Factum est autem cum esset Lamech annorum tricentorum
 quinquagenta, natus est ei filius,

cui oculi sunt sicut radi solis, capilli
 autem eius candidiores in septies nive, corpori autem eius nemo homi-num 
 potest intueri.

et surrexit inter manus obstetricis suae et adoravit
 dominum viventem in secula <et>laudavit.

et timuit Lamech,

ne
 uon ex eo natus esset nisi nontius dei, et venit ad patrem suum Mathu-salem
 et narravit illi omnia.

dixit Mathusalem: Ego autem non possum
 scire nisi eamus ad patrem nostrum Enoc.

quum autem vidit Enoc filium 
 suum Mathusalem venientem ad se, et ait: Quid est quod venisti ad
 me, nate?

Dixit, quod natus est <filius>filio suo nomine Lamech,
 cui oculi sunt sicut radi solis, capilli eius candidiores septies nive, corpori
 autem eius nemo hominum potest intueri,

et surrexit inter manus
 obstetricis suae eadem hora, qua procidit de utero matris suae, oravit
 
 
 dominum viventem in secula et laudavit,

et tirauit Lamech.

et
 dixit Enoc: Nontiatum est mihi, fili, quia post quingentos annos mittet 
 deus cataclismum aquae, ut deleat omnem creaturam quadraginta <diebus
 sicut> ostendit oculis nostris.

et erunt illi tres filii, et erunt nomina 
 filiorum eius Sem Cham Jafeth,

et ipse vocabitur Noe, qui inter-pretatur 
 requies, quia requiem prestabit in archam.