bona

sospites ope gentem.

Poetae tenero, meo sodali

velim Caecilio, papyre, dicas,

Veronam veniat, Novi relinquens

Comi moenia Lariumque litus:

nam quasdam volo cogitationes

amici accipiat sui meique.

quare, si sapiet, viam vorabit,

quamvis candida milies puella

euntem revocet manusque collo

ambas iniciens roget morari,

quae nunc, si mihi vera nuntiantur,

illum deperit impotente amore:

nam quo tempore legit incohatam

Dindymi dominam, ex eo misellae

ignes interiorem edunt medullam.

ignosco tibi, Sapphica puella

Musa doctior: est enim venuste

Magna Caecilio incohata Mater.

Annales Volusi, cacata charta,

votum solvite pro mea puella:

nam sanctae Veneri Cupidinique

vovit, si sibi restitutus essem

desissemque truces vibrare iambos,

electissima pessimi poetae

scripta tardipedi deo daturam

infelicibus ustilanda lignis.

et hoc pessima se puella vidit

iocose lepide vovere divis.

nunc, o caeruleo creata ponto,

quae sanctum Idalium Uriosque apertos,

quaeque Ancona Cnidumque harundinosam

colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos,

quaeque Durrachium Hadriae tabernam,

acceptum face redditumque votum,

si non inlepidum neque invenustum est.

at vos interea venite in ignem,

pleni ruris et inficetiarum

Annales Volusi, cacata charta.

Salax taberna vosque contubernales,

a pilleatis nona fratribus pila,

solis putatis esse mentulas vobis,

solis licere quidquid est puellarum

confutuere et putare ceteros hircos?

an, continenter quod sedetis insulsi

centum an ducenti, non putatis ausurum

me una ducentos irrumare sessores?

atqui putate: namque totius vobis

frontem tabernae sopionibus scribam.

puella nam mi, quae meo sinu fugit,

amata tantum quantum amabitur nulla,

pro qua mihi sunt magna bella pugnata,

consedit istic. hanc boni beatique

omnes amatis, et quidem, quod indignum est,

omnes pusilli et semitarii moechi:

tu praeter omnes une de capillatis,

cuniculosae Celtiberiae fili,

Egnati, opaca quem bonum facit barba

et dens Hibera defricatus urina.

Male est, Cornifici, tuo Catullo,

male est me hercule ei et laboriose,

et magis magis in dies et horas.

quem tu, quod minimum facillimumque est,

qua solatus es adlocutione?

irascor tibi. sic meos amores?

paulum quid libet adlocutionis,

maestius lacrimis Simonideis.

Egnatius, quod candidos habet dentes,

renidet usque quaque. si ad rei ventum est

subsellium, cum orator excitat fletum,

renidet ille. si ad pii rogum fili

lugetur, orba cum flet unicum mater,

renidet ille. quidquid est, ubicumque est,

quodcumque agit, renidet. hunc habet morbum

neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.

quare monendum est te mihi, bone Egnati.

si urbanus esses aut Sabinus aut Tiburs

aut parcus Umber aut obesus Etruscus

aut Lanuvinus ater atque dentatus

aut Transpadanus, ut meos quoque attingam,

aut qui libet qui puriter lavit dentes,

tamen renidere usque quaque te nollem;

nam risu inepto res ineptior nulla est.

nunc Celtiber es: Celtiberia in terra,

quod quisque minxit, hoc sibi solet mane

dentem atque russam defricare gingivam,

ut quo iste vester expolitior dens est,

hoc te amplius bibisse praedicet loti.

Quaenam te mala mens, miselle Ravide,

agit praecipitem in meos iambos?

quis deus tibi non bene advocatus

vecordem parat excitare rixam?

an ut pervenias in ora vulgi?

quid vis? qua libet esse notus optas?

eris, quandoquidem meos amores

cum longa voluisti amare poena.

Ameana puella defututa

tota milia me decem poposcit,

ista turpiculo puella naso,

decoctoris amica Formiani.

propinqui, quibus est puella curae,

amicos medicosque convocate:

non est sana puella, nec rogare

qualis sit solet aes imaginosum.

Adeste, hendecasyllabi, quot estis

omnes undique, quotquot estis omnes.

iocum me putat esse moecha turpis

et negat mihi vestra reddituram

pugillaria, si pati potestis.

persequamur eam, et reflagitemus.

quae sit quaeritis? illa quam videtis

turpe incedere, mimice ac moleste

ridentem catuli ore Gallicani.

circumsistite eam, et reflagitate:

“moecha putida, redde codicillos,

redde, putida moecha, codicillos.”

non assis facis? o lutum, lupanar,

aut si perditius potes quid esse.

sed non est tamen hoc satis putandum.

quod si non aliud potest, ruborem

ferreo canis exprimamus ore.

conclamate iterum altiore voce

“moecha putida, redde codicillos,

redde, putida moecha, codicillos.”

sed nil proficimus, nihil movetur.

mutanda est ratio modusque nobis,

si quid proficere amplius potestis,

“pudica et proba, redde codicillos.”

Salve, nec minimo puella naso

nec bello pede nec nigris ocellis

nec longis digitis nec ore sicco

nec sane nimis elegante lingua,

decoctoris amica Formiani.

ten provincia narrat esse bellam?

tecum Lesbia nostra comparatur?

o saeclum insapiens et infacetum!

O funde noster seu Sabine seu Tiburs

(nam te esse Tiburtem autumant quibus non est

cordi Catullum laedere: at quibus cordi est

quovis Sabinum pignore esse contendunt),

sed seu Sabine sive verius Tiburs,

fui libenter in tua suburbana

villa malamque pectore expuli tussim,

non immerenti quam mihi meus venter,

dum sumptuosas adpeto, dedit, cenas.

nam, Sestianus dum volo esse conviva,

orationem in Antium petitorem

plenam veneni et pestilentiae legi.

hic me gravido frigida et frequens tussis

quassavit usque dum in tuum sinum fugi

et me recuravi otioque et urtica.

quare refectus maximas tibi grates

ago, meum quod non es ulta peccatum.

nec deprecor iam, si nefaria scripta

Sesti recepso, quin gravedinem et tussim

non mi, sed ipsi Sestio ferat frigus,

qui tunc vocat me cum malum librum 1egi.

Acmen Septimius suos amores

tenens in gremio “mea,” inquit, “Acme,

ni te perdite amo atque amare porro

omnes sum adsidue paratus annos

quantum qui pote plurimum perire,

solus in Libya Indiaque tosta

caesio veniam obvius leoni.”

hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante,

dextra sternuit adprobationem.

at Acme leviter caput reflectens

et dulcis pueri ebrios ocellos

illo purpureo ore saviata

“sic,” inquit, “mea vita, Septimille,

huic uni domino usque serviamus,

ut multo mihi maior acriorque

ignis mollibus ardet in medullis.”

hoc ut dixit, Arnor, sinistra ut ante,

dextra sternuit adprobationem.

nunc ab auspicio bono profecti

mutuis animis amant amantur.

unam Septimius misellus Acmen

mavult quam Syrias Britanniasque:

uno in Septimio fidelis Acme

facit delicias libidinesque.

quis ullos homines beatiores

vidit, quis Venerem auspicatiorem?

Iam ver egelidos refert tepores,

iam caeli furor aequinoctialis

iucundis Zephyri silescit auris.

linquantur Phrygii, Catulle, campi

Nicaeaeque ager uber aestuosae:

ad claras Asiae volemus urbes.

iam mens praetrepidans avet vagari,

iam laeti studio pedes vigescunt.

o dulces comitum valete coetus,

longe quos simul a domo profectos

diversae variae viae reportant.

Porci et Socration, duae sinistrae

Pisonis, scabies famesque mundi,

vos Veraniolo meo et Fabullo

verpus praeposuit Priapus ille?

vos convivia lauta sumptuose

de die facitis? mei sodales

quaerunt in trivio vocationes?

Mellitos oculos tuos, Iuventi,

siquis me sinat usque basiare,

usque ad milia basiem trecenta,

nec unquam videar satur futurus,

non si densior aridis aristis

sit nostrae seges osculationis.

Disertissime Romuli nepotum,

quot sunt quotque fuere, Marce Tulli,

quotque post aliis erunt in annis,

gratias tibi maximas Catullus

agit pessimus omnium poeta,

tanto pessimus omnium poeta

quanto tu optimus omnium patronus.

Hesterno, Licini, die otiosi

multum lusimus in meis tabellis,

ut convenerat esse delicatos.

scribens versiculos uterque nostrum

ludebat numero modo hoc modo illoc,

reddens mutua per iocum atque vinum.

atque illinc abii tuo lepore

incensus, Licini, facetiisque,

ut nec me miserum cibus iuvaret,

nec somnus tegeret quiete ocellos,

sed toto indomitus furore lecto

versarer cupiens videre lucem,

ut tecum loquerer simulque ut essem.

at defessa labore membra postquam

semimortua lectulo iacebant,

hoc, iucunde, tibi poema feci,

ex quo perspiceres meum dolorem.

nunc audax cave sis, precesque nostras,

oramus, cave despuas, ocelle,

ne poenas Nemesis reposcat a te.

est vehemens dea: laedere hanc caveto.

Ille mi par esse deo videtur,

ille, si fas est, superare divos

qui sedens adversus identidem te

spectat et audit

dulce ridentem, misero quod omnis

eripit sensus mihi: nam simul te,

Lesbia, adspexi, nihil est super mi



lingua sed torpet, tenuis sub artus

flamma demanat, sonitu suopte

tintinant aures, gemina teguntur

lumina nocte.

otium, Catulle, tibi molestum est:

otio exsultas nimiumque gestis.

otium et reges prius et beatas

perdidit urbes.

Quid est, Catulle? quid moraris emori?

sella in curuli struma Nonius sedet,

per consulatum perierat Vatinius:

quid est, Catulle? quid moraris emori?

Risi nescio quem modo e corona,

qui, cum mirifice Vatiniana

meus crimina Calvus explicasset,

admirans ait haec manusque tollens

“di magni, salaputium disertum!”

Othonis caput oppido est pusillum,

et eri rustica semilauta crura,

subtile et leve peditum Libonis,

si non omnia, displicere vellem

tibi et Fuficio, seni recocto

irascere iterum meis iambis

immerentibus, unice imperator.

Oramus, si forte non molestum est,

demonstres ubi sint tuae tenebrae.

te campo quaesivimus minore,

te in circo, te in omnibus libellis,

te in templo summi Iovis sacrato.

in Magni simul ambulatione

femellas omnes, amice, prendi,

quas vultu vidi tamen serenas.

† A velte sic ipse flagitabam:

“camerium mihi, pessimae puellae!”

quaedam inquit nudum † reduc †

“en hic in roseis latet papillis.”

sed te iam ferre Herculi labos est:

tanto ten fastu negas, amice?

dic nobis ubi sis futurus, ede

audacter, committe, crede luci.

nunc te lacteolae tenent puellae?

si linguam clauso tenes in ore,

fructus proicies amoris omnes:

verbosa gaudet Venus loquella.

vel vi vis, licet obseres palatum,

dum veri sis particeps amoris.

O rem ridiculam, Cato, et iocosam

dignamque auribus et tuo cachinno.

ride, quidquid amas, Cato, Catullum:

res est ridicula et nimis iocosa.

deprendi modo pupulum puellae

trusantem: hunc ego, si placet Dionae,

pro telo rigida mea cecidi.

Pulchre convenit improbis cinaedis,

Mamurrae pathicoque Caesarique.

nec mirum: maculae pares utrisque,

urbana altera et illa Formiana,

impressae resident nec eluentur:

morbosi pariter gemelli utrique,

uno in lecticulo erudituli ambo,

non hic quam ille magis vorax adulter,

rivales socii puellularum:

pulchre convenit improbis cinaedis.

Caeli, Lesbia nostra, Lesbia illa,

illa Lesbia, quam Catullus unam

plus quam se atque suos amavit omnes,

nunc in quadriviis et angiportis

glubit magnanimi Remi nepotes.

Non custos si fingar ille Cretum,

non si Pegaseo ferar volatu,

non Ladas ego pinnipesve Perseus,

non Rhesi niveae citaeque bigae:

adde huc plumipedes volatilesque,

ventorumque simul require cursum,

quos vinctos, Cameri, mihi dicares:

defessus tamen omnibus medullis

et multis langoribus peresus

essem te mihi, amice, quaeritando.

Bononiensis Rufa Rufulum fellat,

uxor Meneni, saepe quam in sepulcretis

vidistis ipso rapere de rogo cenam,

cum devolutum ex igne prosequens panem

ab semiraso tunderetur ustore.

Num te leaena montibus Libystinis

aut Scylla latrans infima inguinum parte

tam mente dura procreavit ac taetra,

ut supplicis vocem in novissimo casu

contemptam haberes, ah nimis fero corde?

Collis o Heliconii

cultor, Uraniae genus,

qui rapis teneram ad virum

virginem, o Hymenaee Hymen,

o Hymen Hymenaee,

cinge tempora floribus

suave olentis amaraci,

flammeum cape, laetus huc,

huc veni niveo gerens

luteum pede soccum,

excitusque hilari die

nuptialia concinens

voce carmina tinnula

pelle humum pedibus, manu

pineam quate taedam.

namque Vinia Manilo,

qualis Idalium colens

venit ad Phrygium Venus

iudicem, bona cum bona

nubet alite virgo,

floridis velut enitens

myrtus Asia ramulis,

quos hamadryades deae

ludicrum sibi rosido

nutriunt umore.

quare age huc aditum ferens

perge linquere Thespiae

rupis Aonios specus,

nympha quos super irrigat

frigerans Aganippe,

ac domum dominam voca

coniugis cupidam novi,

mentem amore revinciens

ut tenax hedera huc et huc

arborem implicat errans.

vosque item simul, integrae

virgines, quibus advenit

par dies, agite in modum

dicite, “o Hymenaee Hymen,

o Hymen Hymenaee.”

ut libentius, audiens

se citarier ad suum

munus, huc aditum ferat

dux bonae Veneris, boni

coniugator amoris.

quis deus magis anxiis

est petendus amantibus?

quem colent homines magis

caelitum? o Hymenaee Hymen,

o Hymen Hymenaee.

te suis tremulus parens

invocat, tibi virgines

zonula solvunt sinus,

te timens cupida novus

captat aure maritus.

tu fero iuveni in manus

floridam ipse puellulam

dedis a gremio suae

matris, o Hymenaee Hymen,

o Hymen Hymenaee.

nil potest sine te Venus

fama quod bona comprobet

commodi capere: at potest

te volente. quis huic deo

compararier ausit?

nulla quit sine te domus

liberos dare, nec parens

stirpe nitier: at potest

te volente. quis huic deo

compararier ausit?

quae tuis careat sacris

non queat dare praesides

terra finibus: at queat

te volente. quis huic deo

compararier ausit?

claustra pandite ianuae,

virgo adest. viden ut faces

splendidas quatiunt comas?

tardet ingenuus pudor:

quem tamen magis audiens

flet quod ire necesse est.

flere desine. Non tibi, Au-

runculeia, periculum est

ne qua femina pulchrior

clarum ab Oceano diem

viderit venientem.

talis in vario solet

divitis domini hortulo

stare flos hyacinthinus.

sed moraris, abit dies:

prodeas, nova nupta.

prodeas, nova nupta, si

iam videtur, et audias

nostra verba. vide ut faces

aureas quatiunt comas:

prodeas, nova nupta.

non tuus levis in mala

deditus vir adultera

probra turpia persequens

a tuis teneris volet

secubare papillis,

lenta quin velut adsitas

vitis implicat arbores,

implicabitur in tuum

complexum. Sed abit dies:

prodeas, nova nupta.

o cubile quod omnibus

candido pede lecti,

quae tuo veniunt ero,

quanta gaudia, quac vaga

nocte, quae medio die

gaudeat! sed abit dies:

Prodeas, nova nupta.

tollite, o pueri, faces:

flammeum video venire.

ite, concinite in modum

“o Hymen Hymenaee io,

o Hymen Hymenaee.”

ne diu taceat procax

fescennina iocatio,

nec nuces pueris neget

desertum domini audiens

concubinus amorem.

da nuces pueris, iners

concubine: satis diu

lusisti nucibus: libet

iam servire Talasio.

concubine, nuces da.

sordebant tibi vilicae,

concubine, hodie atque heri:

nunc tuum cinerarius

tondet os. miser ah miser

concubine, nuces da.

diceris male te a tuis

unguentate glabris marite

abstinere: sed abstine.

o Hymen Hymenaee io,

o Hymen Hymenaee.

scimus haec tibi quae licent

sola cognita: sed marito

ista non eadem licent.

o Hymen Hymenaee io,

o Hymen Hymenaee.

nupta, tu quoque quae tuus

vir petet cave ne neges,

ne petitum aliunde eat.

o Hymen Hymenaee io,

o Hymen Hymenaee.

en tibi domus ut potens

et beata viri tui:

quae tibi sine serviat

(o Hymen Hymenaee io,

o Hymen Hymenaee).

usque dum tremulum movens

cana tempus anilitas

omnia omnibus adnuit.

o Hymen Hymenaee io,

o Hymen Hymenaee.

transfer omine cum bono

limen aureolos pedes,

rasilemque subi forem.

o Hymen Hymenaee io,

o Hymen Hymenaee.

adspice unus ut accubans

vir tuus Tyrio in toro

totus immineat tibi.

o Hymen Hymenaee io,

o Hymen Hymenaee.

illi non minus ac tibi

pectore uritur intimo

flamma, sed penite magis

o Hymen Hymenaee io,

o Hymen Hymenaee.

mitte bracchiolum teres,

praetextate, puellulae:

iam cubile adeat viri.

o Hymen Hymenaee io,

o Hymen Hymenaee.

o bonae senibus viris

cognitae bene feminae,

conlocate puellulam.

o Hymen Hymenaee io,

o Hymen Hymenaee.

iam licet venias, marite:

uxor in thalamo tibi est

ore floridulo nitens

alba parthenice velut

luteumve papaver.

at, marite, (ita me iuvent

caelites) nihilo minus

pulcher es, neque te Venus

neglegit. sed abit dies:

perge, ne remorare.

non diu remoratus es,

iam venis. bona te Venus

iuverit, quoniam palam

quod cupis cupis et bonum

non abscondis amorem.

ille pulveris Africi

siderumque micantium

subducat numerum prius,

qui vestri numerare vult

multa milia ludi.

ludite ut libet, et brevi

liberos date. non decet

tam vetus sine liberis

nomen esse, sed indidem

semper ingenerari.

Torquatus volo parvulus

matris e gremio suae

porrigens teneras manus

dulce rideat ad patrem

semihiante labello.

sit suo similis patri

Manlio et facile insciis

noscitetur ab omnibus

et pudicitiam suae

matris indicet ore.

talis illius a bona

matre laus genus adprobet

qualis unica ab optima

matre Telemacho manet

fama Penelopeo.

claudite ostia, virgines:

lusimus satis. at, boni

coniuges, bene vivite et

munere adsiduo valentem

exercete iuventam.

Vesper adest: iuvenes, consurgite: vesper Olympo

exspectata diu vix tandem lumina tollit.

surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas;

iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.

Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.

cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra:

nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.

sic certe est: viden ut perniciter exsiluere?

non temere exsiluere; canent quod vincere par est.

Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee.

non facilis nobis, aequales, palma parata est:

adspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.

non frustra meditantur; habent memorabile quod sit.

nec mirum, penitus quae tota mente laborant.

nos alio mentes, alio divisimus aures:

iure igitur vincemur; amat victoria curam.

quare nunc animos saltem convertite vestros:

dicere iam incipient, iam respondere decebit.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?

qui natam possis complexu avellere matris,

complexu matris retinentem avellere natam

et iuveni ardenti castam donare puellam.

quid faciunt hostes capta crudelius urbe?

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis?

qui desponsa tua firmes conubia flammma,

quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,

nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.

quid datur a divis felici optatius hora?

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam

namque tuo adventu vigilat custodia semper.

nocte latent fures, quos idem saepe revertens,

Hespere, mutato comprendis nomine eosdem.

at libet innuptis ficto te carpere questu.

quid tum, si carpunt tacita quem mente requirunt?

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,

ignotus pecori, nullo convulsus aratro,

quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber,

multi illum pueri, multae optavere puellae;

idem cum tenui carptus defloruit ungui,

nulli illum pueri, nullae optavere puellae:

sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est;

cum castum amisit polluto corpore florem,

nec pueris iucunda manet nec cara puellis.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

ut vidua in nudo vitis quac nascitur arvo

nunquam se extollit, nunquam mitem educat unam,

sed tenerum prono deflectens pondere corpus

iam iam contingit summum radice flagellum,

hanc nulli agricolae, nulli accoluere iuvenci;

at si forte eadem est ulmo coniuncta marito,

multi illam agricolae, multi accoluere iuvenci:

sic virgo, dum intacta manet, dum inculta senescit;

cum par conubium maturo tempore adepta est,

cara viro magis et minus est invisa parenti.

et tu ne pugna cum tali coniuge, virgo.

non aequum est pugnare, pater cui tradidit ipse,

ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.

virginitas non tota tua est, ex parte parentum est:

tertia pars patri, pars est data tertia matri,

tertia sola tua est. noli pugnare duobus,

qui genero sua iura simul cum dote dederunt.

Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee.

Super alta vectus Attis celeri rate maria

Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit

adiitque opaca silvis redimita loca deae,

stimulatus ibi furenti rabie, vagus animis

devolvit ili acuto sibi pondera silice.

itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro,

etiam recente terrae sola sanguine maculans

niveis citata cepit manibus leve typanum,

typanum, tubam Cybelles, tua, mater, initia,

quatiensque terga tauri teneris cava digitis

canere haec suis adorta est tremebunda comitibus

“agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul,

simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora,

aliena quae petentes velut exsules loca

sectam meam exsecutae duce me mihi comites

rapidum salum tulistis truculentaque pelagi

et corpus evirastis Veneris nimio odio,

hilarate erae citatis erroribus animum.

mora tarda mente cedat; simul ite, sequimini

Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora deae,

ubi cymbalum sonat vox, ubi tympana reboant,

tibicen ubi canit Phryx curvo grave calamo,

ubi capita maenades vi iaciunt hederigerae,

ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant,

ubi suevit illa divae volitare vaga cohors,

quo nos decet citatis celerare tripudiis.”

simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier,

thiasus repente linguis trepidantibus ululat,

leve tympanum remugit, cava cymbala recrepant,

viridem citus adit Idam properante pede chorus.

furibunda simul anhelans vaga vadit animam agens

comitata tympano Attis per opaca nemora dux,

veluti iuvenca vitans onus indomita iugi:

rapidae ducem secuntur Gallae properipedem.

itaque, ut domum Cybelles tetigere lassulae,

nimio e labore somnum capiunt sine Cerere.

piger his labante langore oculos sopor operit:

abit in quiete molli rabidus furor animi.

sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis

lustravit aethera album, sola dura, mare ferum,

pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus,

ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit:

trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.

ita de quiete molli rapida sine rabie

simul ipsa pectore Attis sua facta recoluit,

liquidaque mente vidit sine quis ubique foret,

animo aestuante rusum reditum ad vada tetulit.

ibi maria vasta visens lacrimantibus oculis

patriam adlocuta maesta est ita voce miseriter:

“patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,

ego quam miser relinquens, dominos ut erifugae

famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,

ut apud nivem et ferarum gelida stabula forem

et earum omnia adirem furibunda latibula,

ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?

cupit ipsa pupula ad te sibi derigere aciem,

rabie fera carens dum breve tempus animus est.

egone a mea remota haec ferar in nemora domo?

patria, bonis, amicis, genitoribus abero?

abero foro, palaestra, stadio, et gymnasiis?

miser ah miser, querendum est etiam atque etiam, anime.

quod enim genus figurae est ego non quod obierim?

ego mulier, ego adulescens, ego ephebus, ego puer,

ego gymnasi fui flos, ego eram decus olei:

mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,

mihi floridis corollis redimita domus erat,

linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.

ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?

ego maenas, ego mei pars, ego vir sterilis ero?

ego viridis algida Idae nive amicta loca colam?

ego vitam agam sub altis Phrygiae columinibus,

ubi cerva silvicultrix, ubi aper nemorivagus?

iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet.”

roseis ut huic labellis sonitus citus abiit

geminas deorum ad aures nova nuntia referens,

ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus

laevumque pecoris hostem stimulans ita loquitur.

“Agedum,” inquit, “age ferox i, fac ut hunc furor agitet,

fac uti furoris ictu reditum in nemora ferat,

mea libere nimis qui fugere imperia cupit.

age caede terga cauda, tua verbera patere,

fac cuncta mugienti fremitu loca retonent,

rutilam ferox torosa cervice quate iubam.”

ait haec minax Cybelle religatque iuga manu.

ferus ipse sese adhortans rabidum incitat animo,

vadit, fremit, refringit virgulta pede vago.

at ubi umida albicantis loca litoris adiit

tenerumque vidit Attin prope marmora pelagi,

facit impetum: ille demens fugit in nemora fera:

ibi semper omne vitae spatium famula fuit.

dea magna, dea Cybelle, dea domina Dindymi,

procul a mea tuus sit furor omnis, era, domo:

alios age incitatos, alios age rabidos.

Peliaco quondam prognatae vertice pinus

dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas

Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,

cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,

auratam optantes Colchis avertere pellem

ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,

caerula verrentes abiegnis aequora palmis.

diva quibus retinens in summis urbibus arces

ipsa levi fecit volitantem flamine currum,

pinea coniungens inflexae texta carinae.

illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.

quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor

tortaque remigio spumis incanduit unda,

emersere freti candenti e gurgite vultus

aequoreae monstrum Nereides admirantes.

illa, siqua alia, viderunt luce marinas

mortales oculis nudato corpore nymphas

nutricum tenus exstantes e gurgite cano.

tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,

tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,

tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.

o nimis optato saeclorum tempore nati

heroes, salvete, deum genus, o bona matrum

progenies, salvete iterum

vos ego saepe meo, vos carmine compellabo,

teque adeo eximie taedis felicibus aucte

Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,

ipse suos divum genitor concessit amores.

tene Thetis tenuit pulcherrirna Nereine?

tene suam Tethys concessit ducere neptem

Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?

quae simul optatae finito tempore luces

advenere, domum conventu tota frequentat

Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:

dona ferunt prae se, declarant gaudia vultu.

deseritur Cieros, linquunt Phthiotica Tempe

Crannonisque domos ac moenia Larisaea,

Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.

rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,

non humilis curvis purgatur vinea rastris,

non glaebam prono convellit vomere taurus,

non falx attenuat frondatorum arboris umbram,

squalida desertis robigo infertur aratris.

ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit

regia, fulgenti splendent auro atque argento.

candet ebur soliis, conlucent pocula mensae,

tota domus gaudet regali splendida gaza.

pulvinar vero divae geniale locatur

sedibus in medus, Indo quod dente politum

tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.

haec vestis priscis hominum variata figuris

heroum mira virtutes indicat arte.

namque fluentisono prospectans litore Diae

Thesea cedentem celeri cum classe tuetur

indomitos in corde gerens Ariadna furores,

necdum etiam sese quae visit visere credit,

ut pote fallaci quae tunc primum excita somno

desertam in sola miseram se cernat harena.

immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,

irrita ventosae linquens promissa procellae.

quem procul ex alga maestis Minois ocellis

saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,

prospicit et magnis curarum fluctuat undis,

non flavo retinens subtilem vertice mitram,

non contecta levi velatum pectus amictu,

non tereti strophio lactentis vincta papillas,

omnia quae toto delapsa e corpore passim

ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.

sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus

illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,

toto animo, tota pendebat perdita mente.

ah misera, adsiduis quam luctibus exsternavit

spinosas Erycina serens in pectore curas

illa tempestate, ferox quo ex tempore Theseus

egressus curvis e litoribus Piraei

attigit iniusti regis Gortynia tecta.

nam perhibent olim crudeli peste coactam

Androgeoneae poenas exsolvere caedis

electos iuvenes simul et decus innuptarum

Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.

quis angusta malis cum moenia vexarentur,

ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis

proicere optavit potius quam talia Cretam

funera Cecropiae nec funera portarentur.

atque ita nave levi nitens ac lenibus auris

magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.

hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo

regia, quam suavis exspirans castus odores

lectulus in molli complexu matris alebat,

quales Eurotae progignunt flumina myrtos

aurave distinctos educit verna colores,

non prius ex illo flagrantia declinavit

lumina quam cuncto concepit corpore flammam

funditus atque imis exarsit tota medullis.

heu misere exagitans immiti corde furores,

sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,

quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,

qualibus incensam iactastis mente puellam

fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!

quantos illa tulit languenti corde timores,

quanto saepe magis fulgore expalluit auri,

cum saevum cupiens contra contendere monstrum

aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.

non ingrata tamen frustra munuscula divis

promittens tacito succendit vota labello.

nam velut in summo quatientem bracchia Tauro

quercum aut conigeram sudanti cortice pinum

indomitus turbo contorquens flamine robur

eruit (illa procul radicitus exturbata

prona cadit, † lateque cum eius obvia frangens),

sic domito saevum prostravit corpore Theseus

nequiquam vanis iactantem cornua ventis.

inde pedem sospes multa cum laude reflexit

errabunda regens tenui vestigia filo,

ne labyrintheis e flexibus egredientem

tecti frustraretur inobservabilis error.

sed quid ego a primo digressus carmine plura

commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,

ut consanguineae complexum, ut denique matris,

quae misera in gnata deperdita laetabatur,

omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,

aut ut vecta rati spumosa ad litora Diae

venerit, aut ut eam devinctam lumina somno

liquerit immemori discedens pectore coniunx?

saepe illam perhibent ardenti corde furentem

clarisonas imo fudisse ex pectore voces,

ac tum praeruptos tristem conscendere montes

unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,

tum tremuli salis adversas procurrere in undas

mollia nudatae tollentem tegmina surae,

atque haec extremis maestam dixisse querelis,

frigidulos udo singultus ore cientem:

“sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,

perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?

sicine discedens neglecto numine divum

immernor ah devota domum periuria portas?

nullane res potuit crudelis flectere mentis

consilium? tibi nulla fuit clementia praesto

immite ut nostri vellet miserescere pectus?

at non haec quondam blanda promissa dedisti

voce mihi, non haec miserae sperare iubebas,

sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:

quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.

nunc iam nulla viro iuranti femina credat,

nulla viri speret sermones esse fideles:

quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,

nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:

sed simul ac cupidae mentis satiata libido est,

dicta nihil meminere, nihil periuria curant.

certe ego te in medio versantem turbine leti

eripui et potius germanum amittere crevi

quam tibi fallaci supremo in tempore deessem:

pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque

praeda neque iniecta tumulabor mortua terra.

quaenam te genuit sola sub rupe leaena,

quod mare conceptum spumantibus exspuit undis.

quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charybdis,

talia qui reddis pro dulci praemia vita?

si tibi non cordi fuerant conubia nostra,

saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,

at tamen in vestras potuisti ducere sedes

quae tibi iucundo famularer serva labore

candida permulcens liquidis vestigia lymphis

purpureave tuum constemens veste cubile.

sed quid ego ignaris nequiquam conqueror auris

exsternata malo, quae nullis sensibus auctae

nec missas audire queunt nec reddere voces?

ille autem prope iam mediis versatur in undis,

nec quisquam adparet vacua mortalis in alga.

sic nimis insultans extremo tempore saeva

fors etiam nostris invidit questibus auris.

Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo

Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,

indomito nec dira ferens stipendia tauro

perfidus in Creta religasset navita funem,

nec malus hic celans dulci crudelia forma

consilia in nostris requiesset sedibus hospes!

nam quo me referam? quali spe perdita nitor?

Idaeosne petam montes? ah, gurgite lato

discernens ponti truculentum ubi dividit aequor?

an patris auxilium sperem, quemne ipsa reliqui

respersum iuvenem fraterna caede secuta?

coniugis an fido consoler memet amore,

quine fugit lentos incurvans gurgite remos?

praeterea nullo litus, sola insula, tecto,

nec patet egressus pelagi cingentibus undis:

nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,

omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.

non tamen ante mihi languescent lumina morte,

nec prius a fesso secedent corpore sensus

quam iustam a divis exposcam prodita multam

caelestumque fidem postrema comprecer hora.

quare, facta virum multantes vindice poena

Eumenides, quibus anguino redimita capillo

frons exspirantis praeportat pectoris iras,

huc huc adventate, meas audite querelas,

quas ego, vae miserae, extremis proferre medullis

cogor inops, ardens, amenti caeca furore.

quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,

vos nolite pati nostrum vanescere luctum,

sed quali solam Theseus me mente reliquit,

tali mente, deae, funestet seque suosque.”

has postquam maesto profudit pectore voces

supplicium saevis exposcens anxia factis,

adnuit invicto caelestum numine rector,

quo nutu tellus atque horrida contremuerunt

aequora concussitque micantia sidera mundus.

ipse autem caeca mentem caligine Theseus

consitus oblito dimisit pectore cuncta

quae mandata prius constanti mente tenebat,

dulcia nec maesto sustollens signa parenti

sospitem Erechtheum se ostendit visere portum

namque ferunt olim, classi cum moenia divae

linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,

talia complexum iuveni mandata dedisse:

“gnate mihi longe iucundior unice vita,

gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus

reddite in extrema nuper mihi fine senectae,

quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus

eripit invito mihi te, cui languida nondum

lumina sunt gnati cara saturata figura,

non ego te gaudens laetanti pectore mittam,

nec te ferre sinam fortunae signa secundae,

sed primum multas expromam mente querelas

canitiem terra atque infuso pulvere foedans,

inde infecta vago suspendam lintea malo,

nostros ut luctus nostraeque incendia mentis

carbasus obscurata decet ferrugine Hibera.

quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,

quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei

adnuit, ut tauri respergas sanguine dextram,

tum vero facito ut memori tibi condita corde

haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,

ut simul ac nostros invisent lumina collis,

funestam antennae deponant undique vestem

candidaque intorti sustollant vela rudentes,

quam primum cernens ut laeta gaudia mente

agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.”

haec mandata prius constanti mente tenentem

Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes

aerium nivei montis liquere cacumen.

at pater, ut summa prospectum ex arce petebat

anxia in adsiduos absumens lumina fletus,

cum primum inflati conspexit lintea veli,

praecipitem sese scopulorum e vertice iecit

amissum credens immiti Thesea fato.

sic funesta domus ingressus tecta paterna

morte ferox Theseus, qualem Minoidi luctu

obtulerat mente immemori, talem ipse recepit.

quae tum prospectans cedentem maesta carinam

multiplices animo volvebat saucia curas.

at parte ex alia florens volitabat Iacchus

cum thiaso satyrorum et Nysigenis silenis

te quaerens, Ariadna, tuoque incensus arnore.

quae tum alacres passim lymphata mente furebant

euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.

harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,

pars e divulso iactabant membra iuvenco,

pars sese tortis serpentibus incingebant,

pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,

orgia quae frustra cupiunt audire profani,

plangebant aliae proceris tympana palmis

aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant,

multis raucisonos efflabant cornua bombos

barbaraque horribili stridebat tibia cantu.

talibus amplifice vestis decorata figuris

pulvinar complexa suo velabat amictu.

quae postquam cupide spectando Thessala pubes

expleta est, sanctis coepit decedere divis.

hic, qualis flatu placidum mare matutino

horrificans Zephyrus proclivas incitat undas

aurora exoriente vagi sub limina solis,

quae tarde primum clementi flamine pulsae

procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,

post vento crescente magis magis increbescunt

purpureaque procul nantes ab luce refulgent,

sic tum vestibuli linquentes regia tecta

ad se quisque vago passim pede discedebant.

quorum post abitum princeps e vertice Peli

advenit Chiron portans silvestria dona:

nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis

montibus ora creat, quos propter fluminis undas

aura parit flores tepidi fecunda Favoni,

hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,

quo permulsa domus iucundo risit odore.

confestim Penios adest, viridantia Tempe,

Tempe quae silvae cingunt super impendentes,

naiasin linquens Doris celebranda choreis,

non vacuus: namque ille tulit radicitus altas

fagos ac recto proceras stipite laurus,

non sine nutanti platano lentaque sorore

flammati Phaethontis et aeria cupressu.

haec circum sedes late contexta locavit,

vestibulum ut molli velatum fronde vireret.

post hunc consequitur sollerti corde Prometheus

extenuata gerens veteris vestigia poenae

quam quondam silici restrictus membra catena

persolvit pendens e verticibus praeruptis.

inde pater divum sancta cum coniuge natisque

advenit, caelo te solum, Phoebe, relinquens

unigenamque simul cultricem montibus Idri:

Pelea nam tecum pariter soror adspernata est

nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.

qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,

large multiplici constructae sunt dape mensae,

cum interea infirmo quatientes corpora motu

veridicos Parcae coeperunt edere cantus.

his corpus tremulum complectens undique vestis

candida purpurea talos incinxerat ora,

at roseae niveo residebant vertice vittae,

aeternumque manus carpebant rite laborem.

laeva colum molli lana retinebat amictum,

dextera tum leviter deducens fila supinis

formabat digitis, tum prono in pollice torquens

libratum tereti versabat turbine fusum,

atque ita decerpens aequabat semper opus dens,

laneaque aridulis haerebant morsa labellis

quae prius in levi fuerant exstantia filo.

ante pedes autem candentis mollia lanae

vellera virgati custodibant calathisci.

haec tum clarisona vellentes vellera voce

talia divino fuderunt carmine fata,

carmine perfidiae quod post nulla arguet aetas:

“o decus eximium magnis virtutibus augens,

Emathiae tutamen opis, clarissime nato,

accipe quod laeta tibi pandunt luce sorores,

veridicum oraclum. sed vos, quae fata secuntur,

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

adveniet tibi iam portans optata maritis

Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,

quae tibi flexanimo mentem perfundat amore

languidulosque paret tecum coniungere somnos

levia substernens robusto bracchia collo.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nulla domus tales unquam contexit amores,

nullus amor tali coniunxit foedere amantes

qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nascetur vobis expers terroris Achilles,

hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,

qui persaepe vago victor certamine cursus

flammea praevertet celeris vestigia cervae.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

non illi quisquam bello se conferet heros,

cum Phrygii Teucro manabunt sanguine campi

Troicaque obsidens longinquo moenia bello

periuri Pelopis vastabit tertius heres.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

illius egregias virtutes claraque facta

saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,

cum incultum cano solvent a vertice crinem

putridaque infirmis variabunt pectora palmis.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

namque velut densas praecerpens messor aristas

sole sub ardenti flaventia demetit arva,

Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,

quae passim rapido diffunditur Hellesponto,

cuius iter caesis angustans corporum acervis

alta tepefaciet permixta fiumina caede.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

denique testis erit morti quoque reddita praeda

cum teres excelso coacervatum aggere bustum

excipiet niveos percussae virginis artus.

Currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis

urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,

alta Polyxenia madefient caede sepulcra,

quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,

proiciet truncum submisso poplite corpus.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

quare agite optatos animi coniungite amores.

accipiat coniunx felici foedere divam,

dedatur cupido iam dudum nupta marito.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

non illam nutrix orienti luce revisens

hesterno collum poterit circumdare filo

(currite ducentes subtegmina, currite, fusi),

anxia nec mater discordis maesta puellae

secubitu caros mittet sperare nepotes.

currite ducentes subtegmina, currite, fusi.”

talia praefantes quondam felicia Pelei

carmina divino cecinerunt pectore Parcae.

praesentes namque ante domos invisere castas

heroum et sese mortali ostendere coetu

caelicolae nondum spreta pietate solebant.

saepe pater divum templo in fulgente, revisens

annua cum festis venissent sacra diebus,

conspexit terra centum procumbere tauros.

saepe vagus Liber Parnasi vertice summo

Thyiadas effusis euantis crinibus egit,

cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes

acciperent laeti divum fumantibus aris.

saepe in letifero belli certamine Mavors

aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo

armatas hominum est praesens hortata catervas.

sed postquam tellus scelere est imbuta nefando,

iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,

perfudere manus fraterno sanguine fratres,

destitit exstinctos natus lugere parentes,

optavit genitor primaevi funera nati

Liber ut innuptae poteretur flore novercae,

ignaro mater substernens se impia nato

impia non verita est divos scelerare parentes,

omnia fanda nefanda malo permixta furore

iustificam nobis mentem avertere deorum.

quare nec talis dignantur visere coetus

nec se contingi patiuntur lumine claro.

Etsi me adsiduo defectum cura dolore

sevocat a doctis, Ortale, virginibus,

nec potis est dulcis Musarum expromere fetus

mens animi: tantis fluctuat ipsa malis,—

namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris

pallidulum manans adluit unda pedem,

Troia Rhoeteo quem subter litore tellus

Ereptum nostris obterit ex oculis.



nunquam ego te vita frater amabilior

adspiciam posthac: at certe semper amabo,

semper maesta tua carmina morte canam,

qualia sub densis ramorum concinit umbris

Daulias absumpti fata gemens Ityli,—

sed tamen in tantis maeroribus, Ortale, mitto

haec expressa tibi carmina Battiadae,

ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis

effluxisse meo forte putes animo,

ut missum sponsi furtivo munere malum

procurrit casto virginis e gremio,

quod miserae oblitae molli sub veste locatum,

dum adventu matris prosilit, excutitur;

atque illud prono praeceps agitur decursu,

huic manat tristi conscius ore rubor.

Omnia qui magni dispexit lumina mundi,

qui stellarum ortus comperit atque obitus,

flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,

ut cedant certis sidera temporibus,

ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans

dulcis amor gyro devocet aerio,

idem me ille Conon caelesti in lumine vidit

e Bereniceo vertice caesariem

fulgentem clare, quam cunctis illa deorum

levia protendens bracchia pollicita est,

qua rex tempestate novo auctus hymenaeo

vastatum finis iuerat Assyrios,

dulcia nocturnae portans vestigia rixae

quam de virgineis gesserat exuviis.

estne novis nuptis odio Venus, atque parentum

frustrantur falsis gaudia lacrimulis

ubertim thalami quas intra limina fundunt?

non, ita me divi vera gemunt, iuerint.

id mea me multis docuit regina querelis

invisente novo proelia torva viro.

at tu non orbum luxti deserta cubile,

sed fratris cari flebile discidium?

quam penitus maestas exedit cura medullas!

ut tibi tunc toto pectore sollicitae

sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe

cognoram a parva virgine magnanimam.

anne bonum oblita es facinus, quo regium adepta es

coniugium, quod non fortior ausit alis?

sed tum maesta virum mittens quae verba locuta es!

Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu !

quis te mutavit tantus deus? an quod amantes

non longe a caro corpore abesse volunt?

atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis

non sine taurino sanguine pollicita es,

si reditum tetulisset. is haud in tempore longo

captam Asiam Aegypti finibus addiderat.

quis ego pro factis caelesti reddita coetu

pristina vota novo munere dissolvo.

invita, o regina, tuo de vertice cessi,

invita: adiuro teque tuumque caput:

digna ferat quod si quis inaniter adiurarit:

sed qui se ferro postulet esse parem?

ille quoque eversus mons est quem maximum in oris

progenies Thiae clara supervehitur,

cum Medi peperere novum mare, cumque inventus

per medium classi barbara navit Athon.

quid facient crines, cum ferro talia cedant?

Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,

et qui principio sub terra quaerere venas

institit ac ferri fingere duritiem!

abiunctae paulo ante comae mea fata sorores

lugebant, cum se Memnonis Aethiopis

unigena impellens nutantibus aera pennis

obtulit Arsinoes † elocridicos ales equus,

isque per aetherias me tollens avolat umbras

et Veneris casto conlocat in gremio.

ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,

Graia Canopiis incola litoribus,

†hi dii ven ibi vario ne solum in lumine caeli

ex Ariadneis aurea temporibus

fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus

devotae flavi verticis exuviae,

uvidulam a fletu cedentem ad temple deum me

sidus in antiquis diva novum posuit:

Virginis et saevi contingens namque Leonis

lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,

vertor in occasum, tardum dux ante Booten,

qui vix sero alto mergitur Oceano.

sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,

lux autem canae Tethyi restituit,

(pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo:

namque ego non ullo vera timore tegam,

nec si me infestis discerpent sidera dictis,

condita quin veri pectoris evoluam)

non his tam laetor rebus quam me afore semper

afore me a dominae vertice discrucior,

quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus expers

unguentis, una milia multa bibi.

nunc vos optato quom iunxit lumine taeda,

non prius unanimis corpora coniugibus

tradite nudantes reiecta veste papillas,

quam iucunda mihi munera libet onyx,

vester onyx, casto colitis quae iura cubili.

sed quae se impuro dedit adulterio,

illius ah mala dona levis bibat irrita pulvis:

namque ego ab indignis praemia nulla peto.

sed magis, o nuptae, semper concordia vestras,

semper amor sedes incolat adsiduus.

tu vero, regina, tuens cum sidera divam

placabis festis luminibus Venerem,

unguinis expertem non siris esse tuam me,

sed potius largis adfice muneribus.

sidera cur retinent? utinam coma regia fiam

proximus Hydrochoi fulgeret Oarion.

O dulci iucunda viro, iucunda parenti,

salve, teque bona Iuppiter auctet ope,

Ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne

olim, cum sedes ipse senex tenuit,

quamque ferunt rursus voto servisse maligne,

postquam es porrecto facta marita sene,

dic agedum nobis quare mutata feraris

in dominum veterem deseruisse fidem.

“non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)

culpa mea est, quamquam dicitur esse mea,

nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:

†verum istius populi ianua qui te facit!

qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,

ad me omnes clamant, “Ianua, culpa tua est.””

non istuc satis est uno te dicere verbo,

sed facere ut quivis sentiat et videat.

“qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.”

nos volumus; nobis dicere ne dubita.

“primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,

falsum est. non illam vir prior attigerit,

languidior tenera cui pendens sicula beta

nunquam se mediam sustulit ad tunicam:

sed pater illius gnati violasse cubile

dicitur et miseram conscelerasse domum,

sive quod impia mens caeco flagrabat amore,

seu quod iners sterili semine natus erat

et quaerendus is unde foret nervosius illud

quod posset zonam solvere virgineam.”

egregium narras mira pietate parentem,

qui ipse sui gnati minxerit in gremium.

“atqui non solum hoc se dicit cognitum habere

Brixia † chinea suppositum specula,

flavus quam molli praecurrit flumine Mella,

Brixia, Veronae mater amata meae,

sed de Postumio et Corneli narrat amore,

cum quibus illa malum fecit adulterium.

dixerit hic aliquis, “quid? tu istaec, Ianua, nosti,

cui nunquam domini limine abesse licet,

nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo

tantum operire soles aut aperire domum?”

saepe illam audivi furtiva voce loquentem

solam cum ancillis haec sua flagitia,

nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi

speraret nec linguam esse nec auriculam.

praeterea addebat quendam, quem dicere nolo

nomine ne tollat rubra supercilia.

longus homo est, magnas cui lites intulit olim

falsum mendaci ventre puerperium.”

Quod mihi fortuna casuque oppressus acerbo

conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,

naufragum ut eiectum spumantibus aequoris undis

sublevem et a mortis limine restituam,

quem neque sancta Venus molli requiescere somno

desertum in lecto caelibe perpetitur,

nec veterum dulci scriptorum carmine musae

oblectant, cum mens anxia pervigilat,

id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum

muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.

sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,

neu me odisse putes hospitis officium,

accipe quis merser fortunae fluctibus ipse,

ne amplius a misero dona beata petas.

tempore quo primum vestis mihi tradita pura est,

iucundum cum aetas florida ver ageret,

multa satis lusi; non est dea nescia nostri

quae dulcem curis miscet amaritiem:

sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors

abstulit. o misero frater adempte mihi,

tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,

tecum una tota est nostra sepulta domus,

omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

quae tuus in vita dulcis alebat amor.

cuius ego interitu tota de mente fugavi

haec studia atque omnes delicias animi.

quare, quod scribis Veronae turpe Catullo

esse quod hic quisquis de meliore nota

frigida deserto tepefactet membra cubili,

id, Manli, non est turpe, magis miserum est.

ignosces igitur, si, quae mihi luctus ademit,

haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.

nam quod scriptorum non magna est copia apud me,

hoc fit quod Romae vivimus: illa domus,

illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas;

huc una ex multis capsula me sequitur.

quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna

id facere aut animo non satis ingenuo

quod tibi non utriusque petenti copia parta est:

ultro ego deferrem, copia si qua foret.

non possum reticere, deae, qua me Allius in re

iuverit aut quantis iuverit officiis,

ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas

illius hoc caeca nocte tegat studium:

sed dicam vobis, vos porro dicite multis

milibus et facite haec charta loquatur anus



notescatque magis mortuus atque magis,

nec tenuem texens sublimis aranea telam

in deserto Alli nomine opus faciat.

nam mihi quam dederit duplex Amathusia curam

scitis, et in quo me corruerit genere,

cum tantum arderem quantum Trinacria rupes

lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,

maesta neque adsiduo tabescere lumina fletu

cessarent tristique imbre madere genae,

qualis in aerii perlucens vertice montis

rivus muscoso prosilit e lapide,

qui, cum de prone praeceps est valle volutus,

per medium densi transit iter populi,

dulce viatori lasso in sudore levamen

cum gravis exustos aestus hiulcat agros.

hic, velut in nigro iactatis turbine nautis

lenius adspirans aura secunda venit

iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,

tale fuit nobis Allius auxilium.

is clausum lato patefecit limite campum,

isque domum nobis isque dedit dominae,

ad quam communes exerceremus amores.

quo mea se molli candida diva pede

intulit et trito fulgentem in limine plantam

innixa arguta constituit solea,

coniugis ut quondam flagrans advenit amore

Protesilaeam Laodamia domum

inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro

hostia caelestis pacificasset eros.

nil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,

quod temere invitis suscipiatur eris.

quam ieiuna pium desideret ara cruorem

docta est amisso Laodamia viro,

coniugis ante coacta novi dimittere collum

quam veniens una atque altera rursus hiems

noctibus in longis avidum saturasset amorem,

posset ut abrupto vivere coniugio:

quod scibant Parcae non longo tempore abesse,

si miles muros isset ad Iliacos:

nam tum Helenae raptu primores Argivorum

coeperat ad sese Troia ciere viros,

Troia (nefas) commune sepulcrum Asiae Europaeque,

Troia virum et virtutum omnium acerba cinis:

quaene etiam nostro letum miserabile fratri

attulit. Hei misero frater adempte mihi,

hei misero fratri iucundum lumen ademptum,

tecum una tota est nostra sepulta domus,

omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

quae tuus in vita dulcis alebat amor.

quem nunc tam longe non inter nota sepulcra

nec prope cognatos compositum cineres,

sed Troia obscena, Troia infelice sepultum

detinet extremo terra aliena solo.

ad quam tum properans fertur simul undique pubes

Graeca penetralis deseruisse focos,

ne Paris abducta gavisus libera moecha

otia pacato degeret in thalamo.

quo tibi tum casu, pulcherrima Laodamia,

ereptum est vita dulcius atque anima

coniugium: tanto te absorbens vertice amoris

aestus in abruptum detulerat barathrum,

quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum

siccare emulsa pingue palude solum,

quod quondam caesis montis fodisse medullis

audit falsiparens Amphitryoniades,

tempore quo certa Stymphalia monstra sagitta

perculit imperio deterioris eri,

pluribus ut caeli tereretur ianua divis,

Hebe nec longa virginitate foret.

sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,

qui tunc indomitam ferre iugum docuit.

nam nec tam carum confecto aetate parenti

una caput seri nata nepotis alit,

qui, cum divitiis vix tandem inventus avitis

nomen testatas intulit in tabulas,

impia derisi gentilis gaudia tollens

suscitat a cano vulturium capiti:

nec tantum niveo gavisa est ulla columbo

compar, quae multo dicitur improbius

oscula mordenti semper decerpere rostro

quam quae praecipue multivola est mulier:

sed tu horum magnos vicisti sola furores,

ut semel es flavo conciliata viro.

aut nihil aut paulo cui tum concedere digna

lux mea se nostrum contulit in gremium,

quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido

fulgebat crocina candidus in tunica.

quae tamenetsi uno non est contenta Catullo,

rara verecundae furta feremus erae,

ne nimium simus stultorum more molesti:

saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,

coniugis in culpa flagrantem concoquit iram

noscens omnivoli plurima furta Iovis.

atqui nec divis homines componier aequum est

ingratum tremuli tolle parentis onus.

nec tamen illa mihi dextra deducta paterna

fragrantem Assyrio venit odore domum,

sed furtiva dedit mira munuscula nocte

ipsius ex ipso dempta viri gremio.

quare illud satis est, si nobis is datur unis

quem lapide illa diem candidiore notat.

hoc tibi quod potui confectum carmine munus

pro multis, Alli, redditur officiis,

ne vestrum scabra tangat robigine nomen

haec atque illa dies atque alia atque alia.

huc addent divi quam plurima, quae Themis olim

antiquis solita est munera ferre piis:

sitis felices et tu simul et tua vita

et domus, in qua nos lusimus et domina,

et qui principio nobis † terram dedit aufert,

a quo sunt primo omnia nata bona,

et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,

lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.

Noli admirari quare tibi femina nulla,

Rufe, velit tenerum supposuisse femur,

non si illam rarae labefactes munere vestis

aut perluciduli deliciis lapidis.

laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur

valle sub alarum trux habitare caper.

hunc metuunt omnes. neque mirum: nam mala valde est

bestia, nec quicum bella puella cubet.

quare aut crudelem nasorum interfice pestem,

aut admirari desine cur fugiunt.

Nulli se dicit mulier mea nubere malle

quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.

dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti

in vento et rapida scribere oportet aqua.

Si cui iure bono sacer alarum obstitit hircus,

aut si quem merito tarda podagra secat,

Aemulus iste tuus, qui vestrum exercet amorem,

mirifice est a te nactus utrumque malum.

nam quotiens futuit totiens ulciscitur ambos:

illam adfligit odore, ipse perit podagra.

Dicebas quondam solum te nosse Catullum,

Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.

dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,

sed pater ut gnatos diligit et generos.

nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,

multo mi tamen es vilior et levior.

qui potis est? inquis. quod amantem iniuria talis

cogit amare magis, sed bene velle minus.

Desine de quoquam quicquam bene velle mereri

aut aliquem fieri posse putare pium.

omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne:

immo etiam taedet, taedet obestque magis:

ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget

Quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.

Gellius audierat patruum obiurgare solere,

si quis delicias diceret aut faceret.

hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam

uxorem et patruum reddidit Harpocratem.

quod voluit fecit: nam, quamvis irrumet ipsum

nunc patruum, verbum non faciet patruus.

Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,

atque ita se officio perdidit ipsa suo,

ut iam nec bene velle queat tibi, si optuma fias,

nec desistere amare, omnia si facias.

Si qua recordanti benefacta priora voluptas

est homini, cum se cogitat esse pium,

nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo

divum ad fallendos numine abusum homines,

multa parata manent in longa aetate, Catulle,

ex hoc ingrato gaudia amore tibi.

nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt

aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:

omnia quae ingratae perierunt credita menti.

quare cur tu te iam amplius excrucies?

quin tu animo offirmas atque istinc teque reducis

et dis invitis desinis esse miser?

difficile est longum subito deponere amorem;

difficile est, verum hoc qua libet efficias.

una salus haec est, hoc est tibi pervincendum;

hoc facias, sive id non pote sive pote.

o di, si vestrum est misereri, aut si quibus unquam

extremam iam ipsa in morte tulistis opem,

me miserum adspicite et, si vitam puriter egi,

eripite hanc pestem perniciemque mihi!

hei mihi subrepens imos ut torpor in artus

expulit ex omni pectore laetitias.

non iam illud quaero, contra ut me diligat illa,

aut, quod non potis est, esse pudica velit:

ipse valere opto et taetrum hunc deponere morbum.

o di, reddite mi hoc pro pietate mea.

Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice

(frustra? immo magno cum pretio atque malo),

sicine subrepsti mi atque intestina perurens

hei misero eripuisti omnia nostra bona?

eripuisti, eheu nostrae crudele venenum

vitae, eheu nostrae pestis amicitiae.

Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx

alterius, lepidus filius alterius.

Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,

cum puero ut bello bella puella cubet.

Gallus homo est stultus nec se videt esse maritum,

qui patruus patrui monstret adulterium.



Sed nunc id doleo quod purae pura puellae

savia comminxit spurca saliva tua.

verum id non impune feres: nam te omnia saecla

noscent et qui sis fama loquetur anus.

Lesbius est pulcher: quid ni? quem Lesbia malit

quam te cum tota gente, Catulle, tua.

sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum,

si tria notorum savia reppererit.

Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella

Hiberna fiant candidiora nive,

mane domo cum exis et cum te octava quiete

e molli longo suscitat hora die?

nescio quid certe est: an vere fama susurrat

grandia te medii tenta vorare viri?

sic certe est: clamant Victoris rupta miselli

ilia, et emulso labra notata sero.

Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi,

bellus homo quem tu diligere inciperes

praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri

hospes inaurata pallidior statua?

qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis

audes et nescis quod facinus facias.

Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum

aut aliud si quid carius est oculis,

eripere ei noli multo quod carius illi

est oculis seu quid carius est oculis.

Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit:

haec illi fatuo maxima laetitia est.

mule, nihil sentis. si nostri oblita taceret,

sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,

non solum meminit, sed, quae multo acrior est res,

irata est: hoc est, uritur et loquitur.

Chommoda dicebat, si quando commode vellet

dicere, et insidias Arrius hinsidias,

et tum mirifice sperabat se esse locutum

cum quantum poterat dixerat hinsidias.

credo, sic mater, sic liber avunculus eius,

sic maternus avus dixerat atque avia

hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:

audibant eadem haec leniter et leviter,

nec sibi postilla metuebant talia verba,

cum subito adfertur nuntius horribilis

Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,

iam non Ionios esse, sed Hionios.

Odi et amo. quare id faciam fortasse requiris

nescio, sed fieri sentio et excrucior.

Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,

recta est. haec ego sic singula confiteor,

totum illud “formosa” nego: nam nulla venustas,

nulla in tam magno est corpore mica salis.

Lesbia formosa est, quae cum pulcherrima tota est,

tum omnibus una omnis subripuit Veneres.

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam

vere, quantum a me Lesbia amata mea es

nulla fides ullo fuit unquam in foedere tanta

quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.

Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore

prurit et abiectis pervigilat tunicis?

quid facit is patruum qui non sinit esse maritum?

ecquid scis quantum suscipiat sceleris?

suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys

nec genitor nympharum abluit Oceanus:

nam nihil est quicquam sceleris quo prodeat ultra,

non si demisso se ipse voret capite.

Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater

tamque valens vivat tamque venusta soror

tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis

cognatis, quare is desinat esse macer?

qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est,

quantumvis quare sit macer invenies.

Nascatur magus ex Gelli matrisque nefando

coniugio et discat Persicum haruspicium:

nam magus ex matre et gnato gignatur oportet,

si vera est Persarum impia religio,

gratus ut accepto veneretur carmine divos

omentum in flamma pingue liquefaciens.

Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum

in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore

quod te cognossem bene constantemve putarem

aut posse a turpi mentem inhibere probro,

sed neque quod matrem nec germanam esse videbam

hanc tibi cuius me magnus edebat amor;

et quamvis tecum multo coniungerer usu,

non satis id causae credideram esse tibi.

tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni

culpa est in quacumque est aliquid sceleris.

Lesbia mi dicit semper male nec tacet unquam

de me: Lesbia me dispeream nisi amat.

quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam

adsidue, verum dispeream nisi amo.

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,

nec scire utrum sis albus an ater homo.

Mentula moechatur. moechatur mentula certe.

hoc est quod dicunt, ipsa olera olla legit.

Zmyrna mei Cinnae nonam post denique messem

quam coepta est nonamque edita post hiemem,

milia cum interea quingenta Hortensius uno



Zmyrna cavas Satrachi penitus mittetur ad undas,

Zmyrnam cana diu saecula pervolvent.

at Volusi annales Paduam morientur ad ipsam

et laxas scombris saepe dabunt tunicas.

parva mei mihi sint cordi monumenta sodalis:

at populus tumido gaudeat Antimacho.

Si quicquam mutis gratum acceptumve sepulcris

accidere a nostro, Calve, dolore potest,

quo desiderio veteres renovamus amores

atque olim missas flemus amicitias,

certe non tanto mors immatura dolori est

Quintiliae, quantum gaudet amore tuo.

Non (ita me di ament) quicquam referre putavi

utrumne os an culum olfacerem Aemilio.

nilo mundius hoc, nihiloque immundius illud,

verum etiam culus mundior et melior:

nam sine dentibus est. hoc dentis sesquipedalis,

gingivas vero ploxeni habet veteris,

praeterea rictum qualem diffissus in aestu

meientis mulae cunnus habere solet.

hic futuit multas et se facit esse venustum,

et non pistrino traditur atque asino?

quem si qua attingit, non illam posse putemus

aegroti culum lingere carnificis?

In te, si in quemquam, dici pose, putide Victi,

id quod verbosis dicitur et fatuis:

ista cum lingua, si usus veniat tibi, possis

culos et crepidas lingere carpatinas.

si nos omnino vis omnes perdere, Victi,

hiscas: omnino quod cupis efficies.

Subripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,

saviolum dulci dulcius ambrosia.

verum id non impune tuli: namque amplius horam

suffixum in summa me memini esse cruce,

dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis

tantillum vestrae demere saevitiae.

nam simul id factum est, multis diluta labella

guttis abstersisti omnibus articulis,

ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,

tanquam commictae spurca saliva lupae.

praeterea infesto miserum me tradere Amori

non cessasti omnique excruciare modo,

ut mi ex ambrosia mutatum iam fores illud

saviolum tristi tristius elleboro.

quam quoniam poenam misero proponis amori,

nunquam iam posthac basia subripiam.

Caelius Aufilenum et Quintius Aufilenam

flos Veronensum depereunt iuvenum,

hic fratrem, ille sororem. hoc est quod dicitur illud

fraternum vere dulce sodalicium.

cui faveam potius? Caeli, tibi: nam tua nobis

per facta exhibita est unica amicitia

cum vesana meas torreret flamma medullas.

sis felix, Caeli, sis in amore potens.

Multas per gentes et multa per aequora vectus

advenio has miseras, frater, ad inferias,

ut te postremo donarem munere mortis

et mutam nequiquam adloquerer cinerem,

quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,

heu miser indigne frater adempte mihi.

nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum

tradita sunt tristi munere ad inferias,

accipe fraterno multum manantia fletu

atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

Si quicquam tacito commissum est fido ab amico

cuius sit penitus nota fides animi,

meque esse invenies illorum iure sacratum,

Corneli, et factum me esse puta Harpocratem.

Aut sodes mihi redde decem sestertia, Silo,

deinde esto quamvis saevus et indomitus:

aut, si te nummi deIectant, desine quaeso

Leno esse atque idem saevus et indomitus.

Credis me potuisse meae maledicere vitae,

ambobus mihi quae carior est oculis?

non potui, nec, si possem, tam perdite amarem:

sed tu cum Tappone omnia monstra facis.

Mentula conatur Pipleum scandere montem:

Musae furcillis praecipitem eiciunt.

Cum puero bello praeconem qui videt esse,

quid credat, nisi se vendere discupere?

Si cui quid cupido optantique obtigit unquam

insperanti, hoc est gratum animo proprie.

quare hoc est gratum nobis quoque, carius auro,

quod te restituis, Lesbia, mi cupido:

restituis cupido atque insperanti, ipsa refers te

nobis. o lucem candidiore nota!

quis me uno vivit felicior, aut magis hac res

optandas vita dicere quis poterit?

Si, Comini, populi arbitrio tua cana senectus

spurcata impuris moribus intereat,

non equidem dubito quin primum inimica bonorum

lingua exsecta avido sit data vulturio,

effossos oculos voret atro gutture corvus,

intestina canes, cetera membra lupi.

Iucundum, mea vita, mihi proponis amorem

hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.

di magni, facite ut vere promittere possit

atque id sincere dicat et ex animo,

ut liceat nobis tota perducere vita

aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.

Aufilena, bonae semper laudantur amicae:

accipiunt pretium quod facere instituunt.

tu, quod promisti mihi, quod mentita, inimica es;

quod nec das et fers saepe, facts facinus.

aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae,

Aufilena, fuit: sed data corripere

fraudando † efficit plus quam meretricis avarae,

quae sese toto corpore prostituit.

Aufilena, viro contentam vivere solo

nuptarum laus e laudibus eximiis:

sed cuivis quamvis potius succumbere par est

quam matrem fratres ex patruo parere.

Multus homo est, Naso, neque tecum multus homo est qui

descendit: Naso, multus es et pathicus.

Consule Pompeio primum duo, Cinna, solebant

Maeciliam: facto consule nunc iterum

manserunt duo, sed creverunt milia in unum

singula. fecundum semen adulterio.

Firmanus saltu non falso Mentula dives

fertur, qui tot res in se habet egregias,

aucupium omne genus, piscis, prata, arva, ferasque.

nequiquam: fructus sumptibus exsuperat.

quare concedo sit dives, dum omnia desint;

saltum laudemus, dum domo ipse egeat.

Mentula habet iuxta triginta iugera prati,

quadraginta arvi: cetera sunt maria.

cur non divitiis Croesum superare potis sit

uno qui in saltu tot bona possideat,

prata, arva, ingentis silvas saltusque paludesque

usque ad Hyperboreos et mare ad Oceanum?

omnia magna haec sunt, tamen ipse est maximus ultro,

non homo, sed vero mentula magna minax.

Saepe tibi studioso animo venante requirens

carmina uti possem mittere Battiadae

qui te lenirem nobis, neu conarere

tela infesta mihi mittere in usque caput,

hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem,

Gelli, nec nostras hic valuisse preces.

contra nos tela ista tua evitamus amictu:

at fixus nostris tu dabis supplicium.