Εὐκλείδου γεωμετρικόν. 
 Ἡμίονος καὶ ὄνος φορέουσαι οἶνον ἔβαινον, αὐτὰρ ὄνος στενάχιζεν ἐπ᾿ ἄχθει
 φόρτου ἑοῖο. τὴν δὲ βαρυστενάχουσαν ἰδοῦσ᾿ ἐρέεινεν ἐκείνη· 
 μῆτερ, τί κλαίουσ᾿ ὀλοφύρεαι ἠύτε κούρη; εἰ μέτρον ἕν μοι δοίης, διπλάσιον
 σέθεν ἦρα, εἰ δὲ ἓν ἀντιλάβοις, πάντως ἰσότητα φυλάξεις. εἰπὲ τὸ μέτρον,
 ἄριστε γεωμετρίης ἐπίιστορ. 
 Primus edidit Aldus in Florilegio 1503 (MM p. 9), deinde praeter reliquas
 Anthologiae editiones, uelut Henrici Stephani 1566 p. 493, Bachetus in
 Diophanto p. 370 sine Euclidis nomine (p. 349: „placet hoc loco
 elegantissima aliquot epigrammata proferre non iniucundas quaestiones de
 rebus arithmeticis continentia, quae nondum edita fuerunt, quaeque pridem e
 codice probatissimo Palatino excerpta tradidit nobis vir eruditissimus
 Claudius Salmasius“, et deinde p. 368; „his, quae nondum edita erant,
 epigrammatis subiicere libet quinque sequentia cum nostra interpretatione,
 ne quid ad hanc materiam pertinens hic deesse sinamus, quamuis olim haec
 edita circumferantur in Anthologia“) et Brunckius Anal. I p. 168. ego hosce
 contuli codices: Vatic. Gr. 63 bomb. s. XIV (A, fol. 121), Vatic. Gr. 1347
 chart. s. XVI (B, fol. 216), Vatic. Gr. 1379 chart. S. XV (C, fol. 33),
 Mutin. III B 11 chart. s. XV (D), Barberin. I 128 chart. s. XV (E, fol.
 124), Musei Britann. add. 22 858 chart. s. XVI (F, fol. 105u), Bodl.
 Barocceian. 125 chart. s. XVI, u Coxe I p. 203 (G, fol. 146). exstat etiam
 in Vindob. philos. 331.