[De veterum geographia.] 
 Anaximander Milesius, Thaletis auditor, primus terram habitatam in
 tabula describere ausus est; post quem Hecatæus Milesius, multæ vir
 peregrinationis, idem argumentum tam accurate tractavit, ut in
 admirationem venerit; nam Hellanicus Lesbius, vir multiplicis doctrinæ,
 sine tabula historiam tradidit. Deinde Damastes Sigeensis, plurima ex
 Hecatæo transcribens, circumnavigationem composuit; tum Democritus et
 Eudoxus aliique nonnulli circuitiones et circumnavigationes elaborarunt.

Veteres ergo orbem habitabilem effigiarunt rotundum, mediam vero sitam
 esse Græciam, et in Græcia Delphos; hos enim terræ habere umbilicum. Sed
 Democritus, multæ vir experientiæ, primus vidit terram esse oblongam,
 ita ut longitudo ad latitudinem habeat rationem sesquialteram. Cui
 sententiæ etiam Dicæarchus Peripateticus accessit. Eudoxus autem dixit
 longitudinem ad latitudinem esse in ratione dupla, sed Eratosthenes in
 majore quam dupla. Crates semiciculo assimulavit; Hipparchus similem
 dixit mensæ, alii caudæ similem, Posidonius Soicus fundæ similem, in
 media sui parte ab austro ad boream casum, ita tamen ut orientalis ad
 Indiam pars occidentali latior sit.

Termini continentium sunt: Europæ quidem atque Libyæ columnæ Herculis;
 Libyæ et Asiæ Nilus vel, ut alii volunt, isthmus qui est a palude
 Serbonide et sinu Arabico; Asiæ vero et Europæ terminum antiqui dixerunt
 Phasin fluvium et isthmum, qui hinc ad mare Caspium extenditur;
 recentiores vero Mæotidem paludem et fluvium Tanain.

Continentes ἤπειροι appellantur quod quasi ἄπειροι , infinitæ, esse
 putabantur ob ignorationem. Asia dicta est ab ἆσσον , quod propinqua est
 ex Europa in illam euntibus, sive terrestri itinere, sive navali
 secundum insulas ex ordine sitas, quales sunt Eubœa, Andros, Tenos,
 Myconos, Icaria, Samos, Mycale. Europa dicta est a latitudine. Libya
 Græcis parum cognita erat; incolæ a gente insigni Libyes dicti sunt
 verbo phœnicio, quasi leones. Oceanus dictus ab eo quod cito circa
 terram perticit.

Dicæarchus autem definit orbem terrarum non aquis, sed ductu lineæ
 cujusdam mere rectæ, a columnis Herculis per Sardiniam, Siciliam,
 Peloponnesum, Cariam, Lyciam, Pamphyliam, Ciliciam et Taurum, et inde
 usque ad Imaum actæ: secundum quam alias orbis partes boreales, alias
 australes nominat.

[De ventis.] 

 Venti autem flant ab æquinoctiali ortu apeliotes, ab occasu equinoctiali
 zephyrus, a meridie notus, a septentrione aparctias, ab æstivi tropici
 ortu cæcias, dein ab ortu æquinoctiali apeliotes, ab hiberno denique
 eurus; rursum ab occasu hiberno Libs, deinde ab occasu æquinoctiali
 zephyrus, ab occasu vero æstivo argestes vel Olympias; tandem notus et
 aparctias adversi flant. Sunt igitur octo.

Timosthenes vero, qui conscripsit circumnavigationes, tradit duodecim
 ventos, inter aparctiam et cæciam medium ponens boream, inter eurum et
 notum Phœnicem, qui et euronotus, inter notum et Libem leuconotum, qui
 alias Libonotus, inter apactiam et argesten Thrasciam, quem accolæ etiam
 circium appellant. Gentes autem in extremis partibus habitare hasce:
 Bactrianos sub apeliote, Indos sub euro, sub Phœnice mare Rubrum esse et
 Æthiopiam, sub noto Æthiopiam ultra Ægyptum, sitam ad leuconotum
 Garamantas, qui supra Syrtes colunt, ad Libem occidentales supra Mauros
 Æthiopes, ad zephyrum vero columnae Herculis et initia Africæ et Europæ,
 ad argestem Iberiam, qua nunc Hispania, ad Thraciam [Celtas iisque
 propinque, ad aparctiam, Scythas supra Thraciam, ad boream Pontum,
 Mæotin ac Sarmatas, ad cæciam mare Caspium et Sacas.

[Circumnavigatio marium] 
 Syrtis Major stadiorum est 5000, Minor stadiorum 1600. Fauces maris
 Adriatici, quod nonnulli vocant Ionium pelagus, traiectum habent
 stadiorum 700, a promontorio Iapygiæ ad montes Ceraunios Epiri.

Ægæum mare excipit Hellespontus ad Abydum et Sestum desinens; mox
 Propontis usque ad Chalcedonem et Byzantium patens, ubi angustiæ, a
 quibus Poutus incipit, post quem jacet Palus Mæotis. Rursum si incipias
 a confiniis Libyæ et Europæ, est Ibericum mare, quod a Columnis pertinet
 ad montem Pyrenæum; inde Ligusticum ad fines usque Etruriæ; huic adjacet
 Sardoum supra Sardiniam versus Libyam inferne vergens; Tyrrhenum vero ab
 extrema Liguria porrigitur usque ad Siciliam; sequitur Libycum, tum
 Creticum et Siculum et Ionium sive Adriaticum, quod a Siculo mari
 refunditur, cujus est etiam Corinthiacus sinus sive Alcyonium mare.
 Inter Sunium et Scyllæum promontoria jacet Saronicam pelagus; hinc
 sequitur Myrtoum et Icarium, in quo Cyclades insulæ; inde Carpathium et
 Pamphylium atque Ægyptium; super Icarium autem deinceps effunditur
 Ægæum.

Europæ autem ab ostiis Tanaidis fluvii ad columnas Herculis
 præternavigatio stadiorum est 69709; Africæ vero ab oppido Tingi usque
 ad ostium Nili Canobicum stadiorum 29252; Asiæ vero a Canobo ad Tanain
 fluvium præternavigatio stadiorum 40111, sinubus una comprehensis: ita
 ut littoralis omnis ora universi nostri maris conficiat summam stadiorum
 139072, Mæotide palude, cujus ambitus est stadiorum 9000, connumerata.
 Ostium, Bosporus Cimmmerius, stadiorum 78.

Euxinus vero Pontus ambitur stadiis 23083. Thracius Bosporus, angustiæ,
 quas Darius rate junxit aggrediens Scythas, stadiorum sex.

Mare Persicum, quod est rotundum, ostium suum contrahens promontoriis
 Carmaniæ et Arabiæ, habet circuitum stadiorum 20000. Ostium vero inter
 Arabiam et Carmaniam patet stadia 400.

Hyrcanum sive Caspium mare, lunato flexu sinuatum, vel ut aliis placet,
 oblongum, extenditur in stadia 22000; ostium vero trajicitur stadiis
 quatuor.

Arabicus sinus, qui est angustus et oblongus, initium sumit ab Heroum
 oppido; juxta oram Troglodyticam usque ad oppidum Ptolemaidem ad
 venationes, habet stadiorum 9000 longitudinem; [hinc ad fauces quæ prope
 Diren sunt] navigatio stadiorum 4500. Ipsæ circa Diren fauces sunt
 stadiorum 60. Hinc deinceps navigatio juxta Rubrum mare usque ad oceanum
 stadiorum 5000. Reliquum non navigatur. Id vero latus quod juxta Arabiam
 est a recessu Ælanitico, est stadiorum 14000. Ipsa Arabia ad rubrum mare
 extenditur per longitudinem 12000 stadiorum.

[De longitudine et latitudine orbis habitati.] 
 Longitudo orbis terrarum concipitur a fluvio Gange ad Gades esse
 stadiorum 68545, hoc modo: a Gange ad Myriandrum in sinu Issico positam
 sunt stadia 41725: quæ summa sic colligitur, a Gange ad Indi fluminis
 ostia sunt 16000 stadia; ab Indo ad portas Caspias 15300; hinc ad
 Euphratem 10050, inde ad Myriandrum stadia 375.

A Myriandro usque ad Gades stadia 26820, hoc modo: a Myriandro ad Cypri
 Clides stadia 1400; inde ad promontorium Acamantem stadia 1300; hinc in
 Chelidonias per mare Pamphylium stadia 1300; tum ad Patara 800; dein in
 Rhodum 700; ad Astypalæam per Carpathium mare stadia 940; ad Tænarum
 stadia 1450; ad Pachynum Siciliæ 3600; ad Lilybæum per mare Libycum
 stadia 1520; ad Caralin Sardiniæ per mare Tyrrhenum stadia 2800; ad
 Gades præternaviganti insulas Gymnesias 10000 stadiorum cursus; Gadibus
 præter Sacrum promotorium ad Artabrorum portum stadia 7932. Ita fiunt in
 universum 76477 stadia.

Alia via: a Gange ad Euphratem amnem stadia 41350; ab Euphrate ad
 Cappadocum Mazaca stadia 1950; a Mazacis per Phrygiam Submontanam et
 Magnam et per Cariam usque ad Ephesum 3990. Ita colliguntur a Gange ad
 Ephesum stadia 47290. Ab Epheso per Ægæum mare ad Delum sunt stadia
 1600; hinc ad Isthmum sunt 1700 stadia; ab Isthmo per sinum Corinthiacum
 ad Patras stadia 720; inde ad Leucadem 700; hinc in Corcyram tantundem;
 hinc ad Acroceraunios montes stadia 660; inde ad Brundisium 700; inde
 terrestri itinere Romam proficiscenti sunt stadia 2880; hinc ad Alpes et
 Scingomagum, sub ipsis Alpibus positum, stadia sunt 4152; inde per
 Galliam ad oppidum Illibirrim numerantur stadia 3747; Illibirri usque ad
 Gades secundum mansiones stadia 6651, et in insulam trajectus stadiorum
 60. In summa ab Gange ad Gades stadia sunt 71560.

Latitudo terræ, qua habitatur, ab Æthiopico oceano ad Meroen est
 stadiorum 5000; a Meroe ad Alexandriam stadiorum 10000; ab Alexandria ad
 Tanain stadiorum 18056 (nam ulteriora ostiis Tanaidis boream versus
 incomperta sunt), hunc in modum: ab Alexandria ad Lindum Rhodi stadia
 4500, inde ad Thoantium, si Rhodum a dextra habens præternaviges, stadia
 400; inde ad Telum stadia 260; ad Lacterem Coæ insulæ stadia 320; ad
 Drepanum Coæ stadia 100; ad Arcitin insulam stadia 330; ad
 Corsias stadia 100; ad Samiorum Ampelum stadia 30; ad Argennum per Ægæum
 mare stadia 500; ad Erythræorum Corynæum stadia 25; ad Phlium
 Chii promontorium stadia 50; ad Melaneum Lesbi
 promontorium stadia 450; ad Sigrium Lesbi stadia 500; ad Tenedum insulam
 stadia 450; ad Sigeum stadia 100; ad os Ponti stadia 2500; ad Carambin
 stadia 2800; ad os Mæotidis stadia 2500; ad Tanain stadia 2200.

Aliter, ab urbe ad urbem: ab Alexandria ad Rhodum stadia 4670; ad Cnidum
 stadia 700; ad Con stadia 200; Samum deinde 800; abest hinc Chios stadia
 750; ultra hanc Mytilene 520; sequitur Tenedos post stadia 950; mox
 Sigeum post stadia 100. Os Ponti abest inde stadiis 2500, et Carambis
 hinc post 2800 stadia; jam ad os Mæotidis sunt 2500, ac deinceps ad
 Tanaim fluvium 2200. Summa stadiorum ab Alexandria in Tanaim 18690.

[Insularum dimensio.] 
 Restat ut dicamus insularum in nostro marii sitatarum ambitus, prout
 accepimus ab Artemidoro, Menippo et aliis auctoribus fide dignis. Gadium
 longitudo stadiorum 108, latitudo 16. Fretum ad columnas Herculis, qua
 angustissimum est, patet 80 stadia. Præterea in mari Hispanico insulæ
 Pityusa major et habitata longa stadia 300, minor stadia 100;
 Gymnesiarum vero, quæ a Carthaginiensibus vocantur Baliarides (nam
 funditores sic Baliares appellantur), major longa est stadia 1200, lata
 400; minor stadia 300. Stœchades prout nomen indicat linea recta alteræ
 post alteras urbibus Massiliensium objacent. Harum tres majores; minores
 duæ proximæ ipsi Massiliæ. Sardinia habet figuram similem pedis
 vestigio, estque in medio sui cava; longa 2200 stadia. Corsica vicina
 Sardiniæ, vilior multo illa, dimidio breviorem longitudinem habet. E
 Populonio Etruriæ in Sardiniam et Corsicam navigari solet trajectu
 stadiorum 2200. Siciliæ ambitus (secundum Timosthenem) est 4740
 stadiorum; figura triangularis, cujus latera sunt inæqualia; a
 Peloro promontorio in Italiam trajectus fit per undecim stadiorum
 fretum; latus insulæ a Peloro ad Pachynum stadiorum 1360; a Pachyno ad
 Lilybæum stad. 1600; secundum Timosthenem a Lilybæo in Peloriadem stadia
 1700; a Lilybæo in Aspidem Libyæ trajectus est fere stadiorum 1600.

Cercina insula habet longitudinem stadiorum [200], et ubi angustissima
 est, latitudinem stad. 40. Jacet e regione Thenæ in continente urbis,
 juxta initium Syrtis minoris. Adjacet vero Cercinæ Cercinitis insula
 ponte conjuncta; longa stadia 40, lata stadia 25.

A Cercina in insulam Meningem Lotophagitidem trajectus stadiorum 600,
 quantum etiam Syrtis minoris ostium esse dicitur. Meninx vero longa est
 stadia 200, lata 180. Circa hanc magnæ maris reciprocationes contingunt.

Cephallenia insula quatuor habens urbes, longa est stadia 400. Sunt
 quoque in Adriatico mari insulæ propter oram Illyrici, quarum
 insigniores sunt lssa et Corcyra Nigra et Pharus et Melita, quarum
 dimensiones non habeo compertas.

Peloponnesus, si connumeres etiam ejus sinus, circumnavigatur stadiis
 5627; quod si sinus prætereas, ambitur stadiis 4000. Longitudo ejus a
 Malea ad Ægium est stadiorum 1400. Figura platani folio similis, magnis
 sinibus incisa; coarctatur in Corinthium Isthmum, quadraginta stadia
 latum, sinu Corinthio et Saronico. Saronicus vero sinus pertinet a
 sinistra usque ad Sunium promontorium, et a dextra usque ad Scyllæum
 promontorium, ubi objacet Calauria insula Neptuno sacra. Inde sinus
 Argolicus usque ad promontorium Maleam, quod longe in mare procurrit.
 (Tum Hermionicus sinus.) Dein post Maleam est dextrorsum sinus Laconicus
 usque ad Tænarum, qui a sinistra terminat sinum Messeniacum, cujus a
 dextra Acritas promontorium. Postea prominet promontorium Ichthys, juxta
 quod Zacynthus objacet, et alterum Chelonatas; postremum vero
 promontorium est Araxus, situm ex adverso Acarnaniæ. Inde sinus
 Corinthiacus diffunditur conclusus ostio septem stadiorum inter Rhium
 Peloponnesi et Antirrhium Locridis promontoria. A Tænaro in Phycuntem
 Africæ trajectus 3000 stadiorum.

Insula Ægina exadversum Atticam sita, longa est stadia 160; Salamis
 longa 70 stadia; Cea stadia 120. Inter Cyclades insulas optima est
 Nexus, quare vocatur minor Sicilia. Ad dextram Sporades sunt. Eubœa
 ponte Bœotiæ jungitur; prætexitur Bœotiæ, Phocidi, Locris, et altera sui
 parte aliquantum ipsi etiam Atticæ; est enim longa, ideoque Macris
 appellata fuit; longitudo 1700 stadiorum.

Creta contra Maleam Peloponneso adjacet; ambitus ejus stadiorum 4100,
 longitudo 2300; nam plurimum in longitudinem patet. Cythera inter Cretam
 et oram Laconicam media. Cyprus habet figuram similem tergori bovis, et
 circumnavigatur stadiis 3420; longa est 1300. A Papho flante borea
 tajicitur Alexandriam spatio stadiorum 3800. Insula Rhodum circuitus
 stadiorum 1300, Cos stadiorum 550, Samos stadiorum 630 habet. Icaria
 longa est et confragosa; longitudo stadiorum 300. Chius circuitu
 continet stadia 660, Lesbus stadia 1100.