Salvere iubeo spectatores optumos,

fidem qui facitis maxumi, et vos Fides.

si verum dixi, signum clarum date mihi,

ut vos mi esse aequos iam inde a principio sciam.

qui utuntur vino vetere sapientis puto

et qui libenter veteres spectant fabulas;

atque antiqua opera et verba cum vobis placent,

aequom est placere ante alias veteres fabulas:

nam nunc novae quae prodeunt comoediae

multo sunt nequiores quam nummi novi.

nos postquam populi rumore intelleximus

studiose expetere vos Plautinas fabulas,

antiquam éius edimus comoediam,

quam vos probastis qui estis in senioribus;

nam iuniorum qui sunt non norunt, scio;

verum ut cognoscant dabimus operam sedulo.

haec cum primum acta est, vicit omnis fabulas.

ea tempestate flos poetarum fuit,

qui nunc abierunt hinc in communem locum.

sed tamen absentes prosunt pro praesentibus.

vos omnes opere magno esse oratos volo,

benigne ut operam detis ad nostrum gregem.

eicite ex animo curam atque alienum aes

ne quis formidet flagitatorem suom:

ludi sunt, ludus datus est argentariis;

tranquillum est, Alcedonia sunt circum forum:

ratione utuntur, ludis poscunt neminem,

secundum ludos reddunt autem nemini.

aures vocivae si sunt, animum advortite:

comoediai nomen dare vobis volo.

Clerumenoe vocatur haec comoedia

graece, latine Sortientes. Deiphilus

hanc graece scripsit, post id rursum denuo

latine Plautus cum latranti nomine.

senex híc maritus habitat; éi est filius,

is una cum patre in illisce habitat aedibus.

est éi quidam servos, qui in morbo cubat,

immo hercle vero in lecto, ne quid mentiar;

is servos, sed abhinc annos factum est sedecim,

quom conspicatust primulo crepusculo

puellam exponi. adít extemplo ad mulierem

quae illam exponebat, orat ut eam det sibi:

exorat, aufert; detulit recta domum,

dat erae suae, orat ut eam curet, educet.

era fecit, educavit magna industria,

quasi si esset ex se nata, non multo secus.

postquam ea adolevit ad eam aetatem, ut viris

placere posset, eam puellam hic senex

amat efflictim, et item contra filius.

nunc sibi utérque contra legiones parat,

paterque filiusque, clam alter alterum:

pater adlegavit vilicum, qui posceret

sibi istánc uxorem: is sperat, si ei sit data,

sibi fore paratas clam uxorem excubias foris;

filius is autem armigerum adlegavit suom,

qui sibi eam uxorem poscat: scit, si id impetret,

futurum quod amat intra praesepis suas.

senis uxor sensit virum amóri operam dare,

propterea úna consentit cum filio.

ille autem postquam filium sensit suom

eandem illam amare et esse ímpedimento sibi,

hinc adulescentem peregre ablegavit pater;

sciens ei mater dat operam absenti tamen.

is, ne exspectetis, hodie in hac comoedia

in urbem non redibit: Plautus noluit,

pontem interrupit, quí erat ei in itinere.

sunt hic, inter se quos nunc credo dicere:

“quaeso hercle, quíd istuc est? serviles nuptiae?

servin uxorem ducent aut poscent sibi?

novom attulerunt, quod fit nusquam gentium.”

at ego aio id fieri in Graecia et Carthagini,

et hic in nostra terra † in Apulia;

maioreque opere ibi serviles nuptiae

quam liberales etiam curari solent;

id ni fit, mecum pignus si quis volt dato

in urnam mulsi, Poenus dum iudex siet

vel Graecus adeo, vel mea causa Apulus.

quid nunc? nihil agitis? sentio, nemo sitit.

revortar ád illam puellam éxpositiciam:

quam servi summa vi sibi uxorem expetunt,

ea invenietur et pudica et libera,

ingenua Atheniensis, neque quicquam stupri

faciet profecto in hac quidem comoedia.

mox hercle vero, post transactam fabulam,

argentum si quis dederit, ut ego suspicor,

ultro ibit nuptum, non manebit auspices.

tantum est. valete, bene rem gerite et vincite

virtute vera, quod fecistis antidhac.

Non mihi licere meam rem me solum, ut volo,

loqui atque cogitare, sine ted arbitro?

quid tu, malum, me sequere?

Quia certum est mihi,

quasi umbra, quoquo tu ibis, te semper sequi;

quin edepol etiam si in crucem vis pergere,

sequi decretumst. dehinc conicito ceterum,

possisne necne clam me sutelis tuis

praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.

Quid tibi negotist mecum?

Quid ais, impudens?

quid in urbe reptas, vilice haud magni preti?

Lubet.

Quin ruri es in praefectura tua?

quin potius quod legatum est tibi negotium,

id curas atque urbanis rebus te apstines?

huc mihi venisti sponsam praereptum meam:

abi rus, abi dierectus tuam in provinciam.

Chaline, non sum oblitus officium meum:

praefeci ruri recte qui curet tamen.

ego huc quod veni in urbem si impetravero,

uxorem ut istam ducam, quam tu deperis,

bellam et tenellam Casinam, conservam tuam,

quando ego eam mecum rus uxorem abduxero,

ruri incubabo usque in praefectura mea.

Tun illam ducas? hercle me suspendio,

quam tu eius potior fias, satiust mortuom.

Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas.

Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit?

Scies hóc ita esse.

Vae tibi.

Quot te modis,

si vivo, habebo in nuptiis miserum meis.

Quid tu mihi facies?

Egone quid faciam tibi?

primum omnium huic lucebis novae nuptae facem;

postilla, ut semper, improbus nihilique eris:

post id locorum quando ad villam veneris,

dabitur tibi amphora una et una semita,

fons unus, unum ahenum et octo dolia:

quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris.

ita te aggerunda curvom aqua faciam probe,

ut postilena possit ex te fieri.

post autem érvi nisi tu acervom éderis

aut quasi lumbricus terram, quod te postules

gustare quicquam, numquam edepol ieiunium

ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo.

post id, quom lassus fueris et famelicus,

noctu ut condigne te cubes curabitur.

Quid facies?

Concludere in fénestram firmiter,

unde auscultare possis quóm ego illam ausculer:

quom mi illa dicet “mi animule, mi Olympio,

mea vita, mea mellilla, mea festivitas,

sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea,

sine amabo ted amari, meus festus dies,

meus pullus passer, mea columba, mi lepus”,

quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer,

quasi mus, in medio pariete versabere.

nunc ne tu te mihi respondere postules,

abeo intro. taedet tui sermonis.—

Te sequor.

hic quidem pol certo nil ages síne med arbitro.—

Obsígnate céllas, reférte anulum ád me:

ego húc transeo ín proxumum ád meam vicínam.

vir sí quid volét me, facite hínc accersátis.

Prándium iússerat sénex sibi parari.

St! tace átque abi; néque paro néque hodie coquetur,

quándo is mi et fílio ádvorsatúr suo

ánimi amorísque causá sui,

flágitium illud hóminis. ego illúm fame, ego illúm siti,

maledíctis, malefáctis amátorem ulcíscar,

ego pól illum probe íncommodís dictis ángam,

fáciam uti proínde ut est dígnus vitám colat,

Ácheruntis pábulum,

flágiti persequentem†

stabulúm nequitiae.

nunc húc meas fortúnas eo quéstum ad vicínam.

séd foris concrépuit, atque eápse eccam egreditúr foras:

non pól per tempus iter húc mi incepi.

Sequimíni, comites, in próxumum me huc. heus vós, ecquis haec quae lóquor audit?

ego hic éro, vir si aut quispiám quaeret.

nam úbi domi sóla sum, sópor manus cálvitur.

iussín colum ferrí mihi?

Myrrhína, salve.

Salvé mecastor. séd quid tu es tristís, amabo?

Itá solent omnes quae súnt male nuptae:

domi ét foris aegre quód siet, satis sémper est.

nam ego íbam ad te.

Et pol ego ístuc ad te.

sed quíd est quod tuo nunc ánimo aegrest?

nam quód tibi est aégre, idem mi ést dividiae.

Credo écastor, nam vícinam nemínem amo merito mágis quam te

nec † qua in plura sint mihi quae ego velim.

Amó te, atque istúc expetó scire quíd sit.

Péssumis mé modis déspicatúr domi.

Hém, quid est? díc idem (nám pol hau sátis meo

córde accepí querellas tuas) ópsecro.

Vír me habet péssumis déspicatám modis,

néc mihi iús meum óptinendi optio est.

Míra sunt, véra si praédicas, nám viri

iús suom ad múlieres óptinere haúd queunt.

Quín mihi ancíllulam ingrátiis póstulat,

quaé mea est, quaé meo edúcta sumptú siet,

vílico suo sé dare,

séd ipsus eam amat.

Obsecro

táce.

Nam hic nunc licet dícere:

nós sumus.

Ita est. unde éa tibi est?

nám peculí probam níl habere áddecet

clám virum, ét quae habet, pártum ei haud cómmode est,

quín viro aut súbtrahat aut stupro invénerit.

hóc viri cénseo esse ómne, quidquíd tuom est.

Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris.

Tace sís, stulta, et mi auscúlta. nolí sis tu illi advórsari,

sine amét, sine quod libet íd faciat, quandó tibi nil domi délicuom est.

Satin sána es? nam tu quidem ádvorsus tuam istaéc rem loquere.

Insípiens,

sempér tu huic verbo vítato abs tuo víro.

Cui verbo?

Ei fóras, mulier.

St, táce,

Quid est?

Ém.

Quis est, quém vides?

Vir

eccum ít; intro ábi, adpropera, áge amabó.

Impetrás, abeo.

Mox mágis cum otium mi et tibi érit, igitur

tecúm loquar. nunc vale.

Váleas.—

Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire,

nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodie

habeat; cocos equidem nimis demiror, tot qui utuntur condimentis,

eos eo condimento uno non utier, omnibus quod praestat.

nam úbi amor condiméntum inerit, cuivís placituram escam crédo;

neque sálsum neque suave ésse potest quicquam, úbi amor non admíscetur:

fel quód amarumst, id mél faciet, hominem éx tristi lepidum ét lenem.

hanc égo de me coniécturam domi fácio magis quam ex aúditis;

qui quóm amo Casinam, mágis niteo, mundítiis munditiam ántideo:

myropólas omnes sollicito, ubicúmque est lepidum unguéntum, unguor,

ut illí placeam; et placeo, út videor. sed uxór me excruciat, quía vivit.

tristem ástare aspició. blande haec mihi mála res appellánda est.

uxór mea meaque amoénitas, quid tu agis?

Abi atque abstine manum.

Heiá, mea Iuno, nón decet esse té tam tristem tuó Iovi.

quo núnc abis?

Mítte me.

Mane.

Non máneo.

At pol ego té sequar.

Óbsecro, sanun est?

Sánus quom téd amo.

Nólo ames.

Nón potes ímpetrare.

Énecas.

Véra dicás velim.

Crédo ego istúc tibi.

Réspice, o mi lepos.

Nempe ita ut tú mihi es.

unde híc, amabo, unguénta olent?

Oh périi, manufestó miser

téneor. cessó caput pállio detérgere?

út te bonus Mercúrius perdat, mýropola, quia haec míhi dedisti.

Ého tu nihili, cána culex, vix téneor quin quae décent te dicam,

sénecta aetate únguentatus pér vias, ignáve, incedis?

Pól ego amico dédi cuidam operam, dum émit unguenta.

Vt cito comméntust.

écquid te pudet?

Ómnia quae tu vís.

Vbi in lustrá iacuisti?

Égone in lustra?

Scío plus quam tu me árbitrare.

Quíd id est? quid scis?

Té sene omniúm † senem néminem esse ignáviorem.

únde is, nihili? ubí fuisti? ubí lustratu's lustratus es ? úbi bibisti?

mádes mecastor: víde, palliolum ut rúgat.

Di me et te ínfelicent,

si égo in os méum hodie viní guttam índidi.

Immo age, út lubet,

bíbe, es, disperde rem.

Óhe, iam satis, uxór, comprime te, nímium tinnis,

relínque aliquantum orátionis, crás quod mecum lítiges.

séd quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod vir velit

fieri, id facias, quam adversere contra?

Qua de re?

Rogas?

super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico,

servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo,

vestimentis, ubique educat pueros quos pariat † potius

quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo,

cui hominí hodie peculi nummus non est plumbeus.

Mirum ecastor, te senecta aétate officium tuom

non meminisse.

Quid iam?

Quia, si facias recte aut commode,

me sinas curare ancillas, quae mea est curatio.

Qui, malum, homini scutigerulo dáre lubet?

Quía enim filio

nos oportet opitulari único.

At quamquam unicust,

nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater:

illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere.

Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris.

Subolet, sentio.

egone?

Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis?

Vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo.

Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea

ut eam illi permittat?

Quid si ego autem ab armigero impetro,

ut eam illi permittat? atque hóc credo impetrassere.

Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras?

tú eum orato, ego autem orabo vilicum.

Sane volo.

Iam hic erit. nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.—

Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere.

ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam

mi advorsatur. subolet hoc iam uxori quod ego machinor:

propter eam rem magis armigero dat operam de industria.

qui illum di omnes deaeque perdant.

Te uxor aiebat tua

me vocare.

Ego énim vocari iussi.

Eloquere quid velis.

Primum ego te porrectiore fronte volo mecum loqui;

stultitia est ei te esse tristem, cuius potestas plus potest.

probum te et frugi hominem iam pridem esse arbitror.

Intellego.

quin, si ita arbitrare, emittis me manu?

Quin id volo.

sed nihil est, me cupere factum, nisi tu factis adiuvas.

Quid velis modo id velim me scire.

Ausculta, ego eloquar.

Casinam ego uxorem promisi vilico nostro dare.

At tua uxor filiusque promiserunt mihi.

Scio.

sed utrum nunc tu caelibem te ésse mavis liberum

an maritum servom aetatem degere et gnatos tuos?

optio haec tua est: utram harum vis condicionem accipe.

Liber si sim, meo periclo vivam; nunc vivo tuo.

de Casina certum est concedere homini nato nemini.

Intro abi atque actutum uxorem huc evoca ante aedis cito,

et sitellam huc tecum efferto cúm aqua, et sortis.

Satis placet.

Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero.

nam si sic nihil impetrare potero, saltem sortiar.

ibi ego te et suffragatores tuos ulciscar.

Attamen

mi obtinget sors.

Vt quidem pol pereas cruciatu malo.

Mi illa nubet, machinare quid lubet quo vis modo.

Abin hinc ab oculis?

Invitus me vides, vivam tamen.—

Sumne ego miser homo? satin omnes res sunt advorsae mihi?

iam metuo, ne Olympionem mea uxor exoraverit

ne Casinam ducat: si id factum est, ecce me nullum senem;

si non impetravit, etiam specula in sortist mihi.

si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam

eumque incumbam. sed progreditur optume eccum Olympio.

Vna edepol opera in furnum calidum condito

atque ibi torreto me pro pane rubido,

era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.

Salvos sum, salva spes est, ut verba audio.

Quid tu me tua, era, libertate territas?

qui si tu nolis filiusque etiam tuos,

vobis invitis atque amborum ingratiis

una libella liber possum fieri.

Quid istúc est? quicum litigas, Olympio?

Cum eadem qua tu semper.

Cum uxoré mea?

Quam tu mi uxorem? quasi venator tu quidem es:

dies átque noctes cum cane aetatem exigis.

Quid agit, quid loquitur tecum?

Orat, obsecrat,

ne Casinam uxorem ducam.

Quid tu postea?

Negavi enim ipsi me concessurum Iovi,

si is mecum oraret.

Di te servassint mihi.

Nunc in fermento totast, ita turget mihi.

Ego edepol illam mediam diruptam velim.

Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae es.

verum edepol tua mihi odiosa est amatio:

inimica est tua uxor mihi, inimicus filius,

inimici familiares.

Quid id refert tua?

unus tibi hic dum propitius sit Iuppiter,

tu istos minutos cave deos flocci feceris.

Nugae sunt istae magnae. quasi tu nescias,

repente ut emoriantur humani Ioves.

responde: si tu Iuppiter sis mortuos,

cum ad deos minoris redierit regnum tuom,

quis mihi subveniet tergo aut capiti aut cruribus?

Opinione melius res tibi habeát tua,

si hoc impetramus, ut ego cum Casina cubem.

Non hercle opinor posse, ita uxor acriter

tua instat, ne mihi detur.

At ego sic agam:

coniciam sortis in sitellam et sortiar

tibi et Chalino. íta rem natam intellego:

necessum est vorsis gladiis depugnarier.

Quid si sors aliter quam voles evenerit?

Bene dice. dis sum fretus, deos sperabimus.

Non ego istud verbum émpsim tittibilicio;

nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen

vidi ego dis fretos saepe multos decipi.

St, táce parumper.

Quid vis?

Eccum exit foras

Chalinus intus cum sitella et sortibus.

nunc nos conlatis signis depugnabimus.

Fáce, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit.

Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam.

Credo ecastor velle.

At pol ego hau credo, sed certo scio.

Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi.

quid si propius attollamus signa eamusque obviam?

sequere. quid vos agitis?

Adsunt quae imperavisti omnia:

uxor, sortes, situla atque egomet.

Te uno adest plus quam ego volo.

Tibi quidem edepol ita videtur; stimulus ego nunc sum tibi,

fodico corculum; adsudascis iam ex metu, mastigia.

Tace, Chaline.

Comprime istum.

Immo istunc, qui didicit dare.

Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi. animum advortite.

atque ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea,

Casina ut uxor mihi daretur; et nunc etiam censeo.

Tibi daretur illa?

Mihi enim—ah, non id volui dicere:

dum mihi volui, huic dixi, atque adeo mihi dum cupio—perperam

iam dudum hercle fabulor.

Pol tu quidem, atque etiam facis.

Huic—immo hercle mihi—vah, tandem redii vix veram in viam.

Per pol saepe peccas.

Ita fit, ubi quid tanto opere expetas.

sed te uterque tuo pro iure, ego atque hic, oramus.

Quid est?

Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro vilico

gratiam facias.

At pol ego néque facio neque censeo.

Tum igitur ego sortis utrimque iam.

Quis votat?

Optimum atque aequissimum istud esse iure iudico.

postremo, si illuc quod volumus eveniet, gaudebimus;

sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi.

vide quid scriptum est.

Vnum.

Iniquom est, quia isti prius quam mihi dedit.

Accipe hanc sis.

Cedo. mane, unum venit in mentem modo:

vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua.

Verbero,

men te censes esse?

Nulla est. habe quietum animum modo.

Quod bonum atque fortunatum sit mihi—

Magnum malum

tibi quidem edepol credo eveniet; novi pietatem tuam.

sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua?

Quid tu id curas?

Quia enim metuo, né in aqua summa natet.

†Auge cave. conicite sortes nunciam ambo huc. eccere.

uxor, aequa.

Noli uxori credere.

Habe animum bonum.

Credo hercle, hodie devotabit sortis si attigerit.

Tace.

Taceo. deos quaeso—

Vt quidem tu hodie canem et furcam feras.

Mihi ut sortito eveniat—

Vt quidem hercle pedibus pendeas.

At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos.

Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi.

Periisti.

Animum advortite ambo.

Taceo.

Nunc tu, Cleostrata,

ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices,

tibi permitto: tute sorti.

Perdis me.

Lucrum facit.

Bene facis.

Deos quaeso—ut tua sors ex sitella effugerit.

Ain tu? quia tute es fugitivos, omnes te imitari cupis?

utinam tua quidem, sicut factum esse Herculeis praedicant

quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit.

Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere.

Hoc age sis, Olympio.

Si hic litteratus me sinat.

Quod bonum atque fortunatum mihi sit.

Ita vero, et mihi.

Non.

Immo hercle.

Immo mihi hercle.

Hic vincet, tu vives miser.

Percide os tu illi † hodie. age, ecquid fit? ne obiexis manum.

Compressan palma an porrecta ferio?

Age ut vis.

Em tibi.

Quid tibi istunc tactio est.

Quia Iuppiter iussit meus.

Feri malam, ut ille, rursum.

Perii, pugnis caedor, Iuppiter.

Quid tibi tactio hunc fuit?

Quia iussit haec Iuno mea.

Patiundum est, siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet.

Tam huic loqui licere oportet quam isti.

Cur omen mihi

vituperat?

Malo, Chaline, tibi cavendum censeo.

Temperi, postquam oppugnatum est os.

Age, uxor, nunciam

sorti. vos advortite animum. prae metu ubi sim nescio.

perii, cor lienósum, opinor, habeo, iam dudum salit,

de labore pectus tundit.

Teneo sortem.

Ecfer foras.

Iamne mortuo's mortuus es ?

Ostende. mea haec est.

Mala crux éast quidem.

Victus es, Chaline.

Cum nos di iuvere, Olympio,

gaudeo.

Pietate factum est mea atque maiorum meum.

Intro abi, uxor, atque adorna nuptias.

Faciam ut iubes.

Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat?

Scio.

Intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac accures.

Licet.—

Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent.

Numquid moror?—

Nam praesente hoc plura verba fieri non desidero.—

Si nunc me suspendam, meam operam luserim

et praeter operam restim sumpti fecerim

et meis inimicis voluptatem creaverim.

quid opus est, qui sic mortuos? equidem tamen

sorti sum victus, Casina nubet vilico.

atque id non tam aegrest iam, vicisse vilicum,

quam id expetivisse opere tam magno senem,

ne ea mihi daretur atque ut illi nuberet.

ut illé trepidabat, ut festinabat miser;

ut sussultabat, postquam vicit vilicus.

attat, concedam huc, audio aperiri foris,

mei benevolentes atque amici prodeunt.

hinc ex insidiis hisce ego insidias dabo.

Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virum

cum furca in urbem tamquam carbonarium.

Ita fieri oportet.

Factum et curatum dabo.

Volui Chalinum, si domi esset, mittere

tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper

inimico nostro miseriam hanc adiungerem.

Recessim cedam ad parietem, imitabor nepam;

captandust horum clanculum sermo mihi.

nam illorum me alter cruciat, alter macerat.

at candidatus cedit hic mastigia,

stimulorum loculi. protollo mortem mihi;

certum est, hunc Acheruntem praemittam prius.

Vt tibi ego inventus sum obsequens. quod maxime

cupiebas, eius copiam feci tibi.

erit hodie tecum quod amas clam uxorem.

Tace.

ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra

ob istánc rem quin te deosculer, voluptas mea.

Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua?

ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico.†

Ecquid amas nunc me?

Immo edepol me quam te minus.

licetne amplecti te?

Quid, amplecti?

Licet.

Vt, quia te tango, mel mihi videor lingere.

Vltro te, amator, apage te a dorso meo.

Illuc est, illuc, quod hic hunc fecit vilicum:

eidem me pridem, cum ei advorsum veneram,

facere atriensem voluerat sub ianua.

Vt tibi morigerus hodie, ut voluptati fui.

Vt tibi, dum vivam, bene velim plus quam mihi.

Hodie hercle, opinor, hi conturbabunt pedes:

solet hic barbatos sane sectari senex.

Vt ego hodie Casinam deosculabor, ut mihi

bona multa faciam clam meam uxorem.

Attatae,

nunc pol ego demum in rectam redii semitam.

hic ipsus Casinam deperit. habeo viros.

Iam hercle amplexari, iam osculari gestio.

Sine prius deduci. quid, malum, properas?

Amo.

At non opinor fieri hoc posse hodie.

Potest,

siquidém cras censes te posse emitti manu.

Enim véro huc aures magis sunt adhibendae mihi:

iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.

Apud hunc sodalem meum atque vicinum mihi

locus est paratus: ei ego amorem omnem meum

concredui; is mihi se locum dixit dare.

Quid eius uxor? ubi erit?

Lepide repperi.

mea uxór vocabit huc eam ad se in nuptias,

ut hic sit secum, se adiuvet, secum cubet;

ego iussi, et dixit se facturam uxor mea.

illa hic cubabit, vir aberit faxo domo;

tu rus uxorem duces: id rus hic erit

tantisper dum égo cum Casina faciam nuptias.

hinc tu ante lucem rus cras duces postea.

satin docte?

Astute.

Age modo, fabricamini,

malo hercle vestro tam vorsuti vivitis.

Scin quid nunc facias?

Loquere.

Tene marsuppium,

abi atque obsona, propera, sed lepide volo,

molliculas escas, út ipsa mollicula est.

Licet.

Emito sepiolas, lepadas, lolligunculas,

hordeías.

Immo triticeías, si sapis.

Soleas.

Qui quaeso potius quam sculponeas,

quibus báttuatur tíbi os, senex nequissime?

Vin lingulacas?

Quid opust, quando uxor domi est?

ea lingulaca est nobis, nam numquam tacet.

In re praesenti ex copia piscaria

consulere quid emam potero.

Aéquom oras, abi.

argento parci nolo, obsonato ampliter.

nam mihi vicino hoc etiam convento est opus,

ut quod mandavi curet.

Iamne abeo?

Volo.—

Tribus nón conduci possum libertatibus,

quin ego illis hodie comparem magnum malum

quinque hanc omnem rem meae erae iam faciam palam.

manifesto teneo in noxia inimicos meos.

sed si nunc facere volt era officium suom,

nostra omnis lis est. pulchre praevortar viros.

nostro omine it dies; iam victi vicimus.

ibo intro, ut id quod alius condivit cocus,

ego nunc vicissim ut alio pacto condiam,

quo id quoi paratum est ut paratum ne siet

sitque ei paratum quod paratum non erat.—

Núnc amici ánne inimici sís imago, Alcésime,

mihi sciam, nunc specimen specitur, nunc certamen cernitur.

cur amem me castigare, id ponito ad compendium,

cano capite aetate aliena eo addito ad compendium,

cui sit uxor id quoque illuc ponito ad compendium.

Miseriorem ego ex amore quam te vidi neminem.

Fac vacent aedes.

Quin edepol servos, ancillas domo

certum est omnis mittere ad te.

Oh, nimium scite scitus es.

sed facito dum merula † pervorsus quos cantat colas:

cum cibo suo quique facito ut veniant, quasi eant Sutrium.

Meminero.

Em, nunc enim te demum nullum scitum scitiust.

cura, ego ad forum modo ibo: iam hic ero.

Bene ambula.

Fac habeant linguam tuae aedes.

Quid ita?

Cum veniam, vocent.

Attatae, caedundus tú homo es: nimias delicias facis.

Quid me amare refert, nisi sim doctus ac dicaculus?

sed tu cave in quaesitione mihi sis.—

Vsque adero domi.—

Hoc erat ecastor quod me vir tanto opere orabat meus,

ut properarem arcessere hanc huc ad me vicinam meam,

liberae aedes ut sibi essent, Casinam quo deducerent.

nunc adeo nequaquam arcessam, ne illis ignavissumis

liberi loci potestas sit, vetulis vervecibus.

sed eccum égreditur, senati columen, praesidium popli,

meus vicinus, meo viro qui liberum praehibet locum.

non ecastor vilis emptu est, modio qui venit salis.

Miror huc iam non arcessi in proxumum uxorem meam,

quae iam dudum, si arcessatur, ornata exspectat domi.

sed eccam, opino arcessit. salve, Cleostrata.

Et tu, Alcesime.

ubi tua uxor?

Intus illa te, si se arcessas, manet;

nam tuos vir me orávit, ut eam ístuc ad te adiutum mitterem.

vin vocem?

Sine eam nolo si occupata est.

Otium est.

Nil moror, molesta ei esse nolo; post convenero.

Non ornatis istic apud vos nuptias?

Orno et paro.

Non ergo opus est adiutrice?

Satis domist. ubi nuptiae

fuerint, tum istam convenibo. nunc vale, atque istanc iube.—

Quid ego nunc faciam? flagitium maxumum feci miser,

propter operam illius hirqui ímprobi, edéntuli,

qui hoc mihí contraxit; operam uxoris polliceor foras,

quasi catillatum. flagitium hóminis, qui dixit mihi

suam úxorem hanc arcessituram esse; éa se eam négat morarier.

atque edepol mirum ni subolet iam hoc huic vicinae meae.

verum autem altrovorsum quóm eam mecum rationem puto,

si quid eius esset, esset mecum postulatio.

ibo intro, ut subducam navim rusum in pulvinaria.—

Iám hic est lepide ludificatus. miseri ut festinant senes.

nunc ego illúm nihili decrepitum meum virum veniat velim,

ut eum ludificem vicissim, postquam hunc delusi alterum.

nam ego aliquid contrahere cupio litigi inter eos duos.

sed eccum incedit. at, quom aspicias tristem, frugi censeas.

Stultitia magna est, mea quidem sententia,

hominem amatorem ullum ad forum procedere,

in eum diem quoi quod amet in mundo siet;

sicut ego feci stultus: contrivi diem,

dum asto advocatus cuidam cognato meo;

quem hercle ego litem adeo perdidisse gaudeo,

ne me nequiquam sibi hodie advocaverit.

nam meo quidem animo qui advocatos advocet

rogitare oportet prius et per contarier,

adsitne ei animus necne adsit, quem ádvocet:

si neget adesse, exanimatum amittat domum.

sed uxorem ante aedis eccam. ei misero mihi,

metuo ne non sit surda atque haec audiverit.

Audivi ecastor cum malo magno tuo.

Accedam propius. quid agis, mea festivitas?

Te ecastor praestolabar.

Iamne ornata res?

iamne hanc traduxti huc ad nos vicinam tuam,

quae te adiutaret?

Arcessivi, ut iusseras.

verum hic sodalis tuos, amicus optumus,

nescio quid se sufflavit uxori suae:

negavit posse, quoniam arcesso, mittere.

Vitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum.

Non matronarum officiumst, sed meretricium,

viris alienis, mi vir, subblandirier.

i tu atque arcesse illam: égo intus quod factost opus

volo accurare, mi vir.

Propera ergo.

Licet.

iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum;

miserrumum hodie ego hunc habebo amasium.—

Viso huc, amator si a foro rediit domum,

qui me atque uxorem ludificatust, larua.

sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum.

Et hercle ego ad te. quid ais, vir minimi preti?

quid tibi mandavi? quid tecum oravi?

Quid est?

Vt bene vocivas aedis fecisti mihi,

ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam.

satin propter te pereo ego atque occasio?

Quin tu suspendis te? nempe túte dixeras,

tuam arcessituram esse uxorem uxorem meam.

Ergo arcessivisse ait sese, et dixisse te

eam nón missurum.

Quin eapse ultro mihi

negavit eius operam se morarier.

Quin eapse me adlegavit, qui istam arcesserem.

Quin nihili facio.

Quin me perdis.

Quin benest,

quin etiam diu morabor, quin cupio tibi—

Quin—

Aliquid aegre facere.

Quin faciam lubens.

numquam tibi hodie quin erit plus quam mihi.

Quin hercle di te perdant postremo quidem.

Quid nunc? missurusne es ad me uxorem tuam?

Ducas, easque in maxumam malam crucem

cum hác cum ístac, cumque amica etiam tua.

abi et aliud cura, ego iam per hortum iussero

meam istúc transire uxorem ad uxorem tuam.—

Nunc tu mi amicus es in germanum modum.

qua ego hunc amorem mi esse avi dicam datum

aut quid ego umquam erga Venerem inique fecerim,

cui sic tot amanti mi obviam eveniant morae?

attat,

quid illúc clamoris, opsecro, in nostrast domo?

Núlla sum, núlla sum, tóta, tota óccidi,

cor metu mortuomst, membra miserae tremunt,

nescio unde auxili, praesidi, perfugi

mi aut opis copiam comparem aut expetam:

tanta factu modo mira miris modis

intus vidi, novam atque integram audaciam.

cave tibi, Cleostrata, apscede ab ista, opsecro,

né quid in té mali fáxit ira pércita.

eripite isti gladium, quae suist impos animi.

Nam quid est quod haec huc timida atque exanimata exsiluit foras?

Pardalisca.

Perii, unde meae usurpant aures sonitum?

Respice modo ad me.

O ere mi—

Quid tibi est? quid timida es?

Perii.

Quid, periisti?

Perii, et tu periisti.

A, perii? quid ita?

Vae tibi.

Immo, vae tibi sit.

Ne cadam, amabo, tene me.

Quidquid est, eloquere mihi cito.

Contine pectus,

face véntum, amabo, pállio.

Timeo hóc negoti quíd siet,

nisi haéc meraclo se úspiam percússit flore Liberi.

Óptine aurís, amabo.

I ín malam a mé crucem,

péctus, aurís, caput téque di pérduint,

nám nisi ex té scio, quídquid hoc ést, cito, hoc

iám tibi istúc cerebrúm dispércutiam, éxcetra tu,

ludibrio pessuma adhuc quae me habuisti.

Ere mí—

Quid vis mea me áncilla?

Nimiúm saevis.

Numeró dicis.

sed hóc quidquid ést eloquere, ín pauca cónfer:

quid íntus tumúlti fuít?

Scibis, aúdi.

malúm pessumúmque hic modo intus ápud nos

tua áncilla hoc pácto exordíri coépit,

quod haúd Atticám condecét disciplínam.

Quid ést id?

Timór praepedít dicta línguae.

Possúm scire ego ístuc ex té quid negótist?

Dicam.

tua áncilla, quám tu tuó vilicó vis

dare úxorem, ea íntus—

Quid íntus? quid ést?

Imitátur malárum malám disciplínam,

viró quae suo ínterminetur: vitam—

Quid érgo?

Ah—

Quid ést?

Interémere ait vélle vitam,

gladium—

Hém.

Gladium—

Quid eúm gladium?

Habet.

Eí misero mihi, cúr eum habet?

Inséctatur ómnis domí per aedis,

nec quémquam prope ád se sínit adire:

ita ómnes sub árcis, sub léctis laténtes

metú mussitánt.

Occidi átque intérii.

quid ílli obiéctumst malí tam repénte?

Insánit.

Sceléstissimum me esse crédo.

Immó si sciás dicta quaé dixit hódie—

Istúc expetó scire. quíd dixit?

Aúdi.

per ómnis deós et deás deierávit,

occísurum eum hác nocte quícum cubáret.

Men óccidet?

Án quippiam ád te attinét?

Vah.

Quid cúm ea negóti tibíst?

Peccavi:

illúc diceré, vilicúm, volébam.

Sciéns de via ín semitám degrédere.

Numquíd mihi minátur?

Tibi ínfesta solist

plús quam cuiquam.

Quam ob rem?

Quia se dés uxorem Olýmpioni,

neque se tuam nec se suam neque viri vitam sinere in

crástinum protólli: id huc míssa sum tibi ut dícerem,

áb ea uti caveás tibi.

Perii hércle egó miser.

Dígnus es .

Neque ést neque fuít me senéx quisquam amátor

adaéque misér.

Ludo ego húnc facete;

nam quaé facta díxi omnia huíc falsa díxi:

era átque haec dolum éx proxumo húnc protulérunt,

ego húnc missa súm ludere.

Heús Pardalísca.

Quid ést?

Est—

Quid?

Ést quod volo éxquirere éx te.

Moram óffers mihi.

Át tu mihi óffers maerórem.

sed étiamne habét nunc Cásina gladium?

Habét, sed duós.

Quid, duós?

Alteró te

occísurum aít, alteró vilicum hódie.

Occísissimús sum omniúm qui vivont.

lorícam induám mi optumum ésse opinor.

quid úxor mea? nón adiit átque ademit?

Nemo aúdet prope áccedere.

Éxoret.

Órat:

negát ponere álio modo úllo profécto,

nisí se sciát vilicó non datum íri.

Atque íngratiís, quia non vólt, nubet hódie.

nam quór non ego íd perpetrém quod coépi,

ut núbat mihi? íllud quidém volebam,

nostró vilico.

Saepícule peccas.

Timór praepedít verba. vérum, obsecró te,

dic méd uxorem órare ut éxoret íllam,

gládium ut ponat ét redire me íntro ut liceat.

Núntiabo.

Ét tu orato.

Et ego órabo.

At blande órato, ut solés. sed audin?

si efféxis hoc, soleás tibi dabo, et ánulum in digitum aúreum et bona plúruma.

Operám dabo.

Face ut ímpetres.

Eo núnciam, nisi quíppiam

remoráre me.

Abi et cúra.

redit éccum tandem opsónatu meus ádiutor, pompám ducit.

Vide, fúr, sentis súb signis ducás.

Qui vero hi súnt sentis?

Quia quód tetigere, ilíco rapiunt, si eás ereptum, ilíco scindunt:

ita quóquo adveniunt, úbiubi sunt, duplicí damno dominós multant.

Heia.

Áttat. cesso mágnufice patriciéque amicirier átque ita ero meo ire ádvorsum?

Bone vír, salve.

Fateór.

Quid fit?

Tu amás: ego ésurio et sitio.

Lepide éxcuratus incéssisti.

Aha, hodie

Mane véro, quamquam fástidis.

Fu fú, fetet tuos míhi sermo.

Quae rés?

Haec res. etiámne adstas? enim véro pra/gmata/ moi pare/xeis .

Dabo tibi me/ga kako/n ,

ut ego opinor, nisi resistis.

w)= zeu= ,

potin a me abeas, nisi me vis vomere hodie?

Máne.

Quid est? quis hic ést homo?

Erus súm.

Quis erus?

Cuius tú servo's servus es .

Servós ego?

Atqué meus.

Non súm ego líber?

meménto, meménto.

Mane átque asta.

Omítte.

Servós sum tuós.

Optumést.

Opsecró te,

Olýmpisce mí, mi patér, mi patróne.

Em,

sapis sáne.

Tuos sum équidem.

Quid mi ópust servo tam néquam?

Quid núnc? quam mox recreás me?

Cená modo si sit cócta.

Hisce érgo abeant.

Properé cito intró ite ét cito deproperáte.

ego iam íntus ero, facite cenam mihi ut ebria sit.

séd lepide nitidéque volo, níl moror barbaricó bliteo.

stasne etiam? i sis, ego hic habeo. numquid est ceterum quod morae sit?

Gladiúm Casinam intus habére ait, qui me átque te intérimat.

Scio. síc sine habére;

nugás agunt: nóvi

ego illás malas mérces.

quin tu í modo mécum

domum.

At pól malum métuo.

i tú modo, perspicitó prius quid íntus agátur.

Tam míhi mea víta

quam túa tibi cárast.

verum í modo.

Si tú iubes, em íbitur tecum.

Nec pol ego Nemeae credo neque ego Olympiae

neque usquam ludos tam festivos fieri

quam hic intus fiunt ludi ludificabiles

seni nóstro et nostro Olympioni vilico.

omnes festinant intus totis aedibus,

senex ín culina clamat, hortatur coquos:

“quin agitis hodie? quin datis, si quid datis?

properate, cenam iam esse coctam oportuit.”

vilicus is autem cum corona, candide

vestitus, lautus exornatusque ambulat.

illae autem armigerum in cubiculo exornant duae,

quem dent pro Casina nuptum nostro vilico.

sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant

fore huius quod futurumst; digne autem coqui

nimis lépide ei rei dant operam, ne cenet senex,

aulas pervortunt, ignem restingunt aqua:

illarum oratu faciunt; illae autem senem

cupiunt extrudere incenatum ex aedibus,

ut ipsae solae ventres distendant suos.

novi ego illas ambestrices: corbitam cibi

comesse possunt. sed aperitur ostium.

Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis,

cena ubi erit cocta; égo ruri cenavero.

nam novom maritum ét novam nuptam volo

rus prosequi, novi hominum mores maleficos,

ne quis eam abripiat. facite vostro animo volup.

sed properate istum atque istam actutum emittere,

tandem ut † veniamus luci; égo cras hic ero.

cras habuero, uxor, ego tamen convivium.

Fit quod futurum dixi: incenatum senem

foras extrudunt mulieres.

Quid tu hic agis?

Ego eo quo me ipsa misit.

Veron?

Serio.

Quid hic speculare?

Nil equidem speculor.

Abi:

tu hic cunctas, intus alii festinant.

Eo.—

Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma.

iamne abiit illaec? dicere hic quidvis licet.

qui amat, tamen hercle, si esurit, nullum esurit.

sed eccúm progreditur cum corona et lampade

meus socius, compar, commaritus vilicus.

Áge tibicen, dum íllam educunt húc novam nuptám foras,

suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo.

hymen hymenaee o hymen.

Quid agis, mea salus?

Esurio hercle, atque adeo hau salubriter.

At ego amó.

At ego hercle nihili facio. tibi amor pro cibost,

mihi ieiunitate iam dudum intestina murmurant.

Nam quid illaéc nunc tam diu intus remorantur remeligines?

quasi ob industriam, quanto ego plus propero, procedit minus.

Quid si etiam suffundam hymenaeum, si qui citius prodeant?

Censeo, et ego te adiutabo in nuptiis communibus.

Hymen hymenaee o hymen.

Perii hercle ego miser, dirumpi hymenaeum cantando licet:

illo morbo quo dirumpi cupio, non est copia.

Edepol ne tu, sí equos esses, esses indomabilis.

Quo argumento?

Nimis tenax es.

Num me expertu's expertus es uspiam?

Di melius faciant. sed crepuit ostium, exitur foras.

Di hercle me cupiunt servatum. iam oboluit Casinus procul.

Sensim supera tolle limen pedes, mea nova nupta;

sospes iter incipe hoc, uti viro tuo

sémper sis superstes,

tuaque út potior polléntia sit vincásque virum victríxque sies,

tua vóx superet tuomque imperium: vir te vestiat, tu virum despolies.

noctúque et diu ut viro súbdola sis,

ópsecro, memento.

Malo máxumo suo hercle ílico, ubi tántillum peccássit.

Tace.

Nón taceo.

Quae rés?

Mala malaé male monstrat.

Faciés tu hanc rém mi ex paráta imparátam.

id quaérunt volúnt, haec ut ínfecta fáciant.

Age Olýmpio, quando vís, uxorem

áccipe hanc ab nobis.

Date érgo, datúrae si umquam éstis hodie.

Abíte intro.

Amábo, integrae átque imperítae huic

impército.

Futurum est.

Valéte.

Ite iám.

Ite.

Iám valete.

Iamne ábscessit úxor?

Domíst, ne time.

Eúax,

nunc pól demum ego sum líber.

meúm corculúm, melculúm, verculum.

Heús tu,

malo, sí sapies, cavébis;

meást haec.

Sció, sed meus fructus est prior.

Tene hánc lampadem.

Ímmo ego hánc tenebo.

Venus múltipotens, bona múlta mihi

dedísti, huius cúm copiám mihi dedísti.

O

corpúsculum malaculum,

mea uxórcula. quae res?

Quid est?

Ínstitit plantam

quasi lúca bos.

Tacé sis,

nebula haúd est mollis aeque atque huius pectus est.

Edepol papillam bellulam—ei misero mihi.

Quid est?

Péctus mi icit non cubito, verum ariete.

Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu?

at mihi, qui belle hanc tracto, non bellum facit.

Vah.

Quid negotist?

Opsecro, ut valentulast,

paene exposivit cubito.

Cubitum ergo ire volt.

Quin imus ergo?

I, belle belliatula.—

Accéptae bene ét commode éximus íntus

ludós visere húc in viam nuptiális.

numquam écastor úllo dié risi adaéque,

neque hóc quod relícuom est plus rísuram opínor.

Lúbet Chalinum quíd agat scire, nóvom nuptum cum nóvo marito.

Nec fállaciam ástutiórem ullus fécit

poéta, atque ut haéc est fabré facta ab nóbis.

Optúnso ore núnc pervelím progredíri

seném, quo senéx nequiór nullus vívit.

ne illum quidem

néquiorem árbitror ésse, qui locum

praébet illí té nunc praesidem

volo híc, Pardalísca, esse, qui hínc exeat

eum ut lúdibrio hábeas.

Libens fecero et solens.

spectato: hinc omnia, intus quid agant

pone me, amabo.

Et ibi audacius licet

quaé velis líbere próloqui.

Tace,

vostrá foris crépuit.

Neque quó fugiam neque ubí lateam neque hoc dédecus quo modo célem

scio, tántum erus atque ego flágitio superávimus nuptiis nóstris,

ita núnc pudeo atque ita núnc paveo atque ita inrídiculo sumus ámbo.

sed ego ínsipiens nova núnc facio: pudet quém prius non puditum úmquamst.

operám date, dum mea fácta itero: est operaé pretium auribus áccipere,

ita rídicula auditu, íteratu ea súnt quae ego intus túrbavi.

ubi intro hánc novam nuptam déduxi, rectá via in conclave ábduxi.

sed ténebrae ibi erant tamquam ín puteo; dum sénex abest decumbe ínquam.

cónloco fúlcio móllio blándior,

út prior quám senex núp tias pérpetrem .

tárdus esse ílico coépi, quoniam

respecto identidem, ne senex

inlecebram stupri principio eam savium posco,

réppulit míhi manum, néque enim dare sibi sávium me sivit.

enim iám magis adproperó, magis iam libet ín Casinam inruere

cupio íllam operam seni súrripere, forem óbdo, ne senex me ópprimeret.

Ágedum, tuadi hunc.

Ópsecro, ubi túa nova núptast?

Perii hércle ego, manifésta res.

Omnem órdine rem

fatéri ergo aequom est. quíd intus agitur? quíd agit Casina?

satin mórigera est?

Pudet dícere.

Memora órdine, ut occéperas.

Pudet hércle.

Age audacter

post quám decubuisti, índe volo memoráre quid est factum

flagitium est.

Cavebunt qui audierint. faciant

hoc magnus est.

Perdis. quin tu pergis?

Vbi

us suptus porro

Quid?

Babae.

Quid?

Papae.

est?

Oh, erat maximum.

ferrum ne haberet metui: id quaerere occepi

dum gladium quaero, ne habeat, arripio capulum.

séd cum cogitó, non habuit gládium, nam esset frígidus.

Éloquere.

At pudét.

Num radix fúit,

Non fuít.

Num cucumis?

Profecto hercle non fuit quicquam holerum,

nisí, quidquid erat, cálamitas profécto attigerat númquam.

íta, quidquid erat, grande erat.

Quíd fit denique? edisserta.

Vbi appello Casinam, †inquit

“amábo, mea uxórcula, cur vírum tuom sic me spérnis?

nimis tú quidem hercle immérito

meó mi haec facís, quia mihí te expetívi.”

ílla haud verbum fácit et saepit véste id qui estis múlieres .

úbi illum saltum vídeo opsaeptum, rógo ut alteró sinat ire.

volo, ut obvertam, cubitis im

ullum muttit e

surgo, ut in eam in

atque illam in

Perlepide narrat

Savium

itá quasi saetis lábra mihi compúngit barba,

contínuo in genua ut ástiti, pectús mihi pedibus pércutit.

decído de lecto praécipes: subsílit, optundit ós mihi.

indé foras tacitus prófugiens exeo hóc ornatu quó vides,

ut sénex hoc eodem póculo, quo egó bibi, biberet.

Óptume est.

séd ubi est palliolúm tuom?

Hic íntus relíqui.

Quid núnc? satin lepide adita est vobís manus?

Mérito.

séd concrepuerúnt fores. num illa mé nunc séquitur?

Máxumo ego ardeo flágitio néc quid agam meis rébus scio,

néc meam ut uxorem áspiciam cóntra oculis, ita dísperii;

óm nia palam súnt probra,

ómnibus modis óccidi miser.

ita mánufesto faucíbus teneor

nec quibus modis purgem scio me meae uxori.

at que expálliatus súm miser,

cla ndestinae núptiae.

censeo

mihi optumum est.

intro ad uxorem meam

súfferamque eí meum térgum ob iniúriam.

séd ecquis est quí homo munús velit fúngier

pró me? quid núnc agam néscio, nisi ut ímprobos

famulos imiter ac domo fugiam.

nam salus nulla est scapulis, si domum redeo.

nugas istic dicere licet. vapulo hercle ego invitus tamen

etsi malum merui.

hac dabo protinam me et fugiam.

Heus, sta ílico, amátor.

Óccidi, revocór: quasi non aúdiam, abíbo.

Úbi tu es, qui cólere mores Mássilienses póstulas?

nunc tu si vis subigitare me, probast occasio.

redi sis in cubiculum; periisti hercle. age, accede huc modo.

nunc ego tecum aequom arbitrum extra considium captavero.

Perii, fusti defloccabit iam illic homo lumbos meos.

hac iter faciundumst, nam illac lumbifragiumst obviam.

Iubeo te salvere, amator.

Ecce autem uxor obviamst:

nunc ego intér sacrum saxumque sum nec quo fugiam scio.

hac lupi, hac canes: lupina scaeva fusti rem gerit;

hercle opinor permutabo ego illuc nunc verbum vetus:

hac ibo, caninam scaevam spero meliorem fore.

Quid agis, dismarite?

Mi vir, unde hoc ornatu advenis?

quid fecisti scipione aut quod habuisti pallium?

In adulterio, dum moechissat Casinam, credo perdidit.

Occidi.

Etiamne imus cubitum? Casina sum.

I in malam crucem.

Non amas me?

Quin responde, tuo quid factum est pallio?

Bacchae hercle, uxor—

Bacchae?

Bacchae hercle, uxor—

Nugatur sciens,

nam ecastor nunc Bacchae nullae ludunt.

Oblitus fui,

sed tamén Bacchae—

Quid, Bacchae?

Sin id fieri non potest—

Times ecastor.

Egone?

Mentire hercle. nam palles male.

n%1 .......... quid me v%1e%1 .... u%1s%1 ..... am me rog%1a%1s?

m%1a%1l%1e%1 r%1 mihi

g%1r%1atulor.

q%1u%1 s%1e%1n%1ex

h%1o%1 o%1n%1 u%1

u%1n%1c%1 ca%1sin%1u%1st | %41 |

qui%1 h%1i%1c%1 lem frus ..... r%1a%1m .. d%1i%1s

qui étiam me miserum famosum fecit flagitiis suis.

Non taces?

Non herle vero taceo. nam tu maxumo

me opsecravisti opere, Casinam ut poscerem uxorem mihi

túi amoris causa.

Ego istuc feci?

Immo Hector Ilius

te quidem oppresset.

Feci égo istaec dicta quae vos dicitis?

Rogitas etiam?

Si quidem hercle feci, feci nequiter.

Redi modo huc intro: monebo, si qui meministi minus.

Hercle, opinor, potius vobis credam quod vos dicitis.

sed, uxor, da viro tuo hanc veniam. Myrrhina, ora Cleostratam;

si umquam posthac aut amasso Casinam aut occepso modo,

ne ut eam amasso, sí ego umquam adeo posthac tale admisero

nulla causast, quin pendentem me, uxor, virgis verberes.

Censeo ecastor veniam hanc dandam.

Faciam ut iubes.

propter eam rem hanc tibi nunc veniam minus gravate prospero,

hanc ex longa longiorem ne faciamus fabulam.

Non irata es?

Non sum irata.

Tuaen fidei credo?

Meae.

Lepidiorem uxorem nemo quisquam quam ego habeo hanc habet.

Age tu, redde huic scipionem et pallium.

Tene, si lubet.

mihi quidem edepol insignite factast magna iniuria:

duobus nupsi, neuter fecit quod novae nuptae solet.

Spectatores, quod futurumst intus, id memorabimus.

haec Casina huius reperietur filia esse ex proxumo

eaque nubet Euthynico nostro erili filio.

nunc vos aequomst manibus meritis meritam mercedem dare:

qui faxit, clam uxorem ducet semper scortum quod volet;

verum qui non manibus clare, quantum poterit, plauserit,

ei pro scorto supponetur hircus unctus nautea.